DISTINCTIO PRIMA.

GRATIANUS.
Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et
moribus. Ius naturae est, quod in lege et euangelio continetur,
quo quisque iubetur alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur
alii inferre, quod sibi nolit fieri. Unde Christus in euangelio:
"Omnia quecunque uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem
facite illis. Haec est enim lex et prophetae."
Hinc Ysidorus in V. libro Ethimologiarum [c. 2.] ait:

C. I. Diuinae leges natura, humanae moribus constant.

Omnes leges aut diuinae sunt, aut humanae. Diuinae
natura, humanae moribus constant, ideoque he discrepant,
quoniam aliae aliis gentibus placent. §. 1. Fas lex diuina
est: ius lex humana. Transire per agrum alienum, fas est,
ius non est.
Gratianus. Ex uerbis huius auctoritatis euidenter datur
intelligi, in quo differant inter se lex diuina et humana, cum
omne quod fas est, nomine diuinae uel naturalis legis accipiatur,
nomine uero legis humanae mores iure conscripti et traditi
intelligantur. §. 1. Est autem ius generale nomen, multas sub
se continens species.
Unde in eodem libro [Etymolog. c. 3.] Ysidorus ait:

C. II. Ius genus, lex species eius est.

Ius generale nomen est; lex autem iuris est species.
Ius autem est dictum, quia iustum est. Omne autem ius
legibus et moribus constat.

C. III. Quid sit lex.

[Isidor. eod. cap. 3.]
Lex est constitutio scripta

C. IV. Quid sit mos.

[Isidor. eod. cap. 3. et lib. II. c. 10.]
Mos autem est longa consuetudo, de moribus tracta
tantumdem.

C. V. Quid sit consuetudo.

[Isidor. eod. cap. 3. et lib. II. c. 10.]
Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum,
quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. §. 1. Nec
differt, an scriptura, an ratione consistat, quoniam et
legem ratio commendat. §. 2. Porro si ratione lex constat,
lex erit omne, iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod
religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod
saluti proficiat. §. 3. Vocatur autem consuetudo, quia in
communi est usu.
Gratianus. Cum itaque dicitur: "non differt, utrum consuetudo
scriptura, uel ratione consistat," apparet, quod consuetudo
partim est redacta in scriptis, partim moribus tantum
utentium est reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio
siue ius uocatur; quae uero in scriptis redacta non est, generali
nomine, consuetudo uidelicet, appellatur.
§. 1. Est et alia diuisio iuris, ut in eodem libro [V. c. 4.]
testatur Ysidorus ita dicens:

C. VI. Que sint species iuris.

[Isidor. eod. c. 4.]
Ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium.

C. VII. Quid sit ius naturale.

[Isidor. eod. c. 4.]
Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod
ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur,
ut uiri et feminae coniunctio, liberorum successio et
educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas,
acquisitio eorum, quae celo, terra marique capiuntur;
item depositae rei uel commendatae pecuniae restitutio,
uiolentiae per uim repulsio. §. 1. Nam hoc, aut si quid
huic simile est, numquam iniustum, sed naturale equumque
habetur.

C. VIII. Quid sit ius ciuile.

[Isidor. eod. c. 5.]
Ius ciuile est, quod quisque populus uel ciuitas
sibi proprium diuina humanaque causa constituit.

C. IX. Quid sit ius gentium.

[Isidor. eod. c. 6.]
Ius gentium est sedium occupatio, edificatio, munitio,
bella, captiuitates, seruitutes, postliminia, federa pacis,
induciae, legatorum non uiolandorum religio, conubia inter
alienigenas prohibita. §. 1. Hoc inde ius gentium
appellatur, quia eo iure omnes fere gentes utuntur.

C. X. Quid sit ius militare.

[Isidor. eod. c. 7.]
Ius militare est belli inferendi solempnitates, federis
faciendi nexus, signo dato egressio in hostem uel commissio;
item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina,
si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum
gradus, premiorum honor, ueluti cum corona uel
torques donantur; item predae decisio, et pro personarum
qualitatibus et laboribus iusta diuisio, ac principis porcio.

C. XI. Quid sit ius publicum.

[Isidor. eod. c. 8.]
Ius publicum est in sacris et sacerdotibus et magistratibus.

C. XII. Quid sit ius Quiritum.

[Isidor. eod. c. 9.]
Ius Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent,
nisi Quirites, id est Romani. §. 1. In quo agitur de legitimis
hereditatibus, de curationibus, de tutelis, de usucapionibus,
quae iura apud nullum alium populum repperiuntur,
sed propria sunt Romanorum, et in eos solos constituta.

DISTINCTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Constat autem ius Quiritum ex legibus et plebisscitis
et senatusconsultis et constitutionibus principum et
edictis siue prudentum responsis.

C. I. Quid sit lex.

[Isidor. Etym. lib. V. c. 10. et l. II. c. 10.]
Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum
plebibus aliquid sanxerunt.

C. II. Quid plebisscitum.

[Isidor. eod. c. 11.]
Plebisscita sunt, quae plebes tantum constituunt: et
uocantur plebisscita, quod ea plebs sciat, uel quod sciscitatur
et rogat, ut fiat.

C. III. Quid senatusconsultum.

[Isidor. eod. c. 12.]
Senatusconsultum est, quod tantum senatores populis
consulendo decernunt.

C. IV. Quid constitutio uel edictum.

[Isidor. eod. c. 13.]
Constitutio uel edictum est, quod rex uel imperator
constituit uel edidit.

C. V. Que sint responsa prudentum.

[Isidor. eod. c. 14.]
Responsa prudentum sunt que iurisconsulti respondere
dicuntur consulentibus: unde responsa Pauli dicta sunt.
Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri equitatis, qui
institutiones ciuilis iuris compositas ediderunt, quibus
dissidentium lites contentionesque sopirent.

C. VI. Que sint tribuniciae leges uel consulares.

[Isidor. eod. c. 15.]
II. Pars. Quedam etiam leges dicuntur ab his, qui
condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae.
Nam et sub Octauiano Cesare suffecti consules Papius
et Pompeius legem tulerunt, que a nominibus eorum
appellatur Papia Pompeia, continens patrum premia pro
suscipiendis liberis. Sub eodem quoque imperatore Falcidius
tribunus plebis legem fecit, ne quis plus extraneis
testamento legaret, quam ut quarta pars superesset heredibus,
ex cuius nomine lex Falcidia nominata est.

C. VII. Quid sit lex satyra.

[Isidor. eod. c. 16.]
Satyra uero lex est, que de pluribus simul rebus
eloquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate:
unde et satyram scribere est poemata uaria condere, ut
Oratii, Iuuenalis et Persii.

C. VIII. Que sint Rodiae leges.

[Isidor. eod. c. 17.]
Rodiae leges naualium commerciorum sunt, ab insula
Rodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus
fuit.

DISTINCTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Omnes he species secularium legum partes sunt.
Sed quia constitutio alia est ciuilis, alia ecclesiastica: ciuilis
uero forense uel ciuile ius appellatur, quo nomine ecclesiastica
constitutio appellatur, uideamus. §. 1. Ecclesiastica constitutio
nomine canonis censetur. Quid autem canon sit Ysidorus in
libro VI. Ethimologiarum [c. 16.] declarat dicens:

C. I. Quid sit canon.

Canon grece, latine regula nuncupatur.

C. II. Unde regula dicatur.

[Isidor. eod. c. 16.]
Regula dicta est eo quod recte ducit, nec aliquando
aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, uel quod
regat, uel normam recte uiuendi prebeat, uel quod distortum
prauumque est corrigat.
II. Pars. Gratian. Porro canonum alii sunt decreta
Pontificum, alii statuta conciliorum. Conciliorum uero alia sunt
uniuersalia, alia prouincialia. Prouincialium alia celebrantur
auctoritate Romani Pontificis, presente uidelicet legato sanctae
Romanae ecclesiae; alia uero auctoritate patriarcharum, uel


primatum, uel metropolitanorum eiusdem prouinciae. Hec
quidem de generalibus regulis intelligenda sunt.
§. 1. Sunt autem quedam priuatae leges, tam ecclesiasticae
quam seculares, que priuilegia appellantur. De quibus
in V. libro Ethimologiarum [cap. 18.] Ysidorus ait:

C. III. Quid sit priuilegium.

Priuilegia sunt leges priuatorum, quasi priuatae leges.
Nam priuilegium inde dictum est, quod in priuato feratur.
III. Pars. Gratianus. Officium uero secularium siue
ecclesiasticarum legum est, precipere quod necesse est fieri,
prohibere quod malum est fieri; permittere uel licita, ut premium
petere, uel quedam illicita, ut dare libellum repudii, ne
fiant grauiora. Unde in eodem libro [C. 19.] Ysidorus scribit dicens:

C. IV. Quid sit officium legum.

Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: uir fortis
petat premium; aut uetat, ut: sacrarum uirginum nuptias
nulli petere liceat: aut punit, ut: qui cedem fecerit, capite
plectatur; eius enim premio aut pena uita moderatur
humana; aut precipit, ut: "Dilige Dominum Deum
tuum."

DISTINCTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Causa uero constitutionis legum est humanam
cohercere audaciam et nocendi facultatem refrenare, sicut in eodem
libro [V. c. 20.] Ysidorus testatur dicens:

C. I. Quare leges sint factae.

Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coherceatur
audacia, tutaque sit inter improbos inocentia, et
in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi
facultas.
II. Pars. Gratianus. Preterea in ipsa constitutione legum
maxime qualitas constituendarum est obseruanda, ut contineant
in se honestatem, iustitiam, possibilitatem, conuenientiam et
cetera, quae in eodem libro Ysidorus [c. 21.] enumerat dicens:

C. II. Qualis debeat esse lex.

Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam,
secundum consuetudinem patriae, loco temporique
conueniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid
per obscuritatem inconueniens contineat, nullo priuato
commodo, sed pro communi utilitate ciuium conscripta.
III. Pars. Gratian. Ideo autem in ipsa constitutione ista
consideranda sunt, quia cum leges institutae fuerint, non erit
liberum iudicare de ipsis, sed oportebit iudicare secundum ipsas.
Unde Augustinus ait in libro de uera religione: [C. 31.]

C. III. De legibus tunc est iudicandum, cum instituuntur, non cum institutae fuerint.

In istis temporalibus legibus, quamquam de his homines
iudicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae


et firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed
secundum ipsas.
Gratianus. Leges instituuntur, cum promulgantur, firmantur,
cum moribus utentium approbantur. Sicut enim moribus
utentium in contrarium nonnullae leges hodie abrogatae sunt,
ita moribus utentium ipsae leges confirmantur. Unde illud Thelesphori
Papae (quo decreuit, ut clerici generaliter a quinquagesima
a carnibus et deliciis ieiunent) quia moribus utentium
approbatum non est, aliter agentes transgressionis reos non arguit.

C. IV. Septem ebdomadibus a carne et deliciis ante pascha clerici abstineant.

Thelesphorus Romae urbis Archiepiscopus omnibus
Episcopis. [epist. un.]
Statuimus, ut septem ebdomadas ante sanctum
pascha omnes clerici in sortem Domini uocati a carne
ieiunent: quia sicut discreta debet esse uita clericorum a
laicorum conuersatione, ita et in ieiunio debet fieri discretio.
Has ergo septem ebdomadas omnes clerici a
carne et deliciis ieiunent, et ymnis et uigiliis atque orationibus
inherere die noctuque studeant.

C. V. Septimam ebdomadam Thelesphorus quadragesimae addit.

Item Ambrosius in libro sermonum.
Quadragesima sex septimanas habet, cui addidit Thelesphorus
Pontifex septimam ebdomadam, et uocatum est
hoc tempus quinquagesima.
Gratian. Quod similiter de eo capitulo est intelligendum,
quod B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum Episcopo
scribit dicens:

C. VI. A quinquagesima ieiunandi propositum sumant, quos ecclesiastici gradus dignitas exornat.

Denique sacerdotes et diaconi et reliqui, quos dignitas
ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum
ieiunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae
institutionis adiiciant, et eorum, qui in laicali ordine consistunt,
obseruantiam sicut loco, ita religione precellant.
§. 1. De ipsa uero die dominica hesitamus, quidnam dicendum
sit, cum omnes laici et seculares illa die plus solito
ceteris diebus accuratius cibos carnium appetant, et nisi noua
quadam auiditate usque ad medias noctes se ingurgitent,
non aliter se huius sacri temporis obseruationem suscipere
putant; quod utique non rationi, sed uoluptati, imo cuidam
mentis cecitati asscribendum est, unde nec a tali consuetudine
auerti possunt; et ideo cum uenia suo ingenio relinquendi
sunt, ne forte peiores existant, si a tali consuetudine
prohibeantur. Ut enim ait Salomon: "Qui multum emungit,
elicit sanguinem." Et post pauca. §. 2. Par autem est, ut
quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus
quoque, quae sementiuam trahunt originem carnis, ieiunemus,
a lacte uidelicet, caseo et ouis. Et post pauca. §. 3. Ceterum
piscium esus ita Christiano relinquitur, ut ei infirmitatis


solatium, non luxuriae pariat incendium. Denique
qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum
beluarum conuiuia preparet. §. 4. Vinum quoque
ita bibere permittimur, ut ebrietates omnino fugiamus;
alioquin restat, ut omnia, quae corpori libent, similiter
faciamus.
IV. Pars. Gratianus. Hec etsi legibus constituta sunt,
tamen quia communi usu approbata non sunt, se non obseruantes
transgressionis reos non arguunt; alioquin his non obedientes
proprio priuarentur honore, cum illi, qui sacris nesciunt
obedire canonibus, penitus officio iubeantur carere suscepto;
nisi forte quis dicat, hec non decernendo esse statuta,
sed exhortando conscripta. Decretum uero necessitatem facit,
exhortatio autem liberam uoluntatem excitat.

DISTINCTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Hec, que de priuilegiis et ceteris infra positis
scripta sunt, tam secularibus quam ecclesiasticis legibus
conueniunt. Nunc ad differentiam naturalis iuris et ceterorum
reuertamur. §. 1. Naturale ius inter omnia primatum obtinet
et tempore et dignitate. Cepit enim ab exordio rationalis
creaturae, nec uariatur tempore, sed immutabile permanet.
§. 2. Sed cum naturale ius lege et euangelio supra dicatur
esse comprehensum, quedam autem contraria his, que in lege
statuta sunt, nunc inueniantur concessa, non uidetur ius naturale
immutabile permanere. In lege namque precipiebatur:
"ut mulier si masculum pareret, quadraginta, si uero feminam,
octuaginta diebus a templi cessaret ingressu;" nunc autem statim
post partum ecclesiam ingredi non prohibetur. Item mulier, que
menstrua patitur, ex lege immunda reputabatur; nunc autem
nec, ecclesiam intrare nec sacrae communionis misteria percipere,
sicut illa, que parit, uel illud, quod gignitur, nec
statim post partum baptizari prohibetur.
Unde eidem Augustino Gregorius [I.]
scribit, dicens:

[C. I. PALEA.

Cum enixa fuerit mulier, post quot dies intrare ecclesiam
debeat, testamenti ueteris preceptione didicisti: quia
pro masculo XXXIII., pro femina uero LXVI. diebus debet
abstinere; quod tamen sciendum, quia in misterio accipitur. ]

C. II. Mulier in ipsa qua genuerit hora gratias actura ecclesiam intrare non prohibetur.

[Gregorius ibidem continenter.]
Si mulier eadem hora, qua genuerit, actura gratias
intrat ecclesiam, nullo pondere peccati grauatur; uoluptas


etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commixtione
uoluptas est, in partu uero prolis gemitus.
Unde ipsi primae mulieri dicitur: "In doloribus paries."
Si itaque enixam mulierem prohibemus intrare ecclesiam,
ipsam ei penam in culpam uertimus.

C. III. Mulierem enixam, uel quod ab ea genitum fuerit, eadem hora nihil prohibet baptizari.

Item. [Idem ad eundem.]
Baptizari autem uel enixam mulierem, uel hoc, quod
genuerit, si periculo mortis urgetur, uel ipsa hora eadem,
qua gignit uel, eadem, qua natum est id quod gignitur,
nullo modo prohibetur: ne, dum adhuc tempus ad prebendum
redemtionis misterium queritur, interueniente
paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.

C. IV. Antequam puer ablactetur, uel mater purificetur, ad eius concubitum uir non accedat.

Item. [Gregor. ibid. continenter.]
Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet,
quousque qui gignitur ablactetur.
[PALEA.
Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo
surrexit, ut mulieres filios quos gignunt, nutrire contemnant,
eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant; quod uidelicet
ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum, quia
dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. ]
Si autem filios suos ex praua consuetudine aliis ad
nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit,
uiris suis non debent admisceri: quippe et sine partus
causa cum in menstruis consuetis detinentur, uiris suis
misceri prohibentur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis
uir ad menstruam mulierem accedat. §. 1. Que tamen
mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi
ecclesiam intrare non ualet, quia ei naturae superfluitas in
culpam non debet reputari, et per hoc, quod inuita
patitur, iniustum est, ut ecclesiae priuetur ingressu.
Nouimus namque, quod mulier, que fluxum patiebatur,
sanguinis post tergum Domini humiliter ueniens uestimenti
eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim infirmitas sua
recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit
Domini uestimentum tangere, cur, que menstruam patitur
sanguinis, ei non liceat ecclesiam intrare? Si
enim ea bene presumsit, que uestimentum Domini in
languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur,
cur non concedatur cunctis mulieribus, que naturae
suae uitio infirmantur? §. 2. Sanctae autem communionis


misterium in eisdem diebus percipere non debet
prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non
presumit, laudanda est; sed si perceperit, non est
iudicanda. Bonarum quippe mentium est, etiam ibi culpas
suas agnoscere, ubi culpa non est; quia sepe sine culpa
agitur, quod uenit ex culpa. Unde etiam cum esurimus,
sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum
est, ut esuriamus.

DISTINCTIO VI.

GRATIANUS.
Quia uero de naturae superfluitate sermo cepit haberi, queritur,
an post illusionem, que per somnium accidere solet, corpus
Domini quilibet accipere ualeat, uel si sacerdos sit, sacra
misteria celebrare.
De his ita scribit B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum
Episcopo: [resp. 11.]

C. I. De multiplici genere illusionis.

Testamentum ueteris legis hunc pollutum dicit,
nisi aqua lotus fuerit, eique usque ad uesperam intrare
ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus
spiritualis intelligens quasi per somnium eum illudi
reputat, qui temptatus immundicia ueris imaginibus in
cogitatione inquinatur. Sed lauandus est aqua, ut culpam
cogitationis lacrimis abluat, et nisi prius ignis tentationis
recesserit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat.
§. 1. Sed est in eidem illusione necessaria ualde discretio,
qua subtiliter pensare debeat, ex qua re accidat menti
dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex
naturae suae superfluitate aut infirmitate, aliquando ex
cogitatione contingit pollutio. §. 2. Et quidem cum ex
naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo
hec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens
pertulisse magis dolendus est, quam fecisse. §. 3. Cum
uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis
rapitur, atque idcirco humorum receptacula grauantur,


habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad
prohibitionem sacri misterii percipiendi, uel missarum
sollempnia celebrandi, cum fortasse aut dies festus exigit, aut
exhibere ministerium pro eo, quod sacerdos alius
deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii,
qui implere ministerium ualeant, illusio per crapulam
facta a perceptione sacri misterii prohibere non debet, sed
ab immolatione sacri misterii, ut arbitror, abstinere debet
humiliter, si tamen dormientem turpi imaginatione
non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque illusio
nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus
turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi
ostenditur, ipsa mens rea non tunc, uel in suo iudicio
libera cum se etsi in dormientis corpore nihil meminit
uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit se in ingluuiem
cecidisse. §. 4. Sin uero ex turpi cogitatione uigilantis oritur
illusio in mente dormientis, patet animo reatus suus.
Videt enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia
quod cogitauit sciens, hoc pertulit nesciens.
[PALEA.

C. II. Peccatum non dicitur perpetratum cogitatione solum, sed delectatione et consensu.

Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione,
in delectatione, uel (quod maius est) peccati consensu
acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum,
uidelicet suggestione, delectatione, consensu: suggestio
quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus
per spiritum; quia et primo culpam serpens suggessit, Eua
uelut caro delectata est, Adam uelut spiritus consensit.
§. 1. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem
delectationem et consensum iudex sui animus presideat.
Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in
mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum
omnimodo perpetratum non est; cum uero caro delectari
ceperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ad
consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum
cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen


est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
§. 2. Et sepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat
in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen
animus eidem delectationi consentiat. Et cum caro sine
anima delectari nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus
reluctans in delectatione carnali aliquo modo ligatur
inuitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen
delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer
ingemiscat. Unde et ille celestis exercitus precipuus
miles gemebat dicens: "Video aliam legem in membris
meis repugnantem legi mentis meae, et captiuum me ducentem
in lege peccati que est in membris meis." Si autem
captiuus erat, minime repugnabat: quapropter et
captiuus erat, et repugnabat. Igitur legi mentis eius lex,
que in membris est, repugnabat; si autem repugnabat,
captiuus non erat. Ecce itaque homo est (ut ita dixerim)
captiuus, et liber: liber ex iustitia, quam diligit; captiuus
ex delectatione, quam portat inuitus. ]

C. III. Quando sit peccatum nocturnis imaginibus illudi.

Item Ysidorus Sententiarum libro. [Lib. III. Sent.
de summo bono, cap. 6. (no. 13. 14.)]
Non est peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis
illudimur; sed tunc est peccatum, si, antequam illudamur,
cogitationis affectibus preuenimur. Luxuriae
quippe imagines, quas in ueritate gessimus, sepe dormientibus
in animo apparent, sed innoxiae, si non concupiscendo
occurrunt. §. 1. Item: Qui nocturna illusione polluitur,
quamuis extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat
inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat,
suamque immunditiam statim fletibus tergat.
Gratian. His ita respondetur. In lege et euangelio
naturale ius continetur; non tamen quecunque in lege et euangelio
inueniuntur, naturali iuri coherere probantur. Sunt enim
in lege quedam moralia, ut: non occides et cetera,
quedam mistica, utpote sacrifitiorum precepta, et alia his
similia. Moralia mandata ad naturale ius spectant atque ideo
nullam mutabilitatem recepisse monstrantur. Mistica uero, quantum
ad superficiem, a naturali iure probantur aliena, quantam ad
moralem intelligentiam, inueniuntur sibi annexa; ac per hoc, etsi
secundum superficiem uideantur esse mutata, tamen secundum
moralem intelligentium mutabilitatem nescire probantur. §. 1. Naturale
ergo ius ab exordio rationalis creaturae incipiens, ut supra
dictum est, manet immobile. Ius uero consuetudinis post naturalem
legem exordium habuit, ex quo homines conuenientes in unum
ceperunt simul habitare; quod ex eo tempore factum creditur, ex
quo Cain ciuitatem edificasse legitur, quod cum diluuio
propter hominum raritatem fere uideatur exstinctum, postea
postmodum a tempore Nemroth reparatum siue potius immutatum
existimatur, cum ipse simul cum aliis alios cepit opprimere;
alii sua imbecillitate eorum ditioni ceperunt esse subiecti,
unde legitur de eo: "Cepit Nemroth esse robustus
uenator coram Domino," id est hominum oppressor et exstinctor;
quos ad turrim edificandam allexit.

DISTINCTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. Ius autem constitutionis cepit a iustificationibus,
quas Dominus tradidit Moisi dicens: "Si emeris seruum
ebreum etc."
Unde Ysidorus in libro V. Ethimologiarum [c. 1.] ait:

C. I. De conditoribus legum.

Moises gentis Hebreae primus omnium diuinas leges
sacris literis explicauit. Foroneus rex Grecis primus leges
iudiciaque constituit. Mercurius Trismegistus primus leges
Egiptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus edidit.
Licurgus primus Lacedemoniis iura ex Apollinis
auctoritate confinxit. Numa Pompilius, qui Romulo successit
in regno, primus leges Romanis edidit. Deinde cum populus
seditiosos magistratus ferre non posset, decemuiros
legibus scribendis creauit, qui leges ex libris Solonis in latinum
sermonem translatas XII. tabulis exposuerunt.

C. II. Nomina eorum, qui leges XII. tabularum exposuerunt.

[Isidor. ibidem continenter.]
Fuerunt autem hi App. Claudius, Genutius, Sextius,
Veturius, Iulius, Manlius, Sulpitius, Curiatius, Romilius,
Posthumius. Hi decemuiri legum conscribendarum electi
sunt. Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius
instituere uoluit, sed non perseuerauit obtrectatorum
metu. Deinde Cesar cepit id facere, sed ante interfectus
est. Paulatim autem antiquae leges uetustate atque incuria
obsoleuerunt, quarum etsi iam nullus est usus, notitia tamen
necessaria uidetur. Nouae a Constantino Cesare
ceperunt et reliquis succedentibus, erantque permixtae et
inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem
Gregoriani et Ermogeniani codicem factum constitutionum
a Constantini temporibus sub proprio cuiusque
imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum
uocauit.

DISTINCTIO VIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Differt etiam ius naturae a consuetudine et
constitutione. Nam iure naturae sunt omnia communia omnibus,
quod non solum inter eos seruatum creditur, de quibus legitur:
"Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, etc."
uerum etiam ex precedenti tempore a philosophis traditum
inuenitur. Unde apud Platonem illa ciuitas iustissime ordinata
traditur, in quia quisque proprios nescit affectus. Iure uero consuetudinis
uel constitutionis hoc meum est, illud uero alterius.
Unde Augustinus ait supra Iohannem: [tract. VI. ad c. 1.
§. 25. Ioannis]

C. I. Iure diuino omnia sunt communia omnibus: iure uero constitutionis hoc meum, illud alterius est.

Quo iure defendis uillas ecclesiae, diuino, an humano?


Diuinum ius in scripturis diuinis habemus, humanum
in legibus regum. Unde quisque possidet, quod
possidet? Nonne iure humano? Nam iure diuino "Domini
est terra et plenitudo eius." Pauperes et diuites
Deus de uno limo fecit, et pauperes et diuites una terra
supportat. Iure ergo humano dicitur: hec uilla mea est,
hec domus mea est, hic seruus meus est. Iura autem
humana iura imperatorum sunt: quare? Quia ipsa iura humana
per imperatores et reges seculi Deus distribuit generi
humano. Item. §. 1. Tolle iura imperatoris, et quis
audet dicere: hec uilla mea est, meus est iste seruus,
hec domus mea est? Si autem, teneantur ista ab
hominibus, regum iura fecerunt, uultis reticeamus leges,
ut gaudeatis? etc. Item. §. 2. Relegantur leges,
ubi manifeste preceperunt imperatores, eos, qui preter
ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen
Christianum, nec uolunt in pace colere pacis auctorem,
nihil nomine ecclesiae audeant possidere. §. 3. Sed dicitis
quid nobis et imperatori? Sed ut iam dixi, de iure
humano agitur. Apostolus uoluit seruiri regibus, uoluit
honorari reges, et dixit: "Regem reueremini." Noli
dicere, quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni?
Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti, quid mihi
et regi? Noli dicere possessiones tuas, quia ipsa iura renuntiasti
humana, quibus possidentur possessiones.
II. Pars. Gratianus. Dignitate uero ius naturale simpliciter
preualet consuetudini et constitutioni. Quecunque enim
uel moribus recepta sunt, uel scriptis comprehensa, si naturali
iuri fuerint aduersa, uana et irrita sunt habenda.
Unde Augustinus ait, libro II.: [lib. III. Confessionum c.8]

C. II. Aduersus naturale ius nulli quicquam agere licet.

Que contra mores hominum sunt flagitia, pro morum
diuersitate sunt uitanda, ut pactum gentis inter se aut
consuetudine ciuitatis, uel lege firmatum, nulla ciuis aut
peregrini libidine uioletur. Turpis est enim omnis pars suo
uniuerso non congruens. §. 1. Cum autem Deus aliquid
contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam
ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum;
et si statutum non erat, instituendum est.
§. 2. Si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid,
quod neque ante ipsum quisquam, nec ipse umquam


iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur,
immo contra societatem si non obtemperatur:
(generale quippe pactum est societatis humanae, obtemperare
regibus suis,) quanto magis Deo regnatori uniuersae
creaturae suae, ad ea, que iusserit, sine dubitatione
seruiendum est? Sicut enim in potestatibus societatis humanae
maior potestas minori ad obediendum preponitur,
ita Deus omnibus.

C. III. Mala consuetudo radicitus est euellenda.

Item Nicolaus Papa Hincmaro Remensi Archiepiscopo.
Mala consuetudo, non minus quam pernitiosa corruptela
uitanda est, que nisi citius radicitus euellatur,
in priuilegiorum ius ab impiis assumitur, et incipiunt
preuaricationes et uariae presumtiones, celerrime non
compressae, pro legibus uenerari et priuilegiorum more
perpetuo celebrari.

C. IV. Veritati et rationi consuetudo est postponenda.

Item Augustinus de unico baptismo libro II. [lib. III.
de Baptismo, contra Donatistas, c. 6.]
"Veritate manifestata cedat consuetudo ueritati":
plane quis dubitet ueritati manifestatae consuetudinem
cedere? Item: "Nemo consuetudinem rationi et ueritati
preponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper
excludit".

C. V. Quelibet consuetudo ueritati est postponenda.

Item Gregorius VII. Wimundo Auersano Episcopo.
Si consuetudinem fortassis opponas, aduertendum est,
quod Dominus dicit: "Ego sum ueritas." Non dixit:
ego sum consuetudo, sed "ueritas." §. 1. Et certe (ut
B. Cipriani utamur sententia) quelibet consuetudo, quantumuis
uetusta, quantumuis uulgata, ueritati est omnino postponenda,
et usus, qui ueritati est contrarius, abolendus
est.

C. VI. Veritate reuelata, consuetudinem sibi cedere oportet.

Item Augustinus in libro de baptismo paruulorum.
[lib. III. de Baptismo, contra Donatistas, cap. 5.]
Qui contempta ueritate presumit consuetudinem sequi,


aut circa fratres inuidus est et malignus, quibus ueritas reuelatur,
aut circa Deum ingratus est, inspiratione cuius ecclesia
eius instruitur. Nam Dominus in euangelio:
"Ego sum," inquit, "ueritas": non dixit: ego sum consuetudo.
Itaque ueritate manifestata ueritati cedat, consuetudo.
Reuelatione ergo facta ueritatis cedat consuetudo
ueritati, quia et Petrus, qui circumcidebat cessit Paulo
ueritatem predicanti. Igitur cum Christus ueritas
sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus,
quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.

C. VII. Consuetudo rationi frustra opponitur.

Idem in libro IV. de Baptismo. [contra Donatistas, cap. 5.]
"Frustra", inquit, "quidam, qui ratione uincuntur,
consuetudinem nobis obiiciunt, quasi consuetudo maior sit
ueritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod
melius est a Spiritu sancto reuelatum." Hoc plane
uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini preponenda
est. Sed si consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet
firmius retineri.

C. VIII. Rationem consuetudo impedire non debet.

Item Ciprianus. [in epistola ad Pompeium, contra
epistolam Stephani.]
Consuetudo, que apud quosdam irrepserat, impedire
non debet, quo minus ueritas preualeat et uincat. Nam
consuetudo sine ueritate uetustas erroris est: propter quod
relicto errore sequamur ueritatem, scientes, quia et apud
Esdram ueritas uicit, ut scriptum est: "Veritas ualet
et inualescit in eternum, et uiuit et obtinet in secula
seculorum."
Idem. [in epistola ad Iubaianum, circa med.]
Ignosci potest simpliciter erranti, sicut de seipso dicit
beatus apostolus Paulus: "Qui primo fui
blasphemus, et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam
merui, quia ignorans feci." Post inspirationem uero et
reuelationem factam, qui in eo, quod errauerat, perseuerat,
prudens et sciens iam non in uenia ignorantiae
peccat: presumtione enim atque obstinatione quadam nititur,
cum ratione superetur.

C. IX. Dei ueritatem, non hominum consuetudinem sequi oportet.

Idem. [lib. II. ep. 3. ad Caecilium]
Si solus Christus audiendus est, non debemus attendere,
quid aliquis ante nos faciendum putauerit, sed quid, qui
ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis


consuetudinem sequi oportet, sed Dei ueritatem, cum per
Ysaiam prophetam loquatur Deus et dicat: "Sine causa
colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes."
Gratianus. Liquido igitur apparet, quod consuetudo naturali
iuri postponitur.

DISTINCTIO IX

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem constitutio naturali iuri cedat
multiplici auctoritate probatur.
Ait enim Augustinus ad Bonifatium: [Comitem,
epist L.]

C. I. Leges principum naturali iuri preualere non debent.

[PALEA.
Imperatores, quando pro falsitate contra ueritatem
constituunt malas leges, probantur bene credentes et coronantur
perseuerantes; quando autem pro ueritate contra
falsitatem constituunt bonas leges terrentur seuientes et
corriguntur intelligentes. ]
§. 1. Quicumque legibus imperatorum, que pro
Dei ueritate feruntur, obtemperare non uult, acquirit grande
supplicium. Quicumque ergo legibus imperatorum, que
contra uoluntatem Dei feruntur, obtemperare non uult,
acquirit grande premium.
[ §. 2. Nam et temporibus prophetarum omnes reges, qui
in populo Dei non prohibuerunt, nec euerterunt, que contra
Dei precepta fuerant instituta, culpantur, et qui prohibuerunt
et euerterunt, super aliorum merita laudantur.
Et rex Nabuchodonosor, cum seruus esset idolorum, constituit
sacrilegam legem, ut simulacrum adoraretur; sed
eius impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque
fecerunt. Idem tamen rex, diuino correctus miraculo,
piam et laudabilem legem pro ueritate constituit, ut
quicumque diceret blasphemiam in Deum Sidrac, Misac et
Abdenago, cum domo sua penitus interiret. ]


[PALEA.

C. II. Principes tenentur et ipsi uiuere legibus suis.

Item ex uerbis Isidori libro III. Sententiarum, de summo
bono, c. 53.
Iustum est, principem legibus obtemperare suis. Tunc
enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et
ipse illis reuerentiam prebet. Principes legibus teneri suis,
nec in se conuenit, posse damnare iura, que in subiectis
constituunt. Iusta est enim uocis eorum auctoritas, si
quod populis prohibent, sibi licere non patiantur. ]

C. III. Scripturis canonicis tractatorum litterae deseruiunt.

Idem in Prologo libri III. de Trinitate.
II. Pars. Noli meis litteris quasi canonicis scripturis
inseruire. Sed in illis et quod non credebas cum inueneris,
incunctanter crede: in istis autem, quod certum habebas,
nisi certum intellexeris, noli firme tenere.

C. IV. In tractatorum opusculis multa corrigenda inueniuntur.

Idem ad Vincentium, libro II. [lib. IV de anima
et eius origine, cap. I.]
Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis maioribus,
ita multa esse in tam multis opusculis meis, que possunt
iusto iudicio et nulla temeritate culpari.

C. V. In scripturis canonicis mendacia non admittuntur.

Idem ad Ieronimum, epistola VIII. [XIX.]
Ego solis eis scriptorum, qui iam canonici appellantur,
didici hunc timorem honoremque referre, ut nullum
eorum scribendo errasse audeam credere, ac si aliquid in
eis offendero, quod uideatur contrarium ueritati, nichil aliud
quam uel mendosum esse codicem, uel non esse assecutum
interpretem, quod dictum est, uel me minime intellexisse,
non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate
doctrinaque polleant, non ideo uerum putem, quia
ita ipsi senserunt, sed quia mihi per alios auctores, uel
canonicas uel probabiles rationes, quod a uero non abhorreat,
persuadere potuerunt.

C. VI. Libris ueterum ebrea uolumina, nouis greca auctoritatem impendunt.

Idem.
Ut ueterum librorum fides de ebreis uoluminibus
examinanda est, ita nouorum greci sermonis normam
desiderat.

C. VII. Nichil auctoritatis canonicis remanebit scripturis, si ad eas mendacia fuerint admissa.

Idem in Epistola I. ad Ieronimum. [epist. IX.]
Si ad scripturas sanctas admissa fuerint uel offitiosa
mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Que tandem
de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae
falsitatis obteretur improbitas?

C. VIII. Litteris omnium episcoporum sacra scriptura preponatur.

Idem de unico baptismo libro II. [Item de Baptismo
contra Donatistas, lib. II. c. 3.]
Quis nesciat sanctam scripturam canonicam, tam ueteris
quam noui testamenti, certis terminis suis contineri, eamque
posterioribus omnibus episcoporum litteris ita preponi,
ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum
uerum uel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum constiterit


esse? Episcoporum autem litteras, que post confirmatum
canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem
forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris, et
per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque
prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si
quid in eis forte a ueritate deuiatum est?

C. IX. Contra diuina mandata calumpniae non colligantur ex quorumlibet dictis episcoporum.

Idem ad Vincentium. [epist. XLVIII. contra Donatistas]
Noli frater contra diuina tam multa, tam preclara,
tam indubitata testimonia colligere uelle calumpnias ex episcoporum
scriptis, siue nostrorum, sicut Ylarii, siue (antequam
pars Donati separetur,) Cipriani et Agrippini;
primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis
distinguendum est: non enim sic leguntur, tamquam ita ex
eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi
forte aliter sapuerint, quam ueritas postulat. In eo
quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis
dictum ab Apostolo accipere: "Et si quid aliter sapitis,
quoque uobis Deus reuelauit".

C. X. Non debetur par reuerentia canonicis scripturis et expositionibus earum.

Idem in Epistola ad Fortunatum. [Item ad Fortunatianum,
epist. III.]
Neque quorumlibet disputationes, quamuis catholicorum
et laudatorum hominum, uelut scripturas canonicas habere
debemus, ut nobis non liceat salua honorificentia, que illis
debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis inprobare
atque respuere, si forte inuenerimus, quod aliter senserint
quam ueritas habet, diuino adiutorio uel ab aliis intellecta
uel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales
uolo esse intellectores meorum.

C. XI. Exemplis ratio sana prefertur.

Idem ad Casulanum. [ad Marcellinum de ciuitate Dei
lib. I. c. 22. §. 2.]
Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est: cui
quidem et exempla concordant, sed illa, que tantum digniora
sunt imitatione, quantum excellentiora pietate.
Gratianus. Cum ergo naturalis iure nichil aliud precipiatur,
quam quod Deus uult fieri, nichilque uetetur, quam quod
Deus prohibet fieri; denique cum in canonica scriptura nichil
aliud, quam in diuinis legibus inueniatur, diuine uero leges
natura consistant: patet, quod quecumque diuinae uoluntati, seu
canonicae scripturae contraria probantur, eadem et naturali iuri
inueniuntur aduersa. Unde quecumque diuinae uoluntati, seu
canonice scripture, seu diuinis legibus postponenda censentur,
eisdem naturale ius preferri oportet. Constitutiones ergo uel
ecclesiasticae uel seculares, si naturali iuri contrariae probantur,
penitus sunt excludendae.

DISTINCTIO X.

GRATIANUS.
Constitutiones uero principum ecclesiasticis constitutionibus
non preminent, sed obsecuntur.
Unde Nicolaus Papa scribit episcopis in Concilio apud
Conuicinum congregatis:

C. I. Lex imperatorum ecclesiastica iura dissoluere non potest.

Lege imperatorum non in omnibus ecclesiasticis controuersiis
utendum est, presertim cum inueniantur euangelicae
ac canonicae sanctioni aliquotiens obuiare.
Idem: Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed
subtus. Imperiali iudicio non possunt iura ecclesiastica dissolui.
§. 1. Ad quod ostendendum, duorum horum, Innocentii
scilicet et Gregorii, satis sufficiunt testimonia.
Sanctus quidem Innocentius in decretali epistola sua ad
Alexandrum Antiochenum episcopum ait: "Quod sciscitaris,"
inquiens, "utrum diuisis imperiali iudicio prouinciis,
ut duae metropoles fiant, si duo metropolitani debeant
nominari: non uisum est nobis ad mobilitatem necessitatum
mundanarum Dei ecclesiam conmutari, honoresque
aut diuisiones perpeti, quas pro suis faciendis causis
duxerit imperator." Beatus Gregorius scribens ad
Theotistam patriciam inter cetera: "Si", inquit, "religionis
causa uincula matrimonii debere dissolui dicantur,
sciendum est, quia etsi hoc lex humana concessit, lex tamen
diuina prohibuit." Ecce quemadmodum imperiali
iudicio non possunt ecclesiastica iura dissolui. Ecce qualiter,
quod lex humana concessit, lex diuina prohibuit. §. 2. Non
quod imperatorum leges (quibus sepe ecclesia utitur contra
hereticos, sepe contra tirannos atque contra prauos
quosque defenditur) dicamus penitus rennuendas, sed quod
eas euangelicis, apostolicis atque canonicis decretis (quibus
postponendae sunt) non posse inferre preiudicium
asseramus.

C. II. Nichil quod euangelicis regulis obuiet, imperatori agere licet.

Item Simachus [Papa] in sexta Sinodo. [Romana tempore
Theodorici Regis.]
Non licet imperatori, uel cuiquam pietatem custodienti
aliquid contra diuina mandata presumere, nec quicquam,


quod euangelicis, propheticis aut apostolicis regulis
obuiet, agere.

C. III. In ecclesiasticis causis regia uoluntas sacerdotibus non est preferenda.

Item Felix [III.] Papa.
Certum est, hoc rebus uestris esse salutare, ut cum
de causis agitur Dei, iuxta ipsius constitutum regiam
uoluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non preferre,
et sacrosancta per eorum presules potius discere
quam docere; ecclesiae formam sequi, non huic humanitus
sequenda iura prefigere, neque eius sanctionibus
uelle dominari, cuius Deus uoluit clementiae tuae piae
deuotionis colla submittere, ne, dum mensura celestis dispensationis
exceditur, eatur in contumeliam disponentis.

C. IV. Moribus et decretis Romanorum Pontificum constitutiones contraire non possunt.

Item.
Constitutiones contra canones et decreta Presulum
Romanorum, uel bonos mores, nullius sunt momenti.

C. V. Que sacerdotum sunt, regibus usurpare non licet.

Item Nicolaus Papa. [I. in epistola ad Michaelem Imperatorem,
cuius initum est: "Proposueramus."]
Imperium uestrum suis publicae rei cotidianis amministrationibus
debet esse contentum, non usurpare que sacerdotibus
Domini solum conueniant.

C. VI. Tribunalia regum sacerdotali sunt potestati subiecta.

Item Gregorius Naciancenus imperatoribus Constantinopolitanis.
[in oratione ad ciues Nazianzenos angoris plenos
et magistratum iratum]
Suscipitisne libertatem uerbi? libenter accipitis, quod
lex Christi sacerdotali uos subiicit potestati atque istis tribunalibus
subdit? Dedit enim et nobis potestatem, dedit
principatum multo perfectiorem principatibus uestris.
Aut numquid iustum uobis uidetur, si cedat spiritus carni,
si a terrenis celestia superentur, si diuinis preferantur
humana?
II. Pars. Gratianus. Ecce quod constitutiones principum
ecclesiasticis legibus postponendae sunt. Ubi autem euangelicis
atque canonicis decretis non obuiauerint, omni reuerentia dignae
habeantur.


Unde Augustinus ait in Dialogo contra Petilianum: [id est
lib. II. contra literas Petiliani, c. 58.]

C. VII. Leges imperatorum in adiutorium ecclesiae licet assumi.

Si in adiutorium uestrum terreni imperii leges assumendas
putatis, non reprehendimus. Fecit hoc Paulus
cum aduersus iniuriosos Romanum ciuem se esse testatur.

C. VIII. Reges pontificibus pro eterna uita, et pontifices regibus pro temporalibus indigent.

Item Ciprianus Iuliano. [Nicolaus Papa I. in epist. VII.
ad Michaelem Imperatorem]
Quoniam idem mediator Dei et hominum est, homo
Iesus Christus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis
offitia potestatis utriusque discreuit propria uolens medicinali
humilitate sursum efferri, non humana superbia
rursum in inferna demergi: ut etiam Christiani imperatores
pro eterna uita pontificibus indigerent, et pontifices
pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus
uterentur, quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret
incursibus, et "Deo militans minime se negotiis secularibus
implicaret;" ac uicissim non ille rebus diuinis
presidere uideretur, qui esset negotiis secularibus implicatus.

C. IX. Leges imperatorum custodiri oportet.

Item Leo IV. Lothario Augusto.
De capitulis uel preceptis imperialibus uestris uestrorumque
pontificum predecessorum irrefragabiliter custodiendis
et conseruandis, quanto ualuimus et ualemus Christo
propitio et nunc et in euum conseruaturos modis
omnibus profitemur. Et si fortasse quilibet uobis aliter
dixerit uel dicturus fuerit, sciatis eum pro certo mendacem.

C. X. Legis auctoritate dissoluitur quod contra eam fit.

Item Iohannes VIII. Lodouico Imperatori.
Vides, fili carissime, quia quod contra leges accipitur,
per leges dissolui meretur.

C. XI. Leges principum, et regulas patrum contempni non decet.

Item Gelasius Rufino et Aprili Episcopis.
Quis autem leges principum, aut patrum regulas, aut
ammonitiones paternas debere dicat contempni, nisi qui
impunitum sibi tantum estimet transire commissum?

C. XII. Seruentur ab omnibus Romanorum principum leges.

Item Theodorico Regi.
Certum est magnificentiam uestram leges Romanorum
principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse
precepit, multo magis circa reuerentiam beati Petri apostoli
pro suae felicitatis augmento uelle seruari.

C. XIII. Romana lex nullius temeritate debet corrumpi.

Item Leo IV. Lotario Augusto.
Vestram flagitamus clementiam, ut sicut hactenus
Romana lex uiguit absque uniuersis procellis, et quod pro
nullius persona hominis reminiscitur esse corrupta, ita nunc
suum robur proprium et uigorem obtineat.

DISTINCTIO XI.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero legibus consuetudo cedat, Ysidorus
testatur in Sinonimis, libro II.: [c. 16.]

C. I. Prauus usus ratione superetur et lege.

Usus auctoritati cedat; prauum usum lex et ratio uincat.

C. II. Statutis Pontificum consuetudo cuiusquam refragari non potest.

Item Nicolaus Papa I. Michaeli Imperatori.
Consequens est, ut quod ab huius sedis rectoribus plena
auctoritate sancitur, nullius consuetudinis prepediente occasione,
proprias sequendo tantum uoluntates remoueatur
sed firmius atque inconcusse teneatur.

C. III. A consuetudine Romanae ecclesiae membris dissentire non licet.

Item Iulius Papa. [I. ad Episcopos orientales, epist. I.]
Nolite errare, fratres mei, doctrinis uariis et
extraneis nolite abduci. Et instituta apostolorum et
apostolicorum uirorum canonesque habetis: his fruimini,
ut freti, contra cuncta inimicorum iacula persistere
ualeatis. Satis enim indignum est, quemquam uel
pontificum uel ordinum subsequentium hanc regulam refutare,
quam beati Petri sedem et sequi uiderit, et docere.
Multum conuenit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibi
obseruatione concordet, que inde auctoritatem habet, ubi
Dominus ecclesiae totius posuit principatum.

C. IV. Usus et consuetudo legem et rationem uincere non potest.

Item Codicis libro VII. titulo II. [Imp. Constantinus A. ad
Proculum, lib. VIII. Cod. tit. Quae sit longa consuetudo
(t. 53. const. 2.)]
Consuetudinis ususque longeui non uilis auctoritas


est: uerum non usque adeo sui ualitura momento, ut aut
rationem uincat aut legem scriptam.
II. Pars. Gratianus. Cum uero nec sacris canonibus,
nec humanis legibus consuetudo obuiare monstratur, inconcussa
seruanda est.
Unde Augustinus ait uel ex dictis Basilii:

C. V. Inuiolabilis est consuetudo, que nec humanis legibus nec sacris canonibus obuiare monstratur.

Ecclesiasticarum institutionum quasdam scripturis,
quasdam uero apostolica traditione per successores in
ministerio confirmatas accipimus; quasdam uero
consuetudine roborata approbauit usus, quibus par
ritus et idem utriusque pietatis debetur affectus; unde
quis uel aliquantulum sacrarum expertus scripturarum
hesitauerit? Si enim attenderimus consuetudines ecclesiae
non per scripturas a Patribus traditas nichil estimare,
quantum religio detrimenti sit latura, intentiuum
despicientibus liquido constabit. §. 1. Que enim (ut inde
ordiamur) scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit
insigniri? uel que trifariam digesta super panem et
calicem prolixae orationis uel consecrationis uerba commendauit?
Nam non modo, quod in euangelio continetur
uel ab Apostolo insertum secretis dicimus, sed et alia
plura adicimus magnam quasi uim commendantia misteriis.
Que orientem uersus nos orare litterarum forma
docuit? Benedicimus fontem baptismatis oleo unctionis.
Huc accedit, quod ter oleo inungimus quos baptizamus,


uerbis abrenuntiare satanae angelis eius informamus.
Unde hec et alia in hunc modum non pauca, nisi tacita
ac mistica traditione a Patribus ecclesiastico more ac
reuerentiori diligentia sunt in ministeriis obseruata magis
silentio quam publicata scripto?

C. VI. Laudabilis est consuetudo, que nichil fidei contrarium usurpat.

Idem ad Casulanum presbiterum.
Consuetudinem laudamus, que tamen contra fidem
catholicam nichil usurpare dignoscitur.

C. VII. Ubi auctoritas deficit, mos populi et maiorum instituta pro lege seruentur.

Item ad eundem. [B. Augustinus ad Casulanum,
epist. LXXXVI.]
In his rebus, de quibus nihil certi statuit diuina scriptura,
mos populi Dei et instituta maiorum pro lege tenenda
sunt. Et sicut preuaricatores legum diuinarum, ita contemptores
consuetudinum ecclesiasticarum cohercendi sunt.

C. VIII. Auctoritate et traditione generali uel speciali ecclesia regitur.

Idem in libro de christiana fide.
Catholica ecclesia, per orbem diffusa, tribus modis
probatur existere. Quicquid in ea tenetur, aut auctoritas
est scripturarum, aut traditio uniuersalis, aut certe propria
et particularis instructio. Sed auctoritate tota constringitur,
uniuersali traditione maiorum nichilominus tota; priuatis
uero constitutionibus et propriis informationibus unaqueque
pro locorum uarietate, prout cuique uisum est, subsistit
et regitur.

C. IX. Valet ad fidem catholicae auctoritas ecclesiae.

Idem in libro contra Manicheos.
Palam est, quod in re dubia ad fidem ualeat auctoritas
ecclesiae catholicae, que ab ipsis fundatissimis sedibus
apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet
episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur.

C. X. Ab apostolicis institutis non licet recedere.

Item Leo. [Papa ad Episcopos per Siciliam constitutos,
epist IV. c. 6.]
Hoc uestrae indicimus caritati, ut ab apostolicis institutis
nullo ulterius recedatis excessu, quia inultum post
hec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in
aliquo crediderit negligendas.

C. XI. Ab omnibus seruari debet, quod Romana seruat Ecclesia.

Item Innocentius Decentio Episcopo. [it. Inn. I. ad Decentium
Episcopum Eugubinum, epist. I.]
Quis nesciat aut non aduertat, id quod a principe
apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est, ac nunc
usque custoditur, ab omnibus debere seruari? nec superduci
aut introduci aliquid, quod auctoritatem debeat
uel aliunde accipere exemplum? presertim cum sit
manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Ispanias, Africam
atque Siciliam insulasque interiacentes nullum instituisse
ecclesias, nisi eos, quos uenerabilis apostolus Petrus aut
successores eius constituerunt sacerdotes; legant autem,
si in istis prouinciis alius apostolus inuenitur, aut legitur
docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inueniunt,
oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a
qua principium eos accepisse non dubium est: ne dum peregrinis
sermonibus student, caput institutionum uideantur
amittere. §. 1. Sepe dilectionem tuam ad Urbem uenisse
ac nobiscum in ecclesia conuenisse non dubium est,
et quem morem uel in consecrandis misteriis, uel ceteris
agendis arcanis teneat, agnouisse. Quod sufficere
arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae uel reformationem,
si predecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint,
satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos
nos esse duxisset; quibus idcirco respondemus,
non quod te ignorare credamus, sed ut maiori auctoritate
uel tuos instituas, uel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus
errat, aut commoneas, aut indicare non differas,
ut scire ualeamus, qui sint, qui aut nouitates inducunt, aut
alterius ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem
esse seruandam.

DISTINCTIO XII.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod absque discretione iustitiae nulli agere licet.
Unde Calixtus Papa [I.] omnibus Episcopis: [ait in Epistola I.
ad Benedictum Episcopum.]

C. I. Sine discretione iustitiae contra disciplinam Romanae ecclesiae nulli agere licet.

Non decet a capite membra dissidere, sed iuxta
scripturae testimonium omnia membra caput sequantur.
Nulli uero dubium est, quod apostolica ecclesia mater sit
omnium ecclesiarum, a cuius uos regulis nullatenus conuenit
deuiare. Et sicut filius uenit facere uoluntatem patris,
sic et uos uoluntatem implete uestrae matris, que est ecclesia,
cuius caput, ut predictum est, Romana existit ecclesia.
Quicquid ergo sine discretione iustitiae contra huius disciplinam
actum fuerit, ratum habere nulla ratio permittit.

C. II. Apostolicis preceptis nullus superbe resistat.

Item Gregorius. [Papa IV.]
Preceptis apostolicis non dura superbia resistatur, sed
per obedientiam, que a sancta Romana et apostolica
auctoritate iussa sunt, salutifere impleantur, si eiusdem sanctae
ecclesiae Dei, que est caput uestrum, communionem
habere desideratis. §. 1. Non nouum aliquid presenti
iussione precipimus, sed illa, que olim uidentur indulta,
firmamus: cum nulli dubium sit, quod non solum pontificalis
causatio, sed omnis sanctae religionis relatio ad
sedem apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debeat
referri, et inde normam sumere, unde sumpsit exordium,
ne caput institutionis uideatur omitti. Cuius auctoritatis
sanctionem omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae
petrae, super quam Christus uniuersalem ecclesiam
fundauit, soliditate diuelli. Si quis hec apostolicae
sedis precepta non obseruauerit, percepti honoris esse
hostis non dubitetur.

C. III. Non est resistendum consuetudini, cui canonica non obsistit auctoritas.

Item Nicolaus Michaeli Imperatori. [Leo IX.
Michaeli Episcopo Constantinopolitano, epist. I. c. 29. et
Nicolaus I. epist. II. ad Photium.]
Scit sancta Romana ecclesia, quod nichil obsunt saluti


credentium diuersae pro loco et tempore consuetudines,
si illis canonica non obsistit auctoritas, pro qua eis obuiare
debeamus, unde nil iudicamus eis debere uel posse
resisti.

C. IV. Consuetudines, que fidei non offitiunt, ut a maioribus traditae sunt, obseruentur.

Item Ieronimus ad Lucinum. [epist. XXVIII.]
Illud breuiter te admonendum puto, traditiones ecclesiasticas,
presertim que fidei non offitiant, ita obseruandas,
ut a maioribus traditae sunt, nec aliorum consuetudinem
aliorum contrario more subuerti.

C. V. Traditiones a patribus institutae, non sunt infringendae.

Item Nicolaus Incmaro Episcopo.
Ridiculum est, et satis abominabile dedecus, ut traditiones,
quas antiquitus a patribus suscepimus, infringi
patiamur.

C. VI. Mores diuturni pro lege sunt habendi.

Item Iustinianus Constitutionum libro I. titulo I. [Institutionum
lib. I. tit. 2. de iure nat. §. 9.]
Diuturni mores nisi legi sunt aduersi consensu utentium
approbati legem imitantur.

C. VII. Quicquid fit contra longam consuetudinem, reuocari oportet.

Item Codicis libro VIII. c. 52. titulo 2. [tit. 53. quae sit
longa consuetudo l. 1.]
Consuetudo precedens et ratio, que consuetudinem
suasit, tenenda est. Et quicquid contra longam consuetudinem
fiet, ad sollicitudinem suam reuocabit preses
prouinciae.

C. VIII. Immota maneat consuetudo, que contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur.

Item Gregorius uniuersis Episcopis Numidiis. [lib. I.
epist. LXXV.]
Nos consuetudinem, que contra fidem catholicam
nichil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus,
siue de primatibus constituendis, siue de ceteris
capitulis, exceptis iis, qui ex Donatistis ad episcopatum perueniunt,
quos prouehi ad primatus dignitatem (etiam cum


ordo eos deferat ad locum eundem) modis omnibus prohibemus.
Suffitiat autem illis commissae sibi plebis curam
gerere, non autem illos antistites, quos catholica fides in
ecclesiae sinu et edocuit et genuit, ad obtinendum culmen
primatus anteire.

C. IX. Non negentur que consuetudinis sunt.

Item Gregorius. [ad Maximum Salonitanum Episcopum
lib. VII. Regest epist. 81.]
Quemadmodum illicita perpetrare non patimur, sic
que consuetudinis sunt non negamus.

C. X. Non locus consuetudinem, sed consuetudo locum commendat.

Item ad Augustino Anglorum Episcopo. [resp. ad
interrog. 3.]
Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem,
in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet, ut siue
in Romana, siue in Gallicorum, siue in qualibet ecclesia
inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere,
sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, que adhuc in fide
noua est, institutione precipua, que de multis ecclesiis
colligere potueris, infundas. Non enim pro locis res, sed
pro rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque
ecclesiis que pia, que religiosa, que recta sunt, elige, et
hec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in
consuetudinem depone.

C. XI. Quod neque contra fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur, indifferenter est habendum.

Item Augustinus ad Ianuarium. [epist. CXVIII.
cap. 1. et 2]
Illa autem, que non scripta, sed tradita custodimus,
que quidem toto terrarum orbe obseruantur, datur intelligi
uel ab ipsis apostolis, uel plenariis conciliis, (quorum est in
ecclesia saluberrima auctoritas), commendata atque statuta
retineri: sicuti id quod Domini passio et resurrectio et
ascensio in celum, aduentus Spiritus sancti anniuersaria
solennitate celebratur: et si quid aliud tale occurrerit,
quod seruetur ab uniuersis, quacunque se diffundit
ecclesia. §. 1. Alia uero, que per loca terrarum regionesque
uariantur, sicuti est quod alii ieiunant sabbatum,
alii non: alii uero quotidie communicant corpori et
sanguini domini, alii certis diebus accipiunt: et si quid
aliud huiusmodi animaduerti potest, totum hoc genus rerum
liberas habet obseruationes; quod enim neque contra
fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur,
indifferenter habendum, et pro eorum, inter quos uiuitur,


societate seruandum est. Mater Mediolanum me secuta
inuenit ecclesiam sabbato non ieiunantem; ceperat
fluctuare quid ageret. Tunc ego consului de hac re beatissimae
memoriae Ambrosium episcopum; at ille ait: cum
Romam uenio, sabbato ieiuno, cum Mediolani sum, non
ieiuno. Sic et tu, ad quam forte ecclesiam ueneris, eius
morem serua, si cuiquam non uis esse scandalum, nec
quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa
est.
II. Pars. Gratianus. Hoc autem de consuetudine illa
intelligendum est, que uel uniuersalis ecclesiae usu, uel temporis
prolixitate roboratur. Ceterum, si pro uarietate temporum
uel animorum uariae consuetudines introducantur, inuenta
opportunitate, resecandae sunt potius quam obseruandae.
Unde Augustinus scribit ad inquisitiones Ianuarii:
[epist. CXIX. c. 19.]

C. XII. Resecanda sunt, que neque auctoritate, neque moribus uniuersitatis comprobantur.

Omnia talia, que neque sanctarum scripturarum auctoritatibus
continentur, nec in conciliis episcoporum statuta
inueniuntur, nec consuetudine uniuersae ecclesiae roborata
sunt, sed diuersorum locorum diuersis moribus innumerabiliter
uariantur, ita ut uix aut numquam omnino
inueniri possint causae, quas in eis constituendis homines
secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione
resecanda existimo. Quamuis enim neque hoc inueniri possit,
quomodo contra fidem sint, ipsam tamen religionem,
quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis
misericordia Dei esse uoluit liberam, ideo seruilibus
oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Iudeorum,
qui etiamsi tempus libertatis non cognouerint, legalibus
tamen sacramentis, non humanis presumtionibus subiciuntur.

C. XIII. Omnes prouinciales eundem in psallendo modum teneant, quem metropolitanam sedem habere cognouerint.

Item ex Concilio Tolletano. [XI. c. 3.]
III. Pars. De his, qui contra Apostoli uoluntatem
circumferuntur omni uento doctrinae, placuit sancto concilio,
ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscuiusque
prouinciae ciues, rectoresque ecclesiarum unum eundemque
in psallendo teneant modum, quem metropolitana in
sede cognouerint institutum, nec aliqua diuersitate cuiusque
ordinis uel offitii a metropolitana se patiantur sede disiungi.
Sic enim iustum est, ut inde unusquisque sumat regulas
magisterii, unde honoris consecrationem accipit, ut iuxta
maiorum decreta sedes, que uniuscuiusque sacerdotalis


dignitatis est mater, sit ecclesiasticae magistra rationis.
Abbatibus sane indultis offitiis, que iuxta uoluntatem sui
episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera offitia publica,
id est uesperam, matutinum, siue missam, aliter
quam in principali ecclesia celebrare non liceat. §. 1.
Quisquis autem horum decretorum uiolator exstiterit, sex
mensibus communione priuatus apud metropolitanum sub
penitentiae censura maneat corrigendus: quatenus apud
illum et preteritae transgressionis culpam lacrimis diluat,
et necessariam offitiorum doctrinam studiose addiscat. §. 2.
Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus
totius suae prouinciae pontifices uel sacerdotes adstringat,
sed etiam ceteri episcopi subiectos sibi ecclesiarum rectores
obtemperare institutionibus cogant.

C. XIV. Ordo seruetur in matutinis et uespertinis offitiis unus et idem.

Item ex Concilio Bracarensi. [I. cap. 1.]
Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque
idem psallendi ordo in matutinis uel uespertinis offitiis teneatur,
et non diuerse ac priuate, neque monasteriorum
consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae.

DISTINCTIO XIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Item aduersus naturale ius nulla dispensatio
admittitur; nisi forte duo mala ita urgeant ut alterum eorum
necesse sit eligi.
Unde in Concilio Tolletano VIII. [c. 2.] legitur:

C. I. Minus malum de duobus est eligendum.

Duo mala, licet cautissime sint precauenda tamen
si periculi necessitas unum ex his temperare compulerit,
id debemus resoluere, quod minori nexu noscitur obligari.
Quid autem leuius ex his, quidue grauius sit, purae rationis
acumine inuestigemus. Etenim dum peierare compellimur,
creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus.
Cum uero noxia promissa complemus et Dei iussa
contempnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et
nos ipsos crudeliori mortis gladio trucidamus. Illic enim
dupplici culparum telo perimimur, hic tripliciter iugulamur.

C. II. De eodem.

Item Gregorius in Moralibus parte VI. libro XXXV. c. XIV.
[in c. 40. Iob. I. XXXII. c. 17. 18. 19. et 20.]
Nerui testiculorum Leuiathan perplexi sunt, quia suggestionum
illius argumenta implicatis inuentis alligantur,
ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse fugere
peccatum appetant, hoc sine alio peccati laqueo non


euadant, et culpam faciant dum uitant, atque nequaquam
se ab una ualeant soluere, nisi in alia se consentiant
ligare. Quod melius ostendimus, si qua ex conuersatione
hominum alligationis huius exempla proferamus.
§. 1. Ecce quidam, dum mundi huius amicitias appetit,
cuilibet alteri similem sibi uitam ducenti, quod secreta
illius omni silentio contegat, se iureiurando constringit. Sed
is, cui iuratum est, adulterium perpetrare cognoscitur, ita
ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Is autem, qui
iusiurandum prebuit, ad mentem reuertitur et diuersis hinc
inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat,
ne silentio adulterii simul et homicidii particeps fiat, prodere
trepidat, ne reatu se periurii obstringat. Perplexis
ergo neruis testiculorum ligatus est, qui in quamlibet partem
declinet, metuit, ne a transgressionis contagione liber
non sit. §. 2. Alius cuncta, que mundi sunt, deserens, ac
per omnia frangere proprias uoluntates querens, alieno se
subdere regimini appetit, sed eum, qui sibi ad Deum
preesse debeat, minus cauta inquisitione discernit: quia
fortasse is, qui sine iudicio eligitur, cum preesse iam ceperit,
agere que Dei sunt prohibet, que mundi sunt iubet.
Pensans itaque subditus, uel que sit culpa inobedientiae,
uel quod contagium secularis uitae, et obedire trepidat, et
non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis preceptis
deserat, aut rursus non obediens Deum in electo priore
contempnat. §. 3. Alius pensare pondus honoris ecclesiastici
negligens id locum regiminis premiis ascendit. Sed
quia omne, quod hic eminet, plus meroribus afficitur, quam
honoribus gaudet, dum cor tribulatione premitur, ad
memoriam culpa reuocatur, doletque se ad laborem cum
culpa peruenisse, et quam sit iniquum, quod admiserit, ex
ipsa fractus difficultate cognoscit. Reum se igitur cum
impensis premiis agnoscens, uult adeptae sublimitatis
locum deserere, sed timet, ne grauius delictum sit suscepti
gregis custodiam reliquisse; uult suscepti gregis curam
gerere, sed formidat, ne deterior culpa sit, regimina pastoralis
gregis empta possidere. Per honoris ergo ambitum
ligatum culpa hinc inde se conspicit. Esse quippe sine
reatu criminis neutrum uidet, si aut susceptus semel grex
relinquitur, aut rursum sacra actio seculariter empta teneatur.
Undique metuit et suspectus latus omne pertimescit,
ne aut stans in empto regimine non digne, lugeat quod non
etiam deserens emendat, aut certe regimen deserens, dum
aliud flere nititur, rursus aliud de ipsa gregis destitutione
committat.
II. Pars. §. 4. Est tamen, quod ad destruendas Behemot
uersutias subtiliter fiat, ut cum mens inter minora
et maxima peccata constringitur, si omnino nullus
sine peccato aditus patet, minora semper eligantur; quia et
qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in
fugam precipitat, ubi breuior murus ingeritur. Hinc
Paulus, cum quosdam in ecclesia incontinentes aspiceret,
concessit minima, ut maiora declinarent, dicens: "Propter


fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat."
Et quia tunc solum coniuges in admixtione sunt sine culpa,
cum non pro explenda libidine, sed pro suscipienda prole
miscentur, ut hoc etiam, quod concesserat sine culpa (quamuis
minima) non esse monstraret, ilico adiunxit: "Hoc
autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium."
Non enim est sine uitio, quod ignoscitur, non precipitur.
Peccatum profecto uidit, quod posse indulgeri
preuidit. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter minimis
subdimur, ne in magnis sine uenia peccemus. §. 5. Itaque
plerumque neruorum Behemot istius perplexitas
soluitur, dum ad uirtutes maximas per commissa minora
transitur.

DISTINCTIO XIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Verum hoc in una eademque persona intelligitur.
Ceterum an in diuersis eadem dispensatio locum habeat, uidelicet,
ut committamus minora, ne alii grauioribus implicentur, merito
queritur.
De his ita scribit Augustinus libro Questionum super
Genesim: [cap. 42.]

C. I. Non sunt a nobis aliqua committenda delicta, ne alii grauiora committant.

Quod ait Sodomitis Loth: "Sunt mihi duae filiae, que
nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos, utimini illis,
sicut placuerit uobis: tantum in uiros istos ne faciatis iniquum:"
quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione,
ut uiri hospites eius nichil a Sodomitis tale paterentur,
utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumcumque
peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne
alius grauius malum faciat; an potius perturbationi Loth
non consilio tribuendum sit, qui hoc dixerit, merito queritur.
Et nimirum periculosissime admittitur hec compensatio.
Si autem perturbationi humanae tribuitur et menti
tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
II. Pars. Gratianus. Consuetudinis autem uel constitutionis
rigor nonnumquam relaxatur.
Unde Leo Papa ait: [ad Rusticum Narbonensem Episc.
epist. XC. ante cap. 1.]
C. II. Que constitutiones ualeant temperari, uel que non.
Sicut quedam sunt, que nulla ratione conuelli possunt,
ita multa sunt, que aut pro necessitate temporum, aut
pro consideratione etatum oporteat temperari; illa semper
conditione seruata, ut in his, que uel dubia fuerint
aut obscura, id nouerimus sequendum, quod nec preceptis
euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inueniatur
aduersum.

DISTINCTIO XV.

GRATIANUS
I. Pars. De naturali iure et constitutione uel consuetudine
hactenus disseruimus, differentiam, qua ab inuicem
discernuntur, assignantes: nunc ad ecclesiasticas constitutiones
stilum uertamus, earumque originem et auctoritatem, prout ex
libris sanctorum Patrum colligere possumus, breuiter assignantes.

C. I. Quo tempore ceperint canones generalium conciliorum.

Canones generalium conciliorum (ut Ysidorus ait libro 6.
Etimologiarum c. 16.) a temporibus Constantini ceperunt. In
precedentibus namque annis persecutione feruente docendarum
plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas
in diuersas hereses scissa est, quia non erat episcopis
licentia conueniendi in unum, nisi tempore supradicti imperatoris.
Ipse enim dedit facultatem Christianis libere
congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Niceno
de omni orbe terrarum conuenientes iuxta fidem
euangelicam et apostolicam secundum post apostolos simbolum
tradiderunt. §. 1. Inter cetera autem concilia quatuor
sunt uenerabiles sinodi, que totam principaliter
fidem complectuntur, quasi quatuor euangelia, uel totidem
paradisi flumina. §. 2. Harum prior Nicena sinodus
CCCXVIII. episcoporum Constantino Augusto imperante
peracta est: in qua Arrianae perfidiae condempnata est
blasphemia, quam de inequalitate sanctae Trinitatis idem
Arrius asserebat, et consubstantialem Deo Patri Dei
Filium eadem sancta sinodus per simbolum diffiniuit.
§. 3. Secunda sinodus CL. Patrum sub Theodosio seniore
Constantinopolim congregata est, que Macedonium, Spiritum
sanctum Deum esse negantem, condempnans, consubstantialem
Patri et Filio Spiritum sanctum demonstrauit, dans
simboli formam, quam tota Grecorum et Latinorum confessio
in ecclesiis predicat. §. 4. Tertia sinodus Ephesina
prima CC. episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto
edita est, que Nestorium, duas personas asserentem in
Christo, iusto anathemate condempnauit, ostendens manere
in duas naturas unam Domini Iesu Christi personam.
§. 5. Quarta sinodus Calcedonensis DCXXX.
sacerdotum sub Martiano principe habita est, in qua Euticem
Constantinopolitanum abbatem uerbi Dei et carnis
unam naturam pronuntiantem, et eius Dioscorum defensorem,
quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum
Nestorium episcopum cum reliquis hereticis, una Patrum
sententia dampnauit; predicans eadem sinodus Christum
Dominum sic natum de Virgine, ut in eum substantiam
et diuinae et humanae confiteamur naturae. §. 6. He
sunt quatuor sinodi principales, fidei naturam plenissime
predicantes. Sed et si qua sunt concilia, que sancti Patres
spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritates
omni manent stabilita uigore: quorum gesta in hoc
opere condita continentur.
§. 7. Sinodus autem ex greco interpretatur comitatus
uel cetus. Concilii uero nomen tractum est ex more


Romano. Tempore enim, quo causa agebatur, conueniebant
omnes in unum, communique intentione tractabant.
Unde et concilium a communi intentione dictum quasi
consilium; consilium quasi considium, d in l literam transeunte;
uel concilium dictum est ex communi intentione,
eo quod in unum dirigant omnem mentis obtutum: supercilia
enim oculorum sunt; unde qui sibimet dissentiunt,
non agunt concilium, quia non sentiunt in unum. Cetus
uero conuentus est uel congregatio, a coeundo, id est a conueniendo
in unum. Hinc et conuentus est nuncupatus,
quod ibi homines conueniunt; sicut conuentus cetus
sic et concilium a societate multorum in unum appellatur.
De quatuor quoque conciliis scribit B. Gregorius, ita
dicens: [lib. I. Regesti Epist. 24.]

C. II. De auctoritate quatuor conciliorum.

Sicut sancti euangelii quatuor libros, sic quatuor concilia
suscipere et uenerari me fateor. Nicenum scilicet, in
quo peruersum Arrii dogma destruitur: Constantinopolitanum
quoque, in quo Eunomii et Macedonii error conuincitur:
Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas
iudicatur: Calcedonense uero, in quo Euticetis Dioscorique
prauitas est reprobata; hec tota deuotione amplector,
integerrima approbatione custodio, quia in his
uelut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit,
et cuiuslibet uitae atque actionis norma existit. §. 1.
Quintum concilium quoque ueneror, in quo epistola, que
Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; Theodorus
personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis
separans, ad impietatis perfidiam cecidisse conuincitur,
scripta quoque Theodori, per que beati Cirilli fides
reprehenditur, ausu dementiae prolata, refutatur. Cunctas
uero quas prefata ueneranda concilia personas respuunt,


respuo, quas uenerantur, amplector: quia dum uniuersali
sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis
presumit aut absoluere quos religant, aut ligare
quos absoluunt.
De eisdem scribit etiam Gelasius Papa [in concilio habito
Romae cum LXX. Episcopis] dicens:

C. III. Que concilia sancta Romana ecclesia suscipiat.

Sancta Romana ecclesia post illas ueteris et noui testamenti
scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi
non prohibet: Sanctam sinodum Nicenam CCCXVIII.
Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua
Arrius hereticus condempnatus est; sanctam sinodum Constantinopolitanam,
mediante Theodosio seniore Augusto, in
qua Macedonius hereticus debitam dampnationem excepit;
sanctam sinodum Ephesinam primam, in qua Nestorius
dampnatus est consensu beatissimi Papae Celestini, mediante
Cirillo Alexandrinae sedis antistite, et Arcadio
episcopo ab Italia destinato; sanctam sinodum Calcedonensem,
mediante Martiano Augusto et Anatolio Constantinopolitano
episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana heresis
simul cum Dioscoro eiusque complicibus dampnatae
sunt; sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus
instituta, post istorum quatuor auctoritatem et custodienda,
et recipienda decernimus.
§. 1. Iam nunc subiciendum est de opusculis sanctorum
Patrum, que in ecclesia catholica recipiuntur. §. 2. Opuscula
B. Cipriani martiris et Cartaginensis episcopi. §. 3.
Item opuscula B. Gregorii Nacianceni episcopi. §. 4. Item
opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. §. 6. Item opuscula
B. Iohannis Constantinopolitani episcopi. §. 9. Item
opuscula B. Ylarii Pictauiensis episcopi. §. 10. Item opuscula
B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. §. 11. Item opuscula


B. Augustini episcopi Ipponensis. §. 12. Item opuscula B.
Ieronimi presbiteri. §. 13. Item opuscula beati Prosperi
uiri religiosissimi. §. 14. Item epistolam B. Leonis
Papae ad Flauianum episcopum destinatam, cuius textum
si quisquam usque ad unum iota disputauerit, et
non eam in omnibus uenerabiliter receperit, anathema sit.
§. 15. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum,
qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio
deuiauerunt, nec ab eius fideli predicatione seiuncti sunt,
sed communionis ipsius gratia Dei usque ad ultimum diem
uitae suae participes fuerunt, legenda decernimus. §. 16.
Item decretales epistolae, quas beatissimi Papae diuersis
temporibus ab urbe Romana pro diuersorum Patrum consolatione
dederunt, uenerabiliter suscipiendae sunt.
[PALEA.
§. 17. Item gesta sanctorum martirum, qui multiplicibus
tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum
triumphis irradiant. Quis ita esse catholicorum
dubitet, et maiora eos in agonibus fuisse perpessos, nec
suis uiribus, sed gratia Dei et adiutorio uniuersa tolerasse?
Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari
cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et
eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab
infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam
rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cuiusdam
Quirici et Iulitae, sicut Gregorii aliorumque huiusmodi
passiones, que ab hereticis perhibentur conscriptae.
Propter quod, ut dictum est, ne uel leuis subsannandi
oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non
leguntur. Nos tamen cum predicta ecclesia omnes martires
et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus
noti sunt, omni deuotione ueneramur. §. 18. Item
uitas Patrum, Pauli, Antonii, Ilarionis et omnium eremitarum,
quas tamen uir beatissimus scripsit Ieronimus,
cum omni honore suscipimus. §. 19. Item actus B. Siluestri,
apostolicae sedis presulis, licet eius, qui conscripsit,
nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis
legi cognouimus, et pro antiquo usu multae hoc imitantur
ecclesiae. §. 20. Item scripta de inuentione S. crucis dominicae,
et alia scripta de inuentione capitis B. Iohannis
Baptistae, nouellae quidem reuelationes sunt, et nonnulli
eas catholici legunt, sed cum hec ad catholicorum
manus peruenerint, B. Pauli apostoli sententia precedat:
"Omnia probate, quod bonum est tenete." §. 21. Item
Rufinus uir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit
libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed
quoniam B. Ieronimus in aliquibus eum de arbitrii libertate
notauit, illa sentimus, que predictum B. Ieronimum
sentire cognoscimus: et non solum de Rufino, sed etiam de
uniuersis quos uir sepius memoratus zelo Dei et fidei


religione reprehendit. §. 22. Item Origenis nonnulla opuscula,
que uir beatissimus Ieronimus non repudiat, legenda
suscipimus, reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus
esse renuenda. §. 23. Item chronicon Eusebii Cesariensis,
atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quamuis in
primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus
atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit
librum: propter rerum tamen notitiam singularem,
que ad instructionem pertinent, usquequaque
non dicimus renuendos. §. 24. Item Orosium uirum eruditissimum
collaudamus, quia ualde nobis necessariam aduersus
paganorum calumpnias ordinauit historiam, miraque
breuitate contexuit. §. 25. Item uenerabilis uiri Sedulii
pascale opus, quod heroicis descripsit uersibus, insigni
laude proferimus. §. 26. Item Iuuenci nichilominus
laboriosum opus non spernimus, sed miramur.
§. 27. Ceterum, que ab hereticis, siue scismaticis
conscripta uel predicata sunt, nullatenus recipit catholica
et apostolica ecclesia Romana. E quibus pauca,
que ad memoriam uenerunt, et a catholicis uitanda sunt,
credimus esse subdenda. §. 28. Imprimis Arriminensem
sinodum, a Constantio Cesare Constantini filio congregatam
mediante Tauro prefecto, ex tunc et nunc et usque
in eternum confitemur esse dampnatam. §. 29. Item
itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti
Clementis liber VIII., apocrifum. §. 30. Actus nomine
Andreae apostoli, apocrifi. §. 31. Actus nomine Philippi
apostoli, apocrifi. §. 32. Actus nomine Petri apostoli,
apocrifi. §. 33. Actus nomine Thomae apostoli, apocrifi.
§. 34. Euangelium nomine Thaddei, apocrifum.
§. 35. Euangelium nomine Thomae apostoli, quo utuntur
Manichei, apocrifum. §. 36. Euangelium nomine Barnabae,
apocrifum. §. 37. Euangelium nomine Bartholomei
apostoli, apocrifum. §. 35. Euangelium nomine Andreae
apostoli, apocrifum. §. 39. Euangelia, que falsauit Lucianus,
apocrifa. §. 40. Euangelia, que falsauit Ircius,
apocrifa. §. 41. Liber de infantia Saluatoris, apocrifus.
§. 42. Liber de natiuitate Saluatoris, et de S. Maria,
et de obstetrice Saluatoris, apocrifus. §. 43.
Liber, qui appellatur Pastoris, apocrifus. §. 44. Libri omnes,
quos fecit Lenticius, discipulus diaboli, apocrifi. §. 45.
Liber, qui appellatur Fundamentum, apocrifus. §. 46. Liber,
qui appellatur Thesaurus, apocrifus. §. 47. Liber, qui appellatur
de filiabus Adae, uel Geneseos, apocrifus §. 48.
Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum uersibus,
apocrifum. §. 49. Liber, qui appellatur Actus Teclae
et Pauli apostoli, apocrifus. §. 50. Liber, qui appellatur
Nepotis, apocrifus. §. 51. Liber prouerbiorum, qui
ab hereticis conscriptus et S. Xisti nomine signatus est,
apocrifus. §. 52. Reuelatio, que appellatur Pauli apostoli


apocrifa. §. 53. Reuelatio, que appellatur Thomae Apostoli,
apocrifa. §. 54. Reuelatio, que appellatur Stephani,
apocrifa. §. 55. Liber, qui appellatur Transitus S. Mariae,
apocrifus. §. 56. Liber, qui appellatur Penitentia Adae,
apocrifus. §. 57. Liber Ogiae nomine Gigantis, qui ab
hereticis cum dracone post diluuium pugnasse perhibetur,
apocrifus. §. 58. Liber, qui appellatur Testamentum Iacob,
apocrifus. §. 59. Liber, qui appellatur Penitentia Origenis,
apocrifus. §. 60. Liber, qui appellatur Penitentia S. Cipriani,
apocrifus. §. 61. Liber, qui appellatur Penitentia Iamnis
et Mambrae, apocrifus. §. 62. Liber, qui appellatur Sortes
apostolorum, apocrifus. §. 63. Liber Lusanae, apocrifus.
§. 64. Liber canonum Apostolorum, apocrifus. §. 65.
Liber Phisiologus, qui ab hereticis conscriptus est et B.
Ambrosii nomine presignatus, apocrifus. §. 66. Historia
Eusebii Pamphili, apocrifa. §. 67. Opuscula Tertulliani
siue Africani, apocrifa §. 68. Opuscula Postumiani
et Galli, apocrifa. §. 69. Opuscula Montani, Priscillae et
Maximillae, apocrifa. §. 70. Opuscula omnia Fausti
Manichei, apocrifa. §. 71. Opuscula alterius Clementis
Alexandrini, apocrifa. §. 72. Opuscula Cassiani presbiteri
Galliarum, apocrifa. §. 73. Opuscula Victorini Pictauiensis,
apocrifa. §. 74. Opuscula Fausti Regiensis
Galliarum, apocrifa. §. 75. Opuscula Frumentii, apocrifa.
§. 76. Epistola Iesu ad Agbarum, regem, apocrifa. §. 77.
Passio Georgii, apocrifa. §. 78. Passio Cirici et Iulitae,
apocrifa. §. 79. Scriptura, que appellatur Contradictio
Salomonis, apocrifa. §. 80. Philacteria omnia,
que non angelorum, ut illi confingunt, sed demonum
magis arte conscripta sunt, apocrifa. §. 81. Hec et omnia
his similia, que Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus,
Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus
et Bonosus et qui simili errore defecerunt, Montanus
quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris,
Valentinus siue Manicheus, Faustus, Sabellius,
Arrius, Macedonius, Eunomius, Nouatus, Sabbatius, Celestius,
Donatus, Eustathius, Iouinianus, Pelagius,
Iulianus et Latiensis, Celestinus, Maximinus, Priscianus
ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutices,
Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius
Antiociam maculauit, Acatius Constantinopolitanus, cum


consortibus suis, nec non et omnes hereses, quas ipsi
eorumque discipuli, siue schismatici docuerunt uel conscripserunt,
quorum nomina minime retinentur, non solum
repudiata, uerum etiam ab omni Romana et apostolica
ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque
sequacibus sub anathematis indissolubili uinculo, in eternum
confitemur esse dampnata.
§. 82. Ceterum, qui libri in ecclesiasticis offitiis
per anni circulum a nonnullis legantur (quod ritum illum
apostolica non reprobat, sed sequitur ecclesia) pro fidelium
edificatione adnotandum censuimus.
Quidam, quod in septuagesima ponunt pentateuchum
usque in XV. diem ante Pascha, XV. die
ponunt Ieremiam usque in cenam Domini. In cena Domini
legunt tres lectiones de lamentatione Ieremiae:
"Quomodo sedet sola ciuitas, etc." et tres de tractatu S.
Augustini in psalmum LIV.: "Exaudi Deus orationem
meam et ne despexeris," et tres de Apostolo, ubi ait in
epistola ad Corinthios: "Conuenientibus uobis in unum."
Secunda lectio sic incipit: "Similiter et calicem postquam
cenauit, etc." Tertia: "De spiritualibus autem
nolumus uos ignorare, fratres." In parasceue tres lectiones
de lamentatione Ieremiae, et tres de tractatu S.
Augustini in psalmum LXIII: "Exaudi Deus orationem
meam, cum deprecor," et tres de Apostolo, ubi ait in
epistola ad Ebreos: "Festinemus ingredi in illam requiem,
etc." Secunda lectio: "Omnis namque pontifex."
Tertia: "De quo grandis nobis sermo." In sabbato sancto
tres lectiones de lamentatione Ieremiae prophetae, et
tres de tractatu S. Augustini in eumdem psalmum LXIII.:
"Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor," et tres
de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: "Christus
assistens pontifex futurorum bonorum." Secunda lectio:
"Ubi enim testamentum est." Tertia: "Umbram enim
habens lex futurorum bonorum." In pascha Domini homilias
ad ipsum diem pertinentes, infra hebdomadam homilias.
In octauis paschae ponunt actus apostolorum et
epistolas canonicas et apocalipsin, usque in ocatauas pentecostes.
In octauis pentecostes ponunt libros regum et
paralipomenon usque in calendas augusti. In dominica prima
mensis augusti ponunt Salomonem usque in calendas septembris.


In dominica prima septembris ponunt Iob Tobiam,
Hester, Esdram usque in calendas octobris. In dominica
prima mensis octobris ponunt librum Machabeorum usque
in calendas nouembris. In dominica prima mensis
nouembris ponunt Ezechielem et Danielem et minores prophetas
usque in calendas decembris. In dominica prima
mensis decembris ponunt Esaiam prophetam usque ad
natiuitatem Domini. In natali Domini legunt primum
de Esaia tres lectiones. Prima lectio: "Primo tempore
alleuiata est terra Zabulon, etc." Secunda: "Consolamini,
consolamini." Tertia: "Consurge, consurge".
Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem
pertinentes. In natali S. Stephani homilia de ipso die. In
natali S. Ioannis similiter. In natali innocentium similiter.
In natali S. Siluestri similiter. In octaua natalis Domini
homilia de ipso die. In dominica prima post natiuitatem
Domini ponunt epistolas Pauli usque in septuagesimam.
In epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio incipit:
"Omnes sitientes." Secunda: "Surge, illuminare Ierusalem."
Tertia: "Gaudens gaudebo in Domino." Deinde
leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes. ]

DISTINCTIO XVI.

GRATIANUS.
I. Pars. Apostolorum canones, qui per Clementem
Romanum Pontificem, sicut quidam asserunt, dicuntur esse translati,
sunt quinquaginta.
Hos non recipiendos, sed inter apocrifa deputatos, Ysidorus
scribit dicens:

C. I. Apostolorum canones apostolica reiciuntur auctoritate.

Canones, qui dicuntur apostolorum, seu quia eosdem
nec sedes apostolica recipit, nec sancti Patres illis consensum
prebuerunt, pro eo quod ab hereticis sub nomine
apostolorum compositi dignoscuntur, quamuis in eis inueniantur
utilia, auctoritate tamen canonica atque apostolica
eorum gesta constat esse remota atque inter apocrifa
deputata.


Zepherinus autem e contra scribit Episcopis per Siciliam
constitutis: [epist. I.]

C. II. Apostolorum canones sunt recipiendi.

Sexaginta sententias apostoli prescripserunt cum
aliis quam plurimis episcopis, et seruandas esse censuerunt.

C. III. Exceptis quinquaginta capitulis canones apostolorum inter apocrifa deputantur.

Item Leo Papa IX. contra epistolam Nicetae
Abbatis.
Clementis librum, id est Petri apostoli itinerarium, et
canones apostolorum numerant Patres inter apocrifa,
exceptis quinquaginta capitulis, que decreuerunt orthodoxae
fidei adiungenda.

[C. IV. Item] VI. Sinodus, c. 2.

Placuit huic sanctae sinodo, ut amodo confirmata et rata
sint canonum apostolorum LXXXV. capitula.
Epistola Ysidori in capite canonum.
Ysidorus seruus Christi lectori suo conseruo. §. 1.
Propter eorum auctoritatem ceteris conciliis preponimus
canones, qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocrifi
dicantur, quoniam perplures eos recipiunt, et
sancti Patres eorum sententias sinodali auctoritate roborauerunt
et inter canonicas posuerunt constitutiones. Item.
§. 2. Primus ordo, ut predictum est, de celebrando
concilio insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum,
ac primorum apostolicorum (id est, a S. Clemente
usque ad S. Siluestrum) decretorum atque diuersorum conciliorum
breuiarium est interpolatum, sequens ordinem
suum.
Gratianus. Item cum Adrianus Papa sextam sinodum
recipiat cum omnibus canonibus suis, cum etiam sancta octo
uniuersalia concilia professione Romani Pontificis sint roborata,
in septima autem sinodo, siue in sexto concilio, apostolorum
canones sint recepti et approbati: patet, quod non sunt inter
apocrifa deputandi.


Scribit Adrianus Papa Tharasio
Patriarchae:

C. V. Sexta sinodus auctoritate Adriani corroboratur.

Sextam sanctam sinodum recipio cum omnibus canonibus
suis.
Gratianus. Sed dubitatur de ea, an canones conscripserit,
quod ex quarta actione sextae sinodi facile absoluitur.
Ait enim Petrus Episcopus Nicomediae:

C. VI. Sexta sinodus canones conscripsit.

Habeo librum continentem canones sanctae sinodi sextae.
Patriarcha dixit: §. 1. Quidam per ignorantiam scandalizantur
pro canonibus istis, dicentes: Numquid sexta
sinodus canones fecit? Sciant ergo, quoniam sancta sinodus
sexta sub Constantino congregata est contra eos, qui dicebant
unam operationem esse et uoluntatem in Christo, in
qua sancti Patres illos utpote hereticos anathematizauerunt,
et orthodoxam fidem explanauerunt.
II. Pars. §. 2. Soluta est hec sinodus Constantini
XIV. anno. Post quatuor uero aut quinque annos iidem sancti
Patres congregati sunt sub Iustiniano, filio Constantini, et
predictos canones promulgauerunt, de quibus nullus dubitet.
Qui enim sub Constantino in sinodo fuerunt, iidem
ipsi sub Iustiniano istis canonibus subscripserunt. Oportebat
enim, ut sinodus uniuersalis canones ecclesiasticos
promulgaret. Item: §. 3. Sancta sinodus sexta post
promulgatam ab ea diffinitionem contra Monothelitas, Constantino
imperatore, qui eam congregauerat, non post multo
defuncto, Iustiniano filio eius regnante pro eo. §. 4. Eadem


sancta sinodus diuinitus inspirata iterum Constantinopolim
quarto aut quinto anno congregata est, et canones
CII. numero ad correctionem ecclesiae promulgauit.
Gratian. Ex his ergo colligitur, quod sexta sinodus bis
congregata est: primo sub Constantino et nullos canones constituit:
secundo sub Iustiniano filio eius, et prefatos canones
promulgauit.
Unde sancti Patres in eadem Sinodo secundo congregati
dixerunt:

C. VII. Constitutiones sinodi sextae.

Quoniam sanctae et uniuersales sinodi, quinta sub
Iustiniano Augusto, sexta sub Constantino patre suo
Augusto, de misterio fidei plenissime disputantes, canones
non fecerunt, sicut ceterae quatuor uniuersales sinodi:
propterea nos conuenientes in hanc imperialem urbem
sacros canones conscripsimus. Item: §. 1. Placuit huic
sanctae sinodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum
apostolorum LXXXV. capitula. Item: §. 2. Confirmamus
et ceteros sanctorum canones et sinodos, id est,
Nicenam, Anchiritanam, Neocesariensem, Gangrensem,
Antiocenam, Laudicensem, Constantinopolitanam, Ephesinam
primam, Calcedonensem, Sardicensem et Cartaginensem,
et opuscula Theophili Alexandrini episcopi
et martiris, Trismegisti Gregorii, Neocesariensis
episcopi, Athanasii episcopi Alexandrini, Basilii Cesareae
Capadociae episcopi, Gregorii Niseni episcopi, Gregorii
Theologi, Amphilochii Iconiensis episcopi, Timothei Alexandrini
episcopi, Germani Constantinopolitani episcopi,


Cirilli Alexandrini episcopi, Cipriani Cartaginensis episcopi,
et sinodum suam.

C. VIII. Auctoritate Romani Pontificis sancta octo concilia roborantur.

Item ex Libro Diurno professio Romani Pontificis.
Sancta octo uniuersalia concilia, primum Nicenum,
Constantinopolitanum, Ephesinum, Calcedonense
quintum et sextum, Constantinopolitanum;
item Nicenum; octauum quoque Constantinopolitanum
usque ad unum apicem immutilata seruare, et pari honore
et ueneratione digna habere, et que predicauerunt
et statuerunt omnibus modis sequi et predicare, quecumque
condempnauerunt ore et corde condempnare profiteor.
Quo autem tempore sexta sinodus et secunda et prima, et
quarta et quinta congregatae sunt, Beda in libro
de temporibus [c. 65.] scribit, dicens:

C. IX. De temporibus conciliorum.

Sexta sinodus uniuersalis Constantinopolim celebrata
est, et greco sermone conscripta, temporibus Papae
Agathonis, exequente piissimo principe Constantino intra
palatium suum, simulque legatis Apostolicae sedis, et
episcopis CL. residentibus. §. 1. Prima uniuersalis
sinodus in Nicea congregata est contra Arrium CCCXVIII.
Patrum, temporibus Iulii Papae, sub Constantino principe.
§. 2. Secunda in Constantinopolim CL. Patrum, contra
Macedonium et Eudoxium, temporibus Damasi Papae et
Gratiani principis, quando Nectarius eiusdem urbis episcopus
est ordinatus. [§. 3. Deest.] §. 4. Quarta in Calcedone
DCXXX. Patrum, sub Leone Papa, temporibus
Martiani principis, contra Euticen nefandissimorum
monachorum presulem. §. 5. Quinta in Constantinopolim
temporibus Iulii Papae, sub Iustiniano principe.
contra Theodorum et omnes hereticos.

[C. X.]

Prima autem sinodus in Nicea, CCCXVIII. Patrum,
contra Arrium Alexandrinum presbiterum, qui tres gradus


in trinitate asserebat, Patrem maiorem, Filium minorem,
Spiritum sanctum creaturam, temporibus Constantini
principis Siluestri Papae Romani, Macharii Ierosolimitani,
Alexandri Alexandrini, qui condempnata eadem heresi
statuerunt canones XX., quorum auctor maxime prefatus
Alexander episcopus fuit. §. 1. Secunda in Constantinopolim
CL. patrum, contra Macedonium Constantinopolitanum
episcopum, qui negabat Spiritum sanctum
Deum esse, temporibus Gratiani Theodosii principum,
Damasi Papae Romani, Cirilli Ierosolimitani, Nectarii
Alexandrini, qui condempnata prefata heresi
statuerunt canones III., quorum auctor maxime B. Nectarius
Constantinopolitanus episcopus fuit. §. 2. Tertia in
Epheso CCC. Patrum, contra Nestorium Constantinopolitanum
episcopum, qui dicebat, beatam Virginem Mariam
non Dei, sed hominis tantummodo genitricem, ut aliam
personam carnis, aliam faceret Deitatis, temporibus Theodosii
principis imperatoris iunioris, Celestini Papae
Romani, Iuuenalis Constantinopolitani episcopi, Cirilli
Alexandrini; qui XV. capitula contra Nestorii blasphemias
totidem capitula, auctore eodem sancto Cyrillo,
anathematizando conscripserunt. §. 3. Quarta in Calcedone
DCXXX. Patrum, contra Euticen Constantinopolitanum abbatem,
qui asserebat, Christum post humanam assumptionem
non ex duabus naturis existere, sed solam in eo diuinam
naturam permanere, temporibus Martiani principis, Leonis
Papae Romani, Iuuenalis Ierosolimitani, Anatholii Constantinopolitani,
qui condempnata prescripta heresi statuerunt
canones XXVII., quorum auctor maxime idem sanctus
Anatholius Constantinopolitanus episcopus fuit. §. 4.
Quinta in Constantinopolim, contra Theodorum Mosophenum
et omnes hereticos, qui Theodorus dicebat
alium esse Dei uerbum, et alium Christum, et sacram
Mariam Virginem negabat genitricem Dei fuisse, temporibus
Iustiniani principis, Vigilii Papae Romani, Domnini
Antioceni, Eutichii Constantinopolitani; qui XIV. capitula
anathematizando scripserunt contra Theodori et sociorum
eius blasphemias. §. 5. Sexta in Constantinopoli CL.
Patrum, contra Macharium Antiocenum episcopum et socios
eius, qui unam uoluntatem et operationem in Christo falsa


suspicione astruebant, temporibus Constantini principis,
Agatonis Papae Romani Gregorii Constantinopolitani;
qui condempnata prefata heresi anathematizando scripserunt
nouem capitula interius annexa.

[C. XI.]

Prima annotatio Anquiritanae sinodi, que ante Nicenam
fertur fuisse, sed propter auctoritatem maiorem postponitur;
in qua Patres XVIII. statuerunt canones XXIV.
quorum auctor maxime Vitalis Antiocenus episcopus extitit.
§. 1. Secunda Neocesariensis, que post Anquiritanam,
et Antiocenam legitur fuisse; in qua Patres XVIII.
statuerunt canones XIV. quorum auctor maxime Vitalis
Salaminus extitit. §. 2. Tertia Gangrensis, que post
Nicenam legitur fuisse, in qua Patres XVII. statuerunt
canones XX. propter quasdam necessitates ecclesiasticas,
maxime contra Eustasium, qui dicebat, quod nullus in
coniugali gradu positus, nec ullus fidelis, qui non omnibus
renuntiaret que possideret, spem ad Dominum
haberet, et multa alia uenenosa, que enumerare longum
est. §. 3. Quarta Sardicensis, in qua Patres LX.
statuerunt canones XXI. quorum auctor maxime Osius Cordubensis
episcopus, et Vincentius Capuanus episcopus, et
Ianuarius Beneuentanus, et Calepodius Neapolitanus
sanctae Romanae ecclesiae legati extiterunt. §. 4.
Quinta Antiocena, in qua Patres XXX. statuerunt canones
XXV. quorum auctor maxime Eusebius Palestinensis
episcopus extitit. §. 5. Sexta Laudicensis, in qua Patres
XXII. statuerunt canones LVIII., quorum auctor
maxime Theodosius episcopus extitit. §. 6. Septima
Cartaginensis, in qua Patres CCVIII. statuerunt canones
XXXIII., quorum auctor maxime Aurelius Cartaginensis
episcopus extitit. Etiam S. Augustinus Yponensis
episcopus in eadem sinodo legitur fuisse, temporibus Honorii
Augusti. §. 7. Octaua Africana sub Theodosio minore


Augusto, in qua Patres CCXXIV. recitauerunt et firmauerunt
canones CV., qui per diuersa concilia Africanae
prouinciae temporibus Aurelii Cartaginensis episcopi leguntur
esse conscripti. §. 8. Nona Arelatensis, in qua Patres
DC. statuerunt canones, quorum auctores maxime
Siluester urbis Romae episcopus, et S. Maurinus Arelatensis
episcopus extiterunt, temporibus Constantini Augusti,
sicut quidam asserunt. §. 9. Decima item Arelatensis, in
qua Patres XIX. statuerunt canones, quorum auctor
maxime Cesarius Arelatensis episcopus extitit. §. 10.
Undecima item Arelatensis, in qua Patres XVIII. statuerunt
canones. §. 11. Duodecima item Arelatensis in Vico
Ortensico, in qua Patres XI. constituerunt canones,
quorum auctor maxime S. Cesarius episcopus extitit.
§. 12. Tertiadecima item Arelatensis, in qua Patres XIX.
statuerunt canones, quorum auctor maxime Sarpidius
Arelatensis episcopus extitit. §. 13. Quartadecima Aurasicensis,
in qua Patres XVI. statuerunt canones, quorum
auctor maxime Ilarius episcopus extitit. §. 14. Quintadecima
Epaunensis, in qua Patres XXVI. statuerunt
canones XL., quorum auctor maxime Cesarius Episcopus
extitit.
§. 15. Sextadecima Agathensis, in qua Patres XXXIII.
statuerunt canones, quorum auctor maxime Cesarius
extitit. §. 16. Septima decima Aurelianensis, in qua
Patres LXXII. statuerunt canones, quorum maxime auctor
Aurelianus Arelatensis episcopus extitit. §. 17.
Octauadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXXI.
statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Rodonensis
episcopus extitit. §. 18. Nonadecima item
Aurelianensis, in qua Patres XXV. statuerunt canones,
quorum auctor maxime S. Albinus Andegauensis episcopus
extitit. §. 19. Vicesima Aruernensis, in qua Patres XV.
statuerunt canones, quorum auctor maxime Honoratus
Breutensis episcopus extitit. §. 20. Vicesima prima


Maticensis, in qua Patres XXI. statuerunt canones, quorum
auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus extitit. §. 21.
Vicesima secunda item Maticensis, in qua Patres LXVII.
statuerunt canones, quorum auctor maxime idem Priscus
Lugdunensis episcopus extitit. §. 22. Vicesima tertia
Lugdunensis, in qua Patres XVII. statuerunt canones,
quorum auctor maxime Philippus Viennensis episcopus
extitit. §. 23. Vicesima quarta item Lugdunensis, in qua
Patres XX. constituerunt canones, quorum auctor maxime
Priscus Lugdunensis episcopus extitit.
Sed quod Nicena sinodus XX. canones supra statuisse dicitur,
contrarium uidetur ei, quod in epistola Athanasii inuenitur.
Scribit enim Athanasius Alexandrinus Marco Papae,
ita dicens:

C. XII. Epistola Athanasii postulantis capitula Niceni concilii.

Septuaginta Niceni capitula, que de prefata
sinodo, iubente domino meo Alexandro, decreta
omnium episcoporum attuli que sunt igne combusta,
optamus, ut a sede sanctae ecclesiae uestra auctoritate
percipere per presentes legatos mereamur. Item: §. 1.
Presentibus nobis septuaginta in memorata sinodo
capitula tractata sunt: triginta a Grecis, greca
edita lingua; et triginta a Latinis, similiter latina edita
lingua. Sed uisum est CCCXVIII. episcopis Spiritu
sancto repletis, et maxime iam dicto Alexandro, et apostolicae
sedis apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur,
aliis atque congruis locis insererentur, et ad formam
LXX. discipulorum, uel totius orbis terrae linguarum, septuaginta
tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, que
omnem Christianorum informarent orbem.
Gratian. Quomodo ergo uiginti tantum capitula in Nicena
sinodo statuta dicuntur, cum septuaginta capitula (ut Athanasius
scribit) in ea statuta monstrentur? His ita respondetur: Capitula
Nicenae sinodi quedam in desuetudinem abierunt:
uiginti tantum in Romana ecclesia habentur.


Unde Stephanus Papa scribit, dicens Luitberto
Episcopo Maguntino:

C. XIII. Niceni concilii tantum capitula habentur.

Viginti tantum capitula Nicenae sinodi in sancta
Romana ecclesia habentur; sed quo neglectu alia defecerint,
ambiguum est. Plurimi arbitrantur Antioceno
ea esse concilio inserta.
Sardicense quoque concilium auctoritate Nicolai Papae recipitur.
Unde idem scribit clero Constantinopolitano:

C. XIV. Auctoritate apostolica Sardicense concilium recipitur.

Quod dicitis, neque Sardicense concilium, neque
decretalia uos habere sanctorum Patrum uel recipere,
non facile uobis facultas credendi tribuitur,
maxime cum Sardicense concilium, quod penes uos in
uestris regionibus actum est, et omnis ecclesia recipit, qua
ratione conueniat, ut hec sancta Constantinopolitana
ecclesia abiceret et ut dictum est non reciperet?

DISTINCTIO XVII.

GRATIANUS.
I. Pars. Generalia concilia quorum tempore celebrata
sint, uel quorum auctoritas ceteris premineat sanctorum auctoritatibus,
supra monstratum est. Auctoritas uero congregandorum
conciliorum penes apostolicam sedem est.
Unde Marcellus Papa scribit Maxentio:

C. I. Absque Romani Pontificis auctoritate congregari sinodus non debet.

Sinodum episcoporum absque huius sanctae sedis
auctoritate (quamquam quosdam episcopos possitis congregare)
non potestis regulariter facere.
[PALEA.
Neque ullum episcopum, qui hanc appellauerit apostolicam
sedem, dampnare, antequam hinc sententia definitiua


procedat. Nam si seculares in publicis iudiciis libellis
utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus hec eadem
agere licet, qui super illos sunt? de quibus dictum
est: "Ego dixi, Dii estis?" ]

C. II. Non est ratum concilium, quod auctoritate Romanae ecclesiae fultum non fuerit.

Item Iulius Papa [I.] orientalibus episcopis.
Regula uestra nullas habet uires nec habere poterit,
quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum
est, nec Romanae ecclesiae legatio interfuit; canonibus
precipientibus, sine eius auctoritate concilia fieri non debere.
Nec ullum ratum est, aut erit unquam concilium,
quod fultum fuerit auctoritate eius.

C. III. Nullus usurpet concessa Romanae ecclesiae.

Item Damasus Papa. [I. ad Stephanum epist. IV.]
Huic sedi concessa nullus usurpare sine eius consultu
presumat, qui non uult honore ecclesiastico indignus aut
contemptor iudicari.

C. IV. Absque apostolicae sedis auctoritate sinodum aliquibus congregare non licet.

Item Gregorius.
Nec licuit aliquando nec licebit particularem sinodum
congregari; sed quotiens aliqua de uniuersali
sinodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo,
quod non intelligunt, rationem, aut sponte hi, qui salutem
animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro percipienda
ratione conueniant, aut si forte (sicut de talibus
scriptum est: "Peccator, cum uenerit in profundum malorum,
contempnit)", ita obstinati et contumaces extiterint,
ut doceri non uelint, eos ab eisdem sedibus apostolicis
aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut
(ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per
seculares opprimi potestates.

C. V. Non est concilium, sed conuenticulum, quod sine sedis apostolicae auctoritate celebratur.

Item Pelagius [Papa II.] Episcopis, qui conuenerunt ad
illicitam uocationem Iohannis Constantinopolitani.
[epist. I. cap. 1.]
Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis
instruimur regulis, non debere absque sententia


Romani Pontificis concilia celebrari. §. 1. Quapropter,
ut iam dictum est, recte non concilium, sed uestrum conuenticulum
uel conciliabulum cassatur, et quicquid in eo actum
est, irritum habetur et uacuum. Vos quoque deinceps
uidete, ut nullius hortatu talia presumatis, si apostolicae
sedis communione carere non uultis. §. 2. Si uero in
qualibet prouincia ortae fuerint questiones, et inter ipsius
prouinciae episcopos discrepare ceperit ratio, atque inter
ipsos dissidentes non conueniat, ad maiorem tunc sedem
referantur. Et si illic facile et iuste non discernuntur, ubi
fuerit sinodus regulariter congregata, canonice et iuste
iudicentur. Maiores uero et difficiliores questiones
(ut sancta sinodus statuit, et beata consuetudo exigit), ad
sedem apostolicam semper deferantur.

C. VI. Prouincialia concilia sine Romani Pontificis presentia pondere carebunt.

Item Simachus Papa.
Concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis
decreta per prouincias, quia presentiam Papae non habent,
ualetudinem perdiderunt. Legite insanissimi, aliquando
in illis preter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum,
et non de maioribus negotiis ad consultationem,
si quid occurrerit, prefatae sedis arbitrio fuisse seruatum?
II. Pars. Gratianus. Hinc etiam cum auctoritas Teodorici
regis ex diuersis prouinciis ad urbem Romam sacerdotes
conuenire precepisset, ut sanctum concilium iudicaret de his, que
uenerabili Papae Simacho, presuli apostolicae sedis, ab aduersariis
ipsius dicebantur impingi, Liguriae Emiliae episcopi,
seu Venetiarum suggesserunt, ipsum, qui dicebatur impetitus,
debere sinodum conuocare: scientes, quia eius sedi primum Petri
apostoli meritum, deinde secuta iussione Domini conciliorum
uenerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem,
nec antedictae sedis antistitem minorum subiacuisse iudicio.
§. 1. Ad hec serenissimus rex Deo inspirante
respondit: Sinodalis esse arbitrii in tanto negotio sequenda
prescribere, nec aliquid ad se preter reuerentiam de ecclesiasticis
negotiis pertinere, committens etiam potestati pontificum, ut siue
propositum uellent audire negotium, siue nollent, quod magis
putarent utile, deliberarent, dummodo uenerandi prouisione concilii
pax in ciuitate Romana daretur. Episcopi uero in sinodo
residentes congregata auctoritate eiusdem Simachi dixerunt:
"Simachus Papa sedis apostolicae presul ab huiusmodi oppositionibus


impetitus quantum ad homines respicit, sit immunis
et liber, cuius causam totam Dei iudicio reseruamus." §. 2.
"De clericis uero memorati papae, qui ab episcopo suo ante
tempus contra regulas discesserunt, et scisma fecerunt, hoc fieri
decreuimus, ut satisfacientes episcopo suo misericordiam
consequantur et offitiis ecclesiasticis se gaudeant restitui."
§. 3. "Laurentius episcopus ecclesiae Mediolanensis huic statuto
nostro, in quo totam causam Dei iudicio commisimus, subscripsit."
Petrus Ecclesiae Rauennatis Episcopus sub eisdem
uerbis subscripsit, et post eum LXV. episcopi. Illud de
clericis pro pace in Urbe reformanda misericorditer et dispensatiue
factum dignoscitur. §. 4. Hoc quoque notandum est,
quod in hoc concilio et in alia sinodo Simachi Papae ante
Rauennatem episcopum Mediolanensis subscripsisse et respondisse
legitur: ex quo et sedis prerogatiuam ante eum habere
colligitur.

[C. VII.] Ait enim Gregorius I., [lib. VII. reg. epist. 112.]

Siagrio Episcopo Augustodunensi:
Episcopos secundum ordinationis suae tempus siue ad considendum
in concilio, siue ad suscribendum, uel in qualibet alia
re, sua attendere loca decernimus, et suorum sibi prerogatiuam
ordinum uindicare.
Gratianus. Verum tempus ordinationis non ad ecclesias,
sed ad personas refertur, sicut ex consuetudine Cardinalium
sanctae Romanae ecclesiae, et episcoporum uniuscuiusque prouinciae
euidenter apparet.

DISTINCTIO XVIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Episcoporum igitur concilia, ut ex premissis
apparet, sunt inualida ad diffiniendum et constituendum, non
autem ad corrigendum. Sunt enim necessaria episcoporum concilia
ad exortationem et correctionem, que etsi non habent uim
constituendi, habent tamen auctoritatem imponendi et indicendi,
quod alias statutum est et generaliter seu specialiter obseruari
preceptum.
[PALEA.

C. I. Ex Cabilonensi Concilio, c. 6.

Placuit, ut conseruato metropolitani primatu ceteri
episcopi, secundum suae ordinationis tempus, alius alii
deferat locum. ]


Unde Leo I. [epist. LXXXII. c. 7. Anastasio] Thessalonicensi
Episcopo:

C. II. Bini conuentus per singulos annos ab episcopis celebrentur.

De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus,
quam sancti Patres salubriter ordinauerunt: scilicet bini
conuentus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus
querelis, que inter diuersos ecclesiae ordines nasci
solent, iudicetur. Ac si forte inter ipsos, qui presunt,
de maioribus peccatis nascitur (quod absit) causa, que
prouinciali examine nequeat diffiniri, fraternitatem tuam
de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere,
ut si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita
iudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur.

C. III. Quo tempore concilia episcoporum sunt celebranda.

Item ex Niceno Concilio. [cap. 5.]
Habeatur semel concilium ante dies quadragesimae,
ut omnibus, si que sunt, simultatibus amputatis, mundum
solempne Deo possit offerri; secundum uero agatur
circa tempus autumni.

C. IV. Ad morum correctionem et controuersiarum dissolutionem bis in anno episcopale concilium fiat.

Item ex Antioceno Concilio. [cap. 20.]
Propter ecclesiasticas causas et que existunt controuersias
dissoluendas, sufficere uisum est, bis in anno per
singulas prouincias episcoporum concilium fieri: semel
quidem post tertiam ebdomadam pascalis solempnitatis,
ita ut in quarta ebdomada, que consequitur, id est media
pentecoste, concilium compleatur. Admoneant autem
comprouinciales episcopos hi, qui in amplioribus, id est in
metropolitanis ciuitatibus degunt. §. 1. Secundum uero
concilium Idib. octobris habeatur, qui dies apud Grecos
yperberiti mensis decimus inuenitur. In ipsis autem
conciliis et presbiteros et diaconos presentes esse oportet,
et omnes, quoquot se lesos existimant, et sinodicam exspectare
sententiam. Nec liceat aliquibus apud semetipsos
concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientia
facere, quibus de omnibus causis constat esse permissum
iudicium.

C. V. Se ipsos accusant, qui uocati ad sinodum uenire contempnunt.

Item ex Concilio Laudicensi. [cap. 40.]
Non oportet uocatos episcopos ad sinodum contempnere,
sed adire debere, et aut docere, aut doceri, que
sunt ad ecclesiae ceterorumque correctionem utilia; quod si
contempserint, se ipsos uidentur accusare, nisi ire forte
non possint.

C. VI. Corripiantur episcopi, qui ad concilium uocati uenire recusant.

Item ex Concilio Calcedonensi. [cap. 19.]
Peruenit ad nostras aures, quod in prouinciis constituta
episcoporum concilia minime celebrentur. Hoc
ex eo probatur, quod multae, que correctione opus habent,
ecclesiasticae res negligantur. Statuit ergo hec sancta
sinodus, secundum Patrum regulas bis in anno in unum
conuenire per singulas prouincias episcopos, ubi singula,
que emerserint, corrigantur. §. 1. Qui uero noluerint conuenire
episcopi constituti in suis ciuitatibus, et hoc maxime,
cum sui corporis sanitate consistentes, cum etiam ab
omnibus aliis urgentibus necessitatibus et inexcusabilibus
negotiis liberi sint, licere eos fraternae caritatis admonitionibus
corripi.

C. VII. Canonicis subiaceat penis metropolitanus, qui saltem semel in anno celebrare concilium negligit.

Item ex Septima Sinodo. [cap. 6.]
II. Pars. Quoniam quidem regula est, que dicit, bis
in anno per singulas prouincias oportere fieri per conuentum
episcoporum regulares inquisitiones, propter fatigationes
et ut oportune habeantur ad iter agendum hi,
qui congregandi sunt, diffinierunt sextae sinodi sancti
Patres, omni excusatione remota, omnibus modis semel in
anno fieri, et deprauata corrigi. Hunc ergo canonem et nos
renouamus, et si quisquam princeps inuentus fuerit hoc
prohibere, communione priuetur. Si quis uero metropolitanorum


hoc neglexerit agere absque necessitate uel ui seu
aliqua rationabili occasione, canonicis penis subiaceat.
Dum autem sinodus agitur super canonicis et euangelicis
negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et
sollicitudine fieri custodiendorum diuinorum et uiuificorum
Domini mandatorum. §. 1. Porro non habeat metropolitanus
licentiam ex his, que defert episcopus secum, siue
iumentum siue aliquam speciem expetendi. Quod si
hoc egisse conuictus fuerit, soluat quadruplum.

C. VIII. Non cogantur presbiteri sacerdotalia eulogia ad concilium deferre.

Item Leo IV. [ad Episcopos Britanniae, c. 3.]
De eulogiis ad sacra concilia deferendis nihil inuenimus
a maioribus terminatum: sed sicut unicuique presbitero
placuerit. Nam si constitutum fuerit, illo in tempore benedictiones
afferre, forsitan minus libenter ad sinodos
occurrent, et magis uenire obtrectabunt. Que, ut arbitror,
non sunt rationabiliter requirendae, nec ultro delatae
respuendae.

C. IX. Sine graui necessitate episcopus ad sinodum ire non tardet.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 21.]
Episcopus ad sinodum ire non tardet, si non
satis graui necessitate inhibeatur: sic tamen, ut in persona
sua legatum mittat, suscepturus salua fidei ueritate quicquid
sinodus statuerit.

C. X. Excusatorias litteras dirigant, qui grauati ad sinodum ire non possunt.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 10.]
Placuit, ut quotienscumque congregandum est concilium,
episcopi, qui neque etate, neque egritudine, neque
alia grauiori necessitate impediuntur, competenter occurrant.
§. 1. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas
litteratorie subscribant; nisi autem rationem impedimenti


sui apud primatem suum reddiderint, ecclesiae suae
communione debent esse contenti.


[ PALEA.

C. XI Item ex Concilio Turonensi. [cap. 2.]

Episcopus non debet abbatem cogere ad sinodum ire,
nisi aliqua rationabilis causa existat ] .

C. XII. A communione sit alienus, qui contempsit.

Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 19]
Si quis autem adesse neglexerit; uel cetum fratrum,
antequam concilium dissoluatur, crediderit deserendum
alienatum se a fratrum communione agnoscat; nec
eum recipi liceat, nisi in sequenti sinodo fuerit absolutus.

C. XIII. Usque ad proximam sinodum a communione abstineat, qui a metropolitano uocatus absque graui necessitate sinodo adesse contempsit.

Item ex Concilio Agatensi. [cap. 35.]
Si episcopus metropolitanus ad comprouinciales episcopos
epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem
summi pontificis, ut ad sinodum inuitet, postpositis
omnibus (excepta graui infirmitate corporis, ac preceptione
regia) ad constitutum diem adesse non differant.
Quod si defuerint (sicut prisca canonum precipit auctoritas)
usque ad proximam sinodum a caritate fratrum
et ecclesiae communione priuentur.

C. XIV. Communione priuetur episcopus, qui a metropolitano uocatus ad sinodum uenire contempnit.

Item ex Concilio Tarragonensi. [cap. 6.]
Si quis episcoporum commonitus a metropolitano ad
sinodum, nulla graui intercedente necessitate corporali,
uenire contempserit, sicut statuta Patrum sanxerunt, usque
ad futurum concilium cunctorum episcoporum caritatis communione
priuetur.

C. XV. Presbiteri et diaconi, et cuncti, qui se lesos existimant, ad metropolitanam sinodum conueniant.

Item ex Concilio Martini Papae.
Propter ecclesiasticas causas et altercationum solutiones
bene placuit per singulas prouincias bis in anno concilium
fieri, conuocante metropolitano episcopo omnes


prouinciales episcopos, ita ut ad concilium ueniant
omnes presbiteri et diaconi, uel hi, qui se lesos
existimant, ut in concilio causae examinatae ad iustum
iudicium perducantur. Et si qui manifeste episcopi, uel
presbiteri, aut diaconi inuenti fuerint in offensa, secundum
rationem excommunicentur, quamdiu communi consensu
de his placuerit dare sententiam. Nulli autem episcopo
liceat propria apud semetipsum concilia facere, preter eos,
quibus metropoles sunt creditae.


[ PALEA.

C. XVI. Item ex Concilio Bylonensi.

Annis singulis episcopus in sua diocesi sinodum faciat
de suis clericis, nec non abbatibus, et discutiat alteros
clericos et monachos. ]
Gratian. Singuli uero episcoporum suis ecclesiis notificare
studeant, que in conciliis statuuntur.
Unde in concilio Tolletano: [XVI., cap. 6.]

C. XVII. Que in conciliis statuuntur, singuli episcoporum suis ecclesiis notificent.

Decernimus, ut, dum in qualibet prouincia concilium
agitatur, unusquisque episcoporum admonitionibus suis
intra sex mensium spatia omnes abbates, presbiteros,
diaconos atque clericos, seu etiam omnem conuentum ciuitatis
ipsius, ubi preesse dignoscitur, nec non etiam
cunctam diocesis suae plebem aggregare nequaquam
moretur: quatenus coram eis plenissime omnia reseret,
que eodem anno in concilio acta uel diffinita esse noscuntur.
§. 1. Quod si quispiam hec paruipendenda crediderit,
sententia excommunicationis duorum mensium curriculo
persistat usquequaque mulctatus.

DISTINCTIO XIX.

GRATIANUS.
I. Pars. De Epistolis uero decretalibus queritur, an uim
auctoritatis obtineant, cum in corpore canonum non inueniantur.
De his ita scribit Nicolaus Papa archiepiscopis et
episcopis per Gallias constitutis.

C. I. Decretales epistolae uim auctoritatis habent.

Si Romanorum Pontificum decreto ceterorum opuscula
tractatorum approbantur uel reprobantur, ita ut, quod uere


sedes apostolica probauit, hodie teneatur acceptum, et quod
illa repulit, hactenus inefficax habeatur: quanto potius,
que ipsa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro
uariis et multifariis ecclesiae necessitatibus et fidelium moribus
diuerso tempore scripsit, omni debent honore preferri,
et ab omnibus prorsus in quibuslibet oportunitatibus
discretione uel dispensatione magistra reuerenter assumi?
Quamquam quidam uestrum scripserint, haud illa decretalia
priscorum Pontificum in toto canonum codicis corpore esse
descripta et ideo inter canones esse assumenda, cum
ipsi, ubi suae intentioni hec suffragari conspiciunt, illis
indifferenter utantur, et solum nunc ad imminutionem
sedis apostolicae potestatis, et ad suorum argumentum
priuilegiorum minus accepta esse perhibeant. Item: §. 1.
Si ideo non esse decretales epistolas priscorum Pontificum
Romanorum admittendas dicunt, quia in codice canonum
non habentur adscriptae, ergo nec Gregorii S., nec ullius
alterius, qui ante fuit uel post ipsum est, aliquod institutum
uel scriptum est recipiendum, eo quod in codice
canonum non habeatur adscriptum. Ergo doctrinam
eorum et sanctiones, que ab omni lingua uenerantur, quia
in codice canonum non habentur adscriptae, de codicibus
suis eradant. Ut quid uel membranas occupant, postquam
non habentur acceptae? Sed quare multum immoremur,
cum nec ipsas diuinas scripturas ueteris et noui testamenti
iam recipiemus, si istos dixerimus audiendos?
Etenim neutrum horum in codice canonum ecclesiasticorum
habetur insertum. Sed responsuri sunt isti, qui ad resistendum
potius quam ad obediendum parati sunt, aientes
quod inter canones inueniatur capitulum S. Papae
Innocenti, cuius auctoritate doceatur, a nobis utrumque
testamentum esse recipiendum, quamquam in ipsis paternis
canonibus nullum eorum ex toto contineatur insertum. Quibus
ad hec asserendum est, quoniam si uetus nouumque
testamentum sunt recipienda, non quod codici canonum ex
toto habeantur annexa, sed quod de his recipiendis S. Papae
Innocentii prolata uideatur esse sententia, restat nimirum
quod decretales epistolae Romanorum Pontificum sunt recipiendae,
etiamsi non sint codici canonum compaginatae,
quoniam inter ipsos canones unum B. Leonis capitulum
constat esse permixtum, quo ita omnia decretalia constituta
sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit,
nouerit sibi ueniam denegari.
[PALEA.
Ait enim c. 10. suarum decretalium: "Ne quid uero
sit, quod pretermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia
constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam
omnium decessorum nostrorum, que de ecclesiasticis ordinibus
et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a uestra
dilectione custodiri mandamus, ut si quis in illa commiserit,
ueniam sibi deinceps nouerit denegari." ]


Dicendo uero: "omnia decretalia constituta," nullum
de decretalibus constitutis pretermisit, quod non mandauerit
esse custodiendum. Et rursus asserendo: "omnium
predecessorum nostrorum," nullum Pontificum Romanorum,
qui ante se fuerunt, excepit, cuius ita non preceperit
decretalia constituta ab omnibus custodiri, ut si quis in illa
commiserit ueniam sibi deinceps nouerit denegari. Itaque
nihil interest, utrum sint omnia necne decretalia sedis
apostolicae constituta inter canones conciliorum immixta,
cum omnia in uno corpore compaginari non possint, et illa
eis intersint, que firmitatem his, que desunt, et uigorem
suum assignant, presertim cum sinodalia gesta inter
que ipsi canones statuti sunt, in codice canonum non
habeantur, sed a nobis omni cultu debito uenerentur.
Consonat autem huic beatissimo Leoni Papae sanctus et
facundissimus in decretis suis Papa Gelasius, ita inquiens:
"Decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus
ab urbe Roma pro diuersorum Patrum consultatione
dederunt, uenerabiliter suscipiendas decernimus."
In quo notandum est, quod "Decretales," non dixit, "epistolas,
que inter canones habentur," uel tantum: "quas
moderni Pontifices ediderunt;" sed: "quas beatissimi Papae
diuersis temporibus ab urbe Roma dederunt." Dicens
autem: "diuersis temporibus" etiam illa tempora uir
sanctus comprehendit, que crebrescentibus paganorum
persecutionibus ad sedem apostolicam deferri causas episcoporum
difficillime permittebant. His ita diuina fauente
gratia prelibatis ostendimus, nullam differentiam esse inter
illa decreta, que in corpore canonum habentur, sedis
apostolicae presulum, et ea, que pre multitudine uix per
singula uoluminum corpora reperiuntur; cum omnia et
omnium decessorum suorum decretalia constituta atque decretales
epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus
ab urbe Roma dederunt, fore uenerabiliter suscipiendas et
custodiendas, eximios presules, Leonem scilicet et Gelasium,
mandasse probauimus.

C. II. Omnes sanctiones apostolicae sedis irrefragabiliter sunt obseruandae.

Item Agato Papa omnibus Episcopis.
Sic omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt,
tanquam ipsius uoce diuina Petri firmatae.

C. III. Tolerandum est iugum, quod a sancta sede imponitur, licet importabile uideatur.

Item ex Capitulo Caroli Imperatoris.
In memoriam B. Petri apostoli honoremus sanctam Romanam
et apostolicam sedem, ut, que nobis sacerdotalis
mater est dignitatis, esse debeat ecclesiasticae magistra
rationis. Quare seruanda est cum mansuetudine humilitas,
et licet uix ferendum ab illa sancta sede imponatur


iugum, tamen feramus et pia deuotione toleremus. §. 1.
Si uero (quod non decet) quilibet, siue sit presbiter siue
diaconus aliquam perturbationem machinando et nostro ministerio
insidiando redarguatur falsam ab apostolica sede
detulisse epistolam, uel aliud quod inde non uenerit
salua fide et integra erga Apostolicum humilitate
penes episcopum sit potestas, utrum eum in carcerem, aut
in aliam detrudat custodiam, usquequo per epistolam, aut
per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet
sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur
decernere, et quod de talibus lex Romana statuat
diffinire, ut et is corrigatur, et ceteris modus imponatur.

C. IV. Quicquid Romana ecclesia statuit uel ordinat, ab omnibus est obseruandum.

Item Stephanus ait. V.
Enimuero, quia in speculum et exemplum sancta Romana
ecclesia, cui nos Christus preesse uoluit, posita
est, omnibus, quicquid statuit, quicquid ordinat, perpetuo
irrefragabiliter obseruandum est.

C. V. A pontificalibus sit alienus offitiis, qui apostolicis non uult obedire praeceptis.

Item Gregorius. [IV.]
Nulli fas est uel uelle uel posse transgredi apostolicae
sedis precepta nec nostrae dispositionis ministerium,
quod uestram sequi oportet caritatem.
II. Pars. §. 1. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus,
quisquis apostolicis uoluerit contraire decretis, nec locum
deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris fiat a sancto
ministerio, non de eius iudicio quisquam postea curam
habeat, quoniam iam dampnatus a sancta et apostolica ecclesia
sua inobedientia atque presumptione a quoquam
esse non dubitatur: quia maioris excommunicationis
deiectione est abiciendus, cui sanctae ecclesiae commissa
fuerit disciplina, qui non solum prelatae sanctae
ecclesiae iussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne preterirent
insinuare. Sitque alienus a diuinis et pontificalibus
offitiis, qui noluit preceptis obtemperare apostolicis.

C. VI. Inter canonicas scripturas decretales epistolae connumerantur.

Item Augustinus de doctrina Christiana, libro II.
[cap. 8.]
In canonicis scripturis ecclesiarum catholicarum
quamplurimum diuinarum scripturarum sollertissimus indagator


auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sint,
quas apostolicas sedes habere et ab ea meruerunt
accipere epistolas. §. 1. Tenebit igitur hunc modum in
scripturis canonicis, ut eas, que ab omnibus recipiuntur
ecclesiis, preponat eis, quas quidam non accipiunt.
In eis uero, que non accipiuntur ab omnibus, preponat
eas, quas plures grauioresque accipiunt, eis, quas pauciores
minorisque auctoritatis ecclesiae tenent. §. 2. Si autem
alias inuenerit a pluribus, alias a grauioribus haberi (quamquam
hoc inueniri non possit) equalis tamen auctoritatis
eas habendas puto.

C. VII. Ministerii diuini se extorrem intelligat, qui a soliditate Petri recedit.

Item Leo. [Papa I. ad Episcopos Viennenses,
epist. LXXXVII.]
Ita Dominus noster Iesus Christus humani generis saluator
instituit, ut ueritas, que antea legis et prophetarum
preconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem
uniuersitatis exiret, sicut scriptum est: "In omnem terram
exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum."
Sed huius muneris sacramentum ita Dominus ad omnium
apostolorum offitium pertinere uoluit, ut in beatissimo Petro
apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut
ab ipso quasi quodam capite dona sua uelut in corpus omne
diffunderet, ut extorrem se diuini misterii intelligeret
esse, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere.
Hunc enim in consortium indiuiduae unitatis assumptum, id
quod ipse erat, uoluit nominari, dicendo: "Tu es Petrus,
et super hanc petram edificabo ecclesiam meam" ut eterni
templi edificatio mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate
consisteret, hac ecclesiam suam firmitate corroborans,
ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec
portae inferi contra illam preualerent. Verum hanc petrae
istius sacratissimam firmitatem, Domino, ut diximus, edificante
constructam, nimis impia uult presumptione uiolare,
quisquis eius potestatem temptat infringere, fauendo cupiditatibus
suis, et id, quod accepit a ueteribus, non sequendo.
Gratian. Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus
uel decretalibus epistolis in quibus nec precedentium Patrum
decretis, nec euangelicis preceptis aliquid contrarium inuenitur.
Anastasius enim secundus fauore Anastasii imperatoris, quos
Acatius post sententiam in se prolatam sacerdotes uel Leuitas
ordinauerat, acceptis offitiis rite fungi debere decreuit, ita inquiens:

C. VIII. Nulla lesionis portio attingat qui ab hereticis iam dampnatis ordinatur.

[Anastasius II. ad Anastasium Augustum, epist. I.
c. 7. et 8.]
Secundum ecclesiae catholicae consuetudinem
sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum
de his, quos baptizauit Acatius, uel quos sacerdotes
siue Leuitas secundum canones ordinauit aliqua ex
nomine Acatii portio lesionis attingat, quo forsitan per
iniquum tradita sacramenti gratia minus firma uideatur.
§. 1. Nam et baptisma (quod procul sit ab ecclesia) siue
ab adultero siue a fure datum fuerit, ad percipientem
munus peruenit illibatum, quia uox illa, que sonuit per
columbam omnem maculam humanae pollutionis excludit
quod declaratur cum dicitur: "Hic est, qui
baptizat in Spiritu sancto et igne." Nam si uisibilis solis
istius radii, cum per loca fedissima transeunt, nulla
contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui
istum uisibilem fecit, uirtus nulla ministri indignitate
constringitur. Nam et Iudas, cum fuerit sacrilegus
atque fur, quicquid egit inter apostolos pro dignitate commissa,
beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta
senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima
uoce: "Scribae, inquit, et Pharisei super cathedra Moysi
sedent; que dicunt, facite: que autem faciunt, nolite facere;
dicunt enim et non faciunt." §. 2. Quicquid ergo ad hominum
profectum quilibet in ecclesia ministri pro offitio suo
uidentur operari, hoc totum contineri implente diuinitatis
effectu. Ita ille, per quem loquitur Christus, Paulus affirmat:
"Ego plantaui, Apollo rigauit: sed Deus incrementum
dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid neque qui
rigat, sed qui incrementum dat, Deus." §. 3. A Deo autem
non queritur, quis, uel qualis predicet, sed que
predicet, ut inuidos etiam bene Christum confirmet predicare,
quo malo diabolus ipse deiectus est, et hoc
ipse predicare non desinit. Ideo ergo et hic, cuius
nomen dicimus reticendum, male bona ministrando
sibi tantum nocuit. Nam inuiolabile sacramentum, quod


per illum datum est aliis, perfectionem suae uirtutis
obtinuit. §. 4. Quod quidem uerum est generaliter,
aliquorum nisi tantum se extenderit curiosa suspicio,
ut imaginetur, prolato a Papa Felice iudicio, postea inefficaciter
in sacramentis, que Acatius usurpauit, egisse;
ac proinde eos oportet metuere, qui uel in consecrationibus,
uel in baptismate ministeria tradita susceperunt,
ne irrita beneficia uideantur.
Gratian. Quia ergo illicite et non canonice, sed contra
decreta Dei, predecessorum et successorum suorum
hec rescripta dedit, (ut probat Felix et Gelasius, qui Acatium
ante Anastasium excommunicauerunt, et Hormisda, qui ab
ipso Anastasio tertius eundem Acatium postea dampnauit), ideo ab
ecclesia Romana repudiatur, et a Deo percussus fuisse legitur
hoc modo:

C. IX. Anastasius a Deo reprobatus, nutu diuino percussus est.

Anastasius II., natione Romanus, fuit temporibus
Teoderici regis. Eodem tempore multi clerici se
a communione ipsius abegerunt, eo quod communicasset
sine concilio episcoporum uel presbiterorum et clericorum
cunctae ecclesiae catholicae diacono Tessalonicensi,
nomine Fotino, qui communicauerat Acatio; et quia
occulte uoluit reuocare Acatium et non potuit, nutu
diuino percussus est.
Hinc etiam de Maximo Episcopo in Constantinopolitana
Sinodo statutum est: [c. 6.]

C. X. Que circa indisciplinatos, uel ab eis geruntur, in irritum reuocentur.

Propter totius indisciplinationis eius doctrinam, que
Constantinopoli orta est, statutum est, ne Maximus
fuisse aut esse iam putetur episcopus, neque hi, qui ab eo
sunt ordinati, qualemcumque gradum clericatus obtineat;
omnibus scilicet, que circa eum, uel ab eo gesta sunt, in
irritum reuocatis.

DISTINCTIO XX.

GRATIANUS.
I. Pars. Decretales itaque epistolae canonibus conciliorum
pari iure exequantur. Nunc autem queritur de expositoribus
sacrae scripturae, an exequentur, an subiciantur eis? Quo enim
quisque magis ratione nititur, eo maioris auctoritatis eius uerba
esse uidentur. Plurimi autem tractatorum, sicut pleniori gratia
Spiritus sancti, ita ampliori scientia aliis precellentes, rationi
magis adhesisse probantur. Unde nonnullorum Pontificum
constitutis Augustini, Ieronimi atque aliorum tractatorum dicta
eis uidentur esse preferenda.
II. Pars. §. 1. Sed aliud est causis terminum imponere
aliud scripturas sacras diligenter exponere. Negotiis diffiniendis
non solum est necessaria scientia, sed etiam potestas. Unde
Christus dicturus Petro: "Quodcumque ligaueris super terram,
erit ligatum et in celis, etc." prius dedit sibi claues regni celorum:
in altera dans ei scientiam discernendi inter lepram et
lepram, in altera dans sibi potestatem eiciendi aliquos ab ecclesia,
uel recipiendi. Cum ergo quelibet negotia finem accipiant
uel in absolutione innocentium, uel in condempnatione delinquentium,
absolutio uero uel condempnatio non scientiam tantum, sed
etiam potestatem presidentium desiderant: aparet, quod diuinarum
scripturarum tractatores, etsi scientia Pontificibus premineant,
tamen, quia dignitatis eorum apicem non sunt adepti, in
sacrarum scripturarum expositionibus eis preponuntur, in
causis uero diffiniendis secundum post eos locum merentur.
Unde Leo IV. scribit Brittanniae Episcopis:

C. I. Aliorum scripturae Romanorum Pontificum decretis non sunt preponendae.

De libellis et commentariis aliorum non conuenit aliquos
iudicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere
uel decretalium regulas, que habentur apud nos
simul cum canonibus. Quibus in omnibus ecclesiasticis
utimur iudiciis, id est apostolorum, Nicenorum,
Anciranorum, Neocesariensium, Gangrensium, Sardicensium,
Cartaginensium, Affricanensium, et cum illis
regulae presulum Romanorum, Siluestri, Siricii, Innocentii,
Zosimi, Celestini, Leonis, Ylarii, Gelasii, Ormisdae,
et Gregorii iunioris. Isti omnino sunt, et per
quos iudicat episcopi, et per quos episcopi simul et clerici
iudicantur. Nam si tale emerserit uel contigerit inusitatum


negotium, quod minime possit per istos finiri tunc
illorum quorum meministis dicta Ieronimi, Augustini,
Ysidori uel ceterorum similiter sanctorum doctorum similium
si reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda,
uel ad apostolicam sedem referatur de talibus.
§. 1. Quam ob causam luculentius et magna uoce pronunciare
non timeo: quia, qui illa, que diximus sanctorum
patrum statuta, que apud nos canones pretitulantur
(siue sit episcopus, siue clericus, siue laicus), non
indifferenter recipere conuincitur, nec catholicam et apostolicam
fidem, nec sancta quatuor euangelia utiliter et
efficaciter ad effectum suum retinere uel credere probatur.

C. II. Corripiendi sunt, qui decreta Romanorum Pontificum uel non habent, uel non obseruant.

Item Nicolaus Papa clero Constantinopolitano.
Si decreta Romanorum Pontificum non habetis, de neglectu
atque incuria estis arguendi. Si uero habetis et non
obseruatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi.

C. III. Ad quos recurrendum sit, cum sacrae scripturae auctoritas non occurrit.

Item Innocentius Papa.
De quibus causis nulla soluendi ligandique auctoritas
in libris ueteris testamenti, quatuor euangeliorum cum totis
scriptis apostolorum apareat, non ad diuina recurratur
scripta greca. Si nec in illis, ad catholicae
ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis
scriptas, manum mitte. Si nec in illis, sanctorum exempla
perspicaciter recordare. Quod si in his omnibus inspectis
huius questionis qualitas non lucide inuestigatur, seniores
prouinciae congrega et eos interroga. Facilius namque
inuenitur, quod a pluribus senioribus queritur. Verus
etiam repromissor Dominus ait: "Si duo ex uobis uel
tres conueniunt super terram in nomine meo, de omni re,
quamcunque petierint, fiet illis a patre meo."

DISTINCTIO XXI.

GRATIANUS.
I. Pars. Decretis ergo Romanorum Pontificum et sacris
canonibus conciliorum ecclesiastica negotia, et supra monstratum


est, terminantur. Ministri uero sacrorum canonum et decretorum
Pontificum sunt summi Pontifices et infra presules atque reliqui
sacerdotes, quorum institutio in ueteri testamento est inchoata, et
in nouo plenius consummata. §. 1. Summi enim Pontifices et
minores sacerdotes a Deo sunt instituti per Moysen, qui ex
precepto Domini Aaron in summum pontificem, filios uero eius
unxit in minores sacerdotes. Postea Dauid, cum ministeria
domus Domini ampliaret, ianitores et cantores instituit. Porro
Salomon quendam modum exorzizandi inuenit, quo demones
adiurati ex obsessis corporibus pellebantur; huic offitio mancipati
exorcistae uocati sunt, de quibus Dominus in euangelio:
"Si ego in Beelzebub eicio demonia, filii uestri (exorcistae
uidelicet) in quo eiciunt?" Hec omnia in nouo testamento ecclesia
imitata habet suos ianitores, quos hostiarios appellamus.
Pro cantoribus lectores simul et cantores instituit. Exorcistas
autem nomine antiquo et offitio permanente recepit. Pro filiis
uero Aaron omnes infra summum pontificem sacerdotium administrantes
sunt consecrati. §. 2. Inter eos quedam discretio
seruata est, ut alii appellentur simpliciter "sacerdotes," alii
"archipresbiteri," alii "corepiscopi," alii "episcopi," alii
"archiepiscopi" seu "metropolitae," alii "primates," alii "patriarchae,"
alii "summi Pontifices." §. 3. Horum discretio a
gentilibus maxime introducta est, qui suos flamines alios simpliciter
flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant.
Simpliciter uero maiorum et minorum sacerdotum discretio
in nouo testamento ab ipso Christo sumpsit exordium, qui XII.
apostolos tanquam maiores sacerdotes, et LXXII. discipulos quasi
minores sacerdotes instituit. Petrum uero quasi in summum
sacerdotem elegit, dum ei pre omnibus et pro omnibus claues
regni celorum tribuit, et a se petra petri sibi nomen imposuit,
atque pro eius fide se specialiter rogasse, testatus est, et ut ceteros
confirmaret subiunxit dicens: "Ego pro te rogaui, Petre, ut
non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres
tuos." Hanc eandem formam apostoli secuti in singulis ciuitatibus
episcopos et presbiteros ordinauerunt. Leuitas autem ab
apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit B. Stephanus:
subdiaconos et acolithos procedente tempore ecclesia sibi constituit.
De his etiam scribit B. Ysidorus libro VII. Ethimologiarum c. 12.
nomina illorum et nominum causas exponens, ita inquiens:

C. I. Unde nomen ecclesiasticorum graduum sumatur.

Cleros et clericos hinc appellatos credimus, quia
Mathias sorte electus est, quem primum per apostolos
legimus ordinatum. KLEROS enim grece, latine sors uel
hereditas dicitur. Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de
sorte sunt Domini, uel quia Domini partem habent. Generaliter
autem clerici nuncupantur omnes, qui in ecclesia
Christi deseruiunt, quorum gradus et nomina sunt hec:
Hostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolithus, subdiaconus,
diaconus, presbiter, episcopus. §. 1. Ordo episcoporum
quadripartitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis,
metropolitanis atque episcopis. §. 2. Patriarcha
summus Patrum greca lingua interpretatur: quia primum,
id est apostolicum retinet locum, et ideo, quia summo


honore fungitur tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiocenus,
Alexandrinus. §. 3. Archiepiscopus greco
uocabulo quod sit summus episcoporum: tenet enim
uicem apostolicam, et presidet tam metropolitanis quam
ceteris episcopis. §. 4. Metropolitani autem a mensura
ciuitatum uocantur; singulis enim prouinciis preminent,
quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti
sunt, sine quibus nihil reliquis episcopis agere licet;
sollicitudo enim totius prouinciae ipsis commissa est. §. 5.
Omnes autem superius designati ordines uno eodemque
uocabulo episcopi nominantur; sed ideo priuato nomine
quidam utuntur, propter distinctionem potestatum quam
singulariter acceperunt. §. 6. Patriarcha Patrum princeps:
ARCHON enim princeps: archiepiscopus princeps episcoporum,
metropolitanus a mensura ciuitatum. §. 7. Episcopatus
autem uocabulum inde dictum est, quod ille, qui
episcopus efficitur, superintendat, curam scilicet subditorum
gerens: SKOPEIN enim grece, latine intendere
dicitur. Episcopi autem grece, latine speculatores interpretantur;
nam speculator est prepositus in ecclesia dictus,
eo quod speculetur atque perspiciat populorum infra se
positorum mores et uitam. §. 8. Pontifex princeps sacerdotum
est, quasi uia sequentium. Ipse et summus sacerdos,
ipse et pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim sacerdotes
et Leuitis efficit: ipse omnes ordines ecclesiasticos
disponit: ipse quid unusquisque facere debeat ostendit.
Ante autem pontifices et reges erant. Nam maiorum
hec erat consuetudo, ut rex esset et sacerdos et pontifex.
Unde et Romani imperatores pontifices dicebantur. §. 9.
Vates a ui mentis appellatus cuius significatio multiplex
est: nam modo sacerdotem, modo prophetam significat,
modo, poetam. §. 10. Antistes sacerdos dictus est ab
eo, quod antestat: primus enim est in ordine ecclesiae;
ut supra se nullum habeat. Siue latine sacerdos dux.
§. 11. Sacerdos autem nomen habet compositum ex greco
et latino, quod est sacrum dans; sicut enim rex a regendo,
ita sacerdos a sacrificando dictus est: consecrat enim
et sacrificat. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur.
Hi in capite habebant pileum, in quo erat breuis uirga,
desuper habens lanae aliquid quod cum propter estum
ferre non possent filum tantum in capite religare ceperunt;
nam nudis eos penitus capitibus incedere nefas erat.
Unde et a filo quo utebantur flamines dicti sunt, quasi
filamines. Verum festis diebus filo deposito pileum imponebant
pro sacerdotii eminentia. §. 12. Presbiter grece,
latine senior interpretatur: non modo pro etate uel decrepita
senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam
acceperunt presbiteri nominantur: ideo autem et presbiteri
sacerdotes uocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi;
qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus
apicem non habent quia nec crismate frontem signant, nec
paraclitum spiritum dant, quod solis deberi episcopis, lectio
actuum apostolorum demonstrat. Unde et apud ueteres
idem episcopi et presbiteri fuerunt, quia illud nomen
dignitatis est, et non etatis. §. 13. Leuitate ex nomine


auctoris uocati. De Leui enim Leuitae exorti sunt, a quibus
in templo Dei mistici sacramenti ministeria explebantur
Hi grece diaconi, latine ministri dicuntur, quia sicut in
sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio
habetur. §. 14. Ypodiacones grece, quos nos subdiaconos
dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subiacent preceptis
et offitiis Leuitarum. Oblationes enim in templo Dei a
fidelibus ipsi suscipiunt, et Leuitis altaribus superponendas
deferunt; hi apud Ebreos Nathinei uocantur. §. 15.
Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis uocati;
illi enim predicant populis, quid sequantur; isti canunt, ut
excitent ad compunctionem animos audientium; licet
quidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam
ad luctum lamentacionemque compellant. Idem etiam pronuntiatores
uocantur, quod porro annuntient. Tanta
enim et tam clara erit eorum uox, ut quamuis longe
positorum aures adimpleant. §. 16. Cantor autem uocatus
qui uocem modulatur in cantu. Huius duo genera
dicuntur in arte musica, sicut ea doctissimi homines latine
dicere potuerunt, precentor et succentor: precentor scilicet,
qui uocem premittit in cantu, succentor autem, qui
subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur,
quia consonat; qui autem non consonat nec concinit,
nec concentor erit. §. 17. Acolithi grece, latine
ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum
est euangelium, aut sacrificium offerendum; tunc enim
accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas
tenebras, dum sol eodem tempore rutilat, sed ad
signum leticiae demonstrandum, ut sub tipo luminis corporalis
illa lux ostendatur, de qua legitur in euangelio:
"Erat lux uera, que illuminat omnem hominem uenientem
in hunc mundum." §. 18. Exorcistae ex greco in latinum
adiurantes siue increpantes uocantur, inuocant enim super
cathecuminos, uel super eos, qui habent spiritum immundum,
nomen Domini Iesu, adiurantes per eum, ut egrediatur
ab eis. §. 19. Hostiarii, idem et ianitores, qui in ueteri
testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur
in illud immundus in omni re. Dicti autem
hostiarii, quod presint hostiis templi. Ipsi enim tenentes
clauem omnia intus, extraque custodiunt, atque inter bonos
et malos habentes iudicium, fideles recipiunt et respuunt infideles.

C. II. Romana ecclesia a Christo primatum accepit.

Item Anacletus. [ad Episcopos Italiae epist. II.]
In nouo testamento post Christum Dominum a Petro
sacerdotalis cepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in ecclesia
Christi datus est, Domino dicente ad eum: "Tu es,"
inquit, "Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam
meam, et portae inferi non preualebunt aduersus eam: et
tibi dabo claues regni celorum." Hic ergo ligandi atque
soluendi potestatem primus accepit a Domino, primusque
ad fidem populum uirtute suae predicationis adduxit.
Ceteri uero apostoli cum eodem pari consortio honorem et
potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse


uoluerunt, qui etiam, iubente Domino, in toto orbe dispersi
euangelium predicauerunt. §. 1. Ipsis quoque decedentibus
in locum eorum surrexerunt episcopi, quorum
ordinatio pretaxato fieri debet ordine et modo, quos qui
recipit et uerba eorum, Deum recipit; qui autem spernit
eos, eum, a quo missi sunt et cuius funguntur legatione,
spernit, et ipse indubitanter spernetur a Domino. §. 2.
Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et
operarios paucos, rogauerunt dominum messis, ut mitteret
operarios in messem suam: unde ab eis electi sunt
LXXII. discipuli, quorum tipum gerunt presbiteri atque
in eorum loco sunt constituti in ecclesia.

C. III. Primatum Romanae ecclesiae non aliqua sinodus, sed Christus instituit.

Item Gelasius urbis Romae Episcopus omnibus orthodoxis.
Quamuis uniuersae per orbem catholicae ecclesiae
unus thalamus sit Christi, tamen sancta Romana ecclesia
catholica et apostolica nullis sinodicis constitutis ceteris
ecclesiis prelata est, sed euangelica uoce Domini et saluatoris
nostri primatum obtinuit: "Tu es (inquiens dominus)
Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam
meam." Cui dati est societas etiam beatissimi Pauli
uasis electionis, qui non diuerso (sicut heretici garriunt) sed
uno tempore, uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro
in urbe Roma sub Cesare Nerone agonizans coronatus est,
et supradictam Romanam ecclesiam pariter Christo
Domino consecrarunt, eamque omnibus urbibus in uniuerso
mundo sua presentia atque uenerando triumpho
pretulerunt. Est ergo prima apostoli Petri sedes Romana
ecclesia, non habens maculam neque rugam, nec aliquid
huiusmodi.
III. Pars. Gratianus. In his omnibus, quanto celsior gradus,
tanto maior auctoritas inuenitur. In maioribus siquidem est
regendi et iubendi potestas, in minoribus obsequendi necessitas.
Unde Nicolaus Papa [I.] scribit Constantinopolitano episcopo
dicens:

C. IV. Inferiores a superioribus iudicandi sunt.

Inferior sedes potiorem absoluere non potest.
Sola enim potior inferiorem conuenienter absoluit. Hinc
liquido prouidetur, quia quem non potest absoluere, nec
potest iudicio inferior potiorem ligare. Unde Propheta
ait: "Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat
in ea? aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam?"
His ita ex diuina scriptura commemoratis, sole clarius
exhibuimus, non posse quemquam, qui minoris auctoritatis
est, eum, qui maioris est potestatis, iudiciis suis addicere,
aut propriis diffinitionibus subiugare.

C. V. De eodem.

Idem. [eadem epistola.]
Nolite nos existimare cuiuscumque proximorum
nostrorum, ea que sunt digna reprehensione, uelle


defendere, sed quod ita uelim filios circa patrem spiritualem,
et discipulos erga magistrum deuotos esse ac
sobrios, ut nulla penitus temeritate ad eorum uitam, ut
non dicamus diiudicandam, sed nec saltem tenuiter reprehendendam
prosiliant.

C. VI. Inferiores maioribus nec benedicere nec maledicere possunt.

Item Nicolaus Papa. [eadem epistola.]
Denique si in epistola ad Ebreos legimus, quod minor
a maiore benedicitur, restat profecto, ut exigente ratione
etiam maledicatur. Siquidem prenoscentes hec periculosa
tempora illi, qui ante nos fuerunt, prouidam in ecclesiis
consuetudinem tradiderunt, hodieque in Romana
ecclesia, que magistra est omnium ecclesiarum, impretermissa
seruatur, ita ut nullus sacerdos, maiore suo
non innuente consacerdote, cuiuslibet rei benedictionem
dare nitatur; sed anterior stans ad pronuntiandam
aliquam lectionem, benedictionem quidem postulat,
sed ei quilibet inferior non audet benedicere. Cur
hoc? numquid benedicere peccatum est? absit. De
maledicis enim, non benedicis dicit Apostolus: "quia
regnum Dei non possidebunt;" sed per hoc innuitur, quantae
censurae freno inferiores quique a suis prepositis
iudicandis cohercendi sunt, si hi nec etiam benedicendi
ius ullum penitus obtineat.

C. VII.

Idem Michaeli Imperatori.
Nunc autem diuina inspiratione non nos pigebit, nec
nobis impossibile erit, ostendere uobis (si tamen audire
uelitis), non posse quemquam rite ab his, qui inferioris
dignitatis uel ordinis sunt, iudicialibus submitti diffinitionibus.
Siquidem tempore Diocletiani et Maximiani Augustorum
Marcellinus episcopus urbis Romae, qui postea insignis
martir effectus est, adeo compulsus est a paganis, ut
templum eorum ingressus grana thuris super prunas
imponeret: cuius rei gratia collecto, numerosorum episcoporum
concilio, et inquisitione facta hoc idem Pontifex se
egisse confessus est. Nullus tamen eorum proferre sententiam
in eum ausus est dum ei sepissime omnes dicerent:
"Tuo ore iudica causam tuam, non nostro iudicio." Et
iterum: "Noli, audiri in nostro iudicio, sed collige in sinu
tuo causam tuam." Et rursum: "Quoniam ex te," inquiunt,
"iustificaberis, aut ex ore tuo condempnaberis." Et iterum
dicunt: "Prima sedes non iudicabitur a quoquam."
Item in eadem: §. 1. Sed et cum quidam tempore quodam
contra Sixtum Papam temptassent quedam mali
rumoris obicere, et in concilio, cui Valentinianus Augustus


intererat, dictum fuisset, non licere aduersus Pontificem
sententiam dare, surrexit idem protinus imperator, et in
arbitrio prefati Pontificis tribuit iudicare iudicium suum.
Etenim nullus Pontificum minorum uel inferiorum urbium
subactus iudiciis inuenitur.

C. VIII. Maiores a minoribus iudicari non possunt.

Item Nicolaus. [eadem epistola.]
Submittitur Ignatius minorum, inferiorum et subiectorum
deliberationibus, sacris canonibus precipientibus et exemplis
sanctorum Patrum, semper, ubi est maior auctoritas,
eundum esse, et in omnibus controuersiis ad potioris
sedis iudicia dirigatur. Quod non solum a catholicis,
uerum etiam ab ipsis constat obseruatum hereticis. Alioquin
acephalum liquet esse concilium, ubi de tanta persona
agitur, et maiorum non expectatur sententia, cum nec in
causa clericorum inferioris gradus solius episcopi sui iudicium
tantummodo postulandum sit.

C. IX. Minorum sentencia maiores dampnare non ualent.

Idem Michaeli Imperatori.
In tantum hac presumptionem sancti Patres apud
Calcedonem detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum
antistitem inter cetera idcirco potissimum sine ulla restitutione
dampnauerint, quia ponens in celum os
suum, lingua eius transeunte super terram, excommunicationem
in S. Leonem Papam dictauit; ita ut in
sententia contra ipsum prolata hoc uideantur memorare
precipue, dicentes: "Quoniam secundis excessionibus,
priorem iniquitatem ualde transcendit: presumpsit enim
et excommunicationem dictare aduersus sanctissimum et
beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem
etc." Numquid ibi legitur inquisitionem factam fuisse,
utrum iuste, Dioscorus ipsam excommunicationem
dictasset? Non plane; sed absque omni controuersia hoc in
eo ulti sunt, quia cum esset inferior, potiorem quibuslibet
conatus est lacessere iniuriis, teste Anatolio Constantinopolitano
presule, qui dicit: "Propter fidem non est dampnatus
Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domino
archiepiscopo Leoni."

DISTINCTIO XXII.

GRATIANUS.
I. Pars. Quia ergo maior a minori iudicari non debet
uidendum est, que inter ceteras ecclesias primum locum, que
secundum, uel tertium obtineat. Romana ecclesia (sicut supra


dictum est) primum locum inter ceteras obtinet, Alexandrina ecclesia
secundum, Antiocena ecclesia tercium ab ea locum
accepit.
Unde Nicolaus Papa [II.] scribit Mediolanensibus:

C. I. Romana ecclesia ceterarum primatum obtinuit.

Omnes siue patriarchae in cuiuslibet apicem
siue metropoleon primatus, aut episcopatuum cathedras,
uel ecclesiarum cuiuslibet ordinis dignitatem instituit
Romana ecclesia. Illam uero solus ipse fundauit, et
super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato eternae
uitae clauigero terreni simul et celestis imperii iura commisit.
Non ergo quelibet terrena sententia, sed illud uerbum,
quo constructum est celum et terra, per quod
denique omnia condita sunt elementa, Romanam fundauit
ecclesiam. Illius certe priuilegio fungitur, illius auctoritate
fulcitur. Unde non dubium est, quia, quisquis cuilibet
ecclesiae ius suum detrahit, iniusticiam facit. §. 1.
Qui autem Romanae ecclesiae priuilegium ab ipso summo
omnium ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic
proculdubio in heresim labitur; et cum ille notetur iniustus,
hic est dicendus hereticus. Fidem quippe uiolat,
qui aduersus illam agit, que est mater fidei: et illi contumax
inuenitur, qui eam cunctis ecclesiis pretulisse
cognoscitur. Et infra: §. 2. Unde et ipse S. Ambrosius
se in omnibus sequi magistram sanctam Romanam profitetur
ecclesiam.

C. II. Non ab apostolis, sed ab ipso Domino Romana ecclesia primatum obtinuit.

Item Anacletus Seruus Christi Iesu. [ad omnes episcopos,
epistola III. c. 3.]
Sacrosancta Romana et apostolica ecclesia non ab
apostolis, sed ab ipso Domino saluatore nostro primatum
obtinuit, sicut B. Petro apostolo dixit: "Tu es Petrus," et


reliqua usque: "soluta in celo." §. 1. Adhibita est societas
in eadem Romana urbe beatissimi Pauli apostoli,
uasis electionis, qui uno die eodemque tempore cum
Petro gloriosa morte coronatus est, et ambo sanctam
ecclesiam Romanam consecrauerunt, atque aliis urbibus
omnibus in uniuerso mundo tam sua presentia quam
uenerando triumpho pretulerunt. Et licet pro omnibus
assidua apud Deum omnium sanctorum effundatur oratio,
his tamen uerbis Paulus beatissimus Romanis proprio
cirographo pollicetur, dicens: "Testis enim mihi est
Deus, cui seruio in spiritu meo in euangelio Filii eius,
quod sine intermissione memoriam uestri facio semper in
orationibus meis." §. 2. Prima ergo sedes est celesti
beneficio Romana ecclesia, quam (ut memoratum est)
beatissimi Petrus et Paulus suo martirio consecrarunt.
§. 3. Secunda autem sedes apud Alexandriam B. Petri
nomine a Marco, eius discipulo atque euangelista, consecrata
est. §. 4. Tercia uero sedes apud Antiochiam eiusdem,
B. Petri habetur honorabilis: quia illic, priusquam
Romam ueniret, habuit, et Ignatium episcopum
constituit; et illic primum nomen Christianorum exortum
est. Et post pauca. §. 5. Inter beatos apostolos quedam
fuit discretio, et post licet omnes essent apostoli,
Petro tamen a Domino concessum est (et ipsi inter se
uoluerunt id ipsum), ut reliquis omnibus preesset apostolis,
et Cephas, id est caput et principium teneret apostolatus;
qui et eandem formam suis successoribus et reliquis
episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum
hoc in nouo testamento est constitutum, sed etiam in ueteri
fuit; unde scriptum est: "Moyses et Aron in sacerdotibus
eius," id est primi inter eos fuerunt. Et post pauca: §. 6.
Hec uero apostolica sedes caput et cardo (ut prefatum
est) a Domino, et non ab alio constituta est; et sicut
cardine ostium regitur, sic huius sanctae apostolicae sedis
auctoritate omnes ecclesie (Domino disponente) reguntur.


Gratian. Hac auctoritate Alexandrina ecclesia secundum
a prima locum habere censetur. Sed postea in Constantinopolitana
sinodo ecclesia Constantinopolitana secundum a sede
apostolica locum accepit.
Unde in eadem Sinodo [id est Constantinop. I. c. 5.]
constitutum est ita:

C. III. Secundum a Romano Pontifice Constantinopolitanus obtinet locum.

Constantinopolitanae ciuitatis episcopum habere oportet
primatus honorem post Romanum episcopum, propter
quod sit noua Roma.

C. IV. Apostolicae sedi Constantinopolitanam constat esse subiectam.

Item Gregorius Iohanni episcopo Siracusano.
[lib. VII. epist. 63.]
De Constantinopolitana ecclesia quod dicunt, quis
eam dubitet sedi apostolicae esse subiectam! Si tamen
quid boni uel ipsa, uel altera ecclesia habet, ego et minores
meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus
sum. Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut
bona, que uiderit, discere contempnat. Idem eidem: [epist.
64.] Nam quod primas Bizanzenus sedi se apostolicae
dicit subici si qua culpa in episcopis inuenitur nescio
quis ei subiectus non sit; cum uero culpa non exigit,
omnes secundum rationem humilitatis equales sumus.

C. V. Constantinopolitanus episcopus auctoritate deponitur.

Item Gelasius. [Papa I. ad Faustum magistrum
legationis.]
Qua traditione maiorum apostolicam sedem in iudicium
uocant? An secundae sedis antistites et terciae, ceterique
bene conscii sibi sacerdotes depelli debuerunt, et qui extitit
religionis inimicus, depelli non debuit? Viderint ergo,
si alios habent canones, quibus suas ineptias exequantur.
Ceterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur,
sedem apostolicam ad iudicium uocare non possunt,
Constantinopolitanae uero ciuitatis episcopus,


que utique per canones inter sedes nullum nomen accepit,
in communionem recidens perfidorum non debuit submoueri?

C. VI. Constantinopolitana ecclesia secundum a Romana obtinet locum.

Item ex VI. Sinodo. [cap. 36.]
Renouantes sancti Constantinopolitani concilii decreta,
petimus, ut Constantinopolitana sedes similia
priuilegia, que superior Roma habet, accipiat, non
tamen ecclesiasticis rebus magnificetur, ut illa; ut
hec secunda post illam existens, prius quam Alexandrina
sedes numeretur; deinde Antiocena, et post eam Ierosolimitana.
Gratian. Hinc datur intelligi, quod Alexandrina ecclesia
de secunda facta sit tercia, et Antiocena de tercia sit facta
quarta: nisi forte quis duas contendat esse secundas, ut Constantinopolitanam
et Alexandrinam parem suae dignitatis uelit
locum obtinere.
Unde in VIII. Sinodo legitur: [can. 21.]

C. VII. Que patriarchalium sedium primum uel deinceps teneat locum.

Diffinimus, neminem prorsus mundi potentum quemquam
eorum, qui patriarchalibus sedibus presunt, inhonorare,
aut mouere a proprio throno temptare; precipue quidem
sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos
patriarcham, deinde uero Alexandriae, ac
Antiociae, ac Ierosolimorum.

DISTINCTIO XXIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Breuiter que inter ecclesiastica offitia sit differentia
monstrauimus. Nunc a summo incipientes, et iisque ad ultimum
gradum descendentes, qualiter quisque eorum debeat ordinari,
sanctorum auctoritatibus ostendamus.

C. I. Decretum Nicolai Papae de electione Romani Pontificis.

In nomine Domini nostri et saluatoris Iesu Christi. Ab
incarnatione eius anno MLIX. mense Aprili, indictione
XII., propositis sacrosanctis euangeliis, presidente quoque
reuerendissimo ac beatissimo Nicolao Papa, in basilica
Lateranensis patriarchii, que cognominatur Constantiniana,
considentibus etiam reuerendissimis episcopis, abbatibus,
presbiteris, diaconibus, idem uenerabilis Pontifex apostolica
auctoritate decernens de electione summi Pontificis,
inquit: §. 1. Nouit beatitudo uestra, dilectissimi fratres
et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit,
defuncto piae memoriae domino Stephano predecessore
nostro hec apostolica sedes, cui auctore Deo deseruio,
quot aduersa pertulerit, quot denique per simoniacae heresis
trapezitas repetitis malleis crebrisque tunsionibus
subiacuerit, adeo ut columna Dei uiuentis iam pene
uideretur nutare, et sagena summi piscatoris procellis
intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi.
Unde, si placet fraternitati uestrae, debemus auxiliante Deo
futuris casibus prudenter occurrere, et ecclesiastico statui,
ne rediuiua mala (quod absit) preualeant, in posterum
prouidere. §. 2. Quapropter instructi predecessorum
nostrorum aliorumque sanctorum Patrum auctoritate, decernimus
atque statuimus, ut, obeunte huius Romanae ecclesiae
uniuersalis Pontifice, inprimis cardinales episcopi
diligentissima simul consideratione tractantes, mox
sibi clericos cardinales adhibeant: sicque reliquus clerus
et populus ad consensum nouae electionis accedant, nimirum
precauentes, ne uenalitatis morbus aliqua occasione
subrepat. Religiosissimi uiri preduces sint in
promouenda Pontificis electione, reliqui autem sequaces.
§. 3. Certus uero atque legitimus hic electionis ordo
perpenditur, si, perspectis diuersorum Patrum regulis
siue gestis, etiam illa B. predecessoris nostri Leonis sententia
recolatur. "Nulla," inquit, "ratio sinit, ut inter
episcopos habentur, qui nec a clericis sunt electi, nec a
plebibus expetiti, nec a comprouincialibus episcopis cum
metropolitani iudicio consecrati." Quia sedes apostolica
cunctis in orbe terrarum prefertur ecclesiis atque ideo super
se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi
proculdubio metropolitani uice funguntur, qui uidelicet


electum antistitem ad apostolici culminis apicem prouehant.
§. 4. Eligatur autem de ipsius ecclesiae gremio,
si reperitur idoneus; uel si de ipsa non inuenitur, ex
alia assumatur; saluo debito honore et reuerentia dilecti
filii Henrici, qui in presentiarum rex habetur, et futurus
imperator Deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus
et successoribus illius, qui ab hac apostolica sede hoc
ius personaliter impetrauerint. §. 5. Quod si prauorum atque
iniquorum hominum ita peruersitas inualuerit, ut pura,
sincera atque gratuita fieri in Urbe non possit electio, cardinales
episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis,
licet paucis, ius potestatis obtineat, eligere apostolicae
sedis Pontificem, ubi congruerit. §. 6. Plane, postquam
electio fuerit facta, si bellica tempestas uel qualiscumque
hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is, qui
electus est, in apostolica sede iuxta consuetudinem inthronizari
non ualeat, electus tamen, sicut uere Papa, auctoritatem
obtineat regendi Romanam ecclesiam, et disponendi
omnes facultas illius; quod beatum Gregorium ante consecrationem
suam fecisse cognouimus. §. 7. Quod si
quis contra hoc nostrum decretum sinodali sententia promulgatum
per seditionem, uel presumptionem, aut quolibet
ingenio electus aut etiam ordinatus, seu inthronizatus
fuerit, auctoritate diuina et sanctorum apostolorum Petri
et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, fautoribus
et sequacibus a liminibus sanctae Dei ecclesiae separatus
abiciatur sicut antichristus, et inuasor et destructor
totius Christianitatis; nec aliqua super hoc audientia
aliquando reseruetur ei: sed ab omni ecclesiastico gradu,
in quocumque fuerat prius, sine retractatione deponatur:
cui quisquis adheserit, uel qualemcumque tamquam Pontifici
reuerentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere
presumpserit, pari sententia sit mancipatus. §. 8. Quisquis
huius nostrae decretalis sententiae temerator extiterit,
et Romanam ecclesiam sua presumptione confundere
et perturbare contra hoc statutum temptauerit, perpetuo
anathemate atque excommunicatione dampnetur, "et cum
impiis, qui non resurgent in iudicio," deputetur, omnipotentis
contra se sentiat iram, et sanctorum apostolorum
Petri et Pauli (quorum presumit ecclesiam confundere), in
hac uita et in futura furorem sentiat "fiat habitatio eius
deserta, et non sit, qui inhabitet in tabernaculis eorum,
fiant filii eius orphani et uxor eius uidua, commotus amoueatur


ipse et eius filii, et mendicent, et eiciantur de habitationibus
suis, scrutetur fenerator omnem substantiam
eius, et diripiant alieni labores eius, orbis terrarum pugnet
contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria,"
et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant,
et in hac uita super eum apertam uindictam ostendant.
§. 9. Obseruatores autem huius nostri decreti
omnipotentis gratia protegat, et auctoritas beatorum,
apostolorum Petri et Pauli ab omnium uinculis peccatorum
absoluat.
II. Pars. Gratian. Episcopi uero et ceteri ordinem infra
constituti qualiter ordinari debeant, ex auctoritate Cartaginensis
concilii IV., [cap. I.] cui interfuit Augustinus tempore
Honorii Augusti, ostendamus, ab eorum examinatione incipientes:

C. II. Quomodo sit examinandus, qui in episcopum eligitur.

Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si
natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus
si uita castus, si sobrius, si semper suis negociis cauens
si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege
Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si
in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus; et ante omnia,
si fidei documenta uerbis simplicibus asserat, id est Patrem
et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse confirmans,
totamque trinitatis deitatem coessentialem et
consubstantialem et coeternalem et coomnipotentem
predicans; si singulas quasque in trinitate personas plenum
Deum, et totas tres personas unum Deum, si incarnationem
diuinam non in Patre, neque in Spiritu sancto
factam, sed in Filio tantum credat, ut, in diuinitate qui
erat Dei Patris Filius, Deus uerus ex Patre esset et
homo uerus ex matre, carnem ex matris uisceribus habens,
et animam humanam rationabilem, simul in eo utriusque
naturae, id est Deus et homo, una persona,
unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creator
omnium que sunt et auctor, Dominus et rector cum
Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum; qui passus
sit pro salute nostra uera carnis suae receptione
et uera animae resumptione, in qua ueniat iudicare
uiuos et mortuos. §. 1. Querendum est etiam ab eo, si
noui et ueteris testamenti, id est legis et prophetarum et
apostolorum unum eundemque credat auctorem Deum,
si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus
sit malus. §. 2. Querendum etiam ab eo, si credat huius,


quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem, si
credat iudicium futurum, et recepturos singulos pro his, que
in hac carne gesserunt, uel penas, uel premia, si
nuptias non prohibeat, si secunda matrimonia non
dampnet, si carnium perceptionem non culpet, si penitentibus
reconciliatis communicet, si in baptismo omnia
peccata, id est tam illud originale peccatum contractum,
quam illa, que uoluntarie admissa sunt, dimittantur, si extra
ecclesiam catholicam nullus saluetur. §. 3. Cum in his
omnibus examinatus inuentus fuerit plene instructus,
tunc cum consensu clericorum et laicorum et conuentu
totius prouinciae episcoporum, maximeque metropolitani
uel auctoritate, uel presentia ordinetur episcopus.
Suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae delectationi,
nec suis moribus, sed his Patrum diffinitionibus acquiescat.

C. III. Qualis esse debeat clericorum conuersatio.

Item Ysidorus de uita clericorum.
III. Pars. His igitur lege Patrum cauetur, ut a uulgari
uita seclusi a mundi uoluptatibus sese abstineant; non
spectaculis, non pompis intersint; conuiuia publica fugiant,
priuata non tantum pudica, sed et sobria colant;
usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationibus
lucrorum, non fraudibus cuiusquam studium
appetant; amorem pecuniae quasi materiam cunctorum criminum
fugiant, secularia offitia negotiaque abnuant;
honoris gradus per ambitionem non suscipiant; pro
beneficiis medicinae Dei munera non accipiant; dolos et
coniurationes caueant; odium, emulationes, obtrectationem
atque inuidiam fugiant; non uagis oculis, non
effreni lingua, aut petulantia fluidoque gestu incedant,
sed pudorem et uerecundiam mentis simplici habitu incessuque
ostendant; obscenitatem etiam membrorum et
uerborum, sicut et operum, penitus exsecrentur; uiduarum
et uirginum frequentaciones fugiant; contubernia
extranearum feminarum nullatenus appetant; castimoniam
quoque inuiolati corporis perpetuo conseruare studeant, aut
certe unius matrimonii uinculo federentur; senioribus quoque
debitam prebeant obedientiam, neque ullo iactantiae
studio semetipsos attollant; postremo doctrinae lectionibus,
psalmis, imnis, canticis, exercitio iugi incumbant. Tales
enim esse debent, qui diuinis cultibus sese mancipandos
studeant, scilicet ut, dum scientiae operam dant, doctrinae
gratiam populis administrent.

C. IV. Qui digne sacramenta tractare non possunt, ad ministerium non eligantur diuinum.

Item Clemens. [ad Iacobum fratrem Domini, epist. II.]
Tales ad ministerium eligantur clerici, qui digne possint
dominica sacramenta tractare. Melius est enim Domini
sacerdoti paucos habere ministros, qui possint digne
opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui onus graue
ordinatori adducant.

C. V. Si electo in episcopum aliqua obiciuntur, quinque uel sex episcopi ad eius purgationem perueniant.

Item ex Concilio Cartaginensi IV.
Illud statuendum est, ut, quando ad eligendum
episcopum conuenerimus, si qua contradictio oborta fuerit
(quia talia sunt facta apud nos), non presumant ad
purgandum eum, qui ordinandus est, tres tantum, sed
postulentur ad numerum supradictorum duo uel tres,
et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur primo
personae contradicentium, postremo etiam illa, que obiciuntur,
pertractentur, et, cum purgatus fuerit sub conspectu
publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum
uestrae sanctitatis animo concordat, roboretur uestrae
dignitatis responsione. Ab uniuersis episcopis dictum est:
"Satis placet".

C. VI. Vota suae promissionis spondeant, quos ecclesiastica promouet disciplina.

Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 10.]
Quamquam omnes, qui sacris mancipantur ordinibus,
canonicis regulis teneantur astricti, expedibile tamen
est, ut promissionis suae uota sub cautione spondeant, quos
ad promotionis gradus ecclesiastica probat disciplina.
Solet enim plus timeri, quod singulariter pollicetur, quam
quod generali sponsione concluditur. §. 1. Et ideo placuit
huic sancto concilio, ut unusquisque, qui ad ecclesiasticos
gradus est accessurus, non ante honoris consecrationem
accipiat, quam placiti sui innotacione
promittat, ut fidem catholicam sincera cordis deuotione
custodiens iuste et pie uiuere debeat, et in nullis operibus
suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per
omnia honorem atque obsequii reuerentiam preminenti
sibi unusquisque dependat, iuxta illud Papae Leonis
edictum: "Qui se scit aliquibus esse prepositum, non
moleste ferat aliquem sibi esse prelatum, sed obedientiam,
quam exigit, etiam ipse dependat." Pena tamen iuxta
ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inferenda,
et ab his, qui transgressores fuerint, persoluenda
est.


Dehinc disponitur, qualiter ecclesiastica offitia ordinentur.

C. VII. Qualiter ordinetur episcopus.

Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant
euangeliorum codicem super caput et ceruicem eius,
et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes
episcopi, qui adsunt, manibus suis caput eius tangant.

C. VIII. Qualiter ordinetur presbiter. [Ex eodem c. 3.]

Presbiter cum ordinatur, episcopo eum benedicente
et manum super caput eius tenente, etiam omnes
presbiteri, qui presentes sunt, manus suas iuxta manus
episcopi super caput illius teneant.
Sicut autem in die ordinationis suae sacerdos orario
utroque humero ambitur, ita tempore consecrationis eodem orario
instanter uti debet.
Unde in Concilio Bracharensi [III. c. 3.] legitur:

C. IX. Quod quisque accepit tempore consecrationis, ferat tempore oblationis.

Ecclesiastica institucione prefixum nouimus, ut
omnis sacerdos, cum ordinatur, orario utroque humero
ambiatur: scilicet, ut qui imperturbatus precipitur consistere
inter prospera et aduersa uirtutum semper ornamento,
utroque circumseptus apareat humero. Qua ergo
ratione tempore sacrificii non assumit, quod se in sacramento
accepisse non dubitat? Proinde modis omnibus conuenit,
ut, quod quisque percepit in consecratione honoris,
hoc retineat et in oblatione uel perceptione suae salutis;
scilicet, ut, cum sacerdos ad solempnia missarum accedit, aut
per se Deo sacrificium oblaturus, aut sacramentum corporis
et sanguinis Domini nostri Iesu Christi sumpturus, non aliter,
quam orario utroque humero circumseptus, sicut et
tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de
uno eodemque orario ceruicem pariter et utrumque humerum
premens signum in suo pectore preparet crucis.
§. 1. Si quis autem aliter egerit, debitae excommunicationi
subiacebit
IV. Pars. Gratianus. Dalmaticis autem nec episcopis,
nec diaconibus absque apostolica licentia uti permittitur.
Unde Gregorius Aregio Episcopo Francorum: [lib. VII.
epist. 111.]

C. X. Absque apostolica licentia dalmaticis neque episcopis neque diaconibus uti licet.

Communis filius diaconus Petrus nobis innotuit, quod
fraternitas uestra tempore, quo hic fuit, poposcerit, ut sibi
et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam preberemus.
Sed quia hominum suorum infirmitate compulsus
festinanter abcessit, ut nec ipse meror incumbens diu
(ut dignum erat et res desiderata poscebat) sineret manere,
et nos in multis inplicatos, ut ecclesiasticae rationis


est consideratio, nouum hoc inconsulte et subito non
permitteret indulgere, idcirco postulatae rei prolongatus
effectus est. Nunc uero, caritatis tuae bona reuocantes ad
animum, huius auctoritatis nostrae serie petita concedimus,
atque te et archidiaconum tuum dalmaticarum
usu decorandos esse concessimus, easdemque dalmaticas
dilectissimo filio nostro Ciriaco abbate deferente transmisimus.

C. XI. Qualiter ordinetur diaconus.

[Ex Conc. Carth. IV. c. 4.]
Diaconus cum ordinatur, solus episcopus, qui eum
benedicit, manus super caput illius ponat quia
non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.
V. Pars. Gratianus. Queritur autem, an post benedictionem
manus presbiterorum et diaconorum crismatis liquore
debeant perungi.
De his ita scribit Nicolaus Papa [I.] Radulpho Bituricensi
Archiepiscopo:

C. XII. Nec presbiteris, nec diaconibus in consecratione crismate manus perungantur.

Preterea sciscitaris, utrum solis presbiteris, an et
diaconibus debeant, cum ordinantur, manus crismatis liquore
perungi. Quod in sancta Romana ecclesia, cui auctore
Deo deseruimus, neutris agitur. Sed quia sit a nouae
legis ministris actum, nusquam (nisi nos fallat obliuio)
legimus. Ergo ad B. Innocentii Papae canonica decreta
sanctitatem tuam transmittimus, et que sint tibi in consecrationibus
et ordinibus obseruanda, principia paginae ad
Decentium Eugubinum episcopum missae te affatim edocebunt.


[PALEA.

C. XIII. Ex Concilio Hispalensis II. c. 5.

Ex epistola Simplicii Papae Seuero et Florentino Episcopis
directa. Ad cognitionem nostri examinis Gabrenensis
diaconi relatu peruenit de quibusdam ipsius ecclesiae
clericis, quorum cum unus ad presbiterium, duo
ad Leuitarum ministerium consecrarentur, episcopus
eorum, oculorum dolore detentus, fertur manum suam super
eos tantum posuisse, et presbiter quidam illis contra
ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse; qui propter
tantam presumptionis audaciam poterat accusatus iudicio
presenti dampnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset
mortis uocatione preuentus. Sed quia iam ille examini
diuino relictus humano iudicio accusari non potest, hi, qui
supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae


potius elogium acceperunt, ne sibi licentiam
talis ultra usurpatio faciat, decreuimus, ut a gradu sacerdotalis
uel leuitici ordinis, quem peruerse adepti sunt,
depositi equo iudicio abiciantur. Tales enim merito
iudicati sunt remouendi, quia praue inuenti sunt constituti. ]
Gratian. Item queritur, an eorum ordinatio sit rata habenda,
quibus episcopus, oculorum languore impeditus manus,
imponit, et presbiter super eos orationem dicit.
De his ita statutum est in Concilio Tolletano:

C. XIV. Et ordinator, et ordinatus dampnationis subeat penam, cum episcopus manum imponit, et alius orationem dicit.

Quorumdam clericorum, dum unus ad presbiterium, duo
ad Leuitarum ministerium sacrarentur, episcopus, oculorum
dolore detentus, fertur super eos manum suam tantum
posuisse, et presbiter quidam illis contra ecclesiasticum
ordinem benedictionem dedisse. Sed quia ille iam examini
diuino relictus humano iudicio accusari non potest, hi, qui
supersunt, gradum sacerdotii uel leuitici ordinis, quem peruerse
adepti sunt, amittant.

C. XV. Qualiter ordinetur subdiaconus

VI. Pars. Subdiaconus cum ordinatur, quia manus
impositionem non accipit, patenam de manu episcopi
accipiat uacuam et calicem uacuum; de manu uero archidiaconi
accipiat urceolum cum aquamanile et manutergium.

C. XVI. Qualiter ordinetur acolitus.

Acolitus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur,
qualiter in offitio suo debeat agere: sed ab archidiacono
accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se
ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari; accipiat et
urceolum uacuum ad suggerendum uinum in eucharistiam
sanguinis Christi.

C. XVII. Qualiter ordinetur exorcista.

Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi
libellum, in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo:
"Accipe, et commenda memoriae, et habeto
potestatem inponendi manus super energuminum, siue
baptizatum, siue catecuminum."

C. XVIII. Qualiter ordinetur lector.

Lector cum ordinatur, faciat de illo uerbum episcopus
ad plebem, indicans eius fidem ac uitam atque ingenium;
post hoc spectante plebe tradat ei codicem, in


quo lecturus est, dicens: "Accipe et esto relator
uerbi Dei, habiturus, si fideliter et utiliter impleueris offitium,
partem cum eis, qui uerbum Dei ministrauerint."

C. XIX. Qualiter hostiarius.

Hostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono
instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conuersari, ad
suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claues
ecclesiae de altario, dicens ei: "Sic age, quasi redditurus
Deo rationem pro his rebus, que his clauibus recluduntur."

C. XX. Qualiter psalmista.

Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi,
sola iussione presbiteri offitium suscipere cantandi,
dicente sibi presbitero: "Vide, ut, quod ore cantas, corde
credas, et quod corde credis, operibus comprobes."
Gratian. Clerici comam nutrire prohibentur, quorum caput
desuper in modum spherae rasum esse debet.
Unde Anicius Papa. [Episcopis Galliae.]

C. XXI. Clerici comam nutrire prohibeantur.

Prohibete, fratres, per uniuersas regionum uestrarum
ecclesias, ut clerici, iuxta apostolum, comam non nutriant,
sed desuper caput in modum spherae radant.

C. XXII. De eodem.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 20.]
Clerici, qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi
noluerint, inuiti detondeantur. Vestimenta etiam uel
calceamenta eis, nisi que religionem deceat, uti aut
habere non liceat.

C. XXIII. De eodem.

Item Gregorius II. [in Concilio Romae habito in
Basilica S. Petri, c. 17.]
Si quis ex clericis comam relaxauerit, anathema sit.

C. XXIV. Quibus uestibus induta sanctimonialis est consecranda.

Sanctimonialis uirgo, cum ad consecrationem suo
episcopo offertur, in talibus uestibus applicetur, qualibus
semper usura est, sanctimoniae et professioni
aptis.
Gratian. Vasa sacrata et uestimenta altaris mulieres


Deo dedicatae contingere, et incensum circa altaria deferre
prohibentur.
Unde Sother Papa Episcopis Italiae: [epist. II.]

C. XXV. Vestimenta altaris et uasa sacrata mulieres tangere prohibeantur.

Sacratas Deo feminas uel monachas sacra uasa uel
sacratas pallas penes uos contingere, et incensum circa
altaria deferre, perlatum est ad apostolicam sedem: que
omnia uituperatione et reprehensione plena esse, nulli
recte sapientum dubium est. Quapropter huius sanctae
sedis auctoritate hec omnia uobis resecare funditus,
quanto citius poteritis, censemus. Et ne pestis hec
latius diuulgetur, per omnes prouincias abstergi citissime
mandamus.

C. XXVI. Sacrarium subdiaconibus ingredi non licet.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 21.]
Non oportet subdiaconos licentiam habere in
secretarium siue sacrarium (quod Greci diaconium appellant)
ingredi, et contingere uasa dominica.

[C. XXVII.]

Item.
Ministrum non oportet orariis uti, nec ostia derelinquere.

[C. XXVIII.]

Item.
Non oportet lectores atque psalmistas orariis uti, et
sic legere aut psallere.

C. XXIX. Mulieri in conuentu uiros docere non permittitur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 99. et 98.]
Mulier, quamuis docta et sancta, uiros in conuentu
docere non presumat. Laicus autem presentibus clericis
(nisi ipsis rogantibus) docere non audeat.

C. XXX. Ministris non sacratis uasa dominica contingere non licet.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 66.]
Non oportet insacratos ministros licentiam habere
in secretarium (quod Greci diaconium appellant) ingredi,
et contingere uasa dominica.

C. XXXI. Cuilibet ex lectoribus uasa sacra portare non licet.

Item ex Concilio Bracarensi I. [c. 10.]
Non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris uasa portare,
nec aliis, nisi his, qui ab episcopo subdiaconi fuerint
ordinati.

C. XXXII. De eodem, et ut clerici comam non nutriant.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 41.]
Non liceat quemlibet ministeria tangere, nisi subdiacono
aut acolito, in secretario uasa dominica. §. 1.
Nec oportet clericos comam nutrire, et sic ministrare:
sed atonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron
talarem uestem induere, ut sint in habitu ornato.

C. XXXIII. Qualiter sponsus et sponsa sint benedicendi.

Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a
parentibus suis uel a paranimphis offerantur, qui
cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reuerentia
ipsius benedictionis in uirginitate permaneant.

DISTINCTIO XXIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Qualiter episcopus sit examinandus, qualiter ipse
simul cum reliquis infra ipsum constitutis sit ordinandus, breuiter
monstratum est. Nunc autem uidendum est de sacerdotibus et
reliquis, an sine examinatione sint promouendi. De his ita scribit
Paulus Apostolus ad Timotheum: "Manus cito nemini imposueris,
et nichil sine preiudicio facias in alteram partem declinando."
[PALEA.

C. I. De eodem.

Ex decretis Siluestri Papae in Sinodo Romana c. 9.
Nullus acolitorum uel subdiaconorum rem consecratam
a presbitero aliis porrigat, (quia aliud est minister,
aliud assistens), nisi tantum supportet, quod ei sacerdos
imposuerit suo ore benedictum. ]

C. II. Ante probationem nullus ordinetur clericus.

Item ex Concilio Cartaginensi III., c. 22.
Nullus ordinetur clericus, nisi probatus uel episcoporum
examine, uel populi testimonio.

C. III. Ad ministerium alicuius ecclesiae clerici eiusdem promoueantur.

Item Gelasius Papa Celestino episcopo.
Presbiteri, diacones et uniuersi clerici Stoniensium
ciuitatis petitorio nobis suggessere porrecto, in ecclesia
beati martiris Eleuterii episcopi (que in supradictae ciuitatis
parrochia probatur esse constructa) presbiterum, qui
constitutus fuerat, defecisse, atque in eius locum Iulianum,
diaconem ipsius ecclesiae pro celebritate ipsius loci quamtocius
debere ordinari. Et ideo, frater karrissime, si de
eius uita uel moribus nichil est, quod contra canonum ueniat
constituta, suprascriptum presbiterii honore decorabis,
sciturus, uisitatoris, nomine te, non cardinalis creasse
pontificis. Pariter etiam Felicissimum diaconem in
eius ecclesiae ministerio, si conuersatio eius patitur,
subrogabis, ut locus processionis celeberrimus ad misteriorum
consecrationem nec sacerdote indigeat, nec ministro.

C. IV. Metropolitanorum et episcoporum examine promoueantur ceteri episcopi.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 12.]
Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum,
qui circumcirca sunt, prouehantur ad ecclesiasticam
dignitatem, hi uidelicet, qui plurimo tempore probantur
tam uerbo fidei quam rectae conuersationis exemplo.
II. Pars. Gratianus. Cum itaque sine examinatione nullus
sit ordinandus, quemadmodum, et quo tempore sacerdotum et
ceterorum infra positorum examinatio fieri debeat, considerandum
est.
De his in Concilio Nannetensi [c. 11.] sic statutum
legitur:

C. V. Qui ordinandi sunt, feria quarta ad examinationem conueniant.

Quando episcopus ordinationes facere disponit, omnes,
qui ad sacrum ministerium accedere uolunt, feria quarta
ante ipsam ordinationem euocandi sunt ad ciuitatem, una
cum presbiteris, qui eos representare debent; et tunc
episcopus a latere suo eligere debet sacerdotes et alios
prudentes uiros, gnaros diuinae legis et exercitatos in
ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum genus, uitam,
patriam, etatem, institucionem, locum, ubi educati sunt,
si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, ante
omnia diligenter inuestigent; si fidem catholicam firmiter


teneant et uerbis simplicibus asserere queant. §. 1. Ipsi
autem, quibus cura committitur, cauere debent, ne aut
fauoris gratia, aut cuiuscumque muneris cupiditate illecti a
uero deuient, ut indignum et minus idoneum ad sacros
gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si
fecerint, et ille, qui indigne accesserit, ab altari remouebitur,
et illi, qui donum sancti Spiritus uendere conati sunt,
coram Deo iam condempnati, ecclesiastica dignitate carebunt.
§. 2. Igitur per tres dies continuos diligenter examinentur,
et sic sabbato qui probati sunt episcopo
represententur.
Gratian. Alias autem, sine clericorum concilio uidelicet
et populi testimonio, nullum episcopus ordinare presumat.
Unde in Concilio Cartaginensi IV. [c. 22.] legitur:

C. VI. Sine clericorum suorum consilio episcopus clericos non ordinet.

Episcopus sine consilio clericorum suorum clericos
non ordinet, ita ut ciuium conniuentiam et testimonium
querat.
III. Pars. Gratian. Queritur, quid fieri debeat de his,
qui sine examinatione prouecti sunt.
De his ita legitur in Concilio Martini Papae:

C. VII. De his, qui sine examinatione ordinantur, et postea peccata sua confitentur.

Si quis presbiter aut diaconus sine aliqua examinatione
ordinati sunt, aut certe, cum discuterentur, criminosa peccata
sua confessi sunt, aut post ordinationem ab aliis
detecti, abiciantur ex clero. §. 1. Similiter uero et
de uniuerso clericorum ordine seruetur; nam hoc sibi,
quod irreprehensibile est, sancta ecclesia catholica defendit.

DISTINCTIO XXV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod nullus sine examinatione ordinandus sit,
breuiter probatum est. Quid autem ad episcopum, quid ad
unumquemque inferiorem pertineat, Ysidorus Ispalensis episcopus
in epistola ad Ludifredum scribit, ita dicens:

C. I. Quod episcopi et ceterorum sit in ecclesia offitium.

Perlectis sanctitatis tuae litteris gauisus sum, quod optatam
salutem tuam earum relatu cognoui. De his autem,


que in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit,
gratias ago Deo, quod sollicitudinem offitii pastoralis impendis,
qualiterque ecclesiastica offitia ordinentur, perquiris;
et licet omnia prudentiae tuae sint cognita, tamen
quia affectu fraterno me consulis, ex parte, qua ualeo, expediam,
et de omnibus ecclesiae gradibus quid ad quemque
pertineat eloquar. §. 1. Ad hostiarium namque
pertinent claues ecclesiae, ut aperiat et claudat templum
Dei et omnia, que sunt intus extraque, custodiat; fideles
recipiat, excommunicatos et infideles excipiat. §. 2. Ad
exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque
super energuminos et catecuminos in exorzizando
imponere. §. 3. Ad acolitum pertinet preparatio luminariorum
in sacrario; ipse cereum portat, ipse suggesta pro
eucharistia calicis preparat. §. 4. Ad psalmistam pertinet
offitium canendi, dicere benedictiones, laudes, sacrificium,
responsoria, et quicquid pertinet ad canendi peritiam.
§. 5. Ad lectorem pertinet lectiones pronunciare, et ea, que
prophetae uaticinauerunt, populis predicare. §. 6. Ad subdiaconum
pertinet calicem et patenam ad altare Christi
deferre et Leuitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque
et aquamanile et manutergium tenere; episcopo et
presbiteris et Leuitis pro lauandis ante altare manibus
aquam prebere. §. 7. Ad diaconum pertinet assistere
sacerdotibus, et ministrare in omnibus, que aguntur in sacramentis
Christi: in baptismo scilicet, in crismate in
patena et calice; oblationes quoque inferre et disponere
in altari; componere etiam mensam Domini atque uestire,
crucem ferre, et predicare euangelium et Apostolum. Nam
sicut lectoribus uetus testamentum, ita diaconibus nouum
predicare preceptum est. Ad ipsum quoque pertinet offitium
precum et recitatio nominum; ipse premonet aures
habere ad Deum, ipse hortatur clamare ipse donat
pacem et ipse annuntiat. §. 8. Ad presbiterum pertinet
sacramentum corporis et sanguinis Domini in altario conficere,
orationes dicere, et benedicere dona Dei. §. 9.
Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris
et confectio crismatis. Ipse predicta offitia distribuit et
ordines ecclesiasticos, ipse sacras uirgines benedicit, et,
dum precessit in singulis unusquisque, iste tamen est
preordinator in cunctis. §. 10. Hi sunt ordines et ministeria
clericorum, que tamen auctoritate pontificali in archidiaconi
cura, et primicerii ac thesaurarii sollicitudine diuiduntur.
§. 11. Archidiaconus enim imperat subdiaconibus et Leuitis;
ad quem pertinent ista ministeria: ordinatio uestiendi altaris
a Leuitis, cura incensi et sacrificii necessaria sollicitudo,
quis Leuitarum Apostolum et euangelium legat, quis


preces dicat, seu responsoria in dominicis diebus aut
solempnitatibus decantet. Sollicitudo quoque parrochiarum
et ordinatio et iurgia ad eius pertinent curam, pro
reparandis diocesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti;
ipse inquirit parrochias cum iussione episcopi et ornamenta
uel res basilicarum uel parrochiarum, gesta libertatum
ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam
de communione ipse accipit et episcopo defert, et
clericis partes proprias idem distribuit. Ab archidiacono
nuntiantur episcopo excessus diaconorum, ipse denuntiat
sacerdoti in sacrario ieiuniorum dies atque solempnitatum, et
ab ipso publice in ecclesia predicatur; quando uero
archidiaconus absens est, uicem eius diaconus sequens
adinplet. §. 12. Archipresbiter uero se esse sub
archidiacono, eiusque preceptis, sicut episcopi sui, obedire
sciat, et (quod ad eius specialiter ministerium pertinet),
supra omnes presbiteros in ordine positos curam agere, et
assidue in ecclesia stare, et, quando episcopi sui absentia
contigerit, ipse eius uice missarum sollempnia celebret et
collectas dicat, uel cui ipse iniunxerit. §. 13. Ad primicerium
pertinent acoliti, exorcistae, psalmistae atque
lectores; signum quoque dandum pro offitio clericorum, pro
uitae honestate, et offitium cantandi et peragendi sollicite,
lectiones, psalmum, laudes, offertorium responsoria
quis clericorum dicere debeat. Ordo quoque et modus
psallendi in choro pro solempnitate temporum, ordinatio
quoque pro luminaribus deportandis. Si quid etiam necessarium
fuerit pro reparatione basilicarum, que sunt in
urbe, ipse denuntiet sacerdoti; epistolas episcopi pro
diebus ieiuniorum parrochianis per hostiarios ipse dirigat;
clericos, quos delinquere cognoscit, ipse distringat
quos uero emendare non ualet, eorum excessus ad agnitionem
episcopi deferat; basilicarios ipse constituat,
et matriculas ipse disponat. Quando autem primicerius
absens est, ea, que dicta sunt, ipse exquirat, qui ei
aut lege est proximus aut eruditione. §. 14. Ad
thesaurarium pertinent hostiarii basilicarum ordinatio,
incensi preparatio, cura crismatis conficiendi, cura baptisterii
ordinandi, preparatio luminariorum in sacrario et
sacrificiis.
II. Pars. Gratian. Ex hac epistola liquet, quid cuiusque
offitii sit. Est etiam alia distinctio episcoporum, presbiterorum,
diaconorum, quam fecit Clemens in epistola sua ita
dicens:

C. II. Quid ab episcopis, quid a presbiteris, quid a diaconibus audire oportet.

Audire episcopum attentius oportet, et ab ipso suscipere
doctrinam fidei; monita autem uitae a presbiteris
inquirere, a diaconibus uero ordinem disciplinae.
Gratian. Sacerdos quoque utrumque humerum orario ambit;
diaconus uero sinistrum tantum, ut ad ministerium expeditus
discurrat.
Unde in Tolletano Concilio IV. c. 40:

C. III. Quare Leuita unum tantum humerum orario ambit.

Unum orarium oportet Leuitam gestare in sinistro
humero, propter quod orat, id est predicat; dexteram autem
partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium
sacerdotale discurrat.
III. Pars. Gratian. Nunc autem per singulos gradus
ordine recurrentes, qui ex quibus ordinibus, in quem gradum
conscendere possint; qui post lapsum ualeant reparari, uel
non; quibus culpis a proprio gradu mereantur deici; quo
accusante, quibus testificantibus possint conuinci; cuius sententia
sint soluendi uel dampnandi, breuiter consideremus. §. 1.
Ac primum a pontificali gradu incipientes, qualem oporteat eum
esse, qui in episcopum ordinandus est, diligenter inuestigemus,
Apostoli regulam secuti, quam in huiusmodi re Timotheo et Tito
scribit dicens: "Oportet episcopum esse inreprehensibilem":
id est, non obnoxium reprehensioni. Hoc ad Timotheum. Ad
Titum autem: "Oportet episcopum esse sine crimine": quod (ut
Ieronimus scribit ad Oceanum) idem est. §. 2. Nomine autem
criminis quodlibet peccatum intelligitur; unde in eadem epistola
Ieronimus dicit: "Res pene contra naturam est, ut sine peccato
aliquis sit: sed talis eligatur, cuius comparatione ceteri grex
dicantur." In epistola uero ad Titum crimen uocatur criminale
peccatum uel criminalis infamia: unde ibi legitur: "Crimen
est querela, id est peccatum accusatione et dampnatione dignum."
§. 3. Quod autem sine crimine iubetur esse qui in episcopum
eligitur, non ante baptisma, sed post baptismum intelligendum est:
ut a tempore uidelicet baptismatis nullius criminis conscientia
mentem eius remordeat. §. 4. Criminis appellatio alias
late patet, complectens omne peccatum, quod ex deliberatione
procedit. Unde Beda super epistolam epistolam Iacobi: "Peccata,
que ex ignorantia uel infirmitate humana committuntur, dicit et
precipit alterutrum confiteri, quia facile dimittuntur: quecumque
uero fiunt ex deliberatione, non nisi per penitentiam." Hinc etiam
Augustinus ait: "Nullum peccatum est adeo ueniale, quod


non fiat criminale, dum placet." Alias ea demum significat.
que semel commissa ad dampnationem sufficiunt. §. 5. Multa
enim ex deliberatione procedunt, que nisi sepius iterata et in consuetudinem
fuerint deducta, quamuis grauent post mortem, non
tamen eternaliter perdunt: quia etsi quadam ratione crimina
appellentur, tamen mortifera, et capitalia non sunt. Unde
Augustinus in omilia de igne purgatorio, exponens uerba
Apostoli: "Si quis super hoc fundamentum edificauerit, ligna,
fenum stipulam. Multi sunt, qui lectionem istam male
intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt, quod si
supra fundamentum Christi crimina capitalia edificant, peccata
ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea
ad uitam peruenire perpetuam. Intellectus iste, fratres karissimi,
corrigendus est, quia ipsi se seducunt, qui sic sibi blandiuntur.
Illo enim transitorio igne, de quo dicit Apostolus: 'Ipse
saluus erit, sic tamen quasi per ignem', non capitalia, sed
minuta peccata purgantur: de quibus, etsi non omnia, uel aliqua
commemoranda sunt, ne aliquis inaniter excusare conetur, et
dicat nescire se, que sunt minuta peccata, que crimina
capitalia. §. 6. Et quamuis Apostolus plura capitalia commemorauerit,
nos tamen (ne desperationem facere uideamur)
breuiter dicemus, que illa sunt: sacrilegium, homicidium,
adulterium, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furtum,
superbia, inuidia, auaritia; et si longo tempore teneatur, iracundia,
et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur.
Quicumque enim aliquod de istis peccatis in se dominari
cognouerit, nisi digne emendauerit, et si habuerit spatium,
longo tempore penitentiam non egerit, et largas elemosinas
non, erogauerit, et a peccatis ipsis non abstinuerit, illo
transitorio igne, de quo Apostolus ait, purgari non poterit,
sed eterna illum flamma sine remedio ullo trucidabit. §. 7.
Que autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen
quia longum est, ut omnia replicentur, opus est, ut ex eis uel
aliqua nominemus. Quotiens aliquis in cibo aut potu plus
accipit, quam necesse est, ad minuta peccata nouerit pertinere;
quotiens plus loquitur, quam oportet, plus tacet,
quam expedit; quotiens pauperem importune petentem
exasperat; quotiens cum sit corpore sanus, aliis ieiunantibus
prandere uoluerit, aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit;
quotiens, excepto filiorum desiderio, uxorem suam cognouerit;
quotiens in carcere positos tardius requisierit, infirmos
tardius uisitauerit; si discordes ad concordiam reuocare neglexerit;
si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut seruum
exasperauerit, quam oportet; si amplius fuerit blanditus,
quam oportet; si cuicumque maiori personae aut ex uoluntate,
aut ex necessitate adulari uoluerit; si, pauperibus esurientibus,
nimium deliciosa uel sumptuosa conuiuia preparauerit;
si se aut in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis
otiosis (de quibus in die iudicii ratio reddenda est) occupauerit; si
dum incaute iuramus, et cum hoc per aliquam necessitatem
implere non poterimus, utique periuremus, et cum omni


facilitate uel temeritate maledicimus, cum scriptum est:
'Neque maledici regnum Dei possidebunt.'"

C. IV. Que sunt uenialia peccata, que post hanc uitam purgantur.

Item Gregorius. [Dialog. lib. IV. c. 9.]
Qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio presentatur:
sed tamen de quibusdam culpis esse ante iudicium
purgationis ignis credendus est, pro eo, quod
ueritas dicit: "Quia si quis in spiritum sanctum blasphemiam
dixerit, neque in hoc seculo remittetur ei
neque in futuro." In qua sententia datur intelligi, quasdam
culpas in hoc seculo, quasdam in futuro posse relaxari.
Quod enim de uno negatur, consequens intellectus
patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut
predixi, hoc de paruis minimisque peccatis fieri posse credendum
est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus
risus, uel peccatum curae familiaris, (que uix sine
culpa uel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant
sciunt,) que etiam post mortem grauant, si
adhuc in uita positis minime fuerint relaxata.


[PALEA.

C. V. De eodem.

Item Augustinus in libro de uera et falsa
penitentia c. 18.
Qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis, prius
purgabitur igne purgationis. Hic autem ignis, etsi,
eternus non sit, miro tamen modo grauis est. Excellit
enim omnem penam, quam umquam aliquis passus est in
hac uita, uel pati potest. ]
Gratian. Alias autem ea tantum delicta significat, quorum
est perpetua infamia. Unde illud Ieronimi: primum itaque sine
crimine etc.
Unde Ieronimus scribit in eadem epistola ad
Titum: [cap. 1.]

C. VI. A die baptismi sine crimine debet inueniri, qui in episcopum est ordinandus.

Primum itaque sine crimine iubetur esse episcopus,
quod alio uerbo ad Timotheum inreprehensibilem nominatum
puto: non quod eo tantum tempore, quo ordinandus est,
sit sine crimine ullo, et preteritas maculas noua conuersatione
diluerit, sed quod ex eo tempore, quo in Christum
renatus est, nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo
enim potest preses ecclesiae auferre malum de medio
eius, qui in delictum simile corruerit? aut qua libertate
peccantem corripere, cum tacitus ipse sibi respondeat,
eadem se admisisse, que corripit?
Gratian. Ecce, quod ordinandus in episcopum, non




solum tempore suae ordinationis, sed etiam omni tempore post
baptisma a crimine debet esse immunis.

DISTINCTIO XXVI.

GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur in utraque epistola: "unius uxoris
uirum" post baptisma uidelicet, non ante baptismum.
Unde Ieronimus scribit ad Oceanum: [epist. 83.]

C. I. Post baptismum debet esse monogamus, qui episcopus est ordinandus.

Unius uxoris uirum, id est monogamum, post baptismum.
Si enim et ante coniugem habuerit, que obierit,
non ei imputatur, cui prorsus nouo nec stupra, nec alia,
que ante fuerunt, iam obsunt.

C. II. Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, ordinandus non est.

Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam
ad Titum.
Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus
uel paganus habuerit alteram, ordinandum censuerunt,
quia de sacramento agitur, non de peccato.
Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina
uitiata est, non potest post baptisma inter Dei
uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum
non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad
uitae meritum, sed ad ordinationis signaculum.
Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus
unitatem uni uiro Christo subditam.
II. Pars. §. 1. Sicut duobus dominis seruire, sic
ab uno Deo apostatare, atque in alterius superstitionem ire
non licet.

C. III. Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit unam et post baptismum alteram.

Item Innocentius [I.] Rufo et Eusebio, et ceteris Episcopis
Macedonibus. [epistol. XXII. c. 2.]
Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum,
qui catecuminus habuerit uxorem atque amiserit, si post
baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam uideri,
que nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per
baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablatum.
Quod cum de una utique dicitur certe, si tres habuerit in
uetere positus homine uxores, erit ei, que post baptismum
quarta est, sic interpretantibus prima uirginis
eque nomen accipiet, que quarto ducta est loco. Quis (oro)
istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait:
"unius uxoris uirum oportere fieri sacerdotem?" Sed
obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueteri
homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi (ut cum pace
uestra loquar), crimina tantum dimittuntur in baptismo,
an et illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta
complentur? Uxorem ducere crimen est, an non
est crimen? Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim)
erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur,
in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit. Si
uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas est
crimen appellari, et Salomon addidit: "Etenim a Deo preparatur
uiro uxor," quomodo creditur inter crimina esse
dimissum quod Deo auctore legitur consummatum?
Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi
in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti
sunt, que ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi
uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium,
nisi illud (ut uobis uidetur), quod post baptismum
assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si
liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere,
addidit: "Quod ergo Deus coniunxit, homo non
separet." Ac ne de his locutus esse credatur, que
post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Iudaeis

C. II. Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, ordinandus non est.

Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam
ad Titum.
Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus
uel paganus habuerit alteram, ordinandum censuerunt,
quia de sacramento agitur, non de peccato.
Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina
uitiata est, non potest post baptisma inter Dei
uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum
non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad
uitae meritum, sed ad ordinationis signaculum.
Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus
unitatem uni uiro Christo subditam.
II. Pars. §. 1. Sicut duobus dominis seruire, sic
ab uno Deo apostatare, atque in alterius superstitionem ire
non licet.

C. III. Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit unam et post baptismum alteram.

Item Innocentius [I.] Rufo et Eusebio, et ceteris Episcopis
Macedonibus. [epistol. XXII. c. 2.]
Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum,
qui catecuminus habuerit uxorem atque amiserit, si post
baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam uideri,
que nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per
baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablatum.
Quod cum de una utique dicitur certe, si tres habuerit in
uetere positus homine uxores, erit ei, que post baptismum
quarta est, sic interpretantibus prima uirginis
eque nomen accipiet, que quarto ducta est loco. Quis (oro)
istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait:
"unius uxoris uirum oportere fieri sacerdotem?" Sed
obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueteri
homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi (ut cum pace
uestra loquar), crimina tantum dimittuntur in baptismo,
an et illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta
complentur? Uxorem ducere crimen est, an non
est crimen? Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim)
erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur,
in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit. Si
uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas est
crimen appellari, et Salomon addidit: "Etenim a Deo preparatur
uiro uxor," quomodo creditur inter crimina esse
dimissum quod Deo auctore legitur consummatum?
Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi
in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti
sunt, que ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi
uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium,
nisi illud (ut uobis uidetur), quod post baptismum
assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si
liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere,
addidit: "Quod ergo Deus coniunxit, homo non
separet." Ac ne de his locutus esse credatur, que
post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Iudaeis


interrogatum et Iudeis esse responsum. §. 2. Quero,
et sollicitus quero, si una eademque sit uxor eius, qui ante
catecuminus, postea fit fidelis, filiosque ex ea, cum esset
catecuminus suscepit, ac postea, cum fidelis, alios:
utrum sint appellandi fratres, an non habeant postea defuncto
patre herciscundae hereditatis consortium, quibus
filiorum nomen regeneratio spiritualis creditur abstulisse?
Quod cum ita sentire absurdum est, que ratio est
hoc defendi, et uacua magis opinione iactari, quam aliqua
auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari,
quod lex precepit et Deus adiunxit? §. 3.
Numquid qui catecuminus uirtutibus studuit humilitatem
secutus est, patienciam tenuit, elemosinas fecit,
morti destinatos qualibet ratione eripuit, adulteria exhorruit,
castitatem tenuit, quero, si hec, cum fuerit factus
fidelis, amittit, quia per baptismum totum, quod uetus
homo gesserat, putatur auferri? Aspicias gentilem
hominem Cornelium orationibus atque elemosinis uacantem,
angelum audientem per reuelationem ipsumque
Petrum uidentem; numquid per baptismum hec illi ablata
sunt, propter que ei baptisma uidetur esse concessum?
Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur, quia
quicquid bene gestum fuerit et secundum precepta legalia
custoditum, non potest facientibus deperire. §. 4. Nuptiarum
ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non
potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solui
inter peccata credi non debet, eritque, integrum
estimare aboleri non posse nomen prioris uxoris, cum non
sit dimissum pro peccato, quod ex Dei uoluntate sit completum.

C. IV. In baptismate culpa dimittitur, non lex coniugii aboletur.

Item Ambrosius in libro de offitiis. [lib.I. c. ult. 80.]
Una tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et
in ipso coniugio lex est, non iterare coniugium, nec
secundae coniugis coniunctionem. Quod plerisque mirum
uidetur, cum etiam ante baptisma iterata coniugia
electioni muneris et prerogatiuae ordinationis
impedimenta generent, cum etiam delicta obesse non
soleant si lauacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere
debemus, quia baptismo culpa dimitti potest, lex
aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est.
Quod culpae est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis,
in coniugio non soluitur. Quomodo autem potest hortator
esse uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauerit?
Gratian. Iohannes etiam Baptista, dum Herodem ab incestu
prohiberet dicens: "Non licet tibi habere uxorem fratris


tui," euidenter ostendit, inter infideles coniugia esse. Unde datur
intelligi, quod bigami dicuntur non solum qui post baptismum
coniugia frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et
post baptismum alteram habuisse probantur. §. 1. Bigamus uero
in sacerdotem ordinari non debet, non quia deliquerit secundam
accipiendo uxorem, sed quia prerogatiua exutus est sacerdotis.
Unde Ambrosius in epistola ad Vercellenses: [lib. X.
epist. 82. ait:]

C. V. Non peccat bigamus, sed prerogatiua sacerdotis exuitur.

Qui sine crimine unius uxoris est uir, tenetur ad
legem sacerdotii suscipiendi. Qui autem iterauerit coniugium,
culpam quidem non habet coinquinati, sed prerogatiua
exuitur sacerdotis.

DISTINCTIO XXVII.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem unius uxoris uir episcopus iubetur
eligi, queritur, an de tempore ordinationis hoc sit accipiendum,
ut tempore suae administrationis eius copula possit fungi, quam
unicam et uirginem sibi desponsauit.
Hoc Martinus Papa prohibet dicens:

C. I. Non ordinetur diaconus, nisi castitatem professus fuerit.

Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo
matrimonio, et se dixerit in castitate permanere
non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione
tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desiderauerit,
alienus sit a ministerio et uacet a clero.
Gratian. Hac auctoritate datur intelligi, quod illi, qui
habent uxores uel accipere uolunt, nec diacones, nec sacerdotes
fieri possunt, nisi continentiam profiteantur. §. 1. Si uero
diaconus a ministerio cessare uoluerit, contracto matrimonio
licite potest uti. Nam etsi in ordinatione sua castitatis uotum
obtulerit, tamen tanta est uis in sacramento coniugii, quod nec ex
uiolatione uoti potest dissolui coniugium ipsum.
Unde Augustinus in libro de bono coniugali ad
Iulianum: [cap. 10.]

C. II. Nubentes post uotum non sunt abinuicem separandi.

II. Pars. Quidam nubentes post uotum adulteros
asserunt. Ego autem dico, quod grauiter peccant qui
tales diuidunt.

C. III. De eodem.

Item Theodorus.
Si uir uotum uirginitatis habens adiungitur
uxori, postea non dimittat uxorem, sed tribus annis
peniteat.
Ieronimus uero scribit econtra:

C. IV. Dampnabile est uouentibus uelle nubere.

Vouentibus uirginitatem non solum nubere, sed etiam
uelle dampnabile est.

C. V. Dampnationem habebit, si nupserit, que uirginitatem uouit.

Idem contra Iouinianum. [lib. I.]
Si nupserit uirgo, non peccat: non illa uirgo, que semet
cultui diuino dedicauit. Harum enim si qua
nupserit, habebit dampnationem, quia primam fidem irritam
fecit.

C. VI. Que sanctimonialem se esse fingit non ualet nubere.

Item Nicolaus. [Papa I. ad Albinum Viennens.
ecclesiae Archiepiscopum.]
Quod interrogasti de femina, que post obitum
mariti sui sacrum uelamen super caput suum inposuit,
et finxit se sub eodem uelamine sanctimonialem esse,
postea uero ad nuptias rediit: bonum mihi uidetur, quia
per ypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare uoluit, et
non legitime in uoto suo permansit, ut penitentiam agat
de illusione nefanda, et reuertatur ad id, quod spopondit,
et in sacro ministerio permaneat, quod inchoauit.


[PALEA.

C. VII. Idem ibidem.

Nam si consenserimus, quod omnia sacramenta
ecclesiastica quisque prout uult fingat et non uere faciat
omnis ordo ecclesiasticus turbabitur, nec catholicae fidei
iura consistunt, nec canones sacri rite obseruantur. Quid
enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere,
et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per Apostolum,
fraude eius detecta, quod sibi futurum esset prenunciatum
fuit? Ait enim: "Pecunia tua tecum sit in
perditionem: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Penitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga


Deum, si forte remittatur tibi hec cogitatio cordis
tui: in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis uideo
te esse." Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere
censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri,
sicut Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim perierunt. ]

C. VIII. In sacris ordinibus constituti, non ducant uxores: et si duxerint, separentur.

Item Calixtus Papa. [II.]
Presbiteris diaconibus, subdiaconibus et monachis
concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus
interdicimus; contracta quoque matrimonia ab huiusmodi
personis disiungi, et personas ad penitentiam debere redigi,
iuxta sacrorum canonum diffinitionem iudicamus.
Gratian. Hic distinguendum est, quod uouentium alii sunt
simpliciter uouentes, de quibus Augustinus et Theodorus locuti
sunt, alii sunt, quibus post uotum accedit benedictio consecrationis,
uel propositum religionis, de quibus Ieronimus et Nicolaus
et Calixtus scripserunt.
Unde contra eundem Iouinianum Ieronimus
[lib. I.] scribens, ait:

C. IX. Incestae sunt uirgines, que post consecrationem nubunt.

Virgines, que post consecrationem nupserint, non
tam adulterae sunt, quam incestae.

DISTINCTIO XXVIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Ecce ostensum est, quod nolentes continentiam,
nec ad subdiaconatum, nec ad superiores gradus conscendere
possunt. Unde ad subdiaconatum accedentes, non sine uoto
castitatis iubentur admitti, auctoritate B. Gregorii, qui scribens
Petro Subdiacono [lib. I. epistola 42. in fine] ait:

C. I. Non fiat subdiaconus, qui se caste uicturum non promittit.

Nullum facere subdiaconum presumant episcopi, nisi
qui se uicturum caste promiserit: quia nullus debet ad
ministerium altaris accedere, nisi cuius castitas ante susceptum
ministerium fuerit approbata.



C. II. Subdiaconus et supra constituti incontinentes, uxorem aut concubinam ducentes, ecclesiastico beneficio et offitio careant.

Item Innocentius II.
Decernimus, ut hi, qui in ordine subdiaconatus et supra
uxores duxerint aut concubinas habuerint, offitio atque
ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum,
uasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et
dici, indignum est, eos cubilibus et immunditiis deseruire.

C. III. Caste se uicturos promittant qui in diaconos uel presbiteros ordinantur.

Item ex Concilio Tolletano V.
II. Pars. Quando Presbiteri et diacones per Parrochias
constituuntur, oportet eos professionem episcopo
suo facere, ut caste et pure uiuant sub timore Dei, ut,
dum eos talis professio obligat, uitae sanctae disciplinam
retineant.

C. IV. Qui longam sui corporis continentiam non habet, in episcopum eligi non debet.

Item Gregorius nobilibus ciuibus Neapolim.
[lib. VIII. epist. 40.]
III. Pars. Priusquam ad nos scripta uestra discurrerent,
Iohannem diaconum, qui ab altera parte electus
est, paruulam habere filiam, quorumdam relatione cognouimus;
unde, si rationem uoluissent attendere, nec alii
eum eligere, nec ipse debuerat consentire. Nam qua presumptione
ad episcopatum audet accedere, qui adhuc
longam corporis sui continentiam, filia teste, conuincitur
non habere?

C. V. Ad subdiaconatum accessuri continentiam profiteantur.

Item ex Concilio Tolletano II. [c. 1.]
IV. Pars. De his, quos uoluntas parentum a primis
infantiae annis clericatus offitio manciparit, id statuimus
obseruandum, ut mox detonsi, uel ministerio
lectorum contraditi, in domo ecclesiae sub episcopali
presentia a preposito sibi debeant erudiri. At ubi octauum
decimum etatis suae compleuerint annum, coram totius
cleri plebisque conspectu uoluntas eorum de expetendo
coniugio ab episcopo perscrutetur; quibus si gratia castitatis
(Deo inspirante) placuerit, et promissionem castimoniae


suae absque coniugali necessitate se spoponderint
seruaturos, qui tanquam appetitores arctissimae uiae
lenissimo iugo Domini subdantur, ac primum subdiaconi
ministerium, habita probatione professionis suae,
a uicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac inoffense
uiginti quinque annos peregerint, ad diaconii
offitium (si adimplere posse ab episcopo probantur),
promoueri debent. Cauendum tamen est his, ne quando
suae sponsionis inmemores aut ad terrenas nuptias aut
ad furtiuos concubitus ultro recurrant. Quod si forte
fecerint, ut sacrilegii rei ab ecclesia habeantur extranei.
Quibus autem uoluntas propria interrogationis tempore
desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolo
licentiam auferre non possumus, ita ut, cum prouectae
etatis in coniugio positi, renunciaturos se pari consensu
operibus carnis spoponderint, ad sacros ordines aspirent.

C. VI. In coniugio constitutus ad sacerdotium assumi non debet.

Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 2.]
V. Pars. Assumi aliquem ad sacerdotium in coniugii
uinculo constitutum non oportet, nisi fuerit promissa
conuersio.

C. VII. Non ordinentur Diaconi, qui castitatem non profitentur.

Item ex eodem III.
Preterea placuit, ut deinceps non ordinentur diacones
coniugati, nisi qui prius conuersionis proposito
confessi fuerint castitatem.
Gratian. Verum illa priori auctoritate diaconibus uidetur
permitti coniugium, cum ad sacerdotium tantum coniugati prohibentur
assumi. Porro sequenti uidetur permitti subdiaconibus,
cum de diaconibus specialiter precipitur, ut sine probatione
castitatis non ordinentur.
Hoc idem in Anchiritana Sinodo uidetur esse permissum,
in qua [c. 10.] sic statutum est:

C. VIII. Diaconi non prohibeantur a ministerio pro nuptiis, si in ordinatione dicunt, se continere non posse.

Diaconi quicumque ordinantur, si in ipsa ordinatione
protestati sunt, dicentes, se uelle habere uxores, nec
posse se continere, hi, si postea ad nuptias uenerint,


maneant in ministerio, propterea quod his licentiam dederit
episcopus. Quicumque sane tacuerint, et susceperint
manus inpositionem professi continentiam, si postea ad
nuptias conuenerint, a ministerio cessare debent.

C. IX. Presbiter ducens uxorem, ab ordine deponatur.

Item ex Concilio Neocesariensi. [c. I.]
VI. Pars. Presbiter si uxorem duxerit, ab ordine
illum deponi debere. Quod si fornicatus fuerit, uel
adulterium commiserit, extra ecclesiam abici et ad penitentiam
inter laicos redigi oportet.

C. X. De eo, qui relictam cuiusdam diaconi duxit uxorem.

Item Gregorius. [lib. XI. epist. 59.]
VII. Pars. Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare
uindictam, querenda est semper ueritas, ut inquiri debeat,
utrum accusatum noxa condempnet, an a pena innocentia
patefacta subducat. Itaque peruenit ad nos, Fantinum
defensorem ultionem exercere in Petrum latorem presentium
uoluisse, pro eo, quod (quantum dicitur) relictam
cuiusdam diaconi, tempore quo conductor fuerit, marito
tradiderit. Sed quoniam iste coniugem diaconi asserit non
fuisse, dicens, nec eam uirginem ad eum uenisse, denique
nec religiosam uestem mutasse, postquam ille in
sacro ordine promotus est, adiciens etiam, priusquam ad
diaconem ueniret et postea, illam praua opinione
uixisse: Ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut
cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino
inuestigatione perquiras et, si in coniugio diaconi mulierem,
de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus
lator memorato defensori et rectori patrimonii ad uindictam
modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione
hi, qui male sociati sunt, disiungantur. Si uero in eius
coniugio non fuerit, memoratum Fantinum ex nostro
mandato commonere te uolumus, ut ei facere nil presumat,
nec falsa illum accusatione in aliquo pregrauet.

C. XI. De uxore presbiteri uel diaconi, si alii se coniunxerit.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 13.]
Si se cuiquam mulier duplici coniugio presbiteri uel
diaconi relicta coniunxerit, aut castigati separentur, aut
certe, si in criminis intentione perstiterint, pari excommunicatione
plectantur.

C. XII. De eodem.

Item ex Concilio Martini papae.
Si qua uidua episcopi uel presbiteri aut diaconi maritum
accepit, nullus clericus, nulla religiosa persona
cum ea conuiuium sumat, numquam communicet; morienti
tamen ei sacramentum subueniat.

C. XIII. Cuiusdam episcopi ordinatio differtur, quia uxorem habet et filios.

Item Pelagius Cetego Patricio.
VIII. Pars. De Siracusanae urbis antistite optaueramus
in ipso initio gloriae uestrae desideriis obedire, nisi
nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem
differre sacerdotii coegisset, ob hoc, quod uel
personae qualitas (sicut et uos nostis melius), uel superstes
uxor aut filii (per quos ecclesiastica solet periclitari
substantia), nostros animos diutius ab eius ordinatione
suspenderet. Et quantum ad cautelam humanam
pertinet, integro anno pene distulimus, opinantes, quod in
melius Siracusanorum prouenire posset electio. Sed quia
in uoluntatis suae proposito inreuocabiliter perstiterunt,
et nullus est alius repertus in ecclesia eadem, nisi longioribus
adhuc temporum differretur spatiis; ne paulo
amplius insanirent (sicut filii uestri uiri magnifici pretoris
testificatione didicimus), inter huiusmodi ambiguitates
illud consultius iudicauimus faciendum, ut congrua prouidentia
causam, propter quam principalis constitutio habentem
filios et uxorem ad episcopatus ordinem promoueri
prohibet, salua dispositione concilii muniremus.
Qua de re summo studio ab eodem Siracusanae urbis episcopo
priusquam a nobis contingeret ordinari, huiusmodi
exegimus cautionem, per quam et suam fateretur,
quantula esset, presentis temporis habita rerum descriptione
substantiam, et nichil umquam per se, aut per filios et
uxorem, siue quamlibet propinquam aut domesticam uel
extraneam forte personam de rebus audeat usurpare
ecclesiae, et uniuersa sui episcopatus quesita tempore
ecclesiae suae dominio sociaret, nichil ultra id, quod
modo descriptum est, suis filiis uel heredibus relicturus.
Gratian. Ecce hac auctoritate electus in episcopatum prohibetur
habere uxorum et filios. Eligi autem ad episcopatum
non debet, nisi aut sacerdos aut diaconus; subdiaconus uero non,
nisi necessitate cogente. Siue ergo presbiter siue diaconus siue


subdiaconus fuerit, apparet, quod in prefatis ordinibus constituti
licite matrimonio possunt uti. §. 1. Quia ergo auctoritate
Gregorii, qui relictam diaconi marito tradidit, puniendus est; item
in Neocesariensi concilio presbiter ducens uxorem, non diaconus,
iubetur deponi; item in Anchiritana sinodo diaconi, qui in ordinatione
sua dicunt, se uelle habere uxores, si postea ad nuptias
uenerint, non prohibentur a ministerio: patet, quod nec diaconi,
nec subdiaconi sunt prohibendi a coniugio. Sed quod de electione
obicitur, uerum quidem est in episcopatum non eligendum, nisi
in sacris ordinibus constitutum; sed ipsum uxorem habere et filios,
non repugnat premissis auctoritatibus de continentia clericorum.
§. 2. In laicali enim habitu, uel in minoribus ordinibus constitutus
potuit habere uxorem et filios: postea ex consensu uxoris
continentiam professus subdiaconatum uel diaconatum uel presbiterii
gradum adeptus fuerat, et tamen uxori et filiis ipsum
necessaria subministrare oportebat. §. 3. Illud autem
Gregorii duobus modis soluitur: uel quia ecclesia illa, cui diaconus
ille militauerat, nondum continentiae uotum susceperat
in diaconibus et reliquis ministris; uel quia (sicut de electo in
episcopum supra scriptum est) ante subdiaconatum memoratus
diaconus eam in uxorem duxerat. §. 4. Illud autem Neocesariensis
et Anchiritanae sinodi uel ex tempore, uel ex loco intelligitur: ex
tempore, quia nondum introducta erat continentia ministrorum
altaris; ex loco quia utraque sinodus orientalis est, et orientalis
ecclesia non suscipit generale uotum castitatis. Hoc tamen diligenti
obseruatione custodit, ut post adeptum sacerdotium, defuncta
priore uxore, cum qua sacerdos factus fuerat, si alteram duxerit,
deponatur.
Item opponitur illud, quod legitur in canone
Apostolorum: [c. 6. al. 5.]

C. XIV. Presbiter causa religionis non contempnat propriam uxorem.

IX. Pars. Si quis docuerit, sacerdotem sub obtentu
religionis propriam uxorem contempnere, anathema sit.

C. XV. Anathema sit, qui presbiterum coniugatum occasione nuptiarum discernit.

Item ex Concilio Gangrensi. [c. 4.]
Si quis discernit presbiterum coniugatum, tanquam
occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab eius
oblatione ideo abstinet, anathema sit.

C. XVI. Ab offitio abstineat presbiter non legalibus nuptiis detentus.

Item ex VI. Sinodo. [c. 26.]
X. Pars. Presbiterum, non legalibus nuptiis detentum,
cathedram quidem habere, sed ab offitio abstinere


precipimus. Sufficit enim huiusmodi ei indulgentia,
quia benedicere aliis eum, qui uulnera sua debet curare,
consequens non est. Benedictio enim sanctificationis traditio
est. Qui uero hanc non habet propter delictum ignorantiae,
quomodo aliis tradet? Non enim publice
neque priuate benedicat, nec corpus Domini dispenset aliis,
nec alio modo ministret; sed sufficiat ei, quod presidet, et
inploret a Deo, ut dimittatur ei iniquitas ignorantiae suae.
Manifestum est autem, quod et huiusmodi non legitimae
nuptiae soluentur, et nullatenus uir accessum habeat
ad eam, propter quam sacro ministerio priuatus est.

C. XVII. De presbiteris non est laicis iudicandum.

Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 70.]
XI. Pars. Consulendum decernitis utrum presbiterum
habentem uxorem debeatis sustentare et honorare,
an a uobis proicere. In quo respondemus: Quoniam
licet ipsi sint ualde reprehensibiles, uos tamen Deum conuenit
imitari, qui solem suum facit oriri super bonos et
malos. Deicere enim a uobis ideo non debetis,
quoniam nec Iudam Dominus, cum esset mendax discipulus,
a numero apostolorum deiecit. Verum
de presbiteris uobis, qui laici estis, nec iudicandum est,
nec de uita eorum quicquam inuestigandum; sed episcoporum
iudicio, quicquid illud sit, est reseruandum.

DISTINCTIO XXIX.

GRATIANUS.
Sed notandum est, quod secundum Ysidorum pleraque
capitula ex causa, et loco, et tempore, consideranda sunt.
Ait enim:

C. I. Ex tempore, et loco et persona et causa regulae canonum intelligantur.

Sciendum est, quod pleraque capitula ex causa, ex
persona, ex loco, ex tempore consideranda sunt, quorum
modi, quia medullitus non indagantur, in erroris laborinthum
nonnulli intricando impinguntur, cum ante iudicant, quam
intelligant; ante inculpant, quam iterando lecta perquirant.
Hinc etiam Gregorius ait:

C. II. Pro uarietate rerum temperantur regulae sanctorum.

Regulae sanctorum Patrum pro tempore, loco et persona
negotio instante necessitate traditae sunt.

[C. III.] Pro diuersitate locorum temporum et hominum scripturae intelligendae sunt.

Item Ieronimus in epistola ad Ephesios.
Necesse est, ut iuxta diuersitates temporum et locorum
et hominum, quibus scriptae sunt, diuersas et causas et
argumenta et origines habeant. Et quomodo B. Iohannes
in apocalipsi sua septem scribens ecclesiis in unaquaque
earum specialia uel uitia reprehendit, uel uirtutes probat,
ita et S. apostolus Paulus per singulas ecclesias uulneribus
medetur illatis, nec ad instar imperiti medici uno colirio
omnium oculos uult curare.

DISTINCTIO XXX.

GRATIANUS.
I. Pars. Illud autem, quod in canone apostolorum, et in
Gangrensi concilio, et in VI. sinodo legitur, ex causa consideratur
et ex tempore. Causa fuit heresis Manicheorum, que
coniugium detestabatur, sicut etiam quorumdam superstitio
multa in Catholicorum detestacione introduxisse inuenitur, contra
quos in Gangrensi Concilio statutum legitur:

C. I. De multimoda supersticione hereticorum, quos Gangrense concilium anathematizauit.

[Conc. Gangr. c. 16.]
Si qui filii parentes, maxime fideles, deseruerint occasione
Dei cultus, hoc iustum esse iudicantes, et non potius
debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in
eis uenerentur, quod fideles sunt, anathema sint.

C. II. Item de eodem. [ib. c. 17.]

Quecumque mulier, religioni iudicans conuenire,
comam sibi amputauerit, quam Deus ad uelamen eius et
ad memoriam subiectionis illi dedit, tanquam resoluens ius
subiectionis, anathema sit.

C. III. De eodem. Item ex eodem. [c. 14.]

Si qua mulier derelicto uiro discedere uoluerit, soluto
uinculo coniugali, nuptias condempnando, anathema sit.

C. IV. De eodem. Item ex eodem. [c. 10.]

Si quis propter Deum uirginitatem professus in
coniugio positos per arrogantiam uituperauerit, anathema
sit.

C. V. Item de eodem. [ib. c. 9.]

Si quis uel uirginitatem, uel continentiam professus,
tanquam abominabiles nuptias iudicat, et non propter hoc
solum, quod continentiae et uirginitatis bonum sanctum
propositum sit, anathema sit.

C. VI. Item de eodem. [ib. c. 13.]

Si qua mulier suo proposito utile iudicans, ut uirili
ueste utatur, propter hoc uiri habitum imitetur
anathema sit.

C. VII. Item de eodem. [ib. c. 18.]

Si quis, tanquam hoc continentiae conuenire iudicans,
die dominico ieiunauerit in eiusdem diei contemptum, anathema
sit.

C. VIII. Item de eodem. [ib. c. 19.]

Si quis eorum, qui in proposito sunt continentiae, propter
necessitatem corporalem superbiat, et ieiunia communia
putauerit contempnenda, tocius ecclesiae perfectam in
sua conscientia iudicans rationem, anathema sit.

C. IX. Item de eodem. [ib. c. 20.]

Si quis per superbiam, tanquam perfectum se existimans,
conuentus, qui per loca et basilicas sanctorum
martirum fiunt, uel accusauerit, uel etiam oblationes, que
ibidem celebrantur, spernendas esse crediderit, memoriasque
Sanctorum contempnendas, anathema sit.

C. X. Item de eodem. [ib. c. 3.]

Si quis docet, domum Dei contemptibilem esse debere
et congregationes, que in ea fiunt, anathema sit.

C. XI. Item de eodem. [ib. c. 6.]

Si quis extra ecclesiam priuatim populos congregans
contempnat ecclesiasticas sanctiones, ipsam ecclesiam
apud se sine episcopi consilio cum presbitero agat
anathema sit.

C. XII. Item de eodem. [ib. c. I.]

Si quis nuptias in accusatione duxerit, et mulierem
fidelem ac religiosam cum uiro suo dormientem abhominandam
crediderit aut etiam accusandam, tamquam non posse
coniugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit.

C. XIII. Item de eodem. [ib. c. 2.]

Si quis carnem manducantem ex fide cum religione,
preter sanguinem et ydolo inmolatam et suffocatam,
crediderit condempnandum, tanquam spem non habentem,
qui eam manducat, anathema sit.

C. XIV. Item de eadem. [ib. c. 15.]

Si quis dereliquerit proprios filios, et non eos
aluerit et (quod pietatis est) necessaria non prebuerit,
sed sub occasione continentiae negligendos putauerit,
anathema sit.

C. XV. Item de eodem. [ib. c. 12.]

Si quis uirorum putauerit sancto proposito (id est continentiae)
conuenire, ut pallio utatur, tamquam ex eo iustitiam
habiturus, et reprehendat uel iudicet alios, qui cum


reuerentia birris utuntur et alia ueste communi, que in usu
est, anathema sit.

C. XVI. Item de eodem. [ib. c. ultimo]

II. Pars. Hec scripsimus, non abscindentes eos,
qui in ecclesia Dei secundum scripturas propositum sanctum
continentiae eligunt, sed eos, qui suscipiunt habitum eius
et in superbiam efferuntur aduersus eos, qui simplicius
uiuunt. Sed et hos condempnamus, qui se extollunt aduersus
scripturas et ecclesiasticos canones, et noua introducunt
precepta. Nos autem et uirginitatem cum humilitate admiramur,
et continentiam cum castitate et religionem
Deo acceptissimam dicimus, et renunciationes secularium
negotiationum atque actuum cum humilitate
approbando laudamus, et nuptiarum uinculum quod
secundum castitatem perdurat, honoramus, et diuites cum
iustitia et operibus bonis non abicimus.

C. XVII. Anathematizatur, qui Manicheorum supersticiones sequitur.

Item ex Concilio Martini Papae.
Si quis presbiter propter publicam penitentiam a
sacerdote acceptam absque aliqua necessitate die dominica
pro quadam religione ieiunauerit, sicut Manichei,
anathema sit. §. 1. Similiter et quod ab apostolis
traditum canon tenet antiquus, placuit, ut per omnes
dominicas et per omnes dies pascae usque ad quinquagesimam
non prosternant se in oratione
humilitatis, sed recto uultu ad Dominum orationis fungantur
offitio, quia in his diebus gaudium resurrectionis
Domini celebramus. Si quis etiam non pro
abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet
placuit sancto concilio, ut pregustet, et sic, si uult abstinere,
abstineat. Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus
non degustet, iste non obediens, nec suspitionem
heresis a se remouens, deponatur de ordine clericatus.

DISTINCTIO XXXI.

GRATIANUS.
I. Pars. Tempus quia nondum erat institutum, ut
sacerdotes continentiam seruarent.
Unde Gregorius scribit Petro Subdiacono Siciliae:
[lib. I. epist. 42.]

C. I. Qui castitatem non promisit, ab uxore sua separari non cogatur.

Ante triennium omnium ecclesiarum subdiaconi Siciliae
prohibiti fuerant, ut more Romanae ecclesiae suis uxoribus
nullatenus misceantur. Quod mihi durum atque incompetens
uidetur, ut, qui usum continentiae non inuenit,
neque castitatem promisit, compellatur a sua uxore
separari, atque per hoc (quod absit) in deterius cadat.
Inde uidetur mihi, ut a presenti die episcopis omnibus
dicatur, ut nullum facere diaconum presumant, nisi qui se
uicturum caste promiserit, quatenus et preterita mala que
proposito mentis appetita non sunt, uiolenter non exigantur
et futura caute caueantur. §. 1. Qui uero post eandem
prohibitionem, que ante triennium facta est, continenter
cum suis coniugibus uixerint, laudandi atque remunerandi
sunt, atque ut in bono suo permaneant exhortandi.
§. 2. Eos autem, qui post prohibitionem factam a suis se
uxoribus continere noluerint, ad sacrum ordinem nolumus
promoueri, quia nullus debet ad altaris ministerium accedere,
nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit
approbata.
II. Pars. Gratian. Causa uero huius institucionis mundicia
fuit sacerdotalis ut libere cunctis diebus orationi possent
uacare. Si enim (ut Apostolus ait) ab uxoribus est cessandum,
ut expeditius orationi uacemus, ministris itaque altaris,
quibus cotidiana necessitas orandi incumbit, numquam coniugali
offitio uacare permittitur.
Unde Beda super Lucam [ad cap. I.] ait:

C. II. Sacerdotibus semper castitas obseruanda precipitur.

Sacerdotibus, ut semper ualeant altari assistere
semper ab uxoribus continendum, semper castitas obseruanda
precipitur.

C. III. Qui diuinis sacramentis deseruiunt, continentes esse oportet.

Item in Concilio Cartaginensi II. [cap. 2.]
Episcopos, presbiteros diacones ita ut placuit,
et decet sacrosanctos antistites aut sacerdotes,
aut Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes
esse decet in omnibus.

C. IV. Sacerdotes et Leuitae suis non misceantur uxoribus.

Item Innocentius I. Victricio Rotomagensi Episcopo.
[epist. II. cap. 9.]
Tenere debet ecclesia omni modo, ut sacerdotes et
Leuitae cum uxoribus suis non misceantur, quia ministerii
cotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim:
"Sancti estote, quoniam sanctus sum, Dominus Deus
uester." Nam priscis temporibus anno uicis suae de
templo non discedebant (sicut de Zacharia legimus, nec
domum suam omnino tangebant, quibus utique propter
sobolis successionem usus fuerat relaxatus, quia ex alia
tribu et preterquam ex semine Aaron ad sacerdotium
nullus accedere precipiebatur: quanto magis hi sacerdotes
et Leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae obseruare
debent, quibus uel sacerdotium, uel ministerium
sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis
diuinis, uel a baptismatis offitio uacent?


[ PALEA.

C. V. Item ibidem.

Nam sicut Paulus ad Corinthios scribit, dicens:
"Abstinete uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc
utique laicis precepit: multo magis sacerdotes, quibus
orandi et sacrificandi iuge sacrificium est, semper debebunt
ab huiusmodi consortio abstinere. ]

C. VI. Qui ab uxoris offitiis abstinent, ad sacrificia admittantur.

Idem Exsuperio Tolletano Episcopo. [epist. III. c. I.]
Eos ad sacrificia admitti fas sit, qui uel cum uxore
non exerceant offitium carnale.

C. VII Sacerdoti, cui semper est orandum, semper est matrimonio carendum.

Item Ieronimus contra Iouinianum. [lib. I.]
Si laicus et quisque fidelis non potest orare, nisi
careat offitio coniugali, sacerdoti, cui semper offerenda
sunt sacrificia, semper orandum est; si semper orandum
est, semper ergo matrimonio carendum.
Gratian. Quod autem Manicheorum causa de coniugio
sacerdotum illud supra dictum sit, ex Gangrensi Concilio
apparet, in quo [cap. I.] sic statutum legitur:

C. VIII. Anathema sit, qui nuptias uituperat.

Si quis uituperat nuptias, et dormientem cum uiro suo
fidelem ac religiosam detestatur aut culpabilem estimat,
uelut que regnum Dei introire non possit, anathema sit.

C. IX. De eodem.

Item ex eodem. [cap. 9.]
Quicumque uirginitatem custodiens aut continentiae
studens, uelut horrescens nuptias, nec propter hoc, quod
bonum et sanctum est, nomen uirginitatis assumit, anathema
sit.
III. Pars. Gratian. Potest et aliter intelligi illud, quod
in canone apostolorum legitur, ut iste sit sensus capituli: "Si
quis docet sacerdotem uxorem suam contempnere," non uxorem
quam in sacerdotio accepit, sed quam, dum esset adhuc laicus uel
in minoribus ordinibus constitutus, sibi copulauit, cum qua continentiam
professus est, cum ad sacros ordines conscenderet
quam nullus debet contempnere, hoc est, ab animo et cura sua
abicere, quin ei necessaria prouideat. Probatur autem hec
interpretatio auctoritate Leonis Papae, qui [epist. XC.
cap. 3.] scribens Rustico Narbonensi Episcopo ait:

C. X. Ministris altari episcopis et presbiteris

eadem lex est continentiae.
Lex continentiae eadem est altaris ministris, que episcopis
aut presbiteris, qui cum essent laici siue lectores,
licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt; sed
cum ad predictos peruenerunt gradus, cepit eis non licere
quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale coniugium,
oportet eos nec dimittere uxores, sed qui habent sic
habere uideantur quasi non habeant, quo et salua sit
caritas conubiorum, et cessent opera nuptiarum.

C. XI. Episcopus uel presbiter uxorem propriam a sua

cura non abiciat.
Item Leo IX. contra epistolam Nicetae Abbatis.
Omnino confitemur, non licere episcopo, presbitero,
diacono, propriam uxorem causa religionis abicere a cura
sua, sed ut ei uictum et uestitum largiatur, sed non ut
cum illa ex more carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos
legimus egisse, B. Paulo apostolo dicente: "Numquid
non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi,
sicut frater Domini et Cephas?" Vide insipiens,
quia non dixit: numquid non habemus potestatem
sororem mulierem "amplectendi?" sed "circumducendi,"
scilicet ut mercede predicationis sustentaretur ab eis,
nec tamen deinceps foret inter eos ulterius carnale coniugium.
Gratian. Hinc et illud Gregorii in dialogo: "Presbiter
quidam" require infra. §. 1. Ut igitur ex his auctoritatibus
apparet, sacerdotes, uxoribus, quas in laicali habitu uel in
minoribus ordinibus constituti sibi legitime copularunt, necessaria
subministrare, debita uero reddere non ualent.
IV. Pars. §. 2. Sed obicitur illud Tripartitae ystoriae:
[libro II. capite 14.]

C. XII. Dissuasu Pahfnucii Nicena sinodus non constituit, ne presbiteri cum suis uxoribus dormirent.

Nicena sinodus uolens corrigere uitam hominum in
ecclesiis commorantium, posuit leges, quas canones uocamus,
in quorum tractatu uidebatur aliquibus introducere
legem, ut episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi cum
coniugibus, quas ante consecrationem duxerunt non dormirent.
Surgens autem Pahfnucius confessor contradixit,
honorabiles confessus nuptias, et castitatem dicens
esse cum propria coniuge concubitum, suasitque concilio,
ne talem ponerent legem, grauem esse asserens causam,
que aut ipsis aut eorum iugalibus occasio fornicationis
existeret. Et hoc quidem Pahfnucius (licet nuptiarum
esset inexpertus) exposuit, sinodusque laudauit sententiam
eius, et nichil ex hac parte sanciuit, sed hoc in uniuscuiusque
uoluntate, non necessitate permisit.

C. XIII. Non in perpetuum, sed tempore oblationis a

complexu suarum uxorum sacerdotes abstineant.
Item VI. Sinodus. [cap. 13.]
Quoniam in Romani ordine canonis esse traditum


cognouimus, eos, qui ordinati sunt diaconi uel presbiteri,
confiteri, quod iam non suis copulentur uxoribus:
antiquum sequentes canonem apostolicae diligentiae et
constitucionis, sacrorum uirorum legales nuptias amodo
ualere uolumus, nullo modo cum uxoribus suis eorum
conubia dissoluentes, aut priuantes eos familiaritate ad
inuicem in tempore oportuno. Quicumque ergo dignus
inuentus fuerit subdiaconali ordinatione, aut diaconali,
aut sacerdotali, hi nullo modo prohibeantur ad talem
ascendere gradum pro uxoris suae cohabitatione; nec
in tempore ordinationis suae profiteri cogantur, quod
abstinere debeant a legalis uxoris familiaritate.
Item: §. 1. Oportet eos, qui altari ministrant, in tempore
oblationis sanctorum continentes esse in omnibus, ut a Deo
possint consequi que simpliciter postulant. §. 2. Si quis
igitur presumpserit contra apostolicos canones aliquos
presbiterorum, diaconorum priuare a contactu et
communione legalis uxoris suae, deponatur. §. 3.
Similiter et presbiter aut diaconus, qui religionis causa
uxorem suam expellit, excommunicetur; si uero in hoc
permanserit, deponatur.
Gratian. Hoc autem ex loco intelligendum est. Orientalis
enim ecclesia, cui VI. sinodus regulam uiuendi prescripsit, uotum
castitatis in ministris altaris non suscepit.
Unde Stephanus papa ait: [in I. actione Sinodi, ab ipso
in basilica Lateranensi congregatae]

C. XIV. Occidentalis, non orientalis ecclesia castitatis obtulit uotum.

V. Pars. Aliter se habet orientalium ecclesiarum traditio,
aliter huius sanctae Romanae ecclesiae. Nam eorum
sacerdotes, diaconi atque subdiaconi matrimonio
copulantur; istius autem ecclesiae uel occidentalium
nullus sacerdotum a subdiacono usque ad episcopum
licentiam habet coniugium sortiendi.
VI. Pars. Gratian. Similiter et capitulum Nicolai ex
loco consideratur, quia gens Bulgarorum nouiter conuersa ad
fidem propositum sacrae religionis ex integro assumere nondum
didicerat. §. 1. Quod autem in c. VI. sinodi presbiter non
legitimis nuptiis detentus punitur, non legales nuptiae secundae
intelligendae sunt, a quibus auctoritate canonica quilibet sacerdos
debet esse inmunis. Illud autem Gangrensis concilii: "Si
quis discernit presbiterum coniugatum, etc." similiter intelligendum
est uel localiter traditum, uel coniugatum ab ea appellatum,
quam ante tempus suae ordinationis duxerat. §. 2. Illud quoque
Martini papae: "Si subdiaconus secundam duxerit
uxorem," non dissimiliter intelligendum est. primam enim uxorem
ante subdiaconatum habere permittitur, qua defuncta uel


castitatem professa promouetur iste ad subdiaconatum. Promotus
autem, si secundas desiderauerit nuptias, sententiae Martini
Papae subiacebit.

DISTINCTIO XXXII.

GRATIANUS.
I. Pars. Seruanda est ergo continentia ab omnibus in
sacris ordinibus constitutis.
Unde Leo Papa [ad Anastasium epist. LXXXII.
cap. 3. et 4.] ait:

C. I. Neque etiam subdiaconis conubium conceditur.

Cum sacerdotum tam excellens est electio, ut hec,
que in aliis membris ecclesiae non uocantur ad culpam in
illis tamen habeantur illicita. Cum enim extra clericorum
ordinem constitutis nuptiarum societati et filiorum procreationi
studere sit liberum, ad exhibendam tamen
perfectae continentiae puritatem nec subdiaconibus carnale
quidem conubium conceditur, ut et qui habent sint tamquam
non habentes, et qui non habent permaneant singulares.
Quod si in hoc ordine, qui quartus extat a
capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo, uel
secundo tertioue seruandum est, ne aut leuitico aut
presbiterali honore, aut episcopali excellentia quisquam
idoneus existimetur qui se a uoluptate luxuriae nec
dum refrenasse detegitur.


[PALEA.

C. II. Item Gregorius Leoni Episcopo Catinensi,

libro III. epistola 34.
Multorum relatione comperimus, hanc apud uos olim
consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur
uxoribus. Quod ne denuo quisquam presumeret
a Seruo dei sedis nostrae diacono ex auctoritate nostri decessoris
est isto modo prohibitum, ut eodem tempore ii, qui
iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id
est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe ministrare
nulla ratione presumerent. Et quantum dicitur, Speciosus
tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit
offitio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit
offitium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere,
cessauit. Et post aliqua: §. 1. De cetero uero fraternitas
tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc iam offitium
contigerit promoueri, hoc quam maxime diligenter


inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia
potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta
obseruare sua nichilominus districtione constituat. ]

C. III Extra sacros ordines constituti ducant uxores et ab ecclesia stipendia accipiant.

Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo.
[cap. 2. ad secundam interrogationem]
Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti,
qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et stipendia
sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus
nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout
cuique opus erat. De eorum ergo stipendio cogitandum
atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula tenendi
sunt, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent,
et ab omnibus illicitis et cor et linguam et corpus
Deo auctore conseruent.

C. IV. Subdiacono uxorem ducere non licet.

Item Nicolaus Papa [I.] Adoni Viennensi
Archiepiscopo.
De illo clerico Alwico nomine, quem per ordines
ecclesiasticos usque ad subdiaconatum uixisse dicitis,
cur uestra auctoritate uxorem duxerit, miramur, eo quod
nulli umquam (exceptis illis, quibus ecclesiastica regula
habere permittit) uxorem ducendi licentiam damus.

C. V. Non audiatur missa presbiteri concubinam habenti.

Item Nicolaus Papa [II.] omnibus Episcopis.
II. Pars. Nullus missam audiat presbiteri, quem
scit concubinam indubitanter habere aut subintroductam
mulierem. Unde etiam ipsa sancta sinodus hoc capitulum
sub excommunicatione statuit, dicens: Quicumque sacerdotum
diaconorum etc., sicut in subsequenti c. Alexandri
[II.] continetur.

C. VI. Non est audienda missa presbiteri, qui concubinam habet.

Item Alexander II.
Preter hoc autem precipiendo mandamus, ut nullus
missam audiat presbiteri, quem scit concubinam habere indubitanter
uel subintroductam mulierem. Unde etiam
sancta sinodus hec a capite sub excommunicatione statuit,
dicens: §. 1. Quicumque sacerdotum, diaconorum,
subdiaconorum post constitutum beatae memoriae predecessoris


nostri sancti Papae Leonis aut Nicolai de
castitate clericorum, concubinam palam duxerit, uel ductam
non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate apostolorum
principum Petri et Pauli precipimus et omnino
contradicimus, ut missam non cantet, nec euangelium
legat nec epistolam ad missam neque in presbiterio
cum his ad diuina offitia, qui prefatae constitucioni
obedientes fuerint, maneat, neque partem ab ecclesia
suscipiat. §. 2. Precipientes etiam statuimus, ut hi predictorum
ordinum, qui eisdem predecessoribus nostris obedientes
castitatem seruauerint, iuxta ecclesias (sicut
oportet religiosos clericos) simul manducent et dormiant,
et quicquid eis ab ecclesia competit, hoc communiter
habeant. Deinde, ut decimae et primitiae seu oblationes
uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur
a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint,
quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione
separentur.
III. Pars. Gratian. Verum principia harum auctoritatum
contraire uidentur Ieronimo, Augustino et ceteris, qui Christi
sacramenta neque in bono, neque in malo homine fugienda demonstrant,
sicut subsequens causa simoniacorum plenius
ostendit. Sed Urbanus II. in epistola destinata preposito
S. Vincentii hanc contrarietatem determinat dicens:
§. 1. Ad hoc uero, quod subiungitur in eadem epistola,
id est, utrum sit utendum ordinationibus et reliquis
sacramentis a criminosis exhibitis, ut ab adulteris uel sanctimonialium
uiolatoribus uel huiusmodi? ad hoc, inquam,
respondemus: Si scismate uel heresi ab ecclesia non
separantur, eorumdem ordinationes et reliqua sacramenta
sancta et ueneranda non negamus, sequentes B. Augustinum,
qui super Iohannem de huiusmodi tam copiose quam
ueraciter disserit. Ait enim: "Baptizat seruus bonus, siue
seruus malus: nesciat se ille, qui baptizatur, baptizari,
nisi ab eo, qui dedit sibi baptizandi potestatem." Et
paulo post: "Non horreat columba ministerium malorum,
respiciat Domini potestatem." §. 2. Attamen decessores
nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum,
quos tales reuera esse constiterit, fideles abstinere decreuerunt,
et ut peccandi licentiam ceteris auferrent, et huiusmodi
ad dignae penitentiae lamenta reuocarent. Scribit enim
predecessor noster Gregorius Radulfo et Bertolfo ducibus
inter cetera: "Offitium simoniacorum et in fornicatione
iacentium scienter nullo modo recipiatis, et quantum
potestis tales a sanctis ministeriis, ut oportuerit, prohibeatis,"
etc. §. 4. Porro ad hec, que tibi silogistice in
eadem epistola obiciuntur, et si corpus et sanguis Christi


non sunt, et alia, que prediximus, suae uirtutis effectum non
habent, quid agentibus obsunt? quod si habent, cur
spernuntur, si ab indignis presumuntur? Ad hec, inquam,
respondemus ita: proprias quidem habent uirtutis
dignitates, ut prefatus Augustinus ait super Iohannem contra
Donatistas; sed agentibus uel suscipientibus eadem
sacramenta contra prefatorum Pontificum instituta, (nisi forte
sola morte interueniente, utpote ne sine baptismate uel
communione quilibet humanis rebus excedat), eis, inquam,
in tantum obsunt, ut ueri ydololatrae sint, cum talibus et
ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam
premissum est scienter susceptio uehementer a sanctis
canonibus prohibeantur. Ait enim Samuel propheta:
"Quoniam peccatum ariolandi est repugnare, et quasi
scelus ydololatriae nolle adquiescere." Hec de malis catholicis,
qui intra ecclesiam sunt. §. 4. Ceterum scismaticorum
et hereticorum sacramenta, quoniam extra ecclesiam sunt,
iuxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii,
Cipriani, Augustini, Ieronimi, formam quidem sacramentorum,
non autem uirtutis effectum habere profitemur, nisi
cum ipsi uel eorum sacramentis initiati per manus inpositionem
ad catholicam redierint unitatem. Sciendum uero
est, quod canones apostolorum (quorum auctoritate
orientalis et ex parte utitur Romana ecclesia), et insignis
martir Ciprianus, et LXXX. episcopi cum eodem baptisma
hereticorum lauacrum diaboli appellant. Stephanus uero et
Cornelius martires et Pontifices Romani, et uenerabilis Augustinus
in libro de baptismate, eundem Ciprianum et
prefatos episcopos ob hanc causam uehementer redarguunt,
affirmantes baptisma siue ab heretico siue scismatico
ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia
alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio
est, quippe cum et ordine prior, et necessarior sit. Subito
enim morituro prius baptismate, quam dominici corporis
communione uel aliis sacramentis consulitur, et dum forte
catholicus non inuenitur, satius est ab heretico baptismi
sacramentum sumere, quam in eternum perire. Et hanc
sententiam prescriptorum Pontificum Cornelii et Stephani et
Augustini, secuti sunt Siricius, Innocentius, Leo,
Anastasius et M. Gregorius et omnis catholica ecclesia.
IV. Pars. §. 5. Prohibentur ergo de manibus talium
sacerdotum sacramenta suscipi, non quin sint uera quantum ad
formam et effectum, sed quia, dum huiusmodi sacerdotes se a
populo contemptos uiderint, rubore uerecundiae facilius ad penitentiam
prouocantur.

C. VII. Qui uxorem ducere uoluerit, ante ordinem subdiaconatus hoc faciat.

Item ex VI Sinodo. [cap. 6.]
Si quis eorum, qui ad clerum accedunt, uoluerit nuptiali


iure mulieri copulari, hoc ante ordinem subdiaconatus
faciat.

C. VIII. Lectores aut uxores ducant, aut continentiam profiteantur.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [cap. 19.]
Lectores cum ad annos pubertatis ueniunt, cogantur
aut uxores ducere, aut continentiam profiteri.

C. IX. Subdiaconos continentiam obseruare oportet.

Item Gregorius Bonifatio Episcopo Regitano.
[lib. III. epist. 5.]
Subdiaconibus tuis hoc, quod de singulis statuimus,
decreuimus obseruari, nec illam diffinitionem nostram
cuiusquam contumatia sinas aut temeritate corrumpi.

C. X. Beneficio et offitio careant, qui post diaconatum uxoribus uacant.

Item Urbanus II. in Sinodo apud Melfiam. [cap. 12.]
Eos, qui post diaconatum uxoribus uacare uoluerint,
ab omni sacro ordine remouemus, offitio atque
beneficio ecclesiae carere decreuimus. Quod si ab episcopo
commoniti non se correxerint, principibus indulgemus
licentiam, ut eorum feminas mancipent seruituti. Si uero
episcopi consenserint eorum prauitatibus, ipsi offitii interdictione
mulctentur.

C. XI. Excludendi sunt a suorum graduum dignitate subdiaconi, et deinceps, si continentes esse noluerint.

Item Dominico Grandensi patriarchae.
Erubescant impii, et aperte intelligant iudicio Spiritus
sancti eos, qui in tribus sacris gradibus, presbiteratu,
diaconatu, subdiaconatu positi, mulierculas
non abiecerint et caste non uixerint, excludendos
ab eorundem graduum dignitate. De manifestis quidem
loquimur: secretorum autem cognitor et iudex est Deus.
Idem Meldensi Sinodo presidens ait: [cap. 3.]

C. XII. Ad sacros ordines non accedat, nisi uirgo, aut probatae castitatis.

Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut
uirgo, aut probatae castitatis, et qui usque ad subdiaconatum
unicam et uirginem uxorem habuerit.

C. XIII. In tribus gradibus constituti etiam ab uxoribus abstineant.

Item in Cartaginensi Concilio. [V. c. 3.]
Placuit episcopos, presbiteros, diaconos subdiaconos
secundum priora instituta etiam abstinere


ab uxoribus: quod nisi fecerint ab ecclesiastico remoueantur
offitio, ceteros uero clericos ad hoc non cogi sed
uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem obseruari
debere.

C. XIV. In minoribus ordinibus constituti uxores ducant, nisi uoto et religioso habitu prohibeantur.

Item Leo [IX.] contra epistolam Nicetae Abbatis.
Seriatim et aperte prosequamur, quod sancta
Romana ecclesia in gradibus clericorum ait. Clericos
hostiarios, lectores, exorcistas, acolitos, si extra uotum
et habitum monachi inueniantur et continentiam profiteri
noluerint, uxorem ducere uirginem cum benedictione
sacerdotali permittit, non autem uiduam aut repudiatam,
quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum prouehi
poterunt, nec laicus nisi uirginem sortitus uxorem
aut bigamus ad clericatum, uel si quis ex prefatis
ordinibus desiderat, ad subdiaconatum ascendere non
potest sine consensu uxoris suae, ut fiat de carnali deinceps
spirituale coniugium, nemine eos cogente. Neque
permittitur postea uxor iungi eidem marito suo carnaliter,
nec cuiquam nubere in uita aut post mortem illius.

C. XV. Non liceat clericis alterius sectae uxorem accipere.

Item ex Concilio Calcedonensi. [cap. 14.]
Quoniam in quibusdam prouinciis concessum est
lectoribus et psalmistis uxores ducere, constituit sancta
sinodus, non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius
uxorem.

C. XVI. Non habitent cum clericis mulieres, nisi que naturali federe omnem suspicionem excludunt.

Item Niceni Concilii. [c. 3.]
V. Pars. Interdixit per omnia sancta sinodus, non
episcopo, non presbitero, non diacono, non subdiacono
non alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam
mulierem habere, nisi forte aut matrem, aut sororem,
aut amitam, aut etiam eas idoneas personas, que
fugiant suspiciones.


[PALEA

C. XVII. Item Ieronimus ad Nepotianum de uita clericorum, et alibi.

Hospitiolum tuum aut raro, aut numquam mulierum
pedes terant. §. 1. Quia non potest toto corde cum Deo
habitare, qui feminarum accessibus copulatur. §. 2. Femina
conscientiam secum pariter habitantis exurit. §. 3.


Numquam de formis mulierum disputes. §. 4. Feminae
nomen tuum nouerint uultum nesciant. §. 5. Feminam,
quam bene uideris conuersantem, mente dilige, non
corporali frequentia. §. 6. Si bonum est mulierem non
tangere, malum est ergo tangere. ]

C. XVIII. Presbiter uxorem suam quasi sororem diligat et quasi hostem fugiat.

Item Gregorius in Dialogorum libro IV. [cap. 2.]
Presbiter quidam commissam sibi regebat ecclesiam
cum magno timore Domini, qui ex tempore accepti ordinis
presbiteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem
cauens, ad se propius non sinebat accedere, eamque sibi
appropinquare nulla occasione permittens, ab ea sibi
communionem funditus familiaritatis abscidit.
Gratianus. Presbiteram uero quam debeamus accipere,
Laudicense Concilium [c. II.] ostendit, dicens:

C. XIX. Viduae uel seniores presbiterae appellantur.

Mulieres que apud Grecos presbiterae appellantur,
apud nos autem uiduae, seniores, uniuirae et matricuriae
appellantur, in ecclesia tamquam ordinatas constitui
non debere.

DISTINCTIO XXXIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Ecce, quod in sacris ordinibus constituti uxores
habere non possunt, uel si bigami aliqui inuenti fuerint, ad sacros
ordines ascendere non ualent. Sed queritur, si quis preter
uxorem concubinam habuerit, utrum in sacerdotem promoueri
ualeat? Talis a sacris ordinibus auctoritate canonum Apostolorum
prohibetur, in quibus [cap. 17.] sic statutum legitur:

C. I. Secundis nuptiis post baptisma copulatus, aut concubinam habens, ad sacrum ordinem conscendere non ualet.

Si quis post acceptum sacrum baptisma secundis
fuerit nuptiis copulatus aut concubinam habuerit, non potest
fieri episcopus, nec sacerdos, nec diaconus, aut prorsus
ex numero eorum, qui ministerio sacro deseruiunt.
Gratian. Deseruientes sacro ministerio intelliguntur subdiaconi,
qui calicem diacono offerunt, et acoliti, qui cum cereis
diacones precedunt, unde ceroferarii dicuntur, qui etiam
uinum et aquam preparando calici subministrant. Concubina
intelligenda est preter uxorem, ut iste sit sensus capituli: "Si


quis post acceptum sacrum baptisma secundis fuerit nuptiis
copulatus, aut concubinam habuerit": distinguendum est,
antequam uxorem duxerit, siue post mortem uxoris.
Unde B. Gregorius ait:

C. II. Duarum matronarum maritus post baptismum clericus non ordinetur.

Maritum duarum matronarum post baptismum clericum
non ordinandum censuimus; neque eum, qui unam
quidem concubinam, uel meretricem in matrimonio
assumpsit; nec illum, qui semetipsum abscidens quodlibet
membrum indignatione aliqua uel iusto, uel iniusto
tenore superatus truncauerit; nec illos qui
usuras accepisse conuincuntur, aut in scena lusisse noscuntur;
nec eum, qui publica penitentia mortalia crimina
defleuit; neque illum, qui in furiam aliquando uersus
insaniuit, uel afflictione diabolica uexatus est; neque
eum, qui per emptionem ad imitationem Simonis Magi
pecuniam obtulerit.

C. III. Arrepticii uel epileptici sacris altaribus non ministrent.

Item Pius Papa.
II. Pars. Communiter diffinimus, ut nullus de his, qui
aut in terra arrepti a demonibus eliduntur aut quolibet
modo uexationis incursibus efferuntur, uel sacris audeant
ministrare altaribus, uel indiscusse se ingerant sacramentis
diuinis, exceptis illis, qui corporum incommoditati
dediti sine huiusmodi passionibus in terra
probantur elisi: qui tamen et ipsi tamdiu erunt ab offitii
sui et ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio
per discretionem episcopi inueniantur ab incursu demonum
liberati.

C. IV. De eodem.

Item Nicolaus Papa.
Clerici, qui in adolescentia a demonibus cognoscuntur
obsessi, ad superiorem sacri regiminis gradum accedere
non possunt.

C. V. De eodem.

Item Gelasius Papa. [I. epist. ad uniuersos Episcopos
per Lucaniam constitutos, 19.]
Usque adeo sane comperimus illicita queque prorumpere,


ut demonibus similibusque passionibus irretitis
ministeria sacrosancta tractare tribuatur. Quibus si in
hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat,
quis fidelium de sua salute confidit, ubi ministros ipsos
humanae curationis tanta prospexerit calamitate uexari?
Atque ideo necessario remouendi sunt, ne quibuslibet, pro
quibus Christus mortuus est, scandalum generetur infirmis.
Postremo, si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam
sancta contingere lex diuina permisit, quanto
magis doni celestis dispensatores esse non conuenit (quod
est deterius) mente percussos?

C. VI. Qui tempore baptismi uxores habent, si postea religiose uixerint, clerici fieri non prohibentur.

Item Innocentius Papa. [I. Felici Episcopo Nucerino,
epist. IV. c. 4.]
III. Pars. Laici, qui habentes uxores baptizati sunt,
ac sic se instituerunt ut in nullo opinio eorum uacillet,
aut clericis iuncti sunt, aut monasteriis, ex quo
baptizati sunt, adheserunt, si non concubinam, si non
pellicem norunt, si in bonis operibus uigilauerint, non
prohibentur huiusmodi ad clericatus sortem assumi.
IV. Pars. Gratian. Ceterum ante susceptum sacrum
ordinem quosdam legimus concubinam habuisse, quos tamen sacri
canones non reiciunt, si post sacrum ordinem ab eius commixtione
se immaculatos custodiunt.
Unde Gregorius Andreae Tarentino Episcopo: [lib. II.
epist. 44.]

C. VII. De quodam episcopo, qui ante sui episcopatus apicem concubinam habuit.

Habuisse te concubinam manifesta ueritate comperimus,
et te illius criminis participationem habere de qua
etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in
rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc
tuae conscientiae committendum eligimus. Qua de re, si in
sacro ordine constitutus eius te recolis permixtione maculatum,
sacerdotii honore deposito ad ministrandum nullo
modo presumas accedere: sciturus in animae tuae periculo
te ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem,
si huius sceleris conscius in eo quo es ordine celans
ueritatem permanere uolueris.

DISTINCTIO XXXIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Domesticarum quoque personarum immoderatam
familiaritatem episcopum uitare oportet.
Unde Nicolaus papa Adaluino Archiepiscopo:

C. I. Etiam consanguinearum inmoderatam familiaritatem uitare episcopum oportet.

Quorumdam relatione fidelium nostris auribus intimatum
est, quod Lanfredus episcopus, qui et iuuenis esse
dicitur, uenationi sit deditus, quod uitium plurimos etiam
de clericali catalogo, genere dumtaxat Germanos et Gallos,
irreuerentes implicat. Verum iste (si ita est, ut audiuimus)
merito iuuenis dicitur, qui iuuenilibus desideriis occupatus
nulla grauitate constringitur. Nam (ut B. dicit Ieronimus)
uenatorem numquam legimus sanctum. Nichilominus
autem de hoc episcopo relatum est apostolatui
nostro, quod cum quadam filia sua immoderatam teneat
familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit, pro qua re a
sanctitate tua ceterisque coepiscopis suis ammonitus
atque correptus est, sed nullatenus emendatus; que res in
hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem
reddit opinionem, in quo beatitudini tuae et coepiscoporum
suorum rationibus non obedit, et per inobedientiam
in culpam protoplasti relabitur. §. 1. Oportet ergo fraternitatem
tuam sinodale cum episcopis et suffraganeis tuis
conuocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum
conuenire, atque illi pastorali auctoritate precipere, quatenus
ab omnium bestiarum uel uolucrum uenatione penitus
alienus existat, atque ab inmoderata filiae suae familiaritate
semet omnino coherceat. Quod si parere contempserit,
et tam pro uenationis declinatione quam pro inmoderata
filiae suae conuersatione uitanda uobis ammonentibus
obedire distulerit, a uestro collegio excommunicatus abscedat.


Quod si in hoc adhuc contumax apparuerit, a ministerio
cessare debebit.


[PALEA.

C. II. Ex Concilio Epaonensi c. 4.

Episcopum, presbiterum aut diaconum canes ad
uenandum, aut accipitres, aut huiusmodi res habere non
licet. Quod si quis talium personarum in hac uoluptate
sepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a
communione suspendatur; diaconus uero ab omni
offitio et communione suspendatur ] .


[PALEA.

C. III.

Omnibus seruis Dei uenationes et siluaticas uagationes
cum canibus, et ut accipitres aut falcones habeant
interdicimus. ]
II. Pars. Gratian. Concubina autem hic ea intelligitur, que
cessantibus legalibus instrumentis unita est, et coniugali affectu
asciscitur; hanc coniugem facit affectus, concubinam uero lex
nominat. De hac dicitur in Concilio Tolletano: [I. c. 17.]

C. IV. Qui non habet uxorem, loco illius concubinam licet habere.

Is, qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam
habet, a communione non repellatur: tamen ut unius
mulieris, aut uxoris aut concubinae, sit coniunctione
contentus.

C. V. De eodem.

Item Ysidorus de distantia ueteris et noui testamenti.
Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul
habere licitum est, nisi unam tantum aut uxorem, aut certe
loco uxoris (si coniux deest) concubinam.


[PALEA.

C. VI. Ex dictis Augustini in libro VII. homiliarum, homilia 49.

Audite carissimi membra Christi et matris catholicae
ecclesiae filii! Quod dico competentibus et fidelibus
audiant penitentes. Quod dico fidelibus, dico et competentibus,
et penitentibus. Audiant catecumini, audiant omnes,
omnes timeant, nemo contempnat; sit mihi in consolationem
uester auditus, ne uobis sit in testimonium dolor
meus. Competentibus dico, fornicari uobis non licet, sufficiant
uobis uxores; audiat Deus, si uos surdi estis,
audiant angeli, si uos contempnitis. Concubinas uobis
habere non licet; et si non habetis uxores, tamen non
licebit uobis habere concubinas, quas postea dimittatis
et ducatis uxores, tanto magis dampnatio uobis erit, si
uolueritis habere uxores et concubinas. ]
III. Pars. Gratian. Ceterum, si non talis concubina
fuerit, et etas illius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem
auferre dignoscitur, apostolica concessione ad ordinem
diaconatus prouehi potest.
Unde Pelagius Papa scribit Florentino Episcopo:

C. VII. Qui post mortem uxoris de ancilla filios habuerit diaconus fieri permittitur.

Fraternitatis tuae relatione suscepta, eius latorem secundas
quidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem
tamen eum priori non seruasse coniugio designasti.
Et quamuis multa sint, que in huiusmodi casibus obseruari
canonicae iubeat sublimitatis auctoritas: tamen quia defectus
nostri temporis, quibus non solum merita, sed corpora
ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur
manere censuram, et etas istius, de quo agitur, futurae
incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus
ordinem possit prouehi, concessisse nos
noueris. §. 1. Micinam uero ancillam eius, de qua
se post uxoris transitum filios habere confessus est, iubemus,
ut tua dispositione cuicumque monasterio continentiam
professura tradatur.
Gratian. Hoc ex dispensatione misericordiae; ceterum ex
rigore disciplinae intelligitur illud Aurelianensis Concilii:

C. VIII. Non admittatur ad clerum, qui preter uxorem aliam cognouerit.

Si quis de laicis post uxorem suam aliam cuiuscumque
conditionis cognouerit mulierem, in clerum nullatenus
admittatur.
IV. Pars, Gratian. Quod ergo de pellice et meretrice


apud Gregorium et Innocentium scribitur, propter spem futurae
incontinentiae constitutum esse creditur, quia difficile continentiam
seruat, qui se illicito concubitu maculare non metuit.
Vel prohibetur ordinari, qui pellicem uel meretricem cognouerit
maritali affectu, uel quia corrupta florem uirginitatis amiserat
uel quia meretricari non desinit, licet in uxorem ducatur.
Utrumque enim inpedimentum cuilibet prestat, quo minus ad
sacros ordines pertingere ualeat.
Unde Ylarius papa [in Sinodo Romana, cap. 2.]
scribit, dicens:

C. IX. Qui uirginem non duxit uxorem, ad sacros ordines non accedat.

Curandum ergo inprimis est, ne ad sacros ordines
(sicut gestis prioribus ante prescriptum est) quisquam,
qui uxorem uirginem non duxerit, aspiret.

C. X. Bigamus, uel penitens, corpore uitiatus, litteras ignorans, curiae uel conditioni obnoxius, clericus non fiat.

Item Gregorius urbis Romae Presul Scillacino Episcopo.
[lib. II. epist. 25.]
Precipimus, ne umquam illicitas ordinationes facias, nec
bigamum aut qui uirginem sortitus non est uxorem, aut
ignorantem litteras, uel qualibet parte corporis uitiatum,
uel penitentem, uel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium,
ad sacros ordines permittas accedere: sed si quos
huiusmodi repereris, non audeas promouere.

C. XI. Non fiat sacerdos, cuius euidenter uxorem constat adulterium admisisse.

Item in Neocesariensi Concilio. [cap. 8.]
Si cuius uxorem adulterium commisisse, cum esset
laicus, euidenter fuerit comprobatum, hic ad ministerium
ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu eo
iam constituto adulterauit, dato repudio dimittere eam debet.
Si uero retinere eius consortium uelit, non potest suscepto
ministerio perfrui.

C. XII. De eodem.

Item ex Concilio Martini papa.
Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis
ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si
autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata
fuerit, dimittat eam. Si autem cum ipsa uoluerit permanere,
a ministerio alienus sit.
Gratian. Premissis auctoritatibus bigami et qui uirgines
non sunt sortiti uxores a sacris ordinibus prohibentur. Sed


queritur, si quis ante baptisma uiduam duxerit uxorem, an
propterea sit prohibendus a sacris ordinibus?
De his ita scribit Innocentius Papa Victricio
Rotomagensi Episcopo: [epist. II. cap. 5. et 6.]

C. XIII. Qui ante baptisma, seu post baptisma uiduam uxorem duxerit, non admittatur ad clerum.

Si quis uiduam (licet laicus) duxerit uxorem, siue
ante baptismum, siue post baptismum, non admittatur
ad clerum, quia eodem uitio uidetur exclusus. In baptismate
enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium
relaxatur. §. 1. Quod si non putatur uxor esse computanda,
que ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui
ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur.
Gratian. Prohibentur etiam bigami a quolibet ordine clericatus,
iuxta illud Ambrosii [epist. LXXXII.] ad Vercellenses.

C. XIV. Qui secunda coniugia sortitur, clericus non fiat.

Cognoscamus, non solum de episcopo et presbitero
Apostolum statuisse, sed etiam Patres in concilii
Niceni tractatu addidisse, clericum quemquam non debere
esse, qui secunda coniugia sit sortitus.
V. Pars. Gratian. Similiter etiam uiduarum mariti, uel
ancillarum, uel meretricum, clerici fieri non possunt.
Unde in canonibus Apostolorum [c. 18.] legitur:

C. XV. Spectaculis publicis mancipatam, uel eiectam, uel ancillam ducens uxorem, diaconus non fiat.

Si quis uiduam aut eiectam acceperit, aut meretricem,
aut ancillam, uel aliquam de his, que publicis
spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut
presbiter, aut diaconus, aut ex eorum numero, qui ministerio
sacro deseruiunt.
VI. Pars. Gratian. Que autem sit uidua, que eiecta, uel
meretrix, Ieronimus [epist. CXXVIII.] ad Fabiolam de
ueste sacerdotali ostendit dicens:

C. XVI. Que sit uidua, uel eiecta, uel meretrix.

Vidua est, cuius maritus mortuus est. Eiecta, que
a marito uiuente proicitur. Meretrix, que multorum libidini
patet.
VII. Pars. Gratian. Sed postea temporum defectui condescendens
Papa Martinus in minoribus ordinibus eos constitui
permisit, dicens:

C. XVII. Inter lectores uel hostiarios deputetur subdiaconus, secundam ducens uxorem.

Si subdiaconus secundam uxorem duxerit, inter lectores
uel hostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat.
Gratian. Necessitate tamen exigente bigami usque ad subdiaconatum
possunt promoueri.


Unde Martinus Papa ait:

C. XVIII. Viduam ducens uxorem, subdiaconus fieri potest.

Lector, si uiduam uxorem alterius acceperit, in lectoratu
permaneat, aut si necessitas fuerit, subdiaconus
fiat, nichil autem supra. Similiter et si bigamus fuerit.
VIII. Pars. Gratian. Quibus autem propria coniugia
prohibentur, interdicitur etiam nuptialibus conuiuiis interesse.
Unde in Agatensi Concilio [cap. 39.] legitur:

C. XIX. Nuptiarum conuiuiis presbiteri interesse non debent.

Presbiteri, diacones, subdiacones uel deinceps, quibus
ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum
nuptiarum euitent conuiuia, nec his cetibus misceantur,
ubi amatoria cantantur et turpia, aut obsceni motus
corporum choris et saltacionibus efferuntur, ne
auditus et obtutus sacris misteriis deputatus turpium
spectaculorum atque uerborum contagione polluantur.
IX. Pars. Gratian. Vidua uero intelligenda est, si post
solempne fedus nuptiarum morte interueniente a uiro suo diuisa
fuerit. Ceterum si antequam conueniant fatali necessitate ab
alterutro diuisi fuerint, licet ex sponsalibus uxor sit appellata,
non tamen post mortem sponsi, et si in proprio sit ducta,
et cum eo uelata, uidua appellatur, nec ex eius copula a sacris
ordinibus aliquis prohibetur.
Unde Pelagius Papa scribit:

C. XX. Qui cum alio uelatam, non tamen illi nuptam, uxorem duxit, sacerdos fieri non prohibetur.

Valentino clerico, cui mulier cum alio ante uelata, non
tamen illi nupta, sed uirgo permanens, post mortem eius,
cum quo uelata erat sponso, coniugali est copula sociata,
quia iterum uelamen accepit, nullum in promouendo
generetur obstaculum, quia nichil est (quantum ad hunc
articulum pertinet) quod ei de canonicis obuiet constitutis.

DISTINCTIO XXXV.

GRATIANUS.
I. Pars. A quibus ordinibus bigami prohibeantur, et utrum
reputentur bigami, qui ante baptismum habuerunt unam, et post
baptismum alteram, et an liceat sortiri uxores in sacris ordinibus
constitutis, multorum auctoritatibus breuiter monstratum est.
§. 1. Sequitur autem in descriptione illa apostolica: "ut sit
sobrius," qui ordinandus est, "non uinolentus," quod ex auctoritate
ueteris testamenti introductum est. Ministri enim templi
prohibentur uinum et siceram libere, ne ebrietate grauentur corda
eorum, ut sensus eorum uigeat semper et tenuis sit, uel quia


uenter mero estuans facile despumat in libidines. Unde Noe
in ebrietate nudauit femora; Loth, quem Sodoma non uicit,
una uicerunt. §. 2. Quod autem uinolentus esse prohibetur,
non semel, sed frequenter uino repletus debet intelligi.
Hinc etiam in canonibus Apostolorum [can. 43.
et 42.] legitur:

C. I. Diaconus, presbiter et episcopus ebrietati et aleae deseruientes, nisi desierint, deponantur.

Episcopus, aut presbiter, aut diaconus, aleae atque
ebrietati deseruiens, aut desinat, aut certe dampnetur,
Subdiaconus autem, aut lector, aut cantor similia faciens,
aut desinat, aut communione priuetur. Similiter et
laicus.

C. II. Esus carnium et uini potus post diluuium concessus legitur, post Christi aduentum inhibitus.

Item Ieronimus. [lib. I. contra Iouianum.]
Ab exordio conditionis humanae nec carnibus uescebamur,
nec dabamus repudium, nec prepucia nobis eripiebantur
in signum, et hoc cursu usque ad diluuium peruenimus.
Post diluuium autem cum datione, quam nullus implere
potuit, carnes ingestae sunt ad uescendum, et repudii
concessa duricia, et cultellus circumcisionis est appositus,
quasi Dei munus plus in nobis creauerit quam necesse
est. Postquam autem Christus uenit in fine temporum,
et OMEGA reuelat ad ALPHA, id est extremitatem retraxit
ad principium, nec repudium nobis dare permittitur, nec
circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo:
"Bonum est uinum non bibere, et carnes non comedere."
Et uinum enim cum carnibus post diluuium dedicatum est.

C. III. Alienum est a sapiente potationibus et ebrietatibus uacare.

Item ex epistolis eiusdem.
Luxuriosa res uinum, et contumeliosa ebrietas;
omnis autem, qui cum his miscetur, non erit sapiens.

C. IV. Ignominiosum est sacerdoti affluere deliciis.

Idem in Michea propheta. [ad. c. 2.]
Ecclesiae principes, qui deliciis affluunt, et inter epulas
atque lasciuias pudicitiam seruare se credunt, propheticus
sermo describit, "quod eiciendi sint de spatiosis
domibus lautisque conuiuiis et multo labore conquisitis
epulis propter malas cogitationes et opera sua." Et si
uis scire, quo eiciendi sunt, euangelium lege: "in tenebras
scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium." An non
confusio et ignominia est Iesum crucifixum, pauperem
et esurientem, farsis predicare corporibus? et ieiuniorum
doctrinam rubentes buccas tumentiaque ora
proferre? Si in loco apostolorum sumus, non solum


sermonem eorum imitemur, sed conuersationem et
abstinentiam.


[PALEA.

C. V. De eodem.

Idem ad Oceanum, epistola 83.
Venter mero estuans cito despumat in libidines.
Ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor. ]


[PALEA.

C. VI. De eodem.

Idem ad Nepotianum, de uita clericorum.
Vinolentum sacerdotem et Apostolus dampnat, et
uetus lex prohibet. Sacerdotes, qui ministrant in templo
Dei, prohibentur uinum et siceram bibere, ne in crapula
et ebrietate aggrauentur corda eorum. Sicera hebreo
sermone omnis potio nuncupatur, que inebriare potest.
Et infra: Quicquid inebriat et statum mentis euertit,
fuge similiter ut uinum. "Nolite, ait Apostolus, inebriari
uino, in quo est luxuria." Et supra: Qui altario deseruiunt,
uinum et siceram non bibant. Sponsa Christi uinum
fugiat ut uenenum. Vinum et ebrietas incendium est. ]


[PALEA.

C. VII. De eodem.

Item Prosper de uita contemplatiua, libro II. capitulo 22.
Luxuriam facit et nutrit uini perceptio nimia, non natura. ]

C. VIII. In paradyso abstinentia, post paradysum edendi lasciuia cepit.

Item Ambrosius in sermone de ieiunio Diuinum ad patrem
resultat oraculum.
Sexto die bestiae sunt creatae, et cum bestiis orta edendi
potestas est et usus escarum. Ubi cibus cepit, ibi finis
factus est mundi: ubi cepit sua incrementa nescire, ibi
ceperunt diuina circa eum opera feriari. Quo indicio
declaratum est, quod per cibos mundus haberet imminui,
per quos desiit augeri. Et infra: §. 1. Ut sciamus, non
esse nouellum ieiunium, primam illic legem constituit de
ieiunio. Et infra: Eousque nemo preuaricari nouerat ut
adhuc orta non esset, que prima est preuaricatio. Indictum
est ieiunium, abstinentiae lex a Domino Deo: preuaricatio
legis a diabolo; culpa per cibum, latebra post cibum;
cognitio infirmitatis in cibo, firmitatis uirtus in ieiunio.
Serpens gulae suadet, Dominus ieiunare decernit.
Itaque gula paradyso regnantem expulit, abstinentia ad
paradysum reuocauit errantem. Et infra: §. 2. In principio
generis humani ignorabatur ebrietas; primus Noe uineam
plantauit, dedit naturam, sed ignorauit potentiam. Itaque
uinum nec suo pepercit auctori. Sed illius ebrietas nobis
suadet sobrietatem. Semel enim inebriatus est Noe. Ubi


malum ebrietatis agnouit, iumentum suum ad remedium
temperauit, non ad uicium effudit. §. 3. Manebat autem,
antequam uinum inueniretur, omnibus inconcussa
libertas; nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia
seruitutis exigere. Non esset hodie seruitus, si ebrietas non
fuisset. Obrepserat quidem iam fraternae prelationis inuidia,
manebat tamen paternae pietatis adhuc reuerentia. Lesa
pietas est, dum irridetur ebrietas. Non illis itaque solis
nocent uina, quos temptant; sed etiam illis amplius, quorum
oculis temulenta ebriorum membra nudantur. Et
infra: §. 4. Legimus etiam, quod patrem Loth inebriauerunt
filiae in monte, ad quem timentes incendium Sodomitarum
confugerant, et habitabant in spelunca. §. 5.
Fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae regeneratricis
partus deterior. §. 6. At non Abraham uina in suo
conuiuio ministrabat, sed immolabat uitulum, butirum et
lac etiam angelis hospitibus exhibebat. Recte enim illic
deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum. Denique
annuntiauit Dominum Iohannes, "non manducans
panem, neque bibens uinum." Qui enim Christum annuntiat,
ab omni uitiorum incentiuo prestare se debet alienum.

C. IX. Triginta diebus a communione clericus abstineat, quem ebrium fuisse constiterit.

Item ex Concilio Agatensi. [cap. 41.]
Ante omnia clericis uetetur ebrietas, que omnium
uitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum, quem ebrium
fuisse constiterit, (ut ordo patitur) aut triginta dierum
spatio a communione submoueatur, aut corporali subdatur
suplicio.

DISTINCTIO XXXVI.

GRATIANUS.
I. Pars. Oportet etiam esse ordinandum prudentem. Quod
contra eos notandum est, qui sub nomine simplicitatis excusant
stulticiam sacerdotum. Prudentem autem oportet episcopum
intelligi non solum litterarum peritia, uerum etiam secularium
negotiorum dispensatione.
Unde in epistola Gelasii Papae: [ad Episcopos per
Lucaniam, cap. 18.]

C. I. Illitterati et corpore uitiati non promoueantur ad clerum.

Illitteratos aut aliqua parte corporis imminutos,
nullus presumat ad clerum promouere, quia litteris
carens sacris non potest esse aptus offitiis, et uitiosum
nichil Deo prorsus offerri legalia precepta sanxerunt.
§. 1. Similiter, qui se ipsos abscidunt.

C. II. Ad summum sacerdotium non aspiret, qui diuinis stipendiis non est eruditus.

Item Zosimus Papa. [epist. ad Hesychium Episcopum
Salonitanum]
Qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non est
inbutus, et temporum approbatione diuinis stipendiis
eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium
aspirare presumat; et non solum in eo ambitio inefficax
habeatur, uerum etiam ordinatores eius careant eo
ordine, quem contra precepta Patrum crediderant presumendum.
Gratian. Ecce, quod sacrarum litterarum oportet episcopum
habere peritiam: unde in ueteri testamento inter cetera ornamenta
pontifex rationale ferebat in pectore, in quo scribebatur
manifestatio et ueritas, quia in pectore pontificis manifesta debet
esse cognitio ueritatis. §. 1. Hinc etiam uectes, quibus archa
portabatur, iugiter annulis erant inserti, ut, cum archa esset portanda,
nulla fieret mora de intromittendis uectibus, quia predicatores,
per quos ecclesia circumfertur, sacris litteris semper debent
insistere, ne tunc querant discere, cum ex offitio alios docere
debeant. §. 2. Hinc etiam Dauid prius ex gratia Spiritus sancti
donum scientiae percepit, et postea regni administrationem assecutus
est. §. 3. Salomon quoque non diuitias, non longa tempora
huius uitae, sed sapientiam a Deo petiit et inpetrauit.
§. 4. Hinc etiam Dominus prius ponit uerba sua in ore prophetae,
et postea constituit eum super gentes et regna, dicens ad Ieremiam:
"Ecce, dedi uerba mea in ore tuo. Ecce, constitui te
hodie super gentes et super regna etc." §. 5. Hinc etiam
Malachias ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et
legem exquirunt de ore eius, quia angelus Domini exercituum
est." §. 6. Hinc idem saluator noster prius in medio doctorum
sedit, audiens illos et interrogans, et postea predicare cepit,
quia prius quisque debet discere, et postea predicandi offitium
usurpare. §. 7. Hinc et Salomon prius ait: "tempus tacendi,"
et postea: "loquendi," quia ueritas prius tacendo
discitur, et postea loquendo predicatur. §. 8. Hinc idem Dominus
ait: "Qui audit, dicat, ueni." §. 9. Hinc etiam prius
apostolos docuit, deinde eos ad predicandum misit, dicens:
"Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae."
Sic etiam post resurrectionem prius illis sensum aperuit et scripturas
explanauit, et postea dixit eis: "Euntes in mundum uniuersum,
etc." Unde cum de quinque panibus quinque milia
hominum uellet reficere, prius panes accipiens fregit, et postea
discipulis dedit, et per eos demum turbis apposuit, quia sacramenta
legis et prophetarum prius disserendo exposuit, et postea
eorum scientiam discipulis dedit, et tandem per eos illam fidelibus
dispensauit. §. 10. Et hinc Petrus cum rectoribus ecclesiae
scriberet ait: "Parati reddere rationem omni poscenti uos
satisfactionem de ea fide et spe, que in uobis est." §. 11. Hinc
etiam Paulus scribens ad Timotheum ait: "Attende lectioni
et exhortationi et doctrinae." §. 12. Ex quibus omnibus


liquido colligitur, quod non sufficit prelatis bona conuersatio et
morum honestas, nisi addatur scientia doctrinae. §. 13. Unde
sacerdotes ingressuri tabernaculum prius lauabantur in labro
eneo, quod fecerat Moyses ex speculis mulierum. §. 14.
Hinc etiam in Canticis Canticorum oculi, per quos prelati
ecclesiae intelliguntur, assimilantur columbis, que resident iuxta
fluenta plenissima.
Hinc etiam Ieronimus in Leuitico: [c. 8.]

C. III. Sacerdotis est legis scientiam habere, non bellis, sed orationibus operam dare.

Si quis uult pontifex non tam uocabulo esse quam merito,
imitetur Moysen, imitetur Aaron. Quid enim dicitur
de eis? quia non discedunt de tabernaculo Domini. Erat
ergo Moyses indesinenter in tabernaculo Domini. Quod
autem ei opus erat? ut aut a Deo aliquid disceret aut ipse
populum doceret. Hec duo sunt pontificis opera, ut a
Deo discat legendo diuinas scripturas et sepius meditando,
aut populum doceat. Sed illa doceat, que ipse a Deo
didicerit, non ex proprio corde uel ex humano sensu,
sed que Spiritus sanctus docet. §. 1. Est et aliud opus,
quod facit Moyses: ad bella non uadit, non pugnat contra
inimicos. Sed quid facit? orat, et donec orat, uincit populus
eius; si relaxauerit et dimiserit manus, populus
eius uincitur et fugatur. Oret ergo sacerdos ecclesiae
indesinenter, ut uincat populus, qui sub ipso est, hostes inuisibiles
Amalechitas, qui sunt demones inpugnantes eos,
qui uolunt pie uiuere in Christo.

DISTINCTIO XXXVII

GRATIANUS.
I. Pars. Sed queritur, an secularibus litteris oporteat eos
esse eruditos? De his ita scribitur in Concilio Cartaginensi IV.:
[cap. 16.]

C. I. Libros gentilium non legat episcopus.

Episcopus libros gentilium non legat, hereticorum autem
pro necessitate aut tempore.

C. II. Reprehenduntur sacerdotes, qui omissis euangeliis legunt comedias.

Item Ieronimus ad Damasum de prodigo filio.
[epist. CXLVI.]
Sacerdotes Dei omissis euangeliis et propheciis uidemus
comedias legere, amatoria bucolicorum uersuum uerba
cantare, tenere Virgilium, et id, quod in pueris est
causa necessitatis, crimen in se facere uoluptatis.

C. III. In uanitate et obscuritate sensus ambulant, qui secularibus disciplinis occupantur.

Idem. [ad cap. 4. epist. ad Ephesios, lib. II. comment.]
Nonne uobis uidetur in uanitate sensus et obscuritate
mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte
torquetur? qui phisicus perscrutator oculos trans celum
leuat, et ultra profundum terrarum et abissi in quoddam
inane demergitur? qui iambum feruet? qui tantam metrorum
siluam in suo studiosus corde distinguit et congerit?
et (ut ad alteram partem transeam) qui diuitias per fas
et nefas querit? qui adulatur regibus, hereditates captat
alienas, et congregat opes, quas in momento cui sit relicturus
ignorat?

C. IV. Qui scripturas sacras male intelligunt, uel seculari sapientia abutuntur, uino inebriantur et sicera.

Idem in Ysaia.
Vino inebriantur, qui scripturas sanctas male intelligunt
atque peruertunt: sicera, qui abutuntur seculari
sapientia et dialecticorum tendiculis, que non tam uincula
sunt appellanda quam fantasmata, id est umbrae quedam
et imagines, que cito pereunt et soluuntur. Idem: §. 1.
Secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere,
qui aliter scripturarum uerba accipiunt, quam Spiritus
sanctus sonat, et diuinos eos, qui coniectura mentis suae
incerta futurorum quasi uera pronuntiant absque diuinorum
auctoritate uerborum. Idem: §. 2. Quicumque scripturas
non ita intelligit, ut rei ueritas habet, uuam acerbam
comedit.

C. V. Reprehenduntur episcopi, qui filios suos secularibus erudiunt litteris.

Idem [lib. III. ad cap. 6.] in epistola ad Ephesios.
Legant episcopi atque presbiteri, qui filios suos secularibus
litteris erudiunt, et faciunt comedias legere et
mimorum turpia scripta cantare, de ecclesiasticis sumptibus
forsitan eruditos. Et quod in corbonam pro peccato uirgo
uel uidua, uel substantiam suam totam effundens quilibet
pauper obtulerat, hoc calendarum strenam, et saturnalium
sportulam, et mineruale munus grammaticus et orator,
aut in sumptus domesticos aut in templi stipes, aut
sordidum conuertit in lucrum. Heli sacerdos ipse fuit
sanctus; sed quia filios suos non erudiuit in omni disciplina
et correctione, supinus cecidit et mortuus est.


[PALEA.

C. VI. Item ex responsione Adriani Papae ad Carolum, c. 49.

Omnem uim uenenorum suorum in dialectica disputatione


constituunt heretici, que philosophorum sententia
definitur non astruendi uim habere, sed studium destruendi.
Sed non in dialectica complacuit Deo saluum facere
populum suum. Regnum enim Dei in simplicitate fidei
est, non in contentione sermonis. ]

C. VII. B. Ieronimus ab angelo uerberatur, quia Ciceronis libros legebat.

Item Rabanus de pressuris ecclesiasticis.
Legimus de B. Ieronimo, quod, cum librum legeret
Ciceronis, ab angelo correptus est, eo quod uir Christianus
paganorum figmentis intenderet.
Gratian. Hinc etiam filius prodigus ille in euangelio reprehenditur,
qui de siliquis, quas porci manducabant, uentrem
suum replere cupiebat. §. 1. Hinc etiam Origenes cinifes et
ranas, quibus Egiptii percussi sunt, uanam dialecticorum garrulitatem
et sophistica argumenta intelligit. Ex quibus omnibus
colligitur, quod non est ab ecclesiasticis secularium litterarum
querenda peritia. §. 2. Sed econtra legitur, quod Moyses et
Daniel omni scientia Egiptiorum et Caldeorum eruditi fuerint.
Legitur etiam, quod precepit Dominus filiis Israel, ut spoliarent
Egiptios auro et argento, moraliter instruens, ut siue
aurum sapientiae, siue argentum eloquentiae apud poetas inueniremus,
in usum salutiferae eruditionis uertamus. §. 3. In Leuitico
etiam primitias mellis, id est dulcedinem eloquentiae humanae
Domino iubemur offerre. §. 4. Magi quoque tria munera
Domino obtulerunt, in quibus nonnulli tres partes philosophiae
uolunt intelligi. §. 5. Denique, ut in expositione Psalterii Cassiodorus
testatur, omnis splendor rethoricae eloquentiae, omnes
modi poeticae locutionis, quelibet uarietas decorae pronuntiationis
a diuinis scripturis sumpsit exordium. §. 6. Hinc etiam
Ambrosius ait super epistolam Colosensium: "Omnis ratio supernae
scientiae uel terrenae creaturae in eo est, qui est caput earum
et auctor, ut, qui hunc nouit, nichil ultra querat, quia hic est perfecta
uirtus et sapientia; quicquid alibi queritur, hic perfecte inuenitur.
In Daniele et Salomone ostendit infidelibus esse se
auctorem totius sapientiae. Quod infideles non putant, quia non
legunt in euangeliis et prophetis astrologiam, et alia huiusmodi,
que despecta sunt, quia nichil ualent ad salutem, sed mittunt
in errorem, et, dum his student, curam animae non habent.
Qui uero Christum nouit, thesaurum sapientiae et scientiae inuenit,
quia id nouit, quod utile est."
Hinc etiam Beda ait in [lib. II.] Regum: [c. 9. in Samuelis
allegoricis expositionibus]

C. VIII. Non prohibeantur clerici seculares litteras legere.

Turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos a


legendis secularibus libris omnibus modis existimat
prohibendos, in quibus si qua inuenta sunt utilia, quasi
sua sumere licet. Alioquin Moyses et Daniel sapientia
et litteris Egiptiorum Caldeorumque non paterentur
erudiri, quorum tamen supersticiones simul et delicias
horrebant. Nec ipse magister gentium aliquot uersus
poetarum suis uel scripturis indidisset, uel dictis.
II. Pars. Gratian. Cur ergo legi prohibentur, que tam
rationabiliter legenda probantur? Sed seculares litteras quidam
legunt ad uoluptatem, poetarum figmentis et uerborum ornatu
delectati; quidam uero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores
gentilium legendo detestentur, et utilia, que in eis inuenerint, ad
usum sacrae eruditionis deuote inuertant. Tales laudabiliter
seculares litteras addiscunt. Unde B. Gregorius quendam
episcopum non reprehendit, quia eas didicerat, sed quia contra
episcopale offitium pro lectione euangelica grammaticam populo
exponebat.
Hinc etiam Ambrosius scribit super Lucam: [in explanatione
prooemii]

C. IX. Seculares litterae legendae sunt, ut non ignorentur.

Legimus aliqua, ne legantur; legimus, ne ignoremus,
legimus, non ut teneamus, sed ut repudiemus.

C. X. Gramatica legenda est, ut per eam sacrae scripturae intelligantur.

Item Ieronimus super epistolam ad Titum.
Si quis gramaticam artem nouit uel dialecticam, ut
recte loquendi rationem habeat, et inter falsa et uera diiudicet,
non inprobamus. §. 1. Geometria autem et
aritmetica et musica habent in sua scientia ueritatem, sed
non est scientia illa pietatis. Scientia autem pietatis
est legere scripturas et intelligere prophetas, euangelio
credere, apostolos non ignorare. §. 2. Gramaticorum
autem doctrina potest proficere ad uitam, dum fuerit
in meliores usus assumpta.

C. XI. Exemplo Danielis probatur, non esse peccatum secularibus litteris erudiri.

Item.
Qui de mensa et uino regis nolunt comedere,
ne polluantur, utique si sapientiam atque doctrinam
Babiloniorum scirent esse peccatum, numquam adquiescerent
discere quod non licebat. Discunt autem, non ut sequantur,
sed ut iudicent atque conuincant, quomodo si
quispiam aduersus mathematicos uelit scribere inperitus
matheseos, risui pateat, et aduersus philosophos disputans,


si ignorat dogmata philosophorum. Discunt
ergo ea mente doctrinam Caldaicam, qua et Moyses
omnem sapientiam Egiptiorum didicerat. Idem: §. 1. Si
quando cogimur litterarum secularium recordari et aliqua
ex his discere, que olim omisimus non est nostrae
uoluntatis, sed, ut ita dicam, grauissimae necessitatis ut
probemus ea, que a sanctis prophetis ante secula multa
predicta sunt, tam Grecorum, quam Latinorum et aliarum
gentium litteris contineri.

C. XII Magistros et doctores episcopi congruis locis constituant.

Item ex Sinodo Eugenii Papae. [II. c. 34.]
De quibusdam locis ad nos refertur, neque magistros,
neque curam inueniri pro studio litterarum. Idcirco ab
uniuersis episcopis subiectis plebibus, et aliis locis
in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia
habeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui
studia litterarum liberaliumque artium dogmata assidue
doceant, quia in his maxime diuina manifestantur atque
declarantur mandata.

C. XIII. Auctoritatibus gentilium eorum uanitas retunditur atque conuincitur.

Item Augustinus contra Manicheos. [lib. XIII. cap. 15.]
Si quid ueri de Deo Sibilla, uel Orpheus, aliiue gentium
uates aut philosophi predixisse perhibentur, ualet quidem
aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam, non tamen
ad istorum auctoritatem complectendam. Quantum
enim de Christi distat aduentu inter predicationem angelorum,
et confessionem demonum, tantum inter auctoritatem
prophetarum, et curiositatem sacrilegorum.

C. XIV. Ad intelligentiam sacrarum scripturarum secularium peritia est necessaria.

Item Clemens. [Papa I. epist. V. ad suos discipulos]
III. Pars. Relatum nobis est, quod quidam in uestris
partibus commorantes sanis doctrinis aduersantur, et
prout eis uidetur non secundum traditionem patrum,
sed iuxta suum sensum docere uidentur. Multas enim
quidam, ut audiuimus, uestrarum partium ingeniosi homines
ex his, que legunt, uerisimilitudines capiunt. Et ideo
diligenter obseruandum est, ut lex Dei cum legitur, non
secundum propriam ingenii intelligentiam legatur uel
doceatur. Sunt enim multa uerba in diuinis scripturis, que
possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisque
sponte presumit; sed non oportet. Non enim sensum,
extrinsecus alienum et extraneum debetis querere ut
quoquo modo ipsum ex scripturarum auctoritate confirmetis,


sed ex ipsis scripturis sensum capere ueritatis.
Et ideo oportet ab eo scientiam discere scripturarum,
qui eam a maioribus secundum ueritatem sibi traditam
seruat, ut et ipse possit eam, quam recte suscepit,
competenter asserere. Cum enim ex diuinis scripturis
integram quis et firmam regulam ueritatis susceperit, absurdum
non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac
liberalibus studiis, que forte in pueritia attigit, ad assertionem
ueri dogmatis conferat, ita tamen, ut, ubi uera didicerit,
falsa et simulata declinet.

C. XV. Quare prohibetur Christianus poetica figmenta legere.

Item Ysidorus in libro [III.] Sententiarum. [de summo
bono cap. 13.]
IV. Pars. Ideo prohibetur Christianus legere figmenta
poetarum, quia per oblectamenta fabularum nimium
mentem excitant ad incentiua libidinum. Non
enim solum thura offerendo demonibus immolant, sed
etiam eorum dicta libentius capiendo.
V. Pars. Gratian. Ut itaque ex premissis auctoritatibus
apparet, inperitia sacerdotibus semper debet esse aduersa,
quoniam, cum per ignorantiam cecati aliis ducatum prestare
ceperint, ambo in foueam cadunt; unde dicitur in Psalmo:
"Obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper
incurua." Cum enim obscurantur illi, qui preeunt, ad ferenda
onera peccatorum facile sequentes inclinantur. Elaborandum
est itaque sacerdotibus, ut ignorantiam a se quasi quandam pestem
abiciant. Licet enim seruus nesciens uoluntatem domini sui,
et non faciens, dicatur uapulare paucis, non tamen hoc de omnibus
generaliter intelligitur. Ut enim ait Apostolus "Qui
ignorat, ignorabitur." Quod de eo intelligendum est, "qui noluit
intelligere, ut bene ageret".
Unde Augustinus ait in libro Questionum: [ueteris ac noui
testamenti, quaest. 67.]

[C. XVI.]

Non omnis ignorans est immunis a pena. Ille enim
ignorans potest excusari a pena, qui quod disceret non inuenit.
Illis autem hoc ignosci non poterit, qui, habentes a quo
discerent, operam non dederunt.

DISTINCTIO XXXVIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Cum itaque uoluntaria ignorantia omnibus sit
noxia sacerdotibus est periculosa.


Unde in Tolletano Concilio [IV., cap. 24.] legitur:

C. I. Sacerdotibus maxime ignorantia est uitanda.

Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus
Dei uitanda est, qui docendi offitium in populo
Dei susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas
admonentur, Paulo apostolo dicente ad Timotheum:
"Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae," et:
"semper permane in his." Sciant ergo sacerdotes scripturas
sacras et canones, et omne opus eorum in predicatione
et doctrina consistat, atque edificent cunctos tam
fidei scientia quam operum disciplina.

C. II. Offitialem libellum ab episcopo accipiant presbiteri, cum ordinantur.

Item ex eodem. [Toletano IV. c. 25.]
Quando presbiteri in parrochiis ordinantur, libellum
offitialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi
deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam
in ipsis diuinis sacramentis offendant. Cum uero ad
letanias uel ad concilium uenerint, rationem episcopo suo
reddant, qualiter susceptum offitium celebrent, uel
baptizent.

C. III. Inscientia sacerdotum nec excusatione digna est nec uenia.

Item Leo Episcopis Constantinopolitanis.
Si in laicis uidetur intolerabilis inscientia, quanto
magis in his qui presunt, nec excusatione est digna, nec
uenia?

C. IV. Canones non licet sacerdotibus ignorare.

Item Celestinus omnibus orthodoxis Episcopis.
Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec
quicquam facere, quod possit Patrum regulis obuiare.
Que enim a nobis res digna seruabitur, si decretalium
norma constitutorum pro aliorum libitu licentia populis
permissa frangatur?

C. V. Que sacerdotibus necessaria sunt ad discendum.

Item ex dictis S. Augustini.
Que ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum,
id est sacramentorum liber, lectionarius, antiphonarius
baptisterium, computus, canones penitentiales, psalterium,
omeliae per circulum anni dominicis diebus et
singulis festiuitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum


defuerit, sacerdotis nomen uix in eo constabit, quia ualde
periculosae sunt euangelicae minae, quibus dicitur: "Si
cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadunt."

C. VI. Que oportet scire eum, qui episcopus est ordinandus.

Item ex VII. Sinodo. [cap. 2.]
Omnes psallentes repromittimus Deo: "In iustificationibus
tuis meditabor, non obliuiscar sermones tuos."
Quod omnes quidem Christianos obseruare saluberrimum
est, sed precipue hos, qui ecclesiasticam consecuti sunt
dignitatem. Unde diffinimus omnem, qui ad episcopatus
prouehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse,
ut ex hoc etiam omnis clerus, qui sub eo fuerit, ita
moneatur et inbuatur. Inquiratur autem diligenter a
metropolitano, si in promtu habeat legere scrutabiliter et
non transitorie tam sacros canones et sanctum euangelium,
quam diuini Apostoli librum et omnem diuinam scripturam
atque secundum mandata conuersari, et docere
populum sibi commissum. Substantia enim summi sacerdotii
nostri sunt eloquia diuinitus tradita, id est uera diuinarum
scripturarum disciplina, quemadmodum magnus
perhibet Dionisius. Quod si disceptauerit, et ita libenter
facere et docere minime spoponderit, nullatenus consecretur.
Ait enim prophetice Deus: "Tu scientiam repulisti,
et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris michi."

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 3.]
Placuit, ut ordinatis episcopis uel clericis prius ab
ordinatoribus suis decreta conciliorum auribus eorum inculcentur,
ne se aliquid contra statuta concilii fecisse peniteat.

C. VIII. Sacrae scripturae inherentes non obscurantur iniquitate mundana.

Item Zepherinus Papa. [epist. I. ad Episcopos Siciliae]
Sicut stellas celi non extinguit nox, sic mentes fidelium
inherentes firmamento sacrae scripturae non obscurat
mundana iniquitas.

C. IX. Ignorantia scripturarum est ignorantia Christi.

Item Ieronimus in Isaia.
Si iuxta apostolum Paulum Christus Dei uirtus est
et Dei sapientia est, ignoratio scripturarum est
ignoratio Christi.

C. X. A Domino sciuntur, uel ignorantur, qui ea, que Dei sunt, sapiunt, uel ignorant.

Item Gregorius in Moralibus.
Qui ea, que Dei sunt sapiunt, a Domino sapiuntur, et
qui ea, que Dei sunt, nesciunt, a Domino nesciuntur,
Paulo testante, qui ait: "Si quis ignorat, ignorabitur."
Idem: Quicumque stultus est in culpa, sapiens erit in pena.

C. XI. Non qui aliquid nescit, sed qui putat se scire quod nescit, errare probatur.

Item Augustinus. [in Enchiridio ad Laurentium, cap. 17.]
II. Pars. Quamuis errare quanta possumus cura
cauendum sit, non solum in maioribus, uerum etiam in minoribus
rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non
est tamen consequens, ut continuo erret quisquis aliquid
nescit, sed si quis se existimet scire quod nescit. Pro
uero quippe approbat falsum, quod erroris est proprium.
Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum.
Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non
errans recta ratione preponitur. In diuersis autem rebus,
id est cum iste scit alia, ille alia, et iste utiliora, ille minus
utilia uel etiam noxia: quis non in eis, que ille scit, ei preferat
nescientem? Sunt enim quedam, que nescire melius
est quam scire.
III. Pars. Gratian. Sed licet per ignorantiam gramaticae
artis aliquid uitiosum proferant episcopi uel presbiteri, non tamen
ideo a scolasticis sunt despiciendi, quia morum uitia magis
quam uerborum sunt precauenda.
Unde Augustinus in libro de catezizandis rudibus: [c. 9.]

C. XII. Non contempnant scolastici ecclesiasticam simplicitatem.

Sedulo monendi sunt scolastici ut humilitate induti
Christiana, discant non contempnere quos cognouerint
morum uitia quam uerborum amplius deuitare, sed
cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant,
quam etiam preferre consueuerant. His enim maxime
utile est nosse, ita esse preponendas uerbis sententias, ut
preponitur animus corpori. Ex quo fit, ut ita malle debeant
ueriores quam dissertiores audire sermones, sicut
malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos.
Nouerint etiam, non esse uocem ad aures Dei, nisi animi
affectum. Ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et
ministros ecclesiae forte animaduerterint uel cum barbarismis
et soloecismis Deum inuocare, uel eadem uerba, que
pronunciant, non intelligere, perturbateque distinguere, non
quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id, quod
plane intelligit, dicat "Amen"; sed quia pie toleranda sunt
ab eis, qui didicerint ut sono in foro, sic uoto in ecclesia
benedici. Itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictio
numquam tamen benedictio dici potest.


[PALEA.

C. XIII. De eodem.

Item Gregorius ad Leandrum Episcopum
Hispalensem, in prefatione Moralium ad finem.
Indignum uehementer existimo, ut uerba celestis oraculi
restringam sub regulis Donati. ]


[PALEA.

C. XIV. Item Augustinus de uera religione, c. 49. et 50.

Locutio diuinarum scripturarum secundum cuiusque linguae
proprietatem accipienda est. Habet enim omnis lingua
sua quedam propria genera locutionum, que cum in aliam
linguam transferuntur, uidentur absurda. ]


[PALEA.

C. XV. Item Ieronimus ad Pammachium, epistola LII., cuius initium est: Christiani interdum pudoris est.

Ecclesiastica interpretatio etiamsi habet eloquii uenustatem,
dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis
philosophorum scolis

C. XVI. Episcopus propter obprobrium senectutis a paruulis et a minimis discere non erubescat.

Item Clemens Papa. [epist. III.]
Nullus episcopus propter obprobrium senectutis uel
nobilitatem generis a paruulis uel minimis eruditis, si
quid forte est utilitatis aut salutis, inquirere negligat. Qui
enim rebelliter uiuit, et discere atque bona agere recusat,
magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur, et
potius infidelis quam fidelis monstratur.

DISTINCTIO XXXIX.

GRATIANUS.
Ecce plenarie monstratum est, quod sacerdotes oportet litterarum
tam sacrarum quam secularium esse peritos. Nunc
queritur, an secularium negotiorum oporteat eos habere peritiam?
Hanc prelatis esse necessariam, multis rationibus probatur.
Debent namque prelati subditis non solum spiritualia, sed etiam
carnalia subsidia ministrare, exemplo Christi, qui turbas sequentes
non solum uerbo docebat, sed etiam uirtute sanabat et corporalibus
alimentis reficiebat. Ut autem prelati hec omnia plene perficere
possint, secularium negotiorum oportet eos habere sollertiam,
ut eorum cautela et ecclesiae seruentur indempnes, et cuique necessaria
pro suo modo subministrentur. Unde quidam in episcopum
electus a B. Gregorio pro sua simplicitate repellitur, ne
eius occasione res ecclesiae dilapidarentur.
Unde idem scribit nobilibus ciuibus Neapolim: [lib. VIII.
epist. 40.]

C. I. Secularium negotiorum inperiti non sunt in episcopos ordinandi.

Petrus diaconus, quem a uobis electum asseritis,
omnino (ut dicitur) simplex est, et nostis, quia hoc tempore
talis in regiminis debet arce constitui, qui non solum de
salute animarum, uerum etiam de extrinseca utilitate et
cautela sciat esse solicitus.

DISTINCTIO XL.

GRATIANUS.
I. Pars. Oportet quoque episcopum esse ornatum et
hospitalem. Ornamenta episcopalia uirtutes debent intelligi,
que a Domino eis repromittuntur, dum dicitur: "Sacerdotes
eius induam salutari." Unde in ueteri testamento uariis uestibus
ex precepto Domini sacerdotes ornati leguntur, quia multimodis
uirtutibus splendere debet uita pontificis, ut gradui conferat
decorem, quem ab eo non accepit. Non enim loca, sed uita et
mores sanctum faciunt sacerdotem. Unde ex offitio suscepto non
licentiam peccandi, sed necessitatem bene uiuendi se nouerint
assecutos.
Unde Simacus Papa ait:

C. I. Offitium sacerdotii non confert, sed adimit licentiam delinquendi.

Non nos beatum Petrum (sicut dicitis) a Domino cum
sedis priuilegio, uel successores eius, peccandi iudicamus
licentiam suscepisse. Ille perhennem meritorum dotem cum
hereditate innocentiae transmisit ad posteros. Quod illi
concessum est per actuum lucem, ad illos pertinet, quos
par conuersationis splendor illuminat. Quis enim sanctum
esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo
si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt, que a
loci predecessore testantur. Aut enim claros ad hec
fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat.

C. II. Filii sanctorum sunt, qui exercent opera eorum.

Item Ieronimus. [ad Heliodorum, epist. I.]
Non est facile stare in loco Petri et Pauli et tenere
cathedram regnantium cum Christo, quia hinc dicitur:
non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed qui
exercent opera eorum.

C. III. Morum nobilitas, non loci uel generis, sacerdotes notificet.

Item Gregorius.
Nos, qui presumus, non ex locorum uel generis dignitate,


sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium
claritate, sed fidei puritate.

C. IV. Non loca uel ordines, sed merita nos Deo coniungunt.

Idem Anastasio Presbitero. [lib. VI. epist. 29.]
Non loca uel ordines creatori nostro nos proximos
faciunt, sed nos aut merita bona coniungunt, aut
mala disiungunt.

C. V. Magnitudo peccati uel dignitatis quemque fortiter deicit.

Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis
imperfecti in Matthaeum, homilia 40. ad c. 21.]
II. Pars. Homo Christianus fortiter cadit in peccatum
propter duas causas: aut propter magnitudinem
peccati, aut propter altitudinem dignitatis.

C. VI. Dampnatur Apostolicus, qui suae et fraternae salutis est negligens.

Item ex gestis Bonifacii Martiris.
III. Pars. Si papa suae et fraternae salutis negligens
reprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper
a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus,
nichilominus innumerabiles populos cateruatim secum ducit,
primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in eternum
uapulaturus. Huius culpas istic redarguere presumit
mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a
nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide deuius;
pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius
orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate
animaduertunt propensius pendere.

C. VII. Non ordines, sed uitae merita nos Deo commendant.

Item Augustinus ad Valerium. [epist. CXLVIII.]
IV. Pars. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia
tua, nichil esse in hac uita et maxime in hoc tempore
facilius et leuius et hominibus acceptabilius episcopi, aut
presbiteri, aut diaconi offitio, si perfunctorie atque adulatorie
res agatur, sed nichil apud Deum miserius et tristius
et dampnabilius. §. 1. Item: Nichil est in hac uita et


maxime in hoc tempore difficilius et laboriosius et
periculosius episcopi, aut presbiteri, aut diaconi offitio,
sed apud Deum nichil beatius, si eo modo militetur, quo
noster imperator iubet. Quis autem sit modus, nec a
pueritia, nec ab adolescentia mea didici, et eo tempore,
quo discere ceperam, uis mihi facta est merito peccatorum
meorum. Nam quid aliud existimem nescio, ut secundus
locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum
tenere non noueram.

C. VIII. Corrumpitur et ad terram sacerdotium trahitur, nisi legaliter et iuste seruetur.

Item Ysidorus.
Sicut uiri et mulieris digna coniunctio unum facit matrimonium,
et sicut duorum copulatio unum perficit corpus,
ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbiterum, et
electio et consecratio unum faciunt episcopum: que omnia
unum efficiunt corpus, quod citius corrumpitur et ad terram
trahitur, nisi legaliter conseruetur, nisi iuste uiuendo
laudetur.

C. IX. Gratia, non locus saluat animam.

Item Ambrosius. [lib. de paradiso, c. 4.]
V. Pars. Illud autem aduerte, quia extra paradisum
uir factus est, mulier intra paradisum, ut aduertas,
quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque
gratiam sibi comparat. Denique extra paradisum,
hoc est in inferiori loco, uir factus melior inuenitur, et illa,
que in meliori loco, hoc est in paradiso, facta est, inferior
inuenitur.

C. X. De eodem.

Item Gregorius. [lib. VI. Reg. epist. 5.]
Quelibet occulta loca sine gratia animam saluare non
possunt, quod aliquando in ipsis quoque conspicimus
erratibus electorum. Nam Loth in ipsa peruersa ciuitate
iustus fuit: in monte peccauit. Sed ista cur dicimus, cum
maiora nouerimus? Quid enim paradiso iucundius? quid
celo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus
de celo peccando cecidit.

C. XI. De eodem.

Idem.
Adam primus homo de paradiso pro peccato eiectus
est: hoc est, qui Dei nobilitatem a se deiecit, nobilitate
loci priuatur.

C. XII. Non est uere sacerdos omnis, qui nominatur sacerdos.

Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis imperfecti
in Matth. hom. 43. ad c. 23.]
VI. Pars. Multi sacerdotes, et pauci sacerdotes;


multi nomine, et pauci in opere. Videte ergo quomodo
sedeatis super cathedram, quia non cathedra
facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sanctificat
hominem, sed homo locum; non omnis sacerdos sanctus,
sed omnis sanctus sacerdos est. Qui bene sederit
super cathedram honorem accipit cathedrae; qui male
sederit, iniuriam facit cathedrae; ideoque malus sacerdos
de sacerdotio suo crimen adquirit, non dignitatem. In iudicio
enim sedens, si quidem bene uixeris et bene docueris,
populum instruis; si uero bene docueris et male
uixeris, tui solius condempnator eris. Nam bene uiuendo
et bene docendo populum instruis, quomodo uiuere debeat:
bene autem docendo et male uiuendo Deum instruis, quomodo
te debeat condempnare. Idem: §. 1. Quicumque
desiderauerit primatum in terra, inueniet confusionem in
celo, nec inter seruos Christi computabitur, qui de primatu
tractauerit, nec unusquisque eorum festinet, quomodo appareat
aliis maior, sed quomodo omnibus inferior uideatur,
quoniam non qui maior fuerit in honore, ille est iustior, sed
qui fuerit iustior, ille maior est.

DISTINCTIO XLI.

GRATIANUS.
I. Pars. Ecce, quibus oporteat sacerdotem esse ornatum
moribus. Scilicet preterea oportet illum esse ornatum in exterioribus,
habitu uidelicet et incessu: habitu, ut nec fulgidis, nec
sordidis se uestibus ornet. Ut enim ait Ieronimus nec affectatae
sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt, quod tam de
uestibus, quam de cibis intelligendum est.
Unde Augustinus ait in libro [III.] de doctrina Christiana:
[cap. 12.]

C. I. Pro moribus eorum, cum quibus uiuimus, alimentis uti debemus.

Quisquis rebus pretereuntibus restrictius utitur quam
sese habent mores eorum, cum quibus uiuit, aut intemperans,
aut supersticiosus est. Quisquis uero sic eis utitur,
ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat,
aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus
enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est.
§. 1. Quid igitur locis, et temporibus, et personis
conueniat, diligenter adtendendum est, nec temere flagitia
reprehendamus. Fieri enim potest, ut sine aliquo uitio
cupidinis uel uoracitatis preciosissimo cibo sapiens utatur,
insipiens autem fedissima gulae flamma in uilissimum ardescat,
et sanius quisque maluerit more Domini pisce
uesci, quam lenticula more Esau, nepotis Abraham, aut
hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores
sunt nobis pleraeque bestiae, quia uilioribus escis
aluntur. Nam in omnibus huiuscemodi rebus non ex


earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi
et modo appetendi uel probandum est, uel inprobandum
quod facimus.

C. II. Non cibus, sed appetitus in culpa est.

Item Augustinus super epistolam Iohannis.
Deliciae quelibet, si absque desiderio percipiantur, non
officiunt, et uiles cibi appetenter accepti inpediunt profectum
abstinentiae. Dauid enim aquam concupitam
effudit, et Elias carnes comedit.

C. III. Contra suae infirmitatis consuetudinem aliquibus cibis non cogantur diuites uti.

Idem in libro de uerbis Domini. [secundum Mattheum c. 7.
serm. V.]
Non cogantur diuites pauperum cibis uesci, utantur
consuetudine infirmitatis suae, sed doleant se aliter non
posse: si consuetudinem mutant, egrotant. Utantur
superfluis, dent inopibus necessaria; utantur preciosis,
dent pauperibus uilia.

C. IV. Equanimitas tolerandi, non usus, uel abstinentia cibi iustitiam facit.

Idem in libro [II.] questionum euangeliorum. [c. 11.]
Quod dicit Dominus in euangelio: "Iustificata est
sapientia ab omnibus filiis suis," ostendit filios sapientiae
intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iusticiam,
sed in equanimitate tolerandi inopiam, et temperancia
per abundantiam non se corrumpendi, atque oportune
sumendi uel non sumendi ea, quorum non usus, sed
concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest
omnino, quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati
corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum
his, cum quibus tibi uiuendum est. Neque quantum sumas
multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius
saturari, et eos tamen illi ipsi paruo, quo saciantur, ardenter
et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios
autem plus paulo poculo saciari quidem, sed tolerabiliter
inopiam perpeti, et uel ante horam positas epulas,
si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate
aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non
quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum
atque personae suae, et pro suae ualetudinis necessitate
quis accipiat, sed quanta facilitate et serenitate
animi careat, cum his uel oportet, uel necesse est carere;
ut illud in animo Christiani conpleatur, quod Apostolus
dicit: "Scio et minus habere, scio et habundare; ubique


et in omnibus inbutus sum: et saciari, et esurire, et habundare,
et penuriam pati, omnia possum in eo, qui me confortat."

C. V. Temperantia ciborum et uestium, non dissolutio eorum laudatur.

Item ex Concilio Gangrensi. [c. ultimo.]
Parsimoniam cum ueste humili non reprobamus, sicut
etiam ornatum preter corporis diligentiam infucatum laudamus.
Dissolutos autem et fractos uestibus et incessu
non recipimus; pietatem in priuatis domibus non concludentes,
omnem locum in nomine Domini edificatum
honoramus; et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem
communem recipimus, et bona opera, que supra
uires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas
traditiones beatificamus, et omnia, que conueniunt
tradicionibus apostolicis et sanctarum scripturarum preceptis,
in ecclesia fieri exoptamus.

C. VI. Sub specie uirtutum sepe se uicia ingerunt.

Item Gregorius. [Iohanni Constantinopolitano, lib. I.
Reg. epist. 24.]
Sepe uicia esse se uirtutes mentiuntur, ut tenacia
parsimonia, effusio largitas, crudelitas zelus iusticiae, remissio
pietas uelit uideri.

C. VII. Meritis fidei et uitae, non diuitiis episcopalis auctoritas queritur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 15.]
Episcopus uilem supellectilem, et mensam ac uictum
pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et
uitae meritis querat. §. 1. Hospiciolum quoque non
longe ab ecclesia habeat.

[C. VIII.]

Item ex eodem. [c. 45.]
Clericus professionem suam etiam habitu et incessu
probet, et ideo nec uestibus, nec calciamentis decorem
querat.
Gratian. Sicut ergo in cibis mores eorum, cum quibus
uiuimus, obseruare monemur, sic et de indumentis intelligendum
est. Ut enim alibi dicitur: "quisquis contemptis his, cum quibus
uiuit, lautiora sibi uel austeriora pre ceteris indumenta uel
alimenta querit, aut intemperans sui est, aut supersticiosus."
Incessu autem debet esse sacerdos ornatus, ut grauitate itineris
mentis maturitatem ostendat. Incompositio enim corporis (ut
Augustinus ait) qualitatem indicat mentis. Unde istoriographus


ille, cum mutabilitatem eius describeret, cuius conscientia
excita curis uastabat mentem, inter cetera etiam hoc
notabile indicauit: "Incessus eius modo citus modo tardus".

DISTINCTIO XLII.

GRATIANUS.
I. Pars. Hospitalem uero sacerdotem esse oportet, ne sit
in numero eorum, quibus in iudicio dicetur: "Hospes eram
non suscepistis me." Qui enim Apostolum secutus alios ad hospitalitatem
debet inuitare, quomodo hospitalitatis exhortator poterit
esse, qui domum propriam hospitibus claudit? Si enim sacerdos
primum a se ipso et a domestica sua ecclesia debet exigere quod
postea populis imperet; si primum, imitando Christum, ipse debet
facere que postea populum doceat: necesse est, ut pauperes
hospitio recipiat, quo ad hospitalitatem facilius suo exemplo subditos
attrahat. §. 1. Ordinandus itaque sacerdos ad memoriam
reuocet, quomodo Abraham et Loth per hospitalitatis opera Deo
placere, et angelos hospitio recipere meruerunt; quomodo
angeli, Sodomis hospitalem domum ingressi, Loth cum familia sua
liberauerint; quomodo clausas domos cum hospitibus ignis ingressus
perdiderit; quomodo etiam secundum Ieronimum aliena
rapere conuincitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur;
ac sic per opera pietatis instituat ut etiam presentis uita
subsidia, et eternae claritatis premia a Domino percipiat:
utrumque enim pietati promittitur. §. 2. Unde Apostolus scribens
ad Timotheum ait: "Exerce te ipsum ad pietatem. Nam
corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem
utilis est ad omnia, habens promissionem uitae, que nunc est, et
futurae." Ab hac quisquis alienus fuerit, in sacerdotem ordinari
non poterit §. 3. Si enim uidua in ecclesia recipi prohibetur,
que pauperes non recipit in hospitio, que pedes sanctorum
non lauit, que omne opus bonum non est executa: multo magis
sunt prohibendi a sacerdotio, qui ab opere pietatis probantur
alieni. §. 4. Unde quidam hospitalitatis opera despicientes
in Gangrensi Concilio excommunicantur. Sic enim in eo
statutum est: [c. 11.]

C. I. Non sint despiciendi, qui conuiuia pauperibus exhibent.

Si quis despicit eos, qui fideliter agapas, id est conuiuia,
pauperum exhibent et propter honorem Domini conuocant
fratres, et noluerit communicare huiuscemodi uocationibus,
paruipendens quod geritur, anathema sit.
Gratian. Hinc etiam Iohannes Euangelista in epistola
sua quendam Diotrepem excommunicat, qui nec pauperes
recipiebat, et recipientes de ecclesia eiciebat. In hospitalitate
autem non est habendas delectus personarum, sed indifferenter
quibuscumque sufficimus hospitales nos exhibere debemus.


Unde Iohannes Crisostomus in epistola ad Ebreos:
[hom. XI. ad c. 6. circ. fin.]

C. II. In recipiendis hospitibus nulla debet esse distinctio.

II. Pars. Quiescamus ab hac absurda curiositate, et
diabolica, et peremptoria. Si enim in clero electum se
esse dicat, si sacerdotem se nominet, scrutare: non enim
sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa
maiora periculum uertitur: non enim das, sed accipis. Si
uero pro nutrimento postulat, ne in his examines. Quomodo
Abraham hospitalem se circa omnes ostendebat.
Si scrutator esset circa refugientes ad se, numquam
angelos hospitio recepisset. Fortassis enim non
putasset eos angelos, sed cum reliquis repelleret;
sed quoniam omnes recipiebat, suscepit et angelos. Non
enim ex uita eorum, quos accipis, mercedem tibi retributurus
est Deus, sed ex uoluntate et ex honorificentia
multa, ex misericordia, et bonitate.
III. Pars. Gratian. Sed licet ipsa conuiuia despicienda
non sint, nec tamen in ecclesiis celebram, nec clericos ad ea
conuocatos partes sibi ex eis tollere

C. III. Clerici ad agapen uocati partem sibi non tollant.

Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos ad
agapen uocatos partes tollere, propter iniuriam que ex
hac occasione ecclesiastico ordini poterit deputari.

C. IV. In locis Deo sacratis nec comedere, nec accubitus sternere liceat.

Item. [c. 28.]
IV. Pars. Non oportet in basilicis seu in ecclesiis
agapen facere et intus manducare, uel accubitus sternere.

C. V. Nisi necessitate coacti in ecclesia clerici non conuiuentur.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 30.]
Nulli episcopi uel clerici in ecclesia conuiuentur, nisi
forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur.
Populi etiam ab huiusmodi conuiuiis quantum fieri potest
prohibeantur.


[PALEA.

C. VI. De eodem.

Item ex dictis B. Benedicti Abbatis.
Oratorium hoc sit, quod dicitur; nec ibi quicquam aliud
geratur uel condatur, quam quod diuinis ministeriis
conueniat. ]


[PALEA.

C. VII. De eodem.

Item Augustinus. [epist. CIX. de regula monachorum.]
In oratorio preter orandi et psallendi cultum penitus
nichil agatur, ut nomini huic et opera iugiter inpensa concordent. ]

DISTINCTIO XLIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Pudicus quoque debet esse sacerdos, ut et moribus,
et uerbis pudorem indesinenter exhibeat. Unde in Canticis Canticorum
genae sponsae, id est predicatores, turturi comparantur.
§. 1. Debet etiam gratiam docendi habere, quia ut Ieronimus
ait: "Innocens absque sermone conuersatio, quantum exemplo
prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum et baculo
lupi sunt arcendi." In ipsa autem doctrina discretum oportet
esse rectorem, ne aut tacenda proferat, aut dicenda taceat.
Unde Gregorius in XV. capitulo [Part. II.] sui Pastoralis
[c. 4.] ait:

C. I. De discretione predicationis, et silentii.

Sit rector discretus in silentio, utilis in uerbo, ne aut
tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut
incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium
hos, qui erudiri poterant, in errorem derelinquit.
Sepe namque rectores improuidi, humanam amittere gratiam
formidantes, loqui libere recta pertimescunt, et iuxta ueritatis
uocem nequaquam iam gregis custodiae pastorum
studio, sed mercenariorum uice deseruiunt, quia ueniente
lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc
namque eos per Prophetam Dominus increpans ait in
Ysaia: "Canes muti, non ualentes latrare." Hinc rursum
queritur dicens in Ezechiele: "Non ascendistis ex
aduerso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut
staretis in prelio in die Domini." Ex aduerso quippe ascendere
est pro defensione gregis uoce libera huius mundi
potestatibus contraire. Et in die Domini in prelio stare
est prauis decertantibus ex iustitiae amore resistere.
Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam
tacendo terga prebuisse? qui nimirum, si pro grege se obicit,
murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursus
delinquenti populo dicitur in Hieremia: "Prophetae tui
uiderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem
tuam, ut te ad penitentiam prouocarent." Prophetae quippe
in sacro eloquio nonnunquam doctores uocantur, qui dum
fugitiua esse presentia indicant, que sunt uentura manifestant;
quos diuinus sermo falsa uidere redarguit, quia,
dum culpas corripere metuunt, incassum delinquentibus
promissa securitate blandiuntur, qui iniquitatem peccantium
nequaquam aperiunt, quia ab increpationis uoce conticescunt.
Clauis quippe apertionis est sermo correctionis quia increpando


culpam detegit, quam sepe nescit ipse etiam
qui perpetrauit. Hinc Paulus ait ad Titum: "Ut potens
sit ad exhortandum in doctrina sana et eos qui contradicunt,
redarguere." Hinc per Malachiam dicitur: "Labia
sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore
eius, quia angelus Domini exercituum est." Hinc per
Ysaiam Dominus ammonet dicens: "Clama, ne cesses,
sicut tuba exalta uocem tuam." Preconis quippe offitium
suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante aduentum
iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando
gradiatur. Sacerdos ergo, si predicationis est nescius,
quam clamoris uocem daturus est preco mutus? In Actibus
Apostolorum: hinc est enim, quod super pastores
primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit, quia
nimirum, quos repleuerit, de se protinus loquentes facit.
Hinc Moysi precipitur in Exodo, ut tabernaculum sacerdos
ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut uidelicet predicationis
uoces habeat, ne superni inspectoris iudicium ex silentio
offendat. Scriptum quippe est: "Ut audiatur sonitus, quando
ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non
moriatur." Sacerdos namque ingrediens uel egrediens moritur,
si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se
occulti iudicis exigit, si sine predicationis sonitu incedit.
Apte autem tintinnabula uestimentis illius describuntur inserta.
Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta
opera debemus accipere? Propheta attestante, qui ait in
Psalmo CXXXVI.: "Sacerdotes tui induantur iusticia."
Vestimentis itaque illius tintinnabula inherent, ut uitae uiam
cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament.
Sed cum rector se ad loquendum preparat, sub quanto
cautelae studio loquatur, attendat, ne, si inordinate ad
loquendum rapitur, erroris uulnere audientium corda feriantur,
et cum fortasse sapientem se uideri desiderat, unitatis
compagem insipienter abscidat. Hinc namque
ueritas dicit in Marco: "Sal in uobis, et pacem habete
inter uos." Per sal quippe uerbi sapientia designatur. Qui
ergo sapienter loqui nititur, magnopere metuat, ne eius
eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait
ad Romanos: "Non plus sapere, quam oportet sapere,
sed sapere ad sobrietatem." In Exodo in sacerdotis ueste
iuxta diuinam uocem tintinnabulis mala Punica coniunguntur.
Quid enim per mala Punica nisi fidei unitas designatur?
Nam sicut in malo Punico uno exterius cortice multa interius
grana muniuntur, sic innumeros sanctae ecclesiae populos
unitas fidei contegit, quos intus diuersitas meritorum tenet.
Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc, quod
iam premisimus, per semetipsam discipulis clamat ueritas
in Marco: "Habete sal in uobis, et pacem habete inter
uos": ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala
Punica tintinnabulis iungite, ut per omne, quod dicitis, unitatem
fidei cauta obseruatione teneatis. §. 1. Prouidendum
quoque est sollicita intentione rectoribus, ut ab eis nullo
modo non solum praua, sed nec recta quidem nimie et
inordinate proferantur, quia sepe dictorum uirtus perditur,
cum apud corda audientium loquacitatis incauta inportunitate


leuigatur, et auctorem suum hec eadem loquacitas
inquinat, que seruire auditoribus ad usum profectus ignorat.
Unde bene per Moysen dicitur in Leuitico: "Vir, qui
fluxum seminis patitur, inmundus erit." In mente quippe
audientium semen secuturae cogitationis est audita equalitas
locutionis, quia, dum per aurem sermo concipitur
cogitatio in mente generatur. Unde ab huius mundi
sapientibus in Actibus Apostolorum predicator egregius
semiuerbius uocatus est. Qui ergo fluxum seminis
sustinet, inmundus asseritur, quia multiloquio subditus
ex eo se inquinat; quod si ordinate promeret, prolem
rectae cogitationis edere in audientium corde potuisset,
dumque incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum
generis, sed ad inmundiciam semen fundit. Unde
Paulus quoque, cum de instancia predicationis discipulum
admoneret, dixit ad Timotheum Ep. II.: "Testificor coram
Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuos
et aduentum ipsius et regnum eius, predica uerbum,
insta oportune, inportune." Dicturus: "inportune," premisit:
"oportune," quia scilicet apud auditoris mentem
ipse sua uilitate se destruit, si habere inportunitas
oportunitatem nescit.

C. II. Porcis et canibus sacra non sunt committenda.

Item Origenes.
II. Pars. In mandatis habemus, ut uenientes ad ciuitatem
discamus prius, quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum
sumamus; quanto magis nosse oportet, quis qualisue sit
is, cui inmortalitatis uerba credenda sunt? Solliciti enim
esse debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos.
Sed ob alias causas utile est uiri huius me habere
noticiam. Si enim sciam, quia in his, de quibus non
potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis,
(hoc est, si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis, et
humanus est, que utique bona nullus ambigit,) tunc
consequens uidebitur, ut ei, qui obtinet bona uirtutum,
etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus
maculari eius uita uidebatur, que est in reliquis probabilis,
emendetur. Si uero in his, que palam sunt, peccatis
inuolutus permanet et inquinatur, non me oportet aliquid
de secretioribus et remotis diuinae sententiae
proloqui, sed magis protestari, et conuenire eum, ut peccare
desinat et actus suos a uiciis emendet. Quod si ingesserit
se, et prouocabit nos dicere, que eum minus recte agentem
non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere.
Nam nichil omnino respondere auditorum causa utile non
uidetur, ne forte estiment, nos responsionis penuria
declinare certamen, et fides eorum ledatur non intelligentium
propositum nostrum.

C. III. Verba predicationis persecutoribus suis prelati non subtrahant.

Item Anacletus. [epist. I. omnibus Episcopis.]
III. Pars. Scimus autem, multos ob id infestare doctores,
ut eos perdant, et propriae uoluntatis placita


adinpleant. Non propterea tamen doctores (in quantum
uires suppetunt) a recta emulatione et bona intentione
recedere debent, scientes, quia beati, qui persecutionem
patiuntur propter iusticiam.

C. IV. Non mundus est a sanguine subiectorum, qui Dei consilium illis non annunciat.

Item Gregorius Venantio Episcopo. [lib. I. epist. 33.]
Ephesiis Paulus dicit: "Mundae sunt manus meae
a sanguine omnium uestrum: non enim subterfugi, quominus
annunciarem omne consilium Dei uobis." Mundus ergo a
sanguine eorum non esset, si eis Dei consilium pronunciare
noluisset, quia, cum increpare delinquentes noluerit,
eos proculdubio tacendo pastor occidit.

C. V. Eternae dampnationis penam incurrit predicator, qui semen diuini uerbi non spargit.

Item Nicolaus Papa. [ad Michaelem Imperatorem in
epistola, cuius initium est: "Proposueramus."]
Dispensatio est nobis celestis seminis iniuncta;
"uae si non sparserimus, uae si tacuerimus." Quod cum
electionis uas formidet et clamet, quanto magis cuilibet
exiguo metuendum est? Proinde, sicut non leue discrimen
incumbit pontificibus, siluisse quod congruit, ita his
(quod absit) non mediocre periculum est, qui cum debeant
parere, despiciunt.
IV. Pars. Gratian. Pariter quoque obseruare debet sacerdos,
ne indignis et non intelligentibus secreta misteria sua
predicatione reserare incipiat. Qui enim ea docet, que ab auditoribus
intelligi non ualent, non eorum utilitatem, sed
sui ostentationem facit. Unde in expositione: "Beati inmaculati,"
dicitur: "Vicium animi est, indignis secreta uulgare,
quod fit uel loquacitate incauta, dum sine iudicio uolat
irreuocabile uerbum, uel adulatione, ut ei placeat, cui secreta
reuelat, uel iactatione scientiae, ut plura scire uideatur." In
quibus omnibus profecto datur intelligi, quanta debeat esse discretio
in predicatione sacerdotis, qua si forte caruerit, tanquam
torto naso, sacerdotalis offitii iudicatur indignus.

DISTINCTIO XLIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Cum autem uinolentus esse prohibetur, gulae intemperantiam
nequaquam habere permittitur; neque enim ebrietas
prohibetur, et uoracitas permittitur. Utrumque enim inter opera
tenebrarum Apostolus connumerat, scribens Romanis: "Non
in comessationibus et ebrietatibus." Ventris namque ingluuies ad
luxuriam facile prouocat, et omne bonum opus dissoluit. Unde
uenter et genitalia sibimetipsis uicina sunt, ut ex uicinitate membrorum
confederatio intelligatur uitiorum. Hinc etiam Nabusardan
princeps cocorum muros Ierusalem destruxisse legitur,
quia uenter, cui multitudo cocorum deseruit, edificia uirtutum
ad solum redigit. Sacerdos itaque de altario uiuere, non
luxuriari querat. Unde Ieronimus ait: "Tibi o sacerdos de


altario uiuere, non luxuriari permittitur." §. 1. Sunt autem
comessationes non solum sacerdotibus, sed etiam laicis noxiae
qui festiuos et solempnes dies non aliter se digne celebrare putant,
nisi comessationibus deseruiant.
Unde Augustinus scribit ad Aurelium Episcopum:
[epist. LXIV.]

C. I. Non est uacandum comessationibus et ebrietatibus.

Comessationes et ebrietates ita concessae putantur et
licitae, ut in honorem beatissimorum martirum non solum
per dies solempnes, (quod unus quisque non lugendum
uideat, qui hec non carneis oculis inspicit?), sed etiam cotidie
celebrentur. Et post pauca: Non ergo aspere, quantum
estimo, non duriter, non modo imperiose ista
tolluntur: magis docendo quam iubendo, magis monendo
quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine.
Seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et
si quidem minamur, cum dolore fiat, de scripturis comminando
uindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate,
sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius mouebuntur
spirituales uel spiritualibus proximi, quorum auctoritate
et lenissimis quidem, sed instantissimis admonicionibus
cetera multitudo frangatur.

C. II. Nulli clericorum aut continentium licet tabernas intrare.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 24.]
Non oportet clericos seruientes a presbiteris usque
ad subdiaconos et deinceps ordinis ecclesiastici omnes
usque ad ministros, aut lectores, aut exorcistas, aut hostiarios,
aut psalmistas, aut etiam eos, qui in proposito continentiae
sunt, tabernas intrare.

C. III. Deponatur clericus, qui tabernas aut ergasterium habere uoluerit.

Item ex VI. Sinodo. [cap. 9.]
Nulli licet clerico tabernam aut ergasterium habere.
Si enim huiusmodi tabernam ingredi inhibetur,
quanto magis aliis ministrare in ea? Si quis uero tale quid
fecerit, aut cesset, aut deponatur.

C. IV. Nisi necessitate compulsi clerici tabernas non ingrediantur.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 27.]
Clerici edendi uel bibendi causa tabernas non ingrediantur,
nisi peregrinationis necessitate compulsi.

C. V. Corripiendus est episcopus, qui conuiuiis occupatur.

Item Gregorius Natali Episcopo. [lib. II. Reg.
Indict. X. epist. 14.]
II. Pars. Multis ab urbe tua uenientibus, frater karissime,
didici, pastorali cura derelicta solis te conuiuiis
occupatum. Que audita non crederem, nisi hec actionum
tuarum experimentis approbarem. Nam quia nequaquam
lectioni studeas, nequaquam exortationi inuigiles, sed ipsum
quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium,
quod eis, sub quibus positus es, seruare reuerentiam
nescis.

C. VI. De eodem.

Item ad eundem. [ib. II. epist. 37.]
Conuiuia, que ex intentione impendendae karitatis
fiunt, recte uestra fraternitas in suis epistolis laudat. Sed
tamen sciendum est, quia tunc ex karitate ueraciter prodeunt,
cum in eis nulla absentium uita mordetur, nullus ex
irrisione reprehenditur, nec in eis inanes secularium negotiorum
fabulae, sed uerba sacrae lectionis audiuntur; cum
non plus, quam necesse est, seruitur corpori, sed sola eius
infirmitas reficitur, ut ad usus exercendae uirtutis habeatur.
Hec itaque si uos in uestris conuiuiis agitis, abstinentium,
fateor, magistri estis.


[PALEA.

C. VII. Item ex Concilio Nanetensi.

Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium
diem, trigesimum, aut septimum, uel tertium alicuius defuncti,
aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri
conuenerit, se inebriare ullatenus presumat, nec precatus
amore sanctorum uel ipsius animae bibere, aut alios
ad bibendum cogere, uel se aliena precatione ingurgitare;
nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre,
aut cantare presumat, aut turpia ioca uel urso, uel tornatricibus
ante se fieri patiatur; nec laruas demonum
ante se ferri consentiat, quia hoc diabolicum est et a sacris
canonibus prohibitum. ]


[PALEA

C. VIII. De eodem.

Item ex eodem.
Quando autem conuenerint presbiteri ad aliquod conuiuium,
aliquis prior illorum uersum ante mensam incipiat
et cibum benedicat. Et tunc secundum ordinem sedeant,
alter alteri honorem prebentes; et per uices cibum et
potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de
sancta scriptura legat. Et post refectionem similiter sanctum


ymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in cena
fecisse legitur, et sic se contineant omnes presbiteri,
maxime in talibus locis, ut non uituperetur ministerium
illorum. ]


[PALEA

C. IX. De eodem.

Item ex eodem.
Quando presbiteri per calendas simul conueniunt post
peractum diuinum misterium ad necessariam collationem,
non quasi ad plenam refectionem, sed quasi ad
prandium ibi ad tabulas resideant, ne per talia inhonesta
conuiuia se inuicem grauent, quia indecens est et onerosum.
Sepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes maius
damnum de reprehensione consequuntur, quod de grauedine
mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciant. Nam
de huiusmodi conuentu Paulus Corinthios reprehendit, qui
inconuenienter cenam dominicam manducare conueniebant.
Sic et qui ad cenam dominicam, id est ad collationem
uerbi, sub occasione conueniunt, et ex ueritate uentris
causa coniunguntur, reprehensibiles coram Deo et hominibus
habentur. Et ideo peractis omnibus, qui uoluerint
panem cum caritate in domo fratris sui simul cum fratribus
frangant, et singuli singulos bibere faciant, et maxime
ultra tertiam uicem poculum non contingant, et sic ad
ecclesias redeant. ]

C. X. Christiani ex simbolis conuiuia non celebrent.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 55]
III. Pars. Non oportet ministros altaris uel quoslibet
clericos, aut etiam laicos Christianos ex simbolis, que
uulgus comissalia appellat, conuiuia celebrare.

C. XI. Sacrarum scripturarum lectio sacerdotalibus conuiuiis semper admisceatur.

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 7.]
Pro reuerentia Dei et sacerdotum id uniuersa
constituit sinodus, ut (quia solent crebro mensis ociosae
fabulae interponi) in omni sacerdotali conuiuio lectio diuinarum
scripturarum misceatur. Per hoc enim et animae edificantur
ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur.

C. XII. De confertis nec conuiuia facere, nec ante horam diei tertiam clericis comedere licet.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 61. et 66.]
Non liceat sacerdotes uel clericos, sed nec religiosos laicos
conuiuia facere de confertis. §. 1. Nec oportet
clericos uel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam
inire conuiuia, neque aliquando clericos, nisi ymno dicto
edere panem, et post cibos gratias auctori Deo
referre.
Gratian. Si ergo laicis comessationes dampnabiles sunt,


multo magis sacerdotibus inputantur ad gehennam. Venter enim
pinguis (ut ait Ieronimus) crassum sensum generat, cum
sacerdotalis sensus econtra uigil debeat esse et tenuis;
atque ideo edacitatis uitio obnoxii in sacerdotes ungi non debent.
Hi enim (ut ait Gregorius in Moralibus), qui adhuc uiciorum
bello subiacent, nequaquam per predicationis usum preesse magisterio
ceterorum debent.

DISTINCTIO XLV.

GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur: "non percussorem". Non enim oportet
episcopum ita esse irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat,
qui debet esse patiens: sed sequatur eum, qui dorsum posuit ad
flagella.
Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo Constantinopolitano:
[lib. I. epist. 52.]

C. I. Verborum correctione, non uerberibus timeri debent episcopi.

Quid autem de episcopis, qui uerberibus uolunt timeri,
canones dicant, bene fraternitas uestra nouit. Pastores
enim facti sumus, non percussores. Egregius predicator
dicit: "Argue, obsecra, increpa cum omni patientia
et doctrina." Noua uero atque inaudita est ista predicatio,
que uerberibus exigit fidem.

[C. II.]

Item in quodam Concilio. [Romano sub Siluestro, c. 17.]
Neminem quisquam peccantem clericum cede attingat,
non presbiter diaconum, non episcopus clericum uel
seruitorem ecclesiae ad cedem perducat. Quod si ita
causa exigit, id est, si incorrigibilis extiterit clericus,
triduo priuetur honore, ut penitens redeat ad matrem ecclesiam.

C. III. Non asperis, sed blandis uerbis ad fidem sunt aliqui prouocandi.

Item Pascasio Episcopo Neapolim. [lib. XI. epist. 15.]
Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione
ad fidem cupiunt rectam adducere, blandimentis debent,
non asperitatibus studere, ne quorum mentem reddita a
plano ratio poterat prouocare, pellat procul aduersitas.
Nam quicumque aliter agunt, et eos sub hoc uelamine a
consueta ritus sui uolunt cultura remouere, suas illic
magis, quam Dei probantur causas attendere. §. 1. Iudei
siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt asserentes,
quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum
sollempnitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit
licitum festiuitatum suarum sollempnia colere, sicut eis nunc
usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit
obseruare. Quod si ita se ueritas habet, superuacuae rei


uidentur operam dare. Nam quid utilitatis est, quando,
etsi contra longum usum fuerint uetiti, ad fidei illis
conuersionem nil proficit? Aut cur Iudeis qualiter ceremonias
suas colere debeant regulas ponimus, si per hoc
eos lucrari non possumus? Agendum est ergo, ut potius
ratione et mansuetudine prouocati sequi nos uelint, non
fugere, ut eos, ex eorum codicibus ostendentes que dicimus,
ad sinum matris ecclesiae Deo possimus adiuuante
conuertere. Itaque fraternitas tua eos monitis prout
potuerit, Deo adiuuante ad conuertendum accendat, et de
suis illos solempnitatibus inquietari denuo non permittat,
sed omnes festiuitates feriasque suas, sicut hactenus tam
ipsi quam parentes eorum per longa colentes retro tempora
tenuerunt, liberam habeant obseruandi celebrandique
licentiam.

C. IV. Non seueritate, sed beniuolentia subditos prelati corripiant.

Idem uniuersis Episcopis per Galliam et Europam et
Germaniam constitutis.
Licet plerumque accidant sacerdotibus que sunt reprehendenda,
plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia
quam seueritas, plus cohortatio quam commotio, plus
karitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione
aut sine peccato uiuat. Nam si Dominus statim post
trinam negationem B. Petrum preceptorem nostrum apostolum
iudicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset.
Expectandi ergo atque corrigendi magis sunt
rectores ecclesiae, quam statim iudicandi. Unde necesse
est queque negotia ecclesiastica post multarum
experimenta causarum sollicitius perspici, et diligentius
precaueri, quatinus per spiritum karitatis et pacis omnis
materia scandalorum et presumptio Iudeorum atque
oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur.
Et sicut non uult quisquam fratrum se aliorum iudicio
pregrauari, ita non audeat alii inferre quod sibi non
uult fieri.
Iudei non sunt cogendi ad fidem, quam tamen si inuiti susceperint,
cogendi sunt retinere.
Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 56.] statutum est:

C. V. Sicut non sunt Iudei ad fidem cogendi, ita nec conuersis ab ea recedere permittitur.

De Iudeis autem precepit sancta sinodus, nemini
deinceps uim ad credendum inferre. "Cui enim uult
Deus miseretur, et quem uult indurat." Non enim tales


inuiti saluandi sunt, sed uolentes, ut integra sit forma iusticiae.
Sicut enim homo propria arbitrii uoluntate serpenti
obediens periit, sic uocante se gratia Dei propriae
mentis conuersione quisque credendo saluatur. Ergo
non ui, sed libera arbitrii facultate ut conuertantur
suadendi sunt, non potius inpellendi. Qui autem iampridem
ad Christianitatem coacti sunt, (sicut factum est
temporibus religiosissimi principis Sisebuti), quia iam constat
eos sacramentis diuinis associatos, et baptismi
gratiam suscepisse, et crismate unctos esse, et corporis
Domini extitisse participes, oportet, ut fidem, quam
ui uel necessitate susceperint, tenere cogantur, ne
nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt,
uilis ac contemptibilis, habeatur.

C. VI. Beniuolentia plus quam seueritas erga corrigendos agat.

Item Leo Episcopus. [epist. LXXXII. ad Anastasium
Episcopum Thessalonicensem, c. I.]
Licet nonnumquam accidant, que in sacerdotalibus sunt
reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat
beniuolentia quam seueritas, plus cohortacio quam commotio,
plus karitas quam potestas. Sed ab his, qui
que sua querunt, non que Iesu Christi, facile ab hac lege
disceditur; et dum dominari magis quam consulere subditis
placet honor inflat superbiam, et quod prouisum
est ad concordiam, tendit ad noxam.

C. VII. Deiciatur ab offitio diaconus presbiter et episcopus uerberibus timeri querens.

Item ex canone Apostolorum. [can. 28. (juxta priscam
uersionem)]
Episcopum, aut presbiterum, aut diaconum percutientem
fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per
huiusmodi uolentem timeri, ab offitio suo deici precipimus,
quia numquam nos Dominus hoc docuit. E
contrario uero ipse, "cum percuteretur, non repercutiebat,
cum malediceretur, non maledicebat, cum
pateretur, non comminabatur."

C. VIII. Non uerberibus, sed uerbis subditos episcopi corripiant.

Item ex Concilio Bracarensi. [III. c. 7.]
Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare uel
increpare in omni patientia precipiat, extra hanc doctrinam
nouimus quosdam ex fratribus tantis cedibus in honoratos


efferuescere, quanto poterant latrocinantium
promereri personae. Et ideo, qui gradus iam ecclesiasticos
meruerunt, id est presbiteri, abbates siue leuitae, qui,
exceptis grauioribus et mortalibus culpis, nullis debent
uerberibus subiacere, non est dignum, ut passim unusquisque
prelatus honorabilia membra sua prout uoluerit et
ei placuerit uerberibus subiciat et dolori, ne dum incaute
subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi
subditorum reuerentiam subtrahat, iuxta illud, quod quidam
sapiens dicit: "Leuiter castigatus reuerentiam exhibet
castiganti, asperitatis autem nimiae increpatio nec increpationem
recipit, nec salutem." Et ideo, si quis aliter,
quam dictum est, predictos honorabiles subditos, licentia
perceptae potestatis elatus, malicia tantum crediderit
uerberandos, iuxta uerberum modum, quem intulerit,
excommunicationis pariter et exilii sentenciam sustinebit.
II. Pars. Gratian. Salomon uero econtra ammonet,
dicens: "Percute filium tuum uirga, et liberabis animam eius a
morte." Hinc etiam B. Gregorius scribit in Dialogo, B. Benedictum
quendam monachum uirga percutiendo sanasse, quem
crebra ammonitione curare non poterat. Hinc etiam Dominus
flagello facto de resticulis male uersantes in templo flagellauit
et de orationis domo eiecit. Hinc etiam Apostolus fornicatorem
illum satanae corporaliter uexandum tradidit, et
magum illum corporali cecitate dampnauit. Hinc etiam in
canonibus pueri, qui ante rationales annos irrationabiliter
uersantur, uerberibus castigari iubentur. Virgines quoque, si
religionis ueste deposita aliis se copulauerint, ergastulis retrudi
precipiuntur.
Hinc etiam Gregorius in Moralibus scribit
libro XX. parte 4. capitulo 11.:

C. IX. Disciplina non est seruanda sine misericordia, nec misericordia sine disciplina.

Disciplina uel misericordia multum destituitur, si una
sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debet
rectoribus et iuste consulens misericordia, et pie seuiens
disciplina. Hinc est, quod semiuiui illius uulneribus, qui a
Samaritano in stabulum ductus est, et uinum adhibetur
et oleum, ut per uinum mordeantur uulnera, per oleum
foueantur: quatinus unusquisque, qui sanandis uulneribus
preest, in uino morsum districtionis adhibeat, in oleo molliciem
pietatis; per uinum mundantur putrida, per oleum
sananda fouentur. Miscenda ergo est lenitas cum seueritate,
faciendum est quoddam ex utroque temperamentum,
ut neque multa asperitate exulcerentur subditi,
neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa
tabernaculi archa significat, in qua cum tabulis uirga
simul et manna est, quia cum scripturae sacrae scientia
est in boni rectoris pectore si est uirga districtionis,
sit et manna dulcedinis. Hinc etiam Dauid ait:


"Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt." Virga
enim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est
districtio iusticiae, que feriat, sit et consolatio baculi,
que sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens, sit
uigor sed non exasperans, sit zelus, sed non inmoderate
seuiens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens.
Intueri libet in Moysi pectore misericordiam simul
cum seueritate sociatam. Videamus amantem pie et districte
seuientem. §. 1. Certe cum Israeliticus populus ante Dei
oculos pene inueniabilem contraxisset offensam, ita ut eius
rector audisset: "Descende, peccauit populus tuus," ac
si ei diuina uox diceret: "qui in tali peccato lapsus est,
meus non est," atque subiungeret: "Dimitte me, ut
irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te
in gentem magnam," ille semel et iterum pro populo, cui
preerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait:
"Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de
libro tuo, quem scripsisti." Pensemus ergo, quibus
uisceribus eundem populum amauit, pro cuius uita de libro
uitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto amore eius
populi constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo
rectitudinis accendatur. Mox enim, ut culpae uenia
delerentur obtinuit zelo rectitudinis succensus ait:
"Ponat uir gladium super femur suum, ite et redite de
porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat
unusquisque fratrem et amicum et proximum suum;
cecideruntque in die illo quasi uiginti tria milia hominum."
Ecce, qui uitam hominum etiam cum sua morte
petiit, paucorum uitam gladio extinxit. Intus arsit igne
amoris: foris accensus est zelo seueritatis. Tanta fuit
pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non
dubitaret; tanta seueritas, ut eos, quos diuinitus feriri
timuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amauit eos, quibus
prefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes
sic persecutus est, quos amauit, ut eos etiam parcente
Domino prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique
mediator admirabilis, causam populi apud Deum
precibus, causam Dei apud populum gladiis allegauit. Intus
amans diuinae irae suplicando obstitit: foris seuiens culpam
feriendo consumpsit. In regimine ergo utrumque
Moyses miscuit, ut nec disciplinae deesset misericordia,
nec misericordiae disciplina. Unde hic
quoque iuxta utramque uirtutem dicitur: "Cumque sederem
quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium
consolator." Sedere quippe circumstante exercitu uigor est
disciplinae regiminis: merentium uero corda consolari
ministerium pietatis.

C. X. Iuste iudicans misericordiam cum iusticia seruat.

Idem.
Omnis, qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in


utroque penso iusticiam et misericordiam portat; sed per
iusticiam reddit peccatis sententiam, per misericordiam
peccati temperat penam, ut iusto libramine quedam per
equitatem corrigat, quedam uero per miserationem indulgeat.
Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens et
tremens in omni negotio formidat, ne de iusticiae
tramite deuians cadat, et unde non iustificatur, inde potius
condempnetur.

C. XI. Qui remittit, et qui corripit, uterque miseretur.

Item Augustinus in Enchiridion. [c. 72.]
Et qui emendat uerbere, in quem potestas datur, uel
cohercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab
illo lesus aut offensus est, dimittit ex corde, uel orat ut ei
dimittatur, non solum in eo, quod dimittit atque orat,
uerum etiam in eo, quod corripit et aliqua emendatoria pena
plectit, elemosinam dat, quia misericordiam prestat. Multa
enim prestantur inuitis bona, quando eorum consulitur utilitati,
non uoluntati, quia ipsi sibi inueniuntur esse inimici.
Gratian. Sunt enim multa genera elemosinarum, de quibus
Albinus ait:

C. XII. De multiplici genere elemosinarum.

Tria sunt genera elemosinarum: una corporalis, egenti
dare quicquid poteris: altera spiritualis, dimittere a quo
lesus fueris; tercia, delinquentem corrigere, et errantes
in uiam ducere ueritatis.

C. XIII. Elemosinae corporali prefertur elemosina cordis.

Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, hom. 6.]
Duae sunt elemosinae, una cordis, alia pecuniae.
Elemosina cordis est dimittere, a quo lesus es. Nam
dare aliquid indigenti aliquando queris, et non habes;
indulgere peccanti quantum uolueris redundat tibi.
Elemosina cordis multo maior est quam elemosina
corporis. §. 2. Caritatis elemosina sine terrena substantia
sufficit: illa uero, que corporaliter datur, si sine
benigno corde tribuitur, omnino non sufficit.
III. Pars. Gratian. Ex his omnibus apparet, quod nec
lenitas mansuetudinis sine rectitudine seueritatis, nec zelus rectitudinis
sine mansuetudine in prelatis debet inueniri. Percussores
ergo, qui premissis auctoritatibus ab episcopali offitio remouentur,
non quilibet corporaliter flagellantes, sed pretermissa mansuetudine
ad uerbera semper parati intelligendi sunt, qui per flagella
non uicia corrigere, sed timeri appetunt; quibus Petrus scribit:
"Ne sitis dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo."
Hinc etiam Gregorius scribit in Moralibus,
libro XIX. parte 4. capitulo 23.:

C. XIV. Mansuetudo et districtio ab inuicem non separentur.

Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam
mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita
mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis
rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in
disciplinae uigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum
in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatinus


nec a compassione pietatis obdurescant, cum
contumaces corrigunt nec disciplinae uigorem molliant, cum
infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae
uigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet sermone
uigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec uigor
sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta.

C. XV. Vere iustus miseris compatitur, delinquentibus indignatur.

Idem. [homil. XXXIV. in euangel. (circa init.]
Vera iusticia compassionem habet, falsa dedignationem,
quamuis et iusti soleant recte peccatoribus indignari.
Sed aliud est, quod agitur tipo superbiae,
aliud, quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed
non dedignantes. §. 1. At contra hi, qui de falsa
iusticia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla
infirmantibus misericordia condescendunt, et quo se peccatores
esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt.

C. XVI. Peccantes mansuetudine prouocentur, non austeritate abiciantur.

Item Ieronimus in Ieremia.
Recedite (inquiunt) polluti, recedite, abite, nolite nos
tangere, nolite nobis communicare. Talis loquela
non illuminat cecum, non sanat egrotum, non curat infirmum,
sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem
mittit. Boni etenim rectores ex sua infirmitate aliorum
infirmitates pensantes magis per humilitatis et mansuetudinis
leuamentum student peccantes ab erroris laqueo eruere,
quam per austeritatem in foueam perditionis nutantes propellere.
Unde doctor gentium: "Factus sum," inquit,
"infirmus infirmis."

C. XVII. In populum ira Dei deseuit, cum predicator delinquentes palpat, non corripit.

Idem.
Sed illud non ociose transcurrendum est, quod uno
peccante ira super omnem populum uenit. Hoc quomodo
accidit? quando sacerdotes, qui populo presunt,
erga delinquentes beniuoli uideri uolunt, et uerentes
peccantium linguas, ne forte male de eis loquantur, sacerdotalis
seueritatis inmemores nolunt complere quod scriptum
est: "Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri
metum habeant," et iterum: "Auferte malum de
uobis ipsis." Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum
dicentem: "Tradidi huiusmodi hominem satanae in interitum
carnis, ut spiritus saluus fiat." Neque illud euangelicum
inplere student, ut si uiderint peccantem, primo
secrete conueniant, post etiam duobus uel tribus testibus;
quod si contempserit, et post ecclesiae correptionem
non fuerit emendatus, de ecclesia expulsum uelud
gentilem habeant ac publicanum; et dum uni parcunt,
uniuersae ecclesiae moliuntur interitum. Que ista bonitas,
que ista misericordia est, uni parcere, et omnes in discrimen
adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus.
Sicut ex una oue morbida uniuersus grex inficitur, sic


etiam uno uel fornicante uel aliud quodcunque scelus
committente plebs uniuersa polluitur.
Gratian. Hinc etiam alibi dicitur: "Rectorem subditis
pietas matrem, disciplina uero patrem exhibeat."
IV. Pars. Percussor quoque dicitur, qui sermone inutili
infirmorum conscientiam uulnerat.
Unde Anacletus Papa: [epist. II. ad Episcopos Italiae]

C. XVIII. Qui sermone incauto conscientiam percutit infirmorum, percussor uocatur.

Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili
conscientiam percutit infirmorum. Ideo tenere uos et omnes
fideles oportet eum, qui secundum doctrinam est, fidelem
sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sacra,
et contradicentes redarguere, et recte uiuentes atque rectam
fidem tenentes consolidare.

DISTINCTIO XLVI.

GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur: "Non litigiosum." Nichil est enim
impudentius arrogancia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem
putant, et parati ad lites in subiectos tumide intonant, quod
ex arrogancia superbiae prouenire manifestum est.
Unde Gregorius scribit in Moralibus, libro XXIII. parte 5. capitulo 12.:
[c. 13. §. 23. et 24. ad c. 33. Iob.]

C. I. Arrogantes nesciunt humiliter inferre que docent.

Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter
nesciant inferre quod docent, et recta, que sapiunt, recte
ministrare non possunt. In uerbis enim eorum proditur,
quod, cum docent, quasi in quodam sibi uidentur summitatis
culmine residere, eosque, quos docent, ut longe
infra se positos uelut in imo respiciunt, quibus non consulendo,
sed uix dominando dignantur loqui. Recte autem
his per Prophetam Dominus dicit: "Vos autem cum austeritate
inperabatis eis et cum potentia." Cum austeritate
enim et potentia inperant, qui subditos suos non tranquille
corrigere ratiocinando, sed aspere inflectere dominando
festinant. At contra doctrina uera tanto uehementius hoc
elationis uicium fugit per cogitationem, quanto ardentius
suorum uerborum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur.
Cauet enim, ne eum moribus elatis predicet, quem
in cordibus audientium sacris sermonibus insectatur.
II. Pars. Gratian. Ecce, quare litigiosi prohibentur in
episcopos ordinari. Est et alia causa huius prohibitionis. Litigiosi
namque uel adulationibus animos principum sibi conciliant,
uel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, uel inter
fratres discordiam seminando seditiones numquam facere cessant;
que omnia in prelatis dampnabilia esse probantur.


Unde Gregorius scribit in Moralibus, in libro XVIII. parte 4. capitulo 3.:
[ad cap. 27. Iob.]

C. II. De his, qui peccantibus adulantur.

Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus
efferunt, augent que increpare debuerunt. Hinc enim
per Prophetam dicitur: "Vae qui consuunt puluillos sub
omni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersae
etatis." Ad hoc quippe sub cubito puluillus uel ceruical sub
capite iacentis ponitur, ut molliter quiescatur. Quisquis
ergo male agentibus adulatur, puluillum uel ceruical
sub capite uel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpa
debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. §. 1. Hinc
rursum scriptum est: "Ipse edificabat parietem, illi autem
liniebant eum." Parietis quippe nomine peccati duricia
designatur. Edificare ergo parietem est contra se quempiam
obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt,
qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi peruerse
agentes edificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant.
§. 2. Sed sanctus uir sicut mala de bonis non estimat, ita
iudicare bona de malis recusat, dicens: "Absit a me, ut
iustos uos iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia
mea."
Hinc etiam in Concilio Cartaginensi IV. [c. 56.] legitur:

C. III. Adulator uel proditor clericus ab offitio degradetur.

Clericus, qui adulationibus et prodicionibus uacare
deprehenditur, degradetur ab offitio.

C. IV. Excommunicentur ab episcopo, qui fratribus non probanda obiciunt.

Item. [ex eodem Concilio, c. 55.]
Accusatores fratrum episcopus excommunicet,
et si emendauerint uicium, recipiat eos ad communionem,
non ad clerum.

C. V. Remoueatur ab offitio clericus maledicus; scurra fratrum a profectibus inuidens non promoueatur.

Item ex eodem. [Concilio, c. 57.]
Clericus maledicus (maxime in sacerdotibus) cogatur
ad postulandam ueniam. Si noluerit, degradetur, nec
umquam ad offitium absque satisfactione reuocetur.

C. VI. De eodem.

Item. [ex eodem Concilio, c. 60.]
Clericum scurrilem et uerbis turpibus ioculatorem ab
offitio retrahendum.

C. VII.

Item. [ex eodem c. 54.]
Clericus inuidens fratrum profectibus, donec in uicio
est, non promoueatur.

C. VIII. Non sunt ordinandi, qui sedicionibus uacant.

Item. [ex eodem, c. 67.]
Sedicionarios statuimus numquam ordinandos clericos,
sicut nec usurarios, uel iniuriarum suarum ultores.

C. IX. Usuras exigere clericis minime licet.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 5.]
III. Pars. Non licet fenerari ministris altaris, uel in
sacerdotali ordine constitutis uel usuras, uel lucra, que
sescupla dicuntur, accipere.

C. X. Nec suo nomine, nec alieno clericus fenerator existat.

Item Leo Papa. [Episcopis per Campaniam,
epist. I. c. 4.]
Sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum
exercere fenus attemptet. Indecens enim est crimen
suum commodis alienis inpendere et exercere. Fenus
autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod
hic misericorditer tribuimus, a Domino, (qui multipliciter
et in perpetuum mansura tribuit), recipere ualeamus.

DISTINCTIO XLVII.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem in fine huius capituli usurarii ordinari
prohibentur, inde est, quia usuram exercentes cupiditati
deseruire probantur; cupidi autem ab Apostolo ordinari prohibentur,
quia tales facile a iusto deuiarent.
Unde in canonibus Apostolorum [c. 44.] legitur:

C. I. Diaconus, presbiter et episcopus exigens usuras, nisi desierit, deponatur.

Episcopus aut presbiter aut diaconus usuras a debitoribus
exigens, aut desinat, aut certe deponatur.

C. II. Usuras exigens siue clericus, siue regulae subiectus, deiciatur.

Item ex Concilio Niceno. [c.] 17.
Quoniam multi sub regula constituti auaritiam et turpia
lucra sectantur, oblitique diuinae scripturae, dicentis:
"Qui pecuniam suam non dedit ad usuram," mutuum
dantes centesimas exigunt: iuste censuit sancta et magna
sinodus, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem
usuras accipiens, aut aliquam adinuentionem uel
quolibet modo negotia transigens, aut emiolia, id est


sescupla exigens uel aliquid tale prorsus excogitans
turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat
a regula.
Hinc etiam Gregorius in libro XIX. Moralium, parte IV.
capitulo 35. de dilectoribus seculi scribit, dicens:

C. III. Temporalibus lucris deseruientes Deo nequaquam militare probantur.

Omnes huius seculi dilectores in terrenis rebus fortes
sunt, in celestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque
ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua nec
parum quidem in labore subsistunt; pro terrenis lucris quaslibet
iniurias tollerant, et pro celesti mercede uel tenuissimi
uerbi ferre contumelias recusant; terreno iudici toto etiam
die assistere fortes sunt, in oratione uero coram Domino uel
unius horae momento lassantur; sepe nuditatem, deiectionem,
famem pro acquirendis diuitiis atque honoribus tollerant,
et earum rerum se per abstinentiam cruciant, ad quas
adipiscendas festinant; superna autem laboriose querere
tanto magis dissimulant, quanto ea tardius putant retribui.
§. 1. Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum
uasti sunt, sursum augusti, quia fortes in inferiora
subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate
palmarum designatur proficiens uita iustorum, qui nequaquam
sunt in terrenis desideriis fortes et in celestibus
debiles, sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent,
quam seculo fuisse meminerint. §. 2. Nam cum
quibusdam per predicatorem nostrum dicitur; "Humanum
dico propter infirmitatem carnis uestrae. Sicut enim exhibuistis
membra uestra seruire inmundiciae et iniquitati ad
iniquitatem, ita nunc, exhibete membra uestra seruire iusticiae
in sanctificationem," eorum proculdubio infirmitati
condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam
amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum
operum, quales fuistis dudum in actione uiciorum, ne
debiliores uos habeat sancta libertas aeris, quos in carne
ualidos habuit usus terrenae uoluptatis.

C. IV. Ad sacros ordines usurarii promoueri non debent.

Item Gregorius ciuibus Neapolim. [lib. VIII. epist. 40.]
De Petro insuper ad nos peruenisse cognoscite, quia
solidos dederit ad usuras. Quod uos oportet cum
omni subtilitate perquirere, et si ita constiterit, alium
eligite, et ab huiusmodi persona uos suspendite sine mora.
Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus inponimus.
Si uero subtili habita inquisitione hoc falsum esse
putaueritis, (quia persona eius nobis ignota est, et utrum


ita sit de simplicitate, quod ad nos perlatum est, ignoramus)
cum decreto a uobis facto ad nos eum uenire necesse
est ut uitam moresque ipsius sollicitius requirentes
sensum quoque pariter agnoscamus, ut, si huic iudicio
aptus extiterit, uestra in eum (adiuuante Domino) desideria
conpleamus.

C. V. Degradetur clericus, qui usuras accipere detegitur.

Item ex Concilio Elibertano. [c. 20.]
Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit
degradari et abstinere.

C. VI. Nec implicari errore, nec cupiditate sacerdotem uiolari oportet.

Item Leo Episcopus. [Anatolio Episcopo Constantinopol.,
epist. LI.]
II. Pars. Virum catholicum et precipue Domini sacerdotem
sicut nullo errore inplicari, ita nulla oportet
cupiditate uiolari, dicente sancta scriptura: "Post concupiscentias
tuas non eas." Mens etiam potentiae auida
nec abstinere nouit uetitis, nec gaudere concessis, nec
pietati adhibere consensum.

C. VII. Qui cupiditatem a se non abscidit, bonorum auctori inherere non ualet.

Item Gregorius. [I. VII. epist. 100.]
Bonorum auctori inherere aliter non ualemus, nisi
cupiditatem a nobis (que omnium malorum radix est)
abscidamus.

C. VIII. Auarus omnium bona inuadit, quorum necessitatibus subuenire ualet.

Item Ambrosius [Serm. LXXXI.] de eo, quod scriptum est
in euangelio: "Hominis cuiusdam diuitis fructus
uberes agere attulit".
Sicut hi, qui per insaniam mente translati sunt, non
iam res ipsas, sed passionis suae fantasias uident, ita etiam
mens auari semel uinculis cupiditatis astricta semper aurum,
semper argentum uidet, semper redditus computat,
gratius aurum intuetur quam solem; ipsa eius oratio et
supplicatio ad Dominum aurum querit. Et post pauca:
§. 1. Interdum etiam usurae arte nequissima ex ipso auro
aurum nascitur. Sed nec sacietas unquam, nec finis
aderit cupiditati. Et infra: §. 2. Sed ait: quid iniustum
est, si cum aliena non inuadam, propria diligentius
seruo? O inpudens dictu! Propria dicis? que? ex quibus
reconditis in hunc mundum detulisti? Quando in hanc
ingressus es lucem, quando de uentre matris existi, quibus
queso facultatibus quibusque subsidiis stipatus ingressus es?
Et post pauca: §. 3. Proprium nemo dicat, quod est commune
plus quam sufficeret sumptum et uiolenter
obtentum est. Et infra: §. 4. Numquid iniquus est Deus,
ut nobis non equaliter distribuat uitae subsidia, ut tu quidem
esses affluens et habundans, aliis uero deesset et


egerent? an idcirco magis, quia et tibi uoluit benignitatis
suae experimenta conferre, et alium per uirtutem patientiae
coronare? Tu uero susceptis muneribus Dei, et in sinum
tuum redactis, nichil te putas agere iniquum, si tam multorum
uitae subsidia solus obtineas? Quis enim tam iniustus
tam auarus, quam qui multorum alimenta suum
non usum, sed habundantiam et delicias facit? Neque enim
minus est criminis habenti tollere, quam, cum possis et
habundas, indigentibus denegare. Esurientium panis est,
quem tu detines; nudorum indumentum est, quod tu recludis;
miserorum redemptio est et absolutio pecunia, quam
tu in terra defodis. Tantorum te ergo scias inuadere
bona, quantis possis prestare quod uelis.
III. Pars. Gratian. Necesse est etiam, ut ille, qui
ordinandus est, "suae domui sit bene prepositus," id est, si in
laicali habitu uxorem habuerit uel filios, a uiciis ad uirtutum
studia et uerbo et exemplo prouocet, ut quod postea precepturus
est populis, prius exigat a domesticis. Unde Apostolus Ephesiis
scribit, ut uxores suas sicut sua corpora diligant, et filios suos
non ad iracundiam prouocent, sed enutriant illos in omni disciplina
et correctione Domini. Unde cum ad Timotheum scribens,
dixisset: "suae domui bene prepositum," statim subiunxit:
"habentem sibi subditos filios in omni castitate, non in accusatione
luxuriae." Non enim talium cohabitator frontem habet
alios redarguendi. Unde de B. Iob legitur, quod pro filiis
suis cotidiana Deo offerrebat sacrificia, offerrens olocausta per
singulos, quos tanta karitatis perfectione in unum constrinxit, ut
quisque eorum in suo die conuiuium fratribus pararet, et
ad epulandum secum tres sorores suas pariter inuitaret. Quod
quia Heli facere dissimulauit, ac falsa pietate superatus filios
delinquentes ferire noluit, (sicut in libro Regum legitur) apud
districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli dampnatione
percussit, unde ei diuina uoce dicitur: "Honorasti filios tuos
plus, quam me." Hinc etiam Dauid erga filios bonitatem,
non disciplinae seueritatem exercens, eorum iuuentutem experimento
didicit perniciosam, quorum puericiam uaga licentia
permisit esse uoluptuosam. Unus quippe eorum sororem suam
stupro corrumpens, a fratre eius, Absalone uidelicet, inter
epulas, quas fratribus suis fraudulenter parauerat, obtruncatus
est. Absalon uero, postquam ueniam a patre obtinuit, regno
illum expulit; ad concubinas eius ingressus est; demum per
inuia deserti patrem persequens, quercui inhesit, atque ita
suspensus interiit. Hinc etiam Paulus ad Timotheum scribit,
dicens: "Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet,
fidem negauit et est infideli deterior." Iure ergo, qui domui suae
preesse nescit in episcopum ordinari prohibetur, quia qui in re
minima, et de qua sibi familiarior debet cura inesse, fidelis
non est, quomodo in ecclesia Dei (ubi tot sunt et alieni) sollicitam
diligentiam exhibebit? Unde Ieronimus: "Non enim
iustus polluitur ex uiciis filiorum, sed libertas ab Apostolo
ecclesiae principi reseruatur, ut talis fiat, qui non timeat propter
uicia liberorum extraneos reprehendere."
IV. Pars. §. 1. Quod tunc fiet, si non erit quod sibi inputetur.
Cum enim gressus hominis a Domino dirigantur nec
sint in homine uiae eius, corripere quidem potest, corrigere


autem non ualet; pulsare potest, non aperire, manus conprimere,
non animum mutare.
Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam:
[epist. CXXXVII.]

C. IX. Bonorum disciplina omnium mores inmutare non ualet.

Quantumlibet uigilet disciplina domus meae, homo
sum et inter homines uiuo; nec mihi arrogare audeo, ut
domus mea melior sit quam archa Noe, ubi tamen inter
octo homines unus reprobus inuentus est, aut melior sit
quam domus Abrahae, ubi dictum est: "Eice ancillam et
filium eius," aut melior sit quam domus Ysaac, cui de
duobus geminis dictum est: "Iacob dilexi, Esau autem
odio habui." §. 1. Simpliciter autem fateor karitati
uestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super
animam meam, ex quo Deo seruire cepi, quoniam difficile
sum expertus meliores quam qui in monasteriis
profecerunt ita non sum expertus peiores quam qui in
monasteriis defecerunt.

C. X. Conuicia perditorum a uia rectitudinis nos mouere non debent.

Item Cipriano Cornelius Papa.
Quod ad nos adtinet, conscientiae nostrae conuenit, frater,
dare operam, ne quis culpa nostra de ecclesia
pereat; si autem quis ultro et crimine suo perierit, et penitenciam
agere atque ad ecclesiam redire noluerit, nos in
iudicii die inculpatos futuros credimus, qui eorum consulimus
sanitati; illos solos in penis remansuros, qui noluerint
consilii nostri salubritate sanari. Nec mouere nos
debent conuicia perditorum, quo minus a uia recta, et a certa
regula non recedamus, quam et Apostolus instruit,
dicens: "Si hominibus placerem, Christi seruus non
essem."

DISTINCTIO XLVIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Prohibentur etiam "neophiti" in episcopos ordinari,
ut qui heri erat catecuminus, hodie non fiat episcopus, qui
heri erat in teatro, hodie non sedeat in ecclesia, qui uespere erat


in circo, hodie non ministret altario, qui dudum fuerat fautor
istrionum, hodie non sit consecrator uirginum. Causa autem
huius prohibitionis est secundum Apostolum, ne elatus in superbiam
tamquam religio Christiana plurimum eo egeret, incidat in
ruinam diaboli. Momentaneus namque sacerdos nescit humilitatem,
modos personarum uel se contempnere; non ieiunauit,
non fleuit non se correxit non pauperibus erogauit. In arrogantiam
(que est ruina diaboli) incidunt, qui puncto horae necdum
discipuli fiunt magistri, et sicut Innocentius ait, "miserum est,
eum fieri magistrum, qui necdum didicit esse discipulus."
Unde de eisdem in Niceno Concilio [c. 2.] legitur:

C. I. Neophitus in episcopum non est ordinandus.

Quoniam multa siue per necessitatem, siue ex quacumque
causa, contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex
uita gentili nuper adhuc cathecumini uel instructi statim
ad spirituale baptisma uenissent, et continuo, cum baptizati
sunt etiam ad episcopatum uel presbiterium prouecti
sunt: recte igitur uisum est, de cetero nil tale
fieri. Nam et tempore opus est, ut sit catecuminus,
et post baptismum multa probatione indiget. Euidens namque
est preceptum apostolicum, dicens: "Non neophitum,
ne forte elatus in superbiam in iudicium incidat et in
laqueum diaboli." Si uero precedente tempore mortale
aliquod peccatum admiserit, et conuictus duobus uel
tribus testibus fuerit, cessabit a clero qui huiusmodi est.
Si quis uero preter hec fecerit, tanquam contraria
statuti sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur
de statu sui cleri.
Gratian. Neophiti uero hodie appellantur ad propositum sacrae
religionis nouiter accedentes.
Unde B. Gregorius scribit, [lib. VII. epist. 110.] dicens:

C. II. Qui dicantur neophiti.

Sicut neophitus dicebatur, qui in initio sanctae
fidei erat erudicione plantatus, sic modo neophitus habendus
est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos
sacros ordines irrepserit. §. 1. Ordinate ergo ad
ordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad
summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta querit
ascensum. Scimus autem, quod edificati parietes non
prius tignorum pondus accipiant, nisi a nouitatis
suae humore siccentur, ne, si ante pondera, quam solidentur,
accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant.

DISTINCTIO XLIX.

GRATIANUS.
Ecce a quibus uiciis debeant esse immunes qui in episcopum
sunt ordinandi. Qui enim intercessores pro populo ad Deum
parantur necesse est ut eius gratiam bene uiuendo mereantur. Ut
enim ait Gregorius in Pastorali. §. 1. "Sollicite formidandum
est, ne, qui placare posse iram Dei creditur, hanc ipse
ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus quia
is, qui displicet, cum ad intercedendum mittitur, irati animus ad
deteriora prouocatur. Qui ergo desideriis terrenis astringitur,
caueat, ne districti iram iudicis grauius accendens, dum loco delectatur
gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Sollerter ergo se
quisque metiatur, nec locum regiminis assumere audeat, si adhuc
in se uicium dampnabiliter regnat; nec is, quem crimen deprauat
proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum."

C. I. Qui uiciis maculatus est sacrificium Deo offerre non debet.

Hinc etenim superna uoce ad Moysen dicitur in
Leuitico: "Loquere ad Aaron: homo de semine tuo per
familias, qui habuerit maculam, non offerat panem
Deo suo, nec accedat ad ministerium eius." Ubi et
repente subiungitur; "Si cecus fuerit, si claudus, si uel
paruo uel grandi uel torto naso, si fracto pede, si mancus,
si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo,
si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, uel ponderosus."
§. 1. Cecus quippe est, qui supernae lumen contemplationis
ignorat, qui presentis uitae tenebris pressus, dum
lucem uenturam nequaquam diligendo conspicit, quo gressus
operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante
Anna dicitur in libro Regum: "Pedes sanctorum suorum
seruabit, et impii in tenebris conticescent." §. 2. Claudus
uero est, qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per
infirmitatem mentis uitae uiam perfecte non ualet tenere
quam uidet; quia uidelicet quis ad uirtutis statum dum
fluxa consuetudine non erigitur, quo desiderium innititur,
illuc gressus operis efficaciter non sequitur. Hinc
etenim Paulus dicit ad Ebreos: "Remissas manus et
dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus
uestris, ut non claudicans erret, magis autem sanetur".
§. 3. Paruo autem naso est, qui ad tenendam mensuram
discretionis idoneus non est. Naso quippe odores
fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio
exprimitur, per quam uirtutes eligimus, delicta reprobamus.
Unde et in laude sponsae dicitur in canticis canticorum:
"Nasus tuus sicut turris, que est in Libano," quia nimirum
sancta ecclesia que ex causis singulis temptamenta prodeant
per discretionem conspicit, et uentura uiciorum bella ex alto
deprehendit. Sed sunt nonnulli, qui, dum estimari hebetes
nolunt, sepe se in quibusdam inquisitionibus plus
quam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur.
Unde hic quoque subditur: "uel grandi uel torto naso."
Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas
inmoderata, que, dum plus quam decet excreuerit, actionis


suae rectitudinem ipsa confundit. §. 4. Fracto autem pede
uel manu est, qui uiam Domini pergere omnino non
ualet, atque a bonis actibus funditus exors uacat, quatenus
hec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his
omnimodo alienus existat. §. 5. Gibbus uero est, quem
terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne umquam ad
superna respiciat, sed solis his, que in infimis calcantur,
intendat, quid et si quando aliquid ex bono patriae celestis
audierit ad hoc, nimirum peruersae consuetudinis pondere
pregrauatus, cordis faciem non attollit, qui cogitationis
statum erigere non ualet, quem terrenae usus sollicitudinis
curuum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit in
Psalmo XXXVII.: "Incuruatus sum et humiliatus sum
usquequaque." Quorum culpam quoque per semetipsam
ueritas reprobans ait in Luca: "Semen autem, quod in
spinis cecidit, hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus
et diuiciis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur,
et non referunt fructum." §. 6. Lippus uero est, cuius
quidem ingenium ad cognitionem ueritatis emicat, sed
tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe
oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluenti infirmantes
palpebrae grossescunt, quorum quia infusione
crebra atteritur, etiam acies pupillae uitiatur. Et sunt
nonnulli, quorum sensum carnalis uitae operatio sauciat, qui
uidere recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu
prauorum actuum caligant. Lippus itaque est, cuius sensum
natura exacuit, sed conuersationis prauitas confundit,
cui bene per Angelum dicitur in Apocalypsi: "Colirio
inunge oculos tuos, ut uideas." Colirio quippe oculos ut
uideamus inungimus, cum ad cognoscendam ueri luminis
claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis
adiuuamus. §. 7. Albuginem uero habet in oculo, qui
ueritatis lucem uidere non sinitur, quia arrogantia sapientiae
seu iusticiae cecatur. Pupilla namque oculi nigra uidet,
albuginem, tollerans nichil uidet, quia uidelicet sensus humanae
cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit,
cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem
sibi iusticiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae
cognitionis excludit, et eo claritatem ueri luminis nequaquam
penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de
quibusdam dicitur ad Romanos: "Dicentes enim se
esse sapientes, stulti facti sunt." §. 8. Iugem uero habet
scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In
scabie etenim feruor uiscerum ad cutem trahitur, per quam
recte luxuria designatur, quia si cordis temptatio usque ad
operationem prosilit, nimirum feruor intimus usque ad cutis
scabiem prorumpit, et foris iam corpus sauciat, quia dum in
cogitatione uoluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur.
Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat
abstergere, cum dicebat ad Corinthios: "Temptatio non
apprehendat uos, nisi humana," ac si aperte diceret:
Humanum quidem est in corde temptationem perpeti, demoniacum
uero est temptationis certamine et operatione
superari. §. 9. Impetiginem quoque habet in corpore
quisquis auaricia uastatur in mente, que si in paruis non
compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Inpetigo


quippe sine dolore corpus occupat et absque occupati tedio
excrescens membrorum decorem fedat, quia et auaritia
capti animum, dum quasi delectat, exulcerat, dum adipiscenda
queque cogitationi obicit, ad inimicicias accendit,
et dolorem in uulnere non facit, quia estuanti animo ex culpa
habundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur,
quia aliarum quoque uirtutum per hanc pulcritudo deprauatur,
et quasi totum corpus exasperat, quia per uniuersa
animum subplantat, Paulo adtestante, qui ait ad Timotheum:
"Radix omnium malorum est cupiditas." §. 10.
Ponderosus uero est, qui turpitudinem non exercet opere,
sed tamen ab hac cogitacione continua sine moderamine
grauatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus
nefarium rapitur, sed eius animus uoluptate luxuriae sine
ullo repugnationis stimulo delectatur. Vicium quippe
est ponderis, cum humor uiscerum ad uirilia labitur, que
profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus
ergo est, qui totis cogitacionibus ad lasciuiam defluens, pondus
turpitudinis gestat in corde; et quamuis praua non
exerceat opera, ab his tamen non eleuatur mente,
nec ad usum boni operis in aperto ualet assurgere, quia
grauat hunc in abditis pondus turpe. §. 11. Quisquis
ergo quolibet horum uitio subigitur, panes Domino
offerre prohibetur, ne profecto aliena delicta ualeat
diluere is, quem adhuc propria deuastant. §. 12. Quia
igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter
ueniat, atque indignus hoc qualiter pertimescat, ostendimus,
nunc is, qui ad illud digne peruenerit, in eo qualiter
uiuere debeat, demonstremus.

C. II. Indoctus, terrena lucra quaerens, uitiosus ordinari non debet.

Item Ieronimus super Malachiam. [ad c. 1. u. 7. 8.]
Sacerdotes nomen Domini despiciunt, et, quantum ad
se, panem pollutum offerunt, qui ad altare indigne accedunt,
quique dato munere sacerdotium presumunt. Panem quoque
polluit, qui doctrinam Domini in populo male dispertit,
et qui honorat potentem et despicit pauperem. Et
infra: §. 1. "Si offeratis cecum ad immolandum, nonne
malum est?" etc. Superius accusati de panibus nunc accusantur
de uictimis. Cecum animal offert, qui ordinat indoctum
in loco docti, magistrumque facit, qui uix discipulus
esse poterat. Claudum offert, qui lucra terrena querentem
locat, utpote pedem in diuersa ponentem, unum in
diuinis, alterum in carnalibus, cui potest inferri illud de
libro Regum: "Usquequo claudicas in duas partes?"
Languidum offert, qui uitiosum pro religioso habet, quique
tardum et pigrum probat pacientem, dicens illum negligentiae
redarguendum. Indignum est enim dare Deo
quod dedignatur homo.

DISTINCTIO L.

GRATIANUS.
I. Pars. Ex premissis auctoritatibus liquido demonstratum
est, quod uariis criminibus irretiti in sacerdotes ordinari
non possunt. Nunc autem de hisdem queritur, utrum post
actam penitenciam, uel in propriis ordinibus remanere, aut ad
maiores gradus conscendere ualeant? Multorum auctoritatibus
deiciuntur uariis criminibus irretiti a propriis ordinibus, et ab
accessu maiorum prohibentur.
Unde Gregorius ait Constantino Mediolanensi
Episcopo: [lib. IV. epist. 17.]

C. I. Lapsi in suum ordinem reparari non possunt.

Si lapsis ad suum ordinem reuertendi licentia conceditur
uigor canonicae proculdubio frangitur disciplinae,
dum pro reuersionis spe prauae actionis desideria quis
concipere non formidat. Et post pauca: §. 1. Illud pre
omnibus studete, ut lapsos in sacro ordine nullius
uobis supplicatio aliquo modo reuocare studeat, ne huiusmodi
non statuta, sed temporaliter dilata credatur esse
uindicta.

C. II. Qui post ordinationem labitur, depositus permanebit.

Item Martinus Papa. [I.] Amando Episcopo.
Qui semel post suam ordinationem in lapsum ceciderit
deinceps iam depositus erit, nullumque gradum sacerdotii
poterit adipisci.

C. III. Presbiter post lapsum nulla ratione in sacro ordine reparari ualet.

Item Gregorius Papa Sabino Episcopo. [lib. VII.
epist. 25.]
Presbiterum, de quo nos fraternitas tua latoris presentium
legatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post
lapsum aut permanere, aut reuocari posse cognoscat.
Circa quem tamen mitius agendum est, quia commissum
facinus facili dicitur professione confessus.

C. IV. Post peractum homicidium sacerdotale offitium amministrari non potest.

Item Iohannes VIII. Cenomantico Venetensi Episcopo.
Miror minus doctam scientiam tuam sacerdotem putare
et post perpetratum homicidium posse in sacerdotio
ministrare, immo (quod est ineptius) nobis suadere
uelle, ut ipsi tali presumptioni preberemus assensum. Quis
enim tam demens tamque peruersi sensus tale quid existimaret
uel post quantamcumque penitenciam concedendum,
cum omni sit canonicae disciplinae contrarium?


Debet ergo sacerdotio priuatus lacrimarum fonte flagitium
tam immane diluere, ut talibus saltem remediis curatus salutis
possit inuenire suffragium.

C. V. Ad maiorem gradum prouehi non potest clericus, qui paganum occiderit.

Item Nicolaus Papa.
Clericum, qui paganum occiderit, non oportet ad maiorem
gradum prouehi, qui carere debet etiam acquisito,
homicida enim est. Nam cum discreti sint milites seculi a
militibus ecclesiae, non conuenit militem ecclesiae militare
seculo, per quod ad effusionem sanguinis necesse sit
peruenire.

C. VI. Qui se defendendo paganum occiderit, sacerdotali careat offitio.

Idem Osbaldo Corepiscopo Quadrantino.
De his clericis, pro quibus consuluistis, scilicet, qui se
defendendo paganum occiderunt, si postea per penitenciam
emendati ad pristinum possint gradum redire, aut ad
altiorem ascendere, scito, nos nullam occasionem dare
nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominum
quolibet modo occidendi. Verum si contigerit, ut clericus
sacerdotalis ordinis saltim paganum occiderit, multum
sibi consulit, si ab offitio sacerdotali recesserit; satiusque
illi est in hac uita Domino sub inferiori habitu inreprehensibiliter
famulari, quam alta indebite appetendo in profundum
dampnabiliter dimergi.

C. VII. Episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen committens cadat ab offitio.

Item ex Concilio Agatensi.
Si episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen
commiserit, aut cartam falsauerit, aut falsum testimonium
dixerit, ab offitii honore depositus in monasterio detrudatur
et ibi quamdiu uixerit laicam tantummodo communionem
accipiat.

C. VIII. Qui homicidii facto aut precepto, aut consilio post baptismum conscius fuerit, clericus non ordinetur.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 26.]
Si quis uiduam aut ab alio relictam duxerit, non admittatur
ad clerum. Quod si irrepserit, deiciatur. Similiter
si homicidii aut facto, aut precepto, aut consilio,
aut defensione post baptismum conscius fuerit et per


aliquam subreptionem ad clericatum uenerit, deiciatur, et in
fine uitae suae communionem accipiat.

C. IX. De sacris ordinibus lapsi reparari non possunt.

Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano.
[lib. III. epist. 26.]
Peruenit ad nos, quosdam de sacris ordinibus lapsos uel
post penitenciam, uel ante penitenciam ad ministerii sui
offitium reuocari; quod omnino prohibemus, et in hac re
sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post
acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum fuerit
carnis, sacro ordine careat, et ad ministerium altaris
non accedat.

C. X. De eodem.

Idem Venantio Lunensi Episcopo. [lib. IV. epist. 5.]
Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas uestra discutiat
id, quod ad nos de Saturnino expresbitero est perlatum.
Peruenit namque ad nos, quia postquam de sacris
ordinibus lapsus a sui sacerdotii ordine deiectus est, ad
explendum ministerium presbiterii presumpsit accedere,
et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita
factum uestra fraternitas repererit, eum sacri corporis et
sanguinis domini participatione priuatum in penitenciam
redigat, ita ut usque ad diem ultimum in eadem excommunicatione
permaneat et uiaticum tantummodo exitus
sui tempore percipiat. Sin autem eum talem penitenciam
agere fraternitas uestra cognouerit, ut ei iuste ad recipiendam
inter laicos communionem etiam ante exitum
debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate.
Et infra: §. 1. Preterea ad fraternitatis tuae consulta
respondentes statuimus, diaconem et abbatem, quem de
portu Veneris indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non
debere uel posse aliquo modo reuocari. Quem quidem
sacro ordine priuatum in penitenciam deputare te conuenit;
cuius si postea actus conuersatioque meruerit, priorem
inter alios monachos, ubi decreueris, standi locum
obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit,
ab offitio suo irreuocabiliter depositi, inter laicos
communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi
diaconi alium, qui hoc offitium inplere debeat, ordinabis.
Saturninum uero expresbiterum, ut numquam ad sacri
ordinis ministerium presumat accedere, scriptis cauere decreuimus;
sed eum in insula Gorgona atque Capraria
sollicitudinem de monasteriis gerere, et in quo est statu
sine cuiusquam aduersitate manere permisimus.

C. XI. Loco lapsi alius ordinandus est.

Idem. [Mariniano Episcopo Rauennae, lib. VI. epist. 39.]
Postquam quemquam criminaliter cadentem in
locum, quo lapsus est, nulla permittit ratio reuocari,
et ultra tres menses ecclesiam uacare pontifice statuta
sacrorum canonum non permittunt, ne cadente pastore
dominicum gregem hostis (quod absit) antiquus insidiando
dilaniet, fraternitas uestra deprecationi eorum consentire et
in lapsi loco debet episcopum ordinare.

C. XII. Qui post ordinationem in lapsum ceciderit, sacra misteria non debet tractare.

Item Martinus Papa. [I. in epistola ad Amandum.]
Si post ordinationem suam quispiam in lapsum ceciderit,
et preuaricationis peccato fuerit deprehensus obnoxius
omnimodo prohibendum est, eum manibus lutulentis
atque pollutis misteria nostrae salutis tractare.
II. Pars. Gratian. Econtra exemplis et auctoritate
probatur, post actam penitenciam proprios gradus licite
posse administrare, et ad maiores conscendere. Maria enim,
soror Aaron, postquam lepra percussa est, quia in Moysen murmurauerat,
acta penitencia mundata est, et pristinam
gratiam prophetandi recepit. Aaron post conflatum uitulum
etiam in summum sacerdotem est consecratus. Dauid post
adulterium et homicidium spiritum prophetiae recepit, et in
proprio gradu permansit. Achab post mortem Nabuthae
uiri sanctissimi per penitenciam humiliatus in regia sede remansit.
Et, ut pretereamus multa exempla ueteris testamenti,
Petrus negauit Christum, et tamen postea princeps apostolorum
factus est; Paulus Stephanum lapidauit, et tamen a Deo
in apostolum electus est. Multi quoque ab heresi ad unitatem
catholicae fidei reuertentes in suis ordinibus recepti sunt, alii uero
ad episcopalem etiam gradum sunt promoti, utpote Augustinus
et alii quam plures.


[PALEA.

C. XIII. De eodem.

Iohannes Crisostomus a duabus sinodis orthodoxorum
episcoporum fuit diiudicatus, sed iterum fuit restitutus.
Marcellus episcopus Ancirae Galatiae depositus fuit, sed
postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius diiudicatus
a sinodo ecclesiam suam postea recepit. Lucius
episcopus Adrianopolites dampnatus a Papa Iulio recepit
ecclesiam sui episcopatus. Cirillus episcopus Ierosolimitanus
depositus fuit, postea reconciliatus est ecclesiae suae.


Simili modo Polichronium eiusdem ecclesiae Ierosolimitanae
pontificem Sixtus Papa dampnauit et iterum ipse eum
reconciliauit. Innocentius Papa Fotinum episcopum dampnauit,
sed postea eum in proprium locum restituit ecclesiae
suae. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum
Gelasius Papa successor illius reconciliauit et ecclesiae
suae restituit. Leontius, dum esset presbiter, depositus
fuit, sed postea in Antiochia patriarcha extitit. Gregorius
uero quartus Papa Theodosium, quem Eugenius eius antecessor
presbiterii honore priuauerat, sanctae ecclesiae Signinae
consecrauit episcopum. Ibas namque episcopus
diiudicatus fuit, sed sancta sinodus canonica suam illi restituit
ecclesiam. Rothadum uero episcopum sanctae Suessionensis
ecclesiae, a sinodo, cui Carolus interfuit,
condempnatum, et Sophronium Placentinum episcopum
merito reprobatum, Nicolaus Papa ambos reconciliauit. ]
Preterea Calixtus Papa [I.] de huiusmodi ita scribit:
[epist. II. ad Episcopos Galliarum]

C. XIV. Clerici post lapsum in suis ordinibus reparari possunt.

Ponderet unusquisque sermones suos, et quod sibi
loqui non uult alteri non loquatur. Unde bene sacra
scriptura ait: "Quod tibi non uis fieri, alteri ne facias".
Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius, agamus,
ne precipitemus consilia et opera nostra, neque
ordinem corrumpamus. §. 1. Sed si aliquis lapsus
quo modo fuerit, portemus eum et fraterno corripiamus
affectu, sicut ait B. Apostolus: "Si preoccupatus
fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spirituales estis, instruite
huiusmodi in spiritu lenitatis. Alter alterius onera
portate, et sic adinplebitis legem Christi." §. 2. Porro S.
Dauid de mortiferis criminibus penitenciam egit, et tamen
in honore permansit. §. 3. B. quoque Petrus amarissimas
lacrimas fudit, quando Dominum negasse penituit, sed tamen
apostolus permansit. Et Dominus per Prophetam
pollicetur, dicens: "Peccator in quacumque die conuersus
fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum eius
non recordabor amplius." Errant itaque, qui putant,
sacerdotes post lapsum, si condignam egerint penitenciam,
Domino non posse ministrare, et suis honoribus frui,
si bonam uitam deinceps duxerint, et suum sacerdotium
digne custodierint. Et ipsi, qui hoc putant, non solum
errant, sed etiam traditas ecclesiae claues despicere
uidentur, de quibus dicitur: "Quecunque solueritis in
terra, erunt soluta et in celo." Alioquin hec sentencia aut


Domini non est, aut uera est. §. 4. Nos uero indubitanter
tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post
dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus,
testante Domino per Prophetam: "Numquid qui
dormit, non adiciet, ut resurgat"? Et propheta Dauid
penitenciam agens dixit: "Redde mihi leticiam salutaris tui,
et spiritu principali confirma me." Ipse namque post penitenciam
et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans
exemplum doctoribus sanctae ecclesiae, si lapsi fuerint et
condignam penitenciam Deo gesserint, utrumque facere
posse. Docuit enim, quando dixit; "Docebo iniquos uias
tuas, et inpii ad te conuertentur." Sacrificium Deo
obtulit pro se, dum dicebat: "Sacrificium Deo spiritus
contribulatus". Videns enim Propheta scelera sua
mundata per penitenciam, non dubitauit predicando et Domino
libando curare aliena. §. 5. Mutatur ergo
homo a peccato et gratia Dei resurgit a lapsu et in
pristino manet offitio iuxta predictas auctoritates. Videat,
ne amplius iaceat, sed euangelica sentencia in eo
maneat que ait: "Vade et amplius noli peccare." Unde
ait Apostolus: "Non ergo regnet peccatum in uestro
mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius".
§. 6. Sentenciam, que misericordiam uetat, non solum
tenere, fratres, sed etiam audire refugite, quia potior
est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.

C. XV. In pristinum gradum post penitenciam sacerdotes reuocari possunt.

Item Ieronimus. [ad cap. 3. Malachiae.]
"Et purgabit filios Leui; tempus est enim, ut iudicium
incipiat a domo Dei," et alibi scribitur: "A sanctis
meis incipite." In filiis autem Leui omnem sacerdotalem
intellige dignitatem. Si autem sacerdotes purgandi
sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum,
quid est de ceteris dicendum? Qui cum emundati
fuerint et colati, tunc offerent Domino iusta sacrificia
et placebit sacrificium eorum Domino, quod offerunt


pro Iuda et Ierusalem, (hoc est pro his, qui Dominum
confitentur et pacem eius mente conspiciunt, sicut dies seculi
et sicut anni antiqui), ut quomodo in principio placuerunt
Deo, sic post peccatum et penitenciam placere incipiant,
cum omni fuerint peccatorum sorde purgati.

C. XVI. Lapsi reparari possunt.

Item Gregorius Secundino. [lib. VII. epist. 53]
Tua sanctitas requisiuit, ut tibi de sacerdotali
offitio post lapsum resurgendi auctoritatem scriberemus,
dum dicis de hoc canonum diuersorum te
legisse diuersas sentencias, alias resurgendi, alias
nequaquam: ideo nos generaliter a Nicena
sinodo incipientes, cum reliquis quatuor ueneramur,
quia in cunctis sentenciis unanimiter concordant.
Nos uero precedentes Patres sequimur
quia (auctore Deo) a sacra doctrina illorum non
discordamus. A capite itaque incipientes usque in
quartum altaris ministerium, hanc formam seruandam
cognouimus, ut sicut minorem maior precedit honore,
ita et crimine, et quem maior sequitur culpa, maiori
inplicetur uindicta et post penitencia credatur esse
fructuosa. §. 1. Quid enim prodest triticum seminare, et
fructum illius non colligere? aut domum construere,
et non illic habitare? Post dignam itaque satisfactionem
credimus posse redire ad honorem. §. 2. Ad fontem
misericordiae recurrentes euangelicam proferamus sentenciam:
"Gaudeo," inquit, "super uno peccatore penitenciam
agente quam super nonaginta nouem iustis, qui
non indigent penitencia." Et ouem perditam, nonaginta
nouem non errantibus relictis, humero pii pastoris ad
ouile reportandam Dominus ipse testatur. Si ouis
perdita errans post inuentionem ad ouile humero deportatur,
predictis nonaginta nouem non errantibus relictis
in deserto cur post penitenciam ad ecclesiae ministerium
lapsus non reuocetur? Sicut in Apocalipsi dicitur


de ministro ecclesiae: "Memento unde cecideris,
et age penitenciam, et prima opera fac." Quid est enim
grauius, aut carnale delictum admittere, sine quo
pauci inueniuntur, aut Dei filium iureiurando negare?
In quo uerbo hunc ipsum B. Petrum apostolorum
principem, ad cuius sacrum corpus indigni sedemus,
lapsum esse cognouimus. Sed post negationem penitencia
secuta est, et post penitenciam misericordia data,
quia ab apostolatu eum non distulit, qui ante
ipsum se negare predixit.

C. XVII. Post acerrimam penitenciam lapsi reparantur.

Idem. [super Ezechielem, hom. IX. ad c. 2.]
Quid est hoc, quod Prophetae iacenti dicitur: "Sta
supra pedes tuos, et loquar tecum?" Qui enim iacenti loquebatur,
cur stanti promittit se esse locuturum? sed
sciendum est, quia alia sunt, que iacentes, alia que
stantes audire debemus. Iacenti enim dicitur, ut surgat;
stanti autem precipitur, ut ad predicationem proficisci
debeat. Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione
iacentibus preberi non debet auctoritas predicationis. Sed
cum iam in bono opere surgimus, cum iam recti stare
ceperimus, dignum est, ut ad lucrandos alios in predicatione
mitti debeamus. Stans ergo Propheta uisionem
spiritualem uidit, et cecidit; cadens uero admonitionis
uerba suscepit, ut surgeret; surgens autem preceptum
audiuit, ut predicaret. Nam qui adhuc ex superbiae uertice
stamus, cum iam de eternitatis timore aliquid sentire ceperimus,
dignum est, ut ad penitenciam cadamus. Et
dum infirmitatem nostram subtiliter agnoscentes
humiliter iacemus, per diuini uerbi consolationem ad fortiora
opera surgamus.

C. XVIII. De eodem.

Idem. [lib. XVIII. Moral. c. 16. ad cap. 28. Iob.]
Ferrum de terra tollitur, cum fortis propugnator ecclesiae
a terrena, quam prius tenuit, actione separatur. Non
ergo in eo debet despici, quod fuit, quia iam incipit
esse quod non fuit.

C. XIX. Post condignam penitenciam pristina recipiuntur offitia.

Item Augustinus.
Cum exaudiero eos, dabo eis uirtutem spiritus mei, et
inplebo eos iudicio meo et fortitudine mea. Animaduertite,
in presenti loco posse docere aliquem post
peccatum, si tamen uicia pristina digna penitencia diluerit.
Unde Dauid post adulterium et homicidium loquitur in


Psalmo: "Asperges me, Domine, ysopo, et mundabor;
lauabis me, et super niuem dealbabor." Nec sua tantum
puritate contentus est, sed infert: "Redde mihi leticiam
salutaris tui, et spiritu principali confirma me," cumque hoc
feceris, "docebo, ait, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur."

C. XX. De eodem.

Item Ieronimus. [lib. II. contra Iouinianum.]
Ihesus filius Iosedech sacerdos magnus quamquam
in tipo precesserit aduentum saluatoris, qui nostra
peccata portauit et alienigenam ex gentibus sibi copulauit
ecclesiam, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus
inducitur, et stat diabolus a dexteris eius, et
candida illi deinceps uestimenta redduntur.

C. XXI. Per penitenciam clerici correcti gradum suum et dignitatem recipiant.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 2.]
Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit,
ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati
superbia communionem fortasse contempserint, aut
ecclesiam frequentare uel offitium suum inplere
neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita, ut cum
eos penitencia correxerit, rescripti in matricula gradum suum
dignitatemque recipiant.

C. XXII. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 17.]
Si quis presbiter aut diaconus inuentus fuerit aliquid
de ministeriis ecclesiae uenundasse, quia sacrilegium commisit,
placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi.
Iudicio tamen episcopi dimittendus est, si in
suo debeat recipi gradu, quia multociens hoc ipsum,
quod de sacrosancto altario contaminatum est, in episcopi
potestate dimissum est.


[PALEA.

C. XXIII. Item Augustinus ad Bonifacium.

Bene ualet sacerdos restitui ad honorem suum post peractam
penitenciam, licet in hoc diuersi diuersa sentiant,
dicentes, non posse restitui ad honorem. Sed sic dictum est
propter simulatas penitencias quorundam, et propter affectatas
honorum dignitates. ]


[PALEA.

C. XXIV.

Sacerdos quidem si cadit, ualet, et habet restitutionis


locum post dignam peractam penitenciam in honorem
suum, Propheta attestante, qui ait: "Numquid qui cadit
non adiciet, ut resurgat?" Et B. Gregorius hoc dicit ad
Secundinum inclusum, amicum suum: Etiam ab ipso Propheta
in hoc argumentum habemus, qui, cum post peractum
adulterium et homicidium perpetrauit, tamen postea
peracta digna penitencia per Dei gratiam ad pristinum offitium
restituitur. ]
III. Pars. Gratian. Quomodo igitur huiusmodi auctoritatum
dissonantia ad concordiam reuocari ualeat, breuiter inspiciamus.
Sunt quidam, quos non odium criminis, sed timor
uilitatis, amissio proprii gradus et ambitio celsioris ad penitenciam
cogit. Hos sacri canones irrecuperabiliter deiciunt, quia
qui simulatione penitenciae uel affectione honoris adeo
non consequitur ueniam, nec ab ecclesia meretur reparationem.
Unde Augustinus scribit ad Bonifacium: [epist. L.]

C. XXV. Quare constitutum est in ecclesia, ne post penitenciam aliquis ad clericatum redeat.

Ut constitueretur in ecclesia, ne quisquam post
alicuius criminis penitenciam clericatum accipiat, uel ad
clericatum redeat, uel in clericatu maneat, non desperatione
indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin
contra claues datas ecclesiae disputabitur, de quibus
dictum est: "Quecumque solueritis in terra, soluta erunt
et in celo." Sed ne forte etiam de ceteris criminibus spe
honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret
penitenciam, seuerissime placuit, ut post actam de crimine
dampnabili penitenciam nemo sit clericus, ut desperatione
temporalis altitudinis medicina maior et uerior esset
humilitatis. Nam et S. Dauid de criminibus mortiferis
egit penitenciam, et tamen in honore suo perstitit, et B.
Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum
negasse penituit, et tamen apostolus mansit. Sed
non ideo putanda est superuacua posteriorum diligentia,
qui ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid
addiderunt, quo salus tucius muniretur, experti, credo,
aliquorum fictas penitencias per affectatas honorum potentias.
Cogunt enim multas inuenire medicinas multorum
experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis,
ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius
hominis periculum, sed populorum strages iacent,
detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus malis
sanandis karitas sincera subueniat.

C. XXVI. Reparationis beneficium non nisi post penitenciam debet concedi.

Item ex epistola Cleri Romani missa Papae Cipriano.
Absit a Romana ecclesia uigorem suum tam profana
facilitate dimittere, et neruos seueritatis euersa fidei maiestate
dissoluere, ut, cum adhuc non tantum iaceant, sed
etiam cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis
remedia communicationum utique non profutura prestentur.
Ubi enim poterit penitenciae medicina procedere,
si etiam ipse medicus intercepta penitencia indulget
periculis? Hoc non est curare, sed (si dicere uerum uolumus)
occidere.

C. XXVII. Inpenitentibus uenia concedi non potest.

Item Ciprianus de lapsis.
Si quis prepostera festinatione temerarius remissionem
peccatorum cunctis putat dare se posse, aut audet
Domini precepta rescindere, non tantum nichil prodest, sed
obest lapsis. Prouocasse est iram, non seruasse sentenciam,
nec misericordiam piissimi Domini deprecari, sed
contempto Domino de sua facilitate presumere. Et infra:
§. 1. Mandant martires aliqua fieri, si iusta, si licita, si
non contra ipsum Dominum ac Dei sacerdotem
sunt facienda; si obtemperantis facilis et prona
confessio, si penitentis fuerit religiosa moderatio.
Mandant martires aliqua fieri; sed si scripta non sunt in
Domini lege, que mandant, ante est, ut sciamus illos de
Deo inpetrasse que postulant, tunc facere quod mandant.
Neque enim statim uideri potest de diuina maiestate
concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum.
Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec
tamen peccantibus ueniam, cum petisset, accepit.

C. XXVIII. Qui sunt reparandi post lapsum, uel qui non.

Item Ysidorus ad Massanum Episcopum.
Domino sancto meritisque beato fratri Massano
episcopo Ysidorus Episcopus. Quod in epistolis
uenerabilis fraternitas tua innotuit, uidelicet quod in canone
Anquiritano c. XIX. legitur, post lapsum corporalem
restaurandum honoris gradum post penitenciam, alibi
uero legitur, post huiusmodi delictum nequaquam reparandum
antiqui ordinis meritum: hec diuersitas hoc


modo soluitur. Illos enim ad pristinos gradus redire
canones precipiunt, quos penitenciae precessit satisfactio
uel condigna peccatorum confessio. At contra hi, qui
neque a uicio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum
carnale delictum, quod admittunt, uendicare quadam
supersticiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris,
nec gratiam recipiunt communionis. Ergo ita est determinanda
sentencia, ut necesse sit illos restaurari in loco
honoris, qui per penitenciam reconciliationem merentur
diuinae pietatis. Hi non inmerito consequuntur adeptae
dignitatis statum, qui per emendationem penitenciae
recepisse noscuntur remedium uitae. Id autem,
ne forte magis sit ambiguum, diuinae auctoritatis sentencia
confirmatur. Ezechiel quidem propheta sub tipo
preuaricatricis Ierusalem ostendit, post penitenciae satisfactionem
pristinum restaurari honorem: "Confundere,"
inquit, "o Iuda, et porta ignominiam tuam." Et post Paululum:
"Et tu," inquit, "et filiae tuae reuertimini ad antiquitatem
tuam". §. 1. Quod dixit, "confundere,"
ostendit, post opus peccati debere quemquam erubescere,
et post confessionem pro admissis sceleribus
uerecundam frontem humo prostratam demergere, pro
eo quod dignum confusione perpetrauit opus. Deinde
precepit, ut post ignominiam id est deiectionem sui
nominis siue dignitatis reuertatur ad suam antiquitatem.
Ergo dum quisque post opus confusionis suae confunditur,
atque ignominiam portans depositionem suam cum
humilitate luget, reuocari secundum Prophetam ad
priorem poterit statum. Item Iohannes euangelista
Angelo Ephesi ecclesiae inter cetera quedam similia
scribit: "Memor esto unde cecideris, et age penitenciam,
et prima opera fac; alioquin ueniam tibi, et mouebo
candelabrum tuum de loco suo". §. 2. Ecce in quantum
ualui concilii Anquiritani antiquam plane et plenam auctoritate
sentenciam sacris testimoniis explanaui, ostendens,
eum posse restaurari in proprio ordine, qui per
penitenciae satisfactionem nouit propria delicta deflere.
Qui uero nec luget que gessit, sed lugenda sine ullo
pudore religionis uel timore diuini iudicii committit, nullo
modo eum posse ad pristinum gradum restaurari cognoscas.
§. 3. In fine autem huius epistolae hoc adiciendum


putaui, ut quotiescumque in gestis conciliorum discors
sentencia inuenitur, illius concilii magis teneatur sentencia,
cuius antiquior et potior extat auctoritas.
Gratian. Quicumque igitur pro criminibus suis digne
Deo penitenciam obtulerint, auctoritate Gregorii et Ieronimi et
Augustini et Ysidori gradum pristinae dignitatis recipere possunt.
Qui autem non odio criminis, sed timore uilitatis uel ambitione
honoris falsas Deo penitencias offerunt, in pristini honoris
gradum reparari minime poterunt.
Sed obicitur illud Hormisdae Papae, qui scribit omnibus
Episcopis per uniuersas prouincias:

C. XXIX. Diaconus aut presbiter in adulterio deprehensi reparari non possunt.

Si quis diaconus aut presbiter post acceptam benedictionem
Leuiticam cum uxore sua incontinens inuenitur,
ab offitio suo abiciatur. §. 1. Ecce manifeste
constat, quia secundum titulos antiquorum Patrum sancto
Spiritu suggerente conscriptos, et secundum sentencias
CCCXVIII. episcoporum, (quas etiam Gallicani canones continere
uidentur), clerici in adulterio deprehensi, aut ipsi
confessi, aut ab aliis conuicti, ad honorem redire non possunt.
Quia forte non desunt, quibus pro nimia
pietate suprascripta sanctorum Patrum seueritas minime
placeat, sciant, se CCCXVIII. episcoporum, qui et reliquos
canones statuerunt, sentencias reprehendere uel
dampnare. Sed forte maior est in illis pietas, quam in
supradictis CCCXVIII. episcopis? maior est in illis
misericordia, quam in S. Iohanne Papa? maior karitas,
quam in reliquis sanctis sacerdotibus, qui hoc exemplo
remedia ecclesiarum suis diffinicionibus deliberauerunt? Et
ideo aut prona uoluntate preceptis illorum consentiant,
aut omnibus illis contrarios se et inimicos esse cognoscant.
Que est ista iusticiae inimica bonitas, palpare
criminosos, et uulnera eorum usque ad diem iudicii incurata
seruare? §. 2. Quod si eos durissimam penitenciam
per plures annos uideremus agere, tunc nos et
saluti eorum possemus consulere, et statuta canonum
deberemus temperare. Cum uero in aliquibus nec
compunctio humilitatis, nec instancia orandi apareat, nec
beatum Dauid imitentur, qui dicit: "Lauabo per singulas


noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum
rigabo;" et illud: "Cinerem tamquam panem manducabam
et potum meum cum fletu miscebam;" nec eos
ieiuniis uel lectionibus uacare uideamus, possumus
agnoscere, si ad pristinos gradus uel honores
redirent, cum quanta negligentia et cum quanto torpore
et inimica suae animae securitate permanerent, credentes,
quod sic eis non acta digna penitencia dimiserit Deus,
quomodo sacerdotes indulsisse uidentur. Vere dico, quia
illi ipsi, quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere
uidemur, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis
dampnandi aduenerint, contra nos causam dicturi sunt,
dicentes, quod dum aut asperitatem linguae eorum
expauimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes
ipsorum libenter accepimus, in eisdem peccatis
permanere eis inutiliter indulgemus, aut ipsa peccata
augere permittimus, non recordantes illud, quod in
ueteri testamento scriptum est: quia uno peccante
contra omnes ira Dei deseuit.

C. XXX. Difficile est post lapsum ad pristinum gradum redire.

Item Ieronimus.
Quicumque dignitatem diuini gradus non custodiunt,
contenti fiant animam saluare. Reuerti enim in pristinum
gradum difficile est.

C. XXXI. Lapsus post penitenciam altario tantummodo ministret.

Item Basilius.
Qui sub gradu ceciderit post penitenciam, contentus
fiat baptizare, communionem infirmis dare, et altario ministrare
tantummodo.

C. XXXII. De sacerdotibus, diaconibus et laicis, qui idolis thurificant.

Item ex Concilio Ancirano. [c. 1. et seqq.]
Presbiteros, qui immolauerunt, et postea certamen iterum
inierunt, si ex fide luctati sunt, et non ex compacto
ad ostentacionem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit
honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis
et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus
offitiis fungi non liceat. §. 1. Diacones similiter, qui immolauerunt,
postea uero iterum reluctati sunt, alias quidem


honorem habere oportet; cessare autem debent ab
omni sacro ministerio, ita ut nec panem, nec calicem offerant,
nec pronuncient, nisi forte aliqui episcoporum
conscii laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis,
uoluerint eis aliquid amplius tribuere uel adhibere.
Penes ipsos ergo de his erit potestas. §. 2. Qui autem
fugientes comprehensi sunt, uel a domesticis traditi, uel
ademptis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodia
trusi proclamauerunt se Christianos esse, et eousque
astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes uiolenter
adtraherent et funestis sacrificiis admouerent, ut aliquid
polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, in
omni deiectione et habitu et humilitate uitae confitentes,
hos uelud extra delictum constitutos a communionis gratia
non prohiberi decernimus. §. 3. Si uero prohibiti sunt
ab aliquibus propter ampliorem cautelam, uel propter quorundam
ignorantiam, statim, recipiantur. §. 4. Hoc autem
similiter et de clericis et de laicis ceteris obseruare
conuenit. §. 5. Perquisitum est autem et illud, si possunt
etiam laici, qui in has necessitatis angustias inciderunt
ad clericatus ordinem promoueri. Placuit ergo et hos tamquam
qui nichil peccauerint, si precedens eorum uita
probauerit, ad hoc offitium prouehi. §. 6. De his
autem, qui negauerunt preter necessitatem, aut preter
ablationem facultatum, aut preter periculum, uel aliquid
huiuscemodi (quod factum est sub tirannide Licinii),
placuit sinodo, quamuis humanitate probentur indigni,
tamen eis beneuolentiam commodari.
Gratian. Sed illud Hormisdae Papae desidiosos et negligentes,
non uere penitentes reparari prohibet. §. 1. Illud autem
Ieronimi fatetur hoc esse difficile, non inpossibile. §. 2. Basilius
autem circa delinquentes rigorem iusticiae seruandum ostendit,
quem circa penitentes alii relaxandum misericorditer affirmant.
§. 3. Possunt et aliter distingui premissae auctoritates. Quorum
crimina manifesta sunt ante uel post ordinationem, a sacris
ordinibus deiciendi sunt; quorum autem peccata occulta sunt
et secreta satisfactione secundum sacerdotis edictum purgata,
in propriis ordinibus remanere possunt.
Unde Nicolaus Papa Carolo Archiepiscopo, et eius
suffraganeis:

C. XXXIII. Non potest restitui in sacerdotem, cuius fuerit manifestum crimen.

Sacerdotes, si in fornicationis laqueum ceciderint, et


criminis manifestus siue ostensus fuerit actus, sacerdocii
non possunt habere honorem secundum canonicae institucionis
auctoritatem.
Item Rabanus Archiepiscopus scribit ad Heribaldum:

C. XXXIV. Qui sint reparandi post lapsum, uel qui non.

De his uero uisum nobis est scribendum esse,
qui sacros ordines habent et ante uel post ordinationem
contaminatos in capitalibus criminibus se esse profitentur.
In quibus, ut mihi uidetur, hec distancia esse debet,
ut hi, qui deprehensi uel capti fuerint publice in periurio,
furto atque fornicatione et ceteris huiusmodi criminibus,
secundum sacrorum canonum instituta a proprio gradu
decidant, quia scandalum est populo Dei tales personas
superpositas habere, quas ultra modum uitiosas
esse constat. Nempe inde detrahunt homines sacrificio
Dei (sicut quondam, filiis Hely peccantibus
fecisse leguntur, et rebelles hinc atque contrarii existentes
eorum prauis exemplis cotidie peiores fiunt. Qui autem
de predictis peccatis absconse a se admissis per occultam
confessionem coram angelis Dei, presente etiam
sacerdote, qui eis indicturus est penitenciam, confitentur,
et semetipsos grauiter deliquisse queruntur, si se per
ieiunia et elemosinas uigiliasque et sacras orationes purgare
certauerint, his etiam gradu seruato spes ueniae de
misericordia Dei promittenda est.
IV. Pars. Gratian. De lapsis etiam in heresim hoc obseruandum
est, ut ante sentenciam concilii nullus eis communicet.
Unde Ciprianus Papa Antoniano inter cetera:
[lib. IV. epist. 2.]

C. XXXV. A communione abstineat, qui lapsis ante restitutionem communicat.

De eo tamen, quod statuendum esset circa causam
lapsorum, distuli, ut cum quies et tranquillitas data
esset, et episcopos in unum conuenire indulgentia
diuina permitteret, tunc communicato et librato de
omnium collatione consilio statuerem quid fieri oporteret.
Si quis uero ante consilium nostrum et ante sentenciam
de omnium consilio statutam temere lapsis communicare
uoluisset, ipse a communione abstineret.
V. Pars. Gratian. Quod uero supra de homicidiis statutum
legitur, intelligendum est, quando facultas datur effugiendi,
nec necessitate clauduntur obsidionis. Ceterum, cum necessitate
angustati effugere non possunt, si tunc homicidium admiserint,
purgati per penitenciam et offitio, et communioni reddentur.


Unde in Ilerdensi Concilio [cap. 1.] legitur:

C. XXXVI. Clerici in obsidionibus positi necessitate si sanguinem fuderunt, post duorum annorum penitenciam offitio et communioni restituantur.

De his clericis, qui in obsessionibus positi necessitate
fuerint, id statutum est, ut qui altario ministrant et Christi
corpus et sanguinem tradunt, uel uasa sacro offitio deputata
contrectant, ut ab omni humano sanguine etiam
hostili se abstineant. Quod si in hoc inciderint, tam
offitio quam communione corporis Domini duobus annis
priuentur, ita ut duobus annis uigiliis, ieiuniis, orationibus
et elemosinis pro uiribus, quas Dominus donauerit, expientur;
et ita demum offitio uel communioni reddantur, ea
tamen ratione, ne ulterius ad offitia potiora promoueantur.
Quod si in diffinito tempore negligentiores circa
salutem suam extiterint, protelandi ipsius penitenciae
tempus in potestate maneat sacerdotis.
Gratian. Casu quoque si clericus homicidium fecerit, in
proprio gradu ex dispensatione remanere permittitur.
Unde Urbanus II. scribit Guarnerio Merseburgensi
Episcopo:

C. XXXVII. Qui casu homicidium facit, ex dispensatione in suo ordine permaneat.

Clerico iaciente lapidem puer interemptus dicitur. Nos
pro amore tuo in suo ordine eum permanere permittimus,
ut tamen semper in penitencia et timore permaneat.



C. XXXVIII. De eodem.

Item Stephanus V. Sichiberto Corsicae Episcopo.
Quia te quasi obnoxium iudicas, eo quod a Sarracenis
captus homines interfecisse uideris, bene facis. Sed
quoniam non tua sponte id fecisse cognosceris inde
canonice nullo modo iudicaris.
Gratian. Si uero ira conmotus aliquem presbiter interfecerit,
etsi animum occidendi non habuerit, perpetuo tamen
depositus erit.
Unde Nicolaus Papa scribit Osbaldo Corepiscopo
Quadrantino:

C. XXXIX. Perpetuo careat offitio presbiter, qui ira conmotus, licet extra animum, aliquem interfecerit.

Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo, sibi
canonicum sociare numerum collegarum, id est sex ex
uicinis prouinciis fratres et coepiscopos suos, quibus
tecum iunctis et decernentibus diligenter inuestigare


et omni annisu scrutari procurate, quatenus inuenire
ualeatis, utrum percussione iam nominati presbiteri, an
ceruicis fractione idem diaconus, ut fertur, extinctus est.
Et siquidem a sepe fato presbitero non ad mortem
percussus est, sed ex equo cadens ceruice fracta interiit,
secundum arbitrium uestrum pro percussione incaute
agenti presbitero penitenciam competentem indicite et
aliquanto tempore a missarum solempniis suspendatur,
denuo post hec ad sacerdotale rediturus offitium. Quod si
ueraciter qualicumque percussione presbiteri ille mortuus
fuerit diaconus, nulla hunc ratione ministrare more
sacerdotis decernimus, quoniam, etsi uoluntatem occidendi
non habuit, furor tamen et indignacio, ex quibus motio illa
mortifera prodiit, in omnibus, et precipue in Dei
ministris, multipliciter inhibetur atque dampnatur.
Verum si presbiter adeo uestro studio obnoxius forte
claruerit, precipimus, ut tale beneficium sibi ecclesiae suae
concedatur, quo et ipse et sui sufficiens possint habere
suae sustentacionis solatium.


[PALEA.

C. XL. De eodem.

Item ex Concilio Maticensi c. 6.
Qui uero odii meditatione uel propter cupiditatem
Iudeum uel paganum occiderit, quia imaginem Dei et
spem futurae conuersionis exterminat, quadraginta dies
in pane et aqua peniteat. ]


[PALEA.

C. XLI. De eodem.

Si quis homicidium fecerit, si episcopus est, XV. annos
peniteat, et deponatur; cunctos quoque dies uitae suae
peregrinando finiat. Presbiter XII. annis peniteat, tres
ex his in pane et aqua, et deponatur superioris sentencia.
Diaconus X. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua.
Clericus et laicus VII. annis peniteat, tres ex his in pane et
aqua, et ad gradum cuiuslibet sacerdocii accedere non presumat. ]

C. XLII. Quinquennio a communione abstineant, qui casu

homicidium faciunt.
Item ex Concilio Neocesariensi.
Eos uero, qui non uoluntate, sed casu homicidium fecerint,
prior quidem regula post septem tantum annorum
penitenciam communioni sociauit secundum gradus
constitutos; hec uero humana diffinicio quinquennii
tempus tribuit.

C. XLIII. Quibus temporum spaciis a communione abstineat

que uoluntate uel casu ancillam suam interfecerit.
Item ex Concilio Eliberitano. [c. 4.]
Si qua femina furore zeli accensa flagellis uerberauerit
ancillam suam, ita ut infra tertium diem
animam cum cruciatu emittat, eo quod incertum sit,
uoluntate, an casu occiderit: si uoluntate, post septem
annos, si casu, post quinque annorum tempora (acta
legitima penitencia) ad communionem placuit admitti.
Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat
communionem.

C. XLIV. De his, quis sponte homicidium uel casu faciunt

Item ex Concilio Martini Papae.
Si quis uoluntarie homicidium fecerit, ad ianuam ecclesiae
catholicae semper iaceat, et communionem in
exitu uitae suae recipiat. Si autem non uoluntate, sed
casu homicidium aliquod fecerit, prior canon septem
annis agere penitenciam iussit, secundus canon quinque
mandauit.

[C. XLV.] Item Digestis titulo de furtis. [I. Qui saccum.]

Qui saccum habentem pecuniam subripuit, furti
etiam sacci nomine tenetur, quamuis non sit ei animus
sacci subripiendi.
Contra animum, non opus puniri, libro IX. Codicis titulo ad legem
Corneliam de sicariis [l. 5.] exemplo sacrarum litterarum
Diocletiani et Maximiani colligitur:

C. XLVI.

Eum, qui asseuerat homicidium se non uoluntate, sed
casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio prebita
uideatur, si hoc ita est, neque super hoc ambigi poterit,
omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine
sustinet, secundum id, quod annotacione nostra conprehensum
est, uolumus liberari.


[PALEA.

C. XLVII. Item Imperator Antoninus. [C. ad leg.

Cornel. de sicar. l. 1.]
Frater uester rectius fecerit, si se presidi prouinciae obtulerit,
qui, si probauerit, non occidendi animo hominem
a se esse percussum, remissa homicidii pena secundum militarem
disciplinam sentenciam proferet. Crimen enim
contrahitur, si et uoluntas nocendi intercedat. Ceterum ea,
que ex inprouiso casu potius quam fraude accidunt, fato
plerumque, non noxae inputantur. ]


Hinc etiam Pelagius Papa:

C. XLVIII. De eodem.

Quantum dicit iste Placidus, anno preterito dictum
est de uxore ipsius, quia subito inter caballos inuenta
et dum traherentur caballi, collisa est illa, et abortum fecit.
Quod si ita est, forte si caballos alienos tulit, inde est
culpabilis. Nam de muliere, que casu inter caballos confracta
est, ubi uoluntas illius non agnoscitur perniciosa
fuisse, non potest nec debet addici per leges.

C. XLIX. De eodem.

Item Nicolaus Papa.
Hii, qui arborem incidere uidentur, si contigerit, ut
cadens arbor occiderit hominem, inculpabiles sunt atque
innoxii, quia nec uoluntate eorum, nec desiderio homicidium
perpetratum est. Si uero aliqua eorum culpa uel
neglectu morientis hominis interitus cognoscitur aduenisse,
abiciendi sunt a gradu, et in sacro ordine nullatenus
suscipiendi.

C. L. De eodem.

Item ex Concilio Guarmatiensi.
Sepe contingit, dum quis operi necessario insistens
arborem inciderit, ut aliquis subtus ipsam ueniens
deprimatur. Et iccirco, si uoluntate uel negligentia incidentis
arborem factum est, ut homicida penitenciae debet
omnino submitti. Quod si non uoto, sed incuria illius,
non hoc eum sentencia contingit. Si enim
dum ille operi necessario fortassis incumberet, iste insperatus
occurrit sub arbore et sub ipsa oppressus
est, incisor arboris non tenetur pro homicida.

C. LI. De eodem.

Item ex Concilio Triburiensi. [cap. 36. Sed
ibi copiosius.]
Si duo fratres in silua arbores succiderint, et appropinquante
casura unius arboris frater fratri dixerit,
caue, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et
mortuus fuerit, uiuens frater innocens de sanguine
germani diiudicetur.
Gratian. Premissis auctoritatibus, lapsis permittitur, ut post
penitenciam in suis ordinibus reparari ualeant; ad maiorem autem
conscendere post lapsum nulla eis auctoritate permittitur, immo
penitus prohibetur.
Unde in Ilerdensi Concilio [c. 5.] legitur:

C. LII. Lapsi in suis ordinibus reparari possunt, sed non

ad maiora conscendere.
Hii, qui altario sancto deseruiunt, si subito


flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente
digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti
sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis uel
ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiori
tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen,
ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora
offitia ulterius promoueri.
[PALEA.
§. 1. Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi
fuerint, et ueluti sues in uolutabris luti iacuerint,
non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem
nisi in exitu non percipiant. ]
Gratian. Sed exemplo B. Petri (qui postquam trinae negationis
maculas confessione diluit amoris, non solum in gradu sui
apostolatus remansit, uerum etiam in pastorem totius ecclesiae a
Christo institui meruit,) probantur lapsi post dignam penitenciam
non solum propria offitia retinere, sed etiam ad maiora posse
conscendere. Quod autem B. Petrus post negationem pastor
ecclesiae a Domino sit institutus, probatur auctoritate B. Gregorii,
qui in omelia dominicae resurrectionis de eodem principe
apostolorum scribit, dicens:

C. LIII. Petrus post culpam negationis princeps apostolorum a Domino est institutus.

Considerandum est nobis, cur omnipotens Deus eum,
quem cunctae ecclesiae preferre disposuerat, ancillae uocem
pertimescere et se ipsum negare permisit. Quod nimirum
magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is,
qui futurus erat pastor ecclesiae, in sua culpa disceret,
qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit
sibi, et tunc preposuit ceteris, ut ex sua infirmitate cognosceret,
quam misericorditer aliena infirma tolleraret.

C. LIV. Post negationem in fide et gradu Petrus profecit.

Item Ambrosius in omelia L.
Fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse
defleuit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit.
Tamquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit, ut
qui sibi ante infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum,
et qui se interrogationis temptacione nutauerat,
ceteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate
deuotionis ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus:
"Tu es Petrus et cetera." Petra enim dicitur, eo quod
primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tamquam
saxum immobile totius operis Christiani compagem
molemque contineat.
VI. Pars. Gratian. Item obicitur, penitentes ad sacros
ordines promoueri non debent: non ergo lapsi post penitencia
ad maiora pertingere possunt.


Unde in Cartaginensi Concilio IV. [cap. 68. et 69.]
legitur:

C. LV. Non ordinetur clericus ex penitentibus.

Ex penitentibus, quamuis sit bonus, tamen clericus
non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum
fuerit, deponatur a clero, quia se ordinationis tempore
non prodidit fuisse penitentem. Si autem sciens episcopus
ordinauerit talem, etiam ipse ab episcopatu suo
ordinandi dumtaxat potestate priuetur. Simili sentenciae
subiacebit episcopus, si sciens ordinauerit clericum, qui
uiduam aut repudiatam uxorem habuerit, aut secundam.

C. LVI. Bigamus, penitens, uiduae maritus, sacrae militiae se

ingerens, sine spe promotionis in suo ordine permaneat.
Item Siricius Papa Himerio Episcopo. [epist. I. c. 15.]
Quicumque penitens, quicumque bigamus, quicumque
uiduae maritus ad sacram miliciam indebite et incompetenter
irrepserit, hac sibi condicione a nobis ueniam intelligat
relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si
adempta sibi omni spe promocionis in hoc quo inuenitur
ordine perpetua stabilitate permaneat.

C. LVII. Non prohibeatur a clero, qui pressus languore

per communionem penitenciae benedictionem accepit.
Item ex Concilio Gerondensi. [c. 9.]
Is uero, qui egritudinis languore depressus penitenciae
benedictionem, quam uiaticum dicimus, per communionem
acceperit, postmodum reconualescens caput
penitenciae in ecclesia non subdiderit publice, si prohibitis
uiciis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum.

C. LVIII. Qui ad penitenciam agendam in monasterio

recluditur, presbiter non ordinetur.
Item Hormisda Papa omnibus Episcopis per uniuersas
prouincias.
Si ille, qui ultro petit penitenciam, quamuis eam perfecte
agat, non potest episcopus aut presbiter ordinari, ita ut,
etiamsi per ignoranciam ordinatus fuerit et postea conuincitur
penitenciam accepisse, deiciatur: ille, qui inuitus
ad penitenciam agendam mittitur in monasterio, (qui
utique nichil aliud, quam penitens dicendus est), qua
consciencia ad sacerdocium peruenire permittitur?
Nemo mihi alia quelibet contra auctoritatem sedis apostolicae


uel CCCXVIII. episcoporum, uel reliquorum canonum
constituta obiciat; quia quicquid contra illorum
diffinicionem (in quibus Spiritum sanctum credimus locutum)
dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam
periculosum esse non dubito.

C. LIX. Bigami, uel quilibet post penitenciam sacris non applicentur ministeriis.

Item Gelasius Urbis Romae Episcopus omnibus Episcopis.
[per Lucaniam, etc. cap. 5.]
Non confidat quisquam pontificum fas esse, digamos
aut coniugia sortientes ab aliis derelicta, siue
quoslibet post penitenciam, uel sine litteris, uel corpore
uiciatos, uel condicionarios, aut curiae publicarumque rerum
nexibus inplicatos, aut passim nulla temporis congruentis
expectatione discussos, diuinis seruituros applicare ministeriis.

C. LX. Penitentes nec etiam clerici fieri possunt.

Item Innocentius. [Agapito et ceteris, epist. VI.]
Canones apud Niceam constituti penitentes etiam ab
infimis offitiis clericorum excludunt.
Gratian. Hoc non de quibuslibet penitentibus intelligitur,
sed de illis tantum, qui post penitenciam secularis militiae
cingulum accipiunt. De quibus Innocentius Episcopus
scribit Victorio Rotomagensi Episcopo. [epist. II. c. 2.]

C. LXI. Non debet fieri clericus, qui post remissionem peccatorum miliciae cingulum habuit.

Si quis post remissionem peccatorum cingulum miliciae
secularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet.
Gratian. Potest et aliter intelligi. Est quedam penitencia,
que solempnis appellatur, que semel tantum in ecclesia conceditur,
de qua Ambrosius ait: "Sicut unum est baptisma, ita unica
est penitencia." Item: "Non est secundus locus penitenciae."
Item: "Reperiantur quam plurimi, qui sepius agendam
penitenciam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si uere
penitenciam agerent, numquam iterandam postea putarent."

[C. LXII.]

Item Augustinus ad Macedonium. [epist. LIV.]
Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus
humillimae penitenciae semel tantum in ecclesia concedatur,
ne medicina nimis utilis minus uilis haberetur, tamen
cotidie peccantibus numquam per penitenciam uenia negatur.


Gratian. Hec autem penitencia quomodo inponenda sit
in Agatensi Concilio legitur, in quo sic statutum est: [c. 15.]

C. LXIII. Quomodo penitentes ad penitenciam accedant.

Penitentes tempore, quo penitenciam petunt, inpositionem
manuum et cilicium super capita a sacerdote
(sicut ubique statutum est) consequantur. Si autem
comas non deposuerint, aut uestimenta non mutauerint,
abiciantur et nisi digne penituerint, non recipiantur.
Iuuenibus etiam penitencia propter etatis fragilitatem non
facile committenda est. Viaticum tamen omnibus in morte
positis non est negandum.

C. LXIV. Que sint obseruandas in solempni penitencia.

Item ex eodem.
In capite quadragesimae omnes penitentes, qui publicam
suscipiunt aut susceperunt penitenciam, ante fores ecclesiae
se representent episcopo ciuitatis, sacco induti, nudis
pedibus, uultibus in terram demissis reos se esse ipso
habitu et uultu protestantes. Ibi adesse debent
decani, id est archipresbiteri parrochiarum et presbiteri
penitencium, qui eorum conuersationem diligenter
inspicere debent, et secundum modum culpae penitenciam
per prefatos gradus iniungere. Post hec eos in ecclesiam
introducat, et cum omni clero septem penitenciae
psalmos in terram prostratus cum lacrimis
pro eorum absolutione decantet; tunc resurgens ab
oratione, iuxta quod canones iubent, manus eis inponat,
aquam benedictam super eos spargat, cinerem prius
mittat, deinde cilicio capita eorum operiat, et cum gemitu
et crebris suspiriis denunciet eis, quod sicut Adam proiectus
est de paradiso, ita et ipsi pro peccatis ab ecclesia abiciuntur;
postea iubeat ministris, ut eos extra ianuam
ecclesiae expellant, clerus uero prosequatur eos cum responsorio:
"In sudore uultus tui uesceris pane tuo, etc." ut,
uidentes sanctam ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam
atque commotam, non paruipendant penitenciam. In
sacra autem Domini cena rursus ab eorum decanis et
eorum presbiteris ecclesiae liminibus represententur.
Gratian. Hanc penitenciam nulli umquam clericorum agere
conceditur, atque ideo huiuscemodi penitentes ad clerum admitti
prohibentur.


Unde in Cartaginensi Concilio V. [cap. 11.] statutum
legitur:

C. LXV. Clericis non inponatur manus tamquam penitentibus.

Confirmandum est, ut, si quando presbiteri uel diaconi
in aliqua grauiori culpa conuicti fuerint, qua eos a ministerio
necesse sit remoueri, non eis manus tamquam
penitentibus uel tamquam fidelibus laicis inponatur, neque
umquam permittendum est, ut rebaptizati ad
clericatus gradum promoueantur.
Item Siricius Papa: [Himerio, epist. I. c. 14.]

C. LXVI. Nec clerico penitenciam agere, nec penitenti ad clericatum accedere permittitur.

Illud quoque nos par fuit prouidere, ut sicut penitenciam
agere nulli umquam conceditur clericorum, ita
post penitudinem ac reconciliationem cuiquam
laicorum non liceat honorem clericatus adipisci,
quoniam quamuis sint omnium peccatorum contagione
mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum
instrumenta suscipere, qui dudum fuerint uasa
uiciorum.

C. LXVII. Presbiteris et diaconibus tamquam penitentibus manus inponi non debent.

Item Leo Papa. [Rustico Narbonensi, epist. XC. cap. 2.]
Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui in
presbiterali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati,
hi pro crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium
accipiant penitendi; quod sine dubio ex apostolica
tradicione descendit, secundum quod scriptum est:
"Sacerdos si peccauerit, quis orabit pro illo?" Unde
huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei
priuata est expetenda secessio, ubi illis, si satisfactio
fuerit digna, sit etiam fructuosa.
Gratian. Probantur etiam auctoritate Tolletani Concilii
huiuscemodi penitentes ad clerum non admittendi, in quo [c. 2.]
sic statutum est:

C. LXVIII. Causa necessitatis ad clerum penitentes admittantur.

Placuit, ut penitentes non admittantur ad clerum,
nisi tantum si necessitas aut usus exegerit; tunc deputentur


inter hostiarios uel inter lectores, ita ut apostolum
uel euangelium non legant. §. 1. Si qui autem
ordinati sunt in diacones, inter subdiacones habeantur,
ita ut manum non inponant nec sacra contingant.
§. 2. Cum uero penitentem dicimus, qui post baptisma
aut pro homicidio, aut pro diuersis criminibus grauissimisque
peccatis publicam penitenciam gerens sub cilicio
diuino fuerit reconciliatus altario.
VII. Pars. Gratian. Apostatae quoque ad clericatus offitium
admitti non debent.
Unde in Concilio Arelatensi II.: [cap. 25.]

C. LXIX. Ad clericatus offitium non admittantur apostatae.

Hii, qui post sanctam religionis professionem apostatant
et ad seculum redeunt, et postmodum penitenciae
remedia non requirunt, sine penitencia communionem
penitus non accipiant. Quos etiam iubemus ad clericatus
offitium non admitti. Et quicumque ille sit, post
penitenciam habitum secularem accipere non presumat.
Quod si presumpserit, ab ecclesia alienus habeatur.

DISTINCTIO LI.

GRATIANUS.
I. Pars. Ecce, quod criminosi, uel non uere penitentes, uel
publicam penitenciam agentes, a sacris prohibentur ordinibus.
Adiecit quoque sancta mater ecclesia, ut curiales, aut post
baptisma militantes, aut in foro decertantes, a sacris prohibeantur
ordinibus.
Unde Innocentius ait: [Papa Episcopis in Toletana.
Sinodo constitutis, epist. XXIV. c. 2.]

C. I. Post baptisma militantes, uel in foro decertantes, a sacris prohibentur ordinibus.

Aliquantos ex his, qui post acceptam baptismi gratiam
in forensi exercitacione sunt uersati et obtinendi pertinaciam
susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus,
quorum numero aliqui perhibentur ad sacerdotium
assumi; aliquantos ex milicia, qui cum potestatibus obedierunt,
seua necessario precepta sunt exsecuti; aliquantos
ex curialibus, qui, dum parerent potestatibus, que
sibi sunt inperata fecerunt; aliquantos, qui uoluptates et
editiones populi celebrarunt, ad honorem summi sacerdocii
peruenisse, quorum omnium neminem ad societatem
quidem ordinis clericorum oportuerat peruenire. Que
singula si discutienda mandemus, non modicos motus aut
scandala Ispaniensibus prouinciis, quibus mederi cupimus,
de studio emendationis inducemus; idcirco remittenda
potius hec putamus. Sed ne deinceps similia committantur


dilectionis uestrae maturitas prouidere debebit, ut tantae
usurpationis nunc finis necessarius inponatur, eo
uidelicet constituto, ut, quicumque tales ordinati fuerint,
cum ordinatoribus suis deponantur.

C. II. De quibus laicis ad clericatum non possunt peruenire.

Idem Felici Episcopo Nuceriano. [epist. IV. c. 3.]
Designata sunt genera laicorum, de quibus ad clericatum
aliqui peruenire non possunt, id est, si quis fidelis
administrauerit. De curialibus autem manifesta ratio
est, quoniam etsi inueniantur huiusmodi uiri, qui clerici
debeant fieri, tamen quoniam sepius ad curiam repetuntur,
cauendum est ab his propter tribulationem, que sepe de
his ecclesiae prouenit.

C. III. Non admittantur curiales ad clericale offitium.

Idem. [Victricio Episcopo Rothomagensi, epist. II.
cap. 11.]
Preterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales
uel quibuslibet publicis functionibus occupatos, clericos
facere contendunt, pro quibus postea maior est tristicia,
cum de reuocandis eis aliquid ab inperatore precipitur,
quam gratia nascitur de ascito. Constat enim eos
in ipsis muneribus etiam uoluptates exhibere, quas
a diabolo inuentas esse non dubium est, et ludorum et munerum
apparatibus aut preesse, aut forsitan interesse.
Sit certe in exemplum sollicitudo et tristicia fratrum, quam
sepe pertulimus inperatore presente, cum pro his sepius
rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognouisti, quibus
non solum inferiores clerici ex curialibus, uerum etiam
iam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur
instabat.

C. IV. Non promoueatur ad diaconatum, qui post baptismum ad fideles necandum accinctus fuerit.

Item ex Concilio Tolletano I. [cap. 8.]
Si quis post acceptum baptismum militauerit, et clamidem
sumpserit ac cingulum ad necandum fideles,
etiamsi grauia non admiserit, si ad clerum admissus fuerit,
diaconii non accipiat dignitatem.

C. V. A quibus debet esse inmunis, qui in episcopum est ordinandus.

Item ex Tolletano Concilio IV. [cap. 19.]
Qui in aliquo crimine detenti sunt, qui infamiae nota
aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam penitenciam
se admisisse confessi sunt, qui in heresim sunt lapsi, qui
in heresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui
semetipsos absciderunt aut qui naturali defectu membrorum


aliquid minus habere noscuntur, qui secundae
uxoris coniunctionem sortiti sunt aut numerosa coniugia
frequentauerunt, qui uiduam uel a marito relictam duxerunt
aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas aut
fornicarias habuerunt, qui seruili condicioni obnoxii sunt
qui ignoti sunt, qui neophiti uel laici sunt, qui seculari miliciae
dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii
litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos peruenerunt,
qui per gradus ecclesiasticos non ascenderunt, qui ambitu
honorem querunt, qui honorem muneribus obtinere moliuntur,
qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur. §. 1.
Sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec
populus propriae ciuitatis elegit, uel auctoritas metropolitani,
uel conprouincialium sacerdotum assensus non exquisiuit.
Quicumque ergo deinceps ad ordinem sacerdocii
postulatus, et in his, que predicta sunt, exquisitus, in nullo
horum deprehensus fuerit, et examinatus probabili uita
atque doctrina exstiterit, tunc secundum sinodalia uel
decretalia constituta cum omnium clericorum uel ciuium
uoluntate ab uniuersis conprouincialibus episcopis, aut certe
a tribus, in sacerdotem die dominico consecrabitur, conuenientibus
ceteris, qui absentes sunt, suis litteris, et magis
auctoritate uel presencia eius, qui metropolitanus Episcopus
constitutus est. Episcopus autem conprouincialis ibi
consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit; metropolitanus
autem non nisi in ciuitate metropoli, conprouincialibus
ibidem conuenientibus. §. 2. Si quis autem deinceps
contra predicta uetita canonum ad sacerdotii gradum indignus
aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti
honoris periculo subiacebit.

DISTINCTIO LII.

GRATIANUS.
Qui uero pretermissis aliquibus gradibus non superbia, sed
negligentia ad maiores conscenderit, tamdiu a maioribus abstineat,
quousque congruo tempore pretermissos accipiat.
Unde Alexander II. scribit Grimaldo Constantiensi
Episcopo:

C. I. De eo, qui subdiaconatus ordine postposito diaconus et presbiter est ordinatus.

Sollicitudo dilectionis tuae studuit consulere, utrum
portitor istarum litterarum diaconatus et presbiteratus offitium
idoneus sit peragere nec ne, cum ad id prepropero
cursu, subdiaconatus ordine postposito, negligentia potius
quam superbia cognoscatur ascendisse. Unde nos consulendo
caritati tuae mandamus, ut ab offitio sacerdotali eum
prohibeas, donec proximo quatuor temporum ieiunio subdiaconatus


ministerium sibi rite imponas, et sic deinceps ad
maiora offitia eum redire concedas.

DISTINCTIO LIII.

GRATIANUS.
Curiales autem, ut supra scriptum est, ideo ordinari prohibentur,
quia frequenter, dum ab ecclesia repetuntur, plurima
incommoda ecclesia sequitur, uel quia iidem curiales non uoto
religionis, sed ut offitiorum suorum ratiocinia fugiant, ad ecclesias
se transferunt.
Unde Gregorius scribit libro VIII. Registro [Indict. I. epist. 11.]
omnibus Episcopis de lege Mauritii Augusti:

C. I. Quare sit constitutum, ne curiales ordinentur.

Legem, quam piissimus inperator dedit, ne forte hi,
qui miliciae uel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum
suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum
ueniant uel in monasteriis conuertantur, uestrae studui fraternitati
transmittere, maxime ob hanc causam, quod hi,
qui seculi actionibus inplicati sunt, in clero ecclesiae prepropere
suscipiendi non sunt, quia, dum in ecclesiastico habitu
non dissimiliter quam prius uixerant uiuunt, nequaquam
student seculum fugere, sed mutare. Quod si etiam tales
quique monasterium petunt, suscipiendi nullo modo
sunt, nisi prius a negociis publicis fuerint absoluti. §. 1.
Si qui uero ex militaribus uiris in monasteriis annumerari
festinant, non sunt temere suscipiendi, nisi uita eorum
subtiliter inquisita fuerit. Et iuxta normam regularem in suo
habitu per triennium probati, tunc monachicum habitum
Deo auctore suscipiant.

DISTINCTIO LIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Serui autem ordinari prohibentur, nisi a propriis
dominis libertatem legitimam consequantur.
Unde Leo Episcopus omnibus scribit Episcopis:

C. I. Seruus ad clericatus offitium non promoueatur.

Nullus episcoporum seruum alterius ad clericatus offitium
promouere presumat, nisi forte eorum peticio aut
uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eo uendicant potestatis.
Debet enim esse inmunis ab aliis, qui diuinae
miliciae est aggregandus, ut a castris dominicis, quibus
nomen eius asscribitur, nullius necessitatis uinculis abstrahatur.

C. II. De seruili condicione ad sacros ordines nullus accedat.

Item ex Triburiensi Concilio.
Nulli de seruili condicione ad sacros ordines promoueantur,
nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem
consequantur; cuius libertatis charta ante ordinationem
in ambone publice legatur, et, si nullus contradixerit
rite consecrabuntur. Porro seruus non canonice consecratus,
postquam de gradu deciderit, eius condicionis
sit, cuius fuerat ante gradum.


[PALEA.

C. III. Ex Concilio Cartaginensi I. c. 8.

Magnus episcopus Astiagensis dixit, quid dilectioni
uestrae uidetur, procuratores, actores et executores, seu
curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus
dixit: si post deposita uniuersa et reddita ratiocinia actus
uitae ipsorum fuerint conprobati in omnibus, debent et
cum laude cleri, si postulati fuerint, honore munerari.
Si enim ante libertatem negociorum uel offitiorum ab
aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur.
Uniuersi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas
tua, ideoque ita est et nostra ista quoque sentencia. ]

C. IV. Post donum libertatis famuli ecclesiae deuocentur in clerum.

Item ex Concilio Tolletano IX. [c. 11.]
Qui ex famulis ecclesiae seruituri deuocantur in
clerum ab episcopis suis, necesse est, ut libertatis percipiant
donum, et si honestae uitae claruerint meritis adiuti
tunc demum maioribus fungantur offitiis. Quos uero
flagitii sordidauerit incorrigibilis noxa, perpetua seruitus
condicionis religet in catena.
Gratian. Qui autem a dominis suis ordinandi libertatem
consequuntur, ab eorum patrocinio penitus debent esse alieni, ut
in nullo eorum obsequiis inueniantur obnoxii.
Unde in Concilio Tolletano IV. [c. 73.] legitur:

C. V. Ad clericatum suscipiantur qui nullo obsequio retento a dominis suis libertatem percipiunt.

Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt,
ut sibi in eis nullum obsequium patronus retentet, isti, si
sine crimine sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur,
quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui
uero retento obsequio manumissi sunt, pro eo, quod adhuc
patroni seruitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad


ecclesiasticum ordinem promouendi, ne, quando uoluerint
eorum domini, fiant ex clericis serui.


[PALEA.

C. VI. Ex Concilio Tolletano. [c. 82.]

De seruorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos
promouentur, placuit omnibus cum sacris canonibus
concordari debere, et statutum est, ut nullus episcoporum
deinceps eos ad sacros ordines promouere presumat, nisi
prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. §. 1.
Et si quilibet seruus dominum suum fugiens aut per
litteras, aut adhibitis testibus munere conductis uel corruptis,
aut qualibet calliditate uel fraude ad gradus ecclesiasticos
peruenerit, decretum est, ut deponatur, et dominus
eius eum recipiat. §. 2. Si uero auus uel pater ab alia
patria in aliam migrans in eadem prouincia filium genuerit,
et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos
promotus fuerit, et utrum seruus sit ignotum sit, et postea
ueniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est,
ut, si dominus eius illi libertatem dare uoluerit, in gradu
suo permaneat. §. 3. Si uero eum catena seruitutis a castris
dominicis abstrahere uoluerit, gradum amittat, quia iuxta
sacros canones uilis persona manens sacerdotii dignitate
fungi non potest. ]

C. VII. Sine consensu patroni non ordinetur, qui patrocinio cuiuslibet est obligatus.

Item ex Concilio Martini Papae.
Si quis obligatus est tributo seruili, uel aliqua condicione,
uel patrocinio cuiuslibet domus, non est ordinandus
clericus, nisi probatae uitae fuerit, et patroni consensus
accesserit.
[PALEA.

C. VIII. Ex Concilio Tolletano c. 2.

De rebus uero illorum uel peculiari, qui a propriis dominis
libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure
promoueantur, statutum est, ut in potestate dominorum
consistat, quicquid ante libertatem habuerunt utrum illis
concedere, an sibi retinere uoluerint. ]
Gratian. Ceterum, si a dominis suis libertatem consecuti
non fuerint, et ad ecclesiasticos ordines aliquo modo irrepserint,
presbiter peculii amissione mulctetur, diaconus uero aut uicarium
pro se prestabit, aut in seruitutem reuocabitur; ceteri uero
gradus non possunt quemquam a nexu seruitutis absoluere.


Unde Gelasius scribit Martino et Iusto Episcopis:

C. IX. Seruus si latenter irrepserit ad sacerdotium, peculii amissione multetur.

Ex antiquis regulis et nouella sinodali explanatione
conprehensum est, personas obnoxias cingulo celestis
miliciae non precingi. Sed nescio utrum ignorantia aut
uoluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum
uideatur extorris. Ita enim nos frequens et
plurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nichil
penitus putetur constitutum. §. 1. Actores siquidem
illustris uiri filii nostri Amandiani grauiter conqueruntur,
homines suo iuri debitos alios iam clericos, alios iam
diaconos ordinatos, cum non solum post modernum concilium
(quod tantorum collectione pontificum sub omnium
saluberrimae prouisionis assensu constat esse perfectum)
huiusmodi personae suscipi non deberent, uerum etiam,
si qui forte in diuinae cultu miliciae ante fuerint ignorantia
faciente suscepti, eliminari prorsus et exuti religioso
priuilegio, ad dominorum suorum possessiones iusta debuerint
ammonitione compelli. Et ideo, fratres karissimi,
eos, quos supradicti uiri actores in clericatus offitio monstrauerint
detineri, discussos et obnoxios adprobatos,
custodito legum tramite sine intermissione restituite, ita
ut si quis iam ex his presbiter reperitur, in eodem gradu
peculii sola amissione multatus maneat. Diaconus
uero aut uicarium prestet, aut, si non habuerit, ipse
reddatur. Reliqua uero offitia sciant, neminem posse ab
obnoxietate, si conuincitur, uendicari, quatenus hoc
ordine custodito nec dominorum iura, nec priuilegia ulla
ratione turbentur.
???amissione multetur.???

C. X. Seruus clericus factus seruituti maneat obnoxius.

Idem Herculentio, Stephano et Iusto Episcopis.
Frequens quidem et assidua nos querela circumstrepit
de his pontificibus, qui nec antiquas regulas, nec decreta
nostra nouiter directa cogitantes, obnoxias possessoribus
illigatasque personas uenientes ad clericale
cingulum non refutant. §. 1. Nuper etenim rectores
illustris feminae Placidiae petitorii oblatione conquesti
sunt, Sabinum Marcellianensis siue Cusilinatis
urbis antistitem Antiochum seruum iuris patronae suae (absentis
dominae occasione captata) ad presbiterii honorem
usque perductum, eiusque fratrem Leoncium clericalis


offitii priuilegio decorasse. Et ideo, fratres carissimi, inter supradictos
actores, et eos, qui extremae condicionis repetuntur
obiectu, cognitionem uobis nostra auctoritate deputamus,
ut omni ueritate discussa, si reuera obiectam sibi maculam
iustae refragationis non poterit ratione diluere,
Leoncium clericum, quem gradus prefinitus legibus non
defendit, ad sequendam condicionis suae necessitatem
modis omnibus redibete. Antiochum uero, quia propter
sacerdotium iam retolli non potest, si in sua
ecclesia in hoc in quo est honore collocare desiderat,
non uelud redditum sibi habeat, sed pro ministeriorum
celebratione susceptum.

C. XI. De eodem.

Idem Rufino et Aprili Episcopis.
Quis aut leges principum, aut patrum regulas, aut ammonitiones
modernas dicat debere contempni, nisi qui inpunitum
sibi tantum existimat transire commissum? Actores
siquidem filiae nostrae illustris et magnificae feminae
Maximae petitorii nobis insinuatione conquesti sunt, Siluestrum
atque Candidum, originarios suos, contra constituciones,
que supra dictae sunt, etiam contradictione
preeunte a Lucerino pontifice diacones non legitime
ordinatos. Et ideo, fratres karissimi, tantae preuaricationis
excessus noueritis sagacius inquirendos, et, si constiterit
querelam ueritate fulciri, continuo, qui contradictione preeunte
non legitime sunt creati, a sacris offitiis repellantur.

C. XII. Nec ad religiosae uitae propositum, nec ad clericatus offitium sine dominorum consensu serui admittantur.

Item eisdem.
Generalis etiam querelae uitanda presumptio est, qua
propemodum causantur uniuersi, passim seruos et originarios
dominorum iura possessionemque fugientes, sub religiosae
conuersationis obtentu uel ad monasteria sese conferre,
uel ad ecclesiasticum famulatum conniuentibus quoque
presulibus indifferenter admitti. Que modis omnibus est
amouenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut
aliena peruadi, aut publica uideatur disciplina subuerti;
precipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione
fuscari dignitatem conueniat, cogaturque pro statu militantium
sibi condicioneque iurgari, aut uideri (quod absit)
obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis,


quisquis episcopus, presbiter, diaconus, uel
eorum, qui monasteriis preesse noscuntur, huiusmodi personas
apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps
uel ecclesiae seruituti, uel religiosis congregationibus
putauerint applicandas, nisi uoluntate forsitan dominorum
subscriptionis testimonio primitus absolutas
uel legitima transactione concessas, periculum se proprii
honoris non ambigant communionisque subituros, si
super hac re cuiusquam uerax nos querela pulsauerit. §. 1.
Magnis quippe studiis secundum B. Paulum Apostolum
precauendum est, ne fides et disciplina Domini
blasphemetur. Idem: §. 2. Nichil perire credimus
ecclesiasticis utilitatibus, si que sunt aliena reddantur.
II. Pars. Gratian. Hoc tunc obseruandum est, cum dominus
et serus eiusdem professionis inueniuntur. Ceterum
Iudeus Christianum mancipium emerit, iudicis uel episcopi auctoritate,
etiam eo inuito, ad libertatem debet perduci.
Unde Gregorius Libertino Episcopo:

C. XIII. Ad libertatem perducantur mancipia Christiana a Iudeis conparata.

Mancipia Christiana, quecumque Iudeum conparasse
patuerit, ad libertatem iuxta legum precepta sine ambiguitate
perducite, ne, quod absit, religio Christiana Iudeis
subiecta polluatur.

C. XIV. Offitia publica Iudeis non sunt committenda.

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 14.]
Nulla offitia publica Iudeis iniungantur, per que eis
occasio tribuatur penam Christianis inferre. Si qui uero
Christiani ab eis in Iudaismo ritu sunt maculati uel
etiam circumcisi, non reddito pretio ad libertatem et religionem
redeant Christianam.
Gratian. De his autem, qui in infidelitate empti ad gratiam
baptismi uenire desiderant, quid fieri debeat, Gregorius scribit
Fortunato Neapolitano Episcopo: [lib. V. epist. 31.]

C. XV. In libertatem uendicentur serui, qui ab infidelitate ad fidem accedunt.

Fraternitatem uestram oportet esse sollicitam,
si de Iudeorum seruitio non solum Iudeus, sed etiam
quisquam paganorum fieri uoluerit Christianus, postquam
uoluntas eius fuerit patefacta, ne hunc sub quolibet ingenio
uel argumento cuipiam Iudeorum uenundandi facultas
sit; sed is, qui ad Christianam conuerti fidem desiderat,
defensione uestra in libertatem modis omnibus uendicetur.
§. 1. Hi uero, quos huiuscemodi oportet seruos amittere,
ne forsitan utilitates suas irrationabiliter existiment
inpediri, sollicita uos hoc conuenit consideratione seruare,
ut, si paganos, quos mercimonii causa de externis


finibus emerint, infra tres menses, dum emptor, cui uenditi
fuerant, non inuenitur, fugere ad ecclesiam forte contigerit,
et uelle se dixerint Christianos fieri, uel etiam extra
ecclesiam hanc talem uoluntatem prodiderint, pretium eorum
a Christiano scilicet emptore percipiant. Si
autem post prefinitos tres menses quisquam huiuscemodi
seruorum Iudaicorum uelle suum dixerit, et fieri
uoluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emerit,
nec dominus qualibet occasionis specie hunc audeat
uenundare, sed ad libertatis proculdubio premia perducatur,
quia hunc non ad uendendum, sed ad sibi seruiendum dicitur
conparasse.


[PALEA.

C. XVI. Idem Ianuario Caralitano Episcopo, libro III.

epistola 9.
Si quilibet Iudeorum seruus ad uenerabilia loca confugerit
causa fidei, nullatenus eum patiamini preiudicium
sustinere; sed siue olim Christianus, siue nunc fuerit baptizatus,
sine ullo Christianorum pauperum damno religioso
ecclesiasticae pietatis patrocinio in libertatem modis omnibus
defendatur. ]


[PALEA.

C. XVII. Item ex Concilio Tolletano XII. c. 9.

Et si Iudeorum serui, nec dum adhuc conuersi,
ad Christi gratiam conuolauerint, libertate donentur. ]


[PALEA.

C. XVIII. Item ex Concilio Matisconensi I. c. 16.

Presenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum
Christianum mancipium Iudeo deinceps seruiat; sed datis
pro quolibet bono mancipio duodecim solidis ipsum mancipium
quicumque Christianus seu ad ingenuitatem,
seu ad seruitium licentiam habeat redimendi. Et si Christianus
fieri desiderat, et non permittitur, similiter faciat,
quia nefas est, quem Christus Dominus sanguinis sui
effusione redemit, blasphemum Christianae religionis
in uinculis tenere. Quod si acquiescere his, que statuimus,
quicumque Iudeus noluerit, quamdiu ad pecuniam
constitutam uenire distulerit, liceat mancipium ipsum
cum Christianis ubicumque uoluerit habitare. ]

C. XIX. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 5.]
III. Pars. Si seruus, absente aut nesciente domino,
episcopo sciente quod seruus sit, presbiter aut
diaconus ordinatus fuerit, ipso in clericatus offitio permanente,
episcopus eum domino duplici satisfactione


recompenset. Si uero episcopus eum seruum nescierit,
qui testimonium perhibent, aut eum supplicauerint ordinari,
simili redibitione teneantur obnoxii.

C. XX.

Constitutio noua.
Si seruus sciente et non contradicente domino, in clero
fuerit ordinatus, ex hoc ipso liber et ingenuus erit. Sed
si ignorante domino, licet, ei intra spatium unius
anni et seruilem fortunam probare, et seruum suum
accipere. Verum et si legitimo probatus experimento
monachus efficiatur, euadit iugum seruitutis.
Debent enim per triennium antequam monachi efficiantur in
monasterio permanere, postea uero si monachi effecti
fuerint, liberi efficiuntur. Episcopalis ordo liberat a
fortuna seruili uel ascriptitia, sed non a curiali siue offitiali,
nam et post ordinationem durat. Sed et ius
patriae potestatis soluit episcopalis dignitas. Inscripticios
uero in ipsis possessionibus clericos etiam preter
uoluntatem dominorum fieri permittimus, ita tamen, ut
clerici facti inpositam sibi agriculturam adinpleant.

C. XXI. De eodem.

Item Leo omnibus Episcopis. [epist. I. c. 1.]
Admittuntur passim ad sacrum ordinem, quibus nulla
natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis
suis consequi libertatem minime potuerunt, ad fastigium
sacerdotii (tamquam seruilis uilitas hunc honorem capiat)
prouehuntur. Ab his itaque, fratres karissimi, omnes
uestrae prouinciae abstineant sacerdotes, et non tantum ab
his, sed etiam ab aliis originariis, uel qui alicui conditioni
obligati sunt, uolumus temperari, nisi forte eorum peticio
aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos uendicant
potestatis.
IV. Pars. Gratian. De seruis monasterii queritur, an
ecclesiasticis offitiis possint aggregari, an non. Sed famuli ecclesiarum
non sunt ordinandi, sicut supra dictum est, nisi a propriis
episcopis libertatem consequuntur. Porro serus monasterii
libertatem consequi non ualet, non ergo ad clericatum sibi
accedere licet. Quod autem liber fieri non possit, probatur
auctoritate octauae Sinodi, in qua sic statutum legitur:

C. XXII. Monasterii seruum abbati uel monacho non licet facere liberum.

Abbati uel monacho monasterii seruum non licebit facere
liberum. Qui enim nichil proprium habet, libertatem rei
alienae dare non potest, nam, sicut et seculi leges


sanxerunt, non potest alienari possessio, nisi a proprio
domino.
Gratian. Hac auctoritate prohibentur serui adipisci libertatem
recedendi ab obsequio monasterii, sed non prohibentur
nancisci libertatem promouendi ad sacros ordines. Potest enim
in sacris ordinibus constitutus monasterii obsequiis perpetuo deseruire,
ac sic seruus monasterii et libertatem adipisci et sacris
offitiis ualet associari. Unde in alio capitulo prefatae constitucionis
hec causa redditur: "Iniustum est enim, ut monachis
rurale opus facientibus serui eorum otio torpeant ac deliciis
affluant."
V. Pars. Gratian. Quid autem serui ecclesiarum (quo
nomine etiam monasterii seruos significari intelligimus) ad sacrae
religionis propositum debeant assumi, auctoritate beati Gregorii
probatur, qui generali Sinodo residens dixit:

C. XXIII. Si conuersationis probatae fuerit famulus ecclesiae, potest ordinari.

Multos ex ecclesiastica familia nouimus ad omnipotentis
seruitium festinare, ut ab humana seruitute liberi
in diuino seruitio ualeant in monasteriis conuersari.
Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici
iuris dominium occasionem prebemus. Si uero festinantes
ad omnipotentis seruitium incaute retinemus, illi
inuenimur negare quedam, qui dedit omnia. Unde necesse
est, ut si quis ex iuris ecclesiastici uel secularis miliciae
seruitute ad Dei seruitium conuerti desiderat, probetur
prius in laicali habitu constitutus. Et si mores eius
atque conuersatio bono desiderio illius testimonium ferunt,
absque ulla retractione in monasterio omnipotenti Domino
seruire permittatur, ut ab humano seruitio liber
recedat, qui diuino amore districtiorem appetit subire
seruitutem. Si autem et in monachico
habitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fuerit
conuersatus, post prefixa sacris canonibus tempora
iam ad quodlibet ecclesiasticum offitium prouehatur,
si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, que in
testamento ueteri morte mulctantur.
Gratian. Ecce, quomodo serui ad clericatum ualeant assumi,
uel quomodo non admittantur. Liberti quoque non sunt promouendi
ad clerum, nisi ab obsequiis sui patroni fuerint absoluti.
Unde in Concilio Eliberitano: [c. 80.]

C. XXIV. Absque patroni consensu libertus non

promoueatur ad clerum.
Prohibendum est, ut liberti, quorum patroni in seculo
fuerint, ad clerum non promoueantur.

DISTINCTIO LV.

GRATIANUS.
I. Pars. Corpore uero uitiati similiter a sacris offitiis
prohibentur.
Unde Gelasius Papa [Episcopis per Lucaniam et Brutios
constitutis, epist. I. c. 2. et 3.] scribit, dicens:

C. I. Qui de monasterialibus disciplinis ad clericale munus accedit et de laicis, anteacta eius uita examinetur.

Priscis igitur pro sua reuerentia manentibus institutis,
(que, ubi nulla rerum uel temporum perurget
angustia, regulariter conuenit custodiri), quia eatenus ecclesiae
uel cunctis uel sufficientibus priuatae sunt ministeriis,
ut plebibus ad se pertinentibus diuina munera
subplere non ualeant, concedimus, ut, si quis monasterialibus
disciplinis eruditus ad clericale munus accedit,
etiam de laicis, anteacta eius uita requiratur,
§. 1. ne sit aliquo facinore infectus, uel illitteratus, uel
bigamus, uel ab adolescentia sortitus, uel corpore uitiatus,
uel seruilis uel originariae condicionis, uel curiae uel publicarum
nexibus rerum inplicatus, uel publica penitencia
notatus, uel nulla congruentis temporis expectatione discussus.

C. II. Annuae suspensioni subiaceat, qui preter canonum formam aliquem ordinat.

Item ex Concilio Arelatensi IV. [c. 3.]
Nullus penitentem, nullus digamum, nullus uiduarum
maritos in predictis honoribus audeat ordinare. Et
licet hec iam prope omnium canonum instituta contineant,
tamen ne cuicumque sacerdotum supplicantium
(sicut iam diximus) inportunitas uel suggestio iniqua
subripiat, necesse fuit, ut nunc seueriorem regulam sibi
uelint Domini sacerdotes inponere. Et ideo, quicumque ab
hac die contra ea, que superius conprehensa sunt, clericum
ordinare presumpserit, ab ea die, qua hoc ei potuerit
approbari, anno integro missas cantare non presumat.
Quam rem si quis obseruare noluerit, et contra constitutum
fratrum faciens missas celebrare presumpserit, ecclesiae
communione priuetur, et ab omnium fratrum communione
se nouerit alienum, quia dignum est, ut seueritatem
ecclesiasticae disciplinae sentiat, qui salubriter a
sanctis Patribus instituta obseruare contempnit.

C. III. Non ordinentur penitentes, uel inscii litterarum.

Item Ylarius Papa. [ex Concilio Romano ab ipso
habito, cap. 3.]
Penitentes uel inscii litterarum, aut aliqua membrorum
dampna perpessi, ad sacros ordines aspirare non
audeant. Quisquis autem talium consecrator extiterit,
factum suum ipse dissoluet.
Gratian. Corpore autem uitiati intelliguntur non casu, sed
propria uoluntate abscisi.
Unde in canonibus Apostolorum [c. 22. et 23.] legitur:

C. IV. Qui semetipsum abscidit, non ordinetur.

Si quis abscidit semetipsum, (id est, si quis amputauerit
sibi uirilia), non fiat clericus, quia suus est homicida,
et Dei condicionis inimicus. §. 1. Si quis, cum
clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino dampnetur,
quia suus est homicida.

C. V. Non producantur ad clerum, qui se ipsos abscidunt.

Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 7.]
Hii, qui se carnali uicio repugnare nescientes abscidunt,
ad clerum peruenire non possunt.
Item Innocentius scribit Felici Nuceriano Episcopo:
[epist. IV. cap. 1.]

C. VI. Non est ordinandus, qui partem digiti sui uolens abscidit.

Qui partem cuiuslibet digiti sibi ipsi uolens abscidit,
hunc ad clerum canones non admittunt. Cui uero
casu aliquo contigerit, dum aut operi rustico curam inpendit,
aut aliquid faciens se non sponte percutit, hos
canones precipiunt et clericos fieri, et, si in clero reperti
fuerint, non abici. In illis enim uoluntas est
iudicata, que sibi ausa fuerit ferrum inicere; in
istis uero casus ueniam meruit.
Gratian. Similiter intelligendum est de his, qui per
languorem a medicis secantur, aut a barbaris absciduntur,
aut a dominis castrantur.
Unde in Niceno Concilio [c. 1.] legitur:

C. VII. Qui per languorem a medicis dissecatur, ad clerum ualet admitti.

Si quis a medicis propter languorem desectus est aut


a barbaris abscisus, hic in clero permaneat. Si quis
autem se sanus abscidit, hunc in clero constitutum
abstineri conueniet, et deinceps nullum talium
debere promoueri. Sicut autem hoc claret, quod de
his, qui hanc rem affectant audentque semetipsos
abscidere, dictum sit, sic eos, quos aut barbari, aut
domini castrauerunt, inueniuntur autem alias
dignissimi, tales ad clerum suscipit ecclesia.

C. VIII. Licite ordinetur episcopus, qui per hominum insidias eunuchizatur.

Item ex canone Apostolorum. [21.]
Eunuchus, si per insidias hominum factus est, uel si in
persecutione eius sunt amputata uirilia, uel si ita natus
est, et est dignus, fiat episcopus.

C. IX. Non excluduntur a clero, qui a medicis, uel a barbaris, uel a dominis suis exsecantur.

Item ex Concilio Martini Papae.
Si quis pro egritudine naturalia a medicis secta habuerit,
similiter et qui a barbaris aut a dominis suis castrati
fuerint, et moribus digni inueniuntur, hos canon
admittit ad clerum promoueri. Si quis autem sanus
non per disciplinam religionis et abstinentiae sed per abscissionem
a Deo plasmati corporis, existimat, posse a se
carnales concupiscentias amputari, et ideo se castrauerit,
non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus offitium.
Quod si iam ante fuerit promotus ad clerum, prohibitus
a suo ministerio deponatur.

C. X. Non prohibetur a sacris ordinibus qui medicorum incisione claudus efficitur.

Item ex Concilio Ilerdensi.
Si quis in infirmitate positus clericus in medicorum
incisione claudus efficitur, promoueri ad sacros ordines eum
non denegamus.

C. XI. Non prohibetur a clero, qui digitum casu sibi abscidit.

Item Stephanus Roberto Metensi Episcopo.
Lator presentium, Flauinus scilicet clericus, ad
sanctam sedem apostolicam ueniens, detulit a te directam
nobis epistolam, qua indagare studuisti, eum a Normannis
nuperrime captum sinistrae manus digitum habere abscisum,


sciscitaris, si ob hoc ad ecclesiasticum ordinem
ualeat promoueri, an non. Quod et nos reperientes,
quia sollertia tua, magis super hoc sollicita, a sede apostolica
doceri flagitat, normam iusticiae semper sequi desideramus,
studium tuae sanctitatis merito collaudamus,
reuerentiam tuam scire uolentes, quoniam si ita est, quod a
Normannis digitum ipsum habeat abscisum, ad promouendum
(si alias dignus fuerit) nil ei nocebit, eo quod
quid de his, qui a dominis, uel a medicis, siue a
paganis non sponte tale quid patiuntur, sacri censeant
canones, dilectionem tuam latere non credimus.

C. XII. Tempore sinceritatis dignitas accepta sequenti debilitate non amittatur.

Item Gelasius Papa Palladio Episcopo.
Precepta canonum, quibus ecclesiastica regitur disciplina,
sicut non paciuntur uenire ad sacerdotium debiles corpore,
ita si quis in eo fuerit constitutus actu, ac tunc
fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae
sinceritatis accepit. §. 1. Stephanus siquidem presbiter
petitorio nobis defleuit oblato, quod habetur in subditis,
olim sibi et ante annos plurimos collatam presbiterii
dignitatem, quam reuera inmaculati corporis iudicio
suscepisset; sed nuper propter prouinciae uastitatem (quam
Thusciae pre omnibus barbarorum diuersa sectantium,
et ambiguitas inuexit animorum), dum inminentes gladios
euadere fugae presidio niteretur, acutis sudibus occurrentia
sibi septa transsiliens, inferiores partes corporis inseruisse
suggessit, que uix adhibita curatione biennio potuisset
abstergi. Et ideo, frater karrissime, supradicto locum suum
dignitatemque restitue, quatenus sacrosancta misteria, sicut
consueuit, exerceat. Nec enim conuenit ob hoc auferri ante
susceptum ordinem, in quo postmodum in inualitudine
corporis casu probatur faciente prolapsus.
II. Pars. Gratian. Hoc autem non de omnibus membris
intelligendum est. Qui enim oculum casu amiserit, licet desit
uoluntas, tamen sacerdotium adipisci non potest.
Unde Pelagius scribit Rufino Episcopo:

C. XIII. Non sunt prestanda iura sacerdotii, cui oculus est erutus.

Si euangelica admonitio iracundiam nec usque ad
uerbum furentem prosilire permittit, ne, si Racha fratri suo
quis dixerit, reus sit gehennae ignis: quali putamus


pena plectendum esse, qui non solum pugno inpie percussit
hominem in Leuitici offitii ministerio seruientem,
quasi non sufficeret ad cedem manus, ita (instigante se
diabolo) raptus ad iracundiam est, ut fuste non solum percuteret,
sed etiam erueret oculum fratris? Et quamuis
huiusmodi excessus grauiori esset pena plectendus, bene
tamen fraternitas tua fecit ab offitio eum presbiterii remouere.
Hoc tamen sollicitudinis tuae sit, ut locum etiam
penitenciae constituas, et in aliquo eum monasterio retrudas,
laica sibi tantum communione concessa. In loco
autem illius alium te necesse est ordinare presbiterum,
nam illi, cui erutus est oculus, non possunt iuxta canones
sacerdotii iura concedi. Neque enim aliquid ei prodest,
quod oculum inuitus amisit, cum nec uolens quisquam
oculum amisisse credendus est, nec sacratissimos canones
aliquem casum in amissione oculi, ei qui ad sacerdotium
adipiscendum non inpediret, suis excepisse regulis
inuenimus; sed hoc tantummodo ad prohibitionem fecisse
uidemus, ut qui caret oculo, sacerdotii offitium
adipisci non possit. Sed nec illi ullatenus quasi in
conpensatione iniuriae sacratus ordo concedi poterit, qui
ad tantam sacerdotem proprium potuit iracundiam prouocare,
ut ille et offitium, in quo erat, amitteret, et iste prouectus
sui perderet facultatem.

DISTINCTIO LVI.

GRATIANUS.
I. Pars. Presbiterorum etiam filii ad sacra offitia non sunt
admittendi.
Unde Urbanus Papa II. ait:

C. I. Filii presbiterorum a sacris ordinibus remouentur.

Presbiterorum filios a sacris ministeriis remouemus,
nisi aut in cenobiis, aut in canonicis religiose probati
fuerint conuersari.
II. Pars. Gratian. Sed hoc intelligendum est de illis, qui
paternae incontinentiae imitatores fuerint. Verum si morum
honestas eos commendabiles fecerit, exemplis et auctoritate
non solum sacerdotes, sed etiam summi sacerdotes fieri possunt.


[PALEA.

C. II. Unde Damasus Papa scribit:

Osius Papa fuit filius Stephani subdiaconi. Bonifacius
Papa fuit filius Iucundi presbiteri. Felix Papa filius Felicis
presbiteri de titulo Fasciolae. Agapitus Papa filius Gordiani
presbiteri. Theodorus Papa filius Theodori episcopi de
ciuitate Ierosolima. Siluerius Papa filius Siluerii episcopi
Romae. Deusdedit Papa filius Stephani subdiaconi. ]
Felix enim tertius, natione Romanus, ex patre Felice
presbitero fuit. Item Gelasius, natione Afer, ex patre episcopo
Valerio natus est. Item Agapitus, natione Romanus, ex patre
Gordiano presbitero originem duxit. Quamplures etiam
alii inueniuntur, qui de sacerdotibus nati apostolicae sedi prefuerunt.
Hinc Augustinus ait: [libro de bono coniug. c. 16.]

C. III. Vicia parentum filiis non inputentur.

Undecumque homines nascuntur, si parentum uitia
non sectantur, honesti et salui erunt. Semen enim
hominis ex qualicumque homine Dei creatura est, et eo
male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.
Sicut autem boni filii adulterorum nulla est defensio adulterorum,
sic mali filii coniugatorum nullum crimen est
nuptiarum.

C. IV. De eodem.

Item Iohannes Crisostomus supra Mattheum
homilia III. [c. 1.]
Numquam de uiciis erubescamus parentum, sed unum illud
queramus semperque amplectamur, uirtutem uidelicet.
Huiusmodi enim, etiamsi alienigenam habet matrem,
etiamsi fornicatione pollutam uel quolibet huiusmodi
dedecore sordidatam, nichil tamen de eius aut uilitate fuscabitur,
aut crimine polluetur. Quod si fornicatorem ipsum
ad meliora conuersum nequaquam uita conmaculat prior,
multo magis ex meretrice natus et adultera, si propria uirtute
decoretur, parentum suorum non decoloratur obprobriis.
Item: §. 1. Non est omnino, non est nec de uirtute
nec de uicio parentum aut laudandus aliquis, aut culpandus,
nemo inde uere aut obscurus, aut clarus est, imo etiam
considerantius aliquid dicamus ac expressius, nescio, quomodo


ille magis resplendet, qui ex parentibus a uirtutibus
prorsus alienis, ipse tamen fuerit Dei uirtute mirabilis.

C. V. Non parentum, sed propria culpa quemque condempnat.

Item Ieronimus in epistola contra Rufinum.
Nasci de adulterio non est eius culpa, qui nascitur, sed
illius, qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra,
que confouet non semen, quod in sulcis iacitur, non
humor et calor, quibus temperata frumenta in germen
pullulant, sed, uerbi gratia, fur et latro, qui fraude et ui eripit
semina: sic genus humanum recipit terra, id est uulua,
quod suum est et receptum confouet, confotum corporat,
corporatum in membra distinguit, et inter illas sacri uentris
angustias Dei manus semper operatur, idemque est
corporis creator et animae. Noli despicere bonitatem
figuli, qui te plasmauit et fecit ut uoluit. Ipse est Dei
uirtus et Dei sapientia, qui in utero uirginis edificauit sibi
domum. Iepte, inter uiros sanctos Apostoli uoce numeratus,
meretricis est filius. Esau de Rebecca et Isaac,
hispidus tam mente quam corpore, quasi bonum triticum
in lolium auenasque degenerat, quia non in seminibus, sed
in uoluntate nascentis causa uiciorum est atque uirtutum.

C. VI. Iniquitates parentum filiis obesse non possunt.

Item Augustinus. [contra Faustum, lib. XXII. c. 64.]
Sponsus ille, qui uocaturus erat ad nuptias bonos et
malos, congruens inuitatis, nasci etiam uoluit de bonis et
malis, quo exemplo discant parentum suorum iniquitates
sibi obesse non posse.

C. VII. Non aliena culpa, sed propria aliquem ab eo, quo fungitur, deicit gradu.

Item Gregorius. [ad Columbum Episcopum Numidiae,
lib. X. epist. 8.]
Satis peruersum et contra ecclesiasticam probatur esse
censuram, ut frustra quorundam, uoluptatibus quis
priuetur, quem sua culpa uel facinus ab offitiis, quo fungitur,
gradu non deicit.

C. VIII. Ex adulterio natus a sacerdotio non prohibetur.

Item Ieronimus.
Dominus noster Iesus Christus uoluit, non solum de
alienigenis, sed etiam de adulterinis conmixtionibus nasci,
nobis magnam fiduciam prestans, ut qualicumque modo
nascamus, tantum ut eius uestigia imitemur, ab ipsius
corpore non separemur, cuius per fidem membra effecti


sumus. Et sicut ille uerus est pontifex ex adulterinis
natus coniunctionibus, ita, qualicumque ordine natus sit
aliquis, tantum ut fidem perfectam habeat, et quod fide
tenet inpleat operibus, sitque litteratus, et uir unius uxoris,
nequaquam a sacerdotio repellitur. Iudas enim patriarcha
concubuit cum Thamar nuru sua, et ex illo coitu
nati sunt Phares et Zaran, inde postea Salmon, qui fuit
dux in deserto, inde Obeth indeque Booz, inde
postea Isai, qui fuit pater Dauid. Ex progenie autem illa
origo ducitur Christi, qui uerus sacerdos est; ideoque si
filii eius sumus, que ipse fecit imitari debemus.

C. IX. A populo Dei non separat aliquem materna condicio, sed propria culpa.

Item Augustinus de unico baptismo. [contra Donatistas,
lib. I. c. 15.]
Ismael ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater
ancilla, sed obfuit fraterna discordia; nec profuit
potestas uxoris, cuius magis filius erat, quia per ipsius iura
coniugalia et in ancilla seminatus erat, et ex ancilla susceptus.
III. Pars. Gratian. Contra Bonifacius Martir Regi
Anglorum:

C. X. Vicia parentum etiam ad posteros transeunt.

Si gens Anglorum (sicut per istas prouincias diuulgatum
est, et nobis in Francia et in Italia inproperatur, et ab
ipsis paganis inproperium nobis obicitur, spretis legalibus
conubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomiticae
gentis fedam uitam uixerit, de tali commixtione meretricum
estimandum est degeneres populos et ignobiles, et
furentes libidine fore procreandos, et ad extremum uniuersam
plebem ad deteriora et ignobiliora uergentem, et nouissime
nec bello seculari fortem, nec in fide stabilem, et
nec honorabilem hominibus, nec Deo esse amabilem uenturam,
sicut aliis gentibus Ispaniae et Prouinciae et Burgundionum
populis contigit, que sic a Deo recedentes
fornicatae sunt, donec iudex talium criminum ultrices
penas per ignorantiam legis Dei, et per Sarracenos,
uenire et seuire permisit.
Unde idem Urbanus in fine superioris capituli
distinguendo subiunxit:

C. XI. Si religiosi inuenti fuerint filii sacerdotum,

ordinentur.
Nisi aut in cenobiis, aut in canonicis religiose probati
fuerint conuersari.

C. XII. De eodem.

Item Alexander II.
Apostolica uobis auctoritate precipimus, ut si eum, qui
ecclesia electus est, digniorem altero esse, canonicamque eius
electionem probaueritis, nostra fulti auctoritate consecretis.
Nam pro eo, quod filius sacerdotis dicitur, si ceterae uirtutes
in eum conueniant, non reicimus, sed suffragantibus
meritis conniuendo eum recipimus.
Gratian. Hoc autem, quod de filiis sacerdotum dicitur,
ex dispensatione ecclesiae introductum uidetur, et quod ex dispensatione
introducitur, ad consequentiam regulae trahi non
poterit.
Unde Urbanus [Papa II.] scribit Bartholomeo Thuronensi
Archiepiscopo:

C. XIII. Filii sacerdotum non prohibentur ab episcopatu, si ceterae uirtutes in eis inueniantur.

Cenomanensem electum, pro eo, quod filius sacerdotis
dicitur, si ceterae uirtutes in eum conueniant, non
reicimus, sed suffragantibus meritis patienter suscipimus:
non tamen, ut pro regula in posterum assumatur, sed ad
tempus ecclesiae periculo consulitur.
Gratian. Cum ergo ex sacerdotibus nati in summos Pontifices
supra leguntur esse promoti, non sunt intelligendi de
fornicatione, sed de legitimis coniugiis nati, que sacerdotibus
ante prohibitionem ubique licita erant, et in orientali ecclesia usque
hodie eis licere probatur. §. 1. Quod autem uicium originis
semini inputari negatur, uidetur esse contrarium illi sentenciae
"Adulterorum filii abominatio sunt Domino." Sed sicut supra
dictum est de presbiterorum filiis, ita et hoc de filiis adulterorum
intelligendum uidetur, ut illi dicantur esse abhominatio Domino,
ad quos paterna flagitia hereditaria successione descendunt.
Similiter et illud Urbani intelligendum est, quod ipse scribit
Patrono Legionensi Episcopo:

C. XIV. De eodem.

Quia simpliciter ad sedem apostolicam ueniens humiliter
peccatum confessus es, quod pontificii tui uidebatur offitium
inpedire, uidelicet quod ex matre non legitima procreatus
sis, quam uiuente propria uxore pater tuus cognouisse
cognoscitur, nos apostolicae mansuetudinis gratia admonente
a ceteris que sacerdotium inpediunt criminibus
tam tui professione quam fratrum testimonio, qui tecum
sunt, inmunem te agnoscentes, et uitam tuam religiosam
audientes, ab huius te peccati uinculo absolutum in suscepto
sacerdotali offitio confirmamus.

DISTINCTIO LVII.

GRATIANUS.
Item, qui in egritudine constitutus baptizatur, presbiter ordinari
non debet.
Unde in Neocesariensi Concilio [c. 12.] legitur:

C. I. Non ordinetur presbiter, qui in egritudine constitutus baptizatur.

Si quis in egritudine constitutus baptizatus fuerit, presbiter
ordinari non debet, (non enim fides illius uoluntaria
sed ex necessitate est), nisi forte postea ipsius studium et
fides probabilis fuerit, aut hominum raritas exegerit.

DISTINCTIO LVIII.

GRATIANUS.
Item ex monachali habitu nullus assumatur ad ecclesiasticum
offitium, nisi fuerit oblatus uoluntate proprii abbatis.
Unde Gregorius scribit: [Mariniano Episcopo Rauennati,
lib. VII. epist. 18.]

C. I. Monachus non ordinetur clericus, nisi uoluntate abbatis episcopo fuerit oblatus.

Ad ecclesiasticum uero offitium nullus ex monasterio
producatur monachus, nisi quem abbas loci admonitus
propria uoluntate obtulerit episcopo.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 13.]
Si quis de alterius monasterio repertum uel ad clericatum
promouere uoluerit, uel in suo monasterio maiorem
monasterii constituere, episcopus, qui hoc fecerit, a
communione ceterorum seiunctus, suae tantummodo
plebis communione contentus sit, et ille neque clericus
neque prepositus perseueret.

DISTINCTIO LIX.

GRATIANUS.
Item qui ecclesiasticis disciplinis inbuti, et temporum approbatione
discussi non sunt ad summum sacerdotium non aspirent.


Unde Zosimus Papa: [ad Hesichium Salonitanum
Episcopum, epist. I.]
[PALEA.

C. I. Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis disciplinis non est inbutus.

Qui ecclesiasticis disciplinis inbutus per ordinem non
est et temporum approbatione diuinis stipendiis eruditus,
nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare
presumat, et non solum in eo ambitio inefficax habeatur,
uerum etiam in ordinatores eius, ut careant eo ordine,
quem sine ordine contra precepta Patrum crediderant
presumendum. ]

C. II. Ad sacerdotale offitium nullus, nisi per singulos

gradus probatus, accedat.
Si offitia secularia principalem locum non uestibulum
actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinatis
deferunt, quis tam arrogans, tam impudens inuenitur,
qui in celesti milicia, que propensius ponderanda est, et
sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse
desiderat, cum tiro ante non fuerit, et prius uelit docere
quam discere? Assuescat in Domini castris in lectorum
primitus gradu diuini rudimenta seruicii, nec illi uile sit
exorcistam, acolithum, subdiaconum, diaconum per ordinem
fieri, nec hoc saltu, sed statutis maiorum ordinatione
temporibus. Iam uero ad presbiterii fastigium talis accedat,
ut et nomen etatis inpleat, et meritum probitatis stipendia
anteacta testentur. Inde summi pontificis iure locum
sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum
nostrorum, qui pompam multitudinis querunt, et putant ex
hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim
numerosa popularitas etiam in his locis, ubi solitudo
est, talium reperitur, dum parrochias extendi cupiunt, aut
quibus aliud prestare non possunt diuinos ordines largiuntur.
Quod oportet districti semper esse iudicii. Rarum
est enim omne quod magnum est.

C. III. Cuiuslibet meriti laicus ad summum non aspiret sacerdotium.

Item Gregorius. [lib. VII. Reg. epist. 110.]
Hoc ad nos peruenisse non dissimili dignum est
detestacione complecti, quod quidam desiderio honoris
inflammati defunctis episcopis tonsurantur, et fiunt repente
ex laicis sacerdotes, atque inuerecunde religiosi
propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites
didicerunt. Quid putamus, quid isti subiectis prestaturi
sunt, qui antequam discipulatus limen attingant tenere locum
regiminis non formidant? Qua de re necesse est, ut,


quamuis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distincta
ecclesiastici ordinis exerceatur offitia.

C. IV. Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis non est inbutus disciplinis.

Item Celestinus Episcopis Galliarum. [epist. II. c. 3.]
Ordinatos uero quosdam, fratres karissimi, episcopos,
qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium
fuerint constituti contra Patrum decreta, huius
usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus, cum
ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum
est, debeat perueniri, ut minoribus initiati offitiis ad
maiora firmentur. Debet enim ante esse discipulus, quisquis
doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit: omnis
uitae institutio hac, ad id quod tendit, se ratione confirmat.
Qui minime litteris operam dederit preceptor esse
non potest litterarum. Qui non per singula stipendia creuerit
ad meritum ordinem stipendii non potest peruenire.
Solum sacerdotium inter ista, rogo, uilius est, cur facilius
tribuitur, cum difficilius inpleatur?

DISTINCTIO LX.

GRATIANUS.
Ecce, ex parte ostensum est, qui possint ad sacerdotii ordinem
promoueri, et qui non. Nunc autem considerandum et, ex
quibus ordinibus in archipresbiterum, uel prepositum, uel episcopum,
uel archiepiscopum sint eligendi.
De his ita statutum est in Concilio Urbani Papae
celebrato Aluerniae:

C. I. Archipresbiter, uel decanus, aut archidiaconus non nisi presbiter aut diaconus ordinetur.

Nullus episcopus in ecclesia sua, nisi diaconus sit, archidiaconum
instituere, nec archipresbiterum aut decanum, nisi
presbiteri sint, ordinare presumat. Quod, ut districtius
teneatur, auctoritate apostolica prohibemus et interdicimus.

C. II. Nullus in prepositum, uel archiepiscopum, uel archipresbiterum, uel archidiaconum nisi presbiter, uel diaconus ordinetur.

Item Calixtus Papa. [II.]
Nullus in prepositum, nullus in archiepiscopum uel
archipresbiterum, nullus in decanum nisi presbiter uel diaconus,
nullus in archidiaconum nisi diaconus ordinetur.

C. III. De eodem.

Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 10.]
Innouamus autem et precipimus, ut nullus in archidiaconum
uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur.


Archidiaconi uero, uel decani, uel prepositi, qui infra ordines
prenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint,
honore suscepto priuentur. Prohibemus autem,
ne adolescentibus, uel infra sacros ordines constitutis, sed
qui prudentia et merito uitae clarescant, predicti concedantur
honores.
Gratian. Horum unum propter procacitatem quorumdam
statutum est, qui nomen prepositurae adepti offitium contempnunt,
nolentes fieri sacerdotes; alias autem inane esset, cum
etiam in episcopum eligi possint in subdiaconatu constituti, iuxta
illud Urbani Papae:

C. IV. Non eligatur in episcopum nisi in sacris ordinibus constitutus.

Nullus in episcopatum eligatur, nisi in sacris ordinibus
religiose uiuens inuentus fuerit. Sacros autem ordines
dicimus diaconatum et presbiteratum. Hos siquidem
solos primitiua legitur habuisse ecclesia, subdiacones uero,
quia et ipsi altaribus ministrant, oportunitate exigente
concedimus, si tamen spectatae sint religionis et scientiae.
Quod ipsum non sine Romani Pontificis uel metropolitani
scientia fieri permittimus.
Gratian. Alterum uero, ut in episcopum uel archiepiscopum
nisi in sacris ordinibus constitutus non eligatur, propter dignitatem
ordinis statutum est.

DISTINCTIO LXI.

GRATIANUS.
I. Pars. Item laici non sunt in episcopum eligendi, sed
per singulos ordines prius sunt probandi.
Unde Gregorius Brunichildae Reginae Francorum:
[lib. VII. Reg. epist. 113.]

C. I. Sacerdotes ex laicis non sunt ordinandi.

Sacerdotale offitium uestris in partibus in tanta (sicut
didicimus) est ambitione perductum, ut sacerdotes, quod
nimis graue est subito, ex laicis ordinentur.

C. II. De eodem.

Item Hormisda Papa omnibus Episcopis. [per Hispaniam
constitutis, epist. III. c. 1.]
In sacerdotibus eligendis uel ordinandis curam oportet
esse perspicuam. Inreprehensibiles enim esse conuenit,
quos preesse necesse est corrigendis. §. 1. Longa debet
uitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur
ecclesiae.

[C. III. Idem eodem loco continenter.]

Non negamus in laicis esse Deo placitos mores, sed
milites suos probatos sibi querunt instituta fidelium.
Discere quis debet antequam doceat, et exemplum
religiosae conuersationis de se potius aliis prestare quam
sumere. Emendatiorem esse conuenit populo, quem necesse
est orare pro populo. Longa obseruatione religiosus cultus
tradatur, ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus
inseruiat, ut, ad uenerandi gradus summa perductus,
quis sit fructus humilitatis ostendat. §. 1. Nec tantum
consecrare de laicis inhibemus, sed ne de penitentibus
quidem quisquam ad huiusmodi gradum profanus temerator
aspiret. Satis illi sit postulanti ueniam concedi; qua conscientia
absoluat reum, qui se peccata sua populo scit
teste confessum? Quis enim quem paulo ante iacentem
uideat ueneretur antistitem? Perferens memorandi
criminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem.

C. IV. De eodem.

Item Innocentius Papa. [ad Aurelium Cartaginensem
Episcopum, epist. XII.]
Miserum est, eum fieri magistrum, qui numquam fuit
discipulus; eumque summum sacerdotem fieri, qui in
nullo gradu umquam obsecutus fuerat sacerdoti.

C. V. De eodem.

Item Leo Episcopus. [ad Episcopos Africanos, epist.
LXXXV. al. LXXXVII. c. 1.]
Miramur tantum apud uos per occasionem temporis
impacati aut ambientium presumptionem aut tumultum
ualuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra
sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio
ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populo,
sed nocere, nec prestare regimen sed augere
discrimen. Integritas enim presidentium salus est subditorum,
et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est
forma doctrinae. §. 1. Principatus autem, etc. et infra.
§. 2. Quod si in quibuslibet ecclesiae gradibus prouidenter
scienterque curandum est, ut in domo Domini nichil sit
inordinatum nichilque preposterum, quanto magis elaborandum
est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur,
non erretur? Nam totius familiae Domini status
et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inuenitur
in capite. Ubi est illa B. Pauli apostoli per Spiritum
Dei emissa preceptio? qua in persona Timothei omnium
sacerdotum Christi numerus eruditur, et inde unicuique


nostrum dicitur: "Manus cito nemini inposueris, neque
communices peccatis alienis." Quid est cito manus
inponere? etc. et infra. §. 3. Sicut enim boni operis
sibi conparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote
iudicium, ita graui semetipsum afficit dampno, qui
ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non
enim in cuiusquam persona pretermittendum est quod
institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille
legitimus, qui fuerit contra diuinae legis precepta collatus.
§. 4. Merito Patrum beatorum uenerabiles sanctiones,
cum de sacerdotum electione loquerentur, eos
demum sacris amministrationibus idoneos censuerunt,
quorum omnis etas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores
annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset,
ut unicuique testimonium prior uita preberet, nec
potest de eius prouectione dubitari, cui pro laboribus
multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris
loci premium debetur. §. 5. Si enim ad honores mundi
sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est
peruenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta
non adiuuant, quam diligens et quam prudens habenda
est dispensatio diuinorum munerum et celestium dignitatum?

C. VI. Non sunt eligendi ad episcopatum, nisi quos probabilis uita commendat.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 12.]
Episcopum non oportet preter iudicium metropolitanorum
et finitimorum episcoporum constitui ad ecclesiae
principatum. Nec eligantur nisi hi, quos multo ante nota
probabilisque uita commendat, et nichilominus si in sermone
fidei et recta ratione per suam conuersationem
probati fuerint.

C. VII. De eodem.

Item Celestinus omnibus orthodoxis. [ad Episcopos
Apuliae et Calabriae, epist. III. cap. 2.]
Quid proderit per singula stipendia clericos militasse
et omnem egisse in dominicis castris etatem, si hii, qui
futuri sunt sacerdotes, ex laicis requirantur, qui
uacantes seculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes
saltu prepropero in alienum honorem ambiunt inmoderata
cupiditate transscendere, et in aliud uitae genus
(calcata reuerentia ecclesiasticae disciplinae) transire? Talibus
itaque, fratres karissimi, necesse est obuiemus,


hisque fraternitatem uestram decretis commonemus, ne
quis laicum ad clericatus ordinem admittat, et sinat fieri
unde et illum decipiat, et sibi causas generet, quibus reus
constitutorum decretalium fiat.

C. VIII. Rudibus et inperitis gubernacula ecclesiae non sunt committenda.

Item Leo. [I., epist. LXXXV. al. LXXXVII. c, 1. ad Episcopos
Africanos.]
Statuimus ne in aliquo apostolica et canonica decreta
uiolentur, et his regenda ecclesia Domini credatur, qui
legitimarum institucionum nescii, et totius humilitatis
ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis
uolunt habere principium, cum ualde iniquum sit absurdumque,
ut inperiti magistris noui antiquis rudes
preferantur emeritis.
Gratian. His omnibus auctoritatibus laici prohibentur in
episcopatum eligi.
II. Pars. §. 1. Econtra B. Nicolaus ex laico est electus in
episcopum, B. Seuerus ex lanificio assumptus est in archiepiscopum,
B. Ambrosius, cum nondum esset baptizatus, in archiepiscopum
est electus. §. 2. Sed sciendum est, quod ecclesiasticae
prohibitiones proprias habent causas, quibus cessantibus cessant
et ipsae. Ut enim laicus in episcopum non eligeretur, hec causa
fuit, quia uita laicalis ecclesiasticis disciplinis per ordinem non
erudita nescit exempla religionis de se prestare aliis, que in se
ipsa experimento non didicit. Cum ergo quilibet laicus merito suae
perfectionis clericalem uitam transscendit, exemplo B. Nicolai et
Seueri et Ambrosii eius electio potest rata haberi.

[C. IX.] Unde idem Ambrosius in epistola [LXXXII.]

ad Vercellenses. [ait de se ipso]
"Neophitus prohibetur ordinari, ne extollatur superbia
Sed si non deest humilitas competens sacerdotio, ubi causa non
adheret, uicium non inputatur. Ordinationem itaque meam
occidentales episcopi iudicio, orientales etiam exemplo probarunt."

C. X. Scolasticus ex foro aut ex administratione potest postulari episcopus.

Item obicitur illud Sardicensis Concilii: [c. 13.]
Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut
diligentissime tractetur, si forte aut diues, aut scolasticus
de foro aut ex administratore episcopus fuerit
postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante lectoris
munere, et offitio diaconi aut presbiteri fuerit perfunctus,


et ita per singulos gradus (si dignus fuerit) ascendat ad
culmen episcopatus.
III. Pars. Gratian. Sed aliud est postulari, aliud eligi.
Postulatur nexibus curiae adstrictus ab inperatore, clericus alterius
ciuitatis a suo episcopo; sed non eligitur aliquis nisi in sacris
ordinibus constitutus. Fit enim electio cum solempnitate decreti
omnium subscriptionibus roborati: postulatio uero simplici peticione.
Quam distinctionem B. Gregorius innuit in registro
[lib. II. epist. 19.] scribens cuidam Episcopo:

C. XI. Electio episcopi debet fieri cum solempnitate decreti omnium subscriptionibus roborati.

Episcopus, dum fuerit postulatus, cum solempnitate
decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae
testimonio litterarum ad nos sacrandus occurrat.
Gratian. Sic B. Ambrosius ante susceptum baptisma ab
inperatore postulatus, non electus est.
IV. Pars. Gratian. Item clerici unius ecclesiae non
sunt preferendi in electione his, qui bene militant in propria
ecclesia.
Unde Celestinus Papa: [ad Episcopos Galliae,
epist. II. c. 4.]

C. XII. Extranei emeritis in suis ecclesiis non preponantur.

Nec emeritis in suis ecclesiis peregrini et extranei,
et qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui
bene ciuium suorum merentur testimonium, preponantur.

C. XIII. De eodem.

Item. [eadem epist. c. 5.]
Nullus inuitis detur episcopus. Tunc alter de
altera ecclesia eligatur, si de ciuitatis ipsius clero,
cuius est episcopus ordinandus, nullus (quod euenire
non credimus) dignus poterit reperiri. Primum enim illi
reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito preferantur.
Habeat unusquisque suae fructum miliciae in ecclesia,
in qua suam per omnia offitia transegit etatem. In
aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam
alter audeat sibi uendicare mercedem. Sit facultas clericis
renitendi, si se uiderint pregrauari, et quem sibi
ingeri ex transuerso uiderint non timeant refutare.
Qui etsi non debitum premium, uel liberum de eo, qui
eos recturus est, debent habere iudicium.




[PALEA.

C. XIV.

In ordinatione prepositi illa semper consideretur ratio,
ut hic constituatur, quem sibi omnis concors congregatio
secundum timorem Dei siue etiam pars congregationis
(quamuis parua) saniori consilio elegerit. Vitae autem
merito et sapientia eligatur qui ordinandus est, etiamsi
ultimus fuerit in ordine congregationis. Quod si etiam
omnis congregatio uiciis suis (quod absit) consentientem
personam pari consilio elegerit, et uicia ipsa aliquatenus in
notitiam episcopi, ad cuius diocesin pertinet locus ipse,
uel ad alios uicinos prepositos uel Christianos claruerint,
prohibeant prauorum preualere consensum, et domui Dei
constituant dignum dispensatorem. ]

C. XV. De eodem.

Item Gregorius ciuibus Neapolim. [I. VIII. Reg. epist. 40.]
Studii uestri sit, etiam alium, qui aptus sit, prouidere
ut, si forte Petrus, quem a uobis electum asseritis, huic
ordini non uideatur ydoneus, sit, in quo uestra declinari
possit electio. Nam graue cleri illius erit obprobrium,
ut, si hic fortasse probatus non fuerit, alium se
dicant qui eligi debeat non habere.

C. XVI. De eodem.

Item Gregorius in Registro. [I. XI. epist. 16.]
Obitum Victoris Panormitanae ciuitatis antistitis directa
relatio patefecit. Quapropter uisitacionis destitutae ecclesiae
fraternitati tuae operam solempniter delegamus. Et
ideo fraternitas tua ad predictam ecclesiam ire properet
et assiduis adhortationibus clerum plebemque
eiusdem ecclesiae ammonere festinet, ut, remoto studio,
uno eodemque consensu talem preficiendum sibi expetant
sacerdotem, qui tanto ministerio ualeat dignus reperiri,
et a uenerandis canonibus nullatenus respuatur. §. 1.
Commonemus etiam fraternitatem tuam, ut nullum de
altera eligi permittas ecclesia, nisi forte inter clericos
ipsius ciuitatis, in qua uisitacionis inpendis offitium,
nullus ad episcopatum dignus (quod euenire non credimus)
poterit inueniri, prouisurus ante omnia, ne ad cuiuslibet
conuersationis meritum laicae personae aspirare
presumant, ne et illi suae uoluntatis effectum non inueniant et
tu in periculum ordinis tui (quod absit) incurras. Monasteria


autem, si qua sunt in ipsius constituta parrochia, sub
tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit
ordinatus episcopus, esse concedimus.

C. XVII. De eodem.

Item Pelagius Papa [II.] Eucarpo Messanensi Episcopo.
Cathenensis ecclesiae uisitacionem tibi iniungimus, cuius
episcopum de hac luce transiisse suscepta cleri relatione
didicimus. Inpossibile enim est, ut nos in prouincia illa
dumtaxat in Siracusanis partibus alii cuilibet causas, que ad
Dominum pertinent, committamus, nisi forte talem per
te Deus nunc in Cathenensi ecclesia eligere uoluerit, de
cuius conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos
paululum remouere possimus. Mox ergo dilectio tua ad
supradictam Cathenensem ecclesiam pergat, et hominem de
clero, qui nec uxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod
canonibus inimicum, eligi cum Dei auxilio conpellat atque
suadeat; et statim eum ad urbem Romam cum decreto et
testificatione relationis tuae transmitte.

C. XVIII. Qui in episcopum eligitur, non sit reus criminum, que sacra lex morte punit.

Item Gregorius Passiuo Episcopo. [lib. X. epist. 13.]
Bene nouit fraternitas tua, quam longo tempore
Aprutium pastorali sit sollicitudine destitutum; ubi diu quesiuimus,
quis ordinari debuisset, et nequaquam potuimus inuenire.
Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in
psalmodiae studio, in amore orationis ualde laudatus,
religiosam uitam omnimodo dicitur agere, hunc uolumus
fraternitas uestra ad se faciat uenire, et de anima sua admoneatur,
quatenus in bonis studiis crescat. Et si nulla
ei crimina, que per legis sacrae regulam morte mulctanda
sunt, obuiant, tunc hortandus est, ut uel monachus, uel a
uobis subdiaconus fiat; et post aliquantulum temporis,
si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoueri.
Gratian. Cui autem uisitacio iniungitur, nichil de rebus
eiusdem ecclesiae a quoquam presumi patiatur.
Unde Gregorius: [Gaudentio Episc., I. IV. epist. 12.]

C. XIX. Non patiatur a quoquam presumi de rebus

ecclesiae, cui eius uisitatio fuerit iniuncta.
Quoniam Festus Capuanae ecclesiae episcopus in Romana
ciuitate positus de hac luce migrauit, curae nobis fuit
(que uniuersis ecclesiis inpenditur, fraternitati tuae
presentia scripta dirigere, ut memoratae ecclesiae uisitator
accedas, sic tamen, ut nichil de prouectionibus clericorum,
redditu, ornatu ministeriisque, uel quicquid prefati loci
esse poterit, a quoquam presumi patiaris; sed omnem
uigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque eiusdem
ecclesiae exhibere te conuenit, ut in uigiliis obsequioque
ecclesiastico sedule ac deuote debeant seruire.

DISTINCTIO LXII.

GRATIANUS.
I. Pars. Breuiter monstratum est, ex quibus ordinibus in
quos gradus sunt eligendi. Nunc uidendum est, a quibus sunt
eligendi et consecrandi. Electio clericorum est, consensus
plebis.
Unde Leo Papa: [Rustico Narbonensi Episcopo, epist. XC.
ad XCII. c. 1.]

C. I. Non sunt habendi inter episcopos, qui nec a clericis eliguntur, nec a plebibus expetuntur.

Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec
a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a conprouincialibus
episcopis cum metropolitani iudicio consecrati.
Unde cum sepe questio de male accepto honore nascitur,
quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum quod
nec docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis
pseudoepiscopis in eorum ecclesiis ordinati sunt, etc.
infra causa simoniacorum. [C. 1. q. 1. c. 40.]
C. II. Populus non debet preire, sed subsequi.
Item Celestinus. [Papa ad Episcopos Apuliae et Calabriae,
epist. III. c. 3.]
Docendus est populus, non sequendus, nos quoque,
si nesciunt, eos quid liceat quidue non liceat commonere,
non his consensum prebere debemus. Quisquis conatus
fuerit temptare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae
minime defuturam. Que enim sola ammonitionis
auctoritate non corrigimus, necesse est, per seueritatem
congruentem regulis uindicemus. Per totas ergo hoc, que
propriis rectoribus carent, ecclesias uolumus innotescat,
ut nullus sibi aliqua spe forsitan blandiciis illudat.
Gratian. Nisi autem canonice electus fuerit, consecrari
non debet.
Unde Calixtus Papa: [II.]

C. III. Non consecretur in episcopum nisi canonice electus.

Nullus in episcopum nisi canonice electum consecret.
Quod si presumtum fuerit, et consecrans, et consecratus
absque recuperationis spe deponatur.

DISTINCTIO LXIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Laici uero nullo modo se debent inserere electioni.
Unde Adrianus Papa: [in VIII. Sinodo Constantinopoli
sub ipso celebrata c. 22.]

C. I. Laici electioni pontificum se ipsos non inserant.

Nullus laicorum principum uel potentum semet inserat
electioni uel promotioni patriarchae, metropolitae, uel


cuiuslibet episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua
fiat confusio uel contentio, presertim cum nullam in talibus
potestatem quemquam potestatiuorum uel cetero
laicorum habere conueniat. Et infra: Quisquis secularium
principum uel potentum, uel alterius dignitatis
laicus aduersus communem ac consonantem atque
canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere temptauerit,
anathema sit, donec obediat et consentiat, quicquid ecclesia
de ordinatione atque electione proprii presulis se uelle
monstrauerit.

C. II. De eodem.

Item ex VIII. Sinodo. [actione I.]
Adrianus Papa secundus (quod Nicolaus decessor
eius disposuerat) missos suos, Donatum scilicet Hostiensem
episcopum, et Stephanum Nephesinum episcopum, et
Marinum diaconem sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium
inperatorem et ad filios eius Constantinum et Leonem Augustos
Constantinopolim direxit, cum quibus et Anastasius
bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, graecae
scilicet et latinae, peritus, perrexit, et sinodo congregata
(quam octauam uniuersalem sinodum illuc conuenientes
appellauerunt) exortum scisma de Ignatii depositione et
Fotii ordinatione sedauerunt, Fotium anathematizantes
et Ignatium restituentes. In qua sic statutum est: Consecrationes
et promotiones episcoporum, concordans prioribus
conciliis, clericorum electione ac decreto et episcoporum
collegio fieri hec sancta et uniuersalis sinodus
diffiniuit et statuit atque iure promulgauit, neminem
laicorum principum uel potentum semet inserere electioni uel
promotioni patriarchae, uel metropolitani, aut cuiuslibet
episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua hinc
fiat contentio uel confusio, presertim cum nullam in talibus
potestatem quemquam potestatiuorum uel laicorum
ceterorum habere conueniat, sed silere et attendere sibi,
usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem
electio futuri pontificis. Si uero quis laicorum ad concertandum
et cooperandum inuitatur ab ecclesia, licet
huiusmodi cum reuerentia, si forte uoluerit, obtemperare
se asciscentibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter
ad suam et ecclesiae salutem promouet.

C. III. Electioni episcoporum inperator interesse non debet.

Item ex Istoria tripartita. [lib. VII. c. 8.]
Valentinianus inperator ueniens ab oriente ad esperias
partes (ut refert istoria ecclesiastica) mortuo Auxentio, Arrianae
perfidiae magistro, qui Mediolanensem ecclesiam ut
lupus dilaniauerat, cum uellet catholicum, Deo ordinante,
ibi consecrari episcopum, euocans episcopos hec eis
locutus est: Nostis aperte, eruditi diuinis eloquiis, qualem


oporteat esse pontificem, et quia non decet eum
uerbo solo, sed etiam conuersacione gubernare subiectos, et
totius semetipsum imitatorem uirtutis ostendere, testemque
doctrinae conuersacionem bonam habere. Talem itaque
in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus
inperium, sincere nostra capita submittamus et eius
monita, dum tanquam homines delinquimus necessario
ueluti curantis medicamina suscipiamus. Hec autem,
cum dixisset inperator, petiit sinodus, ut magis ipse discerneret
sapiens et pius existens. At ille, supra nos,
inquit, est talis electio. Vos enim diuina gratia potiti et
illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc
sacerdotes egressi de episcopali sede tractabant. §. 1.
Cum autem ordinatione diuina Ambrosius nondum baptizatus
electus fuisset, exultans inperator ait: Gratias tibi ago
Domine omnipotens et saluator noster, quoniam huic
uiro ego commiseram corpora, tu autem animas, et
meam sentenciam ostendisti tuae iustitiae conuenire. Cumque
sanctus Ambrosius contristaretur de hoc, quod acciderat,
(ut idem ipse in suis epistolis scripsit), confortauit eum
inperator et ait: Noli timere, quia et Deus, qui te elegit,
semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus (ut
meum ordinem decet) semper existam.

C. IV. Apostolica auctoritate, non regio fauore episcopus est eligendus.

Item Nicolaus Papa [I.] Lothario Regi.
Porro scias, quia relatum est nobis, quod, quicumque
ad episcopatum in regno tuo prouehendus est, non nisi
fauentem tibi permittas eligi. Idcirco apostolica auctoritate
sub diuini iudicii obtestacione iniungimus tibi, ut in Treuerensi
urbe et in Agrippina Colonia nullum eligi patiaris,
antequam relatum super hoc nostro apostolatui fiat.

C. V. Non recipiatur a conprouincialibus qui regia ordinatione episcopale culmen adipiscitur.

Item ex Concilio Parisiensi. [I. cap. 8.]
Si per ordinationem regiam honoris istius culmen peruadere
aliquis nimia temeritate presumpserit, a conprouincialibus
ipsius loci episcopis recipi nullatenus mereatur,
quem indebite ordinatum agnoscunt. Si quis de conprouincialibus
recipere eum contra interdicta presumpserit,
sit a fratribus omnibus segregatus et ab ipsorum omnium
karitate submotus.

C. VI. De eodem.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 13]
Non est permittendum turbis electionem eorum
facere, qui sunt ad sacerdotium promouendi.

C. VII. Irrita sit electio episcopi aut presbiteri a principibus facta.

Item ex secunda actione VI. sinodi CCCL. Episcoporum,
[c. 3.]
Omnis electio episcopi, uel presbiteri, aut diaconi a
principibus facta irrita maneat secundum regulam, que dicit:
"Si quis episcopus, secularibus potestatibus usus, ecclesias
per ipsas obtinuerit, deponatur, et segregetur
omnesque, qui illi communicant."

C. VIII. Non eligantur a populo, qui sunt promouendi ad clerum.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 1.]
Non liceat populo facere electionem eorum, qui ad
sacerdotium promouentur, sed in iudicio episcoporum
sit, ut ipsi eum probent, si in sermone et fide et spirituali
uita edoctus sit.
Gratian. His omnibus auctoritatibus laici excluduntur ab
electione sacerdotum, atque iniungitur eis necessitas obediendi, non
libertas inperandi.
II. Pars. Econtra uero scribet B. Gregorius Iohanni
Episcopo primae Iustinianae Iliricae: [lib. IV. epist. 15.]

C. IX. Voluntas principis in ordinatione pontificis desideratur.

Quia igitur suscepta fratrum atque coepiscoporum
relatio ad locum uos sacerdotii totius concilii unito consensu
et serenissimi principis uoluntate declarat accersiri,
gratias saluatori nostro magna cum exultatione
retulimus. Nos quoque in persona fraternitatis tuae
per omnia consentimus, atque omnipotentem Dominum deprecamur,
ut karitatem uestram sicut sua gratia elegit, ita
in omnibus sua protectione custodiat.

C. X. Clerus et populus pontificis electioni intersit.

Item Gregorius Iohanni Subdiacono. [lib. II.
Indict. 11. epist. 30.]
Quanto apostolica sedes auctoritate cunctis prelata
constat ecclesiis, tanto inter multiplices curas et illa nos
ualde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum
spectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio, Mediolanensi
episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit,
in electione se filii nostri Constancii, diaconi sui, unanimiter
consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta
relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus,
idcirco huius precepti auctoritate suffultum Genuam
te proficisci necesse est. Et quia illic multi Mediolanensium


coacti barbarica feritate consistunt, eorum te uoluntates
oportet eis in commune conuocatis perscrutari. Et si nulla
eos diuersitas ab electionis unitate disterminat, siquidem
in predicto filio nostro Constancio omnium uoluntates atque
consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis
episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae auctoritatis
assensu, solatiante Domino, facias consecrari,
quatinus huiusmodi seruata consuetudine et apostolica sedes
proprium uigorem retineat, et a se concessa aliis iura non
minuat.

C. XI. In electione episcopi populus debet adesse.

Item Gelasius papa Philippo et Gerontio Episcopis.
Plebs Dictrensis data nobis peticione defleuit, diu
se sine rectoris proprii gubernatione dispergi. Ac, sicut
asseritur, is qui a nobis iam probatus dicitur, a paucis et
tenuibus iam putatur electus, cum ad nos pertineat,
uniuersos assidua admonitione compellere, ut omnes in
unum, quem dignum sacerdotio uiderint et sine aliqua
reprehensione, consentiant. Et ideo, fratres karissimi,
diuersos ex omnibus sepe dicti loci parrochiis presbiteros,
diaconos et uniuersam turbam uos oportet sepius conuocare,
quatinus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus
animis talem, uobis ammonentibus, sibi querant
sola diuinitatis attentione personam, quam nulla
contrarietas a constitutis possit reuocare prescriptis.

C. XII. De eodem.

Item Stephanus Episcopus seruus seruorum Dei,
Romano Archiepiscopo Rauennati.
Nosse tuam fraternitatem uolumus, ad nostras
aures fore peruentum, Immolensem episcopum ab hac luce
migrasse; in cuius successoris electione populi diuisionem
prouenisse audiuimus. Quod quia sepe contingere solet,
querentibus singulis que sua sunt, non que Iesu Christi, non
adeo miramur. Verumtamen in hoc plurimum oportet tuam
adhiberi sollicitudinem, ut conuocato clero et populo talis
ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obuient
canones. Sacerdotum quippe est electio, et fidelis populi
consensus adhibendus est; quia docendus est populus,
non sequendus.

C. XIII. De eodem.

Item Nicolaus papa Iohanni Rauennati Archiepiscopo.
Episcopos per Emiliam non consecres, nisi post electionem
cleri et populi.

C. XIV. De eodem.

Item Pelagius Papa Tulliano Episcopo Grumentino.
Litteras karitatis tuae suscepimus, quibus significas,
Latinum diaconum tuum ad episcopatum ecclesiae Marcellianensis
a clero et omnibus, qui illic conueniunt, postulari.
Hoc itaque dicimus, ut si eum omnes eligunt, et uis eum
concedere, gratum nobis esse cognosce; et si potest, ante
diem sanctum festinet occurrere, ut uel sabato ipso
noctis magnae post baptismum cum Dei gratia ualeat
ordinari.

C. XV. Sacra principis ordinandis est necessaria.

Idem Laurentio Episcopo Centumcelensi.
Principali deuotissimorum militum, qui illic in ciuitate
Centumcelensi consistunt, relatione ad nos directa, sacram
insinuant se clementissimi principis inpetrasse, que
eis presbiterum, diaconum et subdiaconum fieri debere
precepit. Ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas
ipsas uideas, et diligenter requiras, ne aliquid contra
canones commisissent; et si eos inculpabiles repereris, et
uitae ipsorum testimonium laudabile uideris, ueniente mediana
ebdomada pascae, (si Dominus uoluerit, et si
uixerimus) unumquemque per offitia, que prediximus
promouere non differas.

C. XVI. Papa rogat Augustos, ut Reatinam ecclesiam cuidam electo dignentur concedere.

Item Leo IV. Lothario et Lodeuico Augustis.
Reatina ecclesia, que per tot annorum spatia pastoralibus
curis destituta consistit, dignum est, ut brachio
amplitudinis uestrae subleuetur, ac gubernationis tegmine
protegatur. Unde salutationis alloquio premisso uestram
mansuetudinem deprecamur, quatinus Colono humili diacono
eandem ad regendum ecclesiam concedere dignemini,
ut, uestra licentia accepta, ibidem eum Deo iuuante consecrare
ualeamus episcopum. Si autem in predicta ecclesia
nolueritis ut preficiatur episcopus Ausculanam
ecclesiam, que uiduata existit, illi uestra serenitas dignetur
concedere, ut consecratus a nostro presulatu Deo omnipotenti
uestroque inperio grates peragere ualeat.

C. XVII. Regis precepto ab Apostolico Colonus Reatinae ecclesiae ordinatur episcopus.

Item Ritae Comitissae.
Nobis dominus inperator et inperatrix per suas epistolas
direxerunt, ut Colonum in Reatina ecclesia, que
pastoris offitio per longa iam tempora destituta uidebatur,
episcopum facere deberemus, sicut et fecimus.

C. XVIII. Inperatoris epistola in electionis confirmatione

desideratur.
Item Stephanus Guidoni Comiti.
Lectis sagacitatis uestrae apicibus, que defuncto


ecclesiae Reatinae antistite clerum et plebem eiusdem elegisse
futurum sibi antistitem, nobis consecrandum
uestro studio directum esse, ne ipsa ecclesia diu sine proprio
constet pastore, fatebantur; nos, de obitu prioris dolentes,
nunc ipsum electum unanimitate et canonica ipsius ecclesiae
electione, ut mandastis, tam citissime ordinare omisimus,
quod inperialem nobis, ut mos est, absolutionis minime
detulerit epistolam. Pro qua scilicet re ambiguum nobis
est; ideo uoluntati uestrae in hoc parere distulimus, ne
augustalis animus durissime quocumque modo perciperet.
Sed scientes, ecclesiam Domini sine proprio
pastore diu non debere consistere, gloriae uestrae mandamus,
quoniam nos aliter agere non debuimus, ut
uestra sollertia inperiali (ut prisca consuetudo dictat)
percepta licentia, et nobis, quemadmodum uos scire credimus,
inperatoria directa epistola, tunc uoluntati uestrae
parebimus de hoc, eundemque electum Domino adiuuante
consecrabimus; quod, karissime fili, moleste nullo modo
suscipiatis.

C. XIX. Clericorum et ciuium uoluntate metropolitanus est ordinandus.

Item Leo papa [I. ad Anastasium Thessalonicensem
Episcopum, epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.]
Metropolitano defuncto, cum in loco eius alius fuerit
subrogandus, prouinciales episcopi ad ciuitatem metropolim
conuenire debent, ut omnium clericorum atque
ciuium uoluntate discussa ex presbiteris eiusdem ecclesiae
uel ex diaconibus optimus ordinetur.

C. XX. Cum clero et populo archipresbiteri fiat electio.

Item Ysidorus in libro Offitiorum.
Si in plebibus archipresbiteri obierint aut pro aliquo
reatu exinde eiecti fuerint archidiaconus quantocius
proficiscatur illuc, et cum clericis et populis ipsius plebis
electionem faciat, quatinus dignus pastor domui Dei constituatur,
et, dum ordinatur, eius prouidentia ipsa plebs
custodiatur.

C. XXI. Electus in Romanum pontificem non ordinetur, nisi eius decretum inperatori primum representetur.

Item ex gestis Romanorum Pontificum.
Agatho natione Siculus, cuius legatione fungens Iohannes
episcopus Portuensis dominico die octaua pascae in ecclesia
S. Sophiae publicas missas coram principe et patriarcha
latine celebrauit, hic suscepit diualem secundum
suam postulationem, per quam reuelata est quantitas,
que solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic
tamen, ut, si contigerit post eius transitum electionem fieri,
non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum
generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam
consuetudinem, ut cum eorum conscientia et
iussione debeat ordinatio prosperari. §. 1. Item Vitalianus


natione Signensis direxit responsales suos cum
sinodica iuxta consuetudinem in regiam urbem apud
piissimos principes, significans de ordinatione sua.

C. XXII. Inperator ius habet eligendi pontificem.

Item ex Historia ecclesiastica.
Adrianus Papa Romam uenire Karolum regem ad defendendas
res ecclesiae postulauit. Karolus uero Romam
ueniens Papiam obsedit, ibique relicto exercitu in sancta
resurrectione ab Adriano Papa Romae honorifice susceptus
est. Post sanctam uero resurrectionem reuersus Papiam,
cepit Desiderium regem; deinde Romam reuersus, constituit
ibi sinodum cum Adriano papa in patriarchio Lateranensi
in ecclesia S. Saluatoris, que sinodus celebrata est a CLIII
episcopis religiosis et abbatibus. Adrianus autem Papa cum
uniuersa sinodo tradiderunt Karolo ius et potestatem eligendi
Pontificem, et ordinandi apostolicam sedem. Dignitatem
quoque patriciatus ei concesserunt. Insuper archiepiscopos
et episcopos per singulas prouincias ab eo inuestituram
accipere diffiniuit, et ut, nisi a rege laudetur et
inuestiatur episcopus, a nemine consecretur, et quicumque
contra hoc decretum esset, anathematis uinculo eum
innodauit, et nisi resipisceret, bona eius publicari precepit.

C. XXIII. Electio Romani Pontificis ad ius pertinet

inperatoris.
Item Leo Papa.
In sinodo congregata Romae in ecclesia S. Saluatoris.
Ad exemplum B. Adriani apostolicae sedis antistitis, qui
domino Karolo, uictoriosissimo regi Francorum ac Longobardorum,
patriciatus dignitatem, ac ordinationem apostolicae
sedis, et inuestituram episcoporum concessit, ego
quoque Leo, seruus seruorum Dei, episcopus, cum cuncto
clero ac Romano populo constituimus, confirmamus et
corroboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem
concedimus atque largimur domino Ottoni primo, regi
Teutonicorum, eiusque successoribus huius regni Italiae, in
perpetuum sibi facultatem eligendi successorem, atque
summae sedis apostolicae Pontificem ordinandi, ac per hoc
archiepiscopos seu episcopos, ut ipsi ab eo inuestituram
accipiant et consecrationem, unde debent, exceptis his, quos
inperator Pontifici et archiepiscopis concessit; et ut
nemo deinceps cuiusque dignitatis uel religionis eligendi
uel patricium uel Pontificem summae sedis apostolicae, aut
quemcumque episcopum ordinandi habeat facultatem absque
consensu ipsius inperatoris, (quod tamen fiat absque omni
pecunia), et ut ipse sit patricius et rex. Quod si a clero et
populo quis eligatur episcopus, nisi a supradicto rege
laudetur, et inuestiatur, non consecretur. Si quis contra
hanc apostolicam auctoritatem aliquid molietur, hunc
excommunicacioni subiacere decernimus, et nisi resipuerit,
inreuocabili exilio puniri uel ultimis suppliciis feriri.

C. XXIV. Precepto principum Maximo remittitur, quod absque apostolica auctoritate ordinatur.

Item Gregorius [lib. IV. Reg. epist. 34. ad Constantiam
Augustam.]
Salonitanae ciuitatis episcopus me ac responsale
meo nesciente ordinatus est, et facta res est, que sub nullis
anterioribus principibus euenit. Quod ego audiens, ad eundem
preuaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus
misi, ut omnino missarum solempnia nullo modo celebrare
presumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem,
si hoc fieri iussissent; quod ei sub excommunicacionis
interpositione mandaui. Qui contempto me atque despecto,
in audacia quorumdam secularium hominum,
quibus denudata sua ecclesia premia multa prebere dicitur,
nunc usque missas facere presumit, atque ad me uenire
secundum iussionem dominorum noluit. Ego autem preceptioni
pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui
me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me
uel responsalem meum pretermittere presumpsit, ita ex
corde laxaui, ac si me auctore fuerit ordinatus. Alia
uero peruersa illius, scilicet mala corporalia, que cognoui,
uel quia cum pecuniis electus est, uel quod excommunicatus
missas facere presumpsit, propter Deum inrequisita
preterire non possum. Et si ad me diu
distulerit uenire, exercere in eo districtionem canonicam
nullo modo cessabo.

C. XXV. In episcoporum electione principis desideratur assensus.

Item ex Tolletano Concilio. [XII. c. 6.]
Cum longe lateque tractu terrarum diffuso commeantium
inpeditur celeritas nunciorum, quo aut non queat
regibus audientibus decedentis presulis transitus notificari,
aut de successore morientis episcopi libera principis
electio expectari, nascitur sepe aut nostro ordini de
relatione talium difficultas, aut regiae potestati, dum
consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet,
innumerosa necessitas. Unde placuit omnibus pontificibus
Yspaniae atque Galliae, ut, saluo priuilegio uniuscuiusque
prouinciae, licitum maneat deinceps Tolletano pontifici,
quoscumque regalis potestas elegerit, et iam dicti Tolletani
episcopi iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet
prouinciis in precedentium sedibus preficere presules, et
decedentibus episcopis eligere successores, ita tamen,
ut, quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae
tempus infra trium mensium spatium metropolitani proprii
presentiam uisurus accedat.
Gratian. Electiones quoque summorum pontificum atque
aliorum infra presulum quondam inperatoribus representabantur,
sicut de electione B. Ambrosii et B. Gregorii legitur. Quibus
exemplis et premissis auctoritatibus liquido colligitur, laicos non
excludendos esse ab electione, neque principes esse reiciendos
ab ordinatione ecclesiarum. Sed quod populus iubetur electioni
interesse, non precipitur aduocari ad electione faciendam, sed


ad consensum electioni adhibendum. Sacerdotum enim (ut in fine
superioris capituli Stephani papae legitur) est electio, et fidelis
populi est humiliter consentire. Desiderium ergo plebis requiritur
an clericorum electioni concordet. Tunc enim in ecclesia
Dei rite preficietur antistes, cum populus pariter in eum acclamauerit,
quem clerus communi uoto elegerit.
Unde Celestinus papa ait: [ad Episcopos Galliae,
epist. II. c. 5.]

C. XXVI. Plebis non est eligere, sed electioni consentire.

Cleri, plebisque consensus et desiderium requiratur.

C. XXVII. De eodem.

Item Leo I. [ad Episcopos Viennensis prouinciae, epist.
LXXXVII. al. LXXCIX.]
Vota ciuium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium,
electio clericorum in ordinationibus sacerdotum constituantur.
Et infra: Per pacem et quietem sacerdotes,
qui futuri sunt, postulentur, teneatur subscriptio
clericorum, honoratorum testimonium, ordines conuentus
et plebis.
III. Pars. Gratian. Principibus uero atque inperatoribus
electiones Romanorum Pontificum atque aliorum episcoporum
referendas usus et constitutio tradidit pro scismaticorum atque
hereticorum dissensionibus, quibus nonnumquam ecclesia Dei
concussa periclitabatur, contra quos legibus fidelissimorum inperatorum
frequenter ecclesia munita legitur. Representabatur
ergo electio catholicorum principibus, ut eorum auctoritate
roborata nullus hereticorum uel scismaticorum auderet
contraire, et ut ipsi principes tamquam deuotissimi filii in eum
consentirent, quem sibi in patrem eligi uiderent, et ei in omnibus
suffragatores existerent, sicut Valentinianus B. Ambrosio
legitur dixisse: "Noli timere, quia Deus, qui te elegit,
semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus, ut meo
ordini decet, semper existam."
Unde Stephanus papa statuit dicens:

C. XXVIII. Presentibus legatis inperatoris ordinetur pontifex Romanus.

Quia sancta Romana ecclesia, cui Deo auctore presidemus,
a plurimis patitur uiolentias Pontifice obeunte,
que ob hoc inferuntur, quia absque inperiali noticia Pontificis
fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine
ab inperatore directi sunt nuncii, qui scandala uetent
fieri: uolumus, ut, cum instituendus est Pontifex, conuenientibus
episcopis et uniuerso clero eligatur presente senatu
et populo qui ordinandus est, et sic electus ab omnibus
presentibus legatis inperialibus consecretur, nullusque sine
sui periculo iuramenta uel promissiones aliquas noua adinuentione
audeat extorquere, nisi que antiqua exigit consuetudo,


ne uel ecclesia scandalizetur, et inperialis honorificentia
minuatur.
IV. Pars. Gratian. Verum, quia inperatores quandoque
modum suum ignorantes non in numero consentientium, sed primi
distribuentium, immo exterminantium esse uoluerunt, frequenter
etiam in hereticorum perfidiam prolapsi catholicae matris ecclesiae
unitatem inpugnare conati sunt, sanctorum Patrum statuta
aduersus eos prodierunt, ut semet electioni non insererent, et
quisquis eorum suffragio ecclesiam obtineret anathematis uinculo
innodaretur, sicut scriptura quoque diuina dicit, quod postquam
Ezechias dissipauit excelsa, et contriuit statuas, et
succidit lucos, confregitque serpentem eneum, quem fecit
Moyses; uidelicet, quia illum serpentem Deus fieri iusserat, ne
serpentina morte populus interiret, ideo ipse populus colere et
uenerari eum ceperat, et idcirco destruxit iste, quem iubente
Deo fecerat ille. Ac per hoc magna auctoritas ista habenda est in
ecclesia, ut, si nonnulli ex predecessoribus et maioribus nostris
fecerunt aliqua, que illo tempore potuerunt esse sine culpa, et
postea uertuntur in errorem et superstitionem, sine tarditate aliqua
et cum magna auctoritate a posteris destruantur. Postremo
presentibus legatis inperatorum et inconsultis electiones Romanorum
Pontificum leguntur celebratae, et tandem idem inperatores
religioso mentis affectu prefatis priuilegiis renunciauerunt,
multa insuper donaria ecclesiae Dei conferentes.

C. XXIX. Inconsultis legatis inperatoris Adrianus [II.] ad pontificatum eligitur.

Cum Adrianus secundus ad Romanum pontificatum ab
ecclesia Dei genitricis dominae nostrae, que dicitur "Ad
presepe", traheretur ad Lateranense patriarchium, certatim
a populo et clero et proceribus deportatus est.
Quod audientes missi Lodoici inperatoris moleste tulerunt,
indignati scilicet, quod, dum presentes essent, non fuerunt
inuitati, nec optatae a se futuri presulis electioni
interesse meruerunt. Qui accepta ratione, quod non causa
Augusti contemptus, sed futuri temporis prospectu hoc
commissum fuerat (ne uidelicet legatos principum in
electione Romanorum presulum mos expectandi per huiusmodi
fomitem inolesceret), omnem indignationem medullitus
sedauerunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter
accesserunt.

C. XXX. Romani pontificis electio a Lodoico Romanis conceditur.

Item pactum constitutionis Inperatoris primi Lodoici
cum Romanis Pontificibus.
Ego Lodoicus Romanus Inperator Augustus statuo
et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi
B. Petro principi apostolorum, et per te uicario tuo domino
Pascali summo Pontifici et successoribus eius in perpetuum,
sicut a predecessoribus uestris usque nunc in


uestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis, ciuitatem
Romanam cum ducatu suo, et suburbanis atque
uiculis omnibus, et territoriis eius montanis, atque
maritimis littoribus, et portubus, seu cunctis ciuitatibus,
castellis, oppidis, ac uillis in Tusciae partibus. Idem:
§. 1. Quando diuina uocatione huius sacratissimae sedis
Pontifex de hoc mundo migrauerit, nullus ex regno nostro
aut Francus, aut Longobardus, aut de qualibet gente homo
sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra
Romanos aut publice, aut priuatim ueniendi, uel
electionem faciendi, nullusque in ciuitatibus aut territoriis
ad ecclesiae B. Petri apostoli potestatem pertinentibus
aliquod malum propterea facere presumat; sed liceat
Romanis cum omni ueneratione et sine qualibet perturbatione
honorificam suo Pontifici exhibere sepulturam, et eum,
quem diuina inspiratione et B. Petri intercessione omnes
Romani uno consilio atque concordia sine aliqua
promissione ad Pontificatus ordinem elegerint, sine qualibet
ambiguitate uel contradictione more canonico
consecrare, et, dum consecratus fuerit, legati ad nos,
uel ad successores nostros reges Francorum dirigantur, qui
inter nos et illum amicitiam et caritatem ac pacem
socient.


[PALEA.

C. XXXI. Electio et consecratio Romani Pontificis non

nisi iuste et canonice fieri debet.
Item Leo IV. Lothario et Lodowico Augustis.
Inter nos et uos pacti serie statutum et confirmatum est,
quod electio et consecratio futuri Romani Pontificis non nisi
iuste et canonice fieri debeat. ]


[PALEA.

C. XXXII. Ab inperatore uel nunciis eius electioni Romani Pontificis nullum generetur obstaculum.

Item Constitutio primi Heinrici et primi Ottonis
cum Romanis Pontificibus.
Constitucio primi Heinrici et primi Ottonis cum
Romanis Pontificibus. Ut nullus missorum nostrorum
cuiuscumque inpeditionis argumentum in electione Romani
Pontificis componere audeat, omnino prohibemus.
Item: §. 1. In electione Romanorum Pontificum neque
liber, neque seruus ad hoc uenire presumat, ut illis Romanis,
quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum
Patrum antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat inpedimentum.


Quod si quis contra hanc nostram constitucionem
facere presumpserit, exilio tradatur. ]

C. XXXIII. Iuramentum Ottonis, quod fecit domino Papae Iohanni.

Item Constitucio Ottonis.
Tibi domino Iohanni Papae ego rex Otto promittere
et iurare facio per Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
et per hoc lignum uiuificae crucis, et per has reliquias
Sanctorum, quod, si (permittente Deo Romam uenero,
sanctam Romanam ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo
secundum meum posse, et numquam uitam, aut membra,
neque ipsum honorem quem habes, mea uoluntate,
aut meo consensu, aut meo consilio, aut mea exortacione
perdes, et in Roma nullum placitum aut ordinationem
faciam de omnibus, que ad Te aut ad Romanos
pertinent, sine tuo consilio, et quicquid de terra S. Petri ad
nostram potestatem uenerit, tibi reddam. Cuicumque
regnum Italicum commisero, iurare faciam illum, ut adiutor
tui sit ad defendendam terram S. Petri secundum
suum posse.

C. XXXIV. Liberum sit clero et populo de propria diocesi episcopum eligere.

Item ex primo libro Capitulorum Caroli et Lodowici.
[Imperatorum c. 84.]
Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta
ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini
ecclesiastico prebemus, ut scilicet episcopi per electionem
cleri et populi secundum statuta canonum de propria
diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob
uitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et
uerbo sibi subiectis usquequaque prodesse ualeant.
Gratian. Ex his constitutionibus et pacto Lodowici inperatoris
deprehenditur, inperatores illis renunciasse priuilegiis, que de
electione summi Pontificis Adrianus Papa Karolo inperatori, et ad
imitacionem eius Leo papa Ottoni I. regi Theutonicorum fecerat.
Cum ergo ex premissis auctoritatibus cunctis liqueat electionem
clericorum tantummodo esse, queritur, quorum sit ipsa electio, an
clericorum maioris ecclesiae tantum, an etiam religiosorum aliorum,
qui in eadem ciuitate fuerint? Sed (sicut in breuiatione canonum
Fulgentii, Cartaginensis ecclesiae diaconi, inuenitur) septimo
concilio Nicensi et Macerensi concilio statutum est, ut
ad eligendum episcopum sufficiat ecclesiae matricis arbitrium.
Nunc autem sicut electio summi pontificis non a Cardinalibus
tantum, immo etiam ab aliis religiosis clericis auctoritate


Nicolai Papae est facienda, ita et episcoporum electio non a
canonicis tantum, sed etiam ab aliis religiosis clericis, sicut in
generali sinodo Innocentii Papae Romae habita constitutum
est. Ait enim:

C. XXXV. Absque religiosorum uirorum consilio canonici maioris ecclesiae episcopum non eligant.

Obeuntibus sane episcopis, quoniam ultra tres menses
uacare ecclesiam sanctorum Patrum prohibent sanctiones,
sub anathemate interdicimus, ne canonici de sede episcopali
ab electione episcoporum excludant religiosos
uiros, sed eorum consilio honestam et idoneam personam in
episcopum eligant. Quod si exclusis religiosis electio
facta fuerit, quod absque eorum consensu et conniuentia
factum fuerit, irritum habeatur et uacuum.
Gratian. Nunc ergo queritur, si uota eligentium in duas se
diuiserint partes, quis eorum sit preferendus alteri? De his ita
scribit Leo Episcopus: [ad Anastasium Thessalonicensem
Episcopum, epist. LXXXII al. LXXXIV. cap. 5.]

C. XXXVI. Cum uota eligentium in duas se diuiserint partes, quis sit preferendus alteri.

Si forte, quod nec reprehensibile, nec inreligiosum
iudicamus, uota eligentium in duas se diuiserint partes,
is metropolitani iudicio alteri preferatur, qui maioribus
iuuatur studiis et meritis; tantum ut nullus detur
inuitis et non petentibus, ne plebs inuita episcopum
non optatum contempnat, aut oderit.

DISTINCTIO LXIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Hinc considerandum est, a quibus uel qua tempore
sacri ordines sint distribuendi, uel quibus in locis patriarchae,
primates, archiepiscopi, episcopi, corepiscopi et reliqui sacerdotes
sint ordinandi. A quibus ordinentur episcopi, in Niceno Concilio
diffinitum est, in quo sic legitur, [c. 4.]

C. I. Ab omnibus conprouincialibus episcopi ordinentur.

Episcopi ab omnibus, qui sunt in sua prouincia,
debent ordinari. Si uero hoc difficile fuerit, uel urgente
necessitate, uel itineris longitudine, tres episcopi debent
in unum congregari, ita ut ceterorum, qui absentes sunt,


consensum litteris teneant. Potestas sane uel confirmatio
pertinebit per singulas prouincias ad metropolitanum
episcopum.

C. II. De eodem.

Item Anacletus Papa. [ad Episcopos Italiae, epist. II.]
Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab
omnibus, qui in eadem prouincia sunt, episcopis celebrandae
sunt. §. 1. Quod si omnes simul minime conuenire
potuerint, assensum tamen suis prebeant precibus,
ut ab ipsa ordinatione animo non desint.


[PALEA.

C. III. Ex Concilio Arausicano I. c. 21.

De abiectione eius, quem duo presumpserint ordinare
episcopi in nostris prouinciis, placuit de presumptoribus,
ut sicubi contigerit duos episcopos tertium ordinare, et
ipse, et auctores dampnabuntur quo cautius ea, que
sunt antiquitus instituta, seruentur. ]

C. IV. Ceteris assentientibus cum tribus conprouincialibus ordinetur episcopus.

Item Anicius Papa. [in epistola ad Episcopos Galliae.]
Conprouinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus
a tribus episcopis iussu archiepiscopi consecrari
possunt.

C. V. Non ordinetur episcopus extra conscientiam metropolitani.

Item Innocentius. [Papa ad Victricium Episcopum
Rothomagensem epist. II. c. I.]
Extra conscientiam metropolitani nullus audeat ordinare
episcopum. Integrum enim est iudicium, quod plurimorum
sentenciis confirmatur. Nec unus episcopus presumat
ordinare episcopum, ne furtiuum beneficium prestitum
uideatur. Hoc enim et sinodus Nycena constituit atque
constituendo diffiniuit.

C. VI. Episcopi a suo metropolitano, et ipse ab eisdem consecretur.

Item Gelasius uniuersis episcopis per Dardaniam.
II. Pars. Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam
ecclesiarum iura turbare, ac priuilegia, que metropolitanis


uel prouincialibus episcopis decreuit antiquitas,
temeraria presumptione peruadere, propter quod etiam
communionis apostolicae desiderant tenere dissidium,
quod scilicet ab eius auctoritate diuisi uel inpune proprias
usurpationes exerceant, non respicientes, quia eterno
iudici rationem tam de catholicae sinceritatis iniuria, quam
de traditionum preiudiciis paternarum non sine perpetuae
sint dampnationis interitu reddituri, si in hac obstinatione
permanserint, karitatem uestram duximus instruendam,
ut uos omnes in commune fratres, per Dardaniam, siue
per contiguam quamque prouinciam constituti, qui uos sub
metropolitanis uestris esse meministis, et ab eisdem substitui
decernentes, sicut uetus consuetudo deposcit,
unanimiter studeatis antistites, et uicissim, si metropolitanus
humanae condicionis sorte recesserit, a conprouincialibus
episcopis, sicut forma transmisit, sacrari omnibus
modis censeatis, neque sibi quod uobis antiqua dispositione
concessum est patiamini uendicare; quatinus et inter
ipsas aduersantium uoluntatum procellas ueterum regulas
nullatenus custodire cessetis, sicut persecutionum tempore
diuersarum patres nostros constanter fecisse non dubium est.

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae.
III. Pars. Episcopum oportet maxime quidem ab
omni concilio constitui. Sed si hoc aut pro necessitate,
aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres
colligantur, et omnium presentium uel absentium subscriptiones
teneantur, et sic postea ordinatio fiat. §. 1. Huius
autem rei potestas in omni prouincia ad metropolitanum
pertinet episcopum.

C. VIII. Non erit episcopus, qui preter metropolitani conscientiam fuerit ordinatus.

Item ex Concilio Niceno. [I. cap. 6.]
Illud generaliter est clarum, quod, si quis preter sentenciam
metropolitani factus fuerit episcopus, hunc magna
sinodus diffiniuit episcopum esse non oportere.

DISTINCTIO LXV.

GRATIANUS.
I. Pars. Conprouincialium episcoporum uniuersaliter desideratur
consensus in ordinatione episcopi. Quod si aliqui
animositate ducti contradicere uoluerint, obtineat sentencia plurimorum.
Unde in Niceno Concilio: [c. 6.]

C. I. Si ceteris consentientibus ordinationi episcoporum duo

uel tres contradicant, obtineat sentencia plurimorum.
Sane, si communi omnium consensu rationabiliter probato
secundum ecclesiasticam regulam, duo uel tres animositate


ducti per contentionem contradicant, obtineat
plurimorum sentencia sacerdotum.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae.
Non debet ordinari episcopus absque consilio et presentia
metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes,
qui sunt in prouincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam
conuocare metropolitanus. Et quidem si omnes
occurrant, bene; si hoc autem difficile fuerit, pluriores
oportet occurrere. Qui autem non conueniunt, presentiam
sui per epistolas suas faciant, et sic omnium facto
consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem
aliter, preter quod a nobis terminatum est, fuerit factum,
talem ordinationem nichil preualere decernimus.
II. Pars. §. 1. Si autem secundum canones ordinatio
episcopi fuerit facta, et aliquis cum sua malicia in aliquo
contradixerit, plurimorum consensus obtineat.

C. III. De eodem.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 19.]
Episcopum non ordinandum sine consilio et presentia
metropolitani episcopi, cui melius erit, si ex omni prouincia
congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi,
qui adesse non possunt, propriis litteris consensum suum
de ipso designent, et tunc demum post plurimorum
siue per presentiam siue per litteras consensum sentencia
consona ordinetur. Quod si aliter, quam statutum est,
fiat, nichil ualere huiusmodi ordinationem. §. 1. Si uero
etiam secundum diffinitas regulas ordinatio celebretur,
contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas
simultates, his contemptis sentencia de eo obtineat plurimorum.
Gratian. Si autem prouinciam primatem habere constiterit,
nec etiam metropolitano absque eius conscientia episcopum
consecrare licebit.
Unde Leo Papa urbis Romae Anastasio Episcopo:
[epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.]

C. IV. Absque primatis consensu metropolitanus episcopum non ordinet.

De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque
consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem
tuam referat, quodque in prouincia bene placuit scire te
faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque confirmet
auctoritas. Que rectis dispositionibus nichil morae
aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini diu
desit cura pastorum.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 12.]
Placet omnibus, ut inconsulto primate cuiuslibet prouinciae
tam facile nemo presumat, licet cum multis, in


quocumque loco sine eius (ut dictum est) precepto episcopum
ordinare. §. 1. Si autem necessitas fuerit, tres episcopi,
in quocumque loco sint, cum primatis precepto ordinare
debebunt episcopum.

C. VI. Unicuique ecclesiae proprius honor seruetur.

Item ex Niceno Concilio. [c. 6.]
Mos antiquus perduret in Egipto, uel Libia et Pentapoli,
ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat
potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo
parilis mos est. §. 1. Similiter autem et apud Antiochiam
ceterasque prouincias honor suus unicuique seruetur ecclesiae.

C. VII. De eodem.

Item ex eodem. [cap. 7.]
Quoniam mos antiquus obtinuit et uetusta traditio, ut
Eliae, id est Ierosolimorum episcopo, honor deferatur,
habeat consequenter honorem, manente tamen metropolitanae
ciuitatis propria dignitate.
Gratian. Qui uero a conprouincialibus suis cum metropolitani
licentia fuerit ordinatus, infra constituta tempora eius se
representet conspectibus.
Unde in Tarraconensi Concilio [c. 5.] legitur:

C. VIII. De eodem.

Si quis in metropolitana ciuitate episcopus non fuerit
ordinatus, posteaquam suscepta benedictione per metropolitani
litteras honorem episcopi fuerit adeptus, id optimum
esse decreuimus, ut postmodum statuto tempore, id
est inpletis duobus mensibus, se metropolitani sui presentet
aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus
plenius quid obseruare debeat recognoscat. Quod
si forte hoc implere neglexerit, in sinodo increpatus a
fratribus corrigatur. Et si forte infirmitate aliqua ne hoc


inpleat fuerit inpeditus, hoc suis litteris metropolitano
indicare procuret.
III. Pars. Gratian. His auctoritatibus datur intelligi,
quod episcopi a conprouincialibus suis debent ordinari. Sed
queritur, si in prouincia fuerint plurimi episcopi, et contigerit
forte unum remanere episcopum, quid fieri debeat? Ille, quia
solus est, non potest ordinare episcopum; conprouinciales non
habet, cum quibus consecrare episcopum ualeat. Cum ergo
talis necessitas fuerit, quid faciendum sit, in Sardicensi Concilio
diffinitur, in quo [cap. 5.] sic statutum legitur:

C. IX. Si unus tantum in prouincia remanserit episcopus, ad consecrationem episcopi de uicina prouincia episcopi conuocentur.

Si forte in prouincia unum tantum remanere episcopum
contigerit, superstes episcopus conuocet episcopos uicinae
prouinciae, et cum eis ordinet conprouinciales sibi episcopos.
Quod si facere neglexerit, populi conueniant episcopos
uicinae prouinciae, et illi prius commoneant episcopum, qui
in eadem prouincia commoratur, et ostendant, quod sibi
petant populi rectorem, et doceant iustum esse, ut ueniat
ipse, et cum eis ordinet episcopum. Sed si litteris
conuentus tacuerit et dissimulauerit, nichilque rescripserit,
tunc satisfaciendum est populis, ut ueniant ex uicina prouincia,
et episcopum ordinent.

DISTINCTIO LXVI.

GRATIANUS.
I. Pars. Archiepiscopi autem ab omnibus suae prouincia
episcopis debent ordinari.
Unde Anicius Papa ait: [in epist. ad Episcopos Galliae]

C. I. Ab omnibus suffraganeis episcopis archiepiscopus ordinetur.

Archiepiscopus ab omnibus suae prouinciae episcopis


ordinetur. §. 1. Hoc autem, quod de archiepiscopi
consecratione preceptum est, ut omnes suffraganei eum
ordinent, nullatenus licet inmutari, quia ille qui preest
ab omnibus episcopis, quibus preest debet constitui. Sin
autem aliter presumptum fuerit, uiribus carere non dubium
est, quia irrita erit secus acta ordinatio.
II. Pars. Gratian. De episcopis non ordinandis a
paucioribus quam a tribus episcopis, scribit Anacletus
[ep. II. ad episcopos Italiae] dicens:

[C. II.]

Porro et Ierosolimitarum primus archiepiscopus B. Iacobus,
qui Iustus dicebatur, et secundum carnem Domini frater
nuncupatus est, a Petro, Iacobo et Iohanne apostolis ordinatus
est, successoribus uidelicet dantibus formam eorum,
ut minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus
assensum prebentibus, nullatenus episcopus ordinetur, et
communi uoto ordinatio celebretur.

DISTINCTIO LXVII.

GRATIANUS.
I. Pars. Presbiteri uero et corepiscopi ab uno episcopo
ordinari possunt.
Unde Anacletus: [epist. II. ad Episcopos Italiae]

C. I. Sacerdotes ab uno possunt ordinari episcopo.

Reliqui sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut
ciues et alii sacerdotes assensum prebeant, et ieiunantes
celebrent ordinationem. Similiter et diaconi ordinentur.
Ceterorum autem graduum distributioni trium ueracium
testimonium episcopi scilicet approbatione sufficere
potest.
Item in Spalensi [Concilio II., c. 6.] legitur:

C. II. De eodem.

II. Pars. Episcopus sacerdotibus ac ministris solus
honorem dare potest, solus auferre non potest.

DISTINCTIO LXVIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Queritur de illis, qui ordinantur ab eis, quos
non constat fuisse episcopos, an sint iterum consecrandi, an
non? Quod uero consecrandi non sint, probatur auctoritate Gregorii,
qui scribens Iohanni Episcopo Rauennati, [lib. II.
epist. 32.] ait:

C. I. Semel consecratus iterum consecrari non debet.

Sicut semel baptizatus iterum baptizari non debet, sic
et semel consecratus iterum consecrari non potest. Sed si
quis cum leui culpa ad sacerdotium uenit, pro culpa penitencia
debet indici, et tamen ordo seruetur.
Econtra idem Gregorius testatur scribens cuidam episcopo:

C. II. De presbiteris, qui ordinantur ab eis, quos constat non fuisse episcopos.

Presbiteri, quos reperisti, si incogniti fuerint uiri
illi, qui ordinantur, et dubium est, eos episcopos
fuisse, an non, qui eos ordinauerunt, si bonae actionis
uirique catholici sunt ipsi presbiteri, et in ministerio
Christi omnique sancta lege edocti, ab episcopo suo benedictionem
presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic
ministerio sacro fungantur.
Gratian. Quod ergo consecratus in eodem ordine iterum
consecrari prohibetur, de eo intelligendum est, qui consecratus est
ab illo, quem certum erat ius consecrandi habere. Qui autem ab
illo consecratur, quem non constat ius consecrandi habuisse,
iterum consecrandus est, quia si ille ius consecrandi non habuerit
iste ex olei effusione nichil consecrationis accepit. Et quia
in ipso ordine consecratus non erat, nunc quasi primum ad consecrationem
ueniens ab episcopo sacerdotalem benedictionem et
consecrationem consequitur. Si autem ius consecrandi habuerit,
in prima unctione consecutus est consecrationem; in
secunda uero non reiteratur consecratio, sed sola unctio, sicut de
quo dubium est, an sit baptizatus an non, debet baptizari;
qui si prius baptizatus non fuerat, consequitur gratiam baptismi,
si autem baptizatus erat, nichil accipit in secunda unctione, nec
pertinet hoc ad reiteracionem baptismi, sed ad cautelam salutis.
Hoc etiam de ecclesiis consecrandis similiter obseruandum est.
Unde in Niceno Concilio:

C. III. Non debet iterum consecrari ecclesia semel consecrata.

Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio
adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione,
aut cuiuscumque semine pollutae fuerint: quia sicut
infans a qualicumque sacerdote in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari,
ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi
propter eas causas, quas superius nominauimus, si tamen
fidem sanctae Trinitatis tenuerunt, qui eum consecrauerunt.
II. Pars. Gratian. Inter episcopos autem et corepiscopos
hec differentia est, quod episcopi non nisi in ciuitatibus, corepiscopi
etiam in uicis ordinari possunt. Episcopi formatas tribuunt,
corepiscopi non nisi commendaticias et pacificas dare ualent. Episcopi


ius consecrandi habent, corepiscopi minores tantummodo
ordines tribuunt, Leuiticam autem et sacerdotalem benedictionem
prestare non ualent.
De his ita scribit Leo Episcopus omnibus Episcopis:
[epist. LXXXVI. al. LXXXVIII.]

C. IV. In quibus corepiscopi ab episcopis differant.

Quamuis corepiscopis et presbiteris plurima cum episcopis
ministeriorum communis sit dispensatio, quedam
tamen sibi prohibita nouerint, sicut est presbiterorum
et diaconorum, et uirginum consecratio, constitutio
altaris, ac benedictio uel unctio. Si quidem nec erigere
altaria, nec consecrare ecclesias eis licitum est, nec
per inpositionem manuum fidelibus baptizatis uel conuersis
hereticis paracletum Spiritum sanctum tradere, nec
crisma conficere, nec crismate baptizatorum frontes signare,
nec publice quidem in missa quemquam penitentem
reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere.
[PALEA.
Hec enim omnia illicita sunt corepiscopis, qui ad exemplum
et formam LXXII. discipulorum esse noscuntur, uel
presbiteris, qui eandem gestant figuram. ]
Quoniam, quamquam consecrationem habeant, pontificatus
tamen apicem non habent.
III. Pars. Gratian. Hi uero propter insolentiam suam,
qua episcoporum offitia sibi usurpabant, ab ecclesia hodie prohibiti
sunt.
Unde Damasus papa ait: [ad Episc. Africae, epist. V.]

C. V. Ordo corepiscoporum a sacra sede reprobatur.

Corepiscopi tam ab hac sacra sede, quam ab episcopis
totius orbis prohibiti sunt. Nimis enim eorum institucio
inproba, nimis est et praua, quia, ut de summo
sacerdotis ministerio aliquid presumant, omni auctoritate
caret. §. 1. Nam non amplius, quam duos ordines
inter discipulos Domini esse cognouimus, id est duodecim
apostolorum, et LXXII. discipulorum. Unde iste tertius
processerit, ignoramus. Et quod ratione caret exstirpare
necesse est.
IV. Pars. §. 2. Quod autem episcopi non sint, qui
minus quam a tribus episcopis ordinati sunt, omnibus
patet. Prohibitum, est enim a sanctis Patribus, ut qui
ab uno uel a duobus sunt ordinati episcopis non nominentur
episcopi. Si nomen non habent, qualiter offitium
habebunt?
Item Urbanus. [Papa II.]

C. VI. Apostolorum in ecclesia locum tenent episcopi.

Quorum uices in ecclesia episcopi habeant, et quis eis
hanc dignitatem dare debeat, S. Augustinus ostendit, inquiens:


"Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Patres
missi sunt apostoli: pro apostolis filii nati sunt, constituti
sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per
totum mundum, unde nati sunt? Ipsa ecclesia patres illos
appellat ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus
patrum. Non te ergo putes desertam, quia non uides Paulum,
quia non uides Petrum, quia non uides illos, per quos
nata es: de prole tua creuit tibi paternitas. Pro patribus
tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem
terram. Filios genuit ecclesia, constituit eos pro patribus
suis principes super omnem terram."

DISTINCTIO LXIX.

GRATIANUS.
III. Pars. Tonsura uero clerici de manu abbatis suscipi
potest, si eidem abbati manus inpositio ab episcopo facta noscatur.
Unde in Septima Sinodo [c. 14.] legitur:

C. I. Abbates, quibus ab episcopis manus inponitur, aliquos tonsurare possunt.

Quoniam uidemus multos sine manus inpositione a
paruula etate tonsuram clerici accipientes, nondumque
ab episcopo manus inpositione percepta super ambonem
irregulariter in collecta legentes, precipimus amodo id minime
fieri. Id ipsum quoque conseruandum est etiam
inter monachos.
II. Pars. §. 1. Lectoris autem manus inpositione
licentia est unicuique abbati solummodo in proprio
monasterio faciendi, si dumtaxat eidem abbati manus inpositio
facta noscatur ab episcopo secundum morem preficiendorum
abbatum, dum constet illum presbiterum esse.
§. 2. Simili modo secundum antiquam consuetudinem
corepiscopum preceptione oportet episcopi promouere
lectores.

C. II. Non exorcizent qui ab episcopo prouecti non sunt.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 26.]
Non oportet exorcizare eos, qui necdum ab episcopis
sunt prouecti, neque in ecclesiis, neque in domibus.

DISTINCTIO LXX.

GRATIANUS.
Ab episcopis alterius ciuitatis clericus ordinari non poterit,
nec etiam a proprio absolute ordinandus est: absoluta autem
ordinatio Calcedonensi Concilio prohibetur et uacuam habere
manus inpositionem precipitur; in quo sic statutum est: [can. 6.]

C. I. Nullus est absolute ordinandus.

Neminem absolute ordinari presbiterum iubemus,
uel diaconum, nec quemlibet in ecclesiastica ordinatione
constitutum, nisi manifeste in ecclesia ciuitatis, siue possessionis,
aut in martirio, aut in monasterio, hic, qui
ordinatur, mereatur ordinationis publicae uocabulum.
Eorum autem, qui absolute ordinantur, decreuit sancta
sinodus uacuam habere manus inpositionem, et nullum
tale factum ualere ad iniuriam ipsius, qui eum ordinauit.

C. II. Irrita sit ordinatio sine titulo facta.

Item ex sinodo Urbani [II.] habita Placentiae. [c. 15.]
Sanctorum canonum statutis consona sanctientes decernimus,
ut sine titulo facta ordinatio irrita habeatur, et
in qua ecclesia quilibet titulatus est, in ea perpetuo perseueret.
§. 1. Omnino autem in duabus aliquem titulari
non liceat, sed unusquisque, in qua titulatus est, in ea tantum
canonicus habeatur. Licet enim episcopi dispositione
unus diuersis preesse possit ecclesiis, canonicus tamen
prebendarius, nisi unius ecclesiae, in qua conscriptus est,
esse non debet. §. 1. Si que tamen capellae sunt, que suis
redditibus clericos sustentare non possunt, ea cura ac
dispositio preposito maioris ecclesiae, cui capellae subditae
esse uidentur, inmineat, et tam de possessionibus quam de
ecclesiasticis capellarum offitiis ipse prouideat.
Gratian. In eodem etiam concilio antiquis nouem prefationibus
decima addita est, que ita se habet: "Equum et salutare,
que et unigenitum tuum S. Spiritus obumbratione concepit, et
uirginitatis gloria permanente lumen eternum mundo effudit,
Iesum Christum Dominum nostrum."

DISTINCTIO LXXI.

GRATIANUS.
De clericis uero non ordinandis ab episcopo alterius ciuitatis,
in Sardicensi Concilio [c. 18. et 19.] statutum est, in quo
Ianuarius Episcopus legitur dixisse:

C. I. Clerici ab episcopo alterius ciuitatis non ordinentur.

Illud quoque sanctitas uestra statuat, ut nulli episcopo
liceat alterius ciuitatis ecclesiasticum sollicitare et in sua
diocesi clericum ordinare. Quia ex his contentionibus
solent nasci discordiae, et ideo prohibeat omnium sentencia,


ne quis hoc facere audeat. §. 1. Osius episcopus dixit:
Et hoc uniuersi constituimus, ut quicumque ex alia parrochia
uoluerit alienum ministrum sine consensu ipsius et sine
uoluntate ordinare, non sit rata eius ordinatio.

C. II. De eodem.

Item Innocentius. [ad Victricium Rothomagensem
Episcopum, epist. II. c. 7.]
De aliena ecclesia ordinare clericum nullus presumat
nisi eius episcopus precibus exoratus concedere uoluerit.

C. III. Qui sine episcopi sui consensu ordinatur, irrita sit eius ordinatio.

Item ex Niceno Concilio. [c. 16. in fin.]
Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, in
ecclesia ordinare, cum non habeat consensum illius episcopi,
a quo recessit clericus, irrita sit huiusmodi ordinatio.

C. IV. Clericus unius ecclesiae in alia non ordinetur.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 20.]
Clericos in singulis ecclesiis constitutos non liceat,
sicut iam diffiniuimus, in alterius ciuitatis ecclesiis ordinari;
sed quiescant in ea, in qua ab initio ministrare
meruerunt, exceptis illis, qui proprias ciuitates perdiderunt,
et ex necessitate ad alias ecclesias migrauerunt. Si uero
quicumque episcopus post diffinitionem istam ad alium episcopum
pertinentem clericum susceperit, placuit sanctae
sinodo, et hunc, qui suscepit, et eum, qui susceptus est,
tamdiu excommunicatos manere, quamdiu ipse clericus reuertatur
ad propriam ecclesiam.

C. V. Apostolica permissione unius ecclesiae clericus in altera ualet ordinari.

Item Gregorius Fortunato Episcopo Neapolitano.
[lib. V. epist. 11.]
Fraternitatem tuam a nobis petisse recolimus, ut
Gratianum ecclesiae Enafrenae diaconem tuae concederemus
ecclesiae ordinandum. Et quoniam nec episcopum,
cui obsecundare debeat, propria habet ecclesia, hoste
scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere,
peticionem tuam non preuidimus differendam. Idcirco
scriptis tibi presentibus eum necessario duximus concedendum,
habiturus licentiam illum diaconum nostra interueniente


auctoritate ecclesiae tuae, Deo propitio, constituere
cardinalem.

C. VI. Sine litteris sui episcopi in aliqua ecclesia clericus non suscipiatur.

Item ex Concilio Cartaginensi. [c. 5.]
Primatus episcopus Begeselitanus dixit: Suggero
sanctitati uestrae, ut statuatis, non licere clericum alienum
ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se
retinere, nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum
obtineat sine conscientia eius episcopi, de cuius plebe
est. Gratus episcopus dixit: Hec obseruantia pacem custodit;
nam et memini in sanctissimo concilio Sardicensi
similiter statutum, ut nemo alterius plebis hominem
usurpet: sed si forte erit necessarius, petat a collega suo,
et per consensum sui episcopi habeat.

C. VII. Sine litteris commendaticiis extra suam ecclesiam clericus non ministret.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 13.]
Extraneo clerico et lectori extra suam ciuitatem sine
commendaticiis litteris proprii episcopi nusquam penitus
liceat ministrare.

C. VIII. De eodem.

Item ex sermone S. Augustini ad populum.
Hortamur Christianitatem uestram, ut iuxta sanctorum
canonum instituta, in ecclesiis a uobis fundatis aliunde
ueniens presbiter non suscipiatur, nisi a uestrae fuerit ecclesiae
episcopo consecratus, aut ab eo per commendaticias
litteras suscipiatur.



C. IX. Absque formata clerici peregrini non suscipiantur.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 7.]
Nullum absque formata, quam Greci epistolam
dicunt, suscipi peregrinorum clericorum oportet.

DISTINCTIO LXXII.

GRATIANUS.
Dimissorias uero litteras episcopus non nisi rogatus tribuat
sicut statutum est in Sinodo habita Romae.

C. I. Nisi eodem petente, nulli dimissoriae litterae prestentur.

Episcopus subiecto sibi sacerdoti, uel alii clerico, nisi
ab ipso postulatus, dimissorias non faciat, ne ouis quasi perdita
aut errans inueniatur.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 21.]
Clericum alienum, nisi concedente episcopo, nemo


audeat uel retinere, uel promouere in ecclesiam sibi creditam.
Clericorum autem nomen etiam lectores et psalmistae
et hostiarii retinent.

C. III. In una ecclesia ordinatus in alia non suscipiatur.

Item ex Concilio Mileuitano. [II. c. 15.]
Placuit, ut quicumque in ecclesia uel semel eligitur
ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur.


[PALEA.

DISTINCTIO LXXIII.

GRATIANUS.
Qualiter uero commendaticia, uel dimissoria seu formata epistola
facienda sit, uidendum est. Debent namque litterae grecae
interponi in ea epistola, et non sine causa. Greca enim elementa
litterarum numeros etiam exprimere, nullus, qui uel tenuiter greci
sermonis noticiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis
canonicis, quas mos latinus "Formatas" uocat, aliqua fraus
falsitatis temere presumeretur, hoc a Patribus CCCXVIII. Niceae
congregatis saluberrime inuentum est et constitutum, ut
formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant
rationem, id est, ut assumantur in supputationem prima greca
elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est, PI. GAMMA. ALPHA. que
elementa octogenarium et quadringentesimum et primum significant
numerum. Petri quoque apostoli prima littera, id est PI.,
que numerum octoginta significat; eius quoque, qui scribit,
episcopi prima littera; cui scribitur, secunda littera; accipientis,
tertia littera; ciuitatis quoque, de qua scribitur, quarta, et
indictionis, quecumque est illius temporis, numerus assumatur.
Atque ita his omnibus grecis litteris, que, ut diximus, numeros
exprimunt, in unum ductis, unam, quecumque fuerit collecta,
summam epistola teneat; hanc qui suscipit, omni cum
cautela requirat expresse. Addat preterea separatim in epistola
etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum
greca elementa significat.

C. I. Exemplar formatae epistolae, que in Nicena

Sinodo a CCCXVIII. Patribus facta est.
In nomine Patris PI., et Filii GAMMA., et Spiritus sancti ALPHA. PI.
Walterio Spirensi episcopo ego Burchardus sanctae Vormaciensis
ecclesiae deuotus gregis Christi famulus, in Deo
uero summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta catholica
ecclesia prompta sit sequi documenta euangelica, que
dicunt: "Qui recipit prophetam in nomine prophetae,
accipiet mercedem prophetae, et qui recipit iustum in
nomine iusti, mercedem iusti accipiet, etc." et Apostolus
iubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum
uirorum communicare; tamen propter eos, qui cauteriatam
habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum


sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se
de loco ad locum transire, cum sint sua malicia faciente
fugitiui, et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cum
non sint: statutum est a sanctis Patribus, neminem clericum
alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari
in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam,
que in canonibus nominatur Formata. Ideo notum
facimus fraternitati uestrae, quod presens frater noster,
harum litterarum portitor, nomine Hermannus, non pro sua
nequicia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus,
eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimus
ei libertatem receptam in cornu altaris canonice, et
ordinauimus eum ad gradum presbiterii. Cui etiam has
dimissorias siue commendaticias litteras facimus, et eum
ad uestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in uestra
parrochia sub uestro sacro regimine et defensione consistere
ualeat. Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate
sanctae ecclesiae, in qua Petro datum est ius ligandi atque
soluendi, absoluo Hermannum presbiterum de ciuitate Vormaciensi
indictione X., et licentiam do uobis inthronizandi
eum in quacumque ecclesia uultis uestrae parrochiae.
Hanc ergo epistolam grecis litteris hinc inde munire decreuimus,
et annulo nostrae ecclesiae firmare censuimus.
Fraternitatem uestram Christus nobis incolumem conseruet.
PI. GAMMA. ALPHA. PI. BETA. ETA. ZETA. AMEN. Data Vormaciae
Idibus Marcii, anno Dominicae incarnationis MXII. Indictione
X.

C. II. Incipit epistola formata a CCCXVIII. Episcopis et ab Attico Constantinopolitanae urbis Episcopo edita:

Sanctissimo in Christo fratri summa dulcedine karitatis
amplectendo ALPHA., illius ciuitatis episcopo, GAMMA. illius ecclesiae
presul, perpetuae beatitudinis optat in Christo salutem.
OMEGA. GAMMA. ALPHA. OMEGA. De cetero nouerit sancta fraternitas uestra, quod
iste clericus, Hermannus nomine, nostra in parrochia instructus
ac detonsus, paruitatem nostram rogauit, quatinus
illi commendaticias litteras conscriberemus, quibus uestrae
celsitudini commendatus sub tuitione uestri regiminis degere
posset; cuius uoluntati consentientes secundum canonicam
auctoritatem litteras ei dimissorias dedimus, per quas et ipsi
concedimus, ut sub uestro magisterio diuinae seruituti insistens
suae deseruiat utilitati, et uobis licentiam tribuimus,
ut, si dignum eum iudicaueritis, ad sacros ordines promoueatis.
Commendatum ergo eum curae uestrae suscipite,
et nostris ex partibus absolutum in uestrarum ouium numero
custodite. Quas litteras, ut uigore ueritatis firmatae indubitanter
a uobis suscipiantur, litteris grecis, ut canonica docet
auctoritas, confirmare sategimus. Sancta Trinitas uestram
beatitudinem ad regimen sanctae suae ecclesiae perpetualiter


bene ualere concedat, AMEN. (uel sic: ETA. THETA (que eandem
summam exprimunt) indictione X. Continet hec formata
epistola summam numeri MCCCXV. GAMMA. grecam in nomine
illius primam ponimus, quia Greci eam in quibusdam locis
pro GAMMA. consonante ponunt, sicut est DAVID et EVANGELION) ] .

DISTINCTIO LXXIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Queritur de his qui ab episcopis suis promoueri
contempnunt, an inuiti sint sublimandi, an non?
De his ita statutum inuenitur in Concilio Aurelianensi
III.: [cap. 7.]

C. I. Annuae suspensioni subiaceat episcopus, qui inuitum

ordinare presumit.
Episcopus, qui inuitum aut reclamantem ordinare presumpserit,
annuali penitenciae subditus missas facere non
presumat.

C. II. Nullus promoueatur inuitus.

Item Gregorius Natali Episcopo. [Salonitano, in lib. I.
Reg. epist. 19.]
Gesta, que nobis consilii uestri secretario confecta
direxistis, in quo archidiaconus Honoratus adicitur, plena
esse semine iurgiorum cognouimus, cum uno eodemque
tempore una persona nolens ad sacerdotii ordinem prouehitur,
que tamquam inmerita a diaconatus offitio remoueatur.
Et sicut iustum est, ut nemo crescere conpellatur
inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis
sui ministerio deiciatur iniuste.
Econtra inuenitur in Concilio Cartaginensi: [c. 31.]

C. III. Qui ab episcopis suis promoueri contempnunt, a loco suo deiciantur.

Si qui clerici ab episcopis suis promoueri contempserint,
nec illic maneant, unde recedere noluerunt.

C. IV. Item de eodem.

Placuit, ut quicumque clerici uel diaconi pro necessitatibus
ecclesiasticarum rerum non obtemperauerint
episcopis suis, uolentibus eos ad honorem ampliorem in ecclesia
sua promouere, nec illic ministrent in gradu suo,
unde recedere noluerunt.

C. V. Posteriores prioribus episcopi non preponantur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 23.]
Episcoporum etiam, quorum uita non reprehenditur,
posteriorem priori nullus preponat, nisi forte superbia


elatus quod pro necessitate ecclesiae episcopus iusserit inplere
contempnat.
II. Pars. §. 1. Sane si offitium archidiaconatus propter
simpliciorem naturam inplere aut expedire nequiuerit, ille
loci sui teneat nomen et ordinationem ecclesiae, quem
elegerit episcopus preponendum.

C. VI. In quo loco quis ordinatus est inuitus teneri non debet.

Item Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano.
[lib. XI. epist. 34.]
Quorumdam ad nos relatione peruenit, Cosmam, qui ex
monacho monasterii S. Luciae a decessore tuo uenerandae
memoriae Maximiano in ecclesia Siracusana subdiaconus
factus, atque a te postea in possessione, que
Iuliana uocatur, presbiter dicitur ordinatus, ita nimia
tristicia et loci qualitate uehementer afflictum, ut uitam sibi
penam existimet, et contricioni suae fugae querat
auxilium. Et ideo, quia tales erga subiectos nostros debemus
existere, quales nos, si subiecti fuissemus, nostros
uellemus esse prepositos, magnae benignitatis est, si eum
in ecclesia, ubi subdiaconii est functus offitio, sanctitas
tua reducere atque illic studuerit constituere cardinalem.
Quod et facere, quantum arbitramur, debes, si
nichil est, quod iuste contra eum animos tuos
exasperet. Si uero aliqua culpa est, suis nobis epistolis hoc
fraternitas uestra, ut scire possimus, insinuet.
III. Pars. Gratian. Verum illud Gregorii de his intelligendum
est, qui non causa necessitatis, sed causa ingratitudinis callide
ab episcopis suis promoueri queruntur. Illud autem Cartaginensis
concilii de his intelligitur, qui nolunt obtemperare episcopis suis
propter necessitatem ecclesiae uolentibus eos ad altiora promouere.
Hanc distinctionem ex decreto Simplicii Papae quilibet ualet
corroborare, qui scribens Iohanni Archiepiscopi Rauennati,
[epist. II.] ait inter cetera:

C. VII. Non est aliquis inuitus ad episcopatum pertrahendus.

Ubi ista didicisti, que in episcopum et confratrem
nostrum Gregorium non dilectione, sed inuidia perpetrasti?
quem inexcusabili uiolentia pertrahi ad te passus es atque
uexari, ut ei tantum honorem non per animi tranquillitatem,
sed per amentiam, sicut dicendum est, irrogares? Neque
enim talia potuissent fieri sanitate consilii. Nolumus exaggerare
quod gestum est, ne cogamur iudicare quod dignum
est; nam priuilegium meretur amittere, qui permissa
sibi abutitur potestate. Denunciamus autem, quod, si
post hec aliquid tale presumpseris, et aliquem seu
episcopum, uel presbiterum, uel diaconum inuitum
facere forte credideris, ordinationes tibi Rauennatis ecclesiae
uel Emiliensis noueris auferendas.

C. VIII. De eodem.

Item Gregorius Antonino Subdiacono. [lib. II.
epist. 16. Indict. 10.]
Honoratus, archidiaconus Salonitanae ecclesiae a sanctae
memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat,
ut ab antistite suo inuitus prouehi ad fortioris gradus ordinem
contra morem nullo modo cogeretur. Hoc enim fieri
sibi non causa prouehendi, sed causa ingratitudinis perhibebat.
Pro qua re tunc etiam sanctae memoriae predecessor
noster scriptis suis Natali fratri coepiscopoque
nostro interdixerat, ne Predictum Honoratum archidiaconum
inuitum proueheret, neue dolorem conceptae ingratitudinis
in corde retineret. Cumque etiam a me hec eadem
summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei
negligens, sed etiam scripta nostra contempnens, prefatum
archidiaconem quasi ad fortiorem honorem prouehens
conatus est callide degradare. Unde actum est, ut,
eodem archidiaconatus loco submoto, alium adscisceret,
qui eius obtemperare moribus potuisset. Quem Honoratum
archidiaconem arbitramur antistiti suo aliunde displicere
non posse, nisi quod eum uasa sacra suis parentibus dare
prohibebat. Quam causam subtili uolumus et tunc
sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego indagatione
perquirere, sed sui suorumque actuum conscius personam
suam ad iudicium postposuit destinare. Unde
experientiam tuam presentis precepti auctoritate duximus
fulciendam, quatinus, conueniens in Salonia, Natalem
fratrem nostrum et coepiscopum nostrum saltim tot
scriptis ammonitum studeat adhortari, ut supra memoratum
archidiaconem in suo statu suscipiat. Quod si
facere hoc contumaciter, ut consueuit, forte distulerit, usum
pallii ei, qui ab hac sede concessus sibi fuerat, ex auctoritate
sedis apostolicae contradices. Quem si etiam
amisso pallio adhuc in eadem pertinacia perseuerare
perspexeris, dominici corporis et sanguinis eundem
antistitem participatione priuabis.
Gratian. Adhibenda est etiam disciplina, qua nolentes promoueri
ad sacros ordines ad obediendum episcopis suis pronocentur.
In minoribus siquidem ordinibus constituti paulatim per
singulos gradus sunt prouehendi, ut contempnentes suis obedire
episcopis doleant sibi esse prelatos, quos prius habebant
subiectos.
Unde Gelasius scribit Victori Episcopo:

C. IX. Cum maiores ordinari contempserint, de minoribus

promoueantur ordinibus.
Consuluit dilectio tua de suorum promotione clericorum,
perhibens, quod diaconi ad presbiterii gradum (quo
ecclesiam tuam memoras indigere) uenire detrectant.


Quapropter, quia inuitos fieri ecclesiastica moderatio grauitasque
non patitur, ut ex nolentibus fiant uolentes ordinatio
illa potest perficere, si quos habes in
acolitis, uel subdiaconibus maturiores etate, et quorum
sit uita probabilis, hos in presbiterium studeas promouere,
ut, qui in suis proficere noluerunt, reddantur
suis inferioribus post minores. Ipsa commoda presbiteri
propensius quam diaconi consequantur, ut hac saltem
ratione constricti et honorem, quem refugerant, appetere
nitantur, et questum.

DISTINCTIO LXXV.

GRATIANUS.
I. Pars. Tempus autem consecrationis, sicut in Ordine
Romano habetur, ad episcopi benedictionem non eligitur. Omni
enim tempore benedicuntur, dummodo ieiunii et hora tertia benedictionem
accipiant.
Unde Anacletus urbis Romae Episcopus scribit omnibus
Episcopis: [epist. II. in princ.]

C. I. Ordinationes episcoporum qua hora fieri debeant.

Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab
omnibus, qui in eadem fuerint prouincia, episcopis sunt
celebrandae. Qui simul conuenientes scrutinium cum precibus,
celebrent, manus cum sanctis euangeliis inponentes,
dominica die, hora tertia orantes, sacraque unctione
prophetarum exemplo regum capita perungentium,
eos more apostolorum et Moysi ungentes; quia omnis
sanctificatio constat esse in Spiritu sancto, cuius uirtus
inuisibilis sancto est crismati permixta, et hoc ritu solempnem
celebrent ordinationem.
II. Pars. Gratian. Tempus autem consecrationis trium
mensium spatio clauditur, ultra quod, nisi necessitate cogente,
episcoporum consecrationes post electionem differri non licet.
Unde in Calcedonensi Concilio [c. 25.] legitur:

C. II. Ultra tres menses non differatur episcoporum ordinatio.

Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum
est, negligunt greges sibi creditos, et differunt
ordinationes facere episcoporum, placuit sanctae sinodo,
intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forte
inexcusabilis necessitas coegerit tempus ordinationis amplius
protelari. Si autem episcoporum quis hoc non obseruauerit,


ipsum debere ecclesiasticae condempnationi subiacere,
redditus uero eiusdem uiduatae ecclesiae integros reseruari
apud economum eiusdem ecclesiae censemus.
III. Pars. Gratian. Ceterorum uero ordinationes non nisi
certis temporibus et diebus, maxime sacerdotum et Leuitarum,
fieri debent, uespera uidelicet sabati, uel mane diei dominicae
continuato ieiunio.
Unde Zepherinus urbis Romae Archiepiscopus scribit
omnibus Episcopis: [epist. II.]

C. III. Presbiteri et Leuitae qua hora ordinentur.

Ordinationes presbiterorum Leuitarumque tempore
congruo, multis coram astantibus, solempniter agite,
et probabiles ac doctos uiros ad hoc opus prouehite, ut de
eorum societate et adiumento plurimum gaudeatis.

C. IV. De eodem.

Item Leo Episcopus Dioscoro Alexandrino Episcopo.
[epist. LXXIX. cap. 1.]
Quod a Patribus nostris propensiori cura nouimus
esse seruatum, a nobis quoque uolumus custodiri, ut non
passim diebus omnibus sacerdotalis uel leuitica ordinatio
celebretur, sed post diem sabati eiusque noctis, que
in prima sabati lucescit, exordia consecrandi eligantur, in
quibus his, qui consecrandi sunt, ieiunis et a ieiunantibus
sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem obseruantiae
erit, si mane ipso die dominico, continuato sabati ieiunio,
ordinatio celebretur, a quo tempore precedentis noctis
initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis (sicut
etiam in pasca Domini declaratur) pertinere non dubium est.

C. V. Quare die dominico sacerdotum ordinationes celebrentur.

Item. [eodem cap.]
IV. Pars. Quod die dominico ordinationes sacerdotum
celebrentur, non tantum ex consuetudine, sed
etiam ex apostolica nouimus uenire doctrina, scriptura
manifestante, quod, cum apostoli Paulum et Barrabam ex
Spiritus sancti precepto ad euangelium gentibus mitterent
predicandum, ieiunantes et orantes inposuerunt eis manus,
ut intelligamus, quanta et dantium, et accipientium deuotione
sit curandum, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter
uideatur inpletum. Et ideo pie et laudabiliter
apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum
formam sacerdotum per ecclesias, quibus Dominus preesse
te uoluit, etiam ipse seruaueris, ut his, qui consecrandi
sunt, numquam benedictio, nisi in die dominicae resurrectionis


tribuatur, cui a uespere sabati initium constat
ascribi, que tantis diuinarum dispensationum misteriis
est consecrata, ut, quicquid a Domino est insigne constitutum,
in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus
sumpsit exordium: in hac per resurrectionem et mors
interitum, et uita accepit principium.


[PALEA.

C. VI. De eodem.

Item in ordine Romano, capitulo de gradibus ecclesiae.
Quando et ubi libitum fuerit usque ad subdiaconatus
offitium ordinantur clerici, diaconi uero atque presbiteri nunquam,
nisi in publica ordinatione. ]

C. VII. De temporibus ordinationis.

Item Gelasius omnibus Episcopis. [epist. I. cap. 13.]
V. Pars. Ordinationes presbiterorum et diaconorum
nisi certis temporibus et diebus exerceri non debent, id
est quarti mensis ieiunio et septimi et decimi; sed
etiam quadragesimalis initii, ac medianae hebdomadae,
sabati ieiunio circa uesperas ipsas ordinationes
nouerint celebrandas, nec cuiuslibet utilitatis seu
presbiterum, seu diaconum his preferre audeant, qui ante
ipsos fuerint ordinati.

DISTINCTIO LXXVI.

GRATIANUS.
I. Pars. Quibus temporibus ieiunia celebranda sint, Calixtus
Papa determinat, scribens Benedicto Episcopo: [epist. I.]

C. I. Quibus temporibus ieiunium celebrentur.

Ieiunium, quod ter in anno apud nos celebrare didicisti,
conuenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus,
ut, sicut annus per quatuor uoluitur tempora, sic et nos
solempne quaternum agamus ieiunium per quatuor anni
tempora.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Magontiensi. [I. cap. 34.]
Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus
hominibus cum ieiunio obseruentur, id est in Martio,


hebdomada prima; in Iunio, secunda; in septembri, tertia;
in decembri, quarta.

C. III. De eodem.

Item ex Concilio Salegunstat habito. [cap. 2.]
De ieiunio autem quatuor temporum hanc certitudinem
statuimus, ut si kalendae Martii in feria quarta siue
antea euenerint eadem hebdomada ieiunium celebretur.
§. 1. Sin autem kalendae Martii in quintam feriam,
aut in sextam, aut in sabatum distenduntur, in
sequenti hebdomada ieiunium differatur. Simili quoque
modo, si kalendae Iunii in quarta feria aut antea euenerint,
in subsequenti hebdomada ieiunium celebretur; et si in
quinta, aut in sexta feria, aut sabato contigerit,
ieiunium in tertia hebdomada reseruetur. §. 2. Et hoc
sciendum est, quod, si quando ieiunium mensis Iunii in
uigilia pentecostes secundum predictam regulam euenerit,
non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solempni
pentecostes, quia uigilia simul et ieiunium celebrari
non debent, etiam tunc propter solempnitatem sancti
Spiritus diacones dalmaticis induantur, et "Alleluia"
cantetur, et "Flectamus genua" non dicatur. §. 3. Eodem
modo de septimi mensis ieiunio constitutum est, ut, si
kalendae septembris in quarta feria euenerint aut antea,
in tertia hebdomada ieiunium celebretur, et si in quinta, aut
sexta, aut sabato contigerit, in quarta hebdomada
ieiunandum erit. §. 4. In decembri uero illud obseruandum
erit, ut proximo sabato ante uigiliam natalis Domini
celebretur ieiunium, quia, si uigilia in sabato euenerit,
simul uigiliam et ieiunium celebrari non conuenit.
Contra Urbanus: [II. in Concilio Placentino, c. 14.]

C. IV. De eodem.

Statuimus etiam, ut ieiunia quatuor temporum hoc ordine
celebrentur: primum ieiunium in initio quadragesimae,
secundum in hebdomada pentecostes, tertium uero et quartum
in septembri et decembri more solito fiat.

C. V. De eodem.

Item ex sermone Leonis Papae. [I. sermone I. de ieiunio
pentecostes.]
Igitur post sanctae leticiae dies, quos in honorem Domini


a mortuis resurgentis ac deinde in celum ascendentis
exegimus, postque acceptum sancti Spiritus donum, salubriter
et necessarie consuetudo est ordinata ieiunii, ut, si
quid forte inter ipsa festiuitatis gaudia negligens libertas
et licentia inmoderata presumpserit, hoc religiosae
abstinentiae censura castiget.

C. VI. De eodem.

Item. [sermone VIII. de ieiunio decimi mensis.]
Huius obseruantiae utilitas, dilectissimi fratres, in
ecclesiasticis precipue est constituta ieiuniis, que ex doctrina
sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt,
ut lex abstinentiae omnibus sit asscripta temporibus. Siquidem
ieiunium uernum in quadragesima, estiuum in pentecosten,
autumpnale in mense septimo, hiemale in hoc,
qui est decimus, celebremus, intelligentes diuinis nichil
esse uacuum preceptis, et uerbo Dei ad erudicionem nostram
omnia elementa seruire, dum per ipsius mundi cardines quasi
per quatuor euangelia incessabili tuba discimus quod et
predicamus, et agimus.
II. Pars. Gratian. Primum uero mensem, quartum, septimum,
et decimum, non Ebreorum ratione debemus accipere, sed
nostra. Primus enim mensis apud illos est Aprilis, quartus
Iulius, septimus October, decimus Ianuarius. In quibus, et preterea
in quinto mense, qui est Augustus, que fuerit eis causa
ieiunii, Ieronimus supra Zachariam exponit, dicens:

C. VII. Quare in supradictis mensibus ieiunia lex inperauit.

Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi,
et ieiunium decimi subaudiatur mensis domui Iudae et
Ierusalem in dies festos uertetur in gaudium. Hoc
loco nostrorum multi multa dixerunt inter se dissonantia.
§. 1. Cogimur igitur ad Ebreos recurrere, et scientiae
ueritatem de fonte magis quam de riuulis querere. §. 2.
Ieiunium quarti mensis, qui apud Latinos uocatur Iulius, die
septimo et decimo eiusdem mensis illud arbitramur,
quando descendens Moyses de monte Synai tabulas legis
abiecit atque confregit, et iuxta Ieremiam muri primum
rupti sunt ciuitatis. In quinto mense, qui apud nos
uocatur Augustus, cum propter exploratores terrae
sanctae seditio esset orta in populo, iussi sunt non ascendere
montem, sed per quadraginta annos longis a terra
sancta circumire dispendiis, ut exceptis duobus, Caleph
et Iosue, omnes in solitudine caderent. In hoc mense et a
Nabuchodonosor, et multa post secula a Tito et Vespasiano
templum Ierosolimis incensum est atque destructum; capta
urbs Bethel, ad quam multa milia confugerant Iudeorum.


In septimo uero, qui apud nos appellatur October, occisus
est Godolias, et Iudae tribus, ac Ierusalem reliquiae dissipatae
sunt. Mense decimo (qui apud nos Ianuarius
dicitur, eo quod ianua anni sit atque principium), Ezechiel
in captiuitate positus audiuit et cunctus populus captiuorum,
quinto mense templum esse subuersum, quod plenissime in
eodem propheta cognoscimus. Hoc est igitur omne, quod
dicitur, dies planctus et ieiuniorum, quos hactenus habuistis
in luctum, sciatis (quia cogitaui, ut benefaciam Ierusalem
et domui Iuda) uobis in leticiam et gaudium et
solempnitates esse uertendos; ita dumtaxat, si ueritatem diligatis
et pacem. Iuxta anagogem, quia tunc ieiunamus,
quando sponsus aufertur a nobis, et non meremur eius
habere presentiam, cum reuersus fuerit ad nos Dominus,
et cogitauerit, ut benefaciat nobis, omnis tristicia uertetur in
gaudium, et fames pristina sermonis Dei presencia doctrinarum
eius et celestis panis saturitate conpensabitur.
III. Pars. Gratian. Non autem uidentur ieiunia quarti
mensis posse celebrari ante diem pentecostes. A die enim dominicae
resurrectionis usque in diem pentecostes non inducuntur ad
obseruanda ieiunia.
Unde Ambrosius in eiusdem dei sermone [LXI.,] qui
sic incipit:

[C. VIII.]

Scire debet sanctitas uestra: "per hos quinquaginta dies
nobis est iugis et continuata festiuitas, ita ut hoc omni tempore
neque ad obseruandum indicamus ieiunia, neque ad exorandum
Deum genibus succedamus." "Et infra: §. 1. "Ad
instar ergo dominicae resurrectionis tota quinquaginta
dierum curricula celebrantur, et omnes isti dies uelud dominici
deputantur. Resurrectio enim dominica est. In dominica
resurgens saluatur reuersus ad homines est, et post resurrectionem
tota quinquagesima cum hominibus conuersatus est.
Equalis ergo eorum necessarium est ut sit festiuitas,
quorum equalis est et sanctitas. Non igitur ieiunamus
in quinquagesima, quia in his diebus nobiscum Dominus conmoratur".
Idem in apologia Dauid: "Hunc numerum
(quinquagesimum uidelicet) leti celebramus post Domini passionem,
remisso culpae totius debito cyrographoque euacuato
ab omni nexu liberi, et suscipimus aduenientem in nos gratiam
sancti Spiritus; die pentecostes uacant ieiunia, laus dicitur
Deo, Alleluia cantatur."
[Gratian.] Necessario ergo ecclesia constituit, ut post diem
pentecostes ieiunia celebrentur. Sed quod in illis quinquaginta
diebus ieiunandum esse negatur, ex obseruantiae necessitate
intelligitur.


Unde in eiusdem diei sermone, [LX.,] qui sic incipit:

[C. IX.]

Nosse credo uos fratres: "Non minore leticia celebramus
diem pentecostes, quam sanctum diem pascae curauimus.
Tunc enim, sicut modo fecimus, ieiunauimus sabbato, uigilias
celebrauimus, orationibus pernoctanter institimus: unde necesse
est, similem obseruantiam similis leticia subsequatur."
[Gratian.] Obseruantia uero similis quod ad factum,
non quod ad necessitatem.
Item Ysidorus: [lib. I. de ecclesiasticis offitiis, cap. 42.]

[C. X.]

"Post pasca usque ad pentecosten, licet traditio ecclesiarum
abstinentiae rigorem prandiis relaxauerit, tamen si quis monachorum
uel clericorum ieiunare cupit, non sunt prohibendi,
quia et Antonius et Paulus et ceteri patres antiqui
etiam in his diebus in heremo leguntur abstinuisse, neque soluisse
abstinentiam, nisi tantum die dominico."

[C. XI.]

Item Ieronimus ad Lucinum, [ep. XXVIII.]
"Utinam omni tempore ieiunare possemus, quod in Actibus
apostolorum diebus pentecostes et die dominico apostolum
Paulum et cum eo credentes fecisse legimus. Nec hoc dico,
quod festis diebus ieiunandum putem, et contextas quinquaginta
diebus ferias et solempnitates auferam; sed unaqueque
prouincia habundet in suo sensu, et precepta maiorum leges
apostolicas arbitretur."

C. XII. Sabato magno post horam baptismatis episcopus ualet ordinari.

Item Pelagius Petro Episcopo Potentino.
Dilectionis tuae scripta suscepimus, quibus significas,
Latinum ecclesiae Grumentinae diaconem ad episcopatum
Marcellianensis ecclesiae siue Clusitanae ab
omnibus fuisse electum, quod iam ante hoc tempus retulistis;
et iussimus, ut ueniret, credentes eos de persona
eius ab episcopo suo dimissoriam accepisse.
Quod si modo fecerunt, facite eum uelociter ad urbem
Romam occurrere, ut, si Deus iusserit, in magno sabato
post horam baptismi ordinetur. Quia si ante memoratum
diem non occurrerit, cogetur usque ad quarti
mensis ieiunia sustinere.

DISTINCTIO LXXVII.

GRATIANUS.
His temporibus secundum Anacletum, Zepherinum, Gelasium
et Pelagium episcopi, presbiteri et diaconi sunt ordinandi.
Metropolitanus autem iuxta Leonem papam ex presbiteris eiusdem
ecclesiae uel ex diaconibus optimus ordinetur. Ex monachis
autem uel laicis nullus nisi per gradus ecclesiae ad summum
sacerdotium debet peruenire.
Unde Gelasius Papa:

C. I. Non nisi per distinctos gradus quisquam ad sacerdotium aspiret.

Illud nos statuentes uobis et omnibus seruare mandamus,
ut ad ordines ecclesiasticos sic accedant in ecclesia,
qui ordinari merentur: id est, si quis episcopus esse
meretur, sit primo hostiarius, deinde lector preterea
exorcista, inde sacretur acolitus, demum uero subdiaconus,
deinde diaconus, et postea presbiter, exinde, si meretur,
episcopus ordinetur.
Item Zosimus Episcopus urbis Romae ait: [ad Hesychium,
epist. I. cap. 3.]

C. II. Que interualla temporis in singulis gradibus sint obseruanda.

In singulis gradibus hec tempora sunt obseruanda, si ab
infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, ut inter
lectores et exorcistas quinquennio teneatur, exinde acolitus
uel subdiaconus quatuordecim annis fiat, et sic ad benedictionem
diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine
quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit.
Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae
fidei documentis, sacerdotium poterit promereri,
de quo loco, si eum exactior uita ad bonos mores perduxerit,
summum pontificatum sperare debebit. §. 1. Defensores
etiam ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruatione
teneantur, si meruerint in ordine esse clericatus.

C. III. De eodem.

Item Siricius Papa. [ad Himerium Tarraconensem,
epist. I. cap. 9.]
Quicumque itaque se ecclesiae uouit obsequiis a
sua infantia, ante pubertatis annos baptizari et lectorum


debet ministerio sociari; qui ab accessu adolescentiae
usque ad trigesimum etatis annum si probabiliter
uixerit, una tantum, et ea, quam uirginem communi per
sacerdotem benedictione percepit, uxore contentus, acolitus
et subdiaconus esse debebit, postquam ad diaconii gradum
(si se ipsum primitus, continentia preeunte, dignum
probauerit) accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter
ministrauerit, congrue presbiteratum consequatur.
Exinde post decennium episcopalem cathedram poterit
adipisci, si tamen per hec tempora integritas suae uitae
ac fidei eius fuerit approbata. Qui uero iam etate grandeuus,
melioris propositi conuersatione prouocatus, ex laico
ad sacram miliciam peruenire festinat, desiderii sui fructum
non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim
lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum
unam habuisse uel habere, et hanc uirginem accepisse constet
uxorem. Qui, dum initiatus fuerit, expleto biennio, per
quinquennium aliud acolitus et subdiaconus fiat, et sic ad
diaconatum, si per hec tempora dignus iudicatus fuerit,
prouehatur. Exinde iam accessu temporum presbiterio uel
episcopatui, si eum plebis ac cleri euocauerit electio,
non inmerito societur.

C. IV. De eodem.

Item ex Sexta Sinodo. [c. 15.]
Subdiaconus non minor uiginti annorum ordinetur. §. 1.
Si quis uero in aliquo ordine sacerdotali preter constituta
tempora ordinatus fuerit, deponatur.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 4.]
Placuit, ut ante uiginti quinque annos etatis nec diaconi
ordinentur, nec uirgines consecrentur, et ut lectores
populum non salutent.

C. VI. Minoribus XXV. annis leuitica non prestetur benedictio.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 16. et 17.]
Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quam
uiginti quinque annorum penitus non committat. §. 1. Sane
si coniugati iuuenes consenserint ordinari, etiam uxorum
uoluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo,
religione promissa, posteaquam pariter conuersi
fuerint, ordinentur. §. 2. Presbiterum uero uel episcopum
ante triginta annos, id est antequam ad uiri perfecti
etatem perueniat, nullus metropolitanorum ordinare


presumat, ne per etatem (quod aliquociens euenit) aliquo
errore culpetur.

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Toletano IV. [c. 20.]
In ueteri lege ab anno uicesimo et quinto Leuitae
tabernaculo seruire iubentur, cuius auctoritatem in
canonibus et sancti Patres secuti sunt. Nos et diuinae
legis, et praeceptorum canonum inmemores, infantes et
pueros Leuitas facimus ante legitimam etatem, aut experientiam
uitae; ideoque ne ulterius fiat a nobis, et diuina
lege, et canonicis ammonemur sententiis, sed a uicesimo
quinto anno etatis suae Leuitae consecrentur, et
a tricesimo presbiteri ordinentur.

C. VIII. Per que interualla temporum ordinetur qui de monachis in clericatum eligitur.

Item Gelasius. [Papa ad Episcopos per Lucaniam,
epist. I. cap. 3.]
Si quis de religioso proposito et disciplinis monasterialibus
eruditus ad clericale munus accedit, inprimis
eius uita acta inquiratur, si nullo graui facinore probatur
infectus; si secundam fortasse non habuerit uxorem,
nec a marito reiectam sortitus ostenditur.

[C. IX.]

Idem. [eodem capite et sequenti]
Monachus uero nouitius morum honestate fulcitus,
continuo lector, uel notarius, aut certe defensor effectus,
post tres menses existat acolitus, maxime si huic etiam
etas suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac
si modeste conuersationis honestaeque uoluntatis existat,
nono mense diaconus, conpletoque anno sit presbiter;
cui tamen, quod annorum fuerant interstitia collatura,
sancti propositi sponte suscepta docetur prestitisse deuotio.
§. 1. Si uero laicus quispiam ecclesiasticis est
aggregandus offitiis, tanto sollicitius in singulis, que superius
conprehensa sunt, huiusmodi decet examinare personam,
quantum inter mundanam religiosamque uitam esse
constat discriminis, quia utique conuenientia ecclesiae ministeria
deputanda sunt, non inconuenientibus meritis
ingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esse
seruitiis in eorum querendum est institutis, quantum de tempore,
quo fuerint assequenda, decerpitur, ut morum
hoc habere doceatur probitas, quod prolixior consuetudo
non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericatus


uitia potius diuinis cultibus intulisse, non legitimae
familiae Domini conputemur procurasse conpendia. Quorum
promotionibus super anni metas sex menses nichilominus
subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distare
debet inter personam diuino cultui deditam, et de
laicorum conuersatione uenientem. Que tamen eatenus indulgenda
credimus ut ecclesiis ab hac occasione
cessantibus canonum paternorum uetus forma seruetur.

DISTINCTIO LXXVIII.

GRATIANUS.
Qua uero etate sacerdotes ordinari debeant, Bonifatius
Papa diffinit, dicens:

C. I. Ante XXX. annos presbiter non ordinetur.

Si quis triginta etatis suae non inpleuerit annos, nullo
modo ordinetur presbiter, etiamsi ualde sit dignus.


[PALEA.

C. II. De eodem.

Item in Nouellis in Authentica de sanctissimis episcopis §.
Clericos, apud Iulianum Antecessorem constitutione CXV. c. 19.
Nemo presbiter consecretur, qui minor triginta annis
sit; nemo diaconus uel subdiaconus fiat, qui minor uigintiquinque
annis sit; nemo lectoribus connumeretur, qui minor
decem et octo annis fuerit; nemo inter diaconissas consecretur
sacrosanctae ecclesiae, que minor sit quadraginta
annis, uel ad secundum matrimonium peruenerit. ]

C. III. Non est ordinandus sacerdos, nisi longo probatus examine.

Item Leo papa. [ad Episcopos Africanos, epist. LXXXV.
cap. 1.]
Quid est: manus cito inponere, nisi ante etatem maturitatis,
ante tempus examinis, ante meritum obedientiae,
ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem
tribuere non probatis? Et quid est: communicare
peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem, qualis ille
est, qui non meruit ordinari?

C. IV. Ante XXX. annos presbiter non ordinetur.

Item ex Concilio Neocesariensi. [c. 11.]
Presbiter ante triginta annorum etatem non ordinetur,
quamuis sit probabilis uitae; sed obseruetur usque ad


prefinitum tempus. Dominus enim tricesimo anno
baptizatus est, et tunc predicauit.
Gratian. Hoc regulariter, unde et Christus, et Iohannes
Baptista, et Ezechiel, et nonnulli prophetarum non leguntur
predicasse uel prophetasse. Verum, quia et Ieremias et
Daniel ante iuuenilem etatem spiritum prophetiae accepisse
leguntur, Dauid quoque et Salomon in adolescentia uncti inueniuntur,
Iohannes etiam Euangelista, cum adhuc esset adolescens,
a Domino in apostolum electus et cum aliis ad predicandum
missus inuenitur; Paulus quoque apostolus in adolescentia
a Domino electus, et ad predicandum missus asseritur: ecclesia
similiter necessitate exigente nonnullos ante trigesimum annum
ordinare consueuit.
Unde Zacharias papa Bonifatio Episcopo: [epist. VI.
cuius initium: "Benedictus Deus"]

C. V. Necessitate cogente XXV. annorum sacerdotes ordinentur.

Si triginta annorum non reperiuntur, et necessitas exposcit,
a uiginti quinque annis sacerdotes ordinentur.

DISTINCTIO LXXIX.

GRATIANUS.
I. Pars. Apostolicus autem non nisi a Cardinalibus et
religiosis clericis est intronizandus.
Unde Nicolaus papa [II.] ait: [in epistola, qua sinodum
a se Romae habitam refert, cap. 1.]

C. I. De eo qui sine concordi electione Cardinalium intronizatur.

Si quis apostolicae sedi sine concordi et canonica
electione Cardinalium eiusdem ac deinde sequentium clericorum
religiosorum intronizatur, non Papa uel Apostolicus,
sed apostaticus habeatur.

C. II. Papa superstite, eo inconsulto de electione futuri Pontificis nemo audeat loqui.

Item Simacus Papa. [in Sinodo Romana I.
cap. 3. et 5.]
Si quis superstite Papa pro Romano Pontificatu cuiquam
quolibet modo fauorem prestare conuincitur, loci sui
honore priuetur. Et infra: Si quis presbiter, aut
diaconus, aut clericus, Papa incolumi et eo inconsulto, aut
subscriptionem pro Romano Pontificatu commodare, aut


pitacia promittere, aut sacramentum prebere temptauerit,
aut aliquod certe suffragium polliceri, uel de hac causa
priuatis conuenticulis factis deliberare aliquid atque
decernere presumpserit, loci sui dignitate, uel communione
priuetur. Et infra: Propter occultas fraudes et
coniurationum secretas insidias, quas sententia huius districtionis
consequitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit
noticiam consilia eorum, qui contra hanc sinodum de
pontificali egerint ambitu, et rationabili probatione conuicerit,
particeps actionis huiusmodi non solum purgatus ab
omni culpa sit, sed etiam remuneratione, que non indigna
sit, subleuetur.

C. III. In apostolatus culmen nisi ex Cardinalibus non promoueatur.

Item ex Concilio Stephani Papae. [III.]
Oportebat, ut hec sacrosancta domina nostra Romana
ecclesia (iuxta quod a B. petro et eius successoribus institutum
est) rite ordinaretur, et in apostolatus culmen unus
de cardinalibus presbiteris aut diaconibus consecraretur.

C. IV. De eodem.

Item ex eodem.
Nullus umquam laicorum neque ex alio ordine presumat
nisi per distinctos gradus ascendens diaconus aut presbiter
factus fuerit cardinalis, ad sacrum pontificalem
honorem promoueri.

C. V. Anathematizetur episcopus uel monachus uel laicus Romanam ecclesiam inuadens, et in gradum filiorum eius prorumpens.

Item ex eodem.
Si quis ex episcopis, uel monachis, uel laicis contra
canonum et sanctorum Patrum instituta prorumpens in
gradum filiorum sanctae Romanae ecclesiae, id est presbiterorum
cardinalium et diaconorum ire presumpserit, et
hanc apostolicam sedem inuadere quilibet ex supradictis
temptauerit, et ad summum pontificalem honorem ascendere
uoluerit, ipsi et sibi fauentibus fiat perpetuum anathema.
Et infra: §. 1. Si quis resistere presumpserit sacerdotibus
atque primatibus ecclesiae, uel cuncto clero ad eligendum
sibi Romanum Pontificem secundum canonicam tradicionem,
anathema sit.

C. VI. Anathema sit, qui canonicae electioni Romani pontificis contradicere presumpserit.

Item ex Concilio Leonis Papae. [IV.]
Si quis sacerdotibus, seu primatibus nobilibus, seu


cuncto clero huius sanctae Romanae ecclesiae, electionem
Romani pontificis contradicere presumpserit, sicut in
concilio beatissimi Bonifatii et Stephani Papae legitur
statutum, anathema sit.

C. VII. Nullius episcopi fiat electio, nisi post diem tercium depositionis alterius.

Item ex Concilio Bonifatii. [Papae III.]
II. Pars. Nullus Pontifice Romano uiuente aut episcopo
ciuitatis suae presumat loqui, aut partes sibi facere, nisi
tercio die depositionis eius, adunato clero et filiis ecclesiae,
et tunc electio fiat.
III. Pars. Gratian. Sed queritur, si duo temeritate concertantium
ordinati fuerint, quis eorum alteri sit preferendus?
De his ita scribit Honorius Augustus ad Bonifatium
Papam:

C. VIII. Si temeritate concertantium duo fuerint ordinati.

Si duo forte contra fas temeritate concertancium fuerint
ordinati, nullum ex eis futurum sacerdotem permittimus,
sed illum solum in sede apostolica permansurum
censemus, quem ex numero clericorum noua ordinatione
diuinum iudicium et uniuersitatis consensus elegerit.
IV. Pars. Gratian. Hoc autem capitulum non de eo
intelligendum est, qui uno per apostasiam ordinato a Cardinalibus
et religiosis clericis apostolicae sedi intronizatur, etiamsi ille
apostaticus ita cathedram B. Petri uiolenter tenuerit, ut canonica
electio intra Urbem fieri non ualeat.
Unde Nicolaus papa [II. in Concilio Romano] statuit,
dicens:

C. IX. De eo, qui pecunia uel populari tumultu, non canonica electione ordinatur.

Si quis pecunia uel gratia humana, aut populari
tumultu seu militari, sine canonica et concordi electione
cardinalium, et sequentium religiosorum clericorum
fuerit apostolicae sedi intronizatus, non Apostolicus, sed
apostaticus habeatur, liceatque cardinalibus et aliis
clericis timentibus Deum et laicis inuasorem anathematizare
et humano auxilio a sede apostolica pellere.
Quod si intra Urbem perficere nequiuerint, apostolica
auctoritate extra urbem congregati in loco, quo
eis placuerit, electionem faciant, concessa electo
auctoritate regendi et disponendi res et utilitatem sanctae


Romanae ecclesiae iuxta qualitatem temporis, quasi intronizatus
sit.
V. Pars. Gratian. Electio uero Romani pontificis etiam
cum deliberatione predecessoris fieri debet.
Unde Simacus ait: [in Sinodo Romana I. cap. 4.]

C. X. Si Papa de electione sui successoris decernere non poterit.

Si transitus Papae inopinatus euenerit, ut de sui
electione successoris, ut supra placuit, non possit ante
decernere, siquidem totius in unum conuenerit ecclesiastici
ordinis electio, consecretur electus episcopus. Si
uero, ut fieri solet, studia ceperint esse diuersa eorum,
de quibus certamen emerserit, conuincat sententia plurimorum:
sic tamen, ut sacerdotio careat, qui captus promissione
non recto iudicio de electione decreuerit.
VI. Pars. Gratian. Sicut supra monstratum est, electio
summorum sacerdotum a Cardinalibus et religiosis clericis debet
fieri: eiectio uero eorum diuino iudicio est reseruata.
Unde Anacletus Papa ait: [ad Episcopos Italiae, epist. II.
cap. 2.]

C. XI. Summorum sacerdotum eiectionem sibi Dominus reseruauit.

Eiectionem summorum sacerdotum sibi Dominus
reseruauit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus
et spiritualibus populis concessisset.

DISTINCTIO LXXX.

GRATIANUS.
I. Pars. Loca uero, in quibus primates, patriarchae, archiepiscopi,
episcopi, presbiteri sunt ordinandi, hec sunt secundum
Lucium Papam, ac Clementem, atque Anacletum.
Ait enim Lucius Papa:

C. I. In quibus locis primates uel patriarchae debeant ordinari.

Urbes et loca, in quibus primates presidere debent,
non modernis, sed multis ante aduentum Christi sunt
statutae temporibus quarum primates gentiles etiam pro
maioribus negotiis appellabant. §. 1. In ipsis uero urbibus
post aduentum Christi apostoli et eorum successores
patriarchas et primates posuerunt, ad quos episcoporum
negotia, salua in omnibus apostolica auctoritate, et maiores
causae post apostolicam sedem sunt referendae.

C. II. De eodem.

Item Clemens Papa. [ad Iacobum epist. I.]
In illis ciuitatibus uero, in quibus olim apud ethnicos
primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum
primates uel patriarchas poni B. Petrus precepit,
qui reliquorum episcoporum causas et maiora negotia
in fide agitarent. §. 1. In illis autem, in quibus
dudum apud ethnicos predictos erant eorum archiflamines,
quos tamen minores tenebant quam memoratos
primates, archiepiscopos institui precepit. §. 2. In singulis
uero reliquis ciuitatibus singulos, et non plures
episcopos constitui precepit, qui episcoporum tantum
uocabulo potirentur; quoniam nec inter ipsos apostolos
par fuit institucio, sed unus prefuit omnibus.

C. III. De eodem.

Item Anacletus. [epist. III. cap. 2.]
Episcopi non in castellis neque in modicis ciuitatibus
debent constitui, sed presbiteri per castella et modicas
ciuitates atque uillas debent ab episcopis ordinari et poni,
singuli tamen per singulos titulos suos. Episcopus non
ab uno, sed a pluribus episcopis debet ordinari, et, ut dictum
est, non ad modicam ciuitatem, ne uilescat nomen episcopi,
sed ad honorabilem titulandus et denominandus
est. Presbiter uero ad qualemcumque locum in eo constitutae
ecclesiae est preficiendus.

C. IV. De eodem.

Item Leo Papa. [ad Episc. Africae, epist. LXXXV. c. 2.]
Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem,
inter omnia uolumus canonum statuta seruari, ut non in
quibuslibet locis, nec quibuscumque castellis, et ubi
ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum, ubi minores
sunt plebes minoresque conuentus, presbiterorum cura
sufficiat episcopalia autem gubernacula non nisi in maioribus
populis et frequentioribus ciuitatibus oporteat presidere,
ne, quod sanctorum Patrum diuinitus inspirata
uetuerunt decreta, uiculis et possessionibus, uel obscuris
et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 57.]
Non debere in uicis et uillis episcopos ordinari, sed
uisitatores, id est qui circumeant, constitui; his autem
qui ante hoc ordinati sunt, nichil agere censemus sine


conscientia episcopi ciuitatis. Similiter autem presbiteri
sine precepto et consilio episcopi nichil agant.
II. Pars. Gratian. Sedes autem episcoporum non longo
interuallo debent disiungi, ut ad consecrationem sui conprouincialis
sine difficultate possint occurrere.
Unde Gregorius Augustino Anglorum Episcopo: [resp. 8.]

C. VI. Episcopales sedes non longo interuallo a se disiungi debent.

Fraternitatem tuam ita uolumus ordinare episcopos,
ut sibi ipsi episcopi longo interuallo minime disiungantur,
quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi
conuenire non possint. Nam episcoporum ordinatio sine
aggregatis tribus aut quatuor episcopis fieri nullatenus
debet.

DISTINCTIO LXXXI.

GRATIANUS.
I. Pars. Hec de ordinandis et ordinatoribus atque de singulorum
graduum distinctionibus et offitiis dixisse nos sufficiat.
Verum quia aliquantulum diffusius in his immorati sumus, precedentibus
coherentia quedam sub epilogo ad memoriam subiciamus.
Debet autem ordinandus in episcopum, (ut Apostolus scribit
esse "sine crimine," id est sine peccato mortifero, quod non
solum de episcopo, sed etiam de quolibet electo ad aliquam preposituram
ecclesiae oportet intelligi.
Unde Augustinus scribit supra Iohannem:

C. I. Sine crimine id est sine graui peccato debet esse qui ordinatur episcopus.

Apostolus Paulus, quando elegit ordinandos uel presbiteros,
uel diacones, et quicumque ordinandus est ad preposituram
ecclesiae, non ait: "Si quis sine peccato est,"
(hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, et nullus
ordinaretur,) sed ait: "Si quis sine crimine est:" sicut est
homicidium, adulterium, aut aliqua inmunditia fornicationis,
furtum, fraus, sacrilegium et cetera huiusmodi.
§. 1. Crimen autem est graue peccatum, accusatione et
dampnatione dignissimum.
II. Pars. Gratian. Quolibet itaque horum inplicatus ordinari
non debet; uel si iam ordinatus ante tempus uel post tempus
suae ordinationis aliquid eorum admisisse conuincitur, suscepti
gradus offitio priuabitur.
Unde Simacus Papa ait:

C. II. Monitoris personam recte non suscipit, qui uerbis, non operibus docet.

Nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus
suis errata condempnat, et amorem innocentiae conuersatione
demonstrat.

C. III. Careat ordine, quem prestat, qui indignum sublimare non metuit.

Item Celestinus Papa. [ad Episcopos Galliae,
epist. II. c. 3.]
Tantis Daniel grauatus testimoniis facinorum, tanta accusatione
pulsatus sacrarum, ut dicitur uirginum pollutus
incestu episcopus asseritur ordinatus. Et, ut in nostri
libellis scrinii continetur, quorum ad uos quoque exemplaria
direximus, in pontificii dignitatem hoc tempore, quo ad causam
dicendam missis a nobis litteris uocabatur, obrepsit.
Sacro nomini absit iniuria. Facilius est, ut hanc dignitatem
tali dando amiserit ordinator, quam eam obtineat
ordinatus; cui conuicto sociabitur, qui eum sibi credidit largiendo
pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis
tales ordinauerit, ostendit.

C. IV. Non recipit ordo ecclesiasticus, qui in examinatione, uel postea confessus ordinatur.

Item ex Concilio Niceno. [cap. 9.]
Si qui sine examinatione promoti presbiteri sunt, et
postea examinati confessi sunt peccata sua, et, cum confessi
fuissent, homines uenientes contra regulam eis manus inposuerunt,
hos ecclesiasticus ordo non recipit. In omnibus
enim quod inreprehensibile est defendit ecclesia.

C. V. Lapsi, per ignorantiam aut contemptu ordinantium tonsorati, deiciantur.

Item eiusdem Concilii. [cap. 10.]
Quicumque ex his, qui lapsi sunt, per ignorantiam
iam ordinati sunt, uel contemptu eorum, qui eos ordinauerunt,
hoc non preiudicat regulae ecclesiasticae. Cum enim
compertum fuerit, deponentur.

C. VI. Alienus fiat a ministerio, qui illud uiuendo illicite polluit.

Item Innocentius. [ad Maximum et Seuerum, ep. V.]
Maximilianus filius noster qualem querelam detulerit,
libelli eius series adnexa declarat. Qui zelo fidei
ac disciplinae ductus, non patitur ecclesiam pollui ab
indignis presbiteris, quos in presbiterio filios asserit procreasse.
Et ideo, fratres, huius libelli, qui subiectus
est, tenore perspecto, eos, qui talia perpetrasse dicuntur,
debetis in medio collocare, discussisque obiectionibus,
que ipsis presbiteris inpinguntur, si conuinci potuerint,
a sacerdotali remoueantur offitio, (quia qui sancti
non sunt sancta attractare non possunt,) atque alieni
efficiantur a ministerio, quod uiuendo illicite polluerunt.

C. VII. Cuilibet ab ordine deponendo episcopi prouidentia locus penitenciae deputetur.

Item Eugenius Papa. [II.]
Sacerdos, aut quis alius in ordine ecclesiastico prouectus,
si in eo scelere inuenitur, quo abiciendus conprobetur,


depositus prouidentia episcopi bene prouiso loco
constituatur, ubi peccatum lugeat et ulterius non
committat.

C. VIII. Retrudantur in monasterio presbiteri, qui penitenciam agere contempnunt.

Item ex Concilio Magontiensi.
Dictum est nobis, presbiteros propter suam negligentiam
canonice degradatos et seculariter gradu amisso uiuere,
et penitenciae agendae bonum negligere. Unde statuimus, ut
gradu amisso agendae penitenciae gratia in monasterium
aut canonicam regularem mittantur. Si uero hoc
fieri causa quelibet prohibuerit, ubicumque sint, penitenciam
agere non desistant. Si autem amisso gradu seculariter
uiuere uoluerint, et penitenciam agere neglexerint, ab ecclesiae
communione separentur.

C. IX. Mutatio loci ualet conuersis ad penitenciam.

Item Ysidorus. [Sentenciarum, de summo bono, lib. II. c. 10.]
Valet interdum conuersis pro animae salute mutatio
loci; plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur mentis
affectus. Congruum est ergo, inde etiam corporaliter
euelli ubi quisque illecebris deseruiuit. Nam locus,
ubi praue quisque uixit, in aspectu mentis apponit
quod sepe ibi uel cogitauit, uel gessit.

C. X. Clericus adulterasse conuictus uel confessus in monasterio retrudatur.

Item ex VII. Sinodo Aurelianensi. [c. 7.]
Si quis clericus adulterasse aut confessus fuerit,
aut conuictus, depositus ab offitio communione concessa
in monasterio toto uitae suae tempore trudatur.

C. XI. De eodem.

Item Pelagius Constantino Defensori.
Romanus ecclesiae Thianensis clericus pro crimine
adulterii, quod admisisse perhibetur, a clericatus ordine


depositus in monasterio hic in urbe Romana ad agendam
penitenciam ex nostra iussione retrusus est.

C. XII. In crimine captus presbiter uel diaconus deponatur, sed communione non priuetur.

Item ex canone Apostolorum. [c. 25.]
Presbiter aut diaconus, qui in fornicatione, aut furto,
aut periurio, aut homicidio captus est, deponatur, non
tamen communione priuetur; dicit enim scriptura:
"Non iudicat Deus bis in id ipsum."

C. XIII. De eodem.

Item.
Si quis episcopus, aut presbiter, aut diaconus post
diaconii sui gradus acceptos fuerit fornicatus aut
mechatus, deponatur, et ab ecclesia proiectus inter laicos
agat penitenciam.

C. XIV. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 9. et 12.]
Si diaconus aut presbiter crimen capitale commiserit,
simul et ab offitio, et communione pellatur.
Si uero pro reatu suo se ab altaris communione sub penitentis
professione submouerit, his quoque, si alii defuerint,
et causa certae necessitatis exoritur, poscentem
baptismum liceat baptizare.

C. XV. Non ingrediantur ecclesias presbiteri, diaconi, subdiaconi, qui in fornicationis crimine iacent.

Item Gregorius [VII.] omnibus per regnum Italicum et
Teutonicorum.
Si qui sunt presbiteri, diaconi, uel subdiaconi, qui
in crimine fornicationis iacent, interdicimus eis ex parte
Dei omnipotentis et S. Petri auctoritate ecclesiae introitum,
usque dum peniteant et emendent. Si qui uero in
peccato suo perseuerare maluerint, nullus uestrum eorum


audire presumat offitium quia benedictio eorum uertitur
in maledictionem et oratio in peccatum, testante
Domino per Prophetam: "Maledicam," inquit, "benedictionibus
uestris." Qui uero huic saluberrimo precepto
obedire noluerint, ydolatriae peccatum incurrent, Samuele
teste, et B. Gregorio instruente: "Peccatum
ariolandi est non obedire, et scelus ydololatriae non adquiescere."
Peccatum igitur paganitatis incurrit, quisquis,
dum Christianum se esse asserit, apostolicae sedi obedire
contempnit.

C. XVI. Offitio et beneficio priuetur episcopus, presbiter, diaconus uxorem suscipiens, uel susceptam retinens.

Item Alexander II. Episcopis et Regi Dalmatiae.
Si quis amodo episcopus, presbiter, diaconus feminam
acceperit uel acceptam retinuerit, proprio gradu
decidat, usque dum ad satisfactionem ueniat, nec in choro
psallentium maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis
habeat.

C. XVII. De eodem.

Idem Clero Mediolanensi.
Si quis sacerdotum, uel diaconorum, uel subdiaconorum
offitium contumaciter deserens feminam sibi potius elegerit,
sicut sponte ob fornicationem dimittit offitium, ita
ob preuaricationem dimittere cogatur etiam inuitus beneficium.

C. XVIII. De eodem.

Idem populo Mediolanensi.
Eos etiam, qui, ut fornicari eis liceat, diuinum offitium
derelinquunt, a Deo recedentes diabolo et operibus eius
seruiunt, sicut se iustissime ab offitio alienos faciunt, ita
beneficio ecclesiarum priuatos esse adiudicamus.

C. XIX. De eodem.

Item Lucius Papa.
Ministri altaris presbiteri siue diaconi ad offitia
dominica tales eligantur, qui continenciam seruent. §. 1.
Si uero post ordinationem suam ministro contigerit
propriae uxoris inuadere cubile, sacrarii non intret
limina, nec sacrarii portitor fiat nec altare contingat,
nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat,
nec ad dominici corporis portionem accedat,
nec propinet, neque sine maioris natu auctoritate
minora gerat offitia; urceum sane uel calicem ad altare
non suggerat.

C. XX. Clericus matronarum domicilia frequentans deponatur.

Idem.
III. Pars. Clericus solus ad feminae tabernaculum non
accedat, nec properet sine maioris natu sacerdotis
iussione; nec solus presbiter cum sola femina fabulas
misceat, nec archidiaconus sub pretextu humilitatis
aut offitii frequenter intret domicilia matronarum, aut
forte per clericos aut domesticos matronae mandet
aliquid secrete. Si agnitum fuerit, et ille deponatur, et
ille a liminibus ecclesiae arceatur.


[PALEA.

C. XXI. De eodem.

Idem.
Sed si forte aliqua intercessio fuerit, episcopo suggeratur.
Et si talis est, ad quam debeat ire pio interuentu,
ipse pergat: sin autem, de latere suo dirigat cum duobus
aut tribus testibus. Nemo tamen cum extranea habitet
femina, nisi proxima aut soror fuerit. Et hoc cum magna
sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malicias satanae. ]


[PALEA.

C. XXII. De eodem.

Ex decreto Eugenii Papae.
Si quispiam sacerdotum, id est presbiter, uel diaconus,
uel subdiaconus, de quacumque femina crimine fornicationis
suspectus post primam, secundam et tertiam
admonitionem inueniatur fabulari cum ea uel aliquo
modo conuersari, excommunicetur, femina uero canonice
iudicetur. ]

C. XXIII. Simul cum mulieribus sacerdotes habitare non licet.

Item Gregorius.
IV. Pars. Oportet sacerdotes, quibus populus Domini
commissus est, cum magna constantia uigilare desuper
dominicas oues, ne lupinis morsibus id est
diaboli stimulis lanientur. §. 1. Neque enim hoc silere
debeo, quod cum graui animi tristicia dico: sacerdotes
cum feminis habitare conspicio; quod nefarium est dicere
uel audire, et contra sanctorum canonum sancita. Ubi
enim talis fuerit commorantium cohabitacio, antiqui hostis
stimuli non desunt. Ideoque ammonendi sunt, ut non antiqui
hostis decipiantur fraude, quatinus iuxta Apostoli
uocem non uituperetur ministerium nostrum. Cauere enim
nos oportet, fratres, ab illicitis, ut mundas ualeamus ad
Deum leuare manus. Scriptum est enim: "Sancti
estote, quoniam ego sanctus sum." Si quis uero presumpserit
aliter agere, sacerdotii sui honore priuetur. Unde
omnimodo cauendum est, fratres, ne fallamus populum,
et inpleatur in nobis illud Prophetae dictum: "Sacerdotes
mei contaminant sancta et reprobant legem," quos
et alius Propheta increpat, dicens: "Vos o sacerdotes,
qui fallitis nomen meum, et dixistis, in qua re fallimus nomen
tuum? quibus responsum est: offerentes ad altare meum
panes pollutos. Non mihi uoluntas in uobis, dicit
Dominus, et sacrificium non accipiam de manibus uestris,
quia polluti estis."

C. XXIV. De eodem.

Idem Simaco. [Defensori, lib. I. Reg. Indict. IX. ep. 50.]
Volumus, ut sacerdotes Prohiberi debeant, ne cum
mulieribus conuersentur: excepta dumtaxat matre, uel
sorore, uel uxore, quae caste regenda est.

C. XXV. De eodem.

Idem in registro. [lib. VII. epist. 39.]
Legitur, quod B. Augustinus nec cum sorore habitare
consenserit, dicens: Que cum sorore mea sunt sorores meae
non sunt. Docti ergo uiri cautela magna nobis debet esse
instructio.

C. XXVI. De eodem.

Item ex VIII. Sinodo.
In omnibus obseruare conuenit, ut certus quis, et
certo tempore, et certo loco, et certis personis uel apparere
clericus, uel loqui debeat mulieribus, ut excludatur
omnis nefanda suspicio. Certe solum ad solam accedere
nulla religionis ratio permittit. "Melius enim duo, quam
unus." Simul enim et fidelius, et tutius res geritur.
"Ve enim uni, quia si ceciderit, non est qui erigat eum."

C. XXVII. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 17.]
Cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non
cohabitent, sed solae matres, auiae et materterae, amitae,
sorores et filiae fratrum aut sororum, et quecumque ex
familia domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur,
iam cum eis habitabant, uel si filii eorum iam ordinatis
parentibus uxores acceperunt, aut seruis, non habentibus
in domo quas ducant, aliunde ducere necessitas fuerit.

C. XXVIII. De eodem.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 30.]
Non oportet ministros altaris, uel etiam clericos quoslibet,
aut se continentes, et omnino Christianum cum
mulieribus lauacra habere communia. Hec enim est apud
gentiles prima reprehensio.

C. XXIX. De eodem.

Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano.
[lib. III. epist. 26.]
Archidiaconum tuum, ut audio, habitare cum mulieribus
prohibuisti, et nunc usque in ea prohibitione despiceris;
qui nisi iussioni tuae paruerit, eum sacro ordine uolumus
esse priuatum.

C. XXX. Venundentur ab episcopo que appetunt illicita clericorum consortia.

Item ex Concilio Tolletano. [IV. c. 42.]
Quidam clerici, legitimum non habentes coniugium, extranearum
mulierum uel ancillarum suarum que interdicta
sunt consortia appetunt. Ideoque, quecumque
clericis taliter coniunctae sunt, ab episcopo
auferantur et uenundentur, illis pro tempore religatis ad
penitenciam, quos sua libidine infecerunt.

C. XXXI. Non habitent cum clericis, nisi quas necessitudo excusat.

Item Siricius Papa Imerio Episcopo. [ep. I. c. 12.]
Feminas non alias in domo clericorum esse patimur,


nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas
habitare cum eisdem sinodus Nicena permisit.

C. XXXII. Nisi maiorum iussione ad feminarum domicilia clerici non accedant.

Item ex Concilio Affricano III. [c. 5.]
Clerici uel continentes ad uiduas uel uirgines nisi
ex iussu uel permissu episcoporum aut presbiterorum
non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum clericis,
uel cum quibus episcopus aut presbiter iusserit.
Nec ipsi episcopi aut presbiteri soli habeant accessum
ad huiusmodi feminas, sed ubi aut clerici presentes
sunt, aut graues aliqui Christiani.

C. XXXIII. Episcopi prouideant, ne occasione temporalium clericorum familiaritatibus uirgines socientur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 102.]
Ad reatum episcopi pertinet uel presbiteri, qui parrochiae
preest, si sustentandae uitae presentis causa adolescentiores
uiduae uel sanctimoniales clericorum familiaritatibus
subiciantur.

[C. XXXIV.]

Item ex eodem. [c. 103.]
Viduae, que stipendio ecclesiae sustentantur, tam
assiduae in Dei opere esse debent, ut et meritis, et orationibus
suis ecclesiam adiuuent.

DISTINCTIO LXXXII.

GRATIANUS.
I. Pars. Generaliter etiam pauperibus et his, qui suis manibus
laborare non possunt, episcopus necessaria prouideat.
Unde in Aurelianensi Concilio [I. c. 18.] legitur:

C. I. De eodem.

Episcopus pauperibus uel infirmis, qui debilitate faciente
suis manibus laborare non possunt, uictum et uestitum (in
quantum sibi possibile fuerit) largiatur.

C. II. Qui uoluptatem offitio preposuerit, modis omnibus submoueatur.

Item Innocentius Exsuperio Tolletano Episcopo.
[epist. III. c. 1.]
II. Pars. Proposuisti, quid de his obseruari debeat,
quos in diaconii ministerio aut in offitio presbiterii positos
incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt.
De his etiam manifesta diuinarum legum est disciplina,
et beatae recordationis Siricii episcopi monita euidentia
commearunt, ut incontinentes in offitiis talibus positi
omni honore ecclesiastico priuarentur, nec admittantur ad
tale ministerium, quod sola continentia oportet inpleri.
Est enim uetus admodum sacrae legis auctoritas iam inde
ab initio custodita, quod in templo anno uicis suae habitare
precepti sunt sacerdotes, ut seruientes sacris oblationibus
puros et ab omni labe purgatos sibi uendicent diuina misteria,
neque eos ad sacra offitia fas sit admitti, qui
exercent uel cum uxore carnale consortium, quia scriptum
est: "Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus
Deus uester." Quibus utique propter sobolis successionem
propterea usus fuerat relaxatus, quia de alia
tribu, ad sacerdotium nullus fuerat iussus accedere.
Quo magis ipsi sacerdotes uel Leuitae pudicitiam ex die
ordinationis suae seruare debent, quibus et sacerdotium,
uel ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua
uel a sacrificiis diuinis, uel baptismatis offitio uacent?
Nam si Paulus ad Corinthios dicens scribit: "Abstinete
uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc utique laicis
precepit, multo magis igitur sacerdotes, quibus et
sacrificandi et orandi iuge offitium est, semper debebunt
ab huiusmodi consortio abstinere; qui, si contaminatus
fuerit carnali concupiscentia, quo merito exaudiri se
posse credit, cum dictum sit: "Omnia munda mundis,
coinquinatis autem et infidelibus mundum nichil est; sed
coinquinata est eorum mens uel conscientia?" Sed fortasse
hoc licere sibi credit, quia scriptum est: "Unius
uxoris uirum." Non dixit hoc, ut permaneat in
concupiscentia generandi, sed propter incontinentiam futuram.
Quod apertius declarat dicens: "Qui autem
in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem
iam non estis in carne, sed in spiritu." Sed ea plane dispar
et diuersa sententia est. Nam si ad aliquos forma


ecclesiasticae uitae pariter et disciplinae, que ab episcopo
Siricio ad omnes prouincias comeauit, non probatur
peruenisse, his ignorantibus uenia non negabitur, ita ut
de cetero penitus incipiant abstinere et ita gradus suos, in
quibus fuerint inuenti, retentent, ut eis non liceat ad
potiora conscendere; quibus in beneficio esse debet,
quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt.
§. 1. Si qui autem scisse formam uiuendi missam a Siricio
deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abiecisse,
illi sunt modis omnibus submouendi, qui post admonitionem
cognitam preponendam arbitrati sunt uoluptatem.

C. III. De eodem.

Item Siricius Papa. [ad Himerium Tarraconensem
Episcopum, epist. I. cap. 7.]
Plurimos sacerdotes Christi atque Leuitas post longa
consecrationis suae tempora tam de coniugibus propriis,
quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et
crimen suum hac prescriptione defendere, quia in ueteri
testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas
legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator
libidinum preceptorque uitiorum, si existimat quod
in lege Moysi sacris ordinibus passim a Deo nostro
laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur
sancta sanctorum, premonet, dicens: "Sancti estote, quia
ego sanctus sum Dominus Deus uester?" Cur etiam
procul a suis domibus anno uicis suae in templo habitare
iussi sunt sacerdotes? Hac uidelicet ratione, ne uel cum
uxoribus possent carnale exercere commercium, ut
conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus
offerrent. Quibus expleto deseruitionis suae tempore
uxoris usus solius successionis causa fuerat relaxatus,
quia non ex alia tribu, nisi ex Leui, quisquam ad Dei ministerium
fuerat preceptus admitti.

[C. IV.]

Item.
Quia aliquanti, de quibus loquimur, (ut tua sanctitas
retulit), ignorantia lapsos se esse deflent, his hac condicione
misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo
honoris augmento, in hoc, quo deiecti sunt, quamdiu
uixerint, offitio perseuerent: si tamen post hoc continentes
se studuerint exhibere. Hi uero, qui illiciti priuilegii


excusatione nituntur, et sibi asserunt ueteri hoc lege concessum,
nouerint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne
usi sunt, apostolicae sedis auctoritate deiectos, nec
umquam posse ueneranda attractare misteria, a
quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus inhiant, priuauerunt.
Et quia exempla presentia cauere nos premonent
in futurum, si quilibet episcopus, presbiter atque
diaconus (quod non optamus) fuerit talis inuentus, iam
nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat
obseratum, quia ferro necesse est ut abscidantur uulnera,
que fomentorum non senserint medicinam.
III. Pars. Gratian. Qui autem propter peccatum
iubetur deponi, post condignam penitenciam in suo ordine poterit
reparari.
Unde in Gangrensi Concilio legitur:

C. V. Que penitentia sit inponenda sacerdoti, qui de fornicatione conuictus fuerit.

Presbiter, si fornicationem fecerit, quamquam secundum
canones Apostolorum debeat deponi, tamen iuxta auctoritatem
B. Siluestri Papae, si non in uitio perdurauerit,
si sua sponte confessus adiecit, ut resurgeret, decem
annis in hunc modum peniteat: tribus siquidem mensibus
a ceteris remotus pane et aqua a uespera in
uesperam utatur, diebus autem dominicis et precipuis
festis modico uino et pisciculis atque leguminibus recreetur,
sine carne et sagimine, ouis et caseo; sacco indutus
humi adhereat, die ac nocte iugiter misericordiam Dei
omnipotentis inploret. Finitis tribus mensibus continuis
exeat: tamen in publicum non procedat, ne grex fidelis
in eo scandalum patiatur; nec enim debet sacerdos publice
penitere, sicut laicus. Postea aliquantisper resumptis uiribus,
unum annum et dimidium in pane et aqua expleat,
exceptis dominicis diebus et precipuis festiuitatibus,
in quibus uino et sagimine, ouis et caseo iuxta canonicam
mensuram uti poterit. Finito primo anno et dimidio,
corporis et sanguinis Domini, ne indurescat, particeps fiat,
et ad pacem ueniat, psalmos cum fratribus in choro ultimus
canat, ad cornu altaris non accedat, iuxta B. Clementis
uocem minora gerat offitia. Deinde uero usque ad expletionem
septimi anni omni quidem tempore, exceptis pascalibus
diebus, tres legitimas ferias in unaquaque ebdomada
in pane et aqua ieiunet. Expleto septimi anni circulo,
si fratres apud quos penituit, eius condignam penitentiam


laudauerint, episcopus in pristinum honorem
iuxta B. Calixti Papae auctoritatem eum reuocare poterit.
Sane sciendum est, quia secundam feriam unum
psalterium canendo, aut unum denarium pauperibus
dando, si opus est, redimere poterit. Finitis septem
annis, deinde usque ad finem decimi anni sextam feriam
(nulla interueniente redemptione) obseruet in pane et
aqua. §. 1. Eadem quoque penitentia erit sacerdoti de
omnibus aliis peccatis et criminibus, que eum in depositionem
adducunt. Neque hoc cuilibet uideatur onerosum,
si sacerdos post lapsum digne, ut supra dictum est, penitens
ad pristinos redeat honores.

DISTINCTIO LXXXIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Prouidendum quoque est, ne is, qui ad ordinandum
eligitur, etsi a proprio uitio uideatur alienus, consentiendo
alienis inquinetur. Ut enim Simacus Papa ait: "Non est grandis
differentia, utrum lethum inferas, uel admittas. Mortem
enim languentibus probatur infligere, qui hanc, cum possit, non
excludit."
Hinc Gregorius VII. ait: [in Reg. lib. VI. c. 12. Romanae
Sinodi, celebratae Anno Domini 1080. al. 1078.]

C. I. Suspendatur ab offitio, clericorum suorum fornicationi consentiens episcopus.

Si quis episcopus fornicationem presbiterorum, diaconorum,
uel crimen incestus in sua parrochia precio uel
precibus interueniente consenserit, uel commissum auctoritate
sui offitii non inpugnauerit, ab offitio suspendatur.

C. II. Maxime ecclesiam ledit sub nomine sanctitatis delinquens.

Item Augustinus.
Nemo quippe in ecclesia amplius nocet, quam qui
peruerse agens nomen uel ordinem sanctitatis et sacerdotis
habet. Delinquentem namque hunc nullus redarguere
presumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur,
quoniam pro reuerentia ordinis peccator honoratur.
Episcopus itaque, qui talium crimina non corrigit, magis
dicendus est canis inpudicus quam episcopus.

C. III. Qui non resistit errori, consentit.

Item Innocentius.
Error, cui non resistitur, approbatur, et ueritas, cum
minime defensatur, obprimitur. Negligere quippe, cum
possis perturbare peruersos, nichil est aliud quam fouere.


Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori
desinit obuiare.

C. IV. Non prodest suo errore non pollui, qui alieno consentit.

Item Pius Papa. [epist. I. ad omnes Christi fideles]
Quid enim prodest illi suo errore non pollui, qui consensum

C. V. Qui non occurrit, consentit.

Item Gregorius.
Consentire uidetur erranti, qui ad resecanda, que
corrigi debent, non occurrit.
Gratian. Sicut autem aliorum uitia palpare non debet,
ita nec malorum laudibus delectari.
Unde Anacletus cunctis fidelibus:

C. VI. Miserrimus est episcopus, qui malorum gloriatur laudibus.

Nichil illo pastore miserius, qui luporum gloriatur
laudibus. Quibus si placere uoluerit, atque ab his amari
delegerit, erit hinc ouibus magna pernicies. Nullus igitur
pastorum placere lupis et gregibus ouium potest. Perdit
enim memoriam laborum mens terrenis obligata carceribus.
Sicut autem artium in suo quoque opere inuenitur
mater instantia, ita nouerca erudicionis est negligentia.
II. Pars. Gratian. Quamquam sacerdotem tam a suis,
quam ab alienis criminibus oporteat esse imunem, tamen si
aliorsum sese habuerit, non ideo uerba suae predicationis debent
contempni. Sicut enim Ieronimus ait: ut lixiuium per
cinerem humidum fluens lauat, et non lauatur, ita bona doctrina
per malum doctorem animas credentium lauat a sorde peccatorum.

DISTINCTIO LXXXIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Sollicitum quoque ac uigilantem oportet esse
episcopum circa defensionem pauperum, releuationem obpressorum,
tuicionem monasteriorum. Quod si facere neglexerint,
aspere sunt corripiendi.
Unde Gregorius Antemio Subdiacono Campaniae:
[lib. XI. epist. 29.]

C. I. Corripiatur episcopus, qui circa offitium suum negligens extiterit.

Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Pascasium
ita desidem et negligentem in cunctis existere,


ut in nullo quia est episcopus agnoscatur, adeo ut neque
ecclesia ipsius, neque monasteria, siue filii uel obpressi
pauperes eius erga se dilectionis studium sentiant, nec
aliquam supplicantibus sibi in quibus iustum est opem
defensionis accommodet, et (quod adhuc dici est grauius)
consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione
suscipere, ut quod per se nequit attendere ab altero saltim
possit addiscere. Quod si ita est, non sine culpa tua esse
cognoscas, qui eum obiurgare atque cohercere ut dignum est,
distulisti. Volumus itaque, ut eum coram aliis sacerdotibus
uel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro
hac re debeas et hortari. Si uero (quod non credimus)
post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens
esse temptauerit, ad nos est modis omnibus transmittendus,
ut hic positus discere possit, quid uel qualiter
secundum Dei timorem agere conueniat sacerdotem.

C. II. De eodem.

Idem ad eundem. [eod. lib. epist. 33.]
Nunciatum est nobis, Campaniae episcopos ita negligentes
existere, et inmemores honoris sui, ut neque erga
ecclesias, neque erga filios paternae uigilantiae curam
exhibeant, uel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu in
obpressorum siue pauperum se tuicionem inpendant.
Ideoque hac tibi auctoritate precipimus, ut, eis ad te
conuocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas,
quatinus ita in his, que eos iuste secundum Deum agere
conuenit, uigilantes existant, ut nullum nos de eis denuo
murmur exasperet. Si quem uero eorum post hec negligentem
esse cognoueris, ad nos eum sine aliqua excusatione
transmitte, ut quam sit graue nolle ab his, que reprehensibilia
et ualde uituperanda sunt, corrigi, regulari in se
ualeat districtione sentire.
II. Pars. Gratian. Quod autem de munditia castitatis
sacerdotibus inperatur, hoc etiam de quibuslibet altari deseruientibus
intelligendum est.
Unde in Cartaginensi Concilio II. [cap. 2.] Aurelius
Episcopus dixisse legitur:

C. III. Qui sacramentis diuinis deseruiunt continentiam in omnibus seruent.

Cum in preterito concilio de continentiae et castitatis
moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione
quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt; episcopos
inquam, presbiteros et diacones ita placuit, ut


condecet sacros antistites ac Dei sacerdotes, nec
non et Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes
esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a
Domino postulant inpetrare, ut quod apostoli docuerunt
et ipsa seruauit antiquitas nos quoque custodiamus. Ab
uniuersis episcopis dictum est: Omnibus placet, ut episcopi,
presbiteri, diaconi, uel qui sacramenta contrectant,
pudicitiae custodes etiam ab uxoribus abstineant.
Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab
omnibus pudicitia custodiatur, qui altario deseruiunt.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [cap. 3.]
Cum de quorumdam clericorum, quamuis erga uxores
proprias, incontinentia referretur, placuit episcopos et
presbiteros et diaconos secundum statuta priora etiam
ab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico
remoueantur offitio; ceteros autem clericos ad hoc non
cogi, sed secundum uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem
obseruari debere.
III. Pars. Gratian. Similiter, quod monogamus episcopus
esse iubetur, etiam ad reliquos ordines ecclesiasticos deriuari
oportet.
Unde Siricius Episcopus scribit Ymerio Tarraconensi
Episcopo: [epist. I. c. 11.]

C. V. Laica sit tantum communione contentus clericus, uiduam aut secundam ducens uxorem.

Quisquis clericus aut uiduam, aut secundam
uxorem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis priuilegio
mox denudetur, laica tantum sibi communione concessa.
Quam ita demum poterit possidere, si nichil
postea, propter quod hac carere debeat, admittat.
IV. Pars. Gratian. Presbiterorum uero nomen quamquam
a senectute sit sumptum, magis tamen maturitatem indicat sapientiae,
quam caniciem corporis.
Unde Anacletus: [ad Episcopos Italiae, epist. II.]

C. VI. Presbiteri seniores dicuntur, non tam etate, quam sapientia.

Porro Moysi precipitur, ut eligat presbiteros id est
seniores. Unde et in Prouerbiis dicitur: "Gloria senum
est canicies." Hec uero canicies sapientiam designat,
de qua scriptum est: "Canicies hominum prudentia est."
Cumque nongentis et amplius annis ab Adam usque


ad Abraham uixisse homines legamus, nullus alius
prius appellatus est presbiter, id est senior, nisi Abraham
qui multo paucioribus uixisse annis conuincitur. Non ergo
propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam
presbiteri nominantur.

DISTINCTIO LXXXV.

GRATIANUS.
Hospitalitas uero usque adeo episcopis necessaria est, ut, si
ab ea inueniantur alieni, iure prohibeantur ordinari.
Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo: [lib. XII.
epist. 6.]

C. I. Hospitalitatem nesciens non fiat episcopus.

Florentinum archidiaconum ecclesiae Anchonitanae, qui
ad episcopatum electus fuerat, scripturae quidem sacrae
scientiam habere, sed ita etatis senio iam confractum
accepimus, ut ad regiminis offitium non possit assurgere;
adicientes etiam, illum ita tenacem existere, ut in domo
eius amicus ad karitatem numquam introeat. Rusticus autem
diaconus eiusdem ecclesiae, qui similiter electus fuerat,
uigilans quidem homo dicitur, sed, quantum asseritur, psalmos
ignorat. Florentinum uero diaconum ecclesiae Rauennatis,
qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum
esse nouimus, sed qualis sit interius omnino nescimus.
Ideoque fraternitas tua una cum fratre nostro et coepiscopo
nostro Armenio, suprascriptae ecclesiae Anchonitanae
uisitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de uita
ac moribus singulorum requirere si nullo sint
crimine conscii, quod eos ad hoc offitium uetet accedere.
Pariter etiam requirendum est, si hoc, quod de prefato archidiacono
dictum est, quia numquam amicus domum eius
ingressus est, ita se ueritas habet, et utrum ex necessitate,
an ex tenacia talis sit; aut si ita senex est, ut ad
regendum non possit assurgere, uel si tactis sacrosanctis
euangeliis (sicut nobis nunciatum est) iusiurandum prebuerit,
numquam se ad episcopatum accedere. Sed et
de Rustico diacono quantos psalmos minus tenet scrutandum
est. Florentino autem diacono Rauennati, si
nullum, sicut diximus, crimen est, quod obsistat, apud episcopum
eius necesse est, agere ut ei debeat concessionem
concedere; non tamen ex nostro mandato uel edicto,
ne contra suam uoluntatem eum concedere uideatur.

DISTINCTIO LXXXVI.

GRATIANUS.
I. Pars. Doctorem autem episcopum oportet esse, ne inferiorum
culpae in eum refundantur, qui docendi offitium accepit,
quod exequi nescit uel negligit.
Unde Leo Episcopus scribit Aquilegensi Episcopo: [epist. III.
et LXXXIV. seu LXVI.]

C. I. Negligentiae rectorum inputantur culpae inferiorum.

Inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae
sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam
sepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant
adhibere medicinam.

C. II. Homines sunt diligendi, peccata odio habenda.

Item Leo Episcopus Rustico Narbonensi Episcopo.
[epist. XC. seu XCII. in princip.]
Odio habeantur peccata, non homines; corripiantur
tumidi, tolerentur infirmi; et quod seuerius castigare
necesse est non seuientis plectatur animo, sed medentis.

C. III. Qui negligit emendare quod ualet, facientis culpam habet.

Item Iohannes VIII.
Facientis proculdubio culpam habet, qui quod potest
corrigere negligit emendare. Scriptum quippe est: "Non
solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt," participes
iudicantur. §. 1. Et libat Domino prospera, qui ab
afflictis pellit aduersa. Et negligere, cum possit deturbare
peruersos, nichil est aliud quam fouere. Nec caret
scrupulo consensionis occultae, qui manifesto facinori desinit
obuiare. Et probat se odisse uitia, qui condempnat
errantes. Nec relinquit sibi locum deuiandi, qui non pepercerit
excedenti. Et primus innocentiae gradus est odisse
nefanda. Et latum pandit delinquentibus aditum, qui
iungit cum prauitate consensum. Et nichil prodest alicui
non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato.
II. Pars. Gratian. Si autem in corripiendo quisque
modum excesserit, non a subditis, sed a Domino ueniam petat.
Unde Augustinus de uita clericorum:

C. IV. Veniam a subditis non petat qui in corripiendo modum excedit.

Quando necessitas disciplinae moribus cohercendis
dicere uos dura uerba conpellit, si etiam ipsi modum
uos excessisse sentitis, non a uobis exigitur, ut uobis a
subditis ueniam postuletis, ne apud eos, quos oportet
esse subiectos, dum nimium seruatur humilitas, regendi
frangatur auctoritas. Et tamen petenda est uenia ab
omnium Domino, qui nouit eos, quos plus iusto forte
corripitis, quanta beneuolentia diligatis.
III. Pars. Gratian. In doctrina uero sacrae scripturae
debet auctoritatem preferre, non secularium litterarum peritiam
ostentare. Non enim est episcopalis offitii grammaticam
exponere, ne laudes Iouis personent ore pontificis.


Unde Gregorius scribit Desiderio Episcopo: [lib. IX.
epist. 48.]

C. V. Sacram scripturam, non grammaticam debet episcopus exponere.

Cum multa nobis de uestris studiis fuissent nunciata,
ita nostro cordi est nata leticia, ut negare ea, que sibi
uestra fraternitas concedenda deposcit, minime ualeremus.
Sed post hec peruenit ad nos, (quod sine uerecundia
memorare non possumus) fraternitatem tuam grammaticam
quibusdam exponere. Quam rem ita moleste
suscepimus, ac sumus uehementius aspernati, ut ea, que
prius dicta fuerant, in gemitum et tristiciam uerteremus,
quia in uno se ore cum Iouis laudibus Christi laudes non
capiunt. Et quam graue nefandumque sit episcopis canere,
quod nec religioso conueniat, considera.
IV. Pars. Gratian. Liberalem quoque necessitatem patientibus
sacerdotem esse oportet; alias autem uacuum portabit
nomen episcopi.
Unde Gregorius scribit [lib. V. epist. 29.] Secundo
seruo Dei inter cetera:

C. VI. Sine liberalitate inane portatur nomen episcopi.

Fratrem nostrum Marianum episcopum uerbis, quibus
uales, excita, quia eum obdormisse suspicor. Dic
ergo illi, ut cum loco mutet et mentem. Non sibi
credat solam lectionem sufficere et orationem, ut remotus
nichil studeat de manu fructificare: sed largam manum
habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam
suam credat, quia, si hoc non habet, uacuum episcopi
nomen tenet.
V. Pars. Gratian. In ipsa autem liberalitate modus adhibendus
est rerum et personarum: rerum, ut non omnia uni, sed
singulis quedam prestentur, ut pluribus prodesse possimus, iuxta
illud prophetae: "Dispersit, dedit pauperibus;" personarum, ut
primum iustis, deinde peccatoribus: quibus tamen dare prohibemur,
non quia homines sunt, sed quia peccatores.
Unde Augustinus supra Iohannem parte II.:

C. VII. Inmane peccatum est res suas istrionibus donare.

Donare res suas istrionibus uitium est inmane, non
uirtus. Et scitis de talibus, quam sit frequens fama cum
laude, quia, "laudatur peccator in desideriis animae suae,
et qui iniqua gerit benedicitur."

C. VIII. Grauiter delinquunt qui uenatoribus aliquid donant.

Idem in Psalmo CII. [ad uers. Faciens misericordias.]
Qui uenatoribus donant, quare donant? dicant mihi, quare
dant uenatori? Hoc in illo amant, in quo nequissimus


est hoc in illo pascunt, hoc in illo uestiunt, ipsam nequitiam
publicam spectaculis omnium. Qui donant istrionibus
qui donant meretricibus, quare donant? numquid
non et ipsa hominibus donant: Non tamen naturam
ibi attendunt operis Dei, sed nequitiam operis humani.

[C. IX.]

Item.
Qui uenatori, donat, non homini donat, sed arti
nequissimae. Nam si homo tantum esset, et uenator non
esset, non ei donares: honoras in eo uitium, non naturam.

[C. X.]

Idem in Psalmo CXLVII.
Vident homines uenatores, et delectantur: ue miseris,
si non se correxerint. Qui enim uident uenatorem et delectantur,
uidebunt Saluatorem et contristabuntur.

[C. XI.]

Item Ieronimus in Psalmo XC. [ad uers. Sperabo in
Domino]
Esau uenator erat, quoniam peccator erat. Et penitus
non inuenimus in scripturis sanctis sanctum aliquem uenatorem:
piscatores inuenimus sanctos.

[C. XII.]

Item Ambrosius in omelia. [XXXIII. de Quadragesima]
Quid prodest ieiunare uisceribus, et luxuriari uenatibus?
abstinere a cibis, errare peccatis?

[C. XIII.]

Item.
An putatis illum ieiunare, fratres, qui primo diluculo
non ad ecclesiam uigilat non beatorum martirum sancta
loca perquirit, sed surgens congregat seruulos, disponit
retia, canes producit, saltus siluasque perlustrat? Seruulos,
inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam festinantes,
et uoluptatibus suis peccata accumulat aliena,
nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de perdicione
seruorum.

C. XIV. Que sint in liberalitate seruanda.

Item Ambrosius in libro de offitiis.
Non satis est bene uelle, sed etiam bene facere. Nec
satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc
est ex bona uoluntate proficiscatur. Item: §. 1. Perfecta
liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur,
ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa,
si sciente te fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse,


famem tollerare, erumpnam perpeti, qui presertim egere
erubescit, si in causam ceciderit aut captiuitatis suorum,
aut calumpniae, et non adiuues, si sit in carcere
et penis et suppliciis et propter debitum aliquod iustus
excrucietur, (nam etsi omnibus debetur misericordia,
iusto amplius), si tempore suae afflictionis nichil a te inpetret,
si tempore periculi, quo rapitur ad mortem, plus
apud te pecunia tua ualeat quam uita morituri, non est leue
peccatum.

[C. XV.]

Item.
Dominus non uult simul effundi opes, sed dispensari,
nisi forte, ut Helyseus, qui boues suos occidit, et pauit
pauperes ex eo, quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica,
sed relictis omnibus in disciplinam se propheticam
daret.

[C. XVI].

Item.
Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos
seminis tui ne despicias, si egere cognoscas. Melius
enim est, ut ipse subuenias tuis, quibus pudor est ab aliis
sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitatis;
non tamen illi ditiores fieri uelint, ex eo
quod tu potes conferre inopibus: causam enim natura
prestat, non gratia. Neque enim propterea te Deo
dicasti, ut tuos diuites facias, sed ut tibi uitam perpetuam
fructu boni operis adquiras, et precio miserationis peccata
tua redimas. Putant parum se poscere? precium
querunt tuum, uitae tuae adimere contendunt fructum,
et accusant, quod eos diuites non feceris, cum te uelint
illi eternae uitae fraudare mercede?

[C. XVII.]

Item.
Consideranda est etiam in largiendo etas atque
debilitas, nonnumquam etiam uerecundia, que ingenuos
prodit natales, ut senibus plus largiaris, qui sibi iam
uictum non queunt querere. Similiter et debilitas corporis
est promptius adiuuanda; tamen si quis ex diuitiis
cecidit in egestatem, et maxime, sine uitio suo, sed aut
latrociniis, aut proscriptione, aut calumpniis que habebat
amisit.

[C. XVIII.]

Item.
Pulcra etiam liberalitas est, in ipso quoque pauperis


dato mensuram tenere, ut habundes pluribus, non conciliandi
fauoris gratia ultra modum fluere. Quicquid enim
ex affectu puro et sincero promitur, hoc est decorum: non
superfluas edificationes aggredi, nec pretermittere necessarias.
Et maxime sacerdotibus hoc conuenit, ornare
Dei templum honore congruo, ut etiam cultu aula
Domini resplendeat, inpensas misericordiae frequentare,
quantum oporteat largiri peregrinis, non superfluas, sed
conpetentes. Item: §. 1. Conpatiamur itaque
alienis calamitatibus, necessitates aliorum quantum possumus
iuuemus, et plus interdum quam possumus. Melius
est enim causas prestare pro misericordia et inuidiam
perpeti, quam pretendere inclementiam; nos aliquando
in inuidiam incidimus, quod confregimus uasa mistica,
ut captiuos redimeremus.

[C. XIX.]

Item super Lucam.
Singulis quoque generibus hominum conueniens tribuit
S. Baptista responsum unum omnibus ita: publicanis,
ne ultra prescriptum exigant, militibus, ne calumpniam
faciant, predam requirant; docens idcirco stipendia constituta
miliciae, ne, dum sumptus queritur, predo grassetur.
Sed hec et alia offitiorum precepta propria sunt singulorum,
misericordia communis est usus. Ideo commune
preceptum omnibus offitiis, omnibus etatibus necessaria, et
ab omnibus deferenda. Non publicanus, non miles excipitur,
non agricola, uel urbanus, diues et pauper, omnes in
commune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia
enim plenitudo uirtutum est, et ideo omnibus est
proposita forma perfectae uirtutis, ne uestimentis alimentisque
suis parcant. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate
conditionis humanae mensura seruetur, ut non sibi
unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere
partiatur.

[C. XX.]

Idem.
Ceterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes. Nam
si iuxta diuinum oraculum contumelia parentis morte luitur,
quanto magis fames, que multo grauior est? Quo
loco insolentem Dominus infrenat iactantiam.

[C. XXI.]

Idem in libro de offitiis.
Pasce fame morientem. Quisquis enim pascendo hominem
seruare poteris, si non paueris, occidisti.

[C. XXII.]

Item Ieronimus.
Qui clementiam non habet, nec indutus est uiscera
misericordiae et lacrimarum, quamuis spiritalis sit, non
adinpleuit legem Christi.
VI. Pars. Gratian. Similiter etiam oportet episcopum non
esse percussorem, id est ad uindictam facilem.
Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo Corintiorum:
[libro XI., epist. 49.]

C. XXIII. Ad uindictam facilis episcopus esse non debet.

Si quid uero de quocumque clerico ad aures tuas peruenerit,
quod te iuste possit offendere, facile non credas,
nec ad uindictam te res accendat incognita; sed presentibus
ecclesiae tuae senioribus diligenter ueritas est perscrutanda
et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam
feriat delinquentis.

C. XXIV. De quodam episcopo, qui ante missarum solempnia, die dominico ad exarandam messem cuiusdam profectus est.

Idem Ianuario Episcopo. [lib. VII. Indict. 2. epist. 1.]
Tanta nequitia ad aures meas de tua senectute peruenit,
ut eam, nisi humanitus pensaremus, fixa iam maledictione
feriremus. Dictum quippe est mihi, quod dominicorum
die, priusquam missarum solempnia celebrare,
ad exarandam messem latoris presentium perrexisti, et
post exarationem eius missarum solempnia celebrasti;
post missarum solempnia etiam terminos possessionis
illius eradicare minime timuisti. Quod factum que pena
debeat sequi, omnes, qui audiunt, sciunt. Dubii autem
de tanta peruersitate fueramus, sed filius noster
Cyriacus abbas a nobis requisitus, ita se cognouisse
perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur,
aliquando resipisce miser senex, atque a tanta
leuitate morum et operum peruersitate compescere.
Et quanto morti uicinior efficeris, tanto sollicitior atque
timidior esse debes. Et quidem penae sententia in te
fuerat iaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute
cognouimus, interim tacemus. Eos uero, quorum
consilio hoc egisti, in duobus mensibus excommunicatos
esse decreuimus: ita ut, si quid eis intra
duorum mensium spatium humanitus euenerit, benedictione
uiatici priuentur. Deinceps autem ab eorum
consiliis cautus existe.
VII. Pars. Gratian. Vel percussor esse prohibetur, ne
uidelicet propriis manibus aliquem cedat.


Unde in Agatensi Concilio legitur:

C. XXV. Non liceat episcopo propriis manibus aliquem cedere.

Non liceat episcopo manibus suis aliquem cedere.
Hoc enim alienum a sacerdote esse debet.
VIII. Pars. Gratian. Prohibetur etiam episcopis turpis
lucri esse cupidus, ne aliquo inhonesto negotio uictum uel cetera
necessaria sibi querat. Quod generaliter de omnibus diuino
cultui mancipatis, id est clericis et monachis, intelligi oportet.
Unde in Calcedonensi Concilio [cap. 3.] legitur:

C. XXVI. Qui connumerantur in clero, turpibus non deseruiant lucris.

Peruenit ad sanctam sinodum, quia de his qui in
clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam
aliorum possessionum conductiones, et causas secularium
suscipiunt, et a sacris offitiis se per desidiam
separant, ad domos autem secularium concurrunt,
et substantiarum eorum gubernationes auaritiae causa
suscipiunt. Decreuit igitur sancta et magna sinodus,
neminem horum deinceps, hoc est episcopum, siue clericum,
aut monachum, conducere possessiones, aut misceri
secularibus procurationibus posse, nisi forte, qui legibus
ad minorum etatum tutelas siue curationes inexcusabiles
attrahuntur, aut cui ipsius ciuitatis episcopus ecclesiasticarum
rerum commiserit gubernacula, et orphanorum
atque uiduarum, que indefensae sunt, aut earum personarum,
que maxime ecclesiastico indigent amminiculo propter
timorem Dei. Si quis uero transgressus fuerit hec
precepta, ecclesiasticae correctioni subiaceat.

DISTINCTIO LXXXVII.

GRATIANUS.
I. Pars. Viduis autem et orphanis ecclesiae presidium inplorantibus
episcopi debent adesse, et contra inproborum uiolentias
protectionis patrocinium eis negare non debent.
Unde Gelasius Gerontio et Petro Episcopis:

C. I. Inplorantibus patrocinium ecclesiae episcopi debent adesse.

Licet omnibus de nobis sperantibus non debeamus in
quantum possumus nos negare, plus tamen uiduarum causas
et inpensius ducimus exequendas, quas tueri a nobis
uel ab omnibus diuina manifestat assertio.

C. II. De eodem.

Idem Anastasio Episcopo.
Desolatis propriae defensionis auxilio, et qui suis actibus
prodesse pro etatis infirmitate non possunt exoratum
decet Pontificem subuenire, quia pupillis tuicionem etiam
diuinitas iussit inpendi. Et ideo Maximo et Ianuario clericalis
offitii (qui se solatiis parentum uel propinquorum
asserunt destitutos) auxilium ex nostra delegatione prestabis,
ut aduersus inprobitates aduersariorum suorum protecti tuae
executionis annisu noxia commenta non sentiant.

C. III. De eodem.

Idem Leontio et Petro Episcopis.
Quisquis in negociis suis nostri nominis intercessione
sperat sibi remedia posse conferri, prona nos conuenit animositate
prestare.

C. IV. De eodem.

Idem Honorio Episcopo.
Diuinae retributionis memor ad pontificalem conscientiam
non ambigas pertinere, egentium commodis piam sollicitudinem
non negare.

C. V. Tueatur ecclesia, quos in sui defensione suscepit.

Idem Fortunato Episcopo.
Irreligiosum prorsus et execrabile iudicamus, si quisquam
uel extraneus in sua tuicione susceptos non
omni fide et tota animi sui educauerit sanctitate. Ac cum
Olimpius diaconus dilectionis tuae Felicis atque Olimpii
suggeratur auunculus, eosque paruulos tutelae uice susceperit
nutriendos, ultra latrocinium esse iudicamus, quod
eos bonusculis parentum (sicut asserunt) reliquit extorres,
alia retinendo, alia contra leges et iura uendendo.

C. VI. Confugientes ad ecclesiam extrahere non licet.

Item ex Concilio Aurasico. [I. c. 5. et seqq.]
Eos, qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportet,
sed loci sancti reuerentia et intercessione defendi.
§. 1. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis
ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per
omnes ecclesias districtissima dampnatione feriatur. §. 2.
In ecclesia quoque manumissos, et per testamentum
ecclesiae commendatos si quis in seruitutem uel obsequium,
uel ad colonariam conditionem reuocare temptauerit,
animaduersione ecclesiastica coherceatur.

C. VII. In libertate ecclesia tueatur libertos.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 29.]
II. Pars. Libertos legitime a dominis suis factos, ecclesia,
si necessitas exegerit, tueatur; quod si quis
ante audientiam aut peruadere, aut expoliare presumpserit,
ab ecclesia repellatur.

C. VIII. A sacerdotibus defendantur liberti, qui in seruitutem reuocantur.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 72.]
Liberti, qui a quibuscumque manumissi sunt, atque
ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut
regulae antiquorum patrum constituerunt, sacerdotali
defensione a cuiuslibet insolentia protegantur, siue in statu
libertatis eorum, seu in peculio, quod habere noscuntur.

C. IX. Expositos defendat ecclesia, si quis eorum calumpniator extiterit.

Item ex Concilio Tolletano.
III. Pars. Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque
sit miseratione collectus, contestationis ponatur epistola,
ut si is, qui collectus est, intra decem dies
quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit.
Sane, qui post predictum tempus calumpniator extiterit, ut
homicida ecclesiastica districtione dampnabitur, sicut Patrum
sanxit auctoritas.

DISTINCTIO LXXXVIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Prohibentur ergo clerici cupiditatis negocia suscipere,
non pietatis curam uiduis et orphanis inpendere.
Unde Melciades papa:

C. I. De eodem.

Decreuit sancta sinodus, nullum deinceps clericum aut
possessiones conducere, aut negociis secularibus se miscere,
nisi propter curam aut pupillorum aut orphanorum aut
uiduarum, aut si forte episcopus ciuitatis ecclesiasticarum
rerum sollicitudinem eum habere precipiat. Ubi patet,
quia alia sunt negocia secularia, alia ecclesiastica. Nonne
Moyses in seculo erat, cum crebro intraret tabernaculum, et
exiret, qui intus contemplatione rapiebatur, foris infirmantium
negociis urgebatur? Sic et Iacob ascendentes et
descendentes angelos uidit, quia rectores ecclesiae non


solum contemplando ascendunt, sed deorsum quoque
ad membra illius miserando descendunt. Et dum sacerdotes
horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum
onera portant.

C. II. De eodem.

Item Gelasius. [Papa ad Episcopos per Lucaniam c. 17.]
Consequens est, ut illa quoque, que de Piceni partibus
nuper ad nos missa relatio nuntiauit, non pretereunda
putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis
et turpibus lucris inminere, nullo pudore censentes
euangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores
ex templo uerberatos asseritur expulisse, nec
Apostoli uerba recolentes, quibus ait: "Nemo militans
Deo implicat se negociis secularibus;" psalmistam quoque
Dauid surda dissimulantes aure, cantantem: "Quoniam
non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini."
Proinde huiusmodi aut ab indignis posthac questibus nouerint
abstinendum, et ab omni cuiuslibet negotiationis ingenio
cupiditateque cessandum, aut, in quocumque gradu sint
positi, mox a clericalibus offitiis cogantur abstinere,
quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et
dici, ne per offitia negotiationis potius sit latronum
spelunca.

C. III. In sacris ordinibus constituti, seculares curas assumere non debent.

Item ex [Septimo] canone Apostolorum.
Episcopus, aut sacerdos, aut diaconus nequaquam
seculares curas assumant; sin aliter, deiciantur.

C. IV. Episcopus secularibus causis non debet occupari.

Item Gregorius Romano Defensori. [l. VIII. ep. 11.]
Perlatum est ad nos, reuerentissimum fratrem nostrum
Basilium episcopum uelud unum de laicis in causis secularibus
occupari, et pretoriis inutiliter obseruare. Que
res quoniam et ipsum uilem reddit, et reuerentiam sacerdotalem
adnichilat, statim ut experientia tua hoc preceptum
susceperit, ad reuertendum eum districta executione
conpellat, quatinus ei illic te insistente quinque diebus
sub qualibet excusatione inmorari non liceat, ne, si quolibet
modo eum ibidem amplius moram habere permiseris, cum
ipso apud nos grauiter incipias esse culpabilis.

C. V. Testamentorum tuicionem et curam familiaris rei episcopus non suscipiat.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 18]
Episcopus tuicionem testamentorum non suscipiat.

[C. VI.]

Item ex eodem. [c. 20.]
Episcopus nullam rei familiaris curam ad se reuocet,


sed lectioni et orationi et uerbo predicationis tantummodo
uacet.

[C. VII.].

Item ex eodem. [c. 17.]
Episcopus gubernationem uiduarum et pupillorum
ac peregrinorum non per se ipsum, sed per archipresbiterum
aut archidiaconem agat.

C. VIII. Ratiociniorum causas clericus non debet assumere.

Item Gregorius Quertino prefecto. [epist. 30. lib. X.]
Inutile et ualde laboriosum est, hominem litteratum
ratiociniorum causas assumere, et in eis, quod non expedit,
se obligare.

C. IX. Fugiendus est clericus negotiator.

Item Ieronimus. [ad Nepotianum de uita clericorum]
Negotiatorem clericum, ex inope diuitem et ex
ignobili gloriosum, quasi quasdam pestes fuge.

C. X. Clerico negotiari non licet.

Item Augustinus in libro questionum ueteris et noui
testamenti. [cap. 127.]
Fornicari hominibus semper non licet, negotiari uero
aliquando licet, aliquando non licet; antequam enim ecclesiasticus
quis sit, licet ei negotiari; facto iam non licet.


[PALEA.

C. XI. De eodem.

Item Iohannes Chrysostomus super Matthaeum.
(id est auctor operis imperfecti, hom. XXXVIII.
ad c. 21. Matth.)
Eiciens Dominus uendentes et ementes de templo, significauit,
quia homo mercator uix aut numquam potest
Deo placere. Et ideo nullus Christianus debet esse mercator,
aut, si uoluerit esse, proiciatur de ecclesia Dei, dicente
Propheta: "Quia non cognoui negotiationes, introibo in
potentias Domini." Quemadmodum enim qui ambulat inter
duos inimicos, ambobus placere uolens et se commendare,
sine maliloquio esse non potest (necesse est enim, ut isti
male loquatur de illo, et illi male de isto), sic qui emit et
uendit sine mendacio et periurio esse non potest. Et
paucis interiectis: §. 1. Sed est nec stabilis substantia
eorum, neque ad bonum proficit, quod de malo congregatur.
Quemadmodum enim, si triticum aut aliud tale cernas
in cribro, dum huc et illuc iactatur, grana omnia paulatim
deorsum cadunt, et tandem in cribro nichil remanet, nisi
stercus solum: sic de substantia negotiatorum nouissime
nil remanet, nisi solum peccatum. §. 2. Sed omnes homines
uidentur esse mercatores; ostendam ergo, quis non


est negotiator, ut qui talis non fuerit, eum intelligas esse
negotiatorem. Quicumque rem conparat, non ut ipsam
rem integram et inmutatam uendat, sed ut materia sibi
sit inde aliquid operandi, ille non est negotiator; qui autem
conparat rem, ut illam ipsam integram et inmutatam
dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei
eicitur. §. 3. Unde super omnes mercatores plus maledictus
est usurarius; ipse namque rem datam a Deo uendit, non
conparatam, ut mercator, et post fenus rem suam repetit,
tollens aliena cum suis, mercator autem non repetit rem
uenditam. §. 4. Adhuc dicit aliquis: Qui agrum locat, ut
agrariam recipiat, aut domum, ut pensiones recipiat,
nonne est similis ei, qui pecuniam dat ad usuram?
Absit. Primum quidem, quoniam pecunia non ad aliquem
usum disposita est, nisi ad emendum; secundo, quoniam
agrum habens, arando accipit ex eo fructum, habens domum,
usum mansionis capit ex ea. Ideo qui locat agrum
uel domum, suum usum dare uidetur, et pecuniam accipere,
et quodammodo quasi commutare uidetur cum
lucro lucrum; ex pecunia reposita nullum usum capis. Tertio
ager uel domus utendo ueterascit. Pecunia autem cum
fuerit mutuata, nec minuitur, nec ueterascit. §. 5. "Et
mensas nummulariorum subuertit." Pecunia spiritualiter
homines intelliguntur, quia sicut nummus habet caragma
Cesaris, sic homo habet caragma Dei. Et quemadmodum
solidus, qui non habet caragma Cesaris, reprobus
est, ita et homo, qui non ostendit in se imaginem Dei,
reprobus estimatur. Unde Ysaias dicebat ad Ierusalem:
"Pecunia tua reproba est, caupones tui miscent
uinum cum aqua, etc." Ideo ergo mensas nummulariorum
euertit, significans, quia in templo Dei non debent esse
nummi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem, non diaboli,
portant. Aut certe mensas nummularioum sacerdotum
dicit scripturas. Nouo enim testamento succedente
priori, euersae sunt scripturae illorum. ]


[PALEA.

C. XII. De eodem.

Item ex uerbis Augustini. (hinc inde collectis, et in
summam redactis ad Psal. LXX. uers. Quoniam
non cognoui.)
"Quoniam non cognoui litteraturam:" Aliqui codices
habent "negotiationes:" in quo diuersitas interpretum sensum
ostendit, non errorem inducit. Ergo si propterea
iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognouit negotiationes,
corrigant se Christiani, non negotientur. Sed
ait mihi negotiator: Affero ex longinquo merces, mercedem
laboris mei, unde uiuam, peto: "dignus est operarius
mercede sua." De mendacio, de periurio agitur,
non de negotio. Ego enim mentior, non negotium. Possem
enim dicere, tanto emi, tanto uendam: si placet, eme.
Quomodo ergo reuocas a negotiatione? omnes artifices
mentiuntur, sutores, agricolae. Vis, ut optem carum tempus,
ut possim uendere annonam, quam seruaui? sed non
hoc faciunt, inquis, agricolae boni, nec illa negotiatores
boni. Quid enim? etiam et filios habere malum est, quia,
quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas


sacrilegas et incantationes querunt? Omnia ista
hominum, non rerum peccata sunt. Quere ergo episcope,
(dicit mihi negotiator) quomodo Psalmistam intelligas, et
noli me prohibere a negotiatione: negotiatio enim me non
facit malum, sed iniquitas mea et mendacium meum.
Queramus ergo negotiatores, qui presumunt gloriari ex
suis operibus, si sunt contra illam gratiam, quam hic
Psalmista commendat, ut nemo de suis operibus glorietur.
Et sicut contra medicos superbos salutis pollicitatores
uigilat hoc, quod dictum est: "Tota die salutem
tuam," sic contra negotiatores de operibus suis gloriantes
uigilat hoc, quod dictum est: "Os meum annunciabit
iustitiam tuam." Unde et Dominus expulit
illos de templo, uolentes suam iustitiam statuere et ignorantes
iustitiam Dei. Merito dictum negotium, quia negat
otium, quod malum est, neque querit ueram quietem, que
est Deus. ]


[PALEA.

C. XIII. De eodem.

Item Cassiodorus in eundem Psalmum LXX. in eundem
uersiculum.
Quid est aliud negotium, nisi que possint uilius
conparari carius uelle distrahere? Et infra: Negotiatores
ergo illi abhominabiles existimantur, qui iustitiam
Dei minime considerantes per inmoderatum pecuniae
ambitum polluuntur, merces suas plus periuriis onerando
quam preciis. Tales eiecit Dominus de templo, dicens:
"Nolite facere domum patris mei domum negotiationis." ]

C. XIV. Nomine sacerdotis careat, qui Dei ministros a suis euocat offitiis.

Item Cyprianus. [ad Clerum et plebem Furnitanorum,
lib. I. epist. 9.]
II. Pars. Neque apud altare Dei merentur nominari
in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes et ministros
uoluerint auocare. Et ideo Victor, cum contra formam
nuper in concilio a sacerdotibus datam Geminum Faustinum
presbiterum ausus sit tutorem constituere, apud
uos ob dormicionem eius non fiat oblatio, aut aliqua
deprecatio pro nomine eius frequentetur in ecclesia, ut
sacerdotum decretum religiose aut necessarie factum
seruetur a nobis.

DISTINCTIO LXXXIX.

GRATIANUS.
I. Pars. Domui quoque suae oportet bene esse prepositum,
ut quedam inde quodammodo futurae dispensationis
argumenta assumantur. In dispensatione uero ecclesiae hanc
regulam obseruandam nouerit, ut nulli quantumlibet exercitatae
personae duo simul offitia committat, neque secularibus uiris res
ecclesiasticas gubernandas committat.


Unde Gregorius scribit omnibus Episcopis:

C. I. Uni personae duo non committantur offitia.

Singula ecclesiastici iuris offitia singulis quibusque personis
singillatim committi iubemus. Sicut enim in
uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra
non eundem actum habent, ita in ecclesiae corpore secundum
ueridicam Pauli sententiam in uno eodemque
spirituali corpore conferendum est hoc offitium uni,
alii committendum est illud, neque enim quantumlibet
exercitatae uni personae uno tempore duarum rerum offitia
committenda sunt: quia si totum corpus oculus, ubi auditus?
Sicut enim uarietas membrorum per diuersa offitia
et robur corporis seruat, et pulcritudinem representat, ita
uarietas personarum diuersa nichilominus distributa offitia
et fortitudinem et uenustatem sanctae Dei ecclesiae
manifestat. Et sicut indecorum est, ut in corpore humano
alterius fungatur offitio alterum membrum, ita nimirum
noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria
personis totidem non fuerint distributa.

C. II. Quilibet episcopus uicedominum et yconomum habeat.

Item Gregorius Antemio Subdiacono. [lib. IX.
epist. 66.]
II. Pars. Volumus, ut frater noster Pascasius et uicedominum
sibi ordinet et maiorem domus, quatinus possit
uel hospitibus superuenientibus, uel causis, que eueniunt,
idoneus et paratus existere. Si uero negligentem eum
prospicis, uel ea, que dicimus, inplere differentem,
omnis eius clerus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi
eligant, quorum personae ad ea, que prediximus ualeant
ordinari.
Gratian. Offitium uicedomini est episcopium disponere.
Unde Gregorius Clementinae Patriciae [lib. I.
epist. 11.] post alia:

C. III. Quid sit offitium uicedomini.

Diaconum uero Anatholium, quem ad uos dirigi poposcistis,
hoc nos facere non posse, causae magis modus quam
rigoris auctoritas facit. Vicedominum enim eum constituimus,
cuius arbitrio episcopium commisimus disponendum.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 26.]
Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos peruenit,
sine yconomo episcopi res ecclesiasticas tractant, placuit,
omnes ecclesias habentes episcopos etiam yconomos
habere de proprio clero, qui gubernent res ecclesiae cum
arbitrio sui episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatio
ipsarum rerum ecclesiasticarum, neque ex hoc eueniat
res eiusdem ecclesiae dispergi, et sacerdotali dignitati obtrectatio
generetur. Si uero quis hoc non obseruauerit,
diuinis subiaceat regulis.

C. V. Secularibus uiris res ecclesiasticae non committantur.

Item Gregorius Iohanni Carolitano Episcopo.
[lib. VII. epist. 66.]
Indicatum est nobis, quod laicis quibusdam curam uestri
patrimonii commiseritis, qui postmodum in rusticorum
uestrorum depredationibus atque ex fatigationibus fuerunt
deprehensi. Quod si ita est, districte a uobis
discuti conuenit, atque inter eos ecclesiaeque uestrae rusticos
causam examinare subtilius. Et quicquid fraudis
inuentum fuerit, cum pena legibus statuta reddere conpellantur.
De cetero uero cauendum est a fraternitate uestra,
ne secularibus uiris atque sub regula uestra non degentibus
cuiuslibet res ecclesiae committantur, sed probatis
de offitio uestro clericis, in quibus, si quid reperiri poterit
prauitatis, ut in subditis emendare quod illicite gestum fuerit
ualeatis: quo uidelicet apud uos habitus sui offitium
magis conuenienter amministrent, quam accusent.
III. Pars. Gratian. Propinquis, uel etiam fauore sibi coniunctis,
ecclesiastica offitia committere non audeat.
Unde in Tolletano Concilio X.: [c. 3.]

C. VI. Ecclesiastica episcopus non committat offitia propinquis uel fauore coniunctis.

Decenter omnibus placet, in presenti tale rescindere
factum, et non esse de cetero faciendum. Quicumque igitur
pontificum deinceps aut sanguine propinquis, aut
fauore personae quibuscumque deuinctis talia lucra
commendare temptauerit, ad suum nefandae presumptionis
excidium et quod iussum fuerit deuocetur in irritum,
et qui ordinauerit annuae excommunicationi subiaceat.
Que uero ablata fortasse fuerint, ab eo, qui tulit,
reddantur in duplum.


Gratian. Porro ipsa offitia quare ita sint distinguenda
nec uni personae omnia committenda ex auctoritate Gregorii
et ex auctoritate Bonifatii Papae datur intelligi, qui ait:

C. VII. Graduum et ordinum distributio ecclesiasticam unitatem conseruat.

Ad hoc dispositionis prouisio gradus diuersos
et ordines constituit esse distinctos, ut, dum reuerentiam
minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem
inpenderent, uera concordia fieret ex diuersitate
contextio, et recte offitiorum gereretur administratio singulorum.
Neque uniuersitas alia poterat ratione subsistere,
nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo seruaret. Quia
uero creatura in una eademque qualitate gubernari uel
uiuere non potest, celestium miliciarum exemplar nos instruit,
quia dum sunt angeli, sunt archangeli, liquet,
quia non equales sunt, sed in potestate et ordine (sicut
nostis) differt alter ab altero.

DISTINCTIO XC.

GRATIANUS.
I. Pars. Litigiosus quoque prohibetur ordinari, quia qui
sua potestate discordantes ad concordiam debet attrahere, qui
oblationes dissidentium prohibetur recipere, nequaquam litigandi
facilitate alios ad discidium debet prouocare.
Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 59.] legitur:

C. I. Clerici discordantes reuocentur ad concordiam uel deiciantur ad concordiam.

Discordantes clericos episcopus uel ratione, uel potestate
ad concordiam trahat; inobedientes sinodus per audientiam
dampnet.

C. II. Dissidentium fratrum oblationes in ecclesia non recipiantur.

Item ex eodem. [c. 93. et 94.]
Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario, neque
in gazophilacio recipiantur. Similiter: §. 1. Dona eorum,
qui pauperes obprimunt, a sacerdotibus refutanda sunt.

C. III. Extra ecclesiam esse probatur, qui pacem cum proximo non habet.

Item Ciprianus. [de unitate ecclesiae]
Neque ad Cain neque ad munera eius respexit Deus;


neque enim habere paccatum Deum poterat, qui cum fratre
non pacem sed zeli discordiam habebat. Quam sibi
igitur pacem promittunt inimici fratrum? que sacrificia celebrare
se credunt emuli sacerdotum? Secum esse Christum,
cum collecti fuerint, opinantur hii, qui extra Christi
ecclesiam colliguntur? Tales etiamsi occisi in confessione
nominis Christi fuerint, macula ista nec sanguine abluitur.
Inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione
purgatur.

C. IV. Murmurantes a fratrum unitate alieni efficiantur.

Item ex Octaua Sinodo.
Alienus sit a fratrum unitate, qui murmurat, et opus
eius abiciatur, qui murmurans extiterit, ne penam
murmurantium incurrat, de qua dicit Apostolus: "Neque
murmuraueritis, sicut quidam murmurauerunt, et perierunt
ab exterminatore." Iuxta mensuram itaque operis
peccator (qui in hac sententia Apostoli pleniter declaratur)
sacerdotis iudicio peniteat.

C. V. Corripiantur, qui rixas et contenciones amant.

Item ex eodem.
Si quis monachus contenciones uel rixas amauerit,
uel manifestum conuitium intulerit fratri, iuxta arbitrium
rectoris modumque peccati diuturna expietur penitentia.
Item: §. 1. Qui contentiosus aut murmurans extiterit, secundum
arbitrium prioris tamdiu peniteat, quamdiu qualitas
culpae extat.

C. VI. Dissidentes episcopi ad concordiam redire cogantur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 25.]
Dissidentes episcopos, si non timor Dei, sinodus reconciliet.

C. VII. De eodem.

Item ex eodem. [c. 26.]
Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres, siue
clericos, siue laicos, ad pacem magis quam ad iudicium
cohortentur.

C. VIII. Non recipiantur dona eorum, qui pauperes obprimunt.

Item ex eodem. [c. 94.]
Eorum, qui pauperes obprimunt, dona a sacerdotibus
sunt refutanda.

C. IX. A cetu alienentur fidelium, qui ad concordiam redire contempnunt.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 31.]
Placuit etiam, ut (sicut plerumque fit) quicumque odio
aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem reuocari
diuturna nequiuerint obstinatione, a sacerdotibus
ciuitatis primitus arguantur. Qui si inimicitias deponere
pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae cetu iustissima

C. X. Inediis maceretur acerrimis, qui fratri suo reconciliari non uult.

Item Fabianus Papa.
Si quis contristatus noluerit reconciliari fratri suo,
satisfaciente eo qui contristauerit, acerrimis maceretur
inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat.

C. XI. Episcopi ad pacem firmiter tenendam uicissim sibi consilium et auxilium prestent.

Item Innocentius II.
II. Pars. Precipimus, ut episcopi, ad solum Deum et
salutem populi habentes respectum, omni tepiditate seposita,
ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium
et auxilium prebeant, neque hoc alicuius amore uel odio
pretermittant. Quod si quis in hoc Dei opere tepidus
fuerit inuentus, dampnum propriae dignitatis incurrat.

C. XII. Pellendi sunt a communione fidelium, qui sibi inuicem reconciliari nolunt.

Item Victor Papa. [ad Afros, epist. II.]
Perlatum est ad sedem apostolicam, aliquos uestrum
nocere fratribus uelle, et ut cadant decertare, similiter in
sacramentis discrepare, et ob id contentiones et emulationes
inter uos fieri, a quibus dissensionibus uos auertere, et in
his omnibus concordare, et opem ferre uicissim mandamus.
Nam si hoc agere cito neglexeritis, et uicissim reconciliari
non studueritis, ab apostolicae sedis et totius ecclesiae
communione uos pelli non dubitetis.

DISTINCTIO XCI.

GRATIANUS.
I. Pars. Qui autem turpi lucro uel inhonesto negocio uictum
sibi querere prohibetur, de oblationibus ecclesiae stipendia consequatur.
Quod si ecclesia ei sufficere non poterit, proprio
artificio uel agricultura (exemplo Apostoli, qui de labore
manuum uiuebat) sibi necessaria inueniat, ita tamen, ut occasione
sui operis uigiliis ecclesiae non desit, quod absque inequalitate sui
corporis inpune nulli conceditur.


Unde Pelagius papa:

C. I. Corripiantur clerici, qui offitiis matutinis uel uespertinis se subtrahunt.

Eleuterius frater et coepiscopus noster queritur, clericos
suos sibi contra canones superbire, et id, quod nobis iubentibus
facta in scrinio cautione promisit, ut cottidianis diebus
uigiliae in eius celebrentur ecclesia, illis contempnentibus
inplere non posse, sed magis unumquemque suis (postposito
ecclesiae seruitio) uacare negotiis. Et ideo experientia tua
eos, quos tibi esse ostenderit contumaces, debita obiurgatione
conpesce, et modis omnibus uigiliis uacare conpelle.


[PALEA.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Nannetensi.
Presbiter mane, matutinali offitio expleto, pensum seruitutis
suae canendo primam, tertiam, sextam nonamque
persoluat, ita tamen, ut postea horis conpetentibus et signis
designantibus iuxta possibilitatem aut a se, aut a scolaribus
publice conpleantur. Deinde peractis horis, infirmis
uisitatis, si uoluerit, ad opus rurale exeat ieiunus, ut
iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum siue diuersorum
commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum
succurrere possit usque ad statutam horam pro qualitate
temporis et opportunitate. Item ex dictis S. Benedicti:
§. 1. Propheta dicente: "Septies in die laudem dixi tibi,"
qui septenarius sacratus numerus a nobis sic inplebitur
si matutinae, primae, tertiae, sextae, nonae, uesperae
conpletoriique tempore nostrae seruitutis offitia persoluamus,
quia de his dixit Propheta: "Septies in die laudem dixi
tibi." Nam de nocturnis uigiliis idem ipse Propheta ait:
"Media nocte surgebam ad confitendum tibi." Ergo his
temporibus referamus laudes creatori nostro super iudicia
iustitiae suae. ]

C. III. Sine offitii detrimento artificiolo sibi clericus necessaria querat.

Unde in Concilio eodem Cartaginensi [IV., c. 52. et 49.]
legitur.
Clericus uictum et uestimentum sibi artificiolo uel
agricultura, absque offitii sui dumtaxat detrimento, preparet.
§. 1. Clericus enim, qui absque corpusculi
sui inequalitate uigiliis deest, stipendio priuatus excommunicetur.

C. IV. De eodem.

Item ex eodem. [c. 51. 53. et 48. et 50.]
Clericus quilibet uerbo Dei eruditus artificio
uictum querat. Item: §. 1. Omnes clerici, qui ad operandum
ualidi sunt, et artificiola, et litteras discant. Qui uero


non pro emendo aliquid in nundinis uel in foro deambulant,
ab offitio suo degradentur. Inter temptaciones
autem ab offitio declinantes uel negligentius agentes ab
ipso offitio remoueantur.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 28.]
Clerici uero, qui ad opus sanctum adesse contempserint,
secundum arbitrium episcopi ecclesiasticam suscipiant
disciplinam.

DISTINCTIO XCII.

GRATIANUS.
I. Pars. Cum autem ad ecclesiam uenerint, corde magis
quam uoce Deo cantandum meminerint.
Unde Ieronimus in epistola ad Ephesios:

C. I. Corde, non uoce Deum laudare debemus.

"Cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino."
Audiant hec adolescentuli, audiant hi, quibus in ecclesia
est psallendi offitium: Deo non uoce, sed corde cantandum,
nec in tragediarum modum guttur et fauces medicamine
liniendae sunt, ut in ecclesia teatrales moduli audiantur
et cantica.
Gratian. Ab offitio autem cantandi et psallendi diaconi
inueniuntur excepti, ne, dum uocis modulationi student altaris
ministeria negligant.
Unde Gregorius: [lib. IV. epist. 44. et I. XII. post finem
epistolarum, in Concilio ab ipso habito]

C. II. Cantandi offitium sibi diacones non usurpent.

In sancta ecclesia Romana dudum consuetudo est
ualde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium
cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti
modulationi uocis inseruiant, quos ad predicationis
offitium et elemosinarum studium uacare congruebat.
Unde fit plerumque ut in sacro ministerio, dum blanda
uox queritur, congrua uita negligatur, et cantor
minister Deum moribus stimulet, cum populum uocibus
delectet. Qua de re presenti decreto constituo,


ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant,
solumque euangelicae lectionis offitium inter missarum solempnia
exsoluant; psalmos uero ac reliquas lectiones
censeo per subdiaconos uel, si necessitas exigit, per minores
ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum
uenire temptauerit, anathema sit.
II. Pars. Gratian. A quibus ordinandos oporteat esse
inmunes, breuiter monstratum est. De quorum uero manibus
suos ordines suscipere debeant, facile patet. Sacerdos enim
et cuncti infra ipsum constituti ab episcopis debent ordinari.
Unde in Concilio Martini Papae legitur:

C. III. Qui ab episcopo non ordinantur, in pulpito non psallant uel legant.

Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab
episcopo ordinati sunt lectores.
Gratian. De episcopis autem, a quibus uel in quibus locis
ordinari debeant, supra diffinitum est.
III. Pars. §. 1. Nunc autem queritur de his, qui ordinati
a parrochia sua non recipiuntur, uel pro aliqua causa eas
adire noluerint, an in alterius parrochia episcopale possint offitium
celebrare? De his in Concilio Martini Papae sic statutum
inuenitur:

C. IV. Sacerdotis tantum offitium gerat episcopus, quem sua parrochia non recipit.

Si quis ordinatus episcopus pro contemptione
populi aut pro aliqua ratione, non pro sua culpa, in parrochiam,
que ei fuerit data, non ierit, hunc oportet honorem
sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus
ecclesiae, in quam conuenit nichil presumat, sustineat
autem, quid de eo sanctum concilium iudicare uoluerit.

C. V. De episcopo ordinato, quem sua parrochia non recipit.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 18.]
Si quis episcopus ordinatus ad parrochiam, cuius est
electus, minime accesserit, non suo uitio, sed quod eum aut
populus uetet, aut propter aliam causam, non tamen eius
uitio perpetratam, hic et honoris sit et ministerii particeps,
dummodo rebus ecclesiae, ubi ministrare cognoscitur, in
nullo molestus existat. Quem etiam obseruare conuenit,
quicquid sinodus perfecte prouinciae iudicando
decreuerit.

C. VI. A sua parrochia non recepti aliis molestiam non inferant.

Item ex Concilio Ancirano. [c. 28.]
Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parrochia,
in qua fuerant denominati, uoluerintque alias occupare
parrochias, et uim presulibus earum inferre, seditiones aduersus
eos excitando, eos abici placuit. Quod si uoluerint
in presbiterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbiteri
residere, non abiciantur a propria dignitate. Si autem
seditiones commouerint ibidem constitutis episcopis,
presbiterii quoque honor talibus auferatur, fiantque dampnatione
notabiles.

C. VII. Communione priuetur episcopus, qui ecclesiam sibi commissam adire neglexerit.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 17.]
Si quis episcopus per manus inpositionem episcopatum
acceperit, et sibi commissum ministerium subire
neglexerit, nec acquieuerit ire ad ecclesiam sibi commissam,
hunc oportet communione priuari, donec susceperit
coactus offitium, aut certe de eo aliquid integre decreuerit
eiusdem prouinciae sinodus sacerdotum.

C. VIII. Sine consilio integri ordinis uacantem ecclesiam episcopus non adeat.

Item ex eodem. [c. 16.]
Si quis episcopus uacans in ecclesiam non habentem
episcopum, subripiens populos, sine consilio integri ordinis
irruerit, etiamsi populus, quem seduxit, desideret illum,
alienum eum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem
et perfectum concilium dicimus illud, cui metropolitanus
episcopus interfuerit.
IV. Pars. Gratian. Quod autem supra clerici se uigiliis
subtrahentes excommunicari iubentur, de his intelligendum est, qui
ab episcopo frequenter admoniti, negligentiam suam corrigere contempnunt.
Unde in Concilio Martini Papae legitur:

C. IX. Excommunicetur clericus, qui ab episcopo commonitus

matutinis uel uespertinis horis adesse neglexerit.
Si quis presbiter aut diaconus uel quilibet clericus
ecclesiae deputatus, si in quolibet loco fuerit, in
quo ecclesia est, et ad cottidianum psallendi offitium matutinis
uel uespertinis horis ad ecclesiam non conuenit,
deponatur a clero, si tamen castigatus ueniam ab episcopo
per satisfactionem noluerit promereri.

DISTINCTIO XCIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Obedientiam autem inferiores ex ordine superioribus
debent. Summo enim Pontifici ea debetur ab omnibus obedientia,
ut nulli liceat ei communicare, cui pro actibus suis ipse
inimicus extiterit, nec in ecclesia esse poterit, qui eius cathedram
deserit.
Unde B. Petrus princeps apostolorum in ordinatione
Clementis populum alloquens, inter cetera ait:

C. I. Cui pro actibus prauis Apostolicus inimicatur, communicare non debemus.

Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis,
et uos nolite expectare, ut ipse uobis dicat: cum illo nolite
amici esse, sed prudenter obseruare debetis, et uoluntati
eius absque communicatione obsecundare, et auertere
uos ab eo, cui ipsum sentitis aduersum; sed nec loqui his,
quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est,
dum cupit omnium uestrum amicicias habere, festinet
cicius reconciliari ei, qui omnibus preest, et per hoc redeat
ad salutem, cum obedire ceperit monitis presidentis. Si
uero quis amicus fuerit his, quibus ipse non loquitur,
unus est ipse ex illis, qui exterminare ecclesiam Dei
uolunt, et cum corpore uobiscum esse uideatur, mente et
animo contra uos est. Et est multo nequior hostis hic,
quam illi, qui foris sunt, et euidenter sunt inimici; hic enim
per amiciciarum speciem que inimica sunt gerit, et ecclesiam
dispergit et uastat. Ideoque huiusmodi apostolicis
institutis uos monentes instruimus, ut effecta certior
karitas uestra sollicitius deinceps agere studeat et
cautius, ne peruersi et infideles homines ledendi fideles
et beniuolos habeant facultatem.

C. II. A nullo debet suscipi, quem Romana repellit ecclesia.

Item Gregorius. [I. V. epist. 26.]
Miratus ualde sum, quia in tanto Salonitanae ecclesiae
clero uel populo uix duo ex sacris ordinibus inuenti
sunt, frater scilicet et coepiscopus meus Paulinus, et dilectissimus
filius meus Honoratus archidiaconus eiusdem
ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti
minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent.
Debuistis enim, karissimi filii, pensare ordines uestros, et
quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut
prius, si posset, ab illatis criminibus mundaretur, et tunc
ei uestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis
existeret.

C. III. Non est in ecclesia, qui cathedram Petri non sequitur.

Item Ciprianus. [de unitate ecclesiae]
Qui cathedram Petri, super quam ecclesia fundata est,
deserit, in ecclesia se esse non confidat.
Gratian. Episcopi uero, qui apostolicae ordinationi subiacent,
etiam hanc reuerentiam debent, ut singulis annis apostolorum
liminibus sese representent.
Unde Anacletus et Zacharias Papa:

C. IV. Singulis annis apostolorum limina uisitent episcopi, qui apostolicae ordinationi subiacent.

Iuxta sanctorum Patrum et canonum instituta episcopi
omnes, qui huius apostolicae sedis ordinationi subiacent,
qui propinqui sunt, annue circa idus magi sanctorum
principum apostolorum Petri et Pauli liminibus presententur
omni occasione seposita. Qui uero de longinquo,
iuxta cyrographum suum inpleant. Qui autem constitutionis
huius contemptor extiterit, preterquam si egritudine
fuerit detentus, sciat se canonicis subiacere sententiis.
II. Pars. Gratian. Reliqui uero in ecclesia minores
semper debent maioribus subesse, sicut in Sinodo S. Siluestri
[c. VII.] legitur:

C. V. Maioribus minores obedientiam exhibeant.

A subdiacono usque ad lectores omnes subditi sint
diacono cardinali uiro reuerentissimo, in ecclesia representantes
ei honorem. Porro pontifici presbiter, presbitero
diaconus, diacono subdiaconus, subdiacono acolithus,
acolitho exorcista, exorcistae lector, lectori hostiarius,
hostiario abbas, abbati monachus in omni loco representet
obsequium, siue in publico, siue in gremio
ecclesiae.

C. VI. Quid sit diaconorum offitium.

Item ex epistola [I.] Clementis Papae. [ad Iacobum
fratrem Domini]
Diaconi ecclesiae sint tanquam oculi episcopi, oberrantes
et circumlustrantes cum uerecundia actus totius ecclesiae,
et perscrutantes diligentius, si quem uideant uicinum
fieri precipicio et proximum esse peccato, ut referant hec


ad episcopum. Et infra: §. 1. Episcopo suggerere
que ad cultum ecclesiae et disciplinam eius pertinent,
diaconibus cura sit.

[C. VII.]

Item in eadem.
Sacerdotes uero dicebat B. Petrus sal terrae et
mundi lumen docens, eos in splendore operum glorificare
patrem Deum, de quibus Dominus ait: "Beati
estis, cum maledixerint uobis homines" et reliqua, et
iterum: "Vos estis sal terrae."

C. VIII. Non sunt habendi clerici, qui episcopali non gubernantur prouidentia.

Item ex Concilio Parisiensi.
Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt, qui
sub nullius episcopi disciplina et prouidentia gubernantur.
Tales enim acephalos, id est sine capite, prisca consuetudo
nuncupauit.

[C. IX.]

Item. [ex epist. III. Clementis]
Qui suis episcopis non obediunt, indubitanter rei et reprobi
existunt. Porro ipsi a Deo donum summi muneris
consecuntur, qui suis doctoribus, qui recte episcopi intelliguntur,
libenter obediunt.

C. X. In Deum scandalizantur, qui suo non obediunt episcopo.

Item Anacletus. [epist. I.]
Ille proculdubio scandalizatur in Deum, qui recte non
docet, et qui eius scandalizat episcopum uel sacerdotem.

C. XI. Septem debent esse diaconi in unaquaque ciuitate.

Item Euaristus omnibus Episcopis.
Diaconi (qui quasi oculi uidentur esse episcopi) septem
debent esse in unaquaque ciuitate, qui custodiant
episcopum predicantem, ne ipse ab insidiatoribus
quoquo modo infestetur, aut ledatur a suis, aut uerba diuina


detrahendo aut insidiando polluantur uel despiciantur:
sed ueritas spirituali redoleat feruore; pax predicata
labiis cum uoluntate animi concordet.

C. XII. De eodem.

Item ex Concilio Neocesariensi. [c. 14.]
Diaconi septem debent esse secundum regulam,
quamuis non magna sit ciuitas. Regulae autem
auctoritas ista est, quod et liber actuum apostolorum idem
insinuat.
III. Pars. Gratian. Ut ex premissis auctoritatibus
apparet, diaconi debent obedientiam presbiteris, sicut et
presbiteri episcopis. Sed diaconi superbientes sacerdotibus exequari,
uel potius preferri querebant, contra quorum insolentiam
multorum auctoritates manauerunt, eorum supercilium
reprimentes, atque ut sacerdotibus condignam obedientiam exhibeant
decernentes.
Unde Gelasius Papa [in epist. ad Episcopos per Lucaniam,
c. 9. et 10.] ait:

C. XIII. Nichil eorum, que sunt decreta primis ordinibus, uendicent sibi diaconi.

Diaconos propriam constituimus obseruare mensuram,
nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum
q uidpiam temptare permittimus, et nichil eorum
suo ministerio penitus applicare, que primis ordinibus
proprie decreuit antiquitas. Absque episcopo uel presbitero
baptizare non audeant, nisi predictis ordinibus
fortassis longius constitutis necessitas extrema conpellat.
Quod etiam laicis Christianis facere plerumque conceditur.
§. 1. Sacri corporis prerogationem sub conspectu
episcopi seu presbiteri (nisi his absentibus) ius non
habeant exercendi.

C. XIV. Inferiores presbiteris se diaconi cognoscant.

Item in Niceno Concilio. [c. 14. seu 18.]
Peruenit ad sanctum concilium, quod in locis quibusdam
et ciuitatibus presbiteris sacramenta diaconi porrigant. Hoc


neque regula, neque consuetudo tradidit, ut hi, qui offerendi
sacrificii non habent potestatem, his, qui offerunt, corpus
Christi porrigant. Sed et illud innotuit, quod quidam
diacones etiam ante episcopos sacramenta sumant.
Hec ergo omnia amputentur, et in sua diaconi mensura
permaneant, scientes, quod episcoporum quidem
ministri sunt, inferiores autem presbiteris habeantur.
Per ordinem ergo post presbiteros gratiam
sacrae communionis accipiant, aut episcopo, aut presbitero
porrigente eis. Sed nec sedere in medio presbiterorum
diacono liceat, quia si hoc fiat, preter regulam
probatur existere. Si quis autem post has
diffinitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

C. XV. Diaconus honorem exhibeat presbitero, et ipse ab inferioribus honoretur

Item ex Concilio Laodicensi. [c. 20]
Non oportet diaconum coram presbitero sedere, sed
iussione presbiteri sedeat. Similiter autem diaconus
honorem habeat a sequentibus, id est a subdiaconibus
et ab omnibus clericis.

C. XVI. Calicem benedicere et panem dare diacono non licet.

Item ex eodem. [c. 25.]
Non oportet diacones panem dare, nec calicem
benedicere.

C. XVII. Sicut episcopis, ita et presbiteris diaconi ministrent.

Item ex Concilio Cartaginensi [IV.] cui Papa Zosimus
interfuit per uicarios. [c. 37.]
Diaconi ita se presbiteri, sicut episcopi ministros
esse cognoscant.


[C. XVIII.]
Item in eodem. [c. 38.]
Presente presbitero diaconus eucharistiam corporis Christi
populo, si necessitas cogit, iussus eroget.

[C. XIX.]

Item in eodem. [c. 39. 40. et 41.]
Diaconus sedeat iubente presbitero quolibet loco.
Item diaconus in conuentu presbiterorum interrogatus
loquatur. Alba uero tantum tempore oblationis et
lectionis utatur.

C. XX. Diacones presbiteros se superiores cognoscant.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 39.]
Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut
se presbiteris anteponant, atque in primo choro ipsi
priores stare presumant, presbiteris in secundo choro constitutis.
Ergo, ut sublimiores se presbiteros agnoscant,
tam hii quam illi in utroque consistant.
IV. Pars. Gratian. Compagis uero calciari absque apostolici
licentia diaconibus non permittitur, sicut nec mapulis uti
absque eiusdem auctoritate quibuslibet clericis conceditur.
Unde Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano:
[lib. VII. epist. 28. indict. I.]

C. XXI. Absque apostolica licentia compagis diacones uti minime presumant.

Peruenit ad nos, quod diaconus ecclesiae
Catenensis calciatus compagis procedere presumpsisset,
quod quia hactenus nulli per totam Siciliam
licuit, nisi solis tantummodo diaconibus Messanensis ecclesiae,
quibus olim a predecessoribus nostris non dubitatur
esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantae temeritatis
ausus leuiter non est attendendus, cum omni hoc fraternitas
uestra subtilitate perquirat, ut an per se,
uel alicuius hoc auctoritate presumpserit, nobis subtiliter
innotescat. Nam si negligenter ea, que male usurpantur,
omittimus, excessus uiam aliis aperimus.

C. XXII. Mapulis clerici sine apostolici licentia uti non debent.

Idem Iohanni Rauennati Episcopo. [lib. II. epist. 54.
circa finem]
Illud autem, quod pro utendis a clero uestro mapulis
scripsistis, a clericis nostris est fortiter obuiatum, dicentibus,
nulli hoc umquam alii cuilibet concessum fuisse ecclesiae,
nec Rauennates clericos uel illic, uel in Romana ciuitate


tale aliquid cum sua conscientia presumpsisse, nec, si
temptatum esset, ex furtiua usurpatione sibi preiudicium
generari, sed etiam si in qualibet ecclesia hoc presumptum
fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione
Romani Pontificis, sed sola subreptione presumitur.

C. XXIII. Sicut in ministerio, ita in dispensatione sine diaconibus episcopus non uiuat.

Item Ieronimus ad Rusticum Narbonensem episcopum.
V. Pars. Diaconi sunt, quos in Apocalipsi legimus,
septem angeli ecclesiarum, hi sunt septem candelabra aurea,
hi sunt uoces tonitruorum. §. 1. Virtutum operatione
preclari, humilitate prediti, quieti, humiles, euangelizantes
pacem, annunciantes bona, dissensiones et rixas et
scandala resecantes, docentes, soli Deo conloquentes, in
templo nichil de mundo penitus cogitantes, dicentes patri et
matri: "non nouimus uos," et filios suos non agnoscentes.
§. 2. Sine his sacerdos nomen habet offitium
non habet. Hic minister Dei dicitur, quia scriptum est:
"Maior est, qui ministrat, quam cui ministratur."
Et sicut in sacerdote ministratio, ita in ministro
dispensatio sacramenti est. §. 3. Sacerdotibus etiam
propter presumptionem non licet de mensa Domini tollere
calicem, nisi eis traditus fuerit a diaconibus. §. 4.
Ita enim Deus noster omnipotens uniuersa disposuit, ut qui
maiorem se crediderit minor esset, et qui uideretur
minor maior existeret. Denique quam hoc uerum sit ipse
perpende. Leuitae conponunt mensam Domini, Leuitae
sacerdotibus, cum sacramenta benedicunt, assistunt,
Leuitae ante sacerdotes orant, ut et si distinctio
locorum credatur in mundo, etiam in altari Dei
uideant sibi episcopi, qui superbi sunt, diacones anteponi.
Si humilitatem diligunt et diaconi maiores se esse
in eo, quod sunt humiles, recognoscant. Tunc demum,
ut aures habeamus ad Deum, diaconus clamat, ipse
predicat, ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus,
nec leuiter hanc uocem, que loquitur
et pacem annunciat, aut negligenter aspicias. Sufficit
huic tantum ordini per Dominum concessum fuisse, ut non
solum sacerdos in templo Dei totum agere et inplere
uideatur. Et infra: §. 5. Nunc autem ex quo in
ecclesiis, sicut in Romano inperio, creuit auaritia, periit
lex a sacerdote et uisio de propheta; singuli quique
per potentiam episcopalis nominis, quam sibi ipsi


illicite absque ecclesia uendicarunt, totum, quod Leuitarum
est, in suos usus redigunt, nec hoc solum, quod
asscriptum est, sibi uendicant, sed cunctis auferunt
uniuersa. Mendicat infelix in plateis clerus, et seruili
operi mancipatus publicam de quolibet poscit
elemosinam. Qui ex eo magis despicitur
a cunctis, quo misere desolatus iuste
putatur ad hanc ignominiam deuenisse. §. 6. Solus
episcopus incubat donis, solus utitur ministerio,
solus uniuersa sibi uendicat, solus partes inuadit alienas,
solus occidit uniuersos. §. 7. Hinc propter auaritiam sacerdotum
odia sepe consurgunt, hinc episcopi accusantur
a clericis, hinc principium litis, hinc detractionis
causa, hinc origo fit criminis. Etenim si unusquisque
ita in hoc mundo uisibili aliquid possidere iubetur, ut sua
tantum sit possessione contentus, ac res non inuadat alienas,
non agrum pauperis tollat non uineam, non subuectorium
aliquod, non famulos, non fructum;
quanto magis qui ecclesiae Dei preest debet ita in omnibus
seruare iusticiam, ut hoc sibi uendicet, quod sui iuris
esse cognoscit, aliena non rapiat, aliena non tangat
equalem ceteris se faciat, et sicut sine his in ministerio
non uiuit, ita in dispensatione non uiuat? §. 8. Certe, ut ipse
nosti, qui uisibiliter in hoc mundo ius inuadit alienum,
accusatur a paupere, dampnatur a iudice, ita in ecclesia
Dei, cum quisque stipendia perdit, clamat ad
Dominum exauditur a Christo, nec differtur ultionis
sententia, si non sedantur uniuersa. Moderatio
enim Dei ac pietas solum nostrum reditum querit,
ac nos cupit longa sua bonitate saluari. Si non
conuertimur, si duri colli sumus, si in peccatis usque
ad mortem illicite perduramus, assidue peccantium,
non miseretur Deus.
VI. Pars. Gratian. Hoc capitulo sacerdotum auaricia
reprehenditur, diaconorum dignitas siue offitium commendatur.
Sed quia (ut supra dictum est) diaconi insolescentes etiam presbiteris
se preferendos arbitrati sunt, contra illorum supercilium
scribit Ieronimus ad Euangelum presbiterum:
[epist. LXXXV.]

C. XXIV. Diacones presbiteris debent subesse.

Legimus in Ysaia: "Fatuus fatua loquitur." Audio
quendam in tantam erupisse uecordiam, ut diaconos presbiteris
id est episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue
doceat, eosdem esse episcopos, quos presbiteros, quid
patitur mensarum et uiduarum minister, ut supra eos se tumidus
efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur?
Queris auctoritatem? Audi testimonium: "Paulus


et Timotheus serui Iesu Christi omnibus sanctis, qui
sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus." Vis et aliud
exemplum? In Actibus apostolorum ad unius ecclesiae
sacerdotes ita Paulus loquitur: "Attendite uobis, et
cuncto gregi, in quo uos: Spiritus sanctus posuit episcopos,
ut regatis ecclesiam Dei quam adquisiuit sanguine suo."
Ac ne quis contentiose in una ecclesia plures episcopos
fuisse contendat, audiat aliud testimonium, in quo manifestissime
declaratur uel conprobatur, eundem esse
episcopum atque presbiterum: "Propter hoc reliqui te
Cretae, ut que deerant corrigeres, et constitueres
presbiteros per ciuitates, sicut ego tibi mandaui: si quis
est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non
in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim
episcopum: sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem."
Et ad Timotheum: "Noli negligere gratiam,
que tibi data est per prophetiam et per inpositionem
manuum presbiterii." Sed et Petrus in prima epistola:
"Presbiteros, qui in uobis sunt, precor compresbiter,
et testis passionum Christi, et futurae gloriae, que
reuelanda est, particeps, regite gregem Christi, et inspicite
non ex necessitate, sed uoluntarie iuxta Deum."
Quod quidem grece significantius dicitur EPISCOPOUNTES
unde et nomen episcopi tractum est. Parua tibi uidentur
tantorum uirorum testimonia? Clangat tuba euangelica,
filius tonitrui, quem Iesus amauit plurimum, qui de pectore
saluatoris doctrinarum fluenta potauit: "Presbiter, Electae
dominae, et filiis eius, quos ego diligo in ueritate."
Et in alia epistola: "Presbiter Gaio karissimo, quem
ego in ueritate diligo." §. 1. Quod autem postea unus
electus est, qui ceteris preponeretur, in scismatis remedium
factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi
ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco euangelista
usque ad Eraclam et Dionisium episcopos, presbiteri
ex se semper unum eligebant et in excelsiori
gradu collocabant, quem episcopum nominabant, quomodo
si exercitus inperatorem faciat. Diaconi autem
eligant de se quem industrem nouerint, et archidiaconum
nuncupent. Quid enim facit excepta ordinatione
episcopus, quod non facit presbiter? Nec altera Romanae
urbis ecclesia, altera totius orbis existimanda est: et Galliae,
et Brittanniae, et Affrica, et Persis, et oriens et
India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant,
unam obseruant regulam ueritatis. Si auctoritas queritur,
orbis maior est urbe. Ubicumque fuerit episcopus,
siue Romae, siue Eugubio, siue Constantinopolim
siue Regio, siue Alexandrinae, siue Thanis, eiusdem est
meriti, eiusdem et sacerdotii. Potentia diuitiarum et paupertatis


humilitas uel sublimiorem episcopum, uel inferiorem
non facit; ceterum omnes apostolorum successores sunt.
§. 2. Sed dicis, quomodo Romae ad testimonium diaconi
presbiter ordinatur? Quid mihi profers unius urbis
consuetudinem? Quid paucitatem, de qua ortum est supercilium,
in leges ecclesiae uendicas? Omne quod rarum est
plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere preciosius est.
Diacones paucitas honorabiles, presbiteros turba contemptibiles
facit. Ceterum in ecclesia etiam Romae
presbiteri sedent, et stant diaconi, licet paulatim crebrescentibus
uitiis inter presbiteros absente episcopo diaconos
sedere uideamus, et in domesticis conuiuiis
benedictiones coram presbiteris dare. Discant, qui
hoc faciunt se non recte facere audiant Apostolos.
"Non est dignum, ut relinquentes uerbum Dei ministremus
mensis." Sciant diaconi quare constituti sint. Legant
Acta apostolorum, recordentur condicionis suae. Presbiter
et episcopus aliud etatis, aliud dignitatis est nomen.
Unde ad Titum et Timotheum de ordinatione
episcopi et diaconi dicitur; de presbiteris omnino reticetur,
quia in episcopo et presbiter continentur. Qui prouehitur,
a minori ad maius prouehitur. Aut igitur ex presbitero
ordinetur diaconus, ut presbitero maior conprobetur, in
quem crescit ex paruo, aut si ex diacono ordinatur
presbiter, nouerit se laicis maiorem sacerdotibus esse
minorem

C. XXV. De eodem.

Item Ciprianus. [lib. epist. 9.]
Dominus noster lesus Christus, rex et iudex et
dominus noster, usque ad passionis diem seruauit
honorem pontificibus et sacerdotibus quamuis illi
nec timorem Dei, nec agnicionem Christi seruassent. Nam
cum leprosum mundasset, dixit illi: "Vade, et ostende,
te sacerdotibus, et offer donum." Humilitatem nos
humilis docuit, sacerdotem adhuc appellans, quem
sciebat esse sacrilegum. Item subditus passioni cum
alapam accepisset, et ei diceretur: "Sic respondes pontifici?"
nichil contumeliose ille locutus est in personam
pontificis, sed sic magis innocentiam suam tuitus
est, dicens: "Si male locutus sum, exprobra de malo:
si autem bene, quid me cedis?" Que omnia ab eo ideo
facta sunt humiliter atque pacienter, ut nos humilitatis
ac pacientiae haberemus exemplum. Docuit enim
sacerdotes ueros legitimae et plene honorari, dum circa falsos
sacerdotes ipse talis extitit. §. 1. Meminisse autem diaconi
debent, quoniam apostolos, id est episcopos et presbiteros,
Dominus elegit, diaconos autem post ascensum
Domini in celum apostoli sibi constituerunt episcopatus
sui et ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra


Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos
diacones audere, a quibus fiunt.
VII. Pars. Gratian. Hoc autem, quod de diaconorum
minoritate dicitur, ubique seruandum est, nisi cum diaconus habuerit
locum aut proprii patriarchae, aut sui metropolitani.
Unde in VI. Sinodo [c. 7.] legitur:

C. XXVI. Diaconus sacerdotibus non preferatur, nisi locum metropolitani sui obtineat.

Precipimus, ne diaconus (quamuis etiam in dignitate,
hoc est in offitio quolibet ecclesiastico sit) ante presbiterum
sedeat, nisi cum locum habuerit proprii patriarchae aut
metropolitani pro aliquo capitulo; tunc enim sicut illius
locum tenens honorabitur. Si quis uero presumpserit hoc
tyrannice facere, a proprio gradu repulsus ultimus omnium
fiat in ordine suo.

DISTINCTIO XCIV.

GRATIANUS.
I. Pars. Subdiacono etiam summus patriarcha uices suas
committere ualet.
Unde Simacus ait:

C. I. Etiam subdiacono uices suas committit apostolica ecclesia.

Valde necessarium esse perspeximus, ut sicut decessorum
nostrorum fuit iudicium, ita uni eidemque personae
omnia committamus, et ubi nos presentes esse non possumus,
nostra per eum, cui precipimus, representetur auctoritas.
Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae intra
prouinciam Siciliam uices nostras auxiliante Deo commisimus.
Nec enim de eius actibus dubitare possumus, cui
Deo auxiliante totum nostrae ecclesiae noscimur patrimonium
commisisse.
II. Pars. Gratian. Legatum uero apostolicae sedis quicumque
inpedierit, usque ad satisfactionem excommunicetur.
Unde Alexander: [Papa I. epist. II. omnibus Episcopis]

C. II. Excommunicetur, qui legatum sedis apostolicae inpedire temptauerit.

Si quis autem legationem inpedit, non unius, sed multorum
profectum auertit, et sicut multis nocet, ita a multis
arguendus est, et bonorum societate priuandus. Et quia
Dei causam inpedit, et statum conturbat ecclesiae, ideo
ab eius liminibus arceatur. Ab omnibus itaque talis est
cauendus, et non in communione fidelium usque ad
satisfactionem recipiendus.


III. Pars. Gratian. Archidiaconi quoque, quamuis ex
offitio suo clericorum uitam diligenti examinatione debeant inquirere,
et que corrigenda inueniunt episcopo nunciare, tamen
dominacionem super eos exercere, et censum ab eis exigere prohibentur.
Unde in Cabillonensi Concilio [c. 15.] legitur:

C. III. Archidiaconi super presbiteros dominacionem non exerceant.

Dictum est, quod in plerisque locis archidiaconi super
presbiteros parrochianos quandam exercent dominacionem,
et ab eis censum exigunt, quod magis ad tirannidem, quam
ad rectitudinis pertinet formam. §. 1. Si enim iuxta
Apostoli sententiam episcopi non debent esse dominantes
in clero, sed forma facti gregis ex animo, multo minus
isti facere hoc debent. Sint itaque contenti regularibus
disciplinis, et teneant propriam mensuram, et quod eis ab
episcopis iniungitur, hoc per parrochias exercere
studeant, nichil per cupiditatem et auariciam presumentes.

DISTINCTIO XCV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem sacerdotes supra iubentur episcopis
tamquam subditi obedire, non ita intelligendum est, quasi non
liceat eis presentibus episcopis sacra misteria celebrare, (sicut
episcopali supercilio quidam ab his uolebant presbiteros prohibere),
sed quia presbiteri pontificibus, tamquam filii parentibus,
debent obedire. Baptizatos etiam crismate eis tangere conceditur.
Unde Gregorius scribit Ianuario Episcopo Caralitano:
[lib. III. epist. 26. Indict. XII.]

C. I. Ubi episcopi desunt, baptizatos in frontibus presbiteri crismate tangant.

Peruenit quoque ad nos, quosdam scandalizatos fuisse,
quod presbiteros crismate tangere eos, qui baptizati sunt,
prohibuimus. Et nos quidem secundum ueterem usum
nostrae ecclesiae fecimus. Sed si omnino hac de re aliqui
contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbiteri etiam in
frontibus baptizatos crismate tangere debeant, concedimus.
Gratian. Supra econtra Leo episcopus capitulo
"Quamuis corepiscopis": [Dist. LXVIII.]

C. II. Presbiteri ultra suum modum contendere non presumant.

Item Gelasius. [Papa Episcopis per Lucaniam, etc.
epist. V. c. 8.]
Presbiteros ultra suum modum tendere prohibemus,
nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere,
non conficiendi crismatis, non consignationis pontificalis
adhibendae sibimet arripere facultatem.


Gratian. Sed istud Gregorii pro scandalo sedando semel
concessum legitur. Illud autem Leonis et Gelasii usu approbante
preualuit, nisi forte ubi aliquorum consuetudo hoc admisit,
ut in absentia episcopi extrema necessitate cogente ex concessione
Gregorii presbiteri baptizatos in frontibus liniant. Prohibitio
uero Leonis et Gelasii in eo casu intelligatur, cum episcopi presentes
sunt, uel cum non cogit ultima necessitas. Oleo uero sanctificato
permittitur eis ungere infirmos. Unde Iacobus ait: "Infirmatur
quis in uobis? inducat presbiteros ecclesiae, qui orent
super eum ungentes eum oleo, et oratio fidei saluabit infirmum."
II. Pars. §. 1. Sed queritur, an episcopis liceat eodem
oleo ungere infirmos? uel si inpenitentibus huiuscemodi unctio
sit concedenda?
De his uero ita scribit Innocentius Papa: [ad Decentium
Eugubinum Episcopum, epist. I. c. ult.]

C. III. Oleo sanctificato non prohibentur episcopus tangere infirmos.

Illud superfluum uidemus adiectum, ut de episcopo
ambigatur, quod presbiteris licere non dubium est. Nam
idcirco de presbiteris dictum est, quia episcopi occupationibus
aliis inpediti ad omnes languidos ire non possunt.
Ceterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem
a se uisitandum, et benedicere, et tangere crismate sine
cunctatione potest, cuius est ipsum crisma conficere.
Non penitentibus istud fundi non potest, quia genus
est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur,
quomodo unum genus putatur posse concedi? His
igitur, frater karissime, omnibus, que tua dilectio uoluit a
nobis exponi, prout potuimus respondere curauimus.
III. Pars. Gratian. Crisma uero a suis episcopis ad baptismi
sanctificationem presbiteri petant.
Unde in Cartaginensi Concilio IV.: [c. 36.]

C. IV. Crisma singulis annis a proprio petatur episcopo.

Presbiteri, qui per dioceses ecclesias regunt, non a
quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per iuniorem
clericum, sed omni anno aut per se ipsos, aut per illum,
qui sacrarium tenet, ante pascae solempnitatem crisma
petant.

C. V. Presbiter idem est qui et episcopus ac sola consuetudine presbiteris episcopi presunt.

Item Ieronimus supra epistolam ad Titum.
Olim idem presbiter, qui et episcopus, et antequam
diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur
in populis: "Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego autem
Cephae," communi presbiterorum consilio ecclesiae gubernabantur.
Postquam autem unusquisque eos, quos
baptizauerat, suos esse putabat, non Christi, in toto orbe
decretum est, ut unus de presbiteris superponeretur


et scismatum semina tollerentur. Et paulo post:
§. 1. Sicut ergo presbiteri sciunt, se ex ecclesiae consuetudine
ei, qui sibi prepositus fuerit, esse subiectos, ita episcopi
nouerint, se magis consuetudine quam dispensationis
dominicae ueritate presbiteris esse maiores, et in communi
debere ecclesiam regere.

C. VI. Coram episcopis presbiteris docere licet.

Idem ad Rusticum Narbonensem Episcopum. [de septem
gradibus ecclesiae]
Ecce ego dico, presentibus episcopis suis atque astantibus
in altario presbiteros posse sacramenta conficere.
§. 1. Sed quia scriptum est: "Presbiteri duplici honore
honorentur, maxime qui laborant in uerbo Dei," predicare
eos decet, utile est benedicere, congruum est confirmare,
conuenit reddere communionem, necesse est uisitare
infirmos, orare pro inualidis, atque omnia Dei sacramenta
conplere. §. 2. Nemo hinc episcoporum inuidia diabolicae
temptationis infletur, irascatur si plebem
interdum presbiteri exhortentur, si in ecclesiis predicent, si
plebi, ut dictum est, benedicant. Etenim abnuenti
mihi ista sic dicam: qui non uult presbiteros facere que
iubentur a Deo, dicat, quid maior est Christo? aut quid
poterit corpori aut sanguini eius anteponi? Si presbiter
Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit,
benedicere populum non debet, qui Christum
consecrare non metuit? §. 3. Circa laicos ac mulieres
iubentibus uobis, iniustissimi sacerdotes, presbiter Dei
benedictionis perdit offitia amittit linguae opus, non habet
confidentiam predicandi, truncatus est omni parte uirtutum,
solum presbiteri nomen habet, plenitudinem atque perfectionem,
que consecrationi eius conpetit, non retentat. §. 4.
Quis hic, rogo, sacerdotes, honor uester est, ut
dampnum gibbi inferatis? Quoniam cum pastoribus per
potentiam aufertur Deo digna diligentia, contagium
quoddam et calamitas crescit in gregibus, ac dominici
patrimonii dampna conquiritis, dum soli uultis in ecclesia potentari.
§. 5. Presbiteri negotiorum ab initio, iudices
esse mandati sunt, presbiteri sacerdotum interesse debent
concilio, quoniam et ipsi presbiteri, ut legimus, episcopi
nominantur, secundum quod dictum est ad episcopum.
"Noli negligere gratiam, que tibi data est per
inpositionem manuum presbiteri" et alibi ad maiores


natu: "Qui uos posuit episcopos regere ecclesiam suam".
§. 6. Sed oderunt hoc superbi sacerdotes in presbiterii
nomine, qui nolunt hoc esse, quod Christus, qui discipulorum
pedes lauit, qui baptizatus a Iohanne est licet
baptizandum se esse a Domino proclamaret. Quod
propterea scribo, ut, si preteriti temporis error iam non
potest reuocari uel ad presens in ecclesiis faciant,
quod Romae fit, quod in Affrica fit, quod in oriente
fit, quod in Ispania, quod in Britannia, quod in
Gallia quod in omnibus locis, ubi humilitas perseuerat,
quod in celis (quod maius est), ubi sedes eorum
legitur esse disposita.

C. VII. Episcopi et clerici inuicem sibi honorem exhibeant.

Idem ad Nepotianum. [epist. II.]
Esto subiectus pontifici tuo, et quasi animae parentem
ama. §. 1. Sed et episcopi sacerdotes se
esse sciant, non dominos, honorent clericos quasi clericos
ut ipsis episcopis honor deferatur a clericis.
§. 2. Scitum est illud oratoris Domicii: "Cur ego, inquit,
te habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem?"
§. 3. Quod Aaron et filios, hoc esse episcopum
et presbiteros nouerimus. §. 4. Unus Dominus,
unum templum, unum sit ministerium. §. 5. Recordemur
semper, quod beatus Petrus apostolus precepit
sacerdotibus: "Pascite eum, qui in uobis est, gregem
Domini, prouidentes non coacte, sed spontanee, secundum
Deum, neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie,
neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregi
ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis
inmarcescibilem gloriae coronam." §. 6. Pessimae consuetudinis
est in quibusdam ecclesiis, tacere presbiteros et
presentibus episcopis non loqui quasi eis inuideant, aut
eos dedignentur audire. "Et si alii," ut inquit
apostolus Paulus, "fuerit reuelatum sedenti, prior taceat."
"Gloria patris est filius sapiens." Gaudeat episcopus
in iudicio suo, cum tales elegerit sacerdotes.

C. VIII. Presbiteri episcopos non precedant, sed comitentur uel subsequantur.

Item ex Concilio Laodicensi. [c. 56.]
Non oportet presbiteros ante ingressum episcopi ingredi,
et sedere in tribunalibus, sed cum episcopo ingredi, nisi forte


aut egrotet episcopus, aut in peregrinationis commodo
eum esse constiterit.

C. IX. Episcopus non dominum, sed collegam se presbiterorum cognoscat.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 34.]
Episcopus in quolibet loco sedens stare presbiterum
non patiatur.

[C. X.]

Item ex eodem. [c. 35.]
Episcopus in ecclesia in consessu presbiterorum
sublimior sedeat. Intra domum uero collegam se presbiterorum
esse cognoscat.

C. XI. Sine precepto episcopi presbiter non signet infantes.

Item ex Concilio Martini Papae.
Presbiter presente episcopo non signet infantes, nisi ab
episcopo fuerit illi preceptum.


[PALEA.

C. XII. De eodem.

Item ex Concilio Neocesariensi, c. 13.
Presbiteri ruris in ecclesia ciuitatis, episcopo presente
uel presbiteris ipsius urbis, offerre non possunt, nec panem
sacrificatum dare, calicemque porrigere. Si uere absentes
hi fuerint, et ad dandam ordinationem uocentur
soli, dare debebunt. ]

DISTINCTIO XCVI.

GRATIANUS.
Illud autem Honorii Augusti, quod de electione summi Pontificis
supra constituisse legitur, nullius momenti esse probatur,
cum non solum de ordinibus, sed nec etiam de rebus ecclesiasticis
laicis legatur aliquando attributa disponendi facultas. Unde
quecumque a principibus in ordinibus uel in ecclesiasticis rebus
decreta inueniuntur, nullius auctoritatis esse monstrantur.
Unde Simacus Episcopus catholicae ecclesiae urbis
Romae in Sinodo residens dixit:

C. I. De rebus ecclesiasticis disponendis laicis nulla facultas relinquitur.

Bene quidem fraternitas uestra ecclesiasticis legibus
assecuta, sub diuini timore iudicii que erant statuenda diffiniuit,


et ad iusticiae cumulum peruenit, cum sufficienter
uniuersa conplectitur, nec adiectione indiget plenitudo,
maxime de clericis, quos amor dominacionis inuasit, et
iugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere. §. 1. Quorum
excessus enarrare difficile est: unum tamen, quod occurrit,
uenerando ordini uestro intimare non differo. Inter
alia, scripturam quandam illustris memoriae Basilium quasi
pro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse refero,
in qua nullus Romanae ecclesiae interfuit, uel subscripsit
antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem.
Ne ergo disputem inde, unde potest uestrum
iudicare concilium requiratur, et referatur in medium, ut
ex lectione agnoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam.
Sancta sinodus respondit: "Deferatur in medium, ut
cuiusmodi sit possit agnosci." Hec cum diceret, Ormisda
diaconus recitauit: "Cum in Mausoleo, quod est
apud B. Petrum apostolum, resedisset sublimis et
eminentissimus uir prefectus pretorio atque patricius, agens
etiam uices precellentissimi regis Odoacris, Basilius, dixit:
"'Quamquam studii uestri et religionis intersit, ut in electione
episcopatus concordia principaliter seruetur ecclesiae,
ne per occasionem electionis status ciuitatis
uocetur in dubium, admonitione beatissimi uiri Papae nostri
Simaci Simplicii, quam ante oculos semper habere
debemus, hoc nobis meministis sub obtestacione fuisse mandatum,
ut propter illum strepitum et detrimentum ecclesiae
uenerabilis, si eum de hac luce contigerit transire, non sine
consultacione nostra cuiuslibet celebretur electio.'" Hec cum
legeret, Cresconius Tudertinae ciuitatis episcopus
surgens e consessu dixit: "Hic perpendat sancta sinodus,
utrum pretermissis personis religiosis, quibus
maxime cura est de tanto Pontifice, electionem eius
in suam possint redigere potestatem, quod contra canones
esse manifestum est." Item Ormisda diaconus legit: "Ac
ne confusionis atque dispendii aliquid uenerabilis
ecclesia sustineret, miramur, pretermissis quicquam nobis
fuisse temptatum, cum sacerdote nostro superstite
nichil debuisset assumi. Quare si amplitudini uestrae
uel sanctitati placet, incolumia omnia, que ad futuri antistitis
electionem respiciunt, religiosa ueneratione seruemus,
hanc legem specialiter preferentes, quam nobis heredibusque
nostris Christianae mentis deuotione sancimus: ne umquam
predium, siue rusticum, siue urbanum, uel ornamenta, aut
ministeria que nunc sunt ecclesiarum, uel que ex quibuslibet
titulis ecclesiarum iure peruenerint, ab eo, qui
nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, et
illis, qui futuris seculis sequuntur, quocumque titulo
aut commento alienari liceat. Et quicumque hoc


facere uoluerit, inefficax atque irritum iudicetur, sitque
facienti, consentienti accipientique anathema." §. 2.
Maximus episcopus Bleranae ecclesiae dixit: "Modo sancta
sinodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in
ordinem ecclesiasticum dictare, aut si laicus potuit sacerdoti
anathema dicere, et contra canones quod ei non conpetebat
constituere? Dicite, quid uobis uidetur? De me
licuit laico legem dare?" Sancta sinodus dixit: "Non licuit,"
et adiecit: "Lege sequentia." Ormisda diaconus legit:
"Et is, qui predium seu rusticum uel urbanum iuris
ecclesiastici fuerit consecutus, nouerit se nulla lege uel
prescriptione munitum; sed siue is, qui alienauerit, siue qui
eum sequens, uoluntate contraria predium huiusmodi
alienatum retinere temptauerit, id cum fructibus
restituat, qui illud fuerit consecutus." §. 3. Hec
cum legeret, Stephanus Venusinae ecclesiae episcopus surgens
e consessu dixit: "Perlegatur." Hormisda diaconus
legit: "Qua etiam pena placuit accipientis
etiam heredes afficere. In qua re cuilibet clericorum nulla
contradicendi libera sit facultas. Iniquum est enim et sacrilegii
instar, ut que pro salute et requie animarum
suarum unusquisque uenerabili ecclesiae pauperum
causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos maxime
seruare conuenerat, in alterum transferantur. Plane
quecumque in gemmis, uel auro siue argento, nec non
et uestibus minus apta usibus uel ornatui uidebuntur ecclesiae,
que seruare ac diu manere non possunt, sub iusta
estimatione uendantur, et erogatio religioni proficiat."
§. 4. Cumque lecta fuisset, Laurentius episcopus Mediolanensis
ecclesiae dixit: "Ista scriptura nullum Romanae
ciuitatis potuit obligare Pontificem, qui non licuit laicis
statuendi in ecclesia preter Romanum Papam habere
aliquam potestatem: quos obsequendi manet necessitas,
non auctoritas inperandi, maxime cum nec Papa Romanus
subscripserit, nec alicuius secundum canones metropolitani
legatur assensus." §. 5. Petrus episcopus Rauennatis ecclesiae
dixit: "Scripturam, que in nostra congregatione
uulgata est, nullas uires habere manifestum est, quia nec
canonibus conuenit, et a laica persona concepta uidetur,
maxime quia in ea nullus presul sedis apostolicae interfuisse,
uel propria subscriptione eam confirmasse monstratur."
§. 6. Eulalius episcopus Siracusanae ecclesiae dixit:
"Scripturam, que in sacerdotali concilio recitata est, euidentissimis
documentis constat inualidam: primum,
quod contra Patrum regulas a laicis, quamuis religiosis
(quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi
legitur umquam attributa facultas), facta uidetur;
deinde quod nullius presulis apostolicae sedis subscriptione
firmata docetur. Quod si cuiuslibet prouinciae sacerdotes
intra suos terminos concilio habito quicquid sine metropolitani
sui auctoritate tractauerint, irritum esse debere
sancti Patres sanxerunt quanto magis quod in apostolica
sede, nunc extante presule (qui, merito B. Petri
apostoli per uniuersum orbem primatum obtinens sacerdotii,


statutis sinodalibus consueuit tribuere firmitatem) a laicis
(licet consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen Pontifici,
a quo consecrati probantur, preiudicium inferre non
potuerunt) presumptum fuisse cognoscitur, uiribus carere
non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo
statuta censeri?" §. 7. Sancta sinodus dixit: "Licet
secundum prosecutionem uenerabilium fratrum nostrorum
Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, uel Stephani,
nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturam
nullius esse momenti, uerumtamen etiamsi aliqua possit
ratione subsistere, modis omnibus in sinodali conuentu
prouida beatitudinis uestrae sententia eneruari conueniebat
et in irritum deduci, ne in exemplo remaneret
presumendi quibuslibet laicis, quamuis religiosis, uel potentibus,
in quacumque ciuitate quolibet modo aliquid decernere
de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi
indiscusse a Deo cura commissa docetur."
Unde in sexta actione Calcedonensis Concilii Martianus
Inperator dixit inter cetera:

C. II. Inperatores ad fidem confirmandam, non potenciam

ostendendam sinodo interesse debent.
Nos ad fidem confirmandam, non ad potenciam
ostendendam exemplo religiosissimi principis Constantini
sinodo interesse uolumus, ut inuenta ueritate
non ultra multitudo prauis doctrinis attracta discordet.

[C. III.]

Item in eadem. [VI. actione, in fine]
Quedam capitula sunt, que ad honorem uestrae reuerentiae
uobis seruauimus, decorum esse iudicantes, a
uobis hec regulariter firmari potius per sinodum, quam
nostra lege sanciri.

C. IV. Sinodali conuentui inperatores interesse non conuenit, nisi ubi de fide agitur.

Item Nicolaus Papa. [in epistola ad Michaelem Imp.
que incipit: "Proposueramus."]
Ubinam legistis, inperatores antecessores uestros
sinodalibus conuentibus interfuisse, nisi forsitan in
quibus de fide tractatum est, que uniuersalis est, que
omnium communis est, que non solum ad clericos, uerum
etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos?

C. V. De presulibus diuinarum rerum, qui humanis rebus presunt iudicare non possunt.

Idem. [in eadem epistola]
Denique hi, quibus tantum humanis rebus, et non diuinis
preesse permissum est, quomodo de his, per quos diuina
ministrantur, iudicare presumant, penitus ignoramus.

C. VI. Nec inperator iura Pontificis, nec Pontifex iura regia usurpet.

Idem. [paulo inferius]
Cum ad uerum uentum est, ultra sibi nec inperator
iura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen inperatorium
usurpauit, quoniam idem mediator Dei et hominum,
homo Christus Iesus, actibus propriis et dignitatibus
distinctis offitia potestatis utriusque discreuit, propria uolens
medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia
rursum in inferno demergi, ut et Christiani inperatores
pro eterna uita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro
cursu temporalium tantummodo rerum inperialibus legibus
uterentur, quatinus spiritualis actio a carnalibus distaret
incursibus, et Deo militans minime se negociis secularibus
inplicaret, ac uicissim non ille rebus diuinis presidere
uideretur, qui esset negociis secularibus inplicatus.

C. VII. A seculari potestate Pontifex prorsus nec solui nec ligari ualet.

Idem. [in eadem, paucis interiectis]
Satis euidenter ostenditur, a seculari potestate nec solui
prorsus, nec ligari Pontificem, quem constat a pio
principe Constantino (quem longe superius memorauimus)
Deum appellatum, cum nec posse Deum ab
hominibus iudicari manifestum sit. Sed et Theodosius
minor sanctae sinodo scribens dixit Ephesinae primae.
"Deputatus est igitur Candidianus, magnificentissimus
comes strenuorum domesticorum, transire usque ad sanctissimam
sinodum uestram, et in nullo quidem, quem faciendae
sunt de piis dogmatibus questiones seu potius expositiones,
communicare. Illicitum namque est eum, qui
non sit in ordine sanctissimorum episcoporum, ecclesiasticis
intermisceri tractatibus." (Et post pauca:) §. 1.
His itaque manifestis repertis aparet conministrum
Ignatium per inperialem tantummodo sententiam nullo modo
potuisse prorsus expelli. In cuius dampnatione quia presulum
quoque assensus est subsecutus, aparet fuisse
patratum id causa adulationis, non legitimae sanctionis.

C. VIII. Facta Pontificum inperator iudicare non debet.

Idem Lodouico Inperatori.
In scripturis narratur Constantinus inperator dixisse
"Vere si propriis oculis uidissem sacerdotem Dei, aut
aliquem eorum, qui monachico habitu circumamicti sunt
peccantem, clamidem meam explicarem et cooperirem
eum, ne ab aliquo uideretur." In quibus igitur, desiderantissime


fili, necessario commonemini, ut quemadmodum
fide et religione ac honoris parilitate ei adequari
uidemini, ita quoque humilitate atque deuotione equiparari
nichilominus anheletis, ita ut in nullo inferior eo, sed potior
inueniamini post exempla, qui talem se exhibuit ante
talia prorsus exempla. Sed hec quidem diximus,
cautos uos reddere cupientes, ut si de Domini sacerdotibus,
qui iure patres dicuntur, aliquid contigerit uos audire,
quod confusionem piis mentibus ingerat, non infronitum,
sed pudoratos filios Noe imitantes, patriam de reliquo
uerecundiam contegatis, ut affluenti, quemadmodum et illi,
benedictione repleri moderante Domino mereamini.

C. IX. Regum et principum patres et magistri sacerdotes censentur.

Item ex epistola Gregorii [VII.] ad Hermannum
Metensem Episcopum, [lib. VIII. epist. 21.]
Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum
omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne
miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem,
discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis
obligationibus illum suae potestati subicere, a quo credit
non solum in terra, sed etiam in celis se ligari posse et solui?

C. X. Auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas huius mundi gubernacula regit.

Item Gelasius Papa Anastasio Inperatori.
Duo sunt quippe, inperator auguste, quibus principaliter
hic mundus regitur: auctoritas sacra Pontificum,
et regalis potestas. In quibus tanto grauius est pondus
sacerdotum, quanto etiam pro ipso regibus hominum in
diuino sunt reddituri examine rationem. Et post pauca:
§. 1. Nosti itaque inter hec ex illorum te pendere
iudicio, non illos ad tuam posse redigi uoluntatem.
§. 2. Talibus igitur institutis, talibusque fulti auctoritatibus
plerique Pontificum, alii reges, alii inperatores excommunicauerunt.
Nam si speciale aliquod de personis
principum requiratur exemplum, B. Innocentius Papa Archadium
inperatorem (quia consensit, ut S. Iohannes Crisostomus
a sua sede pelleretur), excommunicauit. B.
etiam Ambrosius, licet sanctus, non tamen uniuersalis
ecclesiae episcopus, pro culpa, que aliis sacerdotibus non
adeo grauis uidebatur, Theodosium Magnum inperatorem
excommunicans ab ecclesia exclusit; qui etiam in suis
scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo,
quam regia potestate sit altior ordo sacerdotalis, hoc
modo circa principium sui pastoralis scribens: "Honor,


fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit conparationibus
adequari. Si regum fulgori conpares et principum
diademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad
auri fulgorem conpares, quippe cum uideas regum colla et
principum submitti genibus sacerdotum, et osculata eorum
dextera, orationibus eorum credant se communicari."

C. XI. Inperatores debent Pontificibus subesse, non preesse.

Item Iohannes.
Si inperator catholicus est (quod salua pace ipsius
dixerimus) filius est, non presul ecclesiae; quod ad religionem
conpetit discere ei conuenit, non docere; habet priuilegia
potestatis suae, que administrandis legibus publicis
diuinitus consecutus est, et eius beneficiis non ingratus
contra dispositionem celestis ordinis nil usurpet. Ad sacerdotes
enim Deus uoluit que ecclesiae sunt disponenda
pertinere, non ad seculi potestates, quas, si fideles sunt,
ecclesiae suae sacerdotibus uoluit esse subiectas. Non
sibi uendicet alienum ius, et ministerium, quod alteri deputatum
est, ne contra eum tendat abrumpi, a quo omnia
constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare uideatur,
a quo propriam consecutus est potestatem. Non a legibus
publicis, non a potestatibus seculi, sed a pontificibus et
sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis clericos
et sacerdotes uoluit ordinari, et discuti et recipi de errore
remeantes. Inperatores Christiani subdere debent executiones
suas ecclesiasticis presulibus, non preferre.


[PALEA.

C. XII. De eodem.

Item Gelasius ad Episcopos orientales.
Numquam de pontificibus nisi ecclesiam iudicasse;


non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam
absque ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi
solere principes Christianos decretis ecclesiae, non suam
preponere potestatem; episcopis caput subdere principem
solitum, non de eorum capitibus iudicare. ]


[PALEA.

C. XIII. De eodem.

Constantinus inperator coronam, et omnem regiam dignitatem
in urbe Romana, et in Italia, et in partibus occidentalibus
Apostolico concessit. Nam in gestis B. Siluestri
(que B. Papa Gelasius in concilio LXX. episcoporum a
catholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas
hoc imitari dicit ecclesias) ita legitur: ]


[PALEA.

C. XIV. De eodem.

Constantinus inperator quarta die sui baptismi
priuilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto
orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut
iudices regem. In eo priuilegio ita inter cetera legitur:
"Utile iudicauimus una cum omnibus satrapis nostris,
et uniuerso senatu optimatibusque meis, etiam et cuncto
populo Romanae gloriae inperio subiacenti, ut sicut B.
Petrus in terris uicarius Filii Dei esse uidetur constitutus,
ita et Pontifices, qui ipsius principis apostolorum
gerunt uices, principatus potestatem amplius quam terrena
inperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere
uidetur, concessam a nobis nostroque inperio obtineant,
eligentes nobis ipsum principem apostolorum uel eius
uicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut


nostram terrenam inperialem potentiam, sic eius sacrosanctam
Romanam ecclesiam decreuimus ueneranter honorari,
et amplius quam nostrum inperium et terrenum
thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose exaltari,
tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atque
uigorem, et honorificentiam inperialem. Atque decernentes
sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor precipuas
sedes, Alexandrinam, Antiocenam, Ierosolimitanam,
Constantinopolitanam, quam etiam super omnes
in uniuerso orbe terrarum ecclesias Dei, et Pontifex,
qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae
extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius
mundi existat, et eius iudicio queque ad cultum Dei uel
fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint disponantur."
Et infra: §. 1. Ecclesiis beatorum apostolorum
Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum
predia contulimus, et rebus diuersis eas ditauimus,
et per nostram inperialem iussionem sacram tam in oriente,
quam in occidente, uel etiam septentrionali et meridiana
plaga, uidelicet in Iudea, Grecia, Asia, Thracia, Affrica et
Italia, uel diuersis insulis, nostra largitate ei concessimus,
ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Siluestri
summi Pontificis successorumque eius omnia disponantur.
Et infra: §. 2. Beato Siluestro Patri nostro
summo Pontifici et uniuersalis urbis Romae Papae, et
omnibus, eius successoribus Pontificibus, qui usque in
finem mundi in sede B. Petri erunt sessuri, de presenti
contradimus palatium inperii nostri Lateranense,
deinde diadema, uidelicet coronam capitis nostri, simulque
frigium, nec non et superhumerale, uidelicet lorum,
quod inperiale circumdare assolet collum; uerum etiam
et clamidem purpuream, atque tunicam coccineam, et
omnia inperialia indumenta; sed et dignitatem inperialium
presidentium equitum, conferentes etiam et
inperialia sceptra, simulque cuncta signa, atque
banda, et diuersa ornamenta inperialia, et omnem
processionem inperialis culminis et gloriam potestatis
nostrae. §. 3. Viris autem reuerentissimis clericis in
diuersis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae


seruientibus illud culmen singularitate, potentia et precellentia
habere sancimus, cuius amplissimus noster
senatus uidetur gloria adornari, id est patricios atque
consules effici, nec non et ceteris dignitatibus inperialibus
eos promulgamus decorari. Et sicut inperialis
milicia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae
ornari decernimus. Et quemadmodum inperialis
potentia offitiis diuersis, cubiculariorum nempe, et ostiariorum,
atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam
Romanam ecclesiam decorari uolumus. Et ut amplissime
pontificale decus prefulgeat, decernimus et hoc, clericorum
eiusdem sanctae Romanae ecclesiae manipulis et
linteaminibus, id est candidissimo colore, decorari equos,
ita et equitare. Et sicut noster senatus calciamentis utitur
cum udonibus, id est candido linteamine illustratis,
sic utantur et clerici, ut sicut celestia, ita et terrena ad
laudem Dei decorentur. §. 4. Pre omnibus autem licentiam
tribuimus ipsi sanctissimo Patri nostro Siluestro et
successoribus eius ex nostro indicto, ut quem placatus
proprio consilio clericare uoluerit, et in religiosorum
numero clericorum connumerare, nullus ex omnibus
presumat superbe agere. §. 5. Decreuimus itaque
et hoc, ut ipse et successores eius diademate, uidelicet
corona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro
purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite ad
laudem Dei pro honore B. Petri gestare. Ipse uero
beatissimus Papa, quia super coronam clericatus, quam
gerit ad gloriam B. Petri, omnino ipsa ex auro non est
passus uti corona, nos frigium candido nitore splendidum,
resurrectionem dominicam designans, eius sacratissimo
uertici manibus nostris inposuimus, et tenentes
frenum equi ipsius pro reuerentia B. Petri stratoris
offitium illi exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius
successores singulariter uti in processionibus ad imitationem
inperii nostri. §. 6. Unde ut pontificalis apex non
uilescat, sed magis quam terreni inperii dignitas gloria
et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut
predictum est, quam Romanam urbem, et omnes
Italiae seu occidentalium regionum prouincias, loca et ciuitates


prefato beatissimo Pontifici nostro Siluestro
uniuersali Papae contradimus atque relinquimus, et ab
eo et a successoribus eius per hanc diualem nostram et
pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque
iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansura.
§. 7. Unde congruum perspeximus nostrum
inperium et regni potestatem in orientalibus transferri
regionibus, et in Bizantiae prouinciae optimo loco
nomini nostro ciuitatem edificari, et nostrum illic constitui
inperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae
religionis caput ab inperatore celesti constitutum est, iustum
non est, ut illic inperator terrenus habeat potestatem.
§. 8. Hec uero omnia, que per hanc nostram inperialem
sacram, et per alia diualia decreta statuimus atque
confirmauimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa
permanere decernimus Unde coram Deo
uiuo, qui nos regnare precepit, et coram terribili eius iudicio
obtestamur per hoc nostrum inperiale constitutum
omnes nostros successores inperatores, uel cunctos optimates,
satrapas etiam, amplissimum senatum, et uniuersum
populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum
cunctis retro temporibus inperio nostro subiacentem
nulli eorum quoquo modo licere hec aut infringere,
aut in quoquam conuellere. Si quis autem, quod non
credimus, in hoc temerator aut contemptor extiterit,
eternis condempnationibus subiaceat innodatus, et sanctos
Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in presenti
et in futura uita sentiat contrarios, atque in inferno
inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat
inpiis. Huius uero inperialis decreti nostri paginam
propriis manibus roborantes, super uenerandum corpus B.
Petri principis apostolorum posuimus. Datum Romae
3. Calendas Aprilis, Domino nostro Flauio Constantino
Augusto quater, et Gallicano V. C. Coss. ]
C. XV. Inperialis auctoritas religiosae dispensationis
mensuram non mutat.
Item Gelasius. [ad Episcopos Dardaniae]
Sicut quamuis parua ciuitas prerogatiuam presentis
regni non minuit, sic inperialis presentia mensuram dispensationis
religiosae non mutat. Et infra: §. 1. Semper est
effectum sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia
prouenire. Nam qualescumque pontifices, etsi errore
humanitus accidente, non tamen contra religionem
ullatenus excedentes, nullatenus uidentur a seculari
potestate posse percelli.

C. XVI. Ecclesias restaurare contritas, non pontifices persequi boni principis est.

Item Marcellus Papa Maxentio.
Boni principis est ac religiosi ecclesias contritas atque
conscissas restaurare, nouasque edificare, et Dei
sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos
eorumque successores sub diuina contestacione constitutos
precepisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec
inferri fluctuaciones, nec inuidere laborantibus in agro
dominico, nec expelli eterni regis dispensatores.

DISTINCTIO XCVII.

GRATIANUS.
I. Pars. Hoc capitulo patenter ostenditur, quod nec inperatori,
nec cuilibet laico licet decernere uel de electione Pontificis
uel de rebus ecclesiasticis. Quecumque autem ab eis constituta
fuerint, pro infectis habenda sunt, nisi subscriptione Romani Pontificis
fuerint roborata. Unde illud Honorii Augusti, ut supra
dictum est, uanum esse uidetur, quod contra auctoritatem sacrorum
canonum de electione summi Pontificis decernere temptauerit.
Sed sicut ex eodem capitulo habetur, precibus ecclesiae inperator
in presumptores ualet decernere, sicut pro defensione fidei quondam
decreuisse leguntur, ne heretici aliquid nomine ecclesiae
possiderent. Ab ea autem non inuitati de rebus ecclesiasticis
aliquid disponendi non habent facultatem. Honorius uero Augustus
non sua auctoritate, sed B. Bonifatio suplicante, ecclesiasticae
quieti consulere et concertantium ambitionem punire
curauit.
Unde idem Bonifatius Episcopus suplicationis epistolam
Honorio Augusto destinauit, dicens:

C. I. Epistola Bonifatii ad Honorium Augustum.

Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium
uobis res humanas regentibus deputauit, nos cura constringit,
ne causis eius, quamuis adhuc corporis incommoditate
detinear, propter conuentus, qui a sacerdotibus et clericis
uniuersis et Christianae plebis perturbationibus agitantur,
apud aures Christianissimi principis existimemur desse.
Si enim secus quam oportet eueniat, non uos id facere,
qui cuncta equa moderatione conponitis, sed nos per nostram


tacentem desidiam uidebimur quod ciuitatis quietem
et ecclesiae pacem peruertere ualeat admisisse. Cum enim
humanis rebus diuinae cultor religionis Domino fauente
prouideas, nostra culpa erit, si non id sub uestra gloria,
quam certum est diuinis semper rebus animo propensiori
fauisse, firmo et stabili iure custodiatur, quod per tot annorum
seriem sub illis etiam principibus obtinuit, quos
nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est, ut licita
seruentur, et sub uestrae inperio clementiae minime que
sunt illicita formidentur. §. 1. Ipsa enim ecclesia deuotionem
tuam, Christianissime inperator, meo quidem sermone,
sed suo uenerabili affectu appellat, quam Christus Deus
noster, uestrae fidei rector et uestri inperii gubernator,
sibi uni desponsatam et intactam uirginem seruat,
ne in ea aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus
illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore
turbari, gloriosissime et tranquillissime inperator semper
auguste. Ipsa uero (que uni desponsata est,
uestra tamen mater est) ecclesia pietatem uestram
legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, preterita
presentiaque repetit. Vobis, inquit, religiosissime
inperantibus modo tutus est populus, tam
fidus Deo quam tibi, principi Christiano. Ecce enim
inter misteria, inter preces suas, quas pro uestri felicitate
dependit inperii, teste, apud quem et de cuius sede
agitur, sancto Petro, sollicitis pro religionis obseruantia
uocibus clamat, cum sollicita peticione miscetur oratio,
ne hos in uarias res solito temptatore occulte sollicitante
semel euulsa discordia distrahat. Angeretur pluribus,
princeps Christianissime, mater ecclesia, nisi apud
te suarum esset secura causarum, et in obpressionibus
idolorum, in hereticorum correctionibus, fide tua, diuino
cultu pariter cum inperio semper florente, uicisset. §. 2.
Habet refugium pium tuae mansuetudinis animum, cum
suae religionis ueneratione coniunctum, cum, quicquid
huic proficiat, uos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus
meis, probatissimis uiris, a me et ab omnibus
(qui ecclesiam faciunt legatis; quibus prosequentibus
(precamur) causa sacrae religionis, ut in urbe uestrae
mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis,
in perpetuum statui uniuersalis ecclesiae consultatis.

C. II. Rescriptum Honorii ad Bonifatium Papam.

Victor Honorius, inclitus, triumphator, semper augustus,
sancto ac uenerabili Bonifatio Papae urbis eternae.
Scripta beatitudinis uestrae debita reuerentiae gratulatione
suscepimus, quibus recensitis egimus omnipotenti


Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum
incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et
ideo reuertentibus uenerabilibus uiris gaudium nostrum sacrorum
apicum attestatione signamus, ac petimus, uti
cottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotum
suum circa salutem atque inperium nostrum inpendere
dignetur. Illud autem pietati nostrae satis placuisse
cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum ac populi
perturbatione sollicita est. Que ut aliqua ratione non
possit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum.
Denique beatitudine tua predicante id ad cunctorum
clericorum noticiam uolumus peruenire, ut, si quid forte religioni
tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit,
sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo
contra fas etc., ut supra. Et infra: §. 1. Unde id seruandum
est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos
animos ex serenitatis nostrae admonicione custodiant, nec
aliquid seditionis conspirationibus temptare conentur,
cum certum sit, nulli partium sua studia profutura.
II. Pars. Gratian. Sine signatis apicibus non est mos
Romanae ecclesiae

C. III. Romana non consueuit ecclesia sine signatis apicibus legationem undecumque suscipere.

Nobilissimus uir atque strenuus uestrae sublimitatis
legatus, licet nullam epistolam iuxta consuetudinem a uobis
nostro Pontificio detulisset, licet numquam apostolicae sedis
moris fuerit absque signatis apicibus undecumque legationem
suscipere, nos tamen uos in illa honorantes, eiusque
grauitatem et eloquiorum illius ueridicas cognoscentes
assertiones, nichilominus eum et sicut decuit suscepimus, et
ei, sicut honestum fuit, credidimus.

DISTINCTIO XCVIII.

GRATIANUS.
Que circa ordinandos sint obseruanda, que in eorum electione
diligenter sint consideranda, multorum auctoritatibus
monstrata sunt. Sed quia ueritas rei nonnumquam obscuratur
mutacione prouinciae, decretum est sacris canonibus, ut peregrini,
nisi quinque uel eo amplius suorum episcoporum fuerint commendati
cyrographis, non ordinentur.


Unde Siluester papa presidens in generali sinodo dixit:

C. I. Nisi quinque episcoporum litteris designatum, transmarinum

hominem ad clericatum nullus suscipiat.
Nullus aliqua ratione transmarinum hominem penes
nos in clericatus gradu suscipiat, nisi quinque episcoporum
designatus sit cyrographis.

C. II. De eodem.

Item Anastasius [I.] urbis Romae Episcopus omnibus
Episcopis. [ep. I. cap. 2.]
Transmarinos homines in clericatus honore nemo
suscipiat, nisi quinque aut eo amplius episcoporum cyrographis
fuerint designati, quia per subreptionem multa
solent euenire.

C. III. De eodem.

Item Gregorius Romanae Ecclesiae presul Squillatiano
Episcopo. [lib. II. epist. 25.]
Affros passim, et ignaros peregrinos, ad ecclesiasticos
ordines tendentes, nulla ratione suscipias, quia Affrorum
alii quidam sunt Manichei, alii rebaptizati;
peregrini uero plurimi in minoribus ordinibus
constituti fortiores de se pretendisse honores sepe probati
sunt.

C. IV. Non sunt promouendi ad clerum, qui inperegre

fuerint baptizati.
Item ex Concilio Eliberitano. [c. 24.]
Omnes, qui inperegre fuerint baptizati, eo quod
eorum minime sit cognita uita, placuit ad clerum non esse
promouendos in alienis prouintiis.

DISTINCTIO XCIX.

GRATIANUS.
I. Pars. De primatibus autem (quorum supra mentionem
fecimus) queritur, quem gradum in ecclesia obtineant? an in
aliquo a patriarchis differant? quam obedientium archiepiscopi
eis debeant? primates et patriarchae diuersorum sunt nominum,
sed eiusdem offitii. Ab archiepiscopis, quotiens necesse fuerit,
episcopi ad primates appellant, sed a primatibus ad archiepiscopos


appellari non licet. Debent quoque obedientiam primatibus
archiepiscopi in omnibus, que sibi ab eis fuerint iuste
inperata.
Unde Anacletus Papa ait: [ad Episcopos Italiae,
epist. II.]

C. I. Que obedientia sit exhibenda primatibus.

Prouintiae multo ante Christi aduentum tempore diuisae
sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis et B. Clemente
predecessore nostro ipsa diuisio est renouata. Et in
capite prouintiarum, ubi dudum primates erant legis seculi
ac prima iudiciaria potestas, ad quos, qui per reliquas
ciuitates commorabantur, quando eis necesse erat, qui
ad aulam inperatorum uel regum confugere non poterant
uel quibus permissum non erat, confugiebant pro
obpressionibus uel iniusticiis suis, ipsosque appellabant
quotiens opus erat, sicut in lege eorum preceptum erat,
ipsis quoque in ciuitatibus uel locis nostris patriarchas
uel primates, qui unam formam tenent, licet diuersa sint nomina,
leges diuinae et ecclesiasticae poni et esse iusserunt,
ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosque
appellarent, et ipsi primatum nomine fruerentur. Reliquae
uero metropolitanae ciuitates, que minores iudices
habebant (licet maiores comitibus essent) haberent metropolitanos
suos, qui predictis iuste obedirent primatibus,
sicut et in legibus seculi olim ordinatum erat, qui non
primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum
nomine fruerentur.

C. II. Non uocentur primates, nisi qui primas sedes tenent.

Item Anicetus. [ad Episcopos Galliae]
II. Pars. Nulli archiepiscopi primates uocentur, nisi
illi, qui primas sedes tenent, quarum episcopos apostoli
eorumque successores regulariter patriarchas uel primates
esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad
fidem conuertatur, cui necesse sit pre multitudine primatem
constitui. Reliqui metropolitani nominentur, qui
alias metropoles tenent.

C. III. Princeps summus sacerdotum non appelletur primae sedis episcopus.

Item ex Concilio Affricano. [c. 6.]
Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum,


aut summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed
tantum primae sedis episcopus.
II. Pars. Uniuersalis autem nec etiam Romanus pontifex
appelletur.
Unde Pelagius papa omnibus Episcopis:

C. IV. Nec etiam Romanus Pontifex uniuersalis est appellandus.

Nullus patriarcharum uocabulo uniuersalitatis umquam
utatur, quia, si unus patriarcha uniuersalis dicitur, patriarcharum
nomen ceteris derogatur. Sed absit hoc a fidelibus,
hoc sibi quempiam uelle arripere, unde honorem
fratrum suorum imminuere ex quantulacumque parte uideatur.
Quapropter karitas uestra neminem umquam suis in
epistolis uniuersalem nominet, ne sibi debitum subtrahat,
cum alteri honorem offert indebitum.

C. V. De eodem.

Item Gregorius Eulogio Patriarchae Alexandrino.
[lib. VII. epist. 30. Indict. 1.]
Ecce in prefatione epistolae, quam ad me ipsum, qui
prohibui, direxistis, superbae appellationis uerbum, uniuersalem
me Papam dicens, inprimere curastis. Quod
peto mihi dulcissima sanctitas uestra ultra non faciat, quia
uobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit prebetur.
Ego non uerbis quero prosperari, sed moribus,
nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem
suum perdere cognosco. Meus namque est honor uniuersalis
ecclesiae, meus honor est fratrum meorum solidus
uigor. Tunc ego honoratus sum, cum singulis quibusque
honor debitus non negatur. Si enim uniuersalem me
Papam uestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me
fatetur uniuersum. Sed absit hoc, recedant uerba, que
unitatem inflant, karitatem uulnerant.

DISTINCTIO C.

GRATIANUS.
I. Pars. Episcopos autem ordinare ante pallium acceptum


nec archiepiscopo, nec primati, nec patriarchae licet, quod ex
auctoritate Pelagii Papae (licet minus euidenter) datur intelligi.
Ait enim Pelagius Papa:

C. I. Infra tres menses fidem suam exponere et pallium postulare a Romana ecclesia quisque metropolitanus studeat.

Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum
priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere
detrectantes usum pallii neque expetunt, neque percipiunt,
ac per hoc episcoporum consecratio uiduatis ecclesiis
non sine periculo protelatur, placuit, ut quisquis metropolitanus
ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam
exponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem
non miserit, commissa sibi dignitate careat, sitque
licentia metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem
uiduatis ecclesiis cum consilio Romani Pontificis
ordinando episcopum subuenire. §. 1. Si uero consecrandi
episcopi negligentia prouenerit, ut ultra tres menses
ecclesia uiduata consistat, communione priuetur, quousque
aut loco cedat, aut se consecrandum offerre non differat.
Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit
uiduatam ecclesiam, neque ibi, neque alibi consecrationis
donum percipiat, imo metropolitani sui iudicio
cedat.

C. II. Honor pallii non detur nisi meritis exigentibus et fortiter postulanti.

Item Gregorius papa Brunichildae Reginae.
[lib. VII. epist. 5.]
II. Pars. Prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii
nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari
non debeat.


[PALEA.

C. III. De eodem.

Idem Iohanni Corinthiorum Episcopo, libro 4.
epistola 55.
Nouit sanctitas tua quia prius pallium nisi dato commodo
non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto


concilio ante corpus B. Petri apostolorum principis, tam de
hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta
interdictione uetuimus. Oportet ergo, ut neque per commodum,
neque per gratiam aut quorumdam suplicationem
aliquos ad sacros ordines consentiatis uel permittatis
adduci. ]
III. Pars. Gratian. Causarum uero merita accipienda
sunt, ut et is, qui postulat, mereatur accipere, et fidei suae professionem
prius iuramento confirmet, et apostolicis decretis atque
sinodalibus statutis se obediturum nichilominus caueat. Pallio
autem non nisi certis diebus et intra ecclesiam ad missarum
solempnia cuiquam metropolitano uti licebit.
Unde Iohannes Episcopus Williberto Agripinensi
Episcopo:

C. IV. Nisi post consuetam fidei professionem pallium dari non debet.

Optatum tibi pallium nunc conferre nequiuimus, quia
fidei tuae paginam minus quam oportet continere reperimus,
cum uidelicet nullam in ea sanctarum uniuersalium sinodorum,
in quibus fidei nostrae simbolum continetur, nec decretalium
Pontificum Romanorum constitutorum secundum
morem feceris mentionem, sed nec illam propria subscriptione
munieras, nec aliquem, qui hanc iureiurando
firmaret miseras.

C. V. Qui pallium desiderat accipere, prius illicita a se amouere promittat.

Item Gregorius Aregio Episcopo Francorum.
[lib. VII. epist. III.]
In ea sinodo, quam contra symoniacam heresim per fratrem
et coepiscopum nostrum Siagrium decreuimus congregari,
sanctitatem uestram uolumus interesse, atque eidem
fratri ita pallium, quod transmisimus, tribui, si prius se
promiserit illicita, que prohibuimus, per diffinitionem sinodi
a sancta ecclesia remouere. De qua sinodo omnem
nobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem scriptis discurrentibus
uolumus nunciare, ut ipse, cuius nobis sanctitas
ualde experta est, nos reddat de omnibus certiores.

C. VI. Nonnisi ad missarum solempnia archiepiscopo uti pallio licet.

Idem Vigilio Episcopo Arelatensi. [lib. IV. epist. 51.]
IV. Pars. Pallium tibi transmisimus, quo fraternitas


[PALEA.

C. VII. De eodem.

Idem Iohanni Rauennati Episcopo libro II. epistola 54.
Indictione II.
Non multum temporis interuallum est, quod quedam
nobis de tua fraternitate fuerunt nunciata, de quibus uobis,


ueniente illuc Castorio, notario sanctae, cui Deo auctore
presidemus, ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus.
Peruenerat namque ad nos quedam in ecclesia uestra contra
consuetudinis atque humilitatis tramitem geri, que
sola (ut bene nostis) est offitii sacerdotalis erectio. Que si
sapientia uestra mansuete, uel cum episcopali suscepisset
studio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat te
hec eadem cum gratiarum actione corrigere. ]

C. VIII. De eodem.

Idem Iohanni Episcopo Rauennati. [in eadem
epistola]
Contra morem est ecclesiasticum, si non patientissime
toleratur (quod a nobis absit) etiam iniusta correptio.
Et infra: §. 1. Illud, frater karrissime, tibi non
putamus ignotum, quod prope de nullo metropolitano in
quibuslibet mundi patribus sit auditum, extra missarum
tempus usum sibi pallii uendicasse. Et quod bene hanc
consuetudinem generalis ecclesiae noueritis, uestris nobis
manifestissimis epistolis significastis, quibus preceptum
beatae memoriae decessoris nostri Iohannis Papae nobis
in subditis transmisistis adnexum, continens omnes consuetudines
ex priuilegio decessorum nostrorum concessas
uobis uestraeque ecclesiae debere conseruari. Confitemini
igitur aliam esse generalis ecclesiae consuetudinem,
postquam ea, que geritis, uobis ex priuilegio uendicatis.
Nulla ergo nobis in hac re, ut arbitramur, poterit remanere
dubietas. Aut enim mos omnium metropolitanorum
et tua est fraternitate seruandus, aut, si tuae ecclesiae
aliquid specialiter dicis esse concessum preceptumue a
prioribus Romanae urbis Pontificibus, quod hec Rauennati
ecclesiae sunt concessa, a uobis oportet ostendi. Quod si
hoc non ostenditur, restat, postquam talia agere neque consuetudine
generali neque priuilegio uendicas, usurpasse
te conprobes quod fecisti. Et infra: §. 2. Decorari pallio
uolumus forsan moribus indecori, dum nichil in episcopali
ceruice splendidius fulget quam humilitas. Oportet ergo
fraternitatem tuam, si honores suos sibi quibuslibet argumentis
stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis
usum ex non scripto sequi, aut ex scripto priuilegiis
se tueri. Quod si postremo nichil horum est, aliis metropolitanis
huius te prebere nolumus presumptionis
exemplum.
V. Pars. Gratian. Priuilegia quoque semper cum usu
pallii debent concedi.
Unde idem Gregorius Siagrio Episcopo Augustodunensi:
[lib. VII. epist. 112.]

C. IX. De eodem.

Rationis ordo omnino nos admonet, ut cum usu pallii
aliqua largiri priuilegia debeamus. Sed quoniam cum
honoris augmento cura quoque sollicitudinis debet excrescere,
ut cultui uestium actionis quoque ornamenta conueniant,


oportet, ut enixius in cunctis studiis uestra se
fraternitas exerceat, et circa subiectorum actus sit
uigilans.

C. X. Usus pallii conceditur, et antiqua priuilegia innouantur.

Idem Iohanni Episcopo primae Iustinianae Illirici.
[lib. IV. epist. 15.]
Pallium uobis ex more transmisimus, et uices uos
apostolicae sedis agere iterata innouatione decernimus.

C. XI. De eodem.

Idem Episcopis Epiri. [lib. V. epist. 7. Indict. 14.]
Scriptorum uestrorum insinuatio, fratres karissimi, patefecit,
Andream Nicomedianae ciuitatis episcopum Deo
propitio solempniter ordinatum, cui pallium nos direxisse
cognoscite, atque cuncta priuilegia concessisse,
que predecessores nostri eius predecessoribus contulerunt.

DISTINCTIO CI.

GRATIANUS.
In una autem prouincia duo metropolitani esse non debent,
sicut in Calcedonensi Concilio [cap. 12.] statutum est:

C. I. Duo metropolitani in una eademque prouincia esse

non possunt.
Peruenit ad nos, quod quidam preter ecclesiasticas ordinationes
affectantes potentiam per pragmaticum sacrum
unam prouinciam in duas diuidant, et ex hoc inueniuntur
duo metropolitani episcopi in una eademque esse prouincia.
Statuit igitur sancta sinodus deinceps nichil tale attemptari
a quolibet episcopo, eos uero, qui aliquid tale temptauerint,
cadere de proprio gradu.
Gratian. Hactenus de electione et ordinatione clericorum
tractauimus. Nunc ad symoniacorum ordinationes transeamus,
et ut facile liqueat, quid super hac heresi sanctorum Patrum
decreuit auctoritas, causa deducatur in medium, cuius negotium
et de scienter a symoniacis ordinatis, et de ignoranter a symoniacis
consecratis, et de ordinationibus, que per pecuniam fiunt,
contineat.

DECRETI PARS SECUNDA

CAUSA I.

GRATIANUS.
Quidam habens filium obtulit eum ditissimo cenobio: exactus
ab abbate et a fratribus decem libras soluit, ut filius susciperetur,
ipso tamen beneficio etatis hoc ignorante. Creuit puer, et
per incrementa temporum et offitiorum ad uirilem etatem et
sacerdotii gradum peruenit. Exinde suffragantibus meritis in
episcopum eligitur, interueniente obsequio et paternis precibus;
data quoque pecunia cuidam ex consiliariis archiepiscopi, consecratur
iste in antistitem, nescius paterni obsequii et oblatae
pecuniae. Procedente uero tempore nonnullos per pecuniam
ordinauit, quibusdam uero gratis benedictionem sacerdotalem
dedit; tandem apud metropolitanum suum accusatus et conuictus
sententiam in se dampnationis accepit. (Qu. I.) Hic primum
queritur, an sit peccatum emere spiritualia? (Qu. II.) Secundo,
an pro ingressu ecclesiae sit exigenda pecunia, uel si exacta
fuerit, an sit persoluenda? (Qu. III.) Tertio, an ingressum ecclesiae
uel prebendas emere sit symoniacum? (Qu. IV.) Quarto, an
iste sit reus criminis, quod eo ignorante pater admisit? (Qu. V.)
Quinto, an liceat ei esse in ecclesia, uel fungi ea ordinatione,
quam paterna pecunia est assecutus? (Qu. VI.) Sexto, an illi,
qui ab eo iam symoniaco ignoranter ordinati sunt, sint abiciendi,
an non? (Qu. VII.) Septimo, si renuncians suae heresi sit recipiendus
in episcopali dignitate, uel non?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem spiritualia emere peccatum sit, probatur
multorum auctoritatibus.
Ait enim Leo Papa:

C. I. Symoniaci gratiam non prestant, quam querunt uendere.

Gratia si non gratis datur uel accipitur, gratia non est.
Symoniaci autem non gratis accipiunt: igitur gratiam, que


maxime in ecclesiasticis ordinibus operatur, non accipiunt.
Si autem accipiunt, non habent; si autem non habent, neque
gratis neque non gratis cuiquam dare possunt. Quid ergo
dant? profecto quod habent? quid autem habent? spiritum
utique mendatii. Quomodo hoc probamus? quia si spiritus
ueritatis (testante ipsa ueritate, de qua procedit) gratis
accipitur, proculdubio spiritus mendatii esse conuincitur,
qui non gratis accipitur.

C. II. Inaniter sacerdos dicitur, quicumque symoniace ordinatur.

Item Gregorius Siagrio Episcopo Augustodunensi.
[lib. VII. epist. 110.]
Quicumque studet precii, datione sacrum ordinem
percipere, sacerdos non est, sed concupiscit inaniter
tantummodo dici.

C. III. Spolietur honore, qui ecclesiam per pecuniam obtinet.

Item in Registro.
Presbiter si ecclesiam per pecuniam obtinuerit, non
solum ecclesia priuetur, sed etiam sacerdotii honore
spolietur, quia altare, et decimas, et Spiritum sanctum
uendere uel emere, symoniacam heresim esse, nullus fidelium
ignorat.

[C. IV.]

Idem. [Gregorius I. dicta epist. 110. lib. VII.]
Benedictio illi in maledictionem, conuertitur, qui ad
hoc ut fiat hereticus promouetur.

C. V. Partem habebit cum Symone, qui contra symoniacos uehementer non exarserit.

Idem in eodem.
Quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc, ut fiat hereticus,
promouetur. Quisquis ergo contra symoniacam et
neophitorum heresim pro offitii sui loco uehementer non
arserit, cum eo se non dubitet habiturum portionem,
qui prius commisit hoc piaculare flagitium.

C. VI. Symonis dampnatio dantem pariter et accipientem inuoluit.

Item Gelasius Papa. [ad Episcopos per Lucaniam
constitutos, epist. I. cap. 26.]
Quos constiterit indignos meritis, sacram mercatos esse
precio dignitatem, conuictos oportet arceri, non sine periculo
facinus tale patrantes, quia dantem pariter et accipientem
dampnatio Symonis, quam sacra lectio testatur,
inuoluit.

C. VII. Anathematis sententia dampnatur, qui symoniace ordinatur.

Item Ambrosius in libro pastorali.
Reperiuntur quamplurimi, negotiatione muneris
mercari, uelle gratiam Spiritus sancti, dum illi precium
donant, ut pontificalis ordinis sublimitatem accipiant,
obliti uerborum Petri, qui dixit ad Symonem:
"Pecunia tua tecum sit in perdicione, quoniam existimasti
donum Dei pecunia possidere." Proinde quia et
usitatum est tantum malum, et maiorum frequenter extat
mucrone succisum, nos quoque huic uulneri canceroso
ignitum (quod superest adhuc) inicimus ferrum, decernentes
omnino, ut, quicumque deinceps pro accipienda
diuini doni dignitate quodlibet premium detectus fuerit
obtulisse, ex eodem tempore se nouerit anathematis obprobrio
condempnatum, atque a participatione corporis et
sanguinis Christi alienum, ex quo illum constat execrabile
Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis eius accusator
extiterit, ille, qui hunc ordinem munerum fuerit
datione lucratus, et suscepto honoris gradu priuetur, et
in monasterio sub perenni penitentia trudatur. Illi uero,
qui hac causa munerum acceptores extiterint, si clerici
fuerint, honoris sui amissione mulctentur, si uero laici,
perpetuo anathemate condempnentur.

C. VIII. Dampnatur episcopus, qui per pecuniam ordinationem facit.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 2.]
Si quis episcopus per pecuniam ordinationem fecerit,


et sub precio redegerit Spiritus sancti gratiam, que uendi
non potest ordinaueritque per pecuniam presbiterum
aut diaconum, uel quemlibet de his, qui cognominantur
in clero promouerit etiam dispensatorem, aut defensorem,
uel quemlibet, qui subiectus est regulae,
pro sui turpissimi lucri commodo, is, cui hoc attemptanti
probatum fuerit, proprii gradus periculo
subiacebit, et qui ordinatus est, nichil ex hac ordinatione
uel promotione, que est per negotiationem facta, proficiat,
sed sit alienus a dignitate uel sollicitudine, quam
pecuniis adquisiuit. Si quis uero mediator tam turpibus
et nefandis datis uel acceptis extiterit, siquidem clericus
fuerit, proprio gradu decidat, si uero laicus anathematizetur.

C. IX. A sacerdotio sit alienus, qui per pecunias ordinat uel ordinatur.

Item ex VIII. Sinodo.
Qui per pecunias quemquam consecrauerit, uel ab
alio consecratus est, alienus a sacerdotio sit.

C. X. Nec ordinari, nec promoueri in ecclesia Dei per pecuniam aliquis ualet.

Item Calixtus Papa. [II.]
Sanctorum Patrum exempla sequentes et offitii nostri
debito innouantes, ordinari quemquam per pecuniam in
ecclesia Dei uel promoueri, auctoritate sedis apostolicae
modis omnibus prohibemus. Si quis uero in ecclesia ordinationem
uel promotionem taliter adquisierit, adquisita
prorsus dignitate careat.

C. XI. De eodem.

Item Gregorius Nazanzenus.
Qui studet donum Dei precio mercari, in sacro ordine
nulla ratione de cetero permanere aut reuocari
posse dubium non est. Talis a communione omnibus
modis abscidatur. Nam Spiritus sancti donum precio
conparari quid aliud est quam capitale crimen et symoniaca
heresis? quod quam detestabiliter in utroque testamento


uindicatum sit, multorum exemplis facile apparet. Giezi
gratiam sanitatis Naaman Siro uendidit; eandem gratiam
sanitatis Eliseo uindicante leprosus factus amisit.
Iudas omnium redemptorem uendidit, mox laqueo suspensus
eandem redemptionis gratiam non obtinuit, et merito,
quia nemo potest retinere quod uendidit. Symon etiam
magus cum eandem Spiritus sancti gratiam emere uellet,
dampnationis suae sententiam a Petro audiuit: "Pecunia
tua tecum sit in perdicione, quia donum Dei existimasti
pecunia possidere." Dominus etiam, ut
uendentes et ementes huius gratiae expertes ostenderet,
cunctos peccatores per gratiam in templo dimisit, singulariter
uendentes et ementes increpans et flagellans de
templo eiecit, in quo uenditores et emptores suos gratia
Spiritus sancti constat destitutos esse et uacuos. Quos enim
Christus eiecit de templo numquid Spiritus Christi faciet
sibi templum?

C. XII. Symoniaci sacerdotes esse non possunt.

Item Gregorius.
Qui sacros ordines uendunt aut emunt, sacerdotes
esse non possunt. Unde scriptum est: "Anathema
dandi, anathema accipiendi, hoc est symoniaca heresis."
Quomodo ergo, si anathema sunt et sancti non
sunt, sanctificare alios possunt? Et cum in Christi corpore
non sunt, quomodo Christi corpus tradere uel accipere
possunt? Qui maledictus est quomodo benedicere potest?

[C. XIII.]

Idem. [Gregorius Siagrio, et aliis Episcopis,
lib. VII. epist. 110.]
Cum liqueat hanc heresim ante omnes radice
pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica
esse detestacione dampnatam, cur non cauetur? cur non
perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem conuertitur,
qui ad hoc, ut fiat hereticus promouetur?

C. XIV. Qui precio ordinat, lepram, non offitium confert.

Item Ambrosius de ministeriis. [seu de dignitate sacerdotali,
cap. 5.]
Cum ordinaretur episcopus, quod dedit aurum fuit,
quod perdidit anima fuit; cum alium ordinaret, quod
accepit aurum fuit, quod dedit lepra fuit.

[C. XV.]

Item. [ibidem]
Gratiam, cum ordinareris, non suscepisti, quia gratuito
eam non meruisti.

[C. XVI.]

Item de Giezi.
Cito turpem sequitur lepra mercedem, et pecunia male
quesita corpus animamque commaculat. §. 1.
Vides, quia facto auctoris successio dampnatur heredis.
Inexpiabilis est enim uenditi culpa ministerii, et uindicta
gratiae celestis transit in posteros. Denique Moabitae
et ceteri non intrabunt in ecclesiam Dei usque in
terciam et quartam generationem, tamdiu uidelicet, (ut
simplicius interpretemur), donec culpam auctorum multiplicis
successio generationis aboleret. Sed cum illi, qui in
Deum ydololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem
uideantur esse mulctati, profecto durior uidetur
esse sententia, qua Giezi semen usque in eternum dampnatur,
pro cupiditate habendi prophetica auctoritate presertim
cum Dominus noster Iesus Christus per lauacri
regenerationem dederit omnibus remissionem peccatorum.
Cur ergo Giezi semen in eternum dampnatur, nisi ut
uitiorum magis quam generis semen intelligas? Sicut enim
qui filii promissionum sunt existimantur in semen
bonum, ita etiam qui erroris sunt existimantur in
semen malum. Nam et Iudei ex patre diabolo sunt,
non utique carnis successione, sed criminis. Ergo omnes
cupidi, omnes auari Giezi lepram cum diuitiis suis possident,
et male quesita mercede non tam patrimonii facultatem,
quam thesaurum criminum congregarunt eterno supplicio et
breui fructu.
II. Pars. Gratian. Quia ergo auctoritate Leonis Papae
symoniaci non nisi spiritum mendacii accipiunt; secundum Gregorium
apud symoniacus sacerdotium non subsistit, benedictio
eorum in maledictionem conuertitur, apud eos manet anathema
dandi et accipiendi, cum sancti non sint nec in Christi corpore
constituti, cum sint maledicti, nec sanctificare alios possunt, nec
Christi corpus tradere uel accipere, nec benedicere aliis ualent;
secundum Ambrosium uero anathematis obprobrio condempnantur,
atque a participatione corporis et sanguinis Christi alienantur,
cum accipiatur aurum et lepra detur, cum inexpiabilis sit culpa
uenditi ministerii; secundum Calcedonense concilium ex tali
ordinatione nichil proficere iudicantur; secundum Gelasium
Symonis dampnatione inuoluuntur; secundum Gregorium Nazanzenum
in sacro ordine permanere aut renouari nulla ratione
possunt, ab Eliseo lepra perfunduntur, a Petro in perdicionem
dampnantur, a Christo uero de templo eiciuntur: quid aliud
symoniacus symoniaco in sua ordinatione potest conferre, nisi quod
Innocentius de ceteris hereticis testatur, dicens: [epist XVIII.
ad Alexandrum, cap. 3.]

C. XVII. Qui perfectionem Spiritus non habent, ipsam dare non possunt.

Qui perfectionem Spiritus, quam acceperant, perdiderunt,
non dare eius plenitudinem possunt, que maxime operatur
in ordinationibus, quam per suam perfidiam perdiderunt.
Et iterum: §. 1. Qui honorem non habuit,
honorem dare non potuit, nec aliquid accepit ille, quia
nichil erat in dante, sed dampnationem, quam habuit, per
prauam manus inpositionem dedit.

C. XVIII. Symoniacus per prauam manus inpositionem non consecrationem, sed dampnationem prestat.

Idem. [Rufo, et aliis Episcopis, epist. XXII. c. 3.]
Ventum est ad terciam questionem, que pro sui difficultate
longiorem exigit disputacionem. Cum nos dicimus
ab hereticis ordinatos, uulneratum per illam manus
inpositionem habere caput, ubi uulnus infixum est, medicina
est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Que
sanitas post uulnus secuta sine cicatrice esse non poterit,
atque ubi penitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis
honorem locum habere non posse. Nam
sicut legitur, qui tetigerit inmundum inmundus
erit, quomodo ei tribuetur quod munditia et puritas
consueuit accipere? §. 1. Sed econtra asseritur, eum,
qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid
accepisse, quia nichil in dante erat, quod ille posset
accipere. Acquiescimus, et uerum est certe, quia quod
non habuit dare non potuit. Dampnationem utique, quam
habuit, per prauam manus inpositionem dedit et qui
particeps factus est dampnati, quomodo debeat
honorem accipere inuenire non possum. §. 2. Sed dicitur
uera et iusta legitimi sacerdotis benedictio auferre
omne uitium, quod a uitioso fuerat iniectum. Ergo si ita
est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, atque omnium
criminum rei, quia benedictione ordinationis crimina uel
uitia putentur auferri; nullus sit penitentiae locus, quia


id potest prestare ordinatio, quod longa satisfactio prestare
consueuit. Sed nostrae lex ecclesiae est, uenientibus ab
hereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus inpositionem
laicam tantum tribuere communionem, nec ex his
aliquem in clericatus uel exiguum subrogare honorem.
III. Pars. Gratian. Sed obicitur: Alii heretici a fide
exorbitant, symoniaci autem, etsi gratiam Spiritus sancti uenalem
putant, tamen a fide non sunt alieni, atque ideo, quod ab Innocentio
de ceteris hereticis decernitur, non ualet consequentur de
illis intelligi. His ita respondetur: Symoniaci, etsi fidem
tenere uideantur, infidelitatis tamen perdicioni subiciuntur.
Unde B. Ambrosius in I. libro de penitentia ad Nouatianum
scribens, dixit:

C. XIX. Symoniaci fidei integritatem non habent.

Petrus, cum Symon magicae artis consuetudine deprauatus
putasset, quod gratiam Christi per inpositionem
manus et infusionem Spiritus sancti pecunia conpararet,
ait: "Non est tibi sors neque pars, in hac fide, quia
cor tuum non est rectum apud Deum." Vides, quod
hunc magica uanitate condempnat apostolica auctoritate
blasphemantem in Spiritu sancto, et eo magis,
quod puram conscientiam fidei non habebat.

C. XX. Symoniacus infidelis esse probatur.

Item Gregorius in Registro.
Cum omnis auaritia ydolorum sit seruitus, quisquis hanc
et maxime in dandis ecclesiasticis honoribus uigilanter
non precauet, infidelitatis perdicioni subicitur, etiamsi
tenere fidem, quam negligit, uideatur.

C. XXI. Symoniacorum heresis ceteris dampnabilior esse probatur.

Item ex epistola Tharasii Constantinopolitani Episcopi,
missa Papae Adriano.
Eos, qui per pecunias manus inposuerunt uel inponunt,


Petrus diuinus apostolus (cuius cathedram sortita est
sanctitas uestra) tamquam Symonem magum deponit. §. 1.
Tollerabilior enim est Macedonii et eorum, qui circa ipsum
sunt, sancti Spiritus inpugnatorum inpia heresis. Illi enim
creaturam et seruum Dei Patris et Filii Spiritum sanctum
delirando fatentur, isti suum eundem Spiritum sanctum
efficiunt seruum. Omnis enim dominus quod habet,
si uult, uendit, siue seruum siue aliquid aliud eorum, que
possidet. Similiter et qui emit, dominus eius uolens esse
quod emerit, per precium pecuniae illud adquirit. Ita et
qui hanc iniquam actionem operantur, detrahunt Spiritui
sancto, equaliter peccantes his, qui blasphemauerunt,
dicentes, Christum in Beelzebub eicere demonia, atque,
ut uerius dicamus, Iudae conparantur proditori, qui Iudeis
Dei occisoribus Christum uendidit. Cum ergo Spiritus
sanctus consubstancialis sit Christo, eiusdem ipsi portionis
erunt. Et proculdubio in eis non est gratia Spiritus
sancti, id est sacerdotii sanctitas. Nam quod non acceperunt
non habent. Ait enim Petrus Symon: "Non est
pars tibi neque sors in sermone isto, quia existimasti donum
Dei pecunia possidere." §. 2. Nam et uicesimus
nonus canon sanctorum apostolorum, et Actus eorundem,
et tercius et quartus liber Regnorum, alienum omnino a
sacerdotio pronunciant eum, qui aliquando dederit uel acceperit
pecuniam in aliquo tempore, siue ante manus inpositionem,


siue post inpositionem. Accipere enim
est quandocumque accipere.

C. XXII. Et qui dat, et qui accipit, ut ordines sacri prestentur, anathema sit.

Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 3.]
Placuit, ut de ordinatione clericorum episcopi munera
nulla suscipiant, sed, sicut scriptum est, quod gratis
donante Deo accipiunt gratis dent. Non aliquo precio Dei
gratia et inpositio manuum uenundetur, quia antiqua diffinitio
Patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit,
dicens: "Anathema sit danti et accipienti." Propterea,
quia aliquanti multis sceleribus obruti, sancto altario
indigne ministrantes, non hoc testimonio bonorum operum,
sed profusione munerum obtinent, oportet
non per gratiam munerum, sed per diligentem discussionem
prius, deinde per multorum testimonium clericos
ordinare.
Gratian. Ex hac auctoritate Ambrosii et Gregorii
patet, quod symoniaci (sicut et alii heretici) a fide exorbitant,
et ideo consequenter de illis intelligitur, quod de aliis decernitur.
IV. Pars. §. 1. Item opponitur, quod prophetia donum
Spiritus sancti est, hec autem in ueteri testamento a sanctis
prophetis uendi consueuerat. Unde Saul ad Samuelem pro
uaticinio expetendo non nisi cum munere ire presumpsit. Uxor


etiam Ieroboam ad hominem Dei non nisi cum munere accessit.
Item Christus a Iuda uenditus auriculam serui sanauit. Exemplo
itaque Saulis et uxoris Ieroboam patet, quod donum Spiritus
sancti emere uel uendere non est peccatum. Exemplo Christi
liquet, quod Spiritus sanctus, etsi iniuste a symoniacis uenalis
putetur, uirtutis tamen suae non obliuiscitur, nec desinit effectum
suae gratiae etiam uenditus prestare. Sed de prophetia B. Ieronimus
in [c. 3.] Michea conpetenter soluit, malos tantum
accepisse, non bonos denuncians:

C. XXIII. Mali prophetae, non boni prophetiam uendebant.

"Duces," inquit, "eius in muneribus iudicabant, sacerdotes
eius in mercede respondebant, et prophetae
eius in pecunia diuinabant, et super Dominum requiescebant,
dicentes: Nonne Dominus est in nobis? non uenient super
nos mala. Idcirco propter uos Sion quasi ager arabitur
et Ierusalem ut custodia pomerii erit." Nemo ambigat
Ierusalem propter scelera, que in hoc capitulo leguntur
fuisse subuersam. Et paulo post: §. 1. Poterat
Petrus Symoni mago uendere quod petebat; imo poterat
simulare uendentem, (Spiritus enim sanctus nec uendi
nec emi potest); sed oblatam pecuniam cum offerente
dampnauit. §. 2. Nec moueat quemquam illud, quod
in primo libro Regnorum legimus, Saulem uolentem ire
ad Samuelem dixisse puero suo, ad eum se ire non posse,
"quia precium, non est in manu mea," et adiecit: "quarta
pars sicli in manu mea est, hanc dabo uiro Dei, et
adnunciabit uiam nostram." Non enim scriptum est,
quod Samuel acceperit, aut quod illi obtulerint, quin potius
pascuntur a propheta. Sed fac eum accepisse: stipes
magis estimandae sunt tabernaculi quam munera
prophetae. Siclus enim uiginti obolos habet. Quarta pars
ergo sicli quinque sunt oboli. Nostri igitur sacerdotes,
si uolunt uendere prophetiam, et columbam in
cathedris suis proponere, quas Dominus flagello subuertit,
quinque tantum obolorum sint mercede contenti,
qui utinam non precium uillarum, sed quinque obolos
acciperent. §. 3. Hoc ipsum sonat in tercio Regnorum
libro, de uxore Ieroboam ad hominem Dei, pergente,
que non nisi decem panes obtulit et crustulam
et uas mellis. Hec magis in sumptus
prophetae reputanda sunt quam munera prophetiae,
licet potuerint hi, qui ad ariolos ire consueuerant
ex mala eorum consuetudine id ipsum existimasse
de prophetis, et uoluisse sanctis uiris offerre


quod diuinis offerre consueuerant. §. 4. Unde in
quarto libro Regum legitur: "quod Eliseus uenit
Damascum, et Benadad rex Siriae egrotabat, nunciaueruntque
ei, dicentes: Venit uir Dei huc, ait rex ad
Azahel: Tolle tecum munera, et uade in occursum uiri
Dei, et consule Dominum per eum, dicens, si euadere de
hac infirmitate potero. Iuit ergo Azahel in occursum eius,
habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta
camelorum." Sed non sunt credendi accepisse,
sicut de eodem Eliseo legitur, quod Naaman mundatus
a lepra obtulit ei munera, dicens: "Obsecro, ut
accipias benedictionem a seruo tuo. At ille respondit:
Viuit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque
uim faceret, penitus non acquieuit."

[C. XXIV.]

Idem in eodem.
Numquam diuinatio in bonam partem accipitur.
Videbantur sibi quidem esse prophetae, sed
quia pecuniam accipiebant, prophetia eorum facta est
diuinatio.
Gratian. Cum ergo secundum Ieronimum boni prophetae
non munera prophetiae accipiebant, sed stipes tabernaculi, malis
autem, qui accipiebant, prophetia, que donum Dei uidebatur
in diuinationem, que diabolica est, conuertebatur, quid aliud colligitur,
nisi quod symoniacis (quod superius dictum est) nulla spiritualis
gratia cooperatur? Cum enim in sacramentis
"neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid sed qui
incrementum dat, Deus," quis operatur in eis, si Dominus,
qui incrementum dat, in eis non lucet, sed est otiosus? Item,
quod dicitur de Christo, quod sicut Christus uenditus restituit
auriculam Malco, et fecit miracula, sic et Spiritus sanctus possit
uendi, et in ipsa uendicione gratiam suam operari, non ualet
hec similitudo. Non enim hoc operatur Spiritus sanctus spiritualiter
in perfidis mercimoniis auaritiae, quod Christus gessit corporaliter
certi misterii causa ad exemplum patientiae. Si enim
omnifaria est similitudo, cum credatur posse uendi, ut Christus,
credatur etiam Spiritus sanctus posse crucifigi, quod inpossibile
est. Potest etiam intelligi (ut a similitudine non recedamus),
quod sicut Christus uenditus non uenditori uel ementi, sed eis, qui
nescientes aderant, dona suae gratiae contulit, pro quibus etiam
in cruce supplicauit, sic et Spiritus sanctus non uendenti uel
ementi, sed his, qui de manibus eorum ignorantia ducti sacramenta
dominica accipiunt, suae gratiae effectum largiri probatur. §. 1.
Item obicitur, quod etsi malum sit ecclesiastica emere, tamen


sepe sinistra principia ad felices perueniunt exitus. Ut Iacob per
subplantacionem peruenit ad benedictionem, ut seges, que leprosa
manu seritur, munda tamen metitur, ut ex adulterino concubitu
pulcra soboles nascitur: sic et pecunia, que per symoniam
acquiritur, felicem habet exitum, cum pauperibus profutura
erogatur. Sed nichil horum symoniacis patrocinatur.
Ait enim Leo [Episcopus] ad Mauros Episcopos: [epist.
LXXXV. al. LXXXVII.]

C. XXV. Que malo inchoantur principio, non bono peraguntur exitu.

Principatus, quem aut seditio extorsit, aut ambitus
occupauit, etiamsi moribus atque actibus non offendit,
ipsius tamen uitii sui est perniciosus exemplo. Et
difficile est, ut bono peragantur exitu, que malo sunt inchoata
principio.

C. XXVI. Non superedificatur bonum opus, ubi Christus fundamentum non est.

Item Gregorius. [Anastasio] Antioceno Episcopo.
[lib. VII. epist. 47. Indict. 2.]
Cum Paulus dicat: "Fundamentum aliud nemo potest
ponere, preter id, quod positum est, quod est Christus
Iesus," consequenter probatur, quia ubi Christus non est
fundamentum, nullum boni operis est superedificium.

C. XXVII. Non potest fieri elemosina ex pecunia symoniace adquisita.

Idem Siagrio Episcopo. [lib. VII. epist. 110.]
Non est putanda elemosina, si pauperibus dispensetur
quod ex illicitis rebus adquiritur, quia qui hac
intentione male accipit, ut bene dispenset, grauatur
potius quam iuuetur. §. 1. Unde etiam certum
est, quia etsi monasteria uel xenodochia uel quid
aliud ex pecunia, que pro sacris ordinibus datur, construantur,
non proficit mercedi. §. 2. Ne ergo sub
obtentu elemosinae cum peccato aliquid studeamus accipere,
prohibet scriptura, dicens: "Hostiae inpiorum
abhominabiles sunt, que offeruntur ex scelere." Quicquid
enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis
Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc
rursus scriptum est: "Honora Dominum de tuis iustis
laboribus." Qui ergo male tollit, ut quasi bene prebeat,
constat sine dubio, quia Dominum non honorat. Hinc quoque


per Salomonem dicitur: "Qui offert sacrificium de
substantia pauperis, ac si uictimet filium in conspectu
patris." Quantus autem dolor sit patris, perpendamus,
si in eius conspectu filius uictimetur, et hinc
facile cognoscitur, quantus apud Deum dolor exasperatur,
quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis
ergo declinandum est, sub obtentu elemosinae peccata
symoniacae hereseos perpetrare. Nam aliud est propter
peccata elemosinas facere, aliud propter elemosinas peccata
committere. Et post pauca: §. 3. Quisquis igitur
sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem
adipisci desiderat, prius uires suas cum eo, quod est
subiturus, onere metiatur, ut si est inpar abstineat, et
ad id cum metu etiam, cui se sufficere existimat, accedat.

C. XXVIII. Pastor symoniacus nullam ouibus prebet medelam.

Idem Theodorico et Theoberto Regibus Francorum.
[libro VII., ep. 114.]
Fertur symoniaca heresis (que prima contra Dei
ecclesiam diabolica subplantatione subrepsit, et in ipso
ortu suo zelo apostolicae ultionis percussa atque dampnata
est) in regni uestri finibus dominari, cum in sacerdotibus
fides sit eligenda cum uita. Si enim uita deest,
fides meritum non habet, B. Iacobo attestante, qui ait:
"Fides sine operibus mortua est." Que enim opera esse
ualeant sacerdotis, qui honores tanti sacramenti conuincitur
obtinere per premium? Et post pauca: §. 1. Hinc
igitur non solum in ordinatoris et ordinati anima letale
uulnus infigitur, uerum etiam excellentiae uestrae regimen
episcoporum uestrorum culpa (quorum magis
intercessionibus iuuari debuerat) pregrauatur. Si enim is
dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed
premiorum copia suffragatur, restat, ut nichil sibi in
ecclesiasticis honoribus grauitas, nichil sibi defendat
industria, sed totum auri profanus amor obtineat. Et, dum
uitia honor remunerat, in locum ultoris is fortasse,
qui fuerat ulciscendus, adducitur, atque hinc sacerdotes
non proficere, sed perire potius iudicantur.
Vulnerato namque pastore quis curandis ouibus adhibet
medicinam? aut quomodo populum orationis
clipeo tueatur, qui iaculis hostium se feriendum exponit?
aut qualem fructum de se producturus est,
cuius graui peste radix infecta est? Maior ergo metuenda
est locis illis calamitas, ubi tales intercessores ad locum


regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam
prouocent, quam per semetipsos placare debuerant.
Gratian. Cum ergo secundum Leonem symonia non bono
peragatur exitu, secundum Gregorium nullum boni operis sequatur
edificium, nec est putanda elemosina, que ex
precio symoniae erogatur pauperibus, uulnerato pastore
medicina non adhibetur curandis ouibus, de infecta radice
fructus non producitur, maior etiam calamitas in futuro
metuitur, de tam sinistro principio quis felix exitus
speratur?
Hinc Augustinus ait:

C. XXIX. Symoniacorum sacramenta effectu gratiae carent.

Sicut eunuchus fuit, qui Ioseph conparauit, ita qui
gratiam mercatur, uiuum semen non habet siccis genitalibus.
Sic quoque ignis sacrificii, qui per septuaginta annos
Babilonicae captiuitatis sub aqua uixerat, extinctus est,
Antiocho Iasoni uendente sacerdotium, quod significauit
ignem Spiritus sancti non lucere in symoniacis sacramentis.
Gratian. Quid in his similitudinibus B. Augustinus notare
uoluit, nisi quia sacramenta symoniacorum (sicut et ceterorum
hereticorum) licet sint uera quantum ad formam, inania tamen et
falsa sunt quantum ad effectum, cum non possint in cordibus
hominum gignere uel accendere celestem gratiam?
V. Pars. §. 1. Sed obicitur illud Augustini contra hereticos:
[tractatu V. super euangelium Iohannis]

C. XXX. Siue bonus, siue malus sit minister, per utrumque Deus effectum gratiae confert.

Si fuerit iustus minister, conputo eum cum Paulo,
qui gloriam suam non querit, dicens: "Ego plantaui,
Apollo rigauit, Deus autem incrementum dedit." Qui
uero superbus fuerit minister cum zabulo conputatur,
sed non contaminatur donum Christi, quia per illum
purus fluuius transit, et uenit ad fertilem terram. Scio,
quia lapis ex aqua fructum ferre non potest, et per
lapideos canales transit aqua ad areolas, in canali lapideo
nichil generat; sed ortus plurimum fructum affert.
Spiritualis enim uirtus sacramenti ut lux pura
ab illuminandis excipitur; sed per inmundos transiens
non coinquinatur.

C. XXXI. De eodem.

Item ad Vincentium Donatistam. [ep. XLVIII.]
Ex catholica ecclesia sunt omnia sacramenta dominica,


que sic habetis et datis, sicut habebantur et dabantur
prius, quam inde exiretis.

C. XXXII. De eodem.

Item ad Donatistas. [lib. V. c. 19.]
Sic autem Deus adest sacramentis et uerbis suis,
per quoslibet administrentur, quorum sacramenta et
uerba recta sunt, sicut mali homines, quibus nichil
prosunt, ubique peruersi sunt id est intus et foris.

[C. XXXIII.]

Item. [lib IV. de bapt. contr. Donatistas, c. 12.]
Nec foris ergo, nec intus quisquam, qui ex parte
diaboli est, potest in se, uel in quoquam maculare
sacramentum, quod Christi est.

C. XXXIV. Sacramenta, que non mutantur, catholicis et hereticis communia probantur.

Idem [Augustinus] ad Emeritum. [epist. CLXIV.]
Sacramenta, que non mutastis, sicut habetis approbantur
a nobis, ne forte, cum uestram prauitatem corrigere
uolumus, illis ministeriis, que in uestra prauitate
deprauata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. Neque
Saul deprauauerat unctionem, quam acceperat, cui unctioni
Dauid pius exhibuit sepius tantum honorem.

C. XXXV. De eodem.

Idem ad Donatistas.
Sicut ficti ueraciter non ficte recipiunt, nec
eorum baptisma reprobatur, sic et illa, que scismatici et
heretici, non aliter habent, nec aliter agunt quam uera
ecclesia, dum ad nos ueniunt, non emendamus, sed potius
approbamus.

C. XXXVI. Non fugiantur sacramenta, a quocumque

ministrentur.
Idem contra Petilianum. [lib. III. c. 9.]
Neque in homine bono aliquis Dei sacramenta fugiat
neque in homine malo.

C. XXXVII. Hominum malitia sacramenta non profanat.

Idem in libro de baptismo. [contra Donatistas,
l. VI. c. 44.]
Nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? Peiores


ergo Iudei, quibus Dominus dicit: "Tollerabilius erit
Sodomis in die iudicii quam uobis," et quibus Propheta
dixit: "Iustificastis Sodomam," id est, conparatione
uestra iusta facta est. Numquid tamen ideo sacramenta
diuina, que apud Iudeos talia erant, quales et
ipsi erant? que Dominus quoque ipse suscepit, et ad ea
celebranda leprosos, quos mundauerat, misit, et ea
Zachariae ministranti angelus astitit, eumque in templo
sacrificantem exauditum esse nuntiauit. Hec eadem sacramenta
et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis
peioribus quam sint ethnici, quandoquidem in malicia Sodomitis
prelati sunt, et tamen illa sacramenta in utrisque erant
integra et diuina. Nam et ipsi gentiles, si quid diuinum
et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non inprobauerunt
sancti nostri, quamuis illi per suas supersticiones,
et ydololatriam, et superbiam, ceterosque perditos
mores detestandi essent, et, nisi corrigerentur, diuino
iudicio puniendi.

C. XXXVIII. Sacramenta mali habere possunt, licet uirtutem

Spiritus sancti habere non possint.
Idem. [lib. III. cap. 16.]
Multae autem operationes sunt Spiritus sancti, quas
idem Apostolus cum quodam loco commemorasset,
ita conclusit: "Omnia autem hec operatur unus
atque idem Spiritus, diuidens propria unicuique prout
uult." Cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam
Symon magus potuit, aliud prophetia, que in malis etiam
hominibus fieri solet, ut in Saul, aliud operatio eiusdem
Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, id est
karitas; quodlibet heretici et scismatici accipiant
"karitas, que operit multitudinem peccatorum," proprium
donum est catholicae unitatis et pacis, nec eius
donum in omnibus, quia nec omnes sunt eius.

C. XXXIX. Licet sacramenta mali ministrent, remissionem peccatorum non prestant.

Idem. [eodem libro, c. 18.]
Remissionem peccatorum auari non dant, que
per orationem, id est per columbae gemitum,
datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent,
quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus
dicit Dominus: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur
illi; si cui tenueritis, tenebuntur." Foris quidem nec
ligari aliquis potest, nec solui, ubi non sit qui alium
ligare possit, an soluere sed soluitur qui cum columba


fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem,
siue aperte foris sit, siue intus esse uideatur.
Gratian. Si ergo sacramenta in modum lucis ab inmundis
coinquinari non possunt, si in morem puri fluuii per lapideos
canales ad fertiles areolas perueniunt, patet quod symoniaci sacramentum
unctionis sibi quidem inutiliter et perniciose habent, aliis
autem utiliter et salubriter eandem unctionem administrant. Sicut
ergo sunt uera sacramenta hereticorum quantum ad formam, ita
sunt uera et non inania quantum ad effectum.
VI. Pars. Sed notandum est, quod sacramentorum
alia sunt dignitatis, alia necessitatis. Quia enim necessitas
non habet legem, sed ipsa sibi facit legem, illa sacramenta, que
saluti sunt necessaria, quia iterari non possunt, cum sint uera,
auferri uel amitti non debent, sed cum penitentia rata esse permittuntur.
Illa uero sacramenta, que sunt dignitatis, nisi digne
fuerint administrata ita ut digni digne a dignis prouehantur,
dignitates esse desinunt, non ut minuatur ueritas sacramenti,
sed ut cesset offitium administrandi, uel loco, uel tempore, uel
promotione.
Loco, ut ait Leo: [ad Rusticum Narbonensem Episcopum
epistola XC. al XCII. cap. I.]

C. XL. De his qui a pseudoepiscopis ordinantur.

Si qui a pseudoepiscopis ordinati fuerint,
potest rata haberi talis ordinatio, ita ut in
ipsis ecclesiis perseuerent. Aliter uana habenda est
ordinatio talis.
Gratian. Ecce aliquis a pseudoepiscopis ordinatus, si
locum suae ordinationis mutauerit, uana est et sine amministratione
erit talis ordinatio.
Tempore, ut ait Innocentius [epist. XXII. c. 5.] de
ordinatis a Bonoso:

C. XLI. Que pro necessitate conceduntur, eadem cessante cessabunt.

Quod pro necessitate temporis statutum est, cessante
necessitate debet cessare pariter quod urgebat,
quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio.
Gratian. Ergo aliquis alio tempore ab eo, qui Bonoso
sit similis, ordinatus, cessabit ab amministratione, que pro necessitate
illius temporis fuit permissa.
Item promotione, ut ait Leo: [epistola III. ad Iulianum
Aquilegiensem]

C. XLII. Qui ab hereticis redeunt, sine spe promotionis in

suis ordinibus recipi possunt.
Si quis hereticae communionis contagione se macularit,


hoc in magno beneficio habet, si adempta omni
spe promotionis in quo inuenitur ordine permaneat.
Gratian. Ecce si clericus uel ordinatione, uel quolibet
sacramento hereticis communicat, cessans a promotione uix
in suo ordine perseuerat. Non est enim de hoc sacramento ut
de ceteris; cetera enim uel ad culpas abluendas dantur, ut baptismus
et penitentia, uel pro culpis non in eternum, sed ad horam
negantur, ut eucharistia, que in articulo mortis penitenti etiam
de nefariis peccatis conceditur: hoc solum non solum pro culpa,
sed etiam pro infamia interdicitur, etiam pro inminuta mundiciae
suae, uel extrinsecae, uel intrinsecae perfectionis
prerogatiua, ut bigamis, uel uiduae maritis, uel illiteratis, uel
corporis qualibet parte uitiatis denegatur, quibus tamen baptismus
uel eucharistia non negatur. Potest etiam talis cuncta
sacramenta administrare, qui istud solum non ualet conferre.
Unde Leo ait: [ad Episcopos Africae, epist. LXXXV. al.
LXXXVII. cap. 2.]

C. XLIII. De episcopis, qui consecrant, qualem consecrare non licet.

Si qui episcopi talem consecrauerint sacerdotem,
qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum
proprii honoris euaserint, ordinationis tamen ius ulterius
non habebunt, nec illi umquam sacramento intererunt,
quod inmerito prestiterunt.
Gratian. Ecce cum honoris periculum euadant, ut cetera
sacramenta sacerdotaliter administrare permittantur, ab hoc solo
non modo pro heresi uel qualibet maiori culpa, sed etiam pro
negligentia remouentur. In quibus omnibus sollicite notandum
est, quod sacramentum sacerdotalis promotionis pre ceteris omnibus
magis accurate et digne dandum uel accipiendum est, quia
nisi ita collatum fuerit, eo desinet esse ratum, quo non
fuerit rite perfectum. Cetera enim sacramenta unicuique
propter se dantur, et unicuique talia fiunt quali corde uel conscientia
accipiuntur. Istud solum non propter se solum, sed
propter alias datur, et ideo necesse est, ut uero corde mundaque
conscientia, quantum ad se, sumatur, quantum ad alios uero
non solum sine omni culpa, sed etiam sine omni infamia,
propter fratrum scandalum, ad quorum utilitatem, non solum ut
presint, sed etiam ut prosint, sacerdotium datur.
Unde Ieronimus in Michea:

C. XLIV. Symoniaci rei sunt infidelitatis eorum, qui scandalizantur.

Hii, quoscumque de asseclis suis ordinantes,


et uitam eorum in scandalum populi exponentes, rei
sunt infidelitatis eorum, qui scandalizantur.
Gratian. Reuera enim qui ad hoc eliguntur, ut ceteris
presint, sicut preordinantur dignitate, sic preminere debent
sanctitate. Alioquin cur ceteris preferuntur, qui nulla meritorum
gratia a ceteris assumuntur? Unde Simacus Laurentio
Mediolanensi Episcopo:

C. XLV. Sicut honore, ita et scientia quisque precellere debet.

Vilissimus conputandus est, nisi precellat scientia et
sanctitate, qui est honore prestancior.
VII. Pars. Gratian. Patet ergo illud Augustini (sacramenta
uidelicet Christi per hereticos ministrata suo non carere
effectu) non de omnibus intelligi generaliter, sed de sacramento
baptismatis.
Unde idem Augustinus ait: [tract. V. in Iohannem]

C. XLVI. Baptismus sine per bonum, siue per malum ministretur, reiterari non debet.

Dedit baptismum Iudas, et non est baptizatum post Iudam,
dedit Iohannes, et baptizatum est post Iohannem, quia
qui datus est a Iuda, baptismus Christi est, qui a
Iohanne, Iohannis erat. Non Iudam Iohanni, sed baptisma
Christi, etiam per Iudae manus datum, Iohannis
baptismo recte preponimus. Item: §. 1. Quos
Iudas, baptizauit et Christus, sic ergo quos
baptizat ebrius, homicida, adulter, Christus
baptizat. Item. §. 2. Sacramentum
ecclesiae tam magnum est, ut nec homicida ministrante
polluatur.

C. XLVII. De eodem.

Item contra Donatistas. [lib. IV. c. 4.]
Sicut urgeri uideor, cum mihi dicitur: ergo hereticus
dimittit peccatum? sic et ego urgeo, cum dico: ergo
cum iuste baptizat, auarus, religionis simulator
dimittit peccata? Si per uim sacramenti, sicut
ille et ille; si per meritum suum, nec ille nec ille.
Illud enim sacramentum et in malis hominibus
Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae,
inmaculatae nec ille, nec ille inuenitur.


Ut si cuius manus esset arida, uerum quidem esse
membrum, quamuis sine sanguine inefficax esset, et
mortuum sic et fides cum sit uera, tamen sine operibus
mortua est. Item: §. 1. Sic in heresi baptizatus
in nomine sanctae Trinitatis non fit tamen templum Dei, si
ab heresi non recesserit, quomodo neque in auaritia in
eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab auaritia non
recedat, que est ydolorum seruitus.
VIII. Pars. Gratian. Ex his itaque uerbis apparet,
baptisma, quod ab hereticis tribuitur, uirtute sua remissionem conferre
peccatorum.
Sed idem Augustinus econtra testatur in libro [VI.] de
baptismo [contra Donatistas, c. 1.] dicens:

C. XLVIII. Baptisma Christi, etsi nulla peruersitate

uioletur, apud hereticos tamen caret effectu.
Etiam corde tardiores intelligunt, baptismum Christi
nulla peruersitate dantis uel accipientis posse uiolari.
Sed quia aliud est sacramentum ab effectu sacramenti, cum
eos, qui in ipsa unitate ecclesiae perdite uiuunt, constet remissionem
peccatorum nec dare, nec habere posse, quia non
malignis, sed bonis filiis dictum est: "Si cui dimiseritis
peccata, dimittentur, cui tenueritis, tenebuntur,"
patet ergo hereticos dare tantum uel accipere sacramentum
baptismi.

[C. XLIX.]

Item in uerbis Domini de blasphemia Spiritus.
Corporalia sacramenta, que portant et celebrant etiam
segregati ab unitate corporis Christi, formam habere
pietatis possunt. Virtus uero inuisibilis et spiritualis ita
in eis esse non potest, quemadmodum sensus non sequitur
membrum, quando amputatur a corpore.

C. L. De eodem.

Item Ambrosius in libro de initiandis rudibus.
Non sanat baptismus perfidorum, non mundat, sed polluit,
quia in diluuio aquarum ad Deum non approximabunt,
quia, ut per Apostolum dicitur, "quicquid
ex fide non est, peccatum est," et ipsis, qui faciunt,
et quibus faciunt non solum non prodest, sed ad iudicium
est.

C. LI. Per manus inpositionem confirmantur qui ab hereticis baptisma accipiunt.

Item Leo Papa ad Nicetem Episcopum. [epist. LXXVII.
al. LXXIX. c. 7.]
Hi, qui baptismum ab hereticis acceperunt, cum antea
baptizati non fuissent, sola Spiritus sancti inuocatione per
inpositionem manus confirmandi sunt, quia formam
tantum baptismi sine sanctificationis uirtute sumpserunt.
Et hanc regulam, ut scitis, seruandam in omnibus
ecclesiis predicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteracione
uioletur, dicente Apostolo: "Unus Deus, una
fides, unum baptisma," cuius ablutio nulla iteracione
temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio sancti
Spiritus inuocanda, ut quod ab hereticis nemo accipit
a catholicis sacerdotibus consequatur.
IX. Pars. Gratian. Sed notandum est, quod heretici, ut
Arriani et Sabelliani, quorum alii inequalitatem, alii indiscretionem
personarum confitebantur, baptisma non in forma ecclesiae, sed
suae peruersitatis ministrabant. §. 1. De his specialiter Ambrosius
locutus est, dicens: "Non sanat baptismus perfidorum,
etc." ut etiam rebaptizentur et reordinentur unde in
Niceno Concilio [c. 19.] statutum est:

C. LII. Rebaptizentur et ordinentur qui de Paulianistis et Cathafrigis ad ecclesiam redeunt.

Si quis confugerit ad ecclesiam catholicam de Paulianistis
et Cathafrigis statutum sit, rebaptizari eos
omnino debere. Si qui uero clerici erant apud eos, siquidem
inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizandi
sunt, rursus etiam ordinentur ab episcopo ecclesiae
catholicae. Si uero examinati minus apti fuerint deprehensi,
deponi eos oportet. Similiter autem et circa diacones
et de omnibus, qui in eodem clero inueniuntur,
eadem forma seruabitur.

[C. LIII.]

Item Innocentius. [ad Episcopos Macedoniae,
epist. XXII. c. 5]
Paulianistae in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti
minime baptizant et Nouatiani iisdem nominibus
tremendis baptizant, nec apud istos de unitate potestatis
diuinae, hoc est Patris, Filii ei Spiritus sancti, questio
aliquando commota est etc.


Gratian. Alii formam ecclesiae in baptizando seruant.
Sed dum ab eis baptizantur, qui in heresi uel scismate eis communicant,
sacramentum quidem baptismi ab eis accipiunt,
uirtutem uero non consecuntur, quam sine fide nullus consequi
potest. Unde de Domino dicitur, quod in patria sua non poterat
facere signum propter incredulitatem eorum.
Item Augustinus in omelia LXXX:

C. LIV. Dum uerbum accedit ad elementum, fit sacramentum.

Detrahe uerbum, quid est aqua nisi aqua?
accedit uerbum ad elementum, et fit sacramentum. §. 1.
Unde ista tanta uirtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat,
nisi faciente uerbo? non quia dicitur, sed quia creditur.
Nam et in ipso uerbo aliud est sonus transiens, aliud uirtus
manens.
Gratian. De his etiam, qui in heresi uel scismate baptizantur,
scribit Augustinus, ad Petrum Diaconum, [c. 36.] dicens:

C. LV. Extra ecclesiam baptizati si ad ecclesiam non redierint perniciem sibi accumulant.

Firmissime tene et nullatenus dubites, extra ecclesiam
baptizatis, si ad ecclesiam non redierint, baptismo cumulari
perniciem. Tantum enim ualet ecclesiasticae societatis
communio ad salutem, ut baptismo non saluetur cui ibi
non datur, ubi oportet ut detur.

C. LVI. Inutilia sunt dona, que preter ecclesiae unitatem habentur.

Idem. [tractatu XIII. ad c. 3. Iohannis]
Teneamus, unitatem fratres mei. Preter unitatem et
qui facit miraculum nichil est; in unitate erat populus
Israel, et non faciebat miracula; preter unitatem erant
magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi. Populus
Israel, ut dixi, non faciebat miracula. Qui erant saluandi
apud Deum, qui faciebant miracula, an qui
non faciebant? Petrus apostolus resuscitauit mortuum.
Symon magus fecit multa. Erant quidam Christiani,
qui non poterant facere quod faciebat Petrus, nec quod
faciebat Symon. Sed inde gaudebant? quia nomina
eorum scripta erant in celo.

C. LVII. Baptisma semel traditum non est reiterandum.

Item Leo ad Nicetem Episcopum. [epist. LXXVII. al.
LXIX. c. 7.]
Hanc regulam seruandam in omnibus ecclesiis
predicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteracione
uioletur, dicente Apostolo: "Unus Deus, una fides,
unum baptisma," cuius ablutio nulla reiteracione uiolanda


est, sed, sola sanctificatio Spiritus inuocanda,
ut quod ab hereticis nemo accipit a catholicis
sacerdotibus consequatur.
X. Pars. Gratian. Nemo in heresi uel scismate constitutus
intelligendus est. Ceterum, si cum fidei integritate et
animi puritate de manu hereticorum aliquis in forma ecclesiae
baptisma acceperit, tunc inpletur illud Augustini: "Per
lapideum canalem aqua transit ad areolas." Et iterum:
"Spiritualis uirtus sacramenti, etc."

C. LVIII. Etiam per malos boni colliguntur.

Item [Augustinus] de blasphemia Spiritus sancti.
Spiritus sanctus in sancta ecclesia etiam isto tempore,
quo uelud granum attrituratur cum palea, sic
operatur, ut nullius ueram confessionem aspernetur, nullius
simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam
per illorum ministerium probos colligat.
Gratian. Ecce quando ab hereticis baptisma cum sua uirtute
accipitur, cuius tam necessaria amministracio est, ut nec
etiam a paganis datum possit reiterari. Unde in ecclesiastica
ystoria legitur, quod Alexander episcopus Alexandriae, cum
Petri Martiris solempnia celebraret, post expleta missarum sacramenta
uidit super oram maris puerorum ludum, imitantium, ut
solet fieri, episcopum, et gerentium ea, que in ecclesia geri mos
est. Mox eos ad se perduci iubet, et quid egissent percunctatur.
Illi rei ordinem pandunt, baptizatos a se esse quosdam cathecuminos
confitentur per Athanasium puerum, qui illis fuerat episcopus
simulatus. Ubi ex responsis eorum uidit secundum
religionis nostrae ritum cuncta constare, statuit illis, quibus
integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa,
iterari baptismum non debere, sed adinpleri ea, que sacerdotibus
est mos.
Hinc etiam Ysidorus ait:

C. LIX. De his, qui per ignorantiam ordinantur antequam baptizentur.

Si quis per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur,
debent ab eo baptizati iterum rebaptizari, et ipse
ulterius non ordinetur. Sed Romanus Pontifex non hominem
iudicat, qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare
gratiam credit baptismi, licet paganus sit, qui baptizat.


[PALEA.

C. LX.

Ex Concilio apud Compendium.
Si presbiter ordinatus deprehenderit se non esse
baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum. ]


Gratian. Quod autem cetera sacramenta ab hereticis ministrari
non possint, testatur Ieronimus in Aggeo Propheta:
[cap. 2.]

C. LXI. Non placent Deo que ab hereticis offeruntur.

Sic populus iste hereticorum omnium est in conspectu
meo, dicit Dominus, omne, quod fecerint, quod mihi
obtulerint, uel uota, uel pro salute, uel pacifica, uel pro
peccato, uel holocaustis siue elemosinas
siue ieiunia uel corporis castitatem contaminata
erunt in conspectu meo. Quamuis enim sancta uideantur
specie sui que offeruntur, tamen, quia tractata sunt
ab illo, qui pollutus est in anima, polluuntur omnia.

C. LXII. De eodem.

Item in Amos Propheta. [c. 5.]
Odit Deus sacrificia hereticorum et a se proicit, et quotiens
in nomine eius congregati fuerint, detestatur
fetorem eorum et claudit nares suas.

[C. LXIII.]

Item in Osea. [cap. 6.]
Illi offerunt panem sacrilegum, et dant elemosinas, et
sectari uidentur humilitatem. Que ego, si uere fiant, holocausta
interpretor. Cum autem scientiam Dei dereliquerint,
frustra truncato capite fidei cetera membra habere
se iactant.

C. LXIV. Sine fide et karitate nec euangelium habetur, nec prosunt aliqua bona.

Idem in epistola ad Galatos. [c. 1. u. 11.]
Marcion et Basilides, et ceterae hereticorum pestes non
habent Dei euangelium, quia non habent Spiritum sanctum,
sine quo humanum fit euangelium quod docetur. Nec putemus
in uerbis scripturarum esse euangelium, sed in sensu;
non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis,
sed in radice rationis.

[C. LXV.]

Idem. [ad cap. 5. eiusdem epistolae u. 14.]
Vide, quantum bonum est karitas. Si ita martirium
fecerimus, ut nostras uelimus ab hominibus reliquias
honorari, et si opinionem uulgi sectantes intrepidi sanguinem
fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem
propriam dederimus, huic operi non tam premium
quam pena debetur, et perfidiae magis tormenta sunt
quam corona uictoriae.

C. LXVI. Hereticorum benedictio maledictio est.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 32.]
Non oportet hereticorum benedictiones accipere, quoniam
maledictiones magis sunt quam benedictiones.

C. LXVII. Neque cum hereticis, neque cum scismaticis licet orare.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 70.]
Non liceat clericis uel laicis ab hereticis eulogias
accipere, quia maledictiones sunt magis quam benedictiones,
neque liceat aut cum hereticis, aut scismaticis orare.

C. LXVIII. Extra ecclesiam non sunt uera sacrificia.

Item Leo ad Anatholium Constantinopolitanum Episcopum.
[epist. XLVIII. cap. 2.]
In ecclesia Dei, que corpus Christi est, aliter nec rata
sunt sacerdotia, nec uera sacrificia, nisi in proprietate
suae naturae uerus nos pontifex reconciliet.

C. LXIX. Inpiorum manibus diuina sacramenta se subducunt.

Idem Leoni Augusto. [epist. LXXIII.]
Manifestum est, per crudelissimam et insanissimam
uesaniam in Alexandrina sede omne celestium
sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii
oblatio, deficit crismatis sanctificatio, et parricidalibus
manibus inpiorum omnia sese subtraxere misteria.

C. LXX. Sacramenta extra ecclesiam ministrari possunt, salutem uero conferre non possunt.

Item B. Martir Ciprianus in epistola contra hereticos.
Si quis, inquit, de ecclesia heretica presumptione exierit,
a semetipso dampnatus est. Cum huiusmodi secundum
Apostolum, nec cibum quidem sumere debemus. Declaratur
hoc in libro Regnorum, ubi, cum homo Dei ad Ieroboam
missus esset, qui peccata sua exprobraret atque
ultionem futuram prediceret, panem apud illum edere et
aquam bibere prohibitus est. Quod cum non custodisset,
diuina sententia inde rediens, morsu leonis in itinere
interiit. §. 1. An debet quisquam dicere, sacramentum
salutare, et gratiam celestem communem cum hereticis
esse posse, cum quibus nec terrestris cibus, nec secularis
potus debet esse communis? Constat autem oleum, unde
baptizati tinguntur, sanctificari, et eucharistiam fieri apud
illos omnino non posse, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi
omnia per mendacium geruntur. Nam hereticus more symiarum,
que cum homines non sint, formam humanam imitantur,
uultum ecclesiae catholicae et auctoritatem sibi et
ueritatem uendicant, cum ipse in ecclesia non sit. Benedicit
cum a Deo sit maledictus, uitam pollicetur cum
sit mortuus, Deum inuocat blasphemus, sacerdotium
amministrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad hec
omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat


eucharistiam facere, cum nec sanctificari oblatio illic
possit, ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus
per eius preces et orationes prosit, qui Deum ipse uiolauit.
Si enim qui ecclesiam uiolant ethnici,
et publicani habentur, multo magis rebelles et hostes,
falsa altaria, et illicita sacerdotia, et sacrificia sacrilega et
omnia adulteria fingentes, inter ethnicos et publicanos
necesse est ut conputentur, quos omnes constat a
karitate atque unitate ecclesiae catholicae recessisse.
Ergo omnia, quecumque faciunt heretici, carnalia
sunt, inania et falsa, ita ut nichil eorum, que illi gesserint,
a nobis probari debeat. Non statim suscipienda
sunt et assumenda que iactantur in Christi nomine, sed que
geruntur in Christi ueritate. Quomodo enim perficere
que agunt aut inpetrare aliquid illicitis conatibus a Deo
possunt, qui contra Deum quod eis non licet moliuntur?
§. 2. Quare, qui hereticis et scismaticis patrocinantur, censura
diuina in eorum probantur facinore et penis non
solum duces et auctores, sed etiam participes destinari, nisi
se a communione malorum separauerint, precipiente
Domino per Moysen: "Separamini a tabernaculis hominum
istorum durissimorum, et nolite tangere de omnibus,
que sunt in eis, ne simul pereatis in peccatis eorum."
Et quod comminatus Dominus per Moysen fuerat
inpleuit, ut, quisquis se a Chore, et Dathan, et Abiron
non separasset, penas statim pro inpia communione solueret.
Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus
testatur dicens: "Sacrificia eorum tamquam panis luctus;
omnes, qui manducant ea, contaminabuntur;" docens
scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio
coniungi, qui fuerint peccato eorum contaminati.

C. LXXI. Vera sacrificia non nisi in fide ecclesiae celebrantur.

Item Augustinus. [lib. Sententiarum per Prosperum Aquitanicum
Episcopum Reg. collectarum c. 15.]
Extra catholicam ecclesiam non est locus ueri sacrificii.
Item Gregorius in III. libro Dialogorum [cap. 31.] ait de
Erminigildo Rege Leouigildi filio:

C. LXXII. De manu hereticorum communio non est recipienda.

Superueniente pascalis festiuitatis die intempestae
noctis silentio ad eum pater perfidus Arrianum episcopum
misit, ut ex eius manu consecrationis sacrilegae communionem
perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire
mereretur. Sed uir Deo deditus Arriano episcopo uenienti
exprobrauit ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus
repulit.

C. LXXIII. Sacerdotes hereticorum Christi honoribus non habentur digni.

Item Innocentius capitulo VII.
Arrianos preterea ceterasque huiusmodi pestes,
quia eorum laicos conuersos ad Dominum sub imagine
penitentiae ac Spiritus sanctificatione per manus inpositionem
suscipimus non uidentur clerici eorum cum
sacerdotii aut cuiuspiam ministerii suscipiendi esse
dignitate. Quoniam quibus solum baptisma ratum esse
permittimus (quod utique in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti percipitur), nec Spiritum sanctum eos habere
ex illo baptismate illisque ministeriis arbitramur,
quoniam, cum a catholica fide auctores eorum discederent,
perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt,
nec dare eius plenitudinem possunt, que maxime
in ordinationibus operatur, qui per inpietatis suae perfidiam
fidem domini perdiderunt. Propter
quod fieri non potest, ut eorum profanos sacerdotes
dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos inperfectos,
ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum
penitentiae imagine recipimus. Item: §. 1. Legitur
"Qui tetigerit inmundum inmundus erit," quomodo
ergo ei tribuetur qui inmunditiam et spurcitias
consueuit accipere? Et infra: §. 2. Qui particeps
factus est dampnati, quomodo honorem debeat accipere,
inuenire non possumus.
Gratian. Ex eo autem, quod manus inpositio iterari precipitur,
sacramentum non esse ostenditur.
Unde Augustinus de baptismo libro III.: [contra Donatistas
c. 16.]

C. LXXIV. Manus positio non est sacramenti iteracio.

Manus inpositio non, sicut baptismus, repeti non
potest. Quid enim est aliud, nisi oratio super hominem?
Gratian. Cum ergo Innocentius solum baptisma hereticis
ratum esse permittat; cum Gregorius sacrilegam uocet consecrationem
Arrianorum; cum Ciprianus quecumque ab hereticis
fiunt carnalia, inania, et falsa iudicet; cum Ieronimus
omnia, que ab eis offeruntur, contaminata in conspectu Domini
asserat; cum Leo extra ecclesiam nec rata esse sacerdotia,
nec uera sacrificia testetur: patet, quod sacramenta
ecclesiastica preter baptisma (ut supra dictum est) ac hereticis
ministrari non possunt.
Item obicitur illud Ieronimi ad Luciferianum:

C. LXXV. Qui in baptismo sanctus est, ad altare

peccator non erit.
Sicut Christus est qui baptizat, ita ipse est qui


sanctificat. Unde oro te, ut aut sacrificandi licentiam ei
tribuas, cuius baptisma probas, aut reprobes eius baptisma,
quem non putes esse sacerdotem. Neque enim
fieri potest, ut qui in baptismo sanctus est sit ad altare
peccator.
Gratian. Sed hoc de peccatore tantum catholico,
non heretico intelligendum est. Qui quicquid cum
fide pro offitio suo facit licet indignus, tamen diuina
gratia cooperante ratum esse creditur. Alioquin si de hereticis
dictum intelligitur, ipse sibi contrarius esset, cum
dicat in Oseae: "Sacrificia eorum etc". Et alibi
in persona Domini:

C. LXXVI. Benedictionibus hereticorum Deus maledicit.

"Maledicam benedictionibus uestris": hoc est,
quicquid a uobis benedicetur per me erit maledictum.
XI. Pars. Gratian. Hoc igitur intelligendum
est de heretico, illud autem ad Luciferianum de peccatore
ecclesiastico. De quo Augustinus ait in libro de
corpore Domini.

C. LXXVII. Boni et mali sacerdotes eque corpus Christi conficiunt.

Intra ecclesiam catholicam in ministerio corporis et
sanguinis Domini nichil a bono maius, nichil a malo minus
perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis,
sed in uerbo perficitur creatoris et uirtute Spiritus sancti.
Si enim in merito sacerdotis, nequaquam ad Christum
pertineret. Nunc autem sicut ipse est qui
baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum hanc suam
efficit carnem et transfundit in sanguinem. Credendum
est enim, quod in uerbis Christi sacramenta conficiantur.
Cuius prius creantur inperio, eius utique uerbo recreantur
ad melius.

C. LXXVIII. De eodem.

Idem in libro II. contra epistolam Parmeniani. [c. 10.]
Omnia sacramenta cum obsint indigne tractantibus,
prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et uerbum
Dei. Unde dictum est: "Que dicunt facite, que
autem faciunt facere nolite."

C. LXXIX. De his, qui sanctis male utuntur.

Idem tractatu epistolae Iohannis.
Prophetauit Saul malus rex, cum etiam
sanctum Dauid persequeretur. Non ergo se iactent qui
forte sine karitate habent munus. Dei sanctum,
sed uideant, qualem rationem habituri sint
cum Deo, qui sanctis non sancte utuntur. Ex his erunt, qui
dicturi sunt in iudicio: "In nomine tuo prophetauimus."
Quibus non dicetur: "Mentimini," sed: "Non noui
uos, etc."
Gratian. Spiritum ergo prophetiae dicendi sunt habuisse,
non meritum.

C. LXXX. Quisque non tam sanctificatur ex hostiis, quam peccato polluitur.

Item Ieronimus in [cap. 2.] Aggeo.
Propheta, qui altari extructo tantum et domo mea
diruta hostias mihi offers in altari, et uictimis eius sanctificari
te putas, scito, quoniam sanctum est quidem quod
offertur in altari, sed non tam sanctificaris ex hostiis, quam
ex operibus mortuis pollueris.

C. LXXXI. Contra Spiritum sanctum uerbum dicitur, cum ex dispersione numquam reditur.

Item Augustinus in libro de uerbis Domini. [serm. XI.
circ. fin.]
Ita fit uerbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione
ad congregationem numquam uenitur, que ad
remittenda peccata accipit Spiritum sanctum. Ad quam
congregationem etsi per malum clericum, sed tamen
catholicum ministrum, reprobum et fictum, si aliquis
accesserit corde non ficto, in ipso Spiritus sanctus
operatur remissionem peccatorum, qui in sancta ecclesia
ita operatur, ut reprobos fugiat tamen per eorum
ministerium probos colligat.

C. LXXXII. Non hominum meritis, sed uirtute Spiritus sancti peccata remittuntur.

Idem in sermone de remissione peccatorum.
Ut euidenter ostenderet Dominus, a Spiritu
sancto quem donauit suis fidelibus, dimitti peccata, non
meritis hominum, quodam loco sic ait: "Accipite Spiritum


sanctum;" et continuo subiecit: "Si cui dimiseritis
peccata, remittentur ei:" hoc est, Spiritus dimittit, non
uos. Proinde sicut is, quem sacerdos in ecclesia tollit,
est tamen extra ecclesiam, et extra corpus, cuius caput
est Christus, si ei ostiarius non aderit, ita non
extra ecclesiam est, et non est de corpore, si quis pastoris

C. LXXXIII. Non merita personarum, sed offitia sacerdotum dominus considerat.

Item Ambrosius de sacramentis.
Cum scriptura testetur, quod ad preces Ieroboa
ignis descendit de celo, et rursus precante Helia
ignis missus est, qui sacrificia consumeret, datur
intelligi, quod Deus non merita personarum considerat,
sed offitia sacerdotum. §. 1. Ille ignis uisibilis mittebatur,
ut crederent: nobis inuisibilis operatur, qui credimus.
§. 2. Crede ergo, adesse Dominum Iesum
inuocatum precibus sacerdotum, qui ait: "Ubi fuerint
duo uel tres ibi sum in medio eorum."

C. LXXXIV. Non merita sacerdotum, sed uirtus diuina sacramenta sanctificat.

Item Gregorius Papa.
Multi secularium hominum, cum plus sacerdotum uitam
quam suam discutiunt, in magnum contemptionis diuinorum
sacramentorum crimen incurrunt. Magna enim trabe
uulneratos habentes oculos, eamque negligentes festucam
tenuem in aliorum conspiciunt oculis, quam dum incaute
festinant auellere, erroris in foueam dilabuntur, minus
quidem considerantes, quod non eos sacerdotum uita lederet,
si ipsi humiliter bonis sacerdotum admonitionibus
aurem accommodarent. Sed dum ypocritarum more plus
illorum famam quam propriam uitam uel uitae negligentias
diiudicant, spernunt sancta monita et spiritualia
dona. Unde fit, ut non solum ab eis dicta respuant, sed
(quod est deterius) diuina etiam misteria contempnant, ut
nec corporis communionem aut sanguinis Domini nostri
Iesu Christi eorum ministerio confectam assumant, putantes,
hanc minus esse sanctificatam, si illorum fiat offitio, quorum
uita eorum oculis uidetur ignobilis. §. 1. Heu in quam
magnum laqueum incidunt, ut diuina et occulta misteria plus
ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque
Spiritus sanctus in ecclesia diffusa per totum orbem terrarum
inconprehensibiliter ea misteria et occulte atque
inuisibiliter et operando sanctificet et benedicendo benedicat.
§. 2. Misterium itaque, fratres, ob hoc dicitur,


quod secretam et reconditam habeat dispensationem; sacrifitium
autem, quasi sacrum factum, quia prece mistica
consecratur pro nobis in memoriam dominicae passionis.
§. 3. Sacramentum uero est in aliqua celebratione, cum
res gesta ita sit, ut aliquid significare accipiamus,
quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta:
baptisma, crisma, corpus et sanguis, que ob id sacramenta
dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum diuina
uirtus secretius salutem eorundem sacramentorum operatur.
Unde a secretis uirtutibus uel sacris sacramenta
dicuntur. Que ideo fructuose penes ecclesiam fiunt, quia sanctus
in ea manens Spiritus eundem sacramentorum latenter
operatur effectum. Cuius panis et calicis sacramentum
grece eucharistia dicitur, latine bona gratia interpretatur.
Et quid melius corpore et sanguine Christi? §. 4. Siue
ergo per bonos, siue per malos ministros intra ecclesiam;
dispensetur, sacrum tamen est, quia Spiritus
sanctus mistice ille uiuificat, qui quondam apostolico
in tempore uisibilibus aparebat operibus. Nec
bonorum meritis dispensatorum ampliantur, nec malorum
attenuantur, quia "neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus."
Hoc de corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, hoc
etiam de baptismate et crismate sentiendum est et
tenendum, quia uirtus diuina secretius operatur in eis,
et diuinae solummodo est hec uirtus siue potestas, non
humanae efficaciae. Polluimus itaque panem, id est
corpus Christi, quando indigni accedimus ad altare et
sordidi mundum sanguinem bibimus. Et infra: §. 5. Maledicam,
inquit, benedictionibus uestris, hoc est, his,
que nunc meis benedictionibus possidetis, seu quicquid benedicitur
a uobis, uel quoniam non benedicunt sanctis
ex uero corde, uel quia qui inique agunt benedicuntur
ab eis, adulanturque peccatoribus, dummodo diuites
sunt.

C. LXXXV. Non sacerdotum uitam, sed que docent et ministrant considerare debemus.

Item Fabianus Papa Episcopis Orientalibus. [epist. II.]
Significastis insuper plerosque attendere, multos in
ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter uiuere sermonibus
et sacramentis, que per eos populis ministrantur.
O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliuiscuntur!
qui et multo ante predixit, ut legi Dei potius
obtemperetur quam imitandi uideantur illi, qui ea, que
dicunt, non faciunt, et traditorem suum tolerans usque in
finem etiam euangelizaturum cum ceteris misit.


Nam apostoli talem consuetudinem non habuerunt, ne
habendam docuerunt.

C. LXXXVI. De eodem.

Item Nicolaus papa Michaeli Inperatori. [in epist. que
incipit: "Proposueramus."]
Non quales sacerdotes Domini, sed quid de
Domino loquantur, est uobis magnopere preuidendum,
nec in uicariis B. Petri apostoli uobis est attendendum
quid sint, sed quid pro correctione ecclesiarum,
quid pro salute uestra satagant. Nec enim illos inferiores
dicetis scribis et phariseis sedentibus super cathedram
Moysi, de quibus Dominus precepit, dicens: "Quecumque
dixerint uobis facite, secundum opera eorum
nolite facere." Ergo, inperator, considera, si illos dixit
audiendos, qui super cathedram Moysi sedebant, quanto
potius, qui super cathedram Petri resident, esse existimatis
obaudiendos?

C. LXXXVII. Sacerdotum inmunditia sacramentum non polluit.

Item Augustinus contra Petilianum. [lib. II. c. 22.]
Dominus declarauit in uno cetu hominum eadem sacramenta
sumentium, non obesse mundis aliquorum inmunditiam.
§. 1. Petilianus dixit: At si quisquam
carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos
est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo queramus,
quis sit uerus sacerdos, et non quid sit uerum
baptisma. Ut enim quisque uerus sit sacerdos, oportet,
ut non solum sacramento, sed iustitia quoque induatur,
sicut scriptum est: "Sacerdotes tui induantur iustitia."
Qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex
Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis
ipse uerax non est, quod dat tamen uerum est, si non
det suum, sed Dei. Item: §. 2. "Cretenses,
malae bestiae, pigri corde." Si ergo apostolus
nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum
conperit, etiam ipse attestatus est, cur nos, apud quemcumque
inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi
ille, apud quem inuenitur, peruersus et fallax est, non
discernimus propter uicium, quod homo habet, ueritatem,
quam non suam, sed Christi habet, et dicimus,
sacramentum hoc uerum est, sicut ille ait: "Testimonium
hoc uerum est?" Numquid ideo dicimus: etiam ipse
homo uerax est, quia dicimus: sacramentum hoc uerum est?
§. 3. Vos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu
propter hominum uicia Dei sacramenta uiolatis, aut nos
propter Dei sacramenta, que in uobis uiolare nolumus,
etiam uestri scismatis sacrilegium assumere putatis.


Item: §. 4. Baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia
conscientiae siue dantis siue accipientis omnino
distincta est. Item: §. 5. Memento sacramentis Dei
nichil obesse mores malorum hominum, quo illa uel non
sint, uel minus sancta sint. Item: §. 6. Si non habebat
Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur?
Si autem habebat innocentiam, quare innocentem
persequebatur? Nam eum propter sacramenti unctionem
et honorauit uiuum, et uindicauit occisum. Et quia uel
panniculum ex eius ueste abscidit, percusso corde trepidauit.
Ecce Saul non habebat innocentiam, et tamen habebat
sanctitatem, non uitae suae, (nam hoc sine
innocentia non potest), sed sacramenti Dei, quod
et in malis hominibus sanctum est. Item: §. 7. Nos
dicimus tale cuique sacrificium fieri, qualis accedit ut offerat,
et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium
manducare, qui ad illud tales accedunt, quales et illi
sunt. Itaque si offerat Deo malus, et accipiat inde bonus,
tale cuique est, qualis quisque fuerit, quia et illud
scriptum est: "Omnia munda mundis." Per hanc sententiam
ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio
non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. Nam
utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus
Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis
esse communem omnium uestrum malum scismatis
facit. Item: §. 8. Gratias Deo, quia tandem confessus
es, posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem,
etiam si a peccatoribus inuocetur. Hinc ergo intelligite,
cum Christi nomen inuocatur non obesse
aliorum saluti aliena peccata.

C. LXXXVIII. Etiam per malum ministrum dona Dei ad eos

perueniunt, qui cum fide accipiunt.
Idem in libro Psalmorum.
Christus quid fecit uobis, qui tanta patientia traditorem
suum pertulit, ut ei primam eucharistiam confectam
manibus suis et ore suo commendatam traderet, sicut ceteris
apostolis? Quid uobis fecit Christus, qui eundem
traditorem suum, quem diabolum nominauit, qui ante
traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit
exhibere, cum ceteris discipulis ad predicandum regnum
celorum misit, ut monstraret, dona Dei peruenire ad
eos, qui cum fide accipiunt, etiam si talis sit, per quem

C. LXXXIX. Sacramentis malitia non nocet episcopi. Item Gregorius.

Non nocet malitia episcopi, neque ad baptismum infantis,
neque ad consecrationem ecclesiae, quia baptisma a Deo
datur, non ab homine uenit; sic et eucharistia, et alia


quecumque in altari ponuntur, non ab homine, sed a
Deo sanctificationem accipiunt.
Gratian. Sed obicitur illud Ieronimi in Sophonia:
[c. 3.]

C. XC. Sacerdotis non uerba, sed merita eucharistiam faciunt.

Sacerdotes, qui eucharistiae seruiunt, et sanguinem
Domini populis eius diuidunt, inpie agunt in legem Christi,
putantes eucharistiam inprecantis facere uerba, non
uitam, et necessariam esse tantum solempnem orationem,
et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: "Sacerdos,
in quacumque fuerit macula, non accedat
offerre oblationes Domino."

C. XCI. Tanto facilius sacerdotes exaudiuntur, quanto apud Deum sunt digniores.

Item Alexander. [epist. II.]
Ipse sacerdotes pro populo interpellant et peccata
populi comedunt, quia suis precibus ea delent atque
consumunt; qui, quanto digniores fuerint, tanto facilius
in necessitatibus, pro quibus clamant, exaudiuntur.

C. XCII. Non adest Spiritus sanctus sacramentis, que per criminosos ministrantur.

Item Gelasius Elphidio Episcopo.
Sacrosancta religio, que catholicam continet disciplinam,
tantam sibi reuerentiam uendicat, ut ad eam quilibet
nisi pura conscientia non audeat peruenire. Nam quomodo
ad diuini misterii consecrationem celestis Spiritus inuocatus
adueniet, si sacerdos, et qui eum adesse deprecatur,
plenus actionibus criminosis reprobetur?

C. CXIII. Manus inmunda tacta coinquinat, non mundat.

Item Gregorius in Registro. [lib. I. epist. 24.]
Necesse est, ut munda sit manus, que diluere sordes
curat, ne tacta queque deterius inquinet, si sordida
sequens lutum tenet: scriptum namque est: "Mundamini,
qui fertis uasa Domini." Domini etenim uasa
ferunt, qui proximorum animas ad interiora perducendas
in conuersationis suae exemplo suscipiunt.

C. XCIV. Eque seruandum est uerbum Christi et corpus Christi.

Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, homil. 26.]
Interrogo uos, fratres uel sorores, dicite mihi, quid uobis
plus esse uidetur, corpus Christi an uerbum Christi? Si
uultis uerum respondere, hoc dicere debetis, quod
non sit minus uerbum Dei quam corpus Christi. Et ideo,
quanta sollicitudine obseruamus, quando nobis corpus Christi
ministratur, ut nichil ex ipso de manibus nostris in terram
cadat, tanta sollicitudine obseruemus, ne uerbum Dei, quod


nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus, aut loquimur, de
corde puro depereat, quia non minus reus erit qui
uerbum Dei negligenter audierit, quam ille, qui corpus
Christi sua negligentia in terram cadere permiserit.

[C. XCV.]

Item. [lib. IV. de Trinitate c. 14.]
Neque enim id potest rite offerri nisi per sacerdotem
iustum et sanctum, nec nisi ab eis accipiatur quod offertur,
pro quibus offertur, atque id sine uicio sit, ut pro uiciosis
mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt, qui pro
se offerri sacrificium Deo uolunt.
Gratian. Cum uita sacerdotum eucharistiae necessaria esse
dicitur, non consecrationi, sed effectui intelligendum est; non
enim effectum confert salutis ei, quem merita faciunt indignum;
potius conpletur in eo illud Apostoli: "Qui manducat et
bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Ergo contra eos,
qui crebra oblatione sacrificii se putant posse mundari, non cessantes
inpie agere in lege Dei, intelligitur illud esse
dictum Ieronimi. Quod uero sacerdos, etiamsi malus sit,
tamen pro offitio suae dignitatis gratiam transfundat hominibus,
testatur Augustinus in libro questionum ueteris testamenti: [c. 11.]

C. XCVI. Sacerdotes nomen Domini inuocant, Dominus autem benedictionem prestat.

Dictum est a Domino in Numeris ad Aaron:
"Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus
benedicam eos," ut gratiam traditio per ministerium
ordinati transfundat hominibus, nec uoluntas sacerdotis
obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem
poscentis. §. 1. Quanta autem dignitas sit sacerdotalis offitii
uel ordinis, hinc aduertimus. Dictum est autem de
nequissimo Caipha, interfectore Saluatoris, inter cetera:
"Hoc autem a semetipso non dixit, sed, cum esset pontifex
sacerdotum anni illius, prophetauit." Per quod
ostenditur, Spiritum sanctum gratiarum non personam
sequi digni, aut indigni, sed ordinem traditionis
ut, quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit
benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut offitium ministerii
exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis.
Gratian. Quod uero per hereticos sacramenta dignitatis
ministrata dicuntur carere effectu, inprobatur auctoritate Anastasii
Papae, qui ordinationem Acacii, quamuis heretici, ita ratam
approbat, ut etiam eis, quos post dampnationem suam baptizauit,
uel ordinauit, in nullo ream personam nocuisse asserat. Sed
hoc eum illicite, et non canonice, imo contra decreta suorum
predecessorum et successorum fecisse, probat Felix et
Gelasius, qui Acacium ante Anastasium excommunicauerunt, et
Hormisda, qui ab ipso Anastasio tertius eundem Acacium dampnauit.
Unde etiam ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo
fuisse percussus legitur in gestis Romanorum Pontificum hoc
modo: "Anastasius secundus natione Romanus, etc."
Require retro in tractatu decretalium epistolarum.


Item obicitur illud Augustini ad Parmenianum de hereticis
etiam dampnatis:

C. XCVII. Qui recedit ab ecclesia, nec baptisma, nec uim dandi amittit.

Quod quidam dicunt, baptisma, quod accepit, non
amittit qui recedit ab ecclesia, ius tamen dandi,
quod accepit, amittit, multis modis aparet frustra et inaniter
dici. §. 1. Primo, quia nulla ostenditur causa, cur ille,
qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi
amittere possit. Utrumque enim sacramentum
est, et quadam consecratione homini datur utrumque,
illud, cum baptizatur, illud, cum ordinatur; ideo
non licet a catholico utrumque iterari. §. 2. Nam
si quando ex ipsa parte uenientes etiam prepositi
pro bono pacis, correcto scismatis errore, suscepti sunt,
etsi uisum est opus esse, ut eadem offitia gererent, que agebant,
non sunt rursus ordinandi, sed sicut baptismus
in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in precisione
fuerat uicium (quod unitate pacis est correctum), non in
sacramentis, que ubicumque sunt ipsa sunt. Et cum
ipsi expedire uidetur ecclesiae, ut prepositi
eorum, uenientes ad catholicam societatem, honores
suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis
sacramenta detrahuntur sed manent super eos.
Ideoque non eis manus inponitur, ne non homini,
sed ipsi sacramento fiat iniuria. §. 3. Sicut autem
in baptismo est quod per eos dari possit, sic in
ordinatione ius dandi est; utrumque ad perniciem
suam, quamdiu karitatem non habent unitatis; sed tamen
aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud
salubriter habere. Quicquid non habetur dandum est,
cum opus est dari, quod uero perniciose habetur, per
correctionem depulsa pernicie agendum est, ut
salubriter habeatur. Quod si laicus alicui
pereunti necessitate conpulsus baptisma dederit,
quod, cum ipse acciperet, quomodo dandum esset
addidicit, nescio, an quisquam dixerit pie esse repetendum.
Nulla enim necessitate cogente si fiat, alieni muneris
usurpatio est. Si autem necessitas urgeat aut nullam,
aut ueniale delictum est. Sed si nulla necessitate
usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit
non potest dici non datum, quamuis recte dici possit illicite


datum. Illiciti ergo usurpationem corrigit reminiscentis
et penitentis affectus. Quod si non correxerit, manebit
ad penam usurpatoris quod datum est, uel eius, qui illicite
dedit, uel eius, qui illicite accepit: non tamen pro
non dato habebitur §. 4. Si enim aliqui furtim
et extraordinarie, non in monetis publicis, aurum uel
argentum percutiendo signauerint, cum fuerit deprehensum,
nonne illis punitis uel indulgentia liberatis cognitum
regale signum thesauris regalibus cogeretur.
Et paulo post: §. 5. Si forte miliciae caracterem
in corpore suo non militans pauidus exhorruerit, et ad
clementiam inperatoris confugerit, et inpetrata uenia
militare iam ceperit, numquid homine liberato atque correcto
caracter ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur?
An forte minus habent sacramenta Christiana
quam corporalis hec nota, cum uideamus, nec apostatas
carere baptismo, quibus utique per penitentiam redeuntibus
non restituitur, et ideo amitti non posse iudicatur? §. 6.
De his, qui ab ecclesiae catholicae unitate separati
sunt, nulla iam questio est, quin habeant, et
dare possint, sed perniciose habeant, pernicioseque
tradant, quia extra uinculum pacis sunt. §. 7.
Neutri sacramento iniuria facienda est. §. 8. Sicut non
recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen
habet, et ideo redeunti non redditur, sic etiam
non recte dat qui ab unitate discedit, sed dat tamen, et
ideo quod ab eo accepit uenienti ad unitatem non iteratur.
Infra: §. 1. Sicut redeunti non redditur quod
et foris habebat, sic uenienti repetendum non est quod
foris acceperat. Unde consequenter intelligitur
peruersitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem
sacramentorum in nullo peruerso esse uiolandam. Constat
enim, eam in peruersis hominibus et sceleratis, siue in
eis, qui intus sunt, siue in eis, qui foris, inpollutam
atque inuiolabilem permanere, et quod dicuntur
eam mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur,
cum illa inpolluta permaneant; sed in bonis
permanent ad premium, in malis permanent ad iudicium.
Infra: §. 10. Quomodo catholici non clarificant
Dominum, qui sacramenta eius tam debita ueneratione
prosecuntur, ut, etiam si ab indignis tractata
fuerint, illi sua peruersitate dampnatis, illa intemerata
sanctitate permanere demonstrantur?


XII. Pars. Gratian. Ex his uerbis Augustini
constat, in omnibus tam apostatis quam hereticis uel dampnatis
permanere Christi sacramenta uera, quantum ad se, et sancta,
et nisi penitentia uel indulgentia subuentum fuerit, ad dampnationem
usurpatoris peruenient, uel habentis, uel dantis, uel accipientis.
Quid ergo prodest, quod uera et sancta sunt, cum usurpatores
suos eque perimant, ac si essent mala et noxia?
Crassus aurum sitiuit, aurum bibit; eque periit uero
auro, sicut uero ueneno. §. 1. Item aurum eque uerum est
in arca furis, sicut in thesauris regis. Sed a fure, quia
illicite habetur, illicite datur uel accipitur; a rege autem
licite habetur, datur et accipitur; ideo ipse fur
et communicator furti (nisi forte de conscientia furti se purgauerit),
ut perhibet Gelasius ad Anastasium inperatorem,
uterque iuste et digne dampnabitur. §. 2. Opponitur autem
huic sententiae Augustini: potestas dandi baptismum, et ius
consecrandi dominicum corpus, et largiendi sacros ordines, plurimum
inter se differunt. Suspenso enim uel deposito sacerdote,
nulla ei relinquitur potestas sacrificandi. Sacramentum tamen
baptismi non solum a sacerdote deposito uel laico catholico, uerum
etiam ab heretico uel pagano si ministratum fuerit, nulla
reiteratione uiolabitur; nulla autem ratio sinit, ut inter sacerdotes
habeantur, qui de manibus laici uel pagani oleum sacrae
(imo execrandae) unctionis assumunt. Non ergo consequenter
colligitur, ut, si recedentibus a fide ius baptizandi relinquitur,
potestas etiam distribuendi sacros ordines eis relinquatur, quamuis
utrumque consecratione proueniat. Degradatus enim
episcopus potestatem largiendi sacros ordines non habet, facultatem
baptizandi tamen non amisit. §. 3. Sed ne Augustinum
in hac sententia penitus reprobemus, intelligamus aliud esse potestatem
distribuendi sacros ordines, aliud esse executionem
illius potestatis. Qui intra unitatem catholica ecclesiae
constituti sacerdotalem uel episcopalem unctionem accipiunt,
offitium et executionem sui offitii ex consecratione adipiscuntur.
Recedentes uero ab integritate fidei, potestatem acceptam
sacramento tenus retinent, effectu suae potestatis penitus priuantur,
sicut coniugati ab inuicem discedentes coniugium semel
initum non dissoluunt, ab opere tamen coniugali inueniuntur
alieni. §. 4. De his ergo, qui accepta sacerdotali potestate ab
unitate catholicae ecclesiae recedunt, loquitur Augustinus, non de
illis, qui in scismate uel heresi positi sacerdotalem unctionem
accipiunt; alioquin esset contrarius Calcedonensi concilio,
in quo ordinati a symoniacis in nullo proficere iudicantur,
et Innocentio, qui ordinatos a ceteris heretici per prauam
manus inpositionem solam dampnationem et uulnus capitis assecutos
testatur. §. 5. Quamuis possit generaliter dici, sacramenta,
que apud hereticos non aliter quam in ecclesia Dei
celebrantur, uera et rata esse quantum ad se, falsa uero et inania
quantum ad effectum, et in his, a quibus male tractantur,
et in illis, a quibus male suscipiuntur. Nec mirum, ipsa enim
salus nostra bucellam Iudae dedit; statim cum bucella non
bonus, sed malignus spiritus intrauit: quare? non quia bonus non
daret bonum, sed quia malus male accepit bonum; sicque bonum
effectum bonum non habuit, quia ubi illud faceret non inuenit.
§. 6. Item Dominus in patria sua presens et uerus affuit; non
per malum ministrum, sed per semet ipsum nichil potuit,


quia fidem non inuenit; pro perfidia aliorum non caruit sua
ueritate, sed effectus boni uirtute. §. 7. Quod ut plane in
omnibus sacramentis ostenderet, bis est transfiguratus, cum
esset in carne. In una transfiguratione sicut sol aparuit
mirabilis ut fides credentium augeretur ad contemplandam
celestem gloriam super se eleuatam. In altera ut peregrinus
et incognoscibilis de se dubitantibus ire se longius finxit, et,
ne agnosceretur, eorum oculos tenuit: ad quid aliud, nisi ut, quia
per fidem non erat in cordibus eorum, longius se ab iis recedere
ostenderet, et quia ipsum non credebant esse quod erat,
uiderent etiam eum alium quam erat? Ecce in utraque
uisione sua erat praesenti et ueritas: sed in una exercebatur
fides, ut magis crederent quam credebant, in altera tenebatur
incredulitas, ne etiam agnoscerent quod uidebant. Sacramentum
ergo corporis et sanguinis sui aliis est ad salutem, aliis ad
iudicium. Fides etiam, quamuis sit uera, tamen sine operibus
mortua est. Sic et omnes decem uirgines equaliter erant
uirgines, sed ex his erant quinque fatuae et quinque prudentes.
Equa erat uirginitatis ueritas, sed pro eiusdem uirginitatis
intentione non omnibus equa meriti identitas. Sic etiam est
es sonans aut cymbalum tinniens martirium uel elemosina,
quam nescit karitas. Si uero cecus ceco lucernae
ministret ueritatem, neuter tamen ideo magis suam illuminat
cecitatem. Sic et malus ministrat malo uera sacramenta, sed
non ideo dona spiritualia, quia malis eorum meritis Spiritus
sanctus inpeditur, ne in eis quod suum est operetur. Unde
Innocentius, cum hereticorum baptisma concedat esse ratum, non
tamen ex illo baptismate concedit haberi Spiritum sanctum.
Et Leo hos, qui formam baptismatis acceperunt, non sinit
rebaptizari, sed iubet Spiritum sanctum, quem ab hereticis nemo
accepit, per eius inuocationem et manus inpositionem a
catholicis sacerdotibus consequi. Sciendum uero est, quod
sacramenta hereticorum dicuntur irrita, uel etiam dampnanda,
falsa et inania, non quantum ad se, cum sint sancta et uera
etiam ab heretico celebrata, sed quia, cum illicite dantibus
perfidis sint ad iudicium, illicite ab eis accipientibus non conferunt
Spiritum sanctum. Irrita et non uera dicuntur, quia quod
promittunt et conferre creduntur non tribuunt, et ideo dampnanda,
ut ea dari uel recipi ab hereticis non approbetur sed
interdicatur. Non enim quantum ad se polluta sunt, quamuis ab
hereticis pollui dicantur. Unde Gregorius communionem
Arii uocat execrationem, et Innocentius uocat Bonosi ordinationem
dampnationem, non quod ita in se sint, sed quia male
dantibus uel accipientibus id efficiunt. Sic etiam Ieronimus
in Osee sacrificia eorum panem luctus uocat
non quantum ad se, sed quantum ad effectum, quod ipsemet
ostendit, subiungens: "Quicumque comederint ex eo,
contaminabuntur, quia sibi ad iudicium sument."
Hinc etiam Augustinus in libro II. contra epistolam Parmeniani:
[cap. 5.]

C. XCVIII. Sacramenta quamuis obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus.

Per Ysaiam dicit Dominus: "Facinorosus, qui
sacrificat mihi uitulum, quasi canem occidat, et qui


coquit similaginem, quasi sanguinem porcinum,
et qui offert thus in memoriam, quasi blasphemus."
§. 1. Quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde
uel factis, ut hoc mereatur audire, perniciem sibi infert,
non illis bonis, qui accipiunt ab eis eadem sacramenta,
qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et merent
peccata et iniquitates, que fiunt medio eorum,
quamuis non se inde corporaliter separent. Infra:
§. 2. Sacrificia inpiorum eis oberunt, qui offerunt
inpie. Nam unum atque idem sacrificium est propter nomen
Domini, quod ibi inuocatur, et semper est sanctum,
et tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit.
"Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat
et bibit;" non aliis sed sibi. Infra: §. 3. Hoc
pene in omnibus talibus questionibus intelligendum admonemus,
quia scilicet omnia sacramenta, cum obsint
indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus.
Infra: §. 4. Spiritus sanctus in ecclesiae preposito
uel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur
per eum, et eius mercedem in salutem sempiternam
et eorum regenerationem uel edificationem, qui per eum
siue consecrantur siue euangelizantur. Si autem fictus est,
quoniam uerissime scriptum est: "Spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum," desit quidem
saluti eius, et auferat se a cogitationibus eius, que
sunt sine intellectu, ministerium tamen eius non deserat,
quo per eum salutem operatur aliorum.
Gratian. Constat ergo, ut Innocentius ait, de ceteris
hereticis, ordinatos a symoniacis per prauam manus inpositionem
symoniacis uulneratum habere caput. §. 1. Sed obicitur, quod
in ordinatione symoniacorum hoc solum reprehensibile inueniatur,
quod gratia Spiritus sancti sub pretio redigi putetur, aliorsum
autem in omnibus integra forma sacramentorum seruetur. Cum
ergo illicita sacramenti usurpatio per penitentiam correcta
fuerit, ut gratia Spiritus sancti gratuita et non uenalis existimetur,
integer debet adesse unctionis effectus; imo etiam, si non sequatur
penitentia, licet symoniace, tamen reuera consecratus reputetur,
sicut illi, qui quondam nonnisi; pretio dato, ad sacri baptismatis
regenerationem nec ad sanctae communionis participationem
admittebantur, licet symoniace, tamen non ideo minus baptizati,
uel sacrae communionis participes reputati sunt. Sed hoc tantum
sacris canonibus constitutum est, ne de cetero sacramenta Christi
symoniace distribuantur.


Unde Gelasius: [ad Episcopos per Lucaniam, epist. I.,
cap. 7.]

C. XCIX. A baptizandis uel consignandis pretia non exigantur.

Baptizandis consignandisque fidelibus sacerdotes pretia
nulla prefigant, nec illationibus quibuslibet
inpositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quod
gratis accepimus gratis dare mandamur. Et ideo nichil
a predictis prorsus exigere moliantur, quo uel paupertate
cogente deterriti, uel indignatione reuocati redemptionis
suae causas iure despiciant, certum habentes, quod qui
prohibita deprehensi fuerint admisisse, uel commissa non
potius sua sponte correxerint, periculum subeant
proprii honoris.

C. C. A percipiente gratiam communionis pretium exigi non debet.

Item de Sexta Synodo. [c. 23.]
Nullus episcopus, aut presbiter, aut diaconus, qui sacram
dispensat communionem, a percipiente gratiam communionis
aliquod pretium exigat. Neque enim uenditur gratia,
neque pro pretio Spiritus sancti gratiam damus, sed dignis
munere sine defraudatione participare concedimus.
Si quis uero eorum, qui connumerantur in clero, ab eo, cui
sacram communionem dispensat, aliquod pretium exegerit,
deponatur, sicut imitator symoniacae fraudis.

C. CI. Munera inuisibilis gratiae questibus non sunt conparanda.

Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 8.]
Quicquid inuisibilis gratiae consolatione tribuitur,
numquam questibus uel quibuslibet premiis uenundari
penitus debet, dicente Domino: "Quod gratis accepistis
gratis date." Et ideo quicumque deinceps in ecclesiastico
ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque
fidelibus, crismate, uel promotionibus graduum
precia quelibet uel premia (nisi uoluntarie
oblata) pro huiusmodi ambitione susceperit, equidem, si
sciente loci episcopo tale quicquam a subditis perpetratum
fuerit, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi
subiaceat pro eo, quod inscientia mala contexit
et correctionem necessariam non acquisiuit.


Sin autem suorum quispiam, eodem nesciente, quicquam
de supradictis capitulis accipiendum sibi esse
crediderit, si presbiter est, quatuor mensium excommunicatione
plectatur; si diaconus, trium; subdiaconus
uero uel clericus his cupiditatibus seruiens competenti
pena, et debita excommunicatione plectendus est.

C. CII Nichil a sacerdotibus exigatur pro balsamo, quod in crismate ponitur.

Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 4.]
Placuit, ut nullus episcoporum pro balsami modico,
benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias
datur, quia singuli tremissem pro ipso exigere solent,
aliquid ulterius exigat, ne forte quod pro salute
animarum per inuocationem sancti Spiritus consecratur,
sicut Symon magus donum Dei pecunia uoluit emere,
ita nos uenundantes dampnabiliter uenundemur.

C. CIII. Non est aliquid exigendum ab his, qui infantes suos ad baptizandum adducunt.

Item ex eodem. [cap. 7.]
Placuit, ut unusquisque episcopus per ecclesias suas
hoc faciat, ut hi, qui infantes suos ad baptismum offerunt,
si quid uoluntarie pro uoto suo offerunt, suscipiatur
ab eis. Si uero per necessitatem paupertatis aliquid
non habeant quod offerant nullum eis pignus
uiolenter tollatur a clericis. Nam multi pauperes, hoc timentes,
filios suos a baptismo retrahunt, qui forte, dum
differuntur, si sine gratia baptismi de hac uita recesserint,
necesse est, ut ab illis eorum perditio requiratur,
quorum spolia pertimescentes a baptismi gratia se subtraxerunt.

C. CIV. Qui baptizantur nullus in concam nummos mittere cogat.

Item ex Concilio Eliberitano. [c. 48.]
Emendari placuit, ut qui baptizantur (ut fieri solebat)
nummos in concam non mittant, ne sacerdos quod gratis
accepit precio distrahere uideatur. Neque pedes eorum
lauandi sunt a sacerdotibus uel clericis.

C. CV. Pro perceptione crismatis uel baptismi aliquid exigi non debet.

Item ex Concilio Triburiensi.
Dictum est, solere in quibusdam locis pro perceptione
crismatis nummos dari, similiter pro baptismo et
communione. Hoc symoniacae heresis detestata
est sancta sinodus et anathematizauit, et ut de cetero nec
pro ordinatione, nec pro crismate, uel baptismo, uel balsamo


nec pro sepultura, uel communione quicquam
exigant statuit; sed gratis dona Christi gratuita
dispensatione donentur.

C. CVI. Nec pro dedicandis basilicis nec pro ceteris sacramentis conferendis aliquid exigi debet.

Item ex Concilio Cabillonensi. [tempore Caroli M. c. 16.]
Statuimus, ut, sicut pro dedicandis basilicis et dandis
ordinibus nichil accipiendum est, ita etiam pro balsamo siue
pro luminaribus emendis nichil presbiteri crisma accepturi
dent. Episcopi itaque de facultatibus ecclesiae
balsamum emant, et luminaria singuli in ecclesiis
suis.
XIII. Pars. Gratian. Sicut ergo hec sacramenta, licet
symoniace ministrentur, tamen effectum benedictionis conferunt
accipienti, sic et sacerdotalis unctio, licet symoniace ministretur,
suo tamen non debet carere effectu. Sed, sicut supra
dictum est, illa sacramenta sunt necessitatis, hec dignitatis, et
ideo priuilegia eorum non possunt generare communem legem
istorum. Habent ergo symoniaci uulneratum caput per symoniacae
manus prauam inpositionem. Hoc autem de illis intelligitur,
quos nec excusat ignorantia, nec attractionis uiolentia,
qui ab illis ordinantur, quos indubitanter sciunt esse symoniacos,
siue symoniace siue non symoniace ordinentur ab eis. Ut
enim Nicolaus Papa distinguit, alii symoniace ordinantur a symoniacis,
alii symoniace a non symoniacis, alii non symoniace a
symoniacis. Hanc distinctionem innuit capitulo II. dicens:

C. CVII. De multiplici genere symoniacorum.

Statuimus decretum de symoniacis symoniace ordinatoribus
uel ordinatis et de symoniacis symoniace a non
symoniacis, et symoniacis non symoniace a symoniacis.
§. 1. Symoniaci symoniace ordinati uel ordinatores secundum
ecclesiasticos canones a proprio gradu decidant. Symoniaci
quoque symoniace a non symoniacis ordinati similiter
ab offitio male accepto remoueantur. §. 2. Symoniacos autem
non symoniace a symoniacis ordinatos misericorditer
per manus inpositionem pro temporis necessitate in offitio
concedimus permanere.
Gratian. Sed hoc intelligendum est de his, qui ordinantur
a symoniacis, quos ignorabant esse symoniacos. Hos facit
symoniacos non reatus criminis, sed ordinatio symoniaci.
De quibus Urbanus Papa [II. in Concilio Placentino,
cap. 3. et 4.] ait:

C. CVIII. De his, qui non symoniace a symoniacis ordinantur.

Si qui a symoniacis non symoniace ordinati sunt, siquidem
probare potuerint se, cum ordinarentur, nescisse eos
symoniacos esse, et tunc pro catholicis habebantur in


ecclesia, talium ordinationes sustinemus misericorditer, si
tamen eos laudabilis uita commendat. Qui uero scienter
se a symoniacis consecrari (imo execrari) permiserint, eorum
consecrationem omnino irritam esse decernimus.

C. CIX. De eo, qui ordinatur ab illo, quem scit symoniacum esse.

Item Nicolaus iunior. [Hoc idem
Alexander II.]
De cetero statuimus, ut, si quis in posterum ab eo, quem
symoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et
consecrator, et consecratus non disparem dampnationis sententiam
subeant; sed uterque depositus penitentiam
agat, et priuatus propria dignitate persistat.

C. CX. Symoniacis in dignitate seruanda nulla est inpendenda misericordia.

Idem. [paulo inferius]
Erga symoniacos nullam misericordiam in dignitate seruanda
habendam esse decreuimus, sed iuxta canonum
sanctionem et sanctorum Patrum decreta eos omnino
dampnamus ac deponendos apostolica auctoritate sancimus.
Gratian. Subaudiendum est, nisi uiolenter attractus fuerit.
De his enim et a quibuslibet hereticis uiolenter ordinatis
ait Innocentius: [ad Episcopos Macedoniae, epist.
XXII. c. 5.]

C. CXI. De his qui inuiti ad hereticorum ordinationem trahuntur.

Constat multos uim passos atque inuitos attractos,
repugnantesque ab hereticis ordinatos; sed huiusmodi aliquis,
si post talem ordinationem non interfuit, cum illi conficerent
sacramenta, si communioni eorum participatus non
est, si statim discedentibus illis pessimo conciliabulo
eorum abrenunciauit et ad ecclesiam rediit, iste talis
potest habere colorem aliquem excusationis. Ceterum, qui
post mensem aut amplius redierunt, cum se considerent
ab hereticis ordinatos, certe qui nichil ab eis acceperunt,
rei sunt usurpatae dignitatis.
Gratian. Tales plerumque ex intuitu pietatis reformat
catholicae manus inpositio cum satisfactione et medicina penitentiae;
sed dampnationem symoniacorum et eorum, qui eis
consenserunt, legimus, medicinam uero autenticam ex hac
heresi nominatim non legimus, nisi quod, sicut usurpatum
est in Nouacianis uel Donatistis, minoribus utique hereticis,
non canonice, sed ex intuitu pietatis, ita etiam ex his posse
fieri colligimus, ideo etiam, quia aliorsum per omnia orthodoxam


habent fidem, nisi quod Spiritum sanctum credunt esse
uenalem. Et, ut ait B. Augustinus heretici cum redierint
qua parte se sciderint ab ecclesia, curentur, qua uero
parte adheserint, cognoscantur.
Hinc et Leo scribit Ianuario Episcopo:
[Aquilegiensi, epist. III.]

C. CXII. Qui ab heresi ad ecclesiam redeunt, in quo inueniuntur ordine ex beneficio perseuerent.

Omnis cuiuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens
unitatem, hereticae uel scismaticae coniunctionis
contagione se maculauerit, si ad ecclesiam redierit cum legitima
satisfactione et erroris sui dampnatione, hoc in magno
beneficio habeat, si, adempta spe omnis promotionis,
in quo inuenitur ordine permaneat.
Gratian. De his autem, qui ordinantur symoniace a non
symoniacis (utpote illi, qui data pecunia archidiacono uel consiliariis
episcopi, episcopo ignorante, hoc efficiunt, ut de manu
eius sacros ordines accipiant) scribit Gregorius VII.:
[lib. 6. Reg. in Synodo Romae habita, A. D. 1078. die
19. Nou. cap. 5.]

C. CXIII. Ordinationes, que symoniace fiunt, diiudicantur falsae.

Ordinationes, que interueniente pretio uel precibus, uel
obsequio alicui personae ea intentione inpenso, uel que
non communi consensu cleri et populi secundum canonicas
sanctiones fiunt, et ab his, ad quos consecratio
pertinet, non conprobantur, falsas esse diiudicamus,
quoniam qui taliter ordinantur non per ostium, id est per
Christum, intrant, sed, ut ipsa ueritas testatur, fures
sunt et latrones.
XIV. Pars. Gratian. Quia ergo tripliciter symonia in
hoc capitulo notatur, uidendum est, quot modis pretium in
hac heresi detur.
Hoc B. Gregorius in euangeliorum tractatu [hom. 4.
in fine] euidenter exponit, dicens:

C. CXIV. De multiplici genere symoniacorum.

Sunt nonnulli, qui quidem nummorum premia ex ordinatione
non accipiunt, et tamen sacros ordines pro
humana gratia largiuntur, atque de ipsa largitate
laudis solummodo retributionem querunt. Hi nimirum
quod gratis accipiunt gratis non tribuunt, quia de
inpenso offitio sanctitatis nummum expetunt fauoris. Unde
bene, cum uirum iustum Propheta describeret,
ait: "Qui excutit manus suas ab omni munere."
Non enim dixit solum a munere, sed:


"ab omni munere," quia aliud est munus ab obsequio,
aliud a manu, aliud a lingua. Munus ab obsequio
est seruitus indebite inpensa. Munus a manu
pecunia est; munus a lingua fauor. Qui ergo sacros
ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando
in diuinis rebus non solum pecuniam nullam, sed nec
etiam humanam gratiam requirit.

C. CXV. Eternam dampnationem inueniet qui quolibet munere ad sacrum ordinem accedit.

Idem in Registro.
Si quis neque sanctis pollens moribus, uel neque a
clero populoque uocatus uel pulsatione coactus, inpudenter
Christi sacerdotium, iam quolibet facinore pollutus,
iniusto cordis amore, uel sordidis precibus oris, siue comitatu,
siue manuali seruitio, siue fraudulento munusculo episcopalem
seu sacerdotalem, non lucro animarum, sed
inanis gloriae auaritia fultus, dignitatem acceperit, et in uita
sua non sponte reliquerit, eumque insperata mors penitentia
non inuenerit, proculdubio in eternum peribit.
Hinc Gregorius scribit Iohanni Corinthiorum
Episcopo: [lib. IV. ep. 55.]

C. CXVI. Pro ordinationibus nichil omnino accipiatur.

De ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione
decreuimus. Oportet ergo, ut neque per
donum neque per gratiam, neque per quorundam
suplicationem aliquos ad sacros ordines consentias
uel permittas adduci.

C. CXVII. Nec pretio, nec gratia, uel suplicatione aliqui ad sacros ordines accedant.

Idem uniuersis Episcopis per Elladam prouinciam
constitutis. [eod. lib. epist. 56.]
Quibusdam narrantibus agnoui, quod in illis partibus
nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perueniat.
Quod si ita est, flens dico, gemens denuncio, quia,
cum sacerdotalis ordo intus ortus occidit, foris
quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex euangelio,
quid redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus
templum cathedras uendentium columbas euertit.
Columbas enim uendere est de sancto Spiritu (quem
Deus omnipotens consubstantialem sibi per inpositionem
manuum hominibus tribuit) commodum temporale percipere.
Ex quo, ut predixi, malo iam euenire creditur, quia,
qui in templo Dei columbas uendere presumpserunt, eorum,
Deo iudice, cathedrae ceciderunt. §. 1. Qui uidelicet error
in subditis propagatur cum augmento. Nam ipso quoque,
quisque ad sacrum ordinem perducitur, in ipsa


iam prouectus sui radice uiciatus, paratior est aliis uenundare
quod emit. Et ubi est quod scriptum est:
"Gratis accepistis gratis date?" Et cum primo contra sanctam
ecclesiam symoniaca heresis sit exorta, cur non perpenditur,
cur non uidetur, quia eum, quem cum precio
quis ordinat, prouehendo agit, ut hereticus fiat? Ideoque
hortamur, ut uestrum nullus denuo hoc fieri patiatur, sed
neque gratia alicuius neque suplicatione aliquos ad sacros
ordines audeat promouere, nisi eum, quem uitae et
actionis qualitas ad hoc dignum esse monstrauerit. Nam si
aliter factum senserimus denuo, districta et canonica
illud noueritis ultione conpesci.

C. CXVIII. Ad episcopalem honorem nullus per ambitum accedat.

Item Simacus. [ad Caesarium, epist. I. c. 5.]
Nullus itaque per ambitum ad episcopalem honorem
permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laicali
conuersatione culpetur, quis dubitat, quin religiosis et
Deo seruientibus incutiat obprobrium?

C. CXIX. De eodem.

Item Gregorius. [Adeodato Episcopo, lib. II. Indict. XI.
epist. 48.]
Estote ergo precipue in ordinatione solliciti, et ad sacros
ordines nisi prouectiores etate et mundos opere nullatenus
admittatis. Eorum enim, qui in sacro ordine sunt
collocandi, prius uitam moresque discutite, et ut dignos huic
offitio adhibere possitis, non uobis potentia, aut suplicatio
quarumlibet subripiat personarum. Quando igitur
de his tractari necesse est graues expertosque uiros consilii
uestri adhibete participes et cum eis communi hoc
deliberatione pensate.

C. CXX. Neque fauore, neque uenalitate ad sacros ordines quisquam promoueatur.

Idem Columbo Episcopo. [lib. II. Indict. XI. ep. 47.]
Pueri ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto
periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora
festinant. Nulla sit in ordinatione uenalitas; potentia uel
suplicatio personarum nichil aduersus hec, que prohibemus,
obtineat. Nam proculdubio Deus offenditur, si ad sacros
ordines quisquam non ex merito, sed ex fauore (quod absit)
aut uenalitate prouehitur.
Gratian. Econtra idem Gregorius quibusdam suplicantibus
unum acolitum, et alterum diaconum legitur ordinasse,
sicut ipse scribit [lib. VII. Indict. I. ep. 2.] Petro Episcopo
Corsicae inter cetera:

C. CXXI. Episcopo interueniente Papa quemdam acolitum ordinauit.

Latorem presentium per intercessionem uestrae sanctitatis
acolitum fecimus, quem ad obsequia tua transmisimus,
ut, si in lucrandis animabus amplius seruierit,
proficere amplius possit.

C. CXXII. Quisquis in Romana ecclesia ordinem sacrum acceperit, ab ea ulterius egredi non poterit.

Idem Heliae presbitero et Abbati. [lib. IV. epist. 30.]
Filium uestrum Epiphanium mandastis ut ad sacrum
ordinem promouere deberemus uobisque transmittere.
Sed in uno uos audiuimus in altero minime
potuimus audire. Diaconus quidem factus est; sed quisquis
semel in hac ecclesia sacrum ordinem acceperit, egrediendi
ex ea ulterius licentiam non habet. Si uero
uidere uos non potui, hac ex re consolationem habeo, quia
in filio uestro requiesco.
Gratian. Non itaque quorumlibet precibus ordinationes
factae falsae diiudicantur, sed hae demum, que precibus ordinandi
uel eius amici, non spirituali, sed carnali affectu porrectis
fiunt, cum alias futurae non essent; quas non karitas interueniens,
sed ambitio suplicans extorquet. Non solum autem
clericos cuiuslibet episcopi summus Pontifex in ecclesia Romana
ualet ordinare, uerum etiam oportunitate exigente monachos et
quoscumque clericos conuocare potest et inuitare.
Unde Nicolaus papa: [Michaeli Imperatori in epist.,
quae incipit: "Proposueramus"]

C. CXXIII. De eodem.

Per principalem beatorum apostolorum Petri et Pauli
potestatem ius habemus non solum in monachos,
uerum etiam in quoslibet clericos de quacumque diocesi,
cum necesse fuerit, ad nos conuocare atque ecclesiasticis
exigentibus oportunitatibus inuitare.
XV. Pars. Gratian. Quolibet ergo munere interueniente
falsa diiudicatur ordinatio. Sicut autem pretio interueniente
sacri ordines non sunt tribuendi, ita nec restituendi. Ut enim
ait B. Ambrosius, sacri ordines nec sunt pretio emendi; nec
redimendi.
Hinc etiam Gregorius VII. ait: [lib. VI. Reg. in Concilio
habito A. D. 1078. Pontificatus sui VI. c. 9.]

C. CXXIV. Pretio interueniente offitium sacerdotale non restituatur.

Nullus episcopus grauamen seu seruile seruitium ex usu
contra ecclesiasticam normam abbatibus seu clericis suis
inponat, uel interdictum sacerdotale offitium pretio interueniente
restituat. Quod si fecerit, offitii sui periculum subeat.
Gratian. Qui autem pecuniam accipiunt, ut ordinandis
sacros ordines non tribuant, uel ut canonicae electioni
assensum non prebeant, aut ecclesiis edificandis uel consecrandis
lapidem benedictum uel consecrationem subtrahant, multis argumentis
acceptae pecuniae rei et infames esse probantur.


Ait enim Pascalis II:

C. CXXV. Sacrilegi sunt iudicandi qui ecclesias non

permittunt regulariter ordinari.
Sunt quidam, qui uel uiolentia, uel fauore non permittunt
ecclesias regulariter ordinari. Hos etiam decernimus
ut sacrilegos iudicandos.

[C. CXXVI.]

Codicis libro IX. ad legem Iuliam repetundarum, Imppp. Gratianus,
Valentinianus et Theodosius.
Iubemus, hortamur, ut, si quis forte honoratorum,
decurionum, possessorum, postremo etiam colonorum, a
cuiuslibet ordinis iudice fuerit aliqua ratione concussus,
si quis scit uenalem de iure fuisse sententiam, si quis penam
uel pretio remissam uel uicio cupiditatis ingestam, si quis
postremo quacumque de causa inprobum iudicem potuerit
approbare, is uel administrante eo, uel post administrationem
depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum
approbet; cum probauerit uictoriam reportaturus,
et gloriam.

[C. CXXVII.]

Item in Digestis libro III. titulo de calumpniatoribus,
Ulpianus libro X. ad edictum, [l.] 1.
In eum, qui, ut calumpniae causa negotium faceret uel
non faceret, pecuniam accepisse dicitur, intra annum
in quadruplum eius pecuniae, quam accepisse
dicitur, post annum simpli in factum actio conpetit.

[C. CXXVIII.]

Ibidem libro XLVII. titulo [13. l. 2.] de concussione,
Marcellus libro I. publicorum iudicum.
Concussionis iudicium publicum non est. Sed si ideo
pecuniam quis accepit, quod crimen minatus sit, potest
publicum iudicium esse ex senatusconsultis, quibus pena
legis Corneliae teneri iubentur qui in accusationem innocentium
coierint, quiue ob accusandum uel non accusandum,
denunciandum uel non denunciandum testimonium
pecuniam acceperint.

[C. CXXIX.]

Ibidem libro XLVIII. titulo 11. de lege Iulia repetundarum,
[I. 3.] Marcellus libro I. publicorum iudicum.
Lege Iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem
haberet, pecuniam ob iudicandum uel non iudicandum
decernendumue acceperit, Venuleius Saturninus
libro III. publicorum iudiciorum uel quo magis aut
minus quid ex offitio suo faceret.

[C. CXXX.]

Idem. [eod. tit. I. 6.]
Eadem lege tenentur, qui ob denunciandum uel
non denunciandum testimonium pecuniam acceperint.
§. 1. Lege Iulia repetundarum cauetur, ne quis ob militem


legendum mittendumue es accipiat, neue quis ob
sententiam in senatu consilioue publico dicendam pecuniam
accipiat, uel ob accusandum uel non accusandum.
§. 2. Marcellus ibidem. Lex Iulia de repetundis precipit,
ne quis ob iudicem arbitrumue dandum, mutandumue,
iubendumue, neue ob non dandum uel
non mutandum, non iubendum, neue ob litem estimandam,
iudiciumue capitis pecuniaeue faciendum uel
non faciendum aliquid acceperit. §. 3. Hodie ex
lege repetundarum extra ordinem puniuntur, et plerumque
uel exilio puniuntur, uel etiam durius, prout admiserint.
§. 4. Hac lege dampnatus testimonium publice
dare, aut iudex esse postulareue prohibetur.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur secunda questio, qua queritur, an pro
ingressu monasterii pecunia sit exigenda, uel exacta persoluenda?
Hoc utrumque licite fieri, utriusque testamenti serie conprobatur.
Legitur enim in primo libro Regum, quod Anna detulit secum
Samuelem, postquam ablactatus fuerat, in tribus uitulis, et tribus
modiis farinae, et amphora uini ad domum Dei in Sylo. §. 1.
In Actibus uero apostolorum legitur, quod "multitudinis credentium
erat cor unum et anima una," nec aliquid eorum, que possidebant,
quisquam proprium esse dicebat; sed erant illis omnia
communia. Singuli uendebant predia sua, et ponebant precia
eorum ante pedes apostolorum, quorum unus, nomine Ananias,
dum partem sibi reseruaret, cum uxore sua Sapphira, sententia
maledictionis accepta, ante pedes apostoli cecidit mortuus.
§. 2. Hinc liquido aparet, quod ingressuri monasterium sua debent
offerre rectoribus, nec aliter sunt recipiendi, nisi sua obtulerint.
Sed aliud est sua sponte offerre, aliud exacta persoluere.
Anna mater Samuelis non exacta neque petita, sed sponte munera
sacerdotibus obtulit. Credentes sua sponte offerebant apostolis,
ut indigentium necessitatibus deseruirent, que instante persecutione
infidelium eis possidere non licebat. Ananias quoque non
ideo dampnatus est, quia sua nollet offerre, sed quia, Spiritui
sancto mentitus, precia eorum, que apostolis obtulerat, ex parte
fraudabat. Non ergo his auctoritatibus permittitur rectoribus ab
ingressuris aliquid exigere, sed sponte oblata suscipere, quia illud
dampnabile est, hoc uero minime.
Unde in Bracarensi Concilio II. [cap. 5.] legitur:

C. I. Pro dedicandis ecclesiis nichil exigatur.

Placuit, ut, quociens ab aliquo fidelium ad consecrandas
ecclesias episcopi inuitantur, non quasi ex debito munus
aliquod a fundatore requirant; sed si ipse quidem
aliquid ex suo uoto obtulerit, non respuatur, si uero aut
paupertas illum aut necessitas retinet, nichil exigantur ab


illo. Hoc tamen unusquisque episcoporum meminerit,
ut non prius dedicet ecclesiam, nisi ante dotem basilicae
et obsequium ipsius per donationem cartulae confirmatum
accipiat. Nam non leuis est ista temeritas ut
sine luminariis uel sine substantiali sustentatione eorum,
qui ibidem seruituri sunt, tamquam domus priuata consecretur
ecclesia.
Item Bonifacius urbis Romae Episcopus scribit uniuersis
Caralitanae ecclesiae cenobitis:

C. II. Ab his, qui ad conuersionem accedunt, nichil est exigendum, nec precio aliquis ad conuersionem est inuitandus.

Quam pio mentis affectu, fratres karissimi, uestrae destitutioni
Romana conpatiatur ecclesia, uobis fortassis incognitum,
sed cognitori omnium non incognitum habetur.
Dubitationi autem uestrae quod idoneum demus responsum,
Deum testificor, ipsa quoque me dubitatio reddit anxium et
ineptum. Numquam enim legimus Domini discipulos
uel eorum ministerio conuersos quempiam ad Dei cultum
aliquo muneris interuentu prouocasse, nisi forte de pauperum
alimento quis inconcinne proponat, quorum nulli,
cuiuscumque professionis esset, uictualia negabantur. Scimus
equidem, quod "omne datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est," a quo bonae uoluntatis
donum accipit qui sancto deliberationis arbitrio gratis Deo
seruire disponit. Restat ergo, ut qui pro aliqua ecclesiae
susceptione munus accipit, Dei donum, quod a patre luminum
descendere debuit, uendat; munus autem largiens inportunus
emat. Quid autem de diuini doni uenditoribus uel
emptoribus consequatur, concludi necesse non est. §. 1.
Cauete ergo, fratres, quam sit ambiguum quod petistis consilium,
quod quidem secundum uestrae uoluntatis propositum
nulla inuenimus ratione confirmatum. Verumtamen, si
uestrae necessitati adeo est oportunus quem reperistis, dum
tamen omnis absit pactio, omnis cesset conuentio, nullaque
uestrae ecclesiae fiat distractio, accedat, gratis Deo seruire
incipiat, suique regiminis deuote gestet obsequium ac,
postmodum uos, quasi subsidii gratia, aliqua suae ecclesiae
munera largiri fratrum solatio Romana permittit ecclesia.
[ Unde Urbanus Papa in Concilio apud Melfiam, c. 12.:


PALEA.

C. III. De eodem.

Nullus abbas precium sumere uel exigere ab eis, qui
ad conuersionem ueniunt, aliqua pacti occasione presumat.
Regulam antiquam sequens, nulli umquam de
ordinationibus aliquid omnino accipiendum esse constituo,
neque ex datione pallii, neque ex traditione cartarum,
neque ex ea, quam noua per ambitionem simulatio inuenit,
appellatione pastelli. Quia enim ordinando episcopo


Pontifex manum inponit, euangelicam lectionem minister
legit, confirmationis autem eius epistolam notarius scribit. ]

C. IV. Ab ordinato non debet aliquid exigi, sed nec uoluntarie oblata respui oportet.

Item Gregorius in Registro. [lib. IV. epist. 44. siue
cap. 88. in Sinodo Romae habita.]
Sicut episcopum non decet manum, quam inponit, uendere,
ita minister uel notarius non debet in ordinatione eius
uocem suam uel calamum uenundare. §. 1. Is autem,
qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus
ac petitus, post acceptas cartas et pallium offerre aliquid
cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa uoluerit,
hoc accipi nullo modo prohibemus, quia eius oblatio nullam
culpae maculam ingerit, que non ex ambientis petitione
processit.
Gratian. Auctoritate Bonifacii patenter ostenditur, quod,
sicut nullus precio est inuitandus ad conuersionem, ita nulli pecuniae
interuentu ecclesiae largiri oportet ingressum. Auctoritate
uero Gregorii datur intelligi, quod pro ingressu ecclesiae non licet
pecuniam exigere, sed spontanee oblatam suscipere licet.
II. Pars. Item opponitur illud Apostoli [1.] ad Timotheum:
[cap. 5. u. 2.]

[C. V.]

"Viduas honora, que uere uiduae sunt. Que autem non sunt
uere uiduae, id est que suis uel parentum opibus sustentari possunt,
non recipiantur, ut ecclesia sufficiat his que uere uiduae sunt."

C. VI. Qui sumptibus propriis sustentari possunt, ab ecclesia stipendia non accipiant.

Item Ieronimus ad Damasum Papam.
Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari,
quibus parentum et propinquorum nulla suffragantur.
Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt,
si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto committunt,
et per abusionem talium iudicium sibi manducant
et bibunt.

C. VII. Quibus sua sufficiunt alimentis ecclesiae non sustententur.

Item Prosper in libro de contemplatiua uita capitulo X.
Pastor ecclesiae his, quibus sua sufficiunt, non debet
aliquid erogare, quando nichil aliud sit habentibus dare
quam perdere. Nec illi, qui sua possidentes sibi dari aliquid
uolunt, sine grandi suo peccato unde pauper uicturus erat
accipiunt. De clericis quidem Spiritus sanctus dicit:
"Peccata populi mei comedunt." Sed sicut nichil habentes
proprium, non peccata, sed alimenta, quibus indigere
uidentur, accipiunt, ita possessores non alimenta, quibus
habundant, sed aliena peccata suscipiunt.
Gratian. Verum his auctoritatibus prohibentur ab ecclesia
suscipi non illi, qui quomdam fuerunt diuites, et omnia
reliquerunt, ut Petrus et Mattheus et Paulus, aut pauperibus


distribuerunt, ut Zacheus, aut ecclesiae rebus adiunxerunt, sicut
illi, qui predia sua uendentes ponebant precia ante pedes apostolorum,
ut essent illis omnia communia: sed illi, qui in domibus
parentum residentes uel sua relinquere nolentes ecclesiasticis
facultatibus pasci desiderant.
De quibus in eodem libro Prosperi [c. 10.] subinfertur:

C. VIII. Qui sua relinquere non uult sumptibus ecclessiae sustentari non debet.

Si quis propter hoc non uult sua relinquere, ut habeat
unde uiuat, ut quid accipit, unde rationem reddat? ut quid
peccatis alienis sua multiplicat? Idem: §. 1. Non est
meum dicere, quale peccatum cibos pauperum presumendo
suscipiant; qui ecclesiam, quam iuuare de
propriis facultatibus debuerant, suis expensis insuper
grauant, propter hoc fortassis in congregatione uiuentes,
ne aliquos pauperes pascant, ne aduenientes excipiant, aut
ne suum censum cottidianis expensis inminuant. §. 2. Quod
si aliquid de fructibus suis ecclesiae uelud pro ipsa sua expensa
contulerint, non se preferant inani iactantia illis, quos
nichil habentes pascit et uestit ecclesia, quia perfectior
est ille, qui se mundi rebus expoliat, aut qui, cum nichil
habuerit, nec habere desiderat, quam ille, qui ex multis, que
possidet, ecclesiae aliquid prestiterit, ac se de eo, quod
prestiterit, forsitan iactat.
Gratian. Ecce, qui prohibentur suscipi ab ecclesia. Illi
uero, qui omnia sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uel
ecclesiae rebus adiungunt, et ab ecclesia laudabiliter sunt suscipiendi,
et eius opibus sustentandi.
Unde in eodem libro [cap. 11.] legitur:

C. IX. Qui sua relinquunt, uel pauperibus distribuunt, uel ecclesiae rebus adiungunt, laudabiliter ecclesiastica dispensant.

Sacerdos, cui dispensationis cura commissa est, non
solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit
a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, quia
omnia sua aut parentibus reliquit, aut pauperibus distribuit,
aut ecclesiae rebus adiunxit, et se in numero pauperum
paupertatis amore constituit, ut unde pauperibus subministrat,
inde et ipse tamquam pauper uoluntarius uiuat.
Clerici quoque, quos pauperes natiuitas fecit, cum perfectione
uirtutis uitae necessaria siue in domibus suis, siue
in congregatione uiuentes accipiant, quia ad ea accipienda
non eos cupiditas ducit, sed uiuendi necessitas
cogit. §. 1. De talibus uidetur dicere Apostolus:
"Qui in sacrario operantur que de sacrario sunt edunt, et
qui altario deseruiunt cum altario participantur."
Qui, nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum uellet
intelligi, numquam secutus adiungeret: "Ita et Deus ordinauit
his, qui euangelium annunciant de euangelio uiuere."
De euangelio uiuunt qui nichil habere proprium uolunt;
qui nec habent, nec habere aliquid concupiscunt, non suorum,
sed communium possessores. Quid est aliud de euangelio


uiuere, nisi laborantem inde, ubi laborat, necessaria uitae
percipere? Apostolus tamen, qui sic euangelium predicauit,
ut necessaria sibi suis manibus ministraret, de
se confidenter loquitur: "Ego autem nullo horum usus
sum." Et quare dixerit, secutus aperuit, dicens: "Expedit
mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet."
Euacuari dicit gloriam suam, si ab eis, quibus predicabat,
uoluisset accipere uitae temporalis expensam. Nolebat
quippe in presenti sui laboris fructum, sed in futuro recipere.

C. X. Iuxta meritum laboris sacerdotes clericis ecclesiastica stipendia distribuant.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 36.]
Clerici omnes, qui ecclesiae fideliter uigilanterque
deseruiunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum
seruitii sui meritum per ordinationem canonum a sacerdotibus
consequantur.
Gratian. Multorum auctoritatibus luce clarius constat,
quod ab ingressuris monasterium non licet pecuniam exigere, ne
et ille, qui exigit, et ille, qui soluit, symoniae crimen incurrat.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Sed adhuc obicitur, qui ingressuri monasterium pecunias
tribuunt, non propositum religionis, sed participationem stipendiorum
ecclesiae emunt. Temporalia ergo non spiritualia ementes,
nequaquam symoniaci habendi sunt. §. 1. His ita respondetur:
Non solum qui spiritualia, sed etiam qui temporalia eis annexa
precio accipiunt symoniaci iudicantur. Unde Malachias loquens
ex persona Domini: "Quis est," inquit, "in uobis, qui claudat ostia
et incendat altare meum gratuito? Non est uoluntas mihi in uobis,
dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu
uestra." Ostia claudere non est sacri muneris offitium, sed tantum
sibi adiunctum.
Item Gregorius scribit uniuersis Yspanis Episcopis:

C. I. De his, qui sacros ordines munerum acceptione dispensant.

Audiuimus, dilectissimi, quod nos audisse oportuit,
sed audisse profecto non libuit, quosdam scilicet esse sacrorum
ordinum professores, qui sub munerum datione uel
acceptione Dei ecclesias, uel earum beneficia sibi usurpant.
Quod quidem scelus uos iam non dudum acriter correxisse
uehementer admiramur; iuste enim uterque corripiendus
est et a sanctae liminibus ecclesiae submouendus, et qui pro
ecclesiae ambitu munera largitur, et qui ut ecclesiam
adeat quicquam presumit accipere. Iste quippe donum Dei
emere, hic autem uendere presumit. A sacrilegio quoque
hoc facinus non dispar dixerim, cum id, quod sponte et sacro
deliberationis arbitrio gratis fieri debuit, sub pecuniae
pactione causatur. Quare, fratres karissimi, que taliter facta
sunt curiose refellite, infecta prohibete, uestrisque iussionibus
resistentes digno anathematis uinculo percutere non
dubitate.

C. II. De his, qui ecclesias uel ecclesiastica beneficia uendunt.

Idem Rotomagensi Episcopo et Gallicis omnibus.
Si quis dator uel acceptor Dei ecclesias uel ecclesiastica
beneficia (que quidam prebendas uocant) sub pecuniae
interuentu susceperit, siue dando emerit, siue accipiendo
uendiderit, a Symonis non excluditur perditione. Sed si
perseuerans fuerit, perpetua mulctetur dampnatione. Nam
qui sub religionis obtentu Deo famulari uoluerit, si quid
acceperit, et meritum perdit, et beneficio accepto frustratur.
Rationis ergo uigore cogitur quod iniuste recepit
restituere, et quicquid turpis lucri gratia receperat non
tenere.

C. III. Ab offitio suspendatur episcopus beneficia uel ecclesiastica offitia uendens.

Item Gregorius VII. Papa. [lib. VI. Reg. in
Sinodo, cap. 4.]
Si quis episcopus prebendas, archidiaconatus, preposituras
uel aliqua ecclesiastica offitia uendiderit, uel
aliter, quam statuta sanctorum Patrum precipiunt, ordinauerit,
ab offitio suspendatur. Dignum est enim, ut, sicut
gratis episcopatum accepit, ita membra eiusdem episcopatus
gratis distribuat.

C. IV. Nec altaria, nec prebendas episcopis uendere licet.

Item ex Concilio Urbani Papae II. habito
Aluerniae.
Quesitum est de episcopis, qui altaria monasteriis data
frequenter redimi pecunia conpellebant, quia quidam symoniacae
prauitatis usus in Galliarum partibus iam diutius
inoleuit, ut ecclesiae uel decimae (que uulgari uocabulo
apud eos altaria nuncupantur) monasteriis datae sepius ab
episcopis sub palliata auaritia uenduntur, mortuis nimirum
seu mutatis clericis, quos personas uocant. Nos auctore
Deo uenalitatem omnem tam ex rebus quam ex ministeriis
ecclesiasticis propellentes hoc ulterius fieri auctoritate
apostolica prohibemus, sicut etiam prebendas omnes
uenundandas interdicimus. Porro quecumque altaria uel
decimas ab annis triginta et supra sub huiuscemodi
redemptione monasteria possedisse noscuntur, quiete deinceps
et sine molestia qualibet eis possidenda firmamus.
§. 1. Saluo utique episcoporum censu annuo, quem ex eisdem
altaribus soliti sunt habere.

C. V. Quicquid data uel promissa pecunia in sacris ordinibus acquiritur irritum habeatur.

Idem. [in Concilio Placenti, c. 1. et 2.]
Ea, que a sanctis Patribus de symoniacis statuta sunt
nos quoque et iudicio, et apostolica auctoritate firmamus.
Quicquid igitur in sacris ordinibus, uel in
ecclesiasticis rebus uel data uel promissa pecunia acquisitum
est, nos irritum esse et nullas umquam uires
obtinere censemus.

C. VI.

Quicquid possidetur nomine pecuniae intelligitur.
Item Augustinus de doctrina Christiano.
Totum, quicquid homines habent in terra, omnia,
quorum Domini sunt, pecunia uocatur, seruus, uas,
ager, arbor, pecus; quicquid horum est pecunia dicitur.
§. 1. Ideo autem pecunia uocata est, quia antiqui
quod habebant, in pecoribus habebant.

C. VII. Qui ecclesiastica beneficia emunt, ecclesias quoque emere probantur.

Item Pascalis Papa.
Si quis obiecerit, non consecrationes emi, sed res,
que ex consecratione proueniunt, penitus desipere
probatur. Nam cum corporalis ecclesia, ut episcopus,
aut abbas, aut tale aliquid sine rebus corporalibus
in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore corporaliter
uiuit, quisquis horum alterum uendit, sine quo
nec alterum prouenit neutrum inuenditum derelinquit.
Nullus ergo emat ecclesiam uel prebendam,
uel aliquid ecclesiasticum, nec pastellum, nec pastum antea
uel postea pro huiusmodi soluat.

C. VIII. Quare euangelio non prohibeatur, inuestitura ecclesiae a laicis fieri.

Item Urbanus [II.] Episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto
filio L. Preposito ecclesiae sancti Vincentii apud Ticinum,
salutem et apostolica benedictionem.
Saluator predicit in euangelio, circa finem seculi pseudochristos
et pseudoprophetas surgere et multos seducere,
et fideles suos in mundo multas habituros pressuras, sed
tamen portas inferi non preualituras. Proinde (ut ait
Apostolus, oportet esse hereses, ut qui probati sunt manifesti
fiant) oportet nos cum Propheta ex aduerso consurgere,
et murum pro domo Israel opponere, et cum Apostolo
per multas tribulationes intrare in regnum Dei,
quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad
futuram gloriam, que reuelabitur in nobis. §. 1. Igitur,
quia innotuisti nobis, quod tibi obicitur, utrum uendere
ecclesiasticam rem symoniacum sit, hoc symoniacum esse
patenter colligitur ex hoc, quod B. apostolus ait Symoni:
"Pecunia tua tecum sit in perditione quia existimasti donum


Dei pecunia possideri." Donum Dei quippe est Spiritus
sanctus, et donum Dei est res ipsius ecclesiae oblata.
Et, si bene animaduertis, Symon magus, qui ad fidem accessit,
non Spiritum sanctum quo erat ipse indignus
(quoniam, ut scriptum est, Spiritus sanctus disciplinae
effugiet fictum), sed donum eius emere uoluit, ut ex uenditione
signorum, que per eundem fierent, multiplicatam
pecuniam lucraretur. Nec Apostolus emptionem Spiritus
sancti (quam bene fieri non posse nouerat), sed ambitionem
questus talis et auaritiam, que est ydolorum seruitus, in
eodem Symone exhorruit et maledictionis iaculo perculit.
Quisquis igitur res ecclesiasticas (que Dei dona
a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, queque
ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent)
propter sua lucra uendit uel emit, cum eodem Symone donum
Dei pecunia existimat possideri. Ideoque, qui
eas non ad hoc, quod institutae sunt, sed ad propria
lucra munere linguae, uel indebiti obsequii, uel pecuniae
largitur uel adipiscitur, symoniacus est, cum principalis
intentio fuerit Symonis sola pecuniae causa, auaritia
uidelicet, id est ydolatria, ut ait apostolus Paulus.
Alioquin cur sinodus Calcedonensis DCXXX. episcoporum
procuratorem uel defensorem ecclesiae, uel quemquam
regulae subiectum adeo per pecuniam ordinari prohibet,
ut interuentores quoque tanti sceleris anathematizet, nisi
quod eosdem symoniacos iudicet? Quod si prefati milites
ecclesiae ob huiusmodi scelus taliter percelluntur, nemo
sapiens negabit, non militantes ecclesiae multo dampnabilius
ob hanc causam, id est uenditionis uel emptionis, debere
percelli. Sed beatus predecessor noster Pascalis
de consecratione affirmat, quod quisquis eorum alterum uendiderit,
sine quo alterum non prouenit, neutrum non
uenditum derelinquit, ac per hoc eum, qui rem ecclesiae
uendit uel emit, symoniacum esse intelligit. §. 2.
In nomine uero procuratoris intelligit prefata synodus
quemlibet ecclesiasticarum rerum amministratorem, ut, uerbi
gratia, prepositum, yconomum, uicedominum; defensoris
nomine aduocatum siue castaldum, et iudicem; in subiecto
regulae archipresbiterum, archidiaconum, canonicum,
monachum uel quemlibet mancipatum ecclesiastico
offitio. §. 3. Quod uero Spiritum sanctum, quantum in se
est, uendat uel emat qui preposituram uel huiusmodi aliquid
uendit uel emit, audi Augustinum super Iohannem:


"O quot preposituras secernunt! Alterum prepositum
habet Cartagini Primianus, alterum in
Mauritania Rogatus, alterum habet in Numidia ille uel
ille, quos iam nec nominare sufficimus. Circuit ergo
aliquis emere columbam; unusquisque laudat prepositum
suum, quod uendit, etc." Ecce uenerabilis Augustinus,
de prepositurae distractione agens, in nomine columbae
sancti Spiritus uenditionem uel emptionem accipit, sicut
et omnes huius euangelici capituli tractatores. §. 4. Pensandum
uero est, qua pena mulctentur qui iam Deo et ecclesiae
suae oblata uendunt uel emunt, si cum flagellis eiecti sunt a
templo Dei qui que Deo erant offerenda uendebant uel
emebant. Si de offerendorum uenditoribus uel emptoribus
dictum est: "Vos fecistis domum patris mei domum
negotiationis et speluncam latronum:" quid dicetur de ecclesiae
iam oblatorum uenditoribus uel emptoribus?
§. 5. Et ne quis insanus obiciat, merito hoc Dominum tam
acerbe uindicasse, quia tunc illa in Dei templo uendebantur,
ecclesiasticae uero res modo extra templum distrahantur
attende superius Augustinum non terminantem
locum uenditionis uel emptionis prepositorum
sed tantum indefinite dicentem: "Circuit aliquis emere
columbam; unusquisque prepositum suum laudat quod
uendit;" non adiciens, in templum, uel extra templum.
Hec contra uenditores uel emptores rerum sacrarum
sufficiant.

C. IX. Ministri et seruitores ecclesiae absque ulla uenalitate ab episcopis ordinentur.

Item Alexander [II.] Episcopus, seruus seruorum Dei, Lucensis
ecclesiae clero et populo in perpetuum.
Ex multis temporibus hoc detestabile malum intra uestram
ecclesiam inoleuisse cognouimus, ut nulli umquam
clerico, quamuis religioso, quamuis scientia et moribus predito,
ecclesiasticum beneficium concederetur, nisi ei, qui
profano pecuniae munere illud emere studuisset, fiebatque
ecclesia et res eius ita uenalis, uelud quedam terrena et uilis
merces negotiatoribus ad uendendum exposita. Quod
malum quam detestabile, quantum Deo sanctisque sit
contrarium, et sacri canones docent, et fere omnibus manifestum
existit. Ista sentencia inuenitur in II. capitulo Calcedonensis
sinodi. §. 1. Calcedonense concilium namque
unum ex principalibus, simili pena condempnat eos,
qui ecclesiae beneficium interuentu pecuniae acquirunt,
et eos, qui sacram manus inpositionem (per quam Spiritus
sanctus confertur) mercari dinoscuntur. Utrosque enim
auctoritate inexpugnabili, illos a beneficio, istos a sacro
ordine iubet expelli. Unde humani generis redemptor
omnes ementes et uendentes de templo eiciens cathedras
uendentium columbas euertit, nummulariorum effudit es,
precepti sui auctoritate denuncians et dicens: "Nolite
facere domum patris mei domum negotiationis." §. 2. Illud


quoque in eodem facto sollicite considerate, quod per totum
textum sancti euangelii nusquam reperitur, Dominum tanta
seueritate, tam districta censura iustitiae peccantes corripuisse,
cum non solum eloquio increpans, uerum etiam facto
flagello de funiculis uerberans omnes eliminauit de templo,
aperte demonstrans, quod tales negotiatores non sicut ceteri
peccatores sunt corripiendi, sed a templo Dei, id est a
sancta ecclesia, longius sunt proiciendi. Nam sicut per
columbarum uenditores illi denotantur, qui sacram manus
inpositionem uendere conantur, sic per nummularios ecclesiastici
beneficii uenditores designantur, qui domum Dei
euangelio teste speluncam latronum efficiunt. §. 3. Quapropter
ego Alexander, sanctae Romanae ecclesiae et apostolicae
sedis episcopus, imo minister indignus, tot et tanta
mala in multis ecclesiis et maxime in Lucensi ecclesia ex
iniqua concupiscentia fieri conspiciens, ne sanguis iniquorum
a districto iudice de manu nostra requiratur, illa extirpare
et penitus eradicare decreuimus. Constituimus itaque et
presenti decreto firmamus (sicut olim nostri decessores
fecisse noscuntur), nullum deinceps episcoporum beneficium
ecclesiae (quod quidam canonicam, uel prebendas,
uocant seu etiam ordines) pro aliquo precio uel munere clericis
audeant umquam conferre, sed omnes ministros
et seruitores ecclesiae gratis et absque ulla uenalitate in
sancta ecclesia studeant ordinare. Nec eligant in domo
Domini qui maiores sacculos pecuniae conferant, sed eos,
qui moribus et scientia diuites pro offitio suo ipsam ualeant
sustentare ecclesiam. Constituimus et eodem modo
firmamus, ut nullus cuiuscumque gradus clericus pro ecclesiae
beneficio audeat aliquid conferre aut fabricae ecclesiarum
uel in donariis ecclesiarum, siue etiam quod
pauperibus sit tribuendum, quia (teste scriptura) qui
aliquid male accipit, ut dispenset bene, grauatur potius
quam iuuatur. Quod si aliquis, diuinorum preceptorum
et animarum salutis inmemor, prefatum beneficium ecclesiae
iniqua cupiditate ductus emere uel uendere temerario
ausu presumpserit, sicut in Calcedonensi concilio diffinitum
est, gradus sui periculo eum subiacere decreuimus, nec
ministrare possit ecclesiae quam pecunia uenalem fieri
concupiuit, et insuper terribilis anathematis mucrone perfossus,
nisi resipuerit, ab ecclesia Dei, quam lesit, modis
omnibus abscidatur.

C. X. Qui dona Dei uendunt uel emunt, pariter a Deo dampnantur.

Item Gregorius homelia XIII.
Vendentes et ementes de templo eliminauit Christus,
quia uel eos, qui pro munere inpositionem manuum
tribuunt, uel eos, qui donum Dei emere nituntur, dampnat.
Item: §. 1. In templo uendentes sunt, qui hoc,
quod quibusdam iure conpetit, ad premium largiuntur.
Iustitiam enim uendere est hanc pro premii acceptione


seruare. Ementes uero in templo sunt, qui, dum hoc quod
iustum est, proximo persoluere nolunt, dumque rem
iure debitam facere contempnunt, dato patronis precio
emunt peccatum.

C. XI. Qui gratiam, quam a Deo accipiunt, non gratis exercent, uenditores sunt columbarum.

Item Beda. [ad cap. 2. Ioannis]
Non solum uenditores sunt columbarum, et domum
Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines, largiendo
precium pecuniae, uel laudis, uel etiam honoris inquirunt;
uerum hi quoque, qui gradum uel gratiam in
ecclesia spiritualem, quam Domino largiente perceperunt,
non simplici intentione, sed cuiuslibet humanae causa retributionis
exercent contra illud Petri apostoli: "Qui loquitur,
quasi sermones Dei; qui ministrat, tamquam ex uirtute,
quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur
Deus." Quicumque ergo tales sunt, si nolunt ueniente
Domino de ecclesia auferri, auferant ista de actibus suis,
ne faciant domum Dei domum negotiationis.
Gratianus. Res ecclesiae, que uel ex consecratione proueniunt,
in suum ius uel ui, uel aliquo munere aliquem conuertere
non debere, docens sanctus Urbanus ait.

C. XII. Que ex consecratione proueniunt, nemo in suum ius ui uel munere conuertat.

Quisquis res ecclesiasticas (que dona Dei sunt, quoniam
a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, queque
ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent)
propter sua lucra uendit uel emit, cum eodem Symone
donum Dei pecunia possideri existimat.

C. XIII. Symoniaci sunt episcopi, qui decimas et oblationes laicis, non clericis distribuunt.

Item Gregorius VII.
Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum
non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque
Christianorum oblationes conferant, sed potius laicalibus
personis, militum uidelicet siue seruitorum, uel (quod grauius
est) consanguineis. Unde si quis amodo episcopus inuentus
fuerit huius diuini precepti transgressor, inter maximos
hereticos et antichristos non minimus habeatur, et,
sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat episcopus,
et qui recipiunt ab eo laici, siue precio, siue beneficio,
eterni incendii ignibus deputentur.

C. XIV. Spiritum sanctum uendit, qui decimas pro pecunia tribuit.

Item Pascalis II.
Altare et decimas per pecuniam dare, et Spiritum sanctum
uendere symoniacam heresim esse, nullus fidelium
ignorat.

C. XV. Careat honore male acquisito, qui ecclesiastica beneficia per pecuniam inuenire temptauerit.

Item Innocentius Papa. [II. in Sinodo Romana,
cap. 2.]
Si quis prebendas, uel prioratum, seu decanatum,
aut honorem, uel promotionem aliquam ecclesiasticam,
seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utputa
crisma, uel oleum sanctum, consecrationes altarium
uel ecclesiarum, interueniente execrabili ardore auariciae per
pecuniam acquisiuit, honore male acquisito careat, et
emptor atque uenditor, et interuentor nota infamiae percellantur,
et nec pro pastu, nec sub obtentu alicuius consuetudinis
ante uel post aliquid exigatur, uel ipse dare
presumat, quoniam symoniacum est; sed libere absque
diminutione aliqua collata sibi dignitate atque beneficio
perfruatur.
Gratian. De secunda questione et tertia quid sacri canones
diffiniant, auctoritatibus hinc inde in medium deductis
patefactum est.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Nunc ergo de quarta questione est pertractandum,
an paternum crimen huic inputetur, quod eo ignorante constat
admissum? Quod ignorantia hunc excuset, multorum auctoritatibus
probatur.
Ait enim Augustinus: [ep. XLVIII. ad Vincentium]

C. I. Alienum crimen nescientem non maculat.

Nullius crimen maculat nescientem.

[C. II.]

Item. [in eadem epistola]
Quis locus innocentiae relinquitur, si alienum crimen
maculet nescientem?

C. III. De infantibus, qui ab hereticis baptizantur.

Item in Affricano Concilio [c. 14.] legitur.
Placuit de infantibus, qui ab hereticis baptizantur,
eque suo hoc iudicio fecerunt, cum ad ecclesiam


Dei salubri proposito fuerint reuersi, ne parentum
error illos inpediat, quo minus promoueantur sacri altaris
ministerio.

C. IV. De eodem.

Item in eodem. [c. 24.]
Qui apud Donatistas paruuli baptizati sunt, nondum
scire ualentes erroris interitum, si postquam ad
etatem rationis capacem peruenerint, agnita ueritate falsitatem
abhorrentes eorum, ab ecclesia ordine antiquo
per manus inpositionem recepti sunt, tales ad suscipiendum
munus clericatus non debet inpedire nomen erroris.

C. V. Consanguineorum maleficia in nullo clericis obsunt, nisi conscii fuerint.

Item Leo IV. Ebruino et Adelfrido.
Quia presulatus nostri (quod bene nostis) magisterium
non solum de sacerdotum, uerum etiam secularium
utilitatibus debet esse sollicitum, propterea fraternitatem
uestram scire uolumus, hunc presentem presbiterum ad
sedem apostolicam uenisse, nobisque uiolentiam et excommunicationem
suam per ordinem retulisse; quod etiam sine
iusto legis tramite illi sua fuisset ablata ecclesia, similiter
indicauit, quam alius dato munere sacerdos zelo ductus
inuidiae usurpare presumpsit. Inde parentes eius magno
dolore conpulsi presbiterum illum, qui suam tenebat ecclesiam,
mox conprehenderunt, et oculos eius eruerunt.
Tamen ipse sepe dictus sacerdos dicit, quod absque sua
uoluntate siue consilio hoc sit peractum. Quod si ita est,
ut ipse nobis suo ore testatus est, uobis magnopere prouidendum
est, ut, si ipse canonice excommunicatus non est,
canonica super eum fiat remissio.

[C. VI.]

[Videas infra in Dicto Gratiani post can. 9.]

C. VII. Perfidia parentum filiis obesse non debet.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 60.]
Iudei baptizati, si postea preuaricantes in Christum
qualibet pena dampnati extiterint, a rebus eorum fideles
filios excludi non oportebit, quia scriptum est: "Filius
non portabit iniquitatem patris."

C. VIII. Non inputantur peccata parentum his, qui ab eis personaliter diuisi probantur.

Item Augustinus ad Bonifatium. [epist. XXIII.]
Iam itaque, cum homo in se ipso, ab eo, qui genuit
alter est effectus, peccato alterius sine sua consensione
non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat
cum illo et in illo, a quo traxit, quando quod contraxit
admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando
sua unoquoque propria uita uiuente iam est, unde dicatur:


"Anima, que peccauerit, ipsa morietur." Ut autem possit
regenerari per offitium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus,
facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur
oblatus.
Hinc etiam Gregorius in libro XXVI. Moralium: [c. 8.,

C. IX. Ei, qui imitatur, inpietas alterius nocet.

"Homini, qui similis tui est, nocebit inpietas tua, et
filium hominis adiuuabit iustitia tua." Humana inpietas ei
nocet, quem peruertendo inquinat, et rursus eum adiuuat
nostra iustitia, quem a prauis actionibus inmutat. Nocere
enim uel adiuuare nesciunt ea, que uel a bono corrumpere,
uel a malo permutare non possunt.
Gratian. Contra Dominus ad Moysen: "Ego sum
Deus zelotes, qui uisito peccata patrum in filios usque tertiam
generationem et quartam," licet non inequalitate iudicii, sed magnitudine
clementiae Augustinus hoc dictum asserit, ita dicens: "In
tertia et quarta generatione peccata patrum se Dominus comminatur
in lege filiis redditurum, non inequalitate iudicii, ut alii
peccent et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semper
expectat penitentiam et quod in prima generatione delinquitur
non prius corrigit et emendat, nisi tertia et quarta generatio
euenerit." Digestis titulo de penis: [c. VI.] "Crimen uel
pena paterna nullam maculam filio infligere potest. Namque
unusquisque ex suo admisso sorti subicitur, nec alieni
criminis successor constituitur. Idque etiam diui fratres
Ierapolitanis rescripserunt." Cum ergo de baptizatis ab hereticis
Innocentius scribat "Lex est ecclesiae his, qui ab hereticis
baptizati sunt, per manus inpositionem laicam tantum prebere
communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem uel
exiguum subrogare": patet, quod infantes, qui ab hereticis
baptizati sint, sola excusat ignorantia, ut iuxta illud Africani
concilii ad suscipiendum clericatus offitium non eos impediat
nomen erroris.
Item sicut Augustinus scribit ad Auxilium
Episcopum: [epist. 75.]

[C. X.]

"Non inputantur filiis peccata parentum, que post eorum
natiuitatem a parentibus committuntur; nec pro peccatis parentum
spirituali pena filii sunt plectendi."
[Gratian.] Offitio autem uel beneficio ecclesiae priuari, spiritualis
pena est: non igitur hanc ex patris peccato promeretur
filius. Item si excusatur, qui ignoranter a symoniaco ordinatur,
ut supra in capitulo Urbani legitur, et iste excusandus est, qui per
ignorantiam symoniace ordinatur.
II. Pars. Sed obicitur illud Gregorii:

C. XI. De ecclesia, que pactione consecratur.

Ecclesia, que pactione consecrata fuerit, potius execrata
quam consecrata dici debet.


Gratian. Item peccato ciuium thesauri Iericho anathematizati
leguntur. Unde Achor, qui regulam auream et
quedam alia pretiosa furatus est, de anathemate dicitur tulisse.
§. 1. Item peccato Amalechitarum animalia eorum iussa sunt
interfici, quibus quia Saul pepercit, audiuit a Samuele: "Nescis,
quia peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydololatriae
nolle acquiescere?" §. 2. Item peccato Egyptiorum possessiones
eorum grandini traditae, iumenta et primogenita eorum
morte consumpta sunt. §. 3. Item peccato Israelitarum archa
Domini Phylisteis tradita est. Si ergo que sensu carent, ut ecclesia,
altare, archa Domini, lapides Iericho, uel execrantur, uel peccatoribus
traduntur, uel anathematizantur, uel grandine deuastantur;
si ea, que uim intelligendi non habent, ut animalia
Egyptiorum et Amalechitarum, peccatis hominum morte perduntur:
patet, quod nullum excusat ignorantia criminis, maxime cum ex
eo utilitas deferatur ignoranti; ueluti si quispiam de latrocinio et
rapina filio suo ignoranti diuicias congreget, non excusaret
filium ignorantia, quin post mortem patris cogatur reddere male
conquisita. §. 4. Item peccato Achor plebs Israelitica in
manibus hostium tradita est. §. 5. Item peccato filiorum Hely
populus in manu Phylistinorum corruit. §. 6. Peccato quoque
plebis electi eorum sepe sunt inpediti, et tandem cum eis prophetae
ducti sunt captiui.
III. Pars. §. 7. His ita respondetur. Insensibilia et irrationabilia
peccato hominum uel execrantur, uel anathematizantur,
uel morte perduntur, non participatione peccati, sed
causa sacramenti, uel detestatione peccati, uel flagello delinquentium.
Causa sacramenti, ut thesauri Iericho et animalia
Amalechitarum. Iericho enim luna interpretatur, et significat
istum mundum. Amalechitae interpretantur lingentes sanguinem,
et significant cupidos, et auaros, et demones. Israelitae interpretantur
uiri uidentes Deum, significant multitudinem sanctorum.
lapides ergo et thesauri Iericho anathematizantur, animalia
Amalechitarum interfici iubentur ad examinandam cupiditatem
huius mundi thesauri, qui per lapides et thesauros Iericho designantur,
irrationabiles quoque uiciorum motus, qui per animalia
Amalechitarum intelliguntur, non debent transire in sortem sanctorum.
Animalia uero Egyptiorum, et possessiones eorum, et
primogenita, grandine et morte consumpta sunt, ut in illis
punirentur, quorum felicitate letabantur, et ut daretur intelligi,
quod mundus peribit et substantia eius. Sed et terra Israelitarum
in salsuginem uersa est, et segetibus eorum imbres
aduersi sunt, animalia eorum sterilitate et morbo confecta
sunt, ut auctorem suum, quem per beneficia cognoscere noluerunt,
saltim inter suplicia sentirent. In detestatione uero peccati
pecunia Symonis dampnata est, cui dictum est: "Pecunia tua
tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecunia
possideri." In detestatione quoque eiusdem criminis altare et
ecclesia, que per symoniam consecrantur, non tam consecrari
quam execrari dicuntur, quia qui interuentu pecuniae oleum
consecrationis effundit non consecrare, sed execrare credendus
est. Hinc est, quod B. Gregorius ecclesias ab Arrianis consecratas
iterum consecrari precepit, quia sanctificationem consecrationis
non nisi in fide Trinitatis perficitur, prestare non
poterant qui fide carebant. Archa uero et prophetae peccato
suorum ciuium hostibus traditi sunt. Electi quoque, qui murmure
eorum inpediti sunt, non in penam criminis, sed in experimentum
et exemplum patientiae hec passi sunt. §. 8. Item populus, qui
peccato Achor et filiorum Hely in manibus hostium traditus est
significat, subditos corporaliter flagellari, ut inter ipsa flagella
prelatorum peccata feriantur, sicut Achor sorte deprehensus
lapidibus obrutus est. §. 9. Sic et nauicula Ionae periclitatur,


ut fugitiuus sorte deprehensus, fluctibus inmergeretur. Aliquando
pro meritis prelatorum deprauatur uita subditorum, ut prelatis
suis subditi fauentes ad malum cum eis simul corruant, sicut filii
Israel, diu portantes peccata sacerdotum, tandem cum eis ceciderunt
in manibus hostium. Item Dauid populum numerauit, quo
peccato gladius Domini deseuit in populum. "Sed in lata
gente gloria regis est, in diminutione plebis contricio principis."
Qui ergo de numerositate suae gentis superbiuit, iure in eius
diminutione punitus est. §. 10. Item paruulos Sodomitarum
non excusauit ignorantia, quin pro paterno scelere celesti igne
consumerentur; sed hoc igne pena illis diminuta est, quibus successio
paterni sceleris est adempta. Pariter etiam demonstratum
est, peccatis parentum paruulos aliquando corporaliter
flagellari. Illud idem intelligendum est de paruulis, qui peccato
Datan et Abiron uiui descenderunt ad inferos. §. 1. Item
Cam peccante filios eius Canaam maledicitur; Iezi delinquente
lepra transmittitur ad posteros. Iudeis clamantibus:
"Sanguis eius super nos et super filios nostros," reliquiae
eorum penae mortis "Christi" addictae sunt. Achab quoque
peccante posteri eius regni solium amiserunt, et qui de eius semine
in regno Iudae nati sunt, usque ad purgatam labem illius
familiae a genealogia Domini exclusi sunt. Odium quoque Esau
(ut Malachias testatur) transiuit ad Ydumeos. Quibus
omnibus colligitur, quod ignorantia peccati non excusat aliquem.
§. 12. Sed his exemplis non probantur teneri peccato aliorum
nisi imitatores nequiciae eorum. Quicumque enim de semine
Esau et ceterorum ad Deum conuersi paternam malitiam detestati
sunt, non odium, sed Dei clementiam experti sunt.
Item ut ait Ambrosius: [sermone XI.]

[C. XII.]

"Turbatur nauicula Petri, in qua erat Iudas, quia, qui suis
meritis erat firmus, turbatus est alienis."
[Gratian.] Ignorabat autem Petrus peccatum Iudae. Non
ergo ignorantia excusauit illum, sed turbatio hec non peccati
coinquinatio, sed corporalis persecutio intelligitur, quia meritis
malorum nonnumquam adeo boni premuntur, ut eorum turbetur
infirmitas. Non itaque his auctoritatibus symoniaci probantur,
pro quibus ignorantibus pecunia data est. Non ergo potest
probari iste reus criminis, cuius non habuit conscientiam.
IV. Pars. §. 1. Notandum quoque est, quod non omnis
ignorantia aliquem excusat. Est enim ignorantia alia facti alia
iuris. Facti alia, quod non oportuit eum scire, alia, quod
oportuit eum scire. Quod non oportuit eum scire, sicut ait
Apostolus: "Si quis infidelium uocauerit uos ad cenam,
quicquid uobis appositum fuerit comedite, nichil interrogantes.
Si quis uobis dixerit, hoc ydolis immolatum est, nolite comedere."
Ecce quod uocatum ad cenam non oportebat scire, carnes
sibi appositas ydolis fuisse inmolatas. Quod oportuit eum scire,
sicut ignorantia Iudeorum et reliquorum infidelium, qui ea, que
a prophetis de Christo fuerant prenunciata, adhuc ignorant
esse conpleta, unde a Iudeis adhuc expectatur uenturus. Hec
neminem excusat. §. 2. Item ignorantia iuris alia naturalis,
alia ciuilis. Naturalis omnibus adultis dampnabilis est; ius
uero ciuile aliis permittitur ignorare, aliis non. Iuris ciuilis
ignorantia nemini obest in dampno uitando, si negotium inde contigerit,
ut, si minor pecuniam dederit filiofamilias, repetit; in
maiore uero quasi delictum est. §. 3. Item si successionem tibi
etiam maiori delatam cum alio sine iudice diuidas, putans testamentum
iure subnixum, cum non esset, solidam successionem obtinebis;
uel si id, quod nullo iure debuisti, aut iure naturali
non debuisti, sed ciuili, tamquam ex cyrographo soluas aut promittas,


repetis; non ita, si delictum. Nam si putat rem suam
sibi per legem licere rapere, incidit in constitucionem: Si quis
in tantam.


[PALEA.

C. XIII. Inperator Valentinianus Augustus.

Si quis in tantam furoris audaciam peruenerit, ut possessionem
rerum apud fiscum uel apud quoslibet homines
constitutarum ante euentum iudicialis arbitrii uiolenter
inuaserit, dominus quidem constitutus possessionem, quam
abstulit, restituat possessori, et dominium eius rei amittat.
Sin uero alienarum rerum possessionem inuasit, non solum
eam possidentibus reddat, uerum etiam estimationem earundem
rerum restituere conpellatur. ]
Gratian. In hoc autem non fuit ignorantia iuris, sed facti,
et illius, quod non oportuit eum scire. A reatu ergo criminis
excusat eum ignorantia paterni delicti, quod etsi oportuisset
eum scire, infirmitate tamen etatis deprehendere non poterat.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero quinto loco queritur, an liceat ei esse
in ecclesia, uel fungi ordinatione, quam paterna pecunia est
assecutus, auctoritate diffinitur Urbani, qui scribens de symoniacis
ait inter cetera: [in Concilio Placentino, c. 5. et sequentibus,
itemque in Concilio Romano]

C. I. De paruulis, qui cupiditate parentum ecclesias emunt.

Quicumque sane cupiditate parentum, cum adhuc paruuli
essent, ecclesias uel ecclesiarum partes per pecunias
adepti sunt, postquam eas omnino dimiserint, si canonice in
eis uiuere uoluerint, pro misericordia eos ibidem esse
concedimus, neque pro hoc facto a sacris ordinibus illos
remouemus, si alias digni inueniantur. §. 1. Illi uero, qui per
se ipsos, cum maioris etatis essent, nefanda cupiditate ducti
eas emerunt, si in aliis ecclesiis canonice uiuere uoluerint,
seruatis propriis ordinibus pro magna misericordia ibi eos
ministrare permittimus. Quod si ad alias fortassis transferri
non poterint, et in eis canonice uiuere promiserint, minoribus
ordinibus contenti ad sacros ordines non accedant,
salua tamen in omnibus apostolicae sedis auctoritate. §. 2.
Si qui tamen ante emptionem catholice ordinati sunt, cum
ea, que emerunt, dimiserint, et uitam canonicam egerint, in
suis gradibus permittantur, nisi forte eiusmodi ecclesia sit,
ut ibi primum locum debeant obtinere. Primum enim, uel
singularem, uel prepositurae locum in emptis ecclesiis
eos habere non patimur.
II. Pars. Gratian. Hoc autem eum non in preiudicium
canonum, sed ex misericordiae dispensatione dixisse, ex epistola
eiusdem colligitur, missa Vitali Presbitero in hec uerba:

C. II. In dignitate seruanda symoniacis misericordia potest inpendi, si eos uita commendat.

Eos, qui ecclesiam emerunt, si persona talis fuerit, quam


uita commendet, uidelicet ut in monasteriis uel canonicis
regulariter uiuat, in sui honoris offitio misericorditer condescendendo
ministrare concedimus, absque tamen sanctorum
canonum preiudicio.
III. Pars. Gratian. Ex hac itaque auctoritate colligitur,
quod ignorantia tales excusat a reatu criminis, ut supra dictum
est, non a fructu emptionis, cum in ecclesiis, quas parentum
pecunia adepti sunt, non nisi postquam eas omnino dimiserint
et ex misericordia ibidem eis esse conceditur. In quo patet,
quod etsi illis ignorantibus symoniae peccatum sit admissum
fructum tamen paternae emptionis reportare non possunt. Quod
uero a crimine excusentur, hinc patet, quia pro hoc facto a sacris
ordinibus non remouentur. Si enim illius criminis participes
essent, ad sacros ordines conscendere non possent. Illud idem
intelligendum est de eo, qui per pecuniam est adeptus sacerdotii
dignitatem, non episcopo, sed cuidam ex principibus eius datam;
utroque tamen, ordinatore uidelicet et ordinato, hoc ignorante.
Urbanus II. scribit Alberto Metensi Episcopo:

C. III. De quodam, pro quo incuria parentum pecuniam dedit non episcopo, sed uni principum eius.

Presentium portitorem, quem parentum incuria, per
pecuniam non episcopo, sed cuidam principum eius datam,
inuitum sacerdotii dignitatem obtinuisse significasti, licet
sancti canones deponendum esse testentur, quia tamen,
culpam istam nesciens et coactus commisit, et quia ab
eodem ordine ut deponeretur suplicauit ultroneus, ex
consideratione discretionis (que mater est omnium uirtutum)
magis quam ex rigore canonum, misericordiae uiscera
adhibendo, ipsum in eodem ordine esse fraternitati tuae
consulimus; ita tamen, ut, si ecclesia illa, cui deseruit,
sacerdotum penuriam non patitur, suspensus a sacerdotali
offitio permaneat. Quod si fortasse ecclesiae utilitas
exegerit, ut curam regiminis assumat, liceat ei ex concessione
episcopi sui fratrumque obedientia sacerdotali offitio
fungi.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
Quid uero de his fieri debeat, qui ignoranter a symoniacis
ordinati sunt (quod sexto loco quesitum est), supra, in capitulo
uidelicet Urbani, quod sic incipit: "Si qui a symoniacis non
symoniace ordinati sunt" requiratur. Nunc autem de illis
queritur, qui non pro ordinatione pecunias offerunt, sed pro
electione, ut uel decretum electionis fiat, uel ut subscriptione
confirmetur, uel ut electioni non resistatur, aliquibus premia
largiuntur, an eorum electio uiciosa sit iudicanda. Non enim
uidentur Spiritus sancti donum emere qui non pro consecratione,
sed pro electione munera largiuntur, cum nullius spiritualis gratiae
aliquos faciat electio participes. Sed sicut ecclesiasticarum
rerum emptores symoniaci iudicantur, quia ecclesiasticis offitiis
ita adiunctae sunt, ut alterum sine altero alicui non proueniat,
ita, quia per electionem uenitur ad consecrationem, perinde symoniacus


habetur, qui pro electione premia largitur, ac si pro consecratione
munera dedisset.
Unde Simacus scribit Cesario Episcopo: [epist. I. c. 5.]

C. I. Nec timore, nec premiis, nec potentum suffragio episcopi subscribatur electioni.

Si quis autem episcopatum desiderat, data pecunia
potentes personas minime suffragatrices sibi adhibeat,
nec ad decretum sibi faciendum clericos, uel ciues ad subscribendum
adhibito cuiuslibet generis timore conpellat,
uel premiis quibuslibet exhortetur.

C. II. Symoniacus est, qui ut eligatur premia largitur.

Item Gregorius Salonis consistentibus. [lib. V. ep. 26.]
Ego autem uestrae dilectioni prouidens, et meae
animae omnipotentis Dei iudicium pertimescens, eiusdem
Maximi causas subtiliter exquiri desidero, si nullis criminibus
pressus, que sacro ordini contradicunt, si non per
symoniacam heresim, id est premia quibusdam se eligentibus
prebendo, ad sacerdotale pertingere conatur offitium.
Tunc enim liber pro uobis apud Dominum intercessor
erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis uenerit.

C. III. Sicut ordinatio, sic electio uel consensus sine uenalitate debet preferri.

Item Gregorius Siagrio Episcopo Augustudunensi
[et aliis Episcopis, lib. VII. epist. 110.]
Sicut is, qui inuitatus rennuit, quesitus refugit, sacris
altaribus est admouendus, sic qui ultro ambit uel inportunum
se ingerit est proculdubio repellendus. Nam qui sic
nititur ad altiora conscendere, quid aliud agit, nisi ut crescendo
decrescat, et ascendendo exterius interius in profundum
descendat? Itaque, frater karissime, in sacerdotibus
ordinandis sinceritas uigeat; sit simplex et sine
uenalitate consensus; pura preferatur electio, ut ad summam
sacerdotii non suffragio uenditorum prouectus,
sed Dei credatur iudicio esse.
Gratian. Si autem pecunia promissa fuerit uel soluta, electo
uel ordinato penitus ignorante, nec eo modo ad electionem uel
ordinationem peruenerit, ei nullatenus obesse uidetur, nec ad
reatum criminis pertinet cuius conscientiam non habuit, nec ad
electionis uel ordinationis cassationem, ad quam alias non per
prauam illorum cupiditatem peruenisse docetur.

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. Nunc autem de septima tractandum est questione,
an renuncians suae heresi sit recipiendus in episcopali dignitate
uel non?
De his ita scribit Ciprianus ad Stephanum: [lib. II.
epist. 1.]

C. I. Qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiantur.

Si qui presbiteri et diaconi in ecclesia catholica
prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi et rebelles
extiterint contra ecclesiam, uel apud hereticos a pseudoepiscopis
et antichristis contra Christi dispositionem
profana ordinatione promoti sunt, et contra altare atque
diuinum uerbum sacrificia foris falsa et sacrilega
offerre conati sunt, eos quoque hac conditione suscipi
conuenit, cum reuertuntur, ut communicent laicis, et
satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis
extiterint; nec debere eos reuertentes ea apud nos ordinationis
et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellauerunt.

C. II. De his, qui pro muneribus ordinationem faciunt, et qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiuntur.

Item ex VII. Sinodo.
Si quis omnem traditionem ecclesiasticam scriptam
uel non scriptam uiolat, anathema sit. §. 1. Omnis episcopus
aut presbiter, aut diaconus, conuictus quod
pro muneribus ordinationem dederit uel acceperit, a sacerdotio
cadat. §. 2. Sed dicunt quidam, quia penitentiam
agimus pro peccato, et Deus indulget illud; ita et ego dico,
quia omnem penitentiam recipit Deus, et indulget per penitentiam
peccata, que iam facta sunt. Noui enim, quod
Dauid fornicatorem et homicidam per penitentiam receperit
Deus, et dixerit de eo: "Inueni uirum secundum
cor meum." Noui rursum eundem audientem a Deo:
"Non edificabis mihi domum, quia uir sanguinum es." Scio
Manasse per confessionem dimissam inpietatem suam.
Scio meretrices et telonarios per penitentiam receptos
nullum tamen horum, qui ante baptismum peccauit,
sacerdotibus connumeratum. Scio quosdam, dum essent
in mundo, in multa fornicatione mansisse, monachos uero
factos quasi luminaria mundi resplenduisse; nullum tamen
ad sacerdotium ascendisse. Quod, etsi raro contigit,


nulla tamen lex ecclesiae fuit. Nouimus primum peccatricem
Mariam; post conuersionem, quamuis sancta et
casta, tamen inter diaconissas conputata non est. Sed
quid hoc dico? Sequens sanctos apostolos et uenerabiles
Patres cum omni fiducia clamo: Quod qui per symoniam
ordinatus est, siue episcopus, siue presbiter, siue
diaconus, alienus est a sacerdotio, neque enim uenalis est
gratia Spiritus sancti; Cayphae traditio et adinuentio Symonis
a sancto sacerdotio est aliena. §. 3. Et si in fornicationem
lapsus aliquis post baptismum, in sacerdotium
non recipitur; canones enim hoc prohibent. Si quis uero
cum hoc peccato ad sacerdotium prouectus est, cognitus
degradetur. Item: §. 4. Ipsum, qui per pecuniam
ordinatus est, confiteor, quia per penitentiam recipit
Deus. Bonus est in omnibus, et aperta uiscera eius
omni homini penitenti. Sed quoniam iuxta Apostolum
oportet episcopum esse inreprehensibilem, quicumque per
pecuniam uel ordinauit aliquem uel ordinatus est, ab
omni sacerdotio sit alienus. §. 5. Tarasius patriarcha
dixit: Quicumque per pecuniam uel ordinant, uel ordinauerunt,
uel ordinantur, uel ordinati sunt episcopi, uel presbiteri,
uel diaconi, uel quilibet de numero sacerdotali,
repellantur omnino a sacerdocio, sicut Symon magus a
Petro. Quicumque per pecuniam, dispensationem
uel curam sortiti sunt monasteriorum uel ecclesiarum, uel
religiosarum domorum, ierocomiorum, seniorum, orphanotrophiorum,
cum depositione expellantur a dispensatione
illa et cura. Qui post baptismum cadens in fornicationem
ordinatus est, si postmodum confessus fuerit,
cesset a ministerio; si uero conuictus ab aliquo, deponatur
omnino. §. 6. Percussor episcopus, aut presbiter, aut
diaconus per se uel per alium aliquem, quasi timeri per hoc
uolens, deponatur. Item: §. 7. Qui per seculares potestates
ordinatus fuerit aut ecclesiam obtinuerit, deponatur;
si uero religiosam domum, expellatur.


[PALEA.

C. III. De eodem.

Item ex Concilio Meldensi c. 43.
Cauendum est et summopere studendum, ac per
uirtutem Christi sanguinis inter dicendum et episcopis et


regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis
fautoribus et electoribus quorumcumque atque consensoribus,
seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo
per symoniacam heresim regiminis locum obtineat quacumque
factione, calliditate, promissione, seu commoditate
aut datione per se aut per submissam personam. ]

C. IV. Qui redeuntes ab hereticis recipi possunt uel qui non.

Item de eadem Sinodo. [VII., actione 1.]
II. Pars. Conuenientibus apud Nicenam Bithiniae,
et consedentibus Petro archiepiscopo, et Petro presbitero
et abbate monasterii sancti Sabae, locum tenentibus
Adriani Papae, et Tharasio archiepiscopo Constantinopolitano,
et Iohanne et Thoma apocrisariis apostolicarum
sedium orientalium, et ceteris episcopis, episcopi Siciliae
dixerunt: Dignum est, ut de futuris inquiramus. §. 1. Item
Basilius episcopus Anchirae dixit. Constitutio ecclesiastica
habet canonice tradita ab antiquo a sanctis apostolis
et successoribus eorum, sanctis Patribus nostris et
magistris, et sanctis uniuersalibus sex sinodis, et localibus
sinodis orthodoxis, ut qui ab aliqua heresi reuertuntur ad
orthodoxam fidem et traditionem catholicae ecclesiae,
scripto negare debeant heresim suam et confiteri catholicam
fidem. §. 2. Item Tharasius patriarcha dixit: Videtur
uobis, ut sedes suas recipiant qui ab heresi reuertuntur?
§. 3. Religiosissimi monachi dixerunt: Sicut receperunt
uniuersales sinodi sex ab heresi reuertentes, ita et nos
recipimus. §. 4. Sancta sinodus dixit: Placet omnibus nobis.
Et iussi sunt Basilius episcopus Anchirae, et Theodorus
episcopus Mirreae ciuitatis, et Theodosius
sedere in gradibus suis et sedibus. §. 5. Item Constantinus
episcopus Cypri dixit: Non oportet nos, qui episcopi
sumus, indigere doctrina, sed aliorum esse doctores.
§. 6. Item Tharasius episcopus dixit: Malorum doctorum
mala doctrina. Ecclesia de malis doctoribus sacerdotes
non recipit. §. 7. Item Iohannes apocrisarius orientalium
sedium dixit: Heresis separat omnem hominem ab ecclesia.
§. 8. Item Tharasius episcopus dixit: Ecce multi canonici
libri, et sinodici, et paterni lecti sunt, et ab heresi reuertentes
docuerunt nos recipere, si alia aliqua causa non


est in eis. §. 9. Item Petrus apocrisarius Papae dixit:
Romae exiliatus est Macharius hereticus a sancta sexta
sinodo, et quadraginta dierum inducias dedit illi pater
noster Benedictus Papa, et cottidie mittebat ad eum Bonifatium
consiliarium suum, et instruebat eum conmonitoriis uerbis
ex diuina scriptura, et nullatenus uoluit emendari. Hoc
autem faciebat, ut eum reciperet in suo ordine. §. 10.
Item Tharasius patriarcha dixit: Quid dicitis de Anatholio?
Nonne etiam in quarta sinodo factus est
princeps? et ecce ab inpio Dioscoro ordinatus est. Et
nos igitur recipiamus eos, qui ab hereticis ordinati
sunt, sicut Anatholius receptus est. §. 11. Item: Vere
uox Dei est, quoniam non moriuntur filii pro patribus,
sed unusquisque in suo peccato moritur; et quoniam
ordinatio ex Deo est. §. 12. Item Tharasius patriarcha dixit:
Audiuimus mandata paterna. Quid igitur? oportet recipere
ab hereticis ordinatos? §. 13. Sancta sinodus dixit: Audiuimus,
domine, et oportet nos recipere. §. 14. Tharasius
patriarcha dixit: Plures eorum, qui in sexta sinodo conuenerunt,
a Sergio, Pirro, Petro, Paulo ordinati sunt, qui fuerunt
principes hereseos Monoscelitarum, quoniam isti
continuatim in Constantinopolitana sede sederunt, et ab ultimo
eorum, Petro scilicet, usque ad sextam sinodum non fuerant
plus quam duodecim anni. Thomas uero, et Iohannes,
et Constantinus ab hereticis illis archiepiscopi facti sunt, et
tamen propter hoc non sunt reprobati. §. 15. Sancta sinodus
dixit: Hoc manifestum est. §. 16. Constantinus episcopus
Cipri dixit: Sufficienter ostensum est, quod ab hereticis
uenientes recipiendi sunt. Si uero quis sponte ad hereticum
uadit et accipit ordinationem, non recipiatur. §. 17.
Item Tharasius patriarcha dixit: Et ego refuto eos, qui ob
huiusmodi causam ad fidei subuersionem ordinati sunt, et
maxime, cum presentes essent orthodoxi episcopi, a quibus
poterant ordinari. Sic est paternus intellectus. Si uero
sinodalis consonantia fuerit, et unitas ecclesiarum de
orthodoxis, qui presumpserit ab inmundis hereticis
ordinari, depositioni subiaceat. Sancta sinodus dixit: Hoc
est iustum iudicium.
III. Pars. Gratian. Ex hac auctoritate datur intelligi,
quod qui ab unitate catholicae fidei in hereticorum societatem
transierit, ut de manibus eorum ecclesiasticae dignitatis sacramenta
percipiat, uel qui contemptis orthodoxis ab hereticis ordinari
desiderauerit, etsi postea suae abrenuncians heresi ad ecclesiam
redierit, offitio tamen accepto fungi non poterit. Auctoritate
uero Cipriani prohibentur ab administratione ecclesiastica, qui
intra catholicam ecclesiam ordinati ad fidei inpugnationem dilabuntur.
Porro symoniaci nec ab hereticis ordinantur ad fidei
subuersionem, nec intra ecclesiam catholicam ordinati aduersus
fidem armantur. Quamuis enim nonnullos per pecuniam ordinent,
non tamen fidem inpugnant, nec gratiam Spiritus sancti uenalem
predicant. Unde cum heresim suam ueraci penitentia detestati
fuerint, premissis auctoritatibus non prohibentur recipi in suis


gradibus. Verumtamen capitulo illo Nicenae sinodi: "Si
quis per pecuniam etc." et illo alio septimae sinodi, "Si quis
omnem traditionem etc." et Innocentii, et aliorum multorum
auctoritatibus inreparabiliter dampnari iubentur.
Hinc etiam Leo IV. Episcopis Brittanniae:

C. V. In ordine male accepto symoniaci penitentiam agere non possunt.

Requiritis de his, qui turpissimo lucro columbas in
templo Domini uendere non pertimescunt, et sua acta
inproba temeritate Symonis heresi coniungunt, utrum
possint in ordine penitentiam agere, an tantummodo extra
ordinem et sacerdotalem fieri gradum? Quod nos
quidem conuictis et his, qui tam detestabile nefas (quod
iam multis est dampnatum conciliis) peregisse noscuntur,
nulla possumus penitentia subuenire, et tot spiritualibus
patribus obuiare, sed in illorum Patrum me sententia conuenire
omnibus certum sit.
IV. Pars. Gratian. Nisi rigor disciplinae quandoque
relaxetur ex dispensatione misericordiae. Multorum enim crimina
sunt dampnabilia, que tamen ecclesia tollerat pro tempore,
pro persona, intuitu pietatis, uel necessitatis, siue utilitatis, et pro
euentu rei. Pro tempore: sicut Gelasius, qui, cum
necessitate temporis uideret Italicam ecclesiam propter belli
famisque incursionem fere omnium clericorum offitio destitutam,
adeo ut plerisque populis subsidia regendarum deessent animarum,
concessit de monachis uel de laicis clericos assumi, ita
dicens: [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. 1.]

C. VI. Pro temporum necessitate apostolicae sedis decreta temperantur.

Necessaria rerum dispositione constringimur, et
apostolicae sedis moderamine conuenimur sic canonum
paternorum decreta librare, ut ea que presentium
necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda
deposcit, diligenti consideratione (quantum potest fieri)
temperemus.
Gratian. Item: "Priscis igitur, etc." Require supra in
tractatu ordinandorum. Item Innocentius Papa, cum pro
necessitate temporis, ne nimium scandalum esset in ecclesia, ordinatos
a Bonoso heretico susciperet, ait in decretis suis: [epist.
XXII. ad Episcopos Macedoniae, c. 5.]

C. VII. Cessante necessitate, debet cessare, quod urgebat.

Quod pro remedio ac necessitate temporis statutum
est constat primitus non fuisse. Quod ergo necessitas
pro remedio reperit, cessante utique necessitate debet
cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo
legitimus, aliud, quod usurpatio ad presens fieri tempus
inpellit.


Gratian. Similiter ex dispensatione in Niceno Concilio
[c. 8.] de Nouatianis statutum est, ut ad ecclesiam redeuntes
ordinentur:

C. VIII. Iterum ordinentur, qui ex Nouatianis ad ecclesiam redierint.

Si qui uoluerint uenire ad ecclesiam catholicam ex
Nouatianis, placuit sancto concilio, ut ordinentur et sic
maneant in clero. Ante omnia autem hanc ab eis confessionem
per scripturam exigi oportet, ut fateantur se
communi consensu catholicae ecclesiae statuta obseruaturos.

C. IX. Iuramentum a scismate redeuntium.

Quociens cordis oculus nube erroris obductus supernae
illustracionis lumine fit serenus, magna cautela
nitendum est, ne latenter auctor scismatis irruat, et
unitatis radice eos, qui ad eam reuersi fuerint, telo iterum
erroris abscidat. Et ideo postquam ego N. ciuitatis
episcopus, conperto diuisionis laqueo, quo tenebar,
diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea
uoluntate ad unitatem sedis apostolicae diuina gratia
duce reuersus sum, et ne non pura mente, sed simulate
reuersus existimer, spondeo sub ordinis mei casu et anathematis
obligatione, atque promitto tibi N. et per te sancto
Petro, apostolorum principi, atque eius uicario N.
beatissimo uel successoribus eius, me numquam
quorumlibet suasionibus uel quocumque alio modo ad scisma,
de quo redemptoris nostri gratia liberante ereptus
sum, reuersurum; sed semper me in unitate sanctae ecclesiae
catholicae et communione Romani Pontificis per omnia permansurum.
Unde iuratus dico per Deum omnipotentem,
et hec sancta quatuor euangelia, que in
manibus meis teneo, et salutem N. dominorum nostrorum
rempublicam gubernantium, me in unitate, sicut dixi, ecclesiae,
ad quam Deo propitio sum reuersus, et
communione Romani Pontificis semper et sine dubio permanere.
Quod si (quod absit) ab hac me unitate aliqua
excusatione uel argumento diuisero, periurii reatum incurrens
eternae penae obligatus inueniar, et cum auctore
scismatis habeam in futuro seculo portionem. Hanc autem
confessionis promissionisque meae cartulam N.
notario meo cum consensu presbiterorum et diaconorum
et clericorum, qui me in hac unitate obligantes se
in suprascriptis omnibus prona similiter uoluntate secuti


atque propriis manibus subscripti sunt, scribendam
dictaui, et propria manu subscribens tibi tradidi. Acta
in loco N., die illa, et consulibus suprascriptis.
Subscriptio episcopi. Ego episcopus ciuitatis
N., huic confessioni promissionique meae prestito de
conseruandis suprascriptis omnibus sacramento subscripsi.
Gratian. Ceterum ex canonum rigore contra scribit Felix
Papa [III.] omnibus Episcopis: [epist. I. c. 5.]

C. X. Qui extra ecclesiam baptizati uel rebaptizati fuerint, ad ecclesiasticam miliciam non admittantur.

Qui in qualibet etate alibi quam in ecclesia catholica
aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam miliciam
prorsus non permittantur accedere. Quibus satis debet
esse, quod in catholicorum numero sunt recepti.
Quoniam de suo ordine et communione uidebitur ferre
iudicium quisquis hoc uiolauerit institutum, uel qui non
remouerit eum, quem ex eius cetu ad ministerium clericale
obrepsisse cognouerit.
Gratian. Pro persona: sicut B. Gregorius scribens
Ianuario Episcopo [lib. VII. Indict. 2. epist. I.] ait:

C. XI. Rigor canonum pro persona aliquando relaxatur.

Tanta nequicia ad meas aures de tua senectute peruenit,
ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa iam
maledictione feriremus. §. 1. Et quidem penae fuerat
in te sententia iaculanda; sed quoniam simplicitatem
tuam cum senectute nouimus, interim tacemus.
Gratian. Pietatis intuitu: sicut de illitteratis et corpore
uiciatis Gelasius ait: [Episcopis per Lucaniam, epist. I.
c. 18.]

C. XII. Canonum decreta pietatis intuitu nonnumquam relaxantur.

Si qui uel propria temeritate uel incuria presidentium
tales suscepti sunt, nichil ultra promotionis
accipiant, satisque habeant, hoc sibi pro
nimia miseratione concessum.
Gratian. Necessitatis intuitu: sicut Ylarius Papa,
qui, cum de quodam episcopo preter noticiam ordinato metropolitani
in utroque graue scandalum fieret, ait in epistola
sua: [ad Ascanium et uniuersos Episcopos Tarraconensis
prouinciae]

C. XIII. Necessitatis causa quedam in ecclesia tollerantur.

Quoniam quicquid ab alterutra parte est indicatum
omni uidemus peruersitate confusum, temporum necessitate
perspecta hac ratione decreuimus ad ueniam pertinere
quod gestum est, ut deinceps preter noticiam nullus
uel consensum metropolitani ordinetur antistes.
Item Innocentius. [Episc. Macedoniae, ep. XXII. c. 6.]
Quociens a populis aut a turba peccatur, quia in
omnes propter multitudinem uindicari non potest, inultum
solet transire. Priora ergo dimittenda dico Dei iudicio,
et de reliquo maxima sollicitudine precauenda.

C. XV. Ex dispensatione quedam tollerantur, que rigor canonum condempnat.

Item ex epistola Cirilli missa Maximo Diacono Antioceno.
Didici a diligendo mihi Paulo monacho, quia recusat
pietas tua usque hodie communionem reuerentissimi episcopi
Iohannis amplecti, pro eo, quod quidam in Antiocena
ecclesia male adhuc cum Nestorio uel sentiant, uel iam senserint
quidem, sed forsitan resipuerint. Probet igitur
tua modestia, utrum aliquando colligi nude ac inreuerenter
cum Nestorio sentiant et inuicem colloquantur;
licet aliquando cauteriatam habuerint conscientiam, colligantur
autem nunc acta penitentia super his, in
quibus subrepti sunt, quamuis confiteri fortassis reuereantur
excessum. §. 1. Ut autem non existimemur amare
contentionem, amplectamur episcopi reuerentissimi Iohannis
communionem, indulgentes ei, et causa dispensationis
eius negotium non subtilius uel districtius siue uehementius
erga se recognoscat agitari. Dispensationis enim
gratia (sicut dixi) eget negotium multum.

C. XVI. De eodem.

Idem ad Ianuarium presbiterum et Archimandritam.
Dispensationes rerum nonnumquam cogunt parum
quidem a debito quosdam foras exire, ut maius aliquid
lucri faciant. Sicut enim hii, qui mare nauigant, tempestate
urgente nauique periclitante anxiati quedam exonerant,
ut cetera salua permaneant, ita et nos, cum non habemus
saluandorum omnium negociorum penitus certitudinem,
despicimus ex his quedam, ne cunctorum patiamur dispendia.
Gratian. Utilitatis intuitu: sicut in Meldensi
Concilio [c. 64.] perhibetur de filiis uirginum per uim
raptarum et sic ad coniugium raptorum applicatarum:

C. XVII. Utilitatis intuitu quedam in ecclesia tollerantur.

Tali coniugio generati ecclesiasticis ordinibus non
applicentur, nisi forte eos aut maxima ecclesiae utilitas uel
necessitas postulet, uel euidens meritorum prerogatiua commendet.
Gratian. Huic Petrus concordans ait: "In ueritate
conperi, quia non est personarum acceptor Deus, etc." §. 1.
Pro euentu etiam rei quam in ecclesia tollerantur, sicut
Leo ait in decretis suis de laicis subito contra decreta canonum
ordinatis episcopis: [ep. LXXXV. al. LXXXVII. c. 1. Episcopis
Africae]

C. XVIII. Laicis, qui contra canonum decreta ad episcopatum promouentur, ex misericordia susceptum offitium relinquitur.

Exigunt causae ut non solum in tales presules, sed
etiam in ordinatores eorum conpetens ultio proferatur.
Sed circumstant nos hinc mansuetudo misericordiae, hinc
censura iusticiae, ut credamus quedam delicta utcumque


tolleranda, quedam uero penitus amputanda. Illos ergo
quorum prouectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod
ex laicis ad episcopale offitium electi sunt locum
suum tenere permittimus, non preiudicantes apostolicae
sedis statutis, nec beatorum Patrum regulas soluentes,
quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, nec
quod potuit aliqua ratione concedi fas erit amplius inpune
committi, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus
iusta post modum ultione plectamus.

C. XIX. Donatistae et Nouatiani, quamuis reprehensibiliter ordinati, tamen ex necessitate tollerantur.

Idem ad Mauros episcopos.
Maximum quoque ex laico, reprehensibiliter licet ordinatum,
tamen si Donatista iam non est et a spiritu scismaticae
prauitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquo modo
adeptus est, non repellimus dignitate, ita ut ipse
libello ad nos directo catholicum se esse manifestet.

C. XX. De eodem.

Idem. [ibidem initio c. 3.]
Donatum autem Seiacensem ex Nouatiano (ut conperimus)
cum sua plebe conuersum ita dominico gregi
uolumus presidere, ut libellum suae fidei meminerit ad
nos dirigendum, quo et Nouati dogmatis dampnet errorem,
et plenissime confiteatur catholicam ueritatem. Que
autem nunc certa remisimus consideratione causarum,
antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus
pia lenitate concessimus iusta post hac ulcione plectamus.

C. XXI. Redeuntes ab heresi post publicam professionem in suis ordinibus recipi possunt.

Idem Ianuario Episcopo Aquilegiensi. [epist. III.]
Saluberrimum enim et spiritualis medicinae utilitate
plenissimum est, ut siue presbiteri, siue diaconi siue
subdiaconi aut cuiuslibet ordinis clerici, qui se correctos
uideri uolunt atque ad catholicam fidem, quam
pridem amiserant, rursum reuerti ambiunt, prius errores
suos et ipsos auctores erroris se dampnatos sine
ambiguitate fateantur, et sensibus prauis etiam peremptis
nulla desperandi supersit occasio, nec ullum membrum
talium possit societate uiolari, cum per omnia illis
professio propria ceperit obuiare. Circa quos etiam canonum
illam constitutionem precipimus custodiri, ut in magno
habeant beneficio, si adempta sibi omni sepe promotionis in
quo inueniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si
tamen iterata unctione non fuerint maculati.

C. XXII. Ab heresi redeuntes heresim et eius auctores publice detestentur.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 36.]
Si quis episcopus, siue alicuius episcopi presbiter aut
diaconus in alicuius heresis opinionem offenderit, et ob hanc


causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus in communionem
eum recipiat, nisi prius in communi concilio
porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus, et ita liberam
teneat suam purgationem. Hoc idem et de fidelibus laicis
sit decretum, si in aliquam heresis opinionem fuerint
nominati.
V. Pars. Gratian. Ecce, quibus de causis quedam in
ecclesia tollerantur, que eisdem cessantibus pia seueritate uindicantur.
Quando autem tolleranda sint, quando resecanda,
Gelasius papa distinguit, dicens: [Episcopis per Lucaniam,
epist. I. c. 11.]

C. XXIII. Quando in ecclesia aliqua sint tolleranda.

Etsi illa nonnumquam sinenda sunt, que, si ceterorum
constat integritas, nocere sola non ualent, illa tamen
magnopere precauenda sunt, que recipi sine manifesta
decoloratione non possunt. Et si ea ipsa, que nullo
detrimento aliquociens indulgenda creduntur, uel rerum uel
temporum cogit intuitus, uel acceleratae prouisionis
excusat respectus, quanto magis illa nullatenus sunt mutilanda,
que nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet
utilitas?
Aliquando enim pro necessitate uel ecclesiae utilitate
mutilantur et laxantur precepta canonica.
VI. Pars. Gratian. §. 1. Breuiter ostendimus, qui reuertentes
ab heresi in suis ordinibus ualeant recipi, uel qui non.
Nunc autem queritur de his, qui ab hereticis ordinati sunt,
si ad unitatem catholicae matris ecclesiae ab heresi redierint,
utrum in eodem ordine iterum ualeant ordinari? "Semel enim
consecratus" (ut ait B. Gregorius) "iterum consecrari non
debet". §. 2. Item sacramenta, que ab hereticis in forma ecclesiae
ministrantur (sicut Augustinus testatur) reiterari non debent,
ne non homini, sed sacramento uideatur iniuria fieri. §. 3. Sed
illud Gregorii de his intelligitur, qui consecrationem sacerdotalem
uel episcopalem acceperunt, qui aut per manus inpositionem,
cum ad ecclesiam redeunt, effectum suae unctionis accipiunt, aut
ab eius amministratione perpetuo cessare iubentur. Similiter illud
Augustini de eadem mistica unctione et de sacramento baptismatis
intelligitur. §. 4. Sunt autem in ecclesia alii ordines, qui sine
sacramentali unctione, sola episcopi benedictione, cum quadam
uasorum uel indumentorum distributione prestantur; ut sunt
Leuitae et ceteri infra eos constituti. Hi quamuis ab hereticis
ordinentur, tamen ad ecclesiam redeuntes in eodem ordine (si alias
digni fuerint) ab ecclesia ordinentur, nec fiet in eis reiteratio
muneris, cum nichil ab hereticis eis doceatur fuisse collatum.
Unde Urbanus II. scribit Petro Pistoriensi Episcopo et
Rustico Abbati Vallis umbrosae:

C. XXIV. Redeuntes ab hereticis sunt reordinandi

Daibertum a Negzelone, licet symoniaco, non symoniace
eiusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum;
et B. Innocentii Papae sententia constat declaratum, quod
Negzelon, hereticus (quem constat ab hereticis ordinatum)


quia nichil habuit dare nichil potuit ei, cui manus inposuit.
Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati Damasi
Papae testimonio roborati qui ait: "Reiterari oportere
quod male actum est", Daibertum, ab hereticis corpore et
spiritu digressum atque utilitati ecclesiae pro uiribus
insudantem, ex integro (ecclesiae necessitate ingruente)
diaconem constituimus. Quod non reiterationem existimari
censemus, sed tantum integram diaconii dationem,
quoniam quidem, ut prediximus, qui nichil habuit
nichil dare potuit.

C. XXV. De eodem.

Item Damasus Papa. [epist. IV. de chorepiscopis]
Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput illi
qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnus
infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa
sanetur macula; id est, reiterari necesse est quod legitime
actum aut collatum minime probatur. Nam quomodo
possit honorem retinere qui ab illo accepit, qui
potestatem dare non habuit legitime, inuenire non
possum.

[C. XXVI.] Libro 9. Codicis titulo ad legem Iuliam repetundarum.

Impp. Theodosius et Valentinianus.
[AA. Florentino.]
VII. Pars. Sancimus eiusmodi uiros ad prouincias
regendas accedere, qui ad honoris insignia non ambicione
uel precio, sed probatae uitae et amplitudinis tuae solent
testimonio promoueri, ita sane, ut quibus hii honores per
sedis tuae uel nostram fuerint electionem commissi,
iurati inter gesta depromant, se pro administrationibus
s orciendis neque dedisse quidpiam, neque daturos umquam
postmodum fore, siue per se, siue per interpositam in
fraudem legis sacramentique personam, aut donationis uenditionisue
titulo, aut alio uelamento cuiuscumque
contractus, et ob hoc (exceptis salariis) nichil penitus tam in
amministratione positos quam post depositum offitium pro
aliquo prestito beneficio tempore amministrationis, quam
gratuito meruerunt accepturos. Et licet neminem diuini
timoris, contempnendo iureiurando, arbitremur inmemorem,
ut saluti propriae ullum commodum anteponat,
tamen ut ad salutis timorem ex necessitate periculi
subiugetur, si quis ausus fuerit prebita sacramenta
negligere, non modo aduersus accipientem, sed etiam aduersus
dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum
concedimus facultatem, quadrupli pena eo, qui conuictus
fuerit, modis omnibus feriendo.


[PALEA.

C. XXVII. De eodem.

Item Pascalis Papa.
Patet symoniacos, ueluti primos et precipuos hereticos,
ab omnibus fidelibus respuendos, et si commoniti non resipuerint,


ab exteris potestatibus obprimendos. Omnia
enim crimina ad conparationem symoniacae heresis quasi
pro nichilo reputantur. ]
Gratian. His breuiter premissis ad ea ueniamus, que ecclesia
seueritate disciplinae parata est ulcisci, ostendentes, quibus
accusantibus uel testificantibus quilibet sint conuincendi; quo
iudice quisque debeat dampnari uel absolui; si causa uiciata
fuerit, quo remedio possit subleuari; si accusatores defecerint,
an reus sit cogendus ad purgationem. Et ut facilius
pateat quod dicturi sumus, exemplum ponatur sub oculis, in quo
auctoritates hinc inde controuersantes distinguantur, et quid
sanctorum patrum sentiat auctoritas liquido intimetur.

CAUSA II.

GRATIANUS.
Quidam episcopus de lapsu carnis a laico inpetitur; duo monachi,
unus subdiaconus, et duo Leuitae aduersus ipsum testimonium
ferunt; a metropolitano suo sentit se pregrauari; in ipsa
uentilatione causae tres ex testibus deficiunt, siue promissione
decepti, siue canonica examinatione reprobati; expoliatur tamen
episcopus, quia crimen eius notorium erat. (Qu. I.) Hic primum
queritur, an in manifestis iudiciarius ordo sit requirendus? (Qu. II.)
Secundo, an expoliatus ab aliquo sit iudicandus? (Qu. III.)
Tertio, qua pena sint feriendi qui in accusatione uel testificatione
defecerint? (Qu. IV.) Quarto, si duorum testimonio sit condempnandus?
(Qu. V.) Quinto, si deficientibus accusatoribus sit
cogendus ad purgationem? (Qu. VI.) Sexto, si remedium sit
dandum ei, qui causa dilationis uocem appellationis exhibuerit?
(Qu. VII.) Septimo, si laici, monachi uel quilibet inferiorum
ordinum in accusatione maiorum sint audiendi? (Qu. VIII.)
Octauo, quomodo fieri debeat accusatio, an in scriptis, an sine
scripto?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem nullus sine iudiciario ordine dampnari
ualeat, multis auctoritatibus probatur.
De eo namque ait Augustinus: [hom. L. de utilitate
penitentiae]

C. I. Dampnari non ualet nisi aut conuictus aut sponte confessus.

Nos in quemquam sententiam ferre non possumus, nisi
aut conuictum, aut sponte confessum.

C. II. De eodem.

Item Constantinus Inperator.
Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat,
quam aut reum ipse se confiteatur, aut per
innocentes testes conuincatur.
Gratian. Hoc idem testatur Augustinus, et eisdem uerbis:

C. III. De eodem.

Item Gregorius. [lib. VIII. epist. 50.]
Sicut sine iudicio quemquam nolumus condempnari, ita
que iuste diffinita sunt nulla patimur excusatione differri.

C. IV. De eodem.

Item Eleuterius Episcopus. [ad Episcopos Galliae]
Nichil contra quemlibet accusatum absque legitimo
et idoneo accusatore fiat. Nam et Dominus noster Iesus
Christus Iudam furem esse sciebat; sed quia non est accusatus,
ideo non est eiectus.

C. V. De eodem.

Item Felix Papa. [I. ad Paternum Episcopum]
Primates accusatum discutientes episcopum non ante
sententiam proferant dampnationis, quam aut reum se
ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos
regulariter testes conuincatur. Aliter irritam
esse censemus et iniustam episcoporum dampnationem, et
idcirco a sinodo retractandam, ita ut obpressis ab omnibus
in cunctis causis subueniatur.
Gratian. Idem decernit Zepherinus Papa:

C. VI. Multi per tollerantiam sustinendi sunt, quamuis sententia diuini iudicii sint condempnati.

Item Augustinus.
Unus ex uobis me traditurus est. Bene dixit: ex
uobis, et non: ex nobis. Ex uobis enim est, a quibus per
iudiciariam potestatem confessus aut conuictus exclusus non
est. A me uero, qui nullis indigeo argumentis, et omnia
certissime noui, separatus et diuisus est. Tale est, ac si
diceret: Etsi ego per occulti iudicii sententiam eum dampnatum
habeo, uos tamen adhuc illum per tollerantiam
sustinete.

C. VII. Nullum reseruetur iudicium, nisi rationabiliter habitum.

Item Gregorius Iohanni Defensori, eunti in Yspaniam.
[lib. XI. epist. 50.]
Imprimis requirendum est de persona presbiteri, dilectissimi
fratris et coepiscopi nostri Ianuarii, et si ita se ueritas
habet, sicut eiusdem episcopi peticio continet, in ecclesia
atque loco suo idem presbiter modis omnibus reuocetur.
Si autem dictum fuerit, quia contra ipsum causa aliqua mota
siue probata est, subtiliter ipso presente et pro se rationem
reddente querendum est et genus causae, et modus probationis,


ut ex hoc colligere ualeas, utrum adhuc in exilio
demorari, an certe in ecclesia et offitio suo debeat reuocari.
§. 1. De episcopi persona hoc faciendum est,
ut, si nulla contra eum criminalis causa, que exilio uel depositione
digna est, mota siue probata est, is episcopus qui
eo superstite peruerse et contra canones in ecclesia eius
ordinari presumpsit, sacerdotio priuatus ab omni ecclesiastico
ministerio repellatur. Qui etiam eidem dilectissimo
Ianuario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut
aut ab ipso in custodia habeatur, aut certe ab eo ad nos
transmittatur. Episcopi uero, qui eum ordinauerunt, uel
ordinationi eius consentientes interfuerunt, sex mensibus
dominici corporis communione priuati agere penitenciam
in monasterio decernantur, et suprascriptus Ianuarius loco et
ordini suo modis omnibus reformetur. Si uero communione
priuatis mortis contigerit inminere periculum, benedictio
eis uiatici non negetur. Si autem episcopi in preiudicio
condempnationis uel depositionis memorati episcopi se
metu iudicis consensisse, ac talia fecisse sua sponte confessi
fuerint, tempus eis adbreuiandum est, et modus
penitenciae temperandus. Si uero ille, qui locum eius inuasit,
de hac fortasse luce migrauerit et alter est ordinatus, quia
leuioris culpae uidetur, non quasi isti superstiti, sed
successisse defuncto, episcopatus illi offitium ab ea
tantummodo ecclesia interdicatur, ut in alia ecclesia, que
sacerdote uacauerit, si electus fuerit, possit esse episcopus,
ad Malachitanam tamen ecclesiam numquam aliquo modo
reuersurus. §. 2. Gloriosus autem comitiolus quicquid predictus
episcopus per uiolentiam atque insecutionem ipsius
expendisse uel dampnum pertulisse dato sacramento firmauerit,
eidem episcopo restituere condempnetur. Si autem
aliter, quam antefati episcopi peticio continet, actum esse
forsitan perhibetur, subtiliter querendum est, et cognita
ueritate cum Dei timore quod iusticiae ordo suaserit iudicandum.
§. 3. Quia igitur Stephanus episcopus in odio
suo quedam ficta, et de falsis se capitulis accusatum,
neque aliquid ordinabiliter factum, sed iniuste asserit se
condempnatum, diligenter querendum est primo, si
iudicium ordinabiliter est habitum, si alii accusatores,
alii testes fuerunt. Deinde causarum qualitas, si digna
exilio uel depositione fuerit; si eo presente, sub iureiurando
testimonium contra eum dictum est; si scriptis
actum est, si ipse licentiam respondendi ac defendendi se
habuerit. Sed et de personis accusantium ac testificantium
subtiliter querendum est, cuius conditionis sint
cuiusue opinionis, et ne inopes sint, ne forte aliquas
contra prefatum pastorem inimicitias habuissent,
utrum testimonium ex auditu dixerint, aut certe
specialiter se scire testati sunt; si scriptis iudicatum est,


et partibus presentibus sententia recitata est. Quod
si forte hec solempniter acta non sunt, neque causa probata
est, que exilio uel depositione digna sit, in ecclesiam suam
modis omnibus reuocetur. Hii uero, qui contra Dei timorem
et statuta canonum eum condempnauerunt, excommunicati
in monasterio ad agendam penitentiam sex mensibus
sunt mittendi, ita sane, ut, si cuiquam eorum mortis contigerit
inminere discrimen, uiatici ei benedictio non negetur.
Ipse autem, qui eo uiuente locum eius temerarie ambiuit,
priuatus sacerdotio ab omni ministerio ecclesiastico repellatur,
atque eidem dilectissimo fratri et coepiscopo nostro
tradatur, ut eum aut ipse ad nos transmittat, aut apud se
in custodia habeat. Episcopi uero, qui eum ordinare presumpserunt,
uel peruersae ordinationi illius consensum
prebuere, communione priuati sex mensibus ad
agendam penitentiam in monasterio deputentur etc. ut supra
de causa Ianuarii episcopi et infra. §. 4. Quod si forte
aliqua de obiectis contra memoratum Stephanum episcopum
probata sunt, aliqua uero doceri minime potuerunt, cauta
omnino consideratione pensandum est, utrum leuiora capitula,
an certe grauiora probata sint, ut ex eis qualiter diffinitionem
tuam debeas formare possis scire. §. 5. Gloriosus
uero comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse
claruerit, quicquid de rebus eius uel ecclesiae ipsius tulit ei
sine aliqua dilatione restituat etc. ut supra in causa Ianuarii
episcopi. Si autem episcopum talem culpam
etc. et infra in prima causa monachorum. De persona
presbiteri, etc. et infra in causa: Clericus aduersus
clericum. Et infra. [in eadem epistola 54. undecimi libri]
§. 6. De persona Ianuarii episcopi sciendum est, grauiter
omnino et contra leges actum, ut uiolenter de ecclesia
traheretur; dum si quamlibet iniuriam a quocumque
episcopus passus fuerit in ecclesia, iniuriantem lex capitali
pena percutiat, et sicut maiestatis reum omnibus det
illum accusandi licentiam, ut huius legis series loquitur
codicis libro I. capitulo III. constitutione 11.: §. 7. "Si quis in
hoc genus sacrilegii inruperit, ut in ecclesia catholica
inruens sacerdotibus et ministris, uel ipsi cultui
locoque aliquid inportet iniuriae, etc." Et infra: §. 8.
De persona episcopi Stephani hoc attendendum est,
quia nec inuitus ad iudicium trahi, nec ab episcopis alieni
concilii debuit iudicari. §. 9. Contra hoc si dictum


fuerit quia nec metropolitanum habuit, nec patriarcham,
dicendum est, quia a sede apostolica (que omnium ecclesiarum
caput est) hec causa audienda fuerat ac dirimenda,
sicut et predictus episcopus petisse dinoscitur. Quia ergo
episcopus alieni concilii iudices habuit omnino suspectos,
sententia non a suo iudice dicta nichil firmitatis
obtineat. §. 10. Quod autem dicitur a seruis suis
accusatus, sciendum est, quia audiri minime debuerunt.
§. 11. Si uero de crimine maiestatis accusatus dicitur,
nec ipsum de eo credendum fuit, si uita uel opinio eius
talis ante non extitit. §. 12. Quod autem dicit
idem episcopus, quia se absente aliqui uilissimi sint testes
exhibiti, hoc si uerum est, nullius est momenti. §. 13.
Quales autem testes uel cuius opinionis ad testimonium
admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, que pene nulli
habentur incognitae, que etiam illud sanciunt, ut
uilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat.
§. 14. Quod autem dicitur, quia nichil scriptis iudicatum
est, legendum est titulo XLIV. libri VII. codicis constitutio
ultima, quia scriptis debuit iudicari. Nam ibi inter
alia precipitur, ut sententia, que sine scripto dicta
fuerit, nec nomen sententiae habere mereatur.


[PALEA.

C. VIII. Ultima sententia debet de scripto preferri.

Item Codicis libro VII., titulo de sententiis ex breuiculo
recitandis, Imppp. Valentinianus, Valens
et Gratianus AAA.
Statutis generalibus iussimus, ut uniuersi iudices, quibus
reddendi iuris in prouinciis permisimus facultatem, cognitis
causis ultimas diffinitiones de scripti recitatione proferant.
Huic adicimus sanctioni, ut sententia, que dicta
fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae
habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum
appellationis solempnitas requiratur. ]


[PALEA.
Item ex Concilio apud S. Medardum Hincmarus Remorum
Archiepiscopus dixit:

C. IX. De eodem.

Legum ecclesiasticarum consuetudo et auctoritas talis


est, ut in causis gestorum semper scripturam requirant,
adeo, ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare nomen
precipiatur. Qui ad summum sacerdotium prouehitur, decreto
manibus omnium roborato eligitur. Ordinatus autem
a suis ordinatoribus litteras accipere iubetur. Qui etiam ab
ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur, libelli
inscriptione aut recipitur, aut eicitur. Sed et qui
accusatur aut excommunicatur, seu reconciliatur, per
scripturam accusari uel reconciliari iubetur. Et sic in ceteris
huiusmodi in tantum scriptum deposcitur, ut sicut B. Gregorius
in commonitorio ad Iohannem defensorem ex Romanis
legibus sumens scribit: "Sententia, que sine scripto
profertur, nec nomen sententiae habere mereatur." ]

C. X. Restituendus est, quem neque confessum, neque conuictum constat esse eiectum.

Item Nicolaus Papa Airardo Turonensi
Archiepiscopo.
Notum sit tuae fraternae karitati, quod iste presbiter
pauper, nomine Christoforus, de sua angustia ad nostram
clementiam lacrimabiliter sit conquestus, dicens, se falsis
criminibus inpetitum, et ab ecclesia non conuictum
neque confessum inrationabiliter fuisse reiectum. Nam,
ut ipse refert, tua diligentia per tres uices inquisitione
facta, nulla in se neque de fornicationis crimine, neque de
homicidii consensione potuit culpa reperiri, nisi quia
suae paupertatis causa que petebantur aut consentire
noluit, aut adinplere non potuit. Quod suus tamen
emulus ultroneus egit, qui ecclesiam illius iniuste preripuit.
Idcirco magnopere monemus reuerentiam tuam, ut que,
forte te ignorante, Gieziaca cupiditate peracta esse uidentur,
tuae fraternitatis censura celeri emendatione corrigantur,
scilicet restituendo ecclesiae propriae iam dictum sacerdotem,
atque ei reddendo tua pietate, quem perdidit
pristinum honorem, et nullatenus canonica instituta alicuius
temeritate contempni permittas, quia facientem et consentientem
par pena constringit.

C. XI. Antequam causa probetur, aliquis excommunicari non debet.

Item de libro constitucionum.
Nemo episcopus, nemo presbiter excommunicet aliquem,
antequam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones
hoc fieri iubent. Si quis autem excommunicauerit aduersus
eam aliquem, ille, qui excommunicatus est,
maioris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis
redeat; is autem, qui non legitime excommunicauerit,
in tantum abstineat tempus, quantum maioris
sacerdotis auctoritati uisum fuerit, ut quod iniuste
fecit ipse iuste patiatur.

C. XII. Incerta et dubia iudicari non possunt.

Item Augustinus in epistola [CXXXVII.] ad clerum et
uniuersalem plebem Ipponensem.
Nomen presbiteri propterea non ausus sum de numero
collegarum eius uel subprimere, uel delere, ne diuinae
potestati, sub cuius examine causa adhuc pendet, facere
uiderer iniuriam, si illius iudicium meo uellem iudicio
preuenire; quod nec in negotiis secularibus iudices faciunt,
quando ad maiorem potestatem dubitatio defertur,
ut pendente relatione aliquid audeant conmutare. In
episcoporum quoque concilio constitutum est, nullum
clericum, qui nondum conuictus est, suspendi a communione
debere, nisi ad causam suam examinandam se non
presentauerit.

C. XIII. Nec ex suspicionis arbitrio, nec ante uerum et

iustum iudicium aliquis condempnetur.
Item Melciades Papa. [Episcopis Hispaniae]
Primo semper omnia diligenter inquirite, ut cum
iustitia et karitate diffiniatis; neminem condempnetis
ante iustum et uerum iudicium; nullum iudicetis suspicionis
arbitrio; sed primum probate, et postea karitatiuam proferte
sententiam, et quod uobis non uultis fieri alteri
nolite facere.

C. XIV. Qui ab accusatione prohibeantur, et qui recipiantur.

Digestionis libro XLVIII. titulo de accusationibus et inscriptionibus.
[l. qui accusare]
Prohibentur accusare alii propter sexum uel etatem, ut
mulier et pupillus. Alii propter sacramentum, ut qui stipendium
merentur. Alii propter magistratum et potestatem
in qua agentes sine fraude in ius euocaris non
possunt. Alii propter delictum proprium, ut infames. Alii
propter turpem questum, ut qui duo iudicia aduersus duos
reos subscripta habent, nummosue ob accusandum uel non
accusandum acceperint. Alii propter conditionem suam,
ut libertini contra patronos. Alii propter suspicionem
calumpniae, ut illi, qui falsum testimonium subornati
dixerunt. Nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui
minus quam quinquaginta aureos habent. Hi tamen
omnes, si suam iniuriam exequantur, mortemue propinquorum
defendant, ab accusatione non excluduntur. Liberi
libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum
gratia de facto parentum patronorumue queri, ueluti
si dicant, ui se a possessione ab his expulsos,
scilicet non ut crimen uis eis intendant, sed ut possessionem
recipiant. Nam et filius non quidem prohibitus est
de facto matris queri, si dicat subpositum ab ea partum,
quo magis coheredem habeat; sed eam ream lege Cornelia


facere ei permissum non est. §. 1. Ab alio delatum
alius deferre non potest: sed eum, qui abolicione publica
uel priuata interueniente, aut desistente accusatore de
reis exemptus est, deferre non prohibetur. §. 2. Mulierem
propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem
audiri a prefecto annonae deferentem diuus Seuerus et
Antoninus rescripserunt. Famosi quoque accusantes sine
ulla dubitatione admittuntur. Milites quoque, ad hanc
accusationem admittendi sunt. Serui quoque deferentes
audiuntur.
II. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus datur intelligi,
quod nullus est condempnandus, nisi iudicio ordinabiliter
habito aut conuincatur, aut reum se ipse confiteatur. Verum
hec de illis intelligenda sunt, quorum crimina sunt occulta;
ceterum que manifesta sunt iudiciarium ordinem non requirunt.
Unde Ambrosius.

C. XV. Sine accusatione manifesta iudicantur.

Manifesta accusatione non indigent.

C. XVI. De eodem.

Item Nicolaus Papa Karolo Regi. [in epistola, quae
incipit: "Syllabarum"]
Que Lotharius uester nepos rex fecit accusatione
non indigent. Manifesta enim sunt opera
eius.
Gratian. In manifestis enim calliditate accusantium reus
non opprimitur, nec tergiuersatione propria crimen celatur,
cum culpa sua sponte se oculis omnium ingerat, atque ideo in
talibus iudiciarius ordo non requiritur, qui ideo tantum institutus
est, ut nec innocentia insidiis pateret aduersantium, nec
culpa delinquentis sententiam effugeret iusti examinis.
Unde Stephanus Papa [V.] Leoni Episcopo Thianensi:

C. XVII. Ordinem iudiciarium manifesta non desiderat causa.

In manifesta et nota plurimis causa non sunt
querendi testes, ut S. Ambrosius in epistola ad Corinthios
dicit, de fornicacione exponens sententiam Apostoli:
"Iudicis," inquam, "non est sine accusatore dampnare,
quia Dominus Iudam cum fuisset fur quia non
est accusatus, minime abiecit. Cognito autem
opere isto pellendum illum Apostolus de cetu fraternitatis
censuit. Omnes enim crimen eius sciebant, et non
arguebant. Publice enim nouercam suam loco uxoris
habebat, in qua re neque testibus opus erat, neque tergiuersatione
aliqua poterat tegi crimen." Et paulo post:


"Absens facie, presens autem auctoritate Spiritus, qui
nusquam abest iam iudicaui ut presens eum, qui hoc
admisit, tradi satanae in interitum carnis."
III. Pars. Gratian. Sed sciendum est, quod eorum, que
manifesta sunt, alia sunt nota iudici, et incognita aliis; alia sunt
occulta iudici et manifesta aliis; quedam uero sunt nota iudici,
et aliis. Que iudici tantum nota sunt, sine examinatione feriri non
possunt, quia, dum accusatoris persona assumitur, iudiciaria
potestas amittitur. In una enim eademque causa nullus simul
potest esse accusator et iudex.
Unde Augustinus in omelia de penitentia: [que
est L. c. 12.]

C. XVIII. Quando aliqui sunt corrigendi, quando tollerandi.

Multi corriguntur ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas;
multi nesciuntur, "donec ueniat Dominus, qui illuminabit
abscondita tenebrarum." Et infra: §. 1. Nos uero
a communione quemquam prohibere non possumus (quamuis
hec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis)
nisi aut sponte confessum, aut in aliquo siue seculari, siue
ecclesiastico iudicio nominatum atque conuictum. Quis
enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse
sit et accusator, et iudex? Huiusmodi regulam etiam
Paulus apostolus in epistola ad Corinthios breuiter
insinuasse intelligitur, cum quibusdam commemoratis
criminibus ecclesiasticis formam ad omnia similia ex
quibusdam daret. Ait enim: "Scripsi uobis in epistola
ne commisceamini fornicariis. Non utique huius mundi
fornicariis, aut auaris, aut raptoribus, aut ydolis seruientibus,
alioquin debueratis de hoc mundo exire." Non enim
possunt homines in hoc mundo manentes nisi cum talibus
uiuere, nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum
colloquium conuictumque uitauerint. Unde et Dominus
cum publicanis et peccatoribus comedens: "Non est, inquit,
necessarius sanis medicus, sed male habentibus.
Non enim ueni uocare iustos, sed peccatores." Et
ideo sequitur Apostolus, et adiungit: "Nunc
autem scripsi uobis non commisceri. Si quis frater
nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens, aut
auarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi
nec cibum sumere. Quid enim mihi de his,
qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, uos
iudicatis? De his autem, qui foris sunt, iudicabit Deus.
Auferte malum a uobis ipsis." Quibus uerbis satis ostendit,
non temere, aut quomodolibet, sed per iudicium auferendos
esse malos ab ecclesiae communione, ut, si per iudicium
auferri non possunt, tollerentur potius, ne peruerse malos
euitando ab ecclesia ipse discedens, eos, quos fugere uidetur,


uinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis in
scripturis sunt exempla proposita, uelud in messe
ut palea sufferatur usque ad ultimum uentilabrum, uel
intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem,
que futura est in litore, id est in fine seculi, equo
animo tollerentur. §. 2. Non enim est contrarium huic loco
illud, quod dicit Apostolus: "Tu, quis es, qui
iudicas seruum alienum? suo domino stat aut cadit." Noluit
enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis uel
etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei
secundum ordinem ecclesiae, siue ultro confessum, siue accusatum
atque conuictum. Alioquin illud cur dixit: "Si quis
frater nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens etc."
nisi quia eam nominationem uult intelligi, que fit in
quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate
profertur? Nam si nominatio sufficit, multi innocentes
dampnandi sunt, quia sepe falso in quoquam crimina
nominantur. §. 3. Non ergo illi, quos monemus agere penitentiam,
querant sibi comites ad suplicia, nec gaudeant,
quia plures inueniunt sibi similes. Nam non propterea
minus ardebunt, quia cum multis ardebunt.

C. XIX. Peccatum, quod iudici tantum notum est, ab eo dampnari non ualet.

Idem in eodem.
Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te
et ipsum solum. Quare? quia in te peccauit. Quid est:
"In te peccauit?" Tu scis, quia peccauit. Quia enim
secretum fuit, quando peccauit in te, secretum quere, cum
corrigis quod peccauit. Nam si solus nosti quia peccauit
in te, et eum uis coram omnibus arguere, non eris
corrector, sed proditor. Adtende, quemadmodum iustus
Ioseph tanto flagitio, quod de uxore fuerat suspicatus,
tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa
conceperat, quam grauidam senserat, et se ad illam non
accessisse nouerat. Restabat igitur certa adulterii suspicio,
et tamen, quia ipse non nouerat, quod dicit euangelium?
"Ioseph autem, cum esset iustus, et nollet
eam diuulgare, uoluit occulte dimittere eam." §. 1
Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus que peccantur
coram omnibus. Ipsa corripienda sunt secretius que peccantur
secretius. Distribuite tempora, et concordet
scriptura. Sic agamus, et sic agendum est, non solum
quando in nos peccatur, sed etiam quando peccatur
aliquo, ut ab altero nesciatur. §. 2. Nescio quem
homicidam nouerit episcopus, et nemo alius illum nouit.
Ego uolo illum publice corripere, et tu queris inscribere?


Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in
secreto, pono ante oculos Dei iudicium, terreo cruentam
conscientiam, persuadeo penitentiam. Hac karitate prediti
esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos,
quod quasi non reprehendamus, aut putant nos scire
quod nescimus, aut putant nos tacere si scimus. Forte
quod scis et ego scio: non coram te corripio, quia curare
uolo, non accusare. §. 3. Sunt homines adulteri in domibus
suis, in secreto peccant, aliquando nobis ab uxoribus suis,
plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem querentibus
produntur. Nos non prodimus, sed in secreto arguimus.
Ubi contingit malum ibi moriatur.
Non tamen illud uulnus negligimus, ante omnia ostendentes,
homini in tali peccato constituto, sauciatamque conscientiam
gerenti, illud uulnus esse mortiferum.
IV. Pars. Gratian. Quando uero crimen est notum aliis,
et non iudici, nec tunc sine examinatione feriendum est, quin in
crimen sibi occultum iudex sententiam ferre non debet.
Unde Euaristus Papa ait: [epist. II.]

C. XX. Sententia non precipitanter ferenda est.

Deus omnipotens, ut nos a precipitandae sententiae
prolatione conpesceret, cum omnia nuda et aperta sint
oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare
prius, quam manifeste cognosceret que dicebantur, unde
ipse ait: "Descendam, et uidebo, utrum clamorem,
qui uenit ad me, opere conpleuerint, an non est ita, ut
sciam." Deus omnipotens, cui nichil est absconditum,
sed omnia ei manifesta sunt antequam fiant, non
ideo hec et alia multa (que ob prolixitatem capitulo
non inseruimus) per se inquirere dignatus est, non quod ea
ignoraret, sed ut nobis exemplum daret, ne precipites in
discutiendis et iudicandis negotiis essemus, et ne
mala proximorum prius quisquam presumat credere
quam probare. Cuius exemplo monemur, ne ad proferendam
sententiam umquam precipites simus, aut temere indiligenterque
indiscussa quoquo modo iudicemus,
dicente ueritatis uoce: "Nolite iudicare, ut non iudicemini:
in quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini," et reliqua.
Mala uero audita nullum moueant, nec passim dicta absque
certa probatione quisquam umquam credat, sed ante
audita diligenter inquirat, nec precipitanter quid
aliquis agat. Si enim Deus omnium cognitor Sodomorum
mala, quorum clamor ad celum usque peruenerat,
omnia sciens prius, nec credere, nec iudicare uoluit, quam
ipse ea cum fidelibus testibus diligenter inuestigans, que


audierat, opere conprobaret, nos qui sumus
homines et peccatores, quibus incognita sunt occulta iudicia
Dei, hec precauentes, nullum ante ueram
iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus,
manifeste Paulo apostolo dicente: "Tu, quis es, qui
iudicas alienum seruum? suo enim domino stat aut
cadit."
V. Pars. Gratian. Quando autem crimen notum est iudici
aliis, aliquando reus inficiatur factum, ueluti si quis negaret
se interfecisse eum, quem sub oculis iudicis in conspectu multorum
interfecerat. Hic, quia se reum negat, sine examinatione
feriri non potest. Aliquando ipsa euidentia operis reum
testatur, quando opere publico crimen suum confitetur, tunc
post secundam et tertiam correctionem sine examinatione
dampnandus est, si incorrigibilis extiterit. In hoc itaque
ultimo casu intelligenda est auctoritas illa Ambrosii et Nicolai:
"Manifesta accusatione non indigent." Fornicator enim ille,
in quem sine examinatione sententia apostolica processerat,
publice coram omnibus nouercam suam pro uxore habebat.
Lotharius quoque, de quo Nicolaus scribit, similiter uxorem
suam publice dimiserat, et aliam superduxerat.
Unde idem Nicolaus scribit Archiepiscopis et Episcopis
per Galliam, Italiam, Germaniam constitutis:

C. XXI. Sine accusatore manifesta ferienda sunt.

Scelus, quod Lotharius rex (si tamen ueraciter rex dici
possit, qui nullo salubri regimine corporis appetitus refrenat,
sed lubrica eneruatione magis illicitis eius motibus cedit)
in duabus feminis, Teberga scilicet et Waldrada
commisit, omnibus manifestum est. Sed et dudum episcopos
Teugaldum et Guntarium in tali facto eum habuisse
tutores atque fautores, pene totus orbis undique
ad limina seu sedem confluens apostolicam referebat.
Igitur decernente nobiscum sancta sinodo, in presentia
depositi, et ab offitio sacerdotali excommunicati, atque a
regimine episcopatus alienati indubitanter existunt.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Quod autem expoliatus ante iudicem stare non possit, multis
auctoritatibus probatur.
Ait enim Iohannes papa: [I. ad Zachariam Archiepisc.]

C. I. Ante litem contestatam possessori cuncta sunt restituenda.

Antiquitus decretum est, ut omnes possessiones, et
omnia sibi sublata, atque cunctos fructus ante litem contestatam
preceptor episcopus uel primas possessori restituat.

C. II. De eodem.

Item Nicolaus. [Papa]
Omnes leges tam ecclesiasticae, quam uulgares et publice
precipiunt, ut omnia sibi ablata restituantur ei, qui
suis est rebus expoliatus.

C. III. Nullus debet accusari, dum suis rebus fuerit expoliatus.

Item Stephanus Papa. [epistola II.]
Nullus episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus
debet accusari, priusquam omnia, que ei
ablata sunt quocumque ingenio, legibus redintegrentur:
ita ut omnes possessiones, atque omnes fructus
ante acceptam accusationem primates et sinodus episcopo,
de quo agitur, funditus restituant.

C. IV. Nec conuocari ad sinodum, nec in aliquo iudicari debet expoliatus.

Item Eusebius fratribus constitutis per Alexandriam et
Egiptum. [epist. II.]
In scripturis uestris reperimus, quosdam episcopos uestris
in partibus a propriis ouibus accusatos, aliquos uidelicet
ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco
quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam uero a propria
sede depulsos. Quos sciatis nec ad sinodum conprouincialem,
nec ad generalem posse conuocari nec
in aliquo iudicari, antequam cuncta, que eis sublata
sunt, legibus potestati eorum redintegrentur.

C. V. De eodem.

Item Iulius Papa. [in epistola ad Orientales, c. 35. et 8.]
Nullus potest uocari aut iudicari, antequam omnia
sibi ablata et omnia iura ei in integrum restituantur, quia
non habet priuilegium, quo possit exui iam nudatus.

C. VI. De eodem.

Item Zepherinus. [Papa ad Episcopos Aegypti, ep. II.]
Preceptum est ergo in antiquis statutis, eiectos atque


suis rebus expoliatos ecclesias proprias recipere, et primo
sua omnia eis reddi, et demum, si quis eos iuste accusare
uoluerit, equo periculo facere; iudices esse decernentes
episcopos recta sapientes, et in ecclesia conuenientes, ubi
testes essent singulorum, qui oppressi uidebantur, nec
prius eos respondere, quam omnia sua eis et ecclesiis
eorum legibus integerrime restituantur.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Qua autem pena feriendi sint qui in accusatione
deficiunt, canonum censura diffinit. Penam enim illati criminis
cum dispendio existimationis excipient.
Unde Gaius Papa:

C. I. De his, qui non probanda obiciunt.

Si quis circa huiusmodi personas non probanda detulerit,
auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam infamiae
sustinere, ut dampno pudoris et estimationis
dispendio discat, sibi alienae uerecundiae inpune insidiari
saltim de cetero non licere.

C. II. Si accusator in accusatione defecerit, talionem recipiat.

Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum,
epist. III.]
Calumpniator, si in accusatione defecerit, talionem recipiat.

C. III. De eodem.

Item ex decreto Adriani Papae. [in capitulis ab ipso
collectis, c. 52. in medio]
Qui non probauerit quod obiecerit, penam, quam
ipse intulerit, patiatur.

C. IV. De his, qui falsis criminibus aliquem inpetunt.

Item.
Si quis episcopum, aut presbiterum, aut diaconem


falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nec
in finem dandam ei communionem censemus.
II. Pars. Gratian. Aliud est accusationem non inplere,
et aliud conuicium non probare. Illud enim nulli sine abolitione,
hoc omnibus licet.
Unde Fabianus Papa: [ad Hilarium Episcopum,
epist. III.]

C. V. Conuicium non est pro accusatione habendum.

Si quis iratus crimen cuilibet temere obiecerit
conuicium non est pro accusatione habendum, sed permisso
tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam
se probaturum esse fateatur, ut, si forte resipiscens
que per iracundiam dixit iterare aut scribere noluerit,
non ut reus criminis teneatur.
III. Pars. Gratian. Sed aliud est crimen illatum non
posse probare, aliud est aliqua promissione accusationem
deserere. Huic enim, qui promissione deceptus accusationem
deserit, uenia datur; illi uero, qui crimen illatum probare non
ualuerit, infamia irrogatur.
Unde B. Gregorius scribit Iohanni Corintiorum
Episcopo: [lib. IV. epist. 50.]

C. VI. De eo, qui promissione illectus ab accusatione desistit.

Paulum itaque diaconum quamuis culpa sua uehementer
confundat, quod deceptus promissione ab accusatione
sui episcopi destiterit, tamen hanc ei culpam
ignoscimus.


[PALEA.
Omnis igitur, qui crimen obicit, scribat se probaturum.
Reuera ibi semper causa agitur, ubi crimen admittitur; et
qui non probauerit quod obiecit, penam, quam intulerit,
ipse patiatur. ]

C. VII. De his, qui accusationem deserunt, ut ecclesiasticos ordines accipiant.

Idem.
Eufemium atque Tomam, qui pro deserenda accusatione


episcopi sui sacros ordines acceperunt, eisdem
ordinibus priuatos esse, atque ita, sicuti depositi sunt,
uolumus permanere.
Gratian. Hinc colligitur autem clericorum infamiam
per Romanum pontificem aboleri posse, contra illud Gelasii:
"Quamquam animas per penitentiam saluare possimus, infamiam
tamen abolere non possumus," et illud Stephani cum causas
enumerasset, ex quibus infamia inrogatur: "Hos omnes," inquit,
"sub nota perpetuae infamiae ad penitentiam suscipimus." Vel
non fiunt infames lege canonum omnes quos leges seculi infames
pronunciant, cum Paulus diaconus, qui non inpetrata abolicione
ab accusatione destitit, hac auctoritate dignitatem sui offitii recuperauit,
quem senatus consultum Turpilianum infamem pronunciat.
Quod etiam de ea fateri cogimur, que intra tempus luctus
nubit, cum matrimonia hodie regantur iure poli, non iure fori, et
iure poli mortuo uiro mulier soluta est a lege uiri: nubat cui uult.
§. 1. Sed idem Stephanus contra scribit, dicem: "Infames
dicimus quoscumque leges seculi infames pronunciant." Sed
illud Gelasii et Stephani: "Quamquam animas," etc. et: "Sub
nota perpetuae infamiae," etc. de illis intelligitur, quibus per
ciuilem iudicem infamia inrogatur, quorum sicut examinatio et
castigatio, ita et in integrum restitutio non nisi ad ciuilem iudicem
spectat. De ea uero, que intra tempus luctus nubit, non
est contrarium ei, quod Stephanus ait: "Infames dicimus," etc.
Cum enim leges seculi precipue in matrimoniis sacros canones
sequi non dedignentur, non uidentur pronunciare infamem, que
apostolica et canonica auctoritate non illicite nubit.
IV. Pars. §. 2. Notandum quoque est, quod aliud est, cum
aliquem penituerit criminaliter accusasse et inscriptionem fecisse,
si ab innocente fuerit absolutus: aliud, si pecuniam a nocente
acceperit, ut a probatione eius, quod obiecerat desistat.
Unde in Libro Capitulorum: [c. 175. legitur]

C. VIII. De eo, quem penitet criminaliter accusasse.

Si quem penituerit criminaliter accussasse, et inscriptionem
fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei
cum accusato innocente conuenerit, inuicem se absoluant.
Si uero iudex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognouerit,
et inter reum et accusatorem per obreptionem
conuenerit de colludio, penam excipiat legibus constitutam.
V. Pars. Gratian. Notandum quoque est, quod, sicut
in Digestis lege XLVIII. legitur, titulo de abolitione criminum:
[l. I.] "Accusatorum temeritas tribus modis detegitur. Aut
enim calumpniantur, aut preuaricantur, aut tergiuersantur.
Calumpniari est falsa crimina intendere; preuaricari uera crimina
abscondere; tergiuersari in uniuersum ab accusatione desistere.
§. 1. Sed non utique qui non probat quod intendit protinus
calumpniari uidetur. Nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis
committitur, qui, reo absoluto, de accusatoris incipit consilio


querere, qua mente ductus ad accusationem processit, et
si quidem iustum eius errorem reperit, absoluit eum: si uero in
euidenti calumpnia eum deprehenderit, legitimam penam ei
inrogat. Quorum alterutrum ipsis uerbis pronunciationis manifestatur.
Nam si quidem ita pronunciauerit: 'Non probasti,'
pepercit ei: sin autem pronunciauerit: 'Calumpniatus es,' condempnauit
eum. Et quamuis nichil de pena subiecerit, tamen legis
potestas aduersus eum exercebitur. Nam facti quidem questio
in arbitrio est iudicantis: penae uero persecutio non eius uoluntati
mandatur, sed legis auctoritati reseruatur." Si autem interloquendo
dixerit: Titius temere accusasse uidetur, non
calumpniatorem pronunciauit. Temeritas enim facilitatis ueniam
continet, et inconsultus calor calumpniae uicio caret, et ob hoc
nullam penam huic irrogari oportet. Supra libro XLVII. titulo de
preuaricatoribus: [l. 1.] §. 2. "Preuaricator est quasi uaricator
qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. Quod nomen
Labeo a uaria concertatione tractum ait. Nam qui preuaricatur
ex utraque parte consistit, quinimo ex altera. Is
autem preuaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusauerit.
Ceterum aduocatus non proprie preuaricator dicitur. Quid
ergo de eo fiet? Siue priuato iudicio, siue publico preuaricatus
sit, hoc est prodiderit causam, hic extra ordinem
solet puniri. §. 3. Sciendum, quod hodie his, qui preuaricati
sunt, pena iniungitur extraordinaria." Et infra: §. 4.
"Accusator de preuaricatione conuictus, postea ex lege non
accuset." Et infra: §. 5. "In omnibus causis (preterquam
in sanguine) qui delatorem corrumpit ex Senatusconsulto pro
uicto habetur." Et infra libro XLVIII. titulo de abolicionibus criminum:
§. 6. "Preuaricatorem eum esse ostendimus, qui
colludit cum reo, eo quod propria quidem probationes dissimularet,
falsas uero accusationes admitteret. §. 7. Si
quis autem ab accusatione citra abolicionem destiterit, punitur.
Abolitio priuatim a presidibus postulari ac inpetrari solet; item
pro tribunali, non de plano, nec preses hanc cognitionem alteri
demandare potest. Si plura crimina idem eidem intulit,
singulorum debet abolicionem petere, alioquin, prout quid
omiserit, eius nomine senatusconsulti penam patietur." Et
infra titulo eodem: "Destitisse eum accepimus, qui
totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem,
sed qui permissu inperatoris ab accusatione destitit, inpunitus
est." §. 8. Abolicio autem penam remittit, infamiam
non tollit. Unde Inppp. Valens, Valentinianus, et Gracianus
IX. libro C. eodem titulo de generali abolicione dixisse leguntur:
"Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat, nec infamiam
criminis tollit, sed penae gratiam facit." Si autem:
restituo te in integrum, princeps dixerit, infamiam tollit. Unde
in eodem libro titulo de sententiam passis et restitutis, cuidam deportato
in insulam inperator Antoninus dixisse legitur: "Restituo te in
integrum prouinciae tuae," et adiecit: "Ut autem scias, quid sit
in integrum restituere, honoribus et ordini tuo, et omnibus
ceteris."

QUESTIO V. *

GRATIANUS.
I. Pars. Deficientibus uero accusatoribus reus non uidetur
esse cogendus ad purgationem. Sicut enim possessor deficiente
actore titulum suae possessionis probare non cogitur, ita
qui in petitur ad innocentiam suam purgandam cogendus esse
non creditur. Auctoritate quoque Cornelii Papae, et Triburiensis
concilii sacerdotes iurare prohibentur, nisi pro recta fide.
Ait enim Cornelius: [epist. II. ad Rufum, Episcopum
orientalem]

C. I. Iuramentum a sacerdotibus non est exigendum.

Sacramentum hactenus a summis sacerdotibus uel
reliquis exigi, nisi pro recta fide, minime cognouimus
fieri nec sponte eos iurasse reperimus.

[C. II.]

Item.
Nos, sequentes sanctorum iura apostolorum
eorumque successorum firmamus, et sacramenta incauta
prohibemus.

[C. III.]

Item.
Nos sacramentum ab episcopis nescimus oblatum,
nec umquam fieri debet.

C. IV. Si quis presbiter contra laicum, uel laicum contra clericum querimoniam habet.

Item ex Concilio Triburiensi. [c. 21.]
Si quis presbiter contra laicum, uel laicus contra presbiterum
aliquam habet querimoniae controuersiam, episcopo
precipiente sine personarum acceptione finiatur, laicus
per iuramentum (si necesse sit) se expurget; presbiter
uero uice iuramenti per sanctam consecrationem interrogetur,
quia sacerdotes ex leui causa iurare non debent.
Manus, per quam corpus et sanguis Christi conficitur,
iuramento polluetur? Absit, cum Dominus in euangelio
discipulis suis (quorum uicem nos indigni in sancta gerimus.
ecclesia) dicat: "Nolite omnino iurare; sit autem sermo
uester: est, est; non, non. Quod autem his habundantius
est a malo est."
II. Pars. Gratian. Verum his auctoritatibus non omnimoda


iuramenta prohibentur fieri a sacerdotibus, sed tantum incauta
et ea, que pro qualibet causa temporali iudicio offeruntur.
Cum autem populari infamia sacerdotes obprimuntur, tunc ad
innocentiae suae assertionem iuramenta debent offerre.
Unde Gregorius Papa ait: [III. ad Bonifacium,
ep. I.]

C. V. Sacerdos a populo accusatus iuramento innocentiam suam affirmet.

Presbiter uel quilibet sacerdos si a populo accusatus
fuerit, et certi testes inuenti non fuerint, qui crimini
illato ueritatem dicant, iusiurandum in medio faciat,
et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui
nuda et aperta sunt omnia.

C. VI. De Leone episcopo, quem B. Gregorius fecit purgationem prebere.

Item ex Registro Gregorii, [lib. II. Indict. 10. epist. 23.]
ad Iustinum Inperatorem capitulo VII.
Habet hoc proprium antiqui hostis inuidia, ut quos
inproborum actuum perpetratione (Deo sibi resistente)
deicere non ualet, opiniones eorum falsas, ad presens
simulando, dilaceret. Quoniam igitur quedam contra sacerdotale
propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro
sinister rumor asperserat, utrum uera essent districta
diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo culpam
inuenimus de his, que dicta fuerant. Sed ne quid uideretur
omissum, quod nostro potuisset cordi remanere ambiguum,
ad B. Petri sacratissimum corpus districta eum ex
habundanti fecimus sacramenta prebere. Quibus prestitis
magna fuimus exultatione gauisi, quod huiuscemodi
innocentia eius euidenter enituit. Pro qua re gloria
uestra predictum uirum cum omni karitate suscipiat, et reuerentiam
ei, qualem sacerdotem decet exhibeat, nec
aliqua cordibus remaneat de his, que iam sunt purgata,
dubietas. Et ita suprascripto uos episcopo deuotissime
oportet in omnibus adherere, ut congrue decenterque Deum
in eius persona, cuius minister est, uideamini honorare.

C. VII. Quod B. Gregorius Mennam episcopum iuramento purgari fecit.

Item ex eodem ad Brunichildam Reginam Francorum,
capitulo CCXXXVII.
Mennam uero reuerentissimum fratrem et coepiscopum


nostrum, postquam ea, que de eo dicta fuerant, requirentes,
in nullo inuenimus esse culpabilem, qui insuper ad sacratissimum
corpus B. Petri apostoli sub iureiurando satisfaciens,
ab his, que obiecta fuerant eius opinioni, se demonstrauit
alienum, reuerti illum purgatum absolutumque permisimus,
quia, sicut dignum erat, ut, si in aliquo reus existeret,
culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit, ut
eum adiuuante innocentia diutius retinere uel affligere in
aliquo deberemus. §. 1. Purgationem tamen ante te
duobus sacerdotibus sibi iunctis, ubi accusator cessauerit,
eundem hoc ex se prebere tuo committimus arbitrio.
Vulgarem denique, ac nulla canonica sanctione fultam legem,
feruentis scilicet siue frigidae aquae, ignitique ferri contactum,
aut cuiuslibet popularis inuentionis (quia fabricante
hec sunt omnino ficta inuidia), nec ipsum exhibere, nec
aliquo te modo uolumus postulare, imo apostolica auctoritate
prohibemus firmissime.

C. VIII. De Maximo Salonitano episcopo, ut sacramento semet ipsum expurget.

Idem Castorio Notario Rauennae. [lib. VII. Indict. 2.
epist. 80.]
Quanto a nobis creditur, et necessarias uides
causas iniungi, tanto strenuum debes te et sollicitum exhibere.
Proinde, si Maximus Salonitanus prestito sacramento
firmauerit se symoniaca heresi non teneri, atque de aliis
ante corpus sancti Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium
se esse responderit, et de inobedientia sua (sicut deputauimus)
egerit penitenciam, uolumus, ut ad consolandum
illum epistolam, quam ad eum scripsimus, qua ei
et gratiam nostram, et communionem reddidisse
signauimus), experientia tua dare debeat; quia sicut in
contumacia persistentibus seueros esse nos conuenit, sic
humiliatis et penitentibus locum ueniae negare non
debemus.

C. IX. De eodem.

Idem Mariniano Episcopo Rauennae. [lib. VII. ep. 79.]
Que de causa Maximi sint agenda, ex epistolis, quas
ad uos transmisimus, agnouistis. Sed quia, qualis de
hac re fraternitatis uestrae uoluntas sit magis a
presentium latore Castorio cartulario nostro renunciante
cognouimus, ideo, si idem Maximus coram uobis et predicto


cartulario nostro de symoniaca heresi se sacramento
purgauerit atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris
(ut scripsimus) tantummodo requisitus, liberum se
esse responderit, causam ipsius fraternitatis uestrae iudicio,
de eo, quod excommunicatus missarum solempnia
agere presumpserit, committimus, qua debeat penitentia
talis culpa purgari. Et ideo quicquid uobis secundum
Deum placet securiter disponite, nec aliquid de nobis
dubium habeatis. Nam quicquid a uobis hac de causa
ordinatum fuerit nos et gratis suscipimus, et libenter
admittimus.

C. X. Qualiter Sixtus semetipsum purgauit.

Item Sixtus Papa [III.] omnibus Episcopis. [c. 1.]
Mandastis, ut scriberem uobis, qualiter instans iurgium
contra me suscitatum sit, uel a quo, ut uestro aminiculo
pelleretur, et causa mea firmaretur. Scitote me criminari
a quodam Basso, et iniuste persequi. Quod audiens Valentinianus
Augustus nostra auctoritate sinodum congregari
iussit. Et facto concilio, cum magna examinatione
satisfaciens omnibus, (licet euadere aliter satis potuissem,
suspicionem tamen fugiens,) coram omnibus me purgaui, me
scilicet a suspicione et emulatione liberans; sed non aliis,
qui noluerint aut sponte hoc non elegerint, faciendi
formam dans.

C. XI. De causa Gillandi presbiteri.

Item Alexander II. Rumaldo Cumano Episcopo.
Super causas Gillandi presbiteri tui de morte episcopi
sui, predecessoris tui, infamati, in medium consuluimus.
Itaque circumstantium fratrum unanimi assensu
tuae dilectioni referimus, prefatum Gillandum presbiterum
ante te representandum, ubi, si certi accusatores
defuerint, tunc dictante iusticia sine omni controuersia presbiter
quecumque ob hoc iniuste amisit ac sacerdotium
accipiat et integra beneficia.

C. XII. De purgatione clericorum, si conuinci non poterunt.

Item ex Concilio Agatensi.
Si legitimi accusatores crimina sacerdotis probare non
potuerint, et ipse negauerit, cum septem sociis suis


eius ordinis (si ualet) a crimine semetipsum expurget.
Diaconus uero si eodem crimine accusatus fuerit, cum tribus
semetipsum excuset.

C. XIII. De eodem.

Item ex Concilio Ylerdensi.
Presbiter si a plebe sibi commissa mala opinione infamatus
fuerit, et episcopus legitimis testibus adprobare non
potuerit, suspendatur usque ad dignam satisfactionem, ne
populus fidelium in eo scandalum patiatur. Digna uero
satisfactio est (sicut a maioribus constitutum esse docetur),
quando siue secundum canones, siue ad arbitrium
episcopi septem sibi collegas adiungit, et iurat in sacro
euangelio coram posito, quod crimen sibi illatum
non perpetrauit. Et hac satisfactione purgatus secure
deinceps suum exequatur offitium.


[PALEA.

C. XIV. De eodem.

Item Siluester Papa.
Accusatum symoniacum necesse habuimus summopere
per scripturam prohibere, ne missarum solempnia celebrare
debuisset, donec quid esset uerius potuissemus cognoscere.]


[PALEA.

C. XV. Item ex Concilio Triburiensi.

Nobilis homo uel ingenuus si in sinodo accusatur et
negauerit, si eum constiterit fidelem esse, cum duodecim
ingenuis se expurget; si antea deprehensus fuerit in
furto, aut periurio, aut falso testimonio, ad iuramentum
non admittatur, sed (sicut qui ingenuus non est) feruenti
aqua uel candenti ferro se expurget. ]

C. XVI. De eodem.

Item Igmarus Remorum Episcopus.
Si mala fama de presbitero exierit, et accusatores
ac testes legales defuerint, ne, contra Apostolum,
infirmorum corda de mala fama presbiteri percutiantur, et
ne uituperetur ministerium nostrum, neue securiores presbiteri
existentes licentius in peccatum prolabantur,
secundum decreta maiorum cum denominatis sibi uicinis


presbiteris, quos scimus se nolle periurare, sacramento
famam suam purget.


[PALEA.

C. XVII. De eodem.

Item Innocentius Aquileiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo.
Quoties frater noster Tridentinus episcopus in nostra
presentia de symonia sit inpetitus, prudentiam uestram
latere non credimus, cuius causa tandem in nostra presentia
uentilata producti sunt aduersus eum accusatores, uiua
uoce et scripto asserentes, quod ecclesiam S. Petri de
Pado presbitero Paulo dederit pro quatuor modiis frumenti,
quos ab eiusdem ecclesiae laicis acceperit. Verum
quoniam nec accusatores, nec testes secundum formam
canonum et sanctorum Patrum statuta in causa ipsa procedere
potuerunt, communi fratrum nostrorum concilio
iudicamus, ut tertia manu sui ordinis et quatuor abbatum
et religiosorum sacerdotum de supradicta symonia in uestra
presentia se debeat expurgare. Porro purgationis tenor
erit huiusmodi. Idem episcopus super sancta euangelia
primum iurabit, quod pro ecclesia S. Petri de Pado, presbitero
Paulo danda, neque ipse per se, neque per submissam
personam, neque alius pro eo, se sciente, pretium receperit.
Deinde uero purgatores super sancta Dei euangelia
iurabunt, quod, sicut ipsi credunt, uerum iurauit. Nos
itaque causae huius seriem committentes prudentiae uestrae,
mandamus uobis, ut congruo loco in unum conuenire curetis,
et ita causam ipsam iuxta presentium tenorem prestante
Domino restauretis, quatenus et omnis de cetero huius
questionis scrupulus auferatur, et utrique parti sua iustitia
conseruetur. Si quis uero de uobis, certa prepediente causa,
interesse non poterit, uos, qui adesse poteritis, idem
iudicium terminate. Quod si predictus frater noster A.
predictam purgationem fecerit, uos ei auctoritate nostra predictum
offitium et Tridentinam ecclesiam restituite. Hanc
autem purgationem ante proximam purificationem B. Mariae
uirginis adinplere iubemus. ]
Gratian. In premissis auctoritatibus subintelligitur, si reus
se purgare uoluerit, ut sacri canones modum, non necessitatem
purgandi accusato inponant, sicut aparet ex fine capituli
Sixti Papae, et auctoritate Leonis, qui data purgatione ait
de se ipso:

C. XVIII. De Leone qualiter semet ipsum purgauit.

Auditum est fratres karissimi, qualiter mali homines
grauia crimina in me confinxerunt. Quamobrem ego
Leo Pontifex sanctae Romanae ecclesiae purifico me in
conspectu uestro coram Deo et angelis eius, quia criminosas
istas et sceleratas res, quas illi mihi obiciunt, nec perpetraui,
nec perpetrare iussi. Hoc autem faciens non legem
prescribo ceteris, qua id facere cogantur.
Gratian. Ecce uterque summus pontifex semetipsum
purgat, nec tamen ceteris purgandi necessitatem prescribit. Unde
datur intelligi, quod satisfactio purgationis in uoluntate consistit
accusati, non in arbitrio iudicis. Sed cum in Ylerdensi concilio
presbiter iubeatur suspendi usque ad dignam satisfactionem, cum
etiam decreto Leonis in arbitrio ponitur episcopi, quota
manu sacerdos se purgare debeat, patet, quod ad purgationem
cogendus est, nec in sua uoluntate, sed in arbitrio iudicis consistit.
Item Leo Papa scribens ad Karolum Regem ait:

C. XIX. Qualiter sacerdotes purgari debeant.

Omnibus uobis uisu aut auditu notum esse non
dubitamus, quod sepissime suadente antiquo hoste sacerdotibus
crimina diuersa obiciantur. Sed qualiter ex eis
ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet
tempore bonae memoriae domni genitoris uestri Pipini,
siue priscis temporibus a sanctis Patribus et reliquis
bonae deuotionis hominibus sepissime uentilatum fuerit,
nos tamen pleniter et aliquid inde finitum reperire
minime quiuimus. Nostris quippe temporibus id ipsum a
sanctis episcopis, et reliquis sacerdotibus, ac ceteris
ecclesiasticae dignitatis ministris, uestris in regnis, seu
in aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus,
sepissime propter multas et nimias reclamationes, que ex
hoc ad nos de diuersis partibus uenerunt, uentilatum
est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis
Apostolici, ceterorumque Romanae ecclesiae episcoporum,
et reliquorum sacerdotum, siue orientalium et grecorum
patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et


sacerdotum, nec non etiam nostrorum episcoporum
omniumque ceterorum sacerdotum ac Leuitarum auctoritate
et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum
consiliariorum nostrorum consultu diffinitum est, uos
omnes utriusque ordinis ministros scire uolumus. Statutum
est namque ratione et necessitate auctoritate predicta
consultu omnium, ut quotiescumque cuiquam sacerdoti
crimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi
debeat, (quia quales ad accusationem sacerdotum admitti
debeant, in canonibus pleniter expressum est;) si autem (ut
dictum est) ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum
cum legitimo uirorum numero et bonorum testium approbare
in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice
diiudicetur, et si culpabilis uictus fuerit, canonice dampnetur.
Si uero eum suprascripto pretextu minime approbare
ipse accusator poterit, et hoc canonice diiudicetur.
Ipse ergo sacerdos, si suspiciosus aut incredibilis
suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus, siue bonis et
iustis de suo populo uel de sua plebe hominibus fuerit, ne
in crimine aut predicta suspicione remaneat, cum tribus,
aut quinque, uel septem bonis ac uicinis sacerdotibus, exemplo
Leonis Papae (qui duodecim episcopos in
sua purgatione habuit) uel eo amplius, si suo episcopo
uisum fuerit, aut necesse esse propter tumultum populi
perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se
sacramento coram populo super quatuor euangelia dato
purgatum ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat,
quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et
quid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus
reperiri poterit.
III. Pars. Gratian. Iuramento uero candentis ferri uel
feruentis aquae purgatio non est addenda.
Unde Stephanus V. Luiberto Maguntino Episcopus:

C. XX. Feruentis aquae et candentis ferri iudicium

fieri in ecclesia prohibetur.
Consuluisti de infantibus, qui in uno lecto cum
parentibus dormientes mortui reperiuntur, utrum ferro


candente, aut aqua feruente, seu alio quolibet examine
parentes se purificare debeant eos non obpressisse. Monendi
namque sunt et protestandi parentes, ne tam tenellos
secum in uno collocent lecto, ne negligentia qualibet proueniente
suffocentur uel opprimantur, unde ipsi homicidii rei
inueniantur. Nam ferri candentis uel aquae feruentis
examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri non
censent canones, et quod sanctorum Patrum documento
sancitum non est supersticiosa adinuentione non est presumendum.
Spontanea enim confessione uel testium approbatione
publicata delicta, habito pre oculis Dei timore,
commissa sunt regimini iudicare. Occulta uero et incognita
sunt illi relinquenda, qui solus nouit corda
filiorum hominum. Hi autem, qui probantur, uel confitentur
talis reatus se noxios, tua eos castiget moderatio,
quia si conceptum in utero qui per aborsum deleuerit,
homicida est, quanto magis, qui unius saltem diei puerulum
peremerit, homicidam esse se excusare nequibit?
Gratian. Hoc autem utrum ad omnia genera purgationis,
an ad hec duo tantum, que hic prohibita uidentur, pertineat,
non inmerito dubitatur propter sacrificium zelotipiae, et illud
Gregorii: "Si uir, qui frigidae naturae esse dicitur, per uerum
iudicium probare potuerit, uxorem suam numquam se cognouisse,
separetur ab ea."

[C. XXI.]

In libro namque Numerorum legitur, Dominus precepisse
Moysi, ut loqueretur filiis Israel et diceret eis: "Vir, cuius
uxor errauerit, maritumque contempnens dormierit cum altero
uiro, et hoc maritus deprehendere nequiuerit, sed latet adulterium,
et testibus argui non potest, quia non est inuenta in
stupro, si spiritus zelotipiae concitauerit uirum contra uxorem
suam, que uel polluta est, uel falsa suspicione appetitur, adducet
eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem
sati farinae ordeaceae; non fundet super eam oleum, nec
inponet thus, quia sacrificium zelotipiae est et oblatio inuestigans
adulterium. Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
assumetque aquam sanctam in uase fictili, et pauxillum
terrae de pauimento tabernaculi mittet in eam. Cumque steterit
mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet
super manus eius sacrificium recordationis et oblationem zelotipiae.
Ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum
execratione maledicta congessit, adiurabitque eam, et dicet:
Si non dormiuit uir alienus tecum, et si non polluta es deserto
mariti thoro, non tenebunt te aquae istae amarissimae, in
quas maledicta congessi. Si autem declinasti a uiro tuo, atque
polluta es, et concubuisti cum altero uiro, his maledictionibus
subiacebis: det te Dominus in maledictionem et exemplum


cunctorum in populo suo; putrescere faciat femur tuum, et tumens
uterus tuus disrumpatur; ingrediantur aquae maledictae in uentrem
tuum, et utero tumescente putrescat femur tuum. Et
respondebit mulier: Amen, Amen. Scribetque sacerdos in libello
ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta
congessit, et dabit ei bibere; quas cum exhauserit, tollet sacerdos
de manu eius sacrificium zelotipiae, et eleuabit illud coram
Domino, inponetque illud super altare, ita dumtaxat, ut
prius pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur et incendat
super altare, et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Quas
cum biberit, si polluta est et contempto uiro adulterii rea, pertransibunt
eam aquae maledictionis, et inflato uentre conputrescet
femur, eritque mulier in maledictionem et in exemplum
omni populo. Maritus uero absque culpa erit, et illa recipiet
iniquitatem suam. Quod si polluta non fuerit, innoxia erit
et faciet liberos."
IV. Pars. [Gratian.] Sed quelibet huiusmodi purgatio
uidetur esse inhibita, cum in premissa auctoritate Stephani Papae
dicatur: "Spontanea confessione, etc."

C. XXII. In nouo testamento monomachia non recipitur.

Item ex decreto Nicolai Papae.
Monomachiam uero in lege non assumimus, quam
preceptam fuisse non reperimus, quam, licet iniisse
quosdam legamus, sicut sanctum Dauid et Goliam sacra
prodit istoria, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi
diuina sanxit auctoritas, cum hoc et huiusmodi
sectantes Deum solummodo temptare uideantur.
V. Pars. Gratian. Contra in Concilio Guarmaciensi:
[c. 15.]

C. XXIII. Si furta in monasterio fiant, monachi iudicio se expurgent.

Sepe contingit, ut in monasteriis monachorum furta
perpetrentur. Idcirco statuimus, ut quando ipsi fratres
de talibus expurgare se debeant, missa ab abbate celebretur
uel ab aliquo ex presentibus fratribus, et sic
expleta missa omnes communicent in hec uerba: Corpus
Domini sit tibi ad probationem hodie.

C. XXIV. Quicumque de adulterio accusatur, probabili

se expurget iudicio.
Item. [in Salegustadiensi Concilio, c. 7.]
Interrogatum est, si duo de adulterio inculpati fuerint,
et unus profitetur, et alter negat, quid inde agendum
sit. Decretum est a sancto concilio, ut ille, qui
negauerit, probabili se iudicio expurget, et qui professus
fuerit dignam penitentiam agat.

C. XXV. Cum plures de adulterio accusantur, et unus

ceteros purgare uoluerit, omnes rei habeantur, si ipse in
iudicio ceciderit.
Item. [in eodem, c. 14.]
Statuit quoque sancta sinodus, ut, si duo de adulterio
accusati fuerint, et ambo negauerint, et orant sibi concedi,
ut alter illorum utrosque diuino purget iudicio, si unus in
hoc ceciderit, ambo rei habeantur.

C. XXVI. Pro singulis missa celebretur, qui de aliquo crimine accusantur.

Item. [in Concilio Wormaciensi c. 10.]
Si episcopo aut presbitero aliquod maleficium
inputatum fuerit, in singulis missam celebrare
debet, et communicare, et de singulis sibi inputatis innocentem
se ostendere. Quod si non fecerit, quinquennio
a liminibus ecclesiae extraneus habeatur.
Gratian. Illud uero, quod Sixtus et Leo in fine suae purgationis
addiderunt, ex eorum exemplo intelligendum est; exemplo
enim suae satisfactionis noluerunt prescribere ceteris legem
purgandi.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero quarto loco querebatur: An duorum
testimonio episcopus sit condempnandus? multorum auctoritate
probatur. Sicut enim in euangelio Iohannis legitur, ait Christus
ad Iudeos: "In lege uestra scriptum est, quoniam duorum hominum
testimonium uerum est." Hinc consequenter argumentatur
contra eos, dicens: "Si testimonium duorum hominum uerum
est, quare testimonium meum et patris non accipitis?" Item
Paulus in epistola ad Corintios: "In ore duorum uel trium
testium stabit omne uerbum." Item in epistola ad Ebreos:
"Quis preuaricans legem Moisi, duobus uel tribus testibus
conuictus, sine miseratione lapidabatur."

C. I. Quot testibus quisque clericorum conuinci debeat.

Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 8.]
Placuit, ut si quis aliquem clericorum maculatione
fornicationis inpetit, secundum preceptum Pauli apostoli
duo uel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non
potuerit datis testimoniis approbare quod dixit, excommunicationem
accusati accusator accipiat.
II. Pars. Gratian. Ex premissis itaque colligitur, quod


duorum uel trium testimonio episcopus potest conuinci et
dampnari. Porro Siluester papa in generali sinodo residens
dixit econtra:

C. II. Quot testibus episcopus, uel presbiter uel reliqui

clerici sint conuincendi.
Presul non dampnetur nisi cum LXXII. testibus.
Presbiter autem cardinalis nisi in LXIV. testibus
non deponatur; diaconus cardinalis urbis Romae
nisi in XXVII. testibus non condempnabitur. Subdiaconus,
acolitus, exorcista, lector, hostiarius nisi
in septem testibus non condempnabitur. Testes
autem et accusatores sine aliqua sint infamia.

C. III. Episcopi non nisi sub LXXII. testibus condempnandi sunt.

Item Leo IV. [in epistola Episcopis Britanniae]
Nullam dampnationem episcoporum umquam esse censemus,
nisi aut ante legitimum episcoporum numerum (qui
fit per duodecim episcopos), aut certe probata sententia
per LXXII. idoneos testes, qui tales sint qui et accusare
possint. §. 1. Et prius ad sacra Christi quatuor euangelia
sacramenta prestent, quod nil falsum depromant, sicut
nobis B. Siluester tradidit, et Romana sancta uidetur ecclesia
tenere. Et si inter eos, quos dampnandos esse dixerint
homines, fuerit episcopus, qui suam causam in presentia
Romanae sedis episcopi petierit audiri, nullus super illum
finitiuam presumat dare sentenciam, sed omnino eum
audiri decernimus.
Gratian. Sed hoc uel speciali priuilegio de clericis Romanae
ecclesiae intelligitur, uel propter inprobitatem quorumdam, qui, cum
non sint spectatae uitae et scientiae, in accusatione ministrorum
Dei repente prosiliunt. Quorum uero uita adeo laudabilis
est, ut omnibus imitanda apareat, de quorum assertione nulla
dubitatio nasci poterit, eorum testimonio duorum uel trium testium
quilibet iure conuinci et dampnari poterit.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur sexta questio, qua queritur: Quo remedio
causa uiciata subleuetur, et si remedium illud sit dandum ei, qui
causa dilationis uocem appellationis exhibuerit? Causa uero
uiciata remedio appellationis subleuari poterit.
Unde Fabianus Papa ait: [ad Hilarium Episcopum,
epist. III. c. 3.]

C. I. Causae uiciatae remedium appellationis subueniat.

Liceat appellatori uiciatam causam appellationis remedio
subleuare.


[PALEA.

C. II. De eodem.

Idem paulo ante.
Appellantem non debet afflictio ulla, aut detentionis
iniuriare custodia. ]

C. III. De eodem.

Item Anacletus Papa. [epist. I. in fine.]
Omnis obpressus libere sacerdotum (si uoluerit) appellet
iudicium, et a nullo prohibeatur, sed ab his fulciatur
et liberetur et audiatur. Si autem difficiles causae aut
maiora negotia orta fuerint, ad maiorem sedem referantur.
Et si illic facile discerni non potuerint aut iuste terminari,
ubi fuerit summorum congregatio congregata
(que per singulos annos fieri solet et debet), iuste et Deo
placite coram patriarcha aut primate ecclesiastica,
et coram patricio secularia iudicentur negotia in commune.
Item Sixtus Papa [epist. II.] omnibus rectoribus ecclesiae
scribit, dicens:

C. IV. Quisquis pulsatus fuerit, apostolicam sedem appellet.

Si quis uestrum pulsatus fuerit in aliqua aduersitate,
licenter hanc sanctam et apostolicam sedem appellet, et ad
eam quasi ad caput suffugium habeat, ne innocens
dampnetur, aut ecclesia sua detrimentum patiatur.

C. V. Episcopi grauioribus causis pulsati apostolicam sedem appellent.

Idem Grato episcopo. [epistola I.]
Omnes episcopi, qui in aliquibus pulsantur uel
criminantur grauioribus causis, quociens necesse fuerit libere
apostolicam sedem apellent, atque ad eam quasi ad matrem
confugiant.

C. VI. Ad Romanam ecclesiam ab omnibus appelletur.

Item Marcellus Papa. [epist. I. ad Episcopos Antiochenae
prouinciae.]
Ad Romanam ecclesiam omnes episcopi, qui uoluerint
uel quibus necesse fuerit, quasi ad caput suffugere,
eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem atque


consecrationem. Quod omnibus minime conuenit denegari
episcopis; sed absque ulla custodia, aut excommunicatione,
uel dampnatione, aut expoliatione libere ire
concedatur.

C. VII. Qui a proprio metropolitano se grauari putauerit, maiorem sedem appellet.

Item Victor Episcopus. [ad Theophilum Alexandrinum,
epist. I. c. 3.]
Si quis putauerit se a proprio metropolitano grauari,
apud patriarcham uel primatem dioceseos, aut penes
uniuersalis apostolicae ecclesiae iudicetur sedem.

C. VIII. Ad Romanam ecclesiam appelletur ab omnibus quasi ad matrem.

Item Zepherinus urbis Romae Archiepiscopus. [epist. I.]
Ad Romanam ecclesiam ab omnibus, maxime tamen
ab obpressis est appellandum, et concurrendum quasi ad
matrem, ut eius uberibus nutriantur, auctoritate defendantur,
suis obpressionibus releuentur, quia non potest
nec debet mater obliuisci filium suum.

C. IX. Quociens aliquis appellauerit, audientia sibi non denegetur.

Item Iulius Papa. [in decretis, siue in rescripto
ad Orientales, c. 22.]
Placuit, ut a quibuscumque ecclesiasticis iudicibus ad
alios iudices ecclesiasticos (ubi est maior auctoritas) prouocatum
fuerit, audientia non negetur.

C. X. Iniuste dampnati restitutionem, et obpressi auxilium a Romana debent habere ecclesia.

Idem. [cap. 30.]
Ideo huic sanctae sedi prefata priuilegia specialiter sunt
concessa tam de congregandis conciliis et iudiciis ac restitutionibus
episcoporum, quam et de summis ecclesiarum
negotiis, ut ab ea omnes obpressi auxilium, et iniuste dampnati
restitutionem sumant, et talia ab inpiis non presumantur
absque ultione, nec exerceantur absque sua
dampnatione.
II. Pars. Gratian. Cum ergo Zepherinus dicat, ab omnibus
esse appellandum, maxime tamen ab obpressis, et Marcellus
scribat: "Omnes episcopi, qui uoluerint uel quibus necesse fuerit,
appellare debent:" patet, quod accusato (siue grauetur, siue
non) appellationis uox non est deneganda. Quidam tamen ita
distinguunt, ut uolentes ad consecrandos, necessitatem patientes


ad obpressos referant, ut sit sensus: Omnes, qui uoluerint
a Romana ecclesia consecrationem accipere, et ab aliquibus inpediuntur,
eam debent appellare; quibuscumque in suis obpressionibus
necesse fuerit ad eam subfugere, similiter uocem appellationis
exhibeant, ut isti tuicionem, et illi consecrationem ab
ea accipiant. Similiter et illud Zepherini distinguitur: "Ab
omnibus est appellandum ad Romanam ecclesiam:" intelligendum
est, qui ab ea consecrationem uoluerint accipere, uel qui a prelatis
suis aliquam iniuriam passi fuerint, maxime tamen ab obpressis.
Secundum primam interpretationem obpressi intelliguntur aliqua
iniuria affecti; iuxta secundam uero obpressi dicuntur a iudice
iniuste condempnati. Secundum hanc distinctionem qui in aliquibus
negotiis non ad releuandum, sed ad differendum uocem
appellationis exhibuerit, appellandi auctoritatem non habet.
Sed cum Gregorius scribat omnibus per diuersas
prouincias:

C. XI. De causa appellationis cognoscere non licet nisi ei, ad quem appellatur.

Decreto nostro uestram rogantes karitatem mandamus,
ut si aliquis (quod non optamus) suorum emulorum Aldricum
Cenomannicae ecclesiae episcopum, accusare dampnabiliter
attemptauerit, liceat illi post auditionem
primatum dioceseos, si necesse fuerit, nos appellare, et
nostra auctoritate aut ante nos, aut ante legatos nostros
e latere missos iuxta Patrum decreta suas exercere atque
diffinire actiones, nullusque illum ante hec iudicet aut
iudicare presumat. Sed si quid (quod absit) graue intolerandumque
ei obiectum fuerit, nostra erit expectanda
censura, ut nichil prius de eo, qui ad sinum sanctae Romanae
ecclesiae confugerit eiusque inplorat auxilium, decernatur,
quam ab eiusdem ecclesiae fuerit auctoritate preceptum,
que uices suas ita aliis inpertiuit ecclesiis, ut in
partem sint uocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.
§. 1. Si autem (quod non arbitramur) a quoquam
secus presumptum fuerit, ab offitio cleri submotus apostolicae
auctoritatis reus ab omnibus iudicetur, ne lupi, qui
sub specie ouium subintrauerunt, bestiali seuicia quosque
audeant lacerare, et quod sibi fieri nolunt aliis inferre
presumant.
Item cum Vigilius Papa [in epistola ad Eleutherium,
c. ult.] dicat:

C. XII. Iudicia appellantium ab eis sunt audienda, ad quos appellatur.

Qui se scit aliis esse prepositum, non moleste ferat
aliquem sibi esse prelatum. Ipsa namque ecclesia, que


prima est, ita reliquis ecclesiis uices suas credidit largiendas,
ut in partem sint uocatae sollicitudinis, non in plenitudinem
potestatis. Unde omnium appellantium apostolicam
sedem episcoporum iudicia, et cuncta maiorum negotia
causarum eidem sanctae sedi reseruata esse liquet; presertim
cum in his omnibus eius semper sit expectandum
consultum, cuius tramiti si quis obuiare temptauerit sacerdotum,
causas se non sine honoris sui periculo apud eandem
sanctam sedem nouerit redditurum.
Gratian. Item cum Nicolaus Episcopus in Remensem
Archiepiscopum inuehatur, qui Rothardum episcopum
appellantem apostolicam sedem dampnare ausus est, ita
dicens:

C. XIII. De Remensi archiepiscopo, qui appellantem Romanam sedem iudicare ausus est.

Arguta tua sapientia, utinam in accepto bono fomite,
iudicii materiam depositionis aduersus Rothardum assumpsit,
et ab itinere apostolicae sedis remouit, et
continuatim apostolicam sedem appellantem dampnauit et
carcerali custodiae mancipauit. Et infra: §. 1. Priuilegia
tamen apostolicae sedis uos obliuioni tradere nullatenus
debuistis, quibus uenerandi canones iudicia totius ecclesiae
ad hanc deferri iubent. Et infra: §. 2. Hec quippe nos
in Rothardo idcirco noueris operatos, ut priuilegia
sedis apostolicae, que male a uobis uiolata esse uidebantur,
auctoritate apostolica et canonica Patrum
deliberatione pristino tandem ingenio et proprio decorentur
honore.

C. XIV. Quisque eam obedientiam maioribus exhibeat, quam ab inferioribus desiderat.

Item Leo Papa. [ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum,
epist. LXXII. al. LXXIV.]
Qui scit se quibusdam prepositum, non moleste ferat
aliquem sibi esse prelatum, sed obedientiam, quam exigit,
etiam ipse dependat, et sicut non uult grauis oneris sarcinam
ferre, ita non audeat alii inportabile pondus inponere.
Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri, dicentis:
"Discite a me, quia mitis sum et humilis corde."
Gratian. Patet ergo, quod nulli appellanti induciae sunt
denegandae. Ceterum, si causa frustratoriae dilationis appellauerit,
a iudice, ad quem prouocatum fuerit, condempnabitur.
Tempus uero appellationis est ante datam sententiam uel post
datam. Quociens enim se pregrauari senserit, libere
potest appellare.


Unde Sixtus Papa [II. epist. 1. ad Gratum Episc.] ait:

C. XV. Qui grauatur a proprio metropolitano, primatis aut uniuersalis ecclesiae sedem appellet.

Si quis putauerit se a proprio metropolitano grauari
apud primatem dioceseos aut penes uniuersalis apostolicae
ecclesiae Papam iudicetur.

C. XVI. Romanam sedem appellet qui iudicem suspectum habuerit.

[Item Felix II. ad Episcopos in Alexandrina sinodo congregatos,
cap. 19.]
Quociens episcopi se a suis conprouincialibus uel a metropolitano
putauerint pregrauari, aut eos suspectos habuerint,
mox Romanam appellent sedem, atque eis
libere ire liceat; et dum predictam Romanam appellauerint
sedem, aut ab ea se audiri poposcerint
nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere,
aut res eorum auferre, aut aliquam uim eis inferre presumat
ante, quam amborum causa Romani Pontificis auctoritate
finiatur. Quod si aliter, a quoquam presumptum fuerit
nichil erit, sed uiribus carebit.

C. XVII. De eodem.

Item Iulius Papa. [in rescripto ad Episcopos orientales,
cap. 30.]
Ideo huic sanctae sedi prefata priuilegia specialiter sunt
concessa, ut ab ea omnes obpressi auxilium, et iniuste
dampnati restitutionem sumant.
Gratian. Obpressi et se pregrauari putantes intelliguntur
ante datam sententiam, iniuste dampnati post datam.
Unde Euticianus urbis Romae Episcopos scribit
omnibus Episcopis: [epist. II. c. 1.]

C. XVIII. Ante exitum causae per appellationem recedere licet.

Non ita in ecclesiasticis agendum est negotiis, sicut
in secularibus. Nam et in secularibus postquam legibus
uocatus quisque uenerit et in foro decertare
ceperit, non licet ei ante peractam causam recedere. In
ecclesiasticis uero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit
aut si se uiderit pregrauari.
III. Pars. Gratian. Qui uero ex contumacia iudicibus
obtemperare noluerint, communione priuentur.


Unde in Mileuitano Concilio: [c. 24.]

C. XIX. Excommunicetur, qui iudicibus suis obtemperare noluerit.

Quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare
iudicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit
probatum, det litteras, ut nullus ei communicet episcoporum,
donec obtemperet.
Gratian. Item quod post datam sententiam appellari possit,
Fabianus Papa testatur, dicens: [Hilario Episcopo ep. III.
cap. 2.]

C. XX. Non denegetur ei appellatio, quem in supplicio sententia destinauit.

Liceat etiam in criminalibus causis appellare, nec uox
appellandi denegetur ei, quem in supplicio sententia
destinauerit.
Gratian. Quod ante idem affirmat: [eod. cap.]

C. XXI. Ante datam sententiam licet alicui appellare.

Si quis iudicem aduersum sibi senserit, uocem appellationis
exhibeat.
IV. Pars. Gratian. Post datam uero sententiam qui
appellare uoluerit, infra quinque dies appellet et infra eosdem
a quo prouocauit dimissorias accipiat et infra eosdem ad
quem appellauit iter arripiat.
Unde in Teodosianis legibus sic statutum inuenitur:

C. XXII. Post datam sententiam infra quod tempus quisque appellare debeat.

Propter superfluam appellatorum licentiam, ne in retractandis
uel reuocandis sententiis liberum habere arbitrium
uiderentur et tempora appellationis, et penae constitutae
sunt, ut quicumque apud iudicem, qui causam eius
audiuit, appellare, et ad alium iudicem prouocare
uoluerit, infra quinque dies appellet, in his ipsis
quinque diebus ad iudicem, ad quem prouocauerit, sine
aliqua dissimulatione perueniat, et ipse dies in quo
accepit litteras, in his quinque diebus conputetur specialiter.
Quod si longius iter sit, exceptis quinque diebus


[PALEA.

C. XXIII.

Habita dinumeratione XX. millium diurnorum per
singulos dies computetur. ]

C. XXIV. A quo appellatur ad quem appellatum fuerit dimissoriae litterae dirigantur.

Item. [ibidem tit. XXXIV.]
Ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de
appellatione cogniturus est, dimissoriae litterae dirigantur,
que uulgo apostoli appellantur, quarum postulatio et
acceptio intra quintum diem finienda est ex offitio.
Ista iam superius sub titulo de cautionibus et penis
appellationum interpretata sunt. §. 1. Qui intra statuta
tempora dimissorias non postulauerint, uel acceperint,
uel reddiderint, prescriptione ab agendo submoueantur
et penam appellationis ferre cogantur.

C. XXV. De his, qui causa dilationis appellant.

Item. [ibidem tit. XXXV. c. 2.]
Quicumque non confidentia iustae causae, sed causa
afferendae morae, ne contra eum sententia proferatur,
appellauerit, uel si de facto suo confessus, ne abdicatur
appellare uoluerit, huiusmodi appellationes non recipiantur.

C. XXVI. Cum possessor appellat, dum euentus causae dubius est, possessionis fructus sequestrentur.

Item. [ibidem, tit. XXXVI. c. 1.]
Quociens post auditam causam iudicem possessor
appellat, fructus possessionis, de qua agitur, dum sequendae
audientiae euentus dubius est, merito sequestrantur.
Nam si petitor appellauerit, ab eo hoc non potest postulari,
quia non potest sequestrari quod non habet. §. 1. Si
propter predia urbana uel mancipia appellatur, possessiones
eorum uel mercedes, uel uectura etiam,
si de nauis naulo agatur, deponi solent.

C. XXVII. Iniuste appellans omnimodo puniendus est.

Item. [ibidem, tit. XXXVII. c. 1.]
Omnimodo puniendus est, quociens iniusta
appellatio pronunciatur, sumptus, quos, dum sequeretur,
aduersarius inpendit, reddere cogatur non simplos, sed
quadruplos.
Gratian. Premissis auctoritatibus infra quinque dies
post datam sententiam cuique appellare permittitur. Quod postea
Iustinianus in constitutionibus suis corrigens, infra decem
dies appellationis remedium cuique dandum decreuit, dicens:

C. XXVIII. Infra decem dies appellationis remedium conceditur.

Inperator Iustinianus Augustus.
Anteriorum legum acerbitati plurima remedia inponentes,
et maxime hec circa appellationes facientes,
et in presenti ad huiusmodi beneficium peruenire duximus


esse necessarium. Antiquitati etenim cautum erat,
ut si quis per se litem exercuerit et fuerit condempnatus,
intra duos dies tantummodo licentiam appellationis haberet;
sin autem per procuratorem causa uentilata sit, et in triduum
proximum eam extendi. Ex rerum autem experientia
inuenimus hoc satis esse dampnosum; plures enim homines
ignaros subtilitatis legum, et putantes in triduum prouocationes
esse porrigendas in promptum periculum incidisse,
et biduo transacto causas perdidisse. Unde necessarium
duximus huiusmodi rei conpetenter mederi. Et omnes appellationes
sancimus, siue per se, siue per procuratores, seu
per defensores, uel curatores et tutores uentilentur, posse
intra decem dierum spatium a recitatione sententiae numerandum
ab his iudicibus, quorum interest, offerri, siue
magni siue minores sint (excepta uidelicet sublimissima
pretoriana prefectura), ut liceat homini intra id spatium plenissime
deliberare, siue appellandum ei sit, siue quiescendum;
ne timore instante opus appellatorium frequentetur,
sed sit omnibus inspectionis copia, que indiscussos
hominum calores potest refrenare. §. 1. Ad hec sancimus,
si quando lis speratur in nostrum inferri consistorium,
si forte contigerit inperatoriam maiestatem publicis occupatam
causis ex mundanis prouisionibus non posse conuocare
patres, quatinus causa agitetur, non ex hoc litem
periclitari. Quod enim uicium est litigantium, si culmen
inperatorium occupetur? uel quis tantae est auctoritatis, ut
nolentem principem possit ad conuocandos patres ceterosque
proceres coarctare? Sed si quid tale euenerit,
causa intacta permaneat, donec inperator motus sua sponte
et conuocari proceres iusserit, et litem inferri patiatur, et
omnia secundum morem procedere. §. 2. Illud etiam in
tertio capitulo disponendum est, quod antiquitas bene statuit,
nouitas autem neglexit. Cum enim ueneranda uetustatis
auctoritas ita magistratus digessit, ut alii maiores, alii
medii, alii minores sint, et appellationes a minoribus iudicibus
non solum ad maximos iudices remitterentur,
sed ad spectabilium iudicum tribunal, quatinus et ipsi
sacro auditorio adhibito litem exercerent, nouitas autem
hoc dereliquit, euenit, ut super minimis causis maximi
nostri iudices inquietentur, et homines propter minimas
causas magnis fatigentur dispendiis, ut forsitan totius litis
estimatio ad sumptus iudiciales non sufficeret. Ideoque
sancimus, si quando ex Egiptiaco tractu uel adiuncta ei
utraque Libia prouocatio speratur usque ad decem librarum
auri quantitatem, non in hanc regiam urbem eam uenire, sed
ad prefectum augustalem, qui audiat et causam dirimat uice
sacri cognitoris, nulla eis post diffinitiuam sententiam
appellatio est porrigenda. Similique modo quociens
in Asiana diocesi uel Pontica tale aliquid emerserit,
usque ad predictam quantitatem decem librarum auri appellationes
ad uiros spectabiles, comites forte, uel proconsules,
uel pretores, uel moderatores, quibus specialiter easdem


lites peragendas deputauimus, remittantur, quatinus et
hi ad similitudinem prefecti augustalis uice sacri cognitoris
intercedant et causas sine spe quidem appellationis, Dei
tantum et legum timore perferant decidendas. Orientales
autem tractus causas appellatione suspensas, et
usque ad decem librarum auri quantitatem limitatas, ad
uirum spectabilem comitem orientis mittere, simili modo
audientiam et finem eis inpositurum. Illo uidelicet obseruando,
uti uiri spectabiles uel alii spectabiles iudices
non ad alios eadem spectabilitate decoratos iudices
suas transmittant appellationes in litibus, quantaecumque
sint quantitatis (cum non oporteat ad conpares iudices
appellationes referri, sed a minore iudicio in maius tribunal
ascendere), sed ad illustrissimam prefecturam illorum
appellationes, cuiuscumque sint quantitatis, (ut dictum
est) dirigantur, que una cum uiro excelso pro tempore
questore eas dirimat utroque offitio subministrante, id est
tam ex sacris scriniis more solito quam prefecto pretorio.
Ita tamen hec sancimus, ut nec a ducibus uel
ab aliis spectabilibus iudicibus (quibus forte et si priuati
sint, inperialis maiestas causas iniunxerit) appellatio ad
memoratos iudices spectabiles currat ne causa non gradatim
procedere, sed perperam uideatur; sed a presidibus quidem
prouinciarum, et iudicibus a nobis datis, si non sint
spectabiles iudices, intra memoratam quantitatem referetur.
Si autem uel illustres sint dati a nobis iudices (quibus
apices dignitatum super spectabilitatem sunt) uel duces,
qui omnimodo spectabitilate sunt decorati, uel hi, qui
principe delegati sunt, spectabilem habeant dignitatem,
eorum appellationes sub quacumque quantitate in hanc
regiam urbem ad conpetentes antiquo more iudices referantur,
aliis omnibus, que in appellationibus statuta sunt
uel antiqua prosapia, uel ab auctoritate anteriorum
constitutionum, uel a nostra humanitate, intactis illibatisque
custodiendis.

[C. XXIX.]

Digestis titulo Quando appellandum sit, lege 1. [§. Biduum]
Biduum uel triduum appellationis ex die sententiae
latae conputandum erit. §. 1. Quid ergo, si sententia fuerit
sub condicione dicta, utrum ex die sententiae tempus
conputamus ad appellandum, an uero ex die, quo condicio
sententiae extitit? Sane quidem non est sub condicione
sententia dicenda; sed si fuerit dicta, quid fiet? Et est utile
statim tempora ad appellandum conputari debere. §. 2.
Quod in sententiis preceptum est, ut uel altera die,


uel tertia prouocetur, hoc etiam in ceteris obseruandum
est, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari
tamen oportet et potest, ut cum quis ad tutelam
uel ad alia ciuilia munera nominatur, eius excusatio
non admittitur. §. 3. Si forte post sententiam statim
dictam copiam sui non fecerit is, qui pronunciauit (ut fieri
assolet), dicendum est nichil nocere appellationi. Nam
ubi primum copiam eius habuerit, poterit prouocare. Ergo
si statim se subtraxit, similiter subueniendum est.
§. 4. Quid ergo, si condicio horae efficit, ut se
reciperet? Si forte dicta sit sententia iam suprema hora,
utique non uidebitur se subtraxisse. §. 5. Adeundi autem
facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam
fecerit. Ceterum, si non fecit, an inputetur alicui
quod ad domum eius non uenerit, quodque in hortos non
accesserit, et ulterius quod ad uillam suburbanam? Magisque
est ut non debeat inputari. Quare si in publico eius
adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non
fuisse adeundi. §. 6. Si quis ipsius quidem, a quo appellauit,
adeundi facultatem non habuit, ut ei libellos
daret, eius autem, quem appellauit, habeat copiam,
uidendum, an ei prescribi possit quod eum non
adierit. Et hoc iure utimur, ut, si alterius adeundi copia
fuit, prescriptio locum habeat. §. 7. Palam est,
eam esse propriam causam, cuius emolumentum uel dampnum
ad aliquem suo nomine pertinet. §. 8. Si aduersus
absentem fuerit pronunciatum, biduum uel triduum ex quo
quis scit conputandum est, non ex quo pronunciatum est.
Quod autem dicitur absentem posse prouocare ex quo
scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem
defensus est. Nam si ille non prouocauit, difficile est ut hic
audiatur. §. 9. Si quidem in insulam deportandum annotauerit
preses prouinciae, et inperator rescripserit
ut deportetur, uideamus quando sit prouocandum, utrum
cum inperator rescripserit, an cum ei scribitur?
Et putem, tunc appellandum esse, cum recipi eum
preses iubet. Ceterum uerendum est, ne sero sit, ut
tunc prouocetur, cum inperator insulam ei assignauerit;
conprobata enim sententia presidis tunc solet insulam
assignare. Rursus illud uerendum est, si mendaciis apud
principem honorauit eum, quem deportandum laborat,
intercludit uiam prouocandi. Quid ergo
est? Recte dicetur humanitate suggerente ut et hoc
illo tempore non frustra prouocaretur, quia non aduersus
principem, sed aduersus iudicis calliditatem prouocauit.
§. 10. Illud uideamus, si, cum inperatori


scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum
sit neque is appellauerit, et postea contra eum rescriptum
sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit?
quia qui tunc non appellauerit uera esse que
scripta sunt consensisse uidetur, nec est audiendus, si
dicat euentum rescripti sacri se sustinuisse.

C. XXX.

De appellationibus recipiendis uel non.
V. Pars. Non solent audiri appellantes, nisi hi, quorum
interest, uel quibus mandatum est, uel qui negotium
gerunt alienum, quod mox reus ratum haberet. Sed
et si mater, ex pietate prouocauerit, dicendum
est et hanc audiri debere, et si litem preparandam curare
maluerit, intercedere non uidetur, licet ab initio defendere
non potest. §. 1. Ante sententiam appellari
potest, si questionem in ciuili negotio habendam iudex interlocutus
sit, uel in criminali, si contra leges hoc faciat.
§. 2. Eius, qui ideo causam agere frustratur, quod dicit
se libellum principi dedisse, et sacrum rescriptum expectare,
audiri desiderium prohibetur, si ob eam causam prouocauerit,
appellatio eius recipi sacris constitutionibus prohibetur.

C. XXXI. De libellis dimissoriis.

[Item Marcianus l. 2. De appellationibus, tit. De
libellis dimissoriis, l. unica.]
Post appellationem interpositam litterae dandae sunt ab
eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus
est siue principem, siue quem alium, quas litteras
dimissorias siue apostolos appellant. Sensus autem litterarum
est talis: appellasse (puta) Lucium Titium a sententia
illius, que inter illum et Meuium dicta fuit. Sufficit
autem petisse intra tempus dimissorias instanter et sepius,
et si non accipiat, id ipsum contestetur. Nam instantiam
petentis dimissorias constitutiones desiderant.
Equum est igitur, si per eum steterit, qui debeat dare
litteras, quo minus det, ne hoc accipienti noceat. §. 1. Titulo:
Nichil nouari. Appellatione interposita, siue ea
recepta sit siue non, medio tempore nichil nouari oportet.
§. 2. Si quis ex pluribus facinoribus condempnatus propter
quedam appellauerit, propter quedam non, utrum
sit differenda pena eius, an non, queritur. Et si quidem
grauiora sunt crimina, ob que appellatio interposita
est, leuius autem id, propter quod non appellauit, recipienda
est omnino appellatio, et differenda pena. Si uero grauiorem


sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum,
omnino pena inponenda est.
Gratian. Forma apostolorum hec est: "Ego En.
sanctae Bononiensis ecclesiae episcopus, te presbiterum Rolandum,
capellanum S. Apollinaris, ad apostolicam sedem, quam
appellasti, ab obseruatione mei iudicii his apostolis dimitto."
Forma uero appellationis hec est: "Ego Adelinus S. Reginae
ecclesiae minister licet indignus sentiens me pregrauari a
domino Gualterio S. Rauennatis ecclesiae archiepiscopo Romanam
sedem appello, et apostolos peto." §. 1. Si uero post datam
sententiam appellare uoluerit, hic erit ei modus appellandi:
"Ego A. sanctae Reginae ecclesiae minister licet indigus contra
sententiam domini Gualterii sanctae Rauennatis ecclesiae archiepiscopi
iniuste in me latam pridie Kal. Magi Anno incarnationis
Domini MCV. feria quarta, Romanam sedem appello,
et apostolos peto." §. 2. Si autem unus, uel duo pro pluribus
appellare uoluerint, sic appellabunt: "Ego G. et P. sindici
canonicorum Sanctae Boloniensis Ecclesiae sentientes nos pregrauari uel contra
sententiam, etc. Romanam sedem appellamus, et apostolos postulamus."
Huiuscemodi appellationes in scriptis fieri debent.
Ad iudicium autem alterius fidei catholico appellare non licet.
Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 7.]

C. XXXII. Excommunicetur catholicus, qui causam suam iudicio infidelium committit.

Catholicus, qui causam suam, siue iustam siue iniustam,
ad iudicium alterius fidei iudicis prouocat, excommunicetur.
VI. Pars. Gratian. Notandum uero est, quod quidam
iudices sunt, a quibus appellari non oportet.
Unde in Concilio Mileuitano [c. 24.] legitur:

C. XXXIII. A quibus iudicibus prouocari non licet.

A iudicibus, quos communis consensus elegerit,
non liceat prouocari.
Gratian. Quod de arbitris intelligendum est. Iudicum enim
alii sunt arbitrarii, alii sunt ordinarii. Ordinarii uero sunt,
qui ab apostolico, ut ecclesiastici, uel ab inperatore, utpote seculares,
legitimam potestatem accipiunt. Arbitrarii sunt, qui
nullam potestatem habentes cum consensu litigantium in iudices
eliguntur, in quos conpromittitur, ut eorum sententiae stetur.
Horum alii sunt ordinarii et arbitrarii, alii arbitrarii tantum.
Ordinarii et arbitrarii sunt, qui legitimam potestatem habentes ab
eis eliguntur ad arbitrandum, qui non sunt suae ditioni subpositi.
Ab his, etsi ut arbitrarii sedeant, et non ut ordinarii, priuilegio
tamen ordinariae dignitatis, grauatus aliquis appellare ualebit.


Unde in Cartaginensi Concilio legitur III.: [c. 10.]

C. XXXIV. A iudicibus, qui eliguntur communi consensu prouocari licet.

Sane, si ex consensu partium iudices electi fuerint,
etiam a pauciori numero, quam constitutum est, liceat
prouocari.

C. XXXV. Qui de episcoporum iudiciis queruntur, a uicinis episcopis audiantur, uel ab aliis ex consensu eorum adhibitis.

Item ex Concilio Mileuitano. [c. 22.]
Placuit, ut presbiteri, diaconi, uel ceteri inferiores clerici
in causis, quas habuerint, si de iudiciis episcoporum
suorum questi fuerint, uicini episcopi eos audiant, et inter eos
quicquid est finiant, adhibiti ab eis ex consensu episcoporum
suorum. Quod si et ab eis prouocandum putauerint,
non prouocetur, nisi ad Affricana concilia uel ad
primates prouinciarum suarum. Ad transmarina autem
qui putauerint appellandum, a nullo intra Affricam in
communione suscipiantur.
Gratian. Nisi forte Romanam sedem appellauerint. Is
autem, qui appellauit, ad eum, a quo appellauit, remitti non
debet.
Unde in Sardicensi Concilio: [c. 7.]

C. XXXVI.

Si episcopus accusatus fuerit, et omnes iudicauerint
congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu
suo deiecerint eum, si appellauerit qui deiectus uidetur
et confugerit ad beatissimum Romanae ecclesiae
episcopum, et uoluerit se audiri, si iustum putauerit
ut renouetur examen, scribere episcopis dignetur
episcopus Romanus his, qui in finitima et propinqua
altera prouincia sunt, ut episcopi diligenter omnia
requirant et iuxta fidem ueritatis diffiniant. Quod
si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione
sua mouerit episcopum Romanum, ut de
latere suo presbiteros mittat, erit in potestate eius
quid uelit, et quid estimet. Et si decreuerit mittendos
esse qui presentes cum episcopis iudicent, ut
habeant etiam auctoritatem personae illius, a quo


destinati sunt, erit in eius arbitrio. Si uero crediderit
sufficere episcopos prouinciales, ut negotio terminum
inponat, faciet quod sapientissime consilio
suo iudicauerit.
Gratian. Arbitrarii tantum sunt qui nullam legitimam
potestatem acceperunt, a quibus appellari non licet, quia eis inputandum
est qui sibi tales elegerunt. Si uero sententia eorum,
a quibus appellatur, soluta fuerit, nichil oberit eis, nisi forte
uel inimicitia uel pecunia deprauati iniustam probantur tulisse
sententiam.
Unde in eodem Concilio Cartaginensi III. [c. 10.]
legitur.

C. XXXVII. Cum per appellationem sententia soluitur, non debet ei obesse, qui iniquo animo non iudicauit.

VII. Pars. Hoc etiam placuit, ut a quibuscumque
iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi
est maior auctoritas, fuerit prouocatum, non eis obsit, quorum
fuerit soluta sententia, si conuinci non potuerint uel
inimico animo iudicasse, uel aliqua cupiditate aut gratia
deprauati.
Gratian. Queritur autem de eo, a quo appellatur, an sit
deuocandus in testimonium apud eum, ad quem appellatur,
super negotio, cuius cognitionem suscepit.
De hoc ita statutum est in Concilio Cartaginensi V.: [c. 1.]

C. XXXVIII. Clericus non deuocetur ad testimonium illius causae, cuius primum cognitionem suscepit.

Statuendum est, ut qui in ecclesia quamlibet
causam iure apostolico ecclesiis inposito agere uoluerit,
et forsan decisio clericorum uni parti displicuerit,
non liceat clericum in iudicium ad testimonium deuocari
eum, qui presens uel cognitor fuit, et nulla ad testimonium
dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.
Gratian. Ab eis quoque, ad quos prouocatum fuerit (sicut
in Concilio Affricano [c. 63.] legitur) ulterius prouocari
non licet:

C. XXXIX. Non licet appellari ab eis, ad quos prouocatum fuerit.

Si autem fuerit prouocatum, eligat qui prouocauerit iudices,


et cum eo ille, contra quem prouocauerit, ut
ab ipsis deinceps nulli liceat prouocare.
Gratian. Post secundam prouocationem intelligendum est:
tertio enim in una eademque causa super hisdem capitulis
prouocare non licet. Unde in VII. libro Codicis, titulo non
liceat in una eademque causa tertio prouocare, [lege
unica] inperator Iustinianus scribit: "Si quis in quacumque lite
iterum prouocauerit, non liceat ei tertio in eadem lite super
hisdem capitulis prouocatione uti, uel sententias exellentissimorum
prefectorum pretorio retractare, licentia danda litigatoribus,
arbitro dato, ipsius audientiam, qui eum dedit, ante litis
contestationem inuocare, et huiusmodi petitione minime prouocationis
uim obtinente. §. 1. Cum autem in causa capitali uel
status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per se ipsos
appellantes causam suam agere oportet.
Unde Adrianus Papa ait: [in capitulis a se collectis,
cap. 44.]

C. XL. Appellationem in causa capitali uel status interpositam per procuratorem exequi non licet.

Si quando in causa capitali uel causa status interpellatum
fuerit, non per exploratores, sed per se ipsos
est agendum.
Gratian. Tempus autem exequendae appellationis annus est,
uel, si iusta causa intercesserit, biennium.
Unde in Autenticis constitutione II. collatione V. legitur:

[C. XLI.]

"Si quis appellat, inquiratur annus, intra quem secundum
se communiterue litem exequatur, aut, si iusta
intercesserit causa, annus alius indulgetur, quo transacto lite
non conpleta manet sententia. §. 1. Appellatore cessante,
cum unus mensis superest ex biennio, licet uictori ingredi ut reus
queratur, quo sine inuento siue non, suas afferat allegationes,
ut uel confirmetur uel rescindatur sententia, omni casu
absente in expensas condempnando. Neutro occurente
post secundum fatalem permanet sententia."
Constitutione secunda, in collatione IV.: §. 2. "Sed
lis, que speratur in consistorium principis inferri, absque dampno
morae manet intacta, donec ipse faciat eam introduci, et a
proceribus secundum morem dirimi."
[Gratian.] Si uero is, qui appellauit, penitentia ductus ab
appellatione desistere uoluerit, non prohibetur, sicut in 7. libro
Codicis titulo de appellationibus et consultationibus,
[l. 28.] Inpp. Arcadius et Honorius statuisse leguntur: "Si quis
libellos appellatorios ingesserit, sciat se habere licentiam arbitrium
conmutandi et suos libellos recuperandi, ne iustae penitudinis
humanitas amputetur." §. 1. Est autem quando appellationem
interponi necesse non est. In eodem namque libro, et
eodem titulo [l. 27.] idem Inpp. decreuerunt: "Nominationes
libellis uel edictis factae, citra concilium publicum non ualent
a quibus nec appellare necesse est."
VIII. Pars. §. 2. Diffinitiua quoque sententia, que condempnationem
uel absolutionem non continet, pro nulla habetur.
§. 3. Item sententia citra solitum ordinem iudiciorum a preside


prolata auctoritatem rei iudicatae non obtinet. §. 4. Item si
sententia lata fuerit contra res prius iudicatas, a quibus prouocatum
non est, sententiae auctoritatem non obtinebit, et ideo ab ea
appellari non est necesse. §. 5. Item si sententia contra
ius scriptum feratur, ueluti dum defunctus et minor XIV. annis
fuisse, et testamentum iure fecisse dicitur, nullas uires obtinet, nec
contra eam est necessarium prouocationis auxilium. §. 6. Si uero
contra ius litigatoris sententia dicatur, ueluti dum minor XIV.
annis, annum XIV. inpleuisse, ac per hoc testamentum iure
fecisse pronunciatur, ad prouocationis remedium oportet confugere.
§. 7. Item si plures iudices dati fuerint, et unus
tantum ex his pronunciasse proponitur, non uidetur appellandi
necessitas esse, cum sententia iure non teneat. §. 8.
Item cum certa ratione et fine mulctare iudices possunt, si
aliter contra legis statutum modum mulctam irrogauerint quod
contra ius gestum uidetur firmitatem non tenet, et sine appellatione
potest rescindi. §. 9. Venales quoque sententias, que in mercede
a corruptis iudicibus proferuntur, et citra interpositae
prouocationis auxilium infirmas esse decretum est. §. 10.
Item si propter infirmitatem etatis ad honorem, ad quem
nominatus es, inhabilem te esse probaueris, pretermissa appellatione
iniqua nominatio remouebitur. §. 11. Sunt etiam,
quorum appellationes non recipiuntur. Non enim potest recipi
eius appellatio, qui per contumaciam absens, cum ad agendam
causam negotio prius summatim perscrutato uocatus esset, condempnatus
est. §. 12. Nullus etiam homicidarum, ueneficorum,
maleficorum, adulterorum, itemque eorum, qui manifestam
uiolentiam commiserunt, argumentis conuictus, testibus
superatus, uoce etiam propria uicium scelusque confessus audiatur
appellans. Et hoc in notoriis. §. 13. In occultis autem: Si
testibus productis, instrumentis prolatis, aliisque argumentis
prestitis sententia contra eum lata sit, et ipse, qui condempnatus
est, aut minime uoce sua confessus sit, aut formidine tormentorum
territus contra se aliquid dixerit, prouocandi licentia ei non
denegatur. §. 14. Nulli quoque offitialium a sententia
proprii iudicis prouocatio tribuatur, nisi in eo tantum negotio,
quod ratione ciuili super patrimonio forte apud proprium iudicem
inchoauerit. §. 15. Quociens etiam fiscalis calculi satisfactio
postulatur aut tributum exposcitur, aut publici, uel etiam priuati
debiti euidentis atque conuicti redibitio flagitatur, appellatione
exclusa necessario in contumacem uigor iudiciarius
exercetur. §. 16. Ab executione sententiae appellari non potest,
nisi forte executor sententiae modum iudicationis excedat. §. 17.
Si quis etiam ausus fuerit prouocare, ne uoluntas defuncti
testamento scripta reseretur uel ne hii, quos scriptos patuerit
heredes, in possessionem mittantur, et is, cuius de ea re notio
erit, appellationem receperit, et iudex, qui tam ignaue
conniuentiam adhibuerit, et litigator, qui tam inportune appellauerit,
uiginti libris argenti mulctetur. §. 18. De
possessione etiam et eius momento si causa dicatur, que sententia
interlocutoria appellatur, quamuis prouocatio interposita fuerit,
tamen lata sententia sortiatur effectum. §. 19. Quandoque
unam eandemque condempnationem plures simul reportant,
nec diuersitas factorum separationem accipit, quo casu, si omnes
appellauerint, et uno ex his agente eorum appellatio iusta pronunciata
fuerit, emolumentum uictoriae etiam ad alios pertinebit.


Si autem unus tantum appellauerit eiusque appellatio iusta
pronunciata est, ei quoque prodest, qui non appellauit. §. 20.
Quod si etatis auxilio unus contra sententiam restitutionem inpetraverit
maiori, qui suo iure non appellauit, hoc rescriptum
non prodest. §. 21. Iudicibus autem non solum
suscipiendae appellationis necessitas uidetur inposita, uerum etiam
XXX. dierum spatia ex die sententiae diffinita sunt, intra que
gesta una cum relatione litigatoribus conuenit prestari. §. 22.
Similiter arbiter appellationem suscipere et relationem dare
conpellitur, si delegatus fuerit. §. 23. Litigatoribus uero copia
est etiam non conscriptis libellis illico uoce appellare, cum
res iudicata poposcerit, tam in ciuilibus quam in criminalibus
causis. §. 24. Ab eo autem, qui de appellatione cognoscit, non
potest fieri recursus ad iudicem, a quo fuerit prouocatum.
Quapropter remittendi litigatores ad prouincias remotam sibi
occasionem atque exclusam penitus intelligant, cum super omni
causa interpositam prouocationem uel iniustam tantum liceat
pronunciare, uel iustam. §. 25. Hec omnia in VII. libro
Codicis inuenies, a titulo de appellationibus et consultationibus
usque ad titulum ne liceat in una eademque
causa.

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero laici in accusatione episcoporum non
sint audiendi, Euaristus papa testatur, dicens: [Episcopis per
Aegyptum, epist. II.]

C. I. Laici in accusatione episcoporum recipiendi non sunt.

Non est a plebe aut uulgaribus hominibus arguendus
uel accusandus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis
subditorum disponitur a Deo uita rectorum. Ideo ista
dico, quia insidiator bona sepissime solet conuertere in
malum, et in electis ponit maculam.

C. II. Laicus clericum non accuset.

Item Siluester Papa. [in epilogo Concilii Romani.]
Nullus laicus crimen audeat clerico inferre.

C. III. De eodem.

Item Marcellus Papa. [ad Episcopos orientales, ep. II.]
Laico non liceat quemlibet clericum accusare.

C. IV. Anathematizatus sacerdotes accusare non potest.

Item Iulius papa. [in decretis, c. 36.]
In sancta Nicena sinodo statutum est, ut nemo anathematizatus
in nostra suscipiatur accusatione, nec illi, qui


nos in sua accusatione nolunt recipere, cum nos super
illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos, et
sicut maior non potest a minore iudicari, ita nec colligari,
quia rarum est omne quod magnum est. Portamus onera
omnium, qui grauantur, quin imo hec portat in nobis B.
Petrus apostolus, cuius uice fungimur legatione, et cuius
regula informamur, quatinus eius fulti auxilio nunc et in
perpetuum ab omnibus tueamur aduersis.

C. V. De eodem.

Item Eusebius. [ad Episcopos Galliae, epist. I.]
Laicos non accusasse episcopos hactenus obseruatum
et constitutum est, quia non sunt eiusdem conuersationis, et
oppido eis quidam existunt infesti, quippe cum uita eorum
et conuersatio debeat esse secreta et a laicorum actibus
remota, nec ab his inpeti debent, qui eorum
castitatem et grauitatem nolunt imitari, maxime cum eos
in suis nolunt recipere accusationibus.

C. VI. Nec clerici in accusatione laicorum, nec laici in accusatione clericorum sunt recipiendi.

Item Fabianus Episcopus urbis Romae cunctis
fidelibus.
Sicut sacerdotes uel reliqui clerici a secularium laicorum
excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi
et alienandi criminatione, et sicut illi ab istis,
ita et isti ab illis non recipiantur, quoniam sicut
Domini sacerdotum segregata debet esse conuersatio ab
eorum conuersatione, ita et litigatio, quia seruum
Dei non oportet litigare.


[PALEA.

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Maguntino.
Decretum est, ut presbiteri suos plebeios et accusare
et attestimoniare possint. Si autem neglexerint, sui gradus
periculo subiacebunt. ]

C. VIII. Laici clericos accusare non debent.

Item Clemens. [ad Iacobum, epist. I.]
Sacerdotes et reliqui ministri ecclesiae omnisque plebs
episcopos suos diligere debent, et eorum preceptis obedire,
etiamsi aliter (quod absit) agant, nisi in fide errauerint.

[C. IX.]

Idem.
Qualis condempnatio eis inmineat, qui in patres peccant,


diuina scriptura ostendit. Si enim Cham, quia non operuit
pudenda patris, maledictus est, multo ampliori condempnatione
digni sunt qui patribus legatione Dei fungentibus
contumeliam inferunt.
Gratian. Personae inferiorum ordinum in superiorum accusatione
recipiendae non sunt.
Unde Siluester Papa: [in epilogo Concilii Romani]

C. X. Minores non debent accusare maiores.

Clericus aduersus exorcistam, exorcista aduersus acolitum,
acolitus aduersus subdiaconum, subdiaconus aduersus
diaconum, diaconus aduersus presbiterum, presbiter aduersus
episcopum accusationem dare aut testimonium
ferre non ualet.

C. XI. De eodem.

Item Zepherinus Papa. [ad Episcopos Siciliae, ep. I.]
Summorum quispiam minorum accusationibus
non inpetatur.

C. XII. De eodem.

Item Anacletus Papa. [epist. III.]
Sententia Cham filii Noe dampnantur qui suorum doctorum
uel prepositorum culpam produnt, ceu Cham,
qui uerenda patris non operuit, sed ridenda monstrauit.

C. XIII. Oues pastorem suum, nisi a fide exorbitauerit, accusare non possunt.

Item Eusebius Papa. [ad Episcopos Alexandriae ep. II.]
Oues, que suo pastori commissae sunt, eum nec reprehendere
(nisi a fide exorbitauerit), nec ullatenus
accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda
non sunt, quamquam reprehendenda recte uideantur.
II. Pars. Gratian. His auctoritatibus probatur, quod
subditi, siue sint laici sine clerici, prelatos suos accusare non
possunt. Verum de criminosis et de infamibus hoc intelligendum
est, qui uitam prelatorum suorum parati sunt reprehendere, non
imitari: quod ex uerbis Anacleti datur intelligi, qui ait:

C. XIV. Quare laici non audiantur in accusatione episcoporum.

Laici in accusatione episcoporum audiendi non sunt,
quia oppido quidam eis infesti sunt, et indignum est ut ab
eis accusentur, qui eorum grauitatem nolunt imitari.

C. XV. Sacerdotes non nisi a uiris idoneis et probatis accusari possunt.

Item. [Anacletus ad Episcopos Italiae, epist. II.]
Accusatio quoque eorum, super qua nos consulere
uoluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis uiris, qui et
suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia et
Dominus sacri corporis sui tractatores a uilibus et reprobis
et non idoneis personis infamari noluit, nec calumpniari,
sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a
templo eiecit. Unde liquet, quod summi sacerdotes, id
est episcopi, a Deo sunt iudicandi, non ab humanis, aut
prauae uitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus
fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quoniam
per se ipsum, et non per alium uendentes et
ementes eiecit de templo sacerdotes. §. 1. Nullus enim
(ut reor) inuenitur inter nos, qui uelit seruum suum ab alio
quam a se iudicari. Quod si presumptum fuerit, aut multa
indignatione ipse irascitur, aut potius uindictam querit
super eum. §. 2. Unde et Dominus ait per Prophetam.
"Qui uos tangit, tangit pupillam oculi mei." Et paulo
post. §. 3. Si detractores quorumcumque grauiter iudicantur,
et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores
et detractores atque accusatores famulorum
Dei dampnantur, et in baratrum (nisi se correxerint, et
per eorum satisfactionem condignam egerint penitentiam)
indubitanter uadunt, et uindicibus flammis exuruntur.
§. 4. Hec et alia periculosa considerantes apostoli
constituerunt, ne facile conmouerentur, aut lacerarentur,
uel accusarentur columpnae sanctae ecclesiae Dei,
que apostoli et successores eorum non inmerito dicuntur.
Sed si quis aduersus eos uel ecclesias eorum conmotus
fuerit aut causam habuerit, prius ad eos recurrat karitatis
studio, ut familiari colloquio ea sanent conmoniti, que
sananda sunt, et karitatiue emendent que iuste emendanda
agnouerint. Si autem aliqui eos prius, quam hec egerint,
lacerare, accusare uel infestare presumpserint, excommunicentur
et minime absoluantur, antequam per satisfactionem
(ut iam dictum est) condignam egerint penitentiam,
quoniam iniuria eorum ad Christum pertinet,
cuius legatione funguntur.

C. XVI. Communione priuetur, qui primati aduersus episcopum conqueritur prius, quam eum familiariter conuenerit.

Item Alexander. [epist. I. c. 3.]
Si quis erga episcopum uel auctores ecclesiae quamlibet
querelam iustam se habere crediderit, non prius


primates aut alios adeat iudices, quam ipsos, a quibus se
lesum existimat familiariter conueniat, non semel,
sed sepissime, ut ab eis aut suam iustitiam accipiat,
aut excusationem. Si autem secus egerit, ab ipsis et
ab aliis communione priuetur tamquam apostolorum Patrumque
aliorum contemptor.

C. XVII. Nisi opinione discussa non audiantur accusatores episcoporum.

Item Euaristus papa. [Episcopis per Aegyptum, ep. II.]
Si qui sunt uituperatores aut accusatores episcoporum
uel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a iudicibus
ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur estimationis
suspicio uel opinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate,
qua uita, qua conscientia, quoue merito, si pro Deo, aut pro
uana gloria, aut pro inimicitia, uel odio, aut cupiditate
ista presumpserint.

C. XVIII. Maiores natu non accusent qui non sunt rectae fidei et conuersationis.

Item Calixtus Papa. [ad Episcopos Galliae, ep. II.]
Querendum est in iudicio, cuius sit conuersationis
et fidei is, qui accusat, et is, qui accusatur, quoniam
hii, qui non sunt rectae fidei ac conuersationis, et
quorum uita est accusabilis, et quorum fides et
libertas nescitur, non permittuntur maiores natu accusare.
Neque uiles personae in eorum recipiantur accusatione.

C. XIX. Absque duobus uel tribus testibus non recipiatur episcoporum accusatio.

Item Sixtus Papa. [II. ad Episcopos Hispaniae, ep. II.]
Accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente
Domino: "Non suscipias uocem mendacii." Et Apostolus
inquit, aduersus presbiterum inscriptionem non recipiendam
absque duobus uel tribus idoneis testibus. Si
hec de presbiteris uel ceteris fidelibus sunt precauenda,
quanto magis de episcopis?

C. XX. Pro sola conuentione episcopi non submoueatur aliquis a communione.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 8.]
Si quis ab episcopo, uel de ecclesiae uel de
proprio iure crediderit aliquid repetendum, si nichil conuicii
aut criminationis obiecerit, eum pro sola conuentione
a communione ecclesiae non liceat submoueri.

C. XXI. Quare subditi prelatos suos reprehendere non possunt.

Item Euaristus Papa. [epist. II.]
Sunt nonnulli, qui prepositos suos peruerse reprehendunt,
si uel parum ipsis molesti extiterint.


Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod illi ab accusatione
remouentur, qui non affectione karitatis, sed prauitate
suae actionis uitam eorum diffamare et reprehendere querunt.
§. 1. Quod uero premissis auctoritatibus criminosi prohibeantur
ab accusatione prelatorum, testatur Augustinus in libro Soliloquiorum,
ita dicens:

C. XXII. Non omnes subditi, sed criminosi tantum prohibentur accusare prelatos.

Presumunt prelati non debere se reprehendi uel accusari,
pro eo, quod canones non eos passim constituunt accusandos.
Quod tamen negatur solum criminosis, cum de reprehendendo
ueritas ipsa constituat: "Si male locutus
sum, testimonium perhibe de malo."
Gratian. Opponitur huic distinctioni: Ipsi sacri canones
distinguunt, in quo casu pastores sint accusandi a subditis, dicentes:
"Oues pastores suos non accusent nec reprehendant, nisi a
fide exorbitauerint." Ecce in quo casu sint accusandi a subditis:
in aliis autem minime.
III. Pars. §. 1. Huic oppositioni sic respondetur: Distinctio
illa canonum de criminosis et infamibus intelligitur. Oues
enim criminosae et infames pastorem suum accusare uel reprehendere
non possunt, nisi a fide exorbitauerit. Ceterum si a
fide exorbitauerit, tanta est labes illius criminis, quod ad eius
accusationem et serui aduersus dominum, et quilibet criminosi
et infames aduersus quemlibet admittuntur.
Unde Dionisius Papa: [ad Seuerum Episcopum,
epist. II.]

C. XXIII. Infames hereticos accusare non possunt.

Alieni erroris socium, uel a sui uoluntarie propositi tramite
recedentem, aut sacris Patrum regulis et constitutionibus
non obedientem suscipere non possumus nec debemus,
nec inpetere recte credentes uel sanctorum Patrum
sanctionibus obtemperantes permittimus, quia infames omnes
esse censemus, qui suam aut Christianam legem preuaricantur,
aut apostolicam uel regularem postponunt libenter
auctoritatem.

C. XXIV. Christianos accusare uel in eos testificari non possunt qui fidem acceptam deseruerunt.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 63.]
Non potest erga homines esse fidelis qui Deo extiterit
infidus. Iudei ergo, qui dudum Christiani effecti sunt, et
nunc in Christi fide preuaricati sunt, ad testimonium
dicendum admitti non debent, quamuis esse se
Christianos annuncient, quia, sicut in fide Christi suspecti
sunt, ita in testimonio humano dubii habentur. Infirmari
oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur,
nec eis est credendum, qui ueritatis a se fidem abiecerunt.

C. XXV. Heretici, Iudei uel pagani Christianos accusare non possunt.

Item Gaius Papa. [Felici Episcopo]
Pagani, uel heretici, siue Iudei non possunt Christianos
accusare, aut uocem infamationis eis inferre.
Gratian. In hoc capitulo decernitur, ut heretici non inpetant
recte credentes. Unde econtra intelligitur, quod heretici
ab hereticis inpeti possunt. Item a tramite sui propositi uoluntarie
recedentes non possunt inpetere seruantes limitem suae professionis.
Ex hoc datur intelligi, quod recedentes a suo proposito similiter
recedentes criminari possunt. Item non obedientes sanctionibus
Patrum sanctorum non possunt accusare obtemperantes sacris constitutionibus.
In quo similiter intelligitur, quod inobedientibus inobedientes
accusare licet. Unde generaliter colligitur, quod in accusatione
equalitas fidei et conuersationis inter accusantem et
accusatum semper consideranda est, ut is, qui accusat, uel par, uel
superior inueniatur.


[PALEA.

C. XXVI. Hereticus hereticum accusare et contra eum testificari potest.

Item Nouellarum constituta nouella 45. in fine.
Si hereticus contra hereticum litiget, liceat cuiuis eorum
hereticum testem adducere. Sin autem orthodoxus contra
hereticum litiget, pro orthodoxo quidem etiam heretici
testimonium ualeat: contra orthodoxum autem solius orthodoxi
testimonium ualeat. §. 1. Orthodoxis autem litigantibus
ad testimonium nulli heretico pateat aditus. ]
Gratian. Sed queritur, si flagitiosissimus catholicus possit
conuenire hereticum de alio crimine, quam de heresi? Huic questioni
ita respondetur: In quo hereticus inferior est, uidelicet in
regula fidei, in eo a malo catholico accusari potest. In quo autem
superior fuerit, uidelicet in conuersatione uitae, in eo a flagitiosissimo
conuenire non potest. §. 1. Item quod dicitur, pastores pro
suis actibus magis sunt tollerandi quam corrigendi, dupliciter
intelligitur, uel quia a criminosis tollerandi sunt et non corrigendi,
unde ibi subinfertur, quia pro meritis subditorum deprauatur
sepe uita rectorum. Quorum ergo merito (Deo permittente)
uita rectorum deprauatur, ab eis potius sunt tollerandi,
quam corrigendi. Vel quia sunt quidam, qui sepe deseruntur
publicis documentis, et crimen, quod intendunt, probare non
ualent.
De quibus Augustinus ait in omelia de penitentia: [c. 12.]

C. XXVII. Que publicis documentis probari non possunt tolleranda sunt.

Plerique boni uiri propterea sufferunt aliorum
peccata, et tacent, quia sepe deseruntur publicis documentis,
quibus ea, que ipsi sciunt, iudicibus probare
non possunt.
IV. Pars. Gratian. De his etiam illud Anacleti intelligitur:
"Sententia Cham filii Noe dampnantur, qui suorum
doctorum uel prepositorum culpam produnt ceu Cham, qui patris
pudenda non operuit, sed ridenda monstrauit." Hac
enim auctoritate subditi non prohibentur ab accusatione, sed a
proditione. Aliud enim est prodere, aliud accusare. Prodit qui
non probanda defert: accusat qui reo presente crimen iudici offert,
probaturus quod intendit. Cham solus uidit pudenda patris, et
ideo per eum intelliguntur, qui, cum sint soli conscii criminum


suorum prelatorum atque ideo eos accusare non possunt,
uitam tamen eorum infamando aliis ridendam offerunt. §. 1. Item
obicitur quod subditi et religiosi prelatos suos accusare non
possunt. Legitur enim in Exodo, quod Maria soror Aaron, que
prima post transitum maris rubri sumpto tympano ymnum cantare
meruit, postea murmurans in Moysen, quod Ethiopissam
duxerat in uxorem, a Domino lepra percussa est. §. 2. Item in
libro Regum legitur, quod cum Dauid fugeret a facie Saul,
latuit in spelunca, in quam cum Saul diuertisset ad purgandum
uentrem, Dauid precidit oram clamidis eius, quod se fecisse postea
grauiter doluit et uehementer penituit. Saul a Domino erat
reprobatus, et ex inuidia Dauid persequebatur, ut eum morti
traderet. Dauid erat uir humilis et mitis, Sauli a Domino
substitutus, per Samuelem unctus in regem, sed tamen, quia precidit
oram clamidis Saulis, grauiter fleuit, cum a Saule sola
amministratione unctionis superaretur. Unde datur intelligi,
subditi, quamuis religiosi sint, prelatos suos criminosos accusare
non possunt. Nam per Saulem, qui uentrem purgabat,
prelati intelliguntur, qui malitiam corde conceptam in opus
producunt. Item legitur in libro Regum, quod cum archa
Domini reduceretur de Gabaa in Hierusalem, bubus recalcitrantibus
archa inclinata est, cui dum Oza Leuites manum adhiberet,
ut eam erigeret, a Domino percussus interiit. Per archam
intelliguntur prelati, per Ozam subditi, per inclinationem archae
casus prelatorum intelligitur, per illum, qui manum adhibuit,
intelliguntur reprehendentes uel accusantes uitam doctorum, qui a
Domino percussi intereunt. §. 3. His ita respondetur: Verum
est, per archam significari prelatos, et per Ozam subditos.
Illud uero falsum est, quod per inclinationem archae significetur
casus prelatorum. Aliud est enim inclinari uel descendere,
aliud cadere. Legitur enim quod saluator noster se inclinauerit,
sicut quando digito scribebat in terra et de montibus frequenter
descenderit, in quos ascendebat, ut uel pernoctaret in oratione, uel
ut discipulos in monte altiora doceret precepta, uel ut turbas
fugiens ex altitudine montis eas respicere et libere posset docere.
Inclinatio uel descensio humilitatem significat, qua spirituales
nonnumquam carnalibus condescendunt, et eorum infirmitati
conpatiuntur, iuxta illud Apostoli: "Quis infirmatur, et ego
non infirmor?" Hos etiam significauerunt angeli, quos Iacob
uidit in scala descendentes. De his etiam per Prophetam
dicitur: "inclinauit celos, et descendit." Per archam ergo inclinatam
intelliguntur, qui subditorum culpas misericorditer
portant, et eorum infirmitati humiliter conpatiuntur. Unde
bene dicitur, quod bubus recalcitrantibus archa inclinata est.
Boues quippe recalcitrantes subditos significant suis doctoribus
non obedientes, quibus dum prelati conpatiuntur, quasi bubus
recalcitrantibus archa inclinatur. Leuita, qui manum adhibuit,
significat illos, qui misericordiae compassionem in prelatis suis
reprehendunt, eosque in seueritatis amaritudinem erigere uolunt.
Unde bene Leuita ille Oza dicitur; Oza quippe
robustus interpretatur. Illi enim robusti dicuntur, quia
dum de sua iustitia presumunt, misericordiam Peccantibus
negandam putant, et inpendentes reprehendunt. Unde a Domino
percussi intereunt, quia sine misericordia iudicium erit
illis, qui nolunt fieri misericordiam delinquentibus. Cui
per Salomonem dicitur: "Noli esse nimis iustus, quia est
iustus qui perit in iustitia sua." Sic et illud Moysi
intelligitur. Per Moysem enim prelati intelliguntur, per Ethiopissam
peccatores designantur. Moyses Ethiopissam uxorem
ducit, cum quilibet predicator peccatorem sibi copulat, ut ex eo


sobolem bonorum operum Deo gignere ualeat. Hanc copulam
dum Maria, id est subditi, reprehendunt, lepra peccati inficiuntur.
Vel per Mariam synagoga intelligitur, que in Moysem, id est in
Christum, murmurauit, quia Ethiopissam, id est ecclesiam, de
gentibus sibi copulauit, quos lepra perfidiae et erroris sordidos
fecit. Non ergo his auctoritatibus subditi prohibentur ab accusatione
prelatorum, sed monentur, ne reprehendant misericordem
conpassionem eorum. §. 4. Item per Saulem prelati
intelliguntur, et per Dauid subditi. Saul purgans uentrem eos
significat, qui malitiam corde conceptam foras in opus producunt.
Sed in precisione clamidis non significatur reprehensio
peccati. Per clamidem enim regni potestas intelligitur. Hanc
precidit, qui prelatum sententia dampnationis ferit, quod nulli
subditorum licet. Facta enim pastoris oris gladio, id est
sententia dampnationis, a subditis ferienda non sunt. Hinc est,
quod Ieronimus ait super Marcum de pontifice, qui scidit
uestimenta sua. Scissio uestis scissionem significat sacerdotii,
quod in proximo erat scindendum, et auferendum Iudeis. Vel
per Dauid significantur, qui, nequiciam suorum prelatorum
uidentes, maiora eorum peccata contempnunt, minima uero et
leuia, quasi extremam oram clamidis precidentes, reprehendere et
lacerare satagunt. Vel quia Saul solus diuertit in speluncam, in
qua Dauid solus latebat. §. 5. Idem super hoc potest
intelligi quod de Cham dictum est, qui solus uidit pudenda
patris, que non operuit, sed ridenda monstrauit. Hac itaque
auctoritate non inhibetur subditis accusare prelatos, si accusabiles
fuerint. §. 6. Item probatur, quod subditi prelatos suos
accusare non possunt, etiam si religiosi fuerint. Infames enim
sunt eo ipso, quod suorum doctorum uitam reprehendere conantur.
Infames enim sunt (ut canonum tradit auctoritas) omnes,
qui in patres armantur, et qui doctorum suorum uitam reprehendunt
uel accusant. Nullus autem infamis in accusatione prelatorum
est audiendus, nisi forte a fide exorbitauerit ut supra
dictum est. Cum ergo subditi eo ipso, quod in accusationem
prelatorum prosiliunt, infames efficiantur, infamibus autem copia
accusandi denegetur, patet, quod subditi prelatos suos accusare
non possunt. §. 7. His ita respondetur: Omnes prelati non pro
prelatis habentur; nomen enim non facit episcopum, sed uita.
Unde Gregorius Ianuario Episcopo scribit: [lib. VII.
Indict. 2. epist. 1.]

C. XXVIII. Quem etas, non uita seniorem facit, grauiter increpandus est.

Paulus dicit: "Seniorem ne increpaueris." Sed hec
eius regula in eo est obseruanda, cum culpa senioris
suo exemplo non trahit ad interitum corda iuniorum. Ubi
autem senior iuuenibus exemplum ad interitum prebet, ibi
districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est:


"Laqueus iuuenum omnes uos," et rursus, "Maledictus
puer centum annorum."

C. XXIX. Dignitas non facit episcopum, sed uita.

Item Ieronimus ad Eliodorum. [epist. I. de laude
uitae solitariae.]
Non omnes episcopi sunt episcopi. Attendis Petrum,
Iudam considera. Stephanum suscipis, Nicolaum
respice. §. 1. Non facit ecclesiastica dignitas
Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono
sancti Spiritus mundatur, presbiteros Daniel puer iudicat.
§. 2. Non est facile stare in loco Petri, et Pauli
tenere locum, iam cum Christo regnantium.
§. 3. Infatuatum sal ad nichilum prodest, nisi ut
proiciatur foras et a porcis conculcetur.

C. XXX. Vita episcopi, non nomen reuerentiam meretur.

Item Augustinus in omelia VI.
Non omnis, qui dicit: Pax uobiscum, quasi
columba audiendus est. Corui de morte pascuntur.
Hoc columba non habet; immo de frugibus terrae uiuit,
innocens est eius uictus.

C. XXXI. Docti ab indoctis, clerici a laicis quandoque merito reprehenduntur.

Item Beda in II. epistola Petri.
Secuti sunt uiam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis
amauit, correptionem uero habuit suae uesaniae. Subiugale
mutum quod hominis uoce loquens prohibuit
prophetae insipientiam. Plerumque heretici tam stulta dogmata,
tam execranda proferunt sacramenta, ut etiam hebetum
sensus paganorum, et qui ratione diuinae agnitionis
omnimodis carent, illorum detestentur insaniam, illorum
distorta et Deo contraria itinera sanius sapiendo
redarguant. Et (quod peius est) nonnumquam multi
catholicorum in tantum mercedem amant iniquitatis, ut
etiam docti ab indoctis, clerici a laicis merito redarguantur,
qui iure conparantur prophetae, qui uerbis asinae
contra naturam loquentis corripitur, nec tamen a proposito
praui itineris retardatur. Quibus etiam aptissime nomen
congruit ciuitatis, de qua Balaam uenisse perhibetur. Bosor
namque carneus siue in tribulatione interpretatur. Neque
enim alia magis causa luxuriosis existit, uerbum ueritatis
amore pecuniae uel desideriorum temporalium
adulterare, quam quia carnis se concupiscentiis
manciparunt. Sed et nomen ipsius Balaam, qui
uanus populus, siue precipitans eos, interpretatur, talibus
conuenit. Qui enim agnitam uiam ueritatis sponte deserunt,
quid nisi uanus populus sunt? Quid etiam


in precipitium suos mergunt auditores, quibus non
salutaria, que corrigant, sed que illos delectent erronea predicant?
De quibus apte subditur: "Hii sunt fontes sine
aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo
tenebrarum reseruatur."
Gratian. Quia ergo non omnes episcopi sunt episcopi,
presbiteri a Daniele puero indicantur, sal infatuatum a porcis
conculcatur, et qui dicit: Pax uobiscum, plerumque non
columba, sed coruus reputatur: patet, quod non semper pro
offitio uel auctoritate personae ab accusatione est cessandum,
imo contra prauos est agendum, cum omnis persona
criminaliter peccans alteretur, et (ut ita dicam) capite minor
legibus censeatur. Qui enim facit peccatum seruus est peccati
tam in pena quam in culpa.
Unde Augustinus:

C. XXXII. Qui susceptum offitium non administrat, non est episcopus, sed canis inpudicus.

Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta
detersit, nec filiorum crimen correxit, canis inpudicus dicendus
est magis, quam episcopus.
Gratian. Quibus ergo Ieronimus, Augustinus, Gregorius
auferunt nomen columbae, episcopi, senioris, nonne et
priuilegium est auferendum dignitatis, ut possint a subditis
reprehendi? Unde scriptura dissimulans priuilegium prauae
senectutis ait: "Maledictus," non senior, sed "puer centum
annorum." Aparet ergo, quod illi ex accusatione prelatorum
infames fiunt, qui eorum uitam reprehendere et lacerare
conantur, qui locum sui regiminis non nomine tantum, sed uita et
moribus tenent. Alii autem potius laudabiles fiunt ex accusatione
prelatorum suorum, quam infames. Item, quod dicitur: "Maiorum
quispiam minorum accusationibus non inpetatur," minores
non intelligendi sunt dignitate, sed uita.
Unde Ieronimus ait de Paulo super epistolam ad
Galatas:

C. XXXIII. Maiores et minores non dignitate, sed uita intelligi oportet.

Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet, nisi se
non inparem sciret.
Gratian. Hoc non de offitio ecclesiasticae dignitatis, sed de
puritate uitae et sanctitate conuersationis intelligitur. Solus enim
Petrus inter apostolos primatum gerebat.
Hinc Augustinus ait ad Ieronimum: [epist. XIX.
prope finem]

C. XXXIV. Non episcopi nomen, sed uita maiorem facit.

Quamquam secundum uocabula, que usus
obtinuit, episcopatus sit presbiterio maior, Augustinus
tamen Ieronimo minor est.

C. XXXV. Episcopi licet sint pares meritis, gradu tamen dignitatis differunt.

Idem libro II. de unico baptismo. [contra Donatistas,
cap. I.]
Puto, quod sine ulla sui contumelia Ciprianus episcopus
Petro apostolo conparatur, quantum attinet ad martirii coronam.
Ceterum magis uereri debeo, ne in Petrum contumeliosus
existam. Quis enim nescit illum principatum apostolatus
cuilibet episcopatui preferendum? Sed etiamsi
distat cathedrarum gratia, una est tamen martirum gloria.
Item: Cum Petrus a Paulo posteriore corrigitur, et
pacis atque unitatis uinculo custodito ad martirium
promouetur, quanto facilius et fortius quod per uniuersae
ecclesiae statuta firmatum est uel unius episcopi auctoritati,
uel unius prouinciae concilio preferendum est?

C. XXXVI. Non in honore, sed in ueritate filius equatur uel preponitur patri.

Idem. [tractatu XXX. in Ioannem, in fine.]
Queritur pater de malo filio, queritur filius de duro
patre. Seruamus honorificentiam, patri que debetur a
filio. Non equamus filium patri in honore, sed preponimus
filium patri in ueritate, et sic tribuimus honorem
debitum, ut non perdat equitas meritum.

C. XXXVII. Equales fuerunt meritis, licet gradu differentes, Petrus et Paulus.

Item Ambrosius. [sermone LXVI. de natali Petri et
Pauli.]
Beati Petrus et Paulus eminent inter uniuersos apostolos,
et peculiari quadam prerogatiua precellunt; uerum inter
ipsos quis cui preponatur incertum est. Puto enim illos
equales esse meritis, qui equales sunt passione, et
simili eos fidei deuotione uixisse, quos simul uidemus ad
martirii gloriam peruenisse. §. 1. Non enim sine causa
factum putamus, quod una die, uno loco, sub uno
persecutore passi sunt. Una die, ut ad Christum
pariter peruenirent; uno in loco, ne alteri Roma deesset;
sub uno persecutore, ut equalis crudelitas utrumque constringeret.
Dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor
decretus est pro uirtute. Et in quo loco martirium tandem
pertulerunt? In urbe Roma, que principatum et caput
obtinet nationum, scilicet ut ubi caput superstitionis erat,
illic caput quiesceret sanctitatis, et ubi gentilium principes
habitabant, illic ecclesiarum principes morerentur.
V. Pars. Gratian. Item penitentes, bigami, sacerdotes
accusare non possunt. Unde generaliter colligitur, quod quicumque
sacerdotes non sunt uel esse non possunt, in sacerdotes
accusationem uel testificationem proferre non possunt.


Unde Fabianus ait: [epist. II. ad Episcopos orientales]

C. XXXVIII. Qui sacerdotes esse non possunt, sacerdotes accusare non ualent.

Ipsi apostoli, et eorum successores statuerunt, ut
sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur, qui
sui ordinis non sunt nec esse possunt.

C. XXXIX. Sacerdotes accusare uel in eos testificari non

ualent, qui ad sacerdotium eligi prohibentur.
Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum,
epist. III. c. 3.]
Testes absque ulla infamia aut suspicione, uel manifesta
macula, et uerae fidei plenitudine instructi esse
debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere diuina iubet
auctoritas. Quoniam sacerdotes (ut antiquorum
tradit auctoritas) criminari non possunt, neque in eos
testificari, qui ad eundem non debent, nec possunt prouehi
honorem.
Gratian. Sic et illud Siluestri intelligitur: "Laicus non
accuset clericum, etc." id est, qui in inferiori gradu constituti
ad superiorem ascendere non possunt, in superioribus agentes
accusare non debent. §. 1. Ecce, ostensum est, quid respondeatur
auctoritatibus et argumentis, quibus subditi ab accusatione
praelatorum uidebantur repellendi. Nunc demonstrandum est,
quibus rationibus probentur recipiendi, et quid contra respondeatur
a prelatis. Christus, qui erat pastor pastorum, ouibus suis,
de quibus ait: "Non sum missus, nisi ad oues, que perierunt,
domus Israel, etc." inter obprobria et uerbera, que patiebatur
ab eis, ait: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de
malo." Item: "Quis ex uobis arguet me de peccato?"
At quicumque ad testificandum in aliquem uel ad arguendum
admittuntur, ad eundem accusandum admitti possunt. Cum ergo
oues, ut aduersus pastorem suum testimonium ferant, et ut ipsum
(si possunt) reprehendant, admittantur, patet, quod subditi possunt
accusare prelatos suos. §. 2. His ita respondetur: Christus,
quamuis esset pastor suarum ouium, quas uerbo et exemplo pascebat,
tamen quantum ad offitiorum distributionem (ex qua hodie in
ecclesia alii presunt aliis, unde quidam prelati quidam subditi
uocantur) in populo illo pastorale offitium non gerebat.
Mistica enim et uisibili unctione nec in regem, nec in sacerdotem
unctus erat, que solae in illo populo personae prelaturae
nomen sibi uendicabant. Non ergo ex hac auctoritate subditi
probantur admittendi in accusatione prelatorum, sed tantum
ostenditur, quod auditore eos reprehendere possunt, et in eos
testificari, qui cum offitia ecclesiastica non habeant, uerbo tamen
et exemplo quoscumque ualent lucrari Deo satagunt. §. 3. Respondetur
et aliter. Aliud est, quod de rigore cogimus seruare
disciplinae, aliud, quod admittitur ex perfectionis consideratione.
Christus Iudeos ad se arguendum admisit perfectione humilitatis,
non seueritate iuris. Si enim legis rigore essent admissi, hac
auctoritate criminosi et infames in accusatione religiosorum essent
recipiendi, cum essent sceleratissimi, qui, de Christi nece tractantes,
innocentem condempnare uolebant. Hoc ergo exemplo prelati
non coguntur recipere subditos in accusatione sui, sed permittuntur.
§. 4. Item Paulus Petrum reprehendit, qui princeps
apostolorum erat. Unde datur intelligi, quod subditi possunt
reprehendere prelatos suos, si reprehensibiles fuerint. Sed hoc
facile refellitur, si, unde sit reprehensus, aduertitur. Petrus


cogebat gentes iudaizare et a ueritate euangelii recedere, cum
Iudeis gregem faciens, et a cibis gentilium latenter se subtrahens.
Par autem est in se a fide exorbitare, et alios exemplo uel uerbo
a fide deicere. Hoc ergo exemplo non probantur prelati accusandi
a subditis, nisi a fide forte exorbitauerint, uel alios exorbitare
coegerint. §. 5. Item cum Petrus intrasset ad Cornelium,
conquesti sunt fratres, qui erant in Iudea, et reprehenderunt eum,
quia ad gentilem diuertisset. Ecce, quod prelati iure possunt
reprehendi a subditis.
Sed huic oppositioni B. Gregorius respondit, dicens:
[Theoctistae Patriciae, lib. IX. epist. 39.]

C. XL. Petrus a fidelibus interrogatus, cur ad gentes intrasset non ex potestate respondit, sed humiliter rationem reddidit.

Petrus potestatem regni acceperat, et tamen idem
apostolorum primus querimoniae contra eum a fidelibus
factae, cur ad gentes intrasset, non ex potestate offitii, (qua
posset dicere, oues pastorem suum non accusent nec reprehendant,)
sed auctoritate diuinae uirtutis, qua gentiles
acceperant Spiritum sanctum, respondit.
Gratian. Cum ergo Petrus potuit ex offitio repellere querelas,
sed noluit, non hoc exemplo coguntur prelati suscipere reprehensionem
subditorum. Ex hac etiam humilitatis dispensatione
intelligitur illud Leonis IV. Lodowico Augusto:

C. XLI. Inperiali iudicio Apostolicus emendare promittit,

si quid erga subditos iniuste commisit.
Nos, si incompetenter aliquid egimus, et in subditis
iustae legis tramitem non conseruauimus, uestro ac missorum
uestrorum cuncta uolumus emendare iudicio, quoniam
si nos, qui aliena debemus corrigere peccata, peiora committimus,
certe non ueritatis discipuli, sed (quod dolentes
dicimus) erimus pre ceteris erroris magistri. Inde magnitudinis
uestrae magnopere clementiam inploramus, ut tales
ad hec, que diximus, perquirenda missos in his partibus
dirigatis, qui Deum per omnia timeant, et cuncta (quemadmodum
si uestra presens fuisset inperialis gloria) diligenter
exquirant, et non tantum hec sola, que superius diximus,
querimus ut examussim exagitent, sed siue minora, siue
etiam maiora illis sint de nobis indicata negotia, ita eorum
cuncta legitimo terminentur examine, quatinus in posterum
nichil sit, quod ex eis indiscussum uel indiffinitum remaneat.
VI. Pars. Gratian. Item, cum Balaam ariolus iret
ad maledicendum populum, angelus Domini asinae, cui insidebat,
in uia se obposuit, euaginatoque gladio eam ab itinere conpescuit,
quam dum ille uerberibus affligeret, in uocem prorupit, et prophetae
uesaniam redarguit. Si ergo animal mutum angelica uirtute
prophetae insipientiam reprehendit, multo magis subditi
possunt accusare prelatos suos. §. 1. His ita respondetur. Verum
est, quod per asinam subditi significantur, et per Balaam
prelati; non tamen hoc exemplo probantur prelati accusandi a subditis,
sed subditis tantum forma datur humiliter renitendi prelatis,
si forte eos ad malum cogere uoluerint; Balaam namque asinam
urgens, ut ad maledicendum populo Dei eum ueheret, significat
eos, qui uerberibus et cruciatibus a subditis exigunt, ut eis in malo
fautores et coadiutores existant. Sed quia angelus, quilibet uidelicet
predicator, euaginato gladio, aperte scilicet predicato timore
et horrore futurae uindictae, a consensu alienae maliciae illos
reuocat, licet eis in uocem conquestionis prorumpere et prelatis


suis dicere: Cur nos uerberibus affligitis? cur nobis iniuste irascimini?
numquid uobis aliquando inobedientes fuimus, nisi nunc,
cum ad malum cogimur? Videte illum, qui prohibet ab incepto.
Non ergo hinc prelati probantur accusandi a subditis. §. 2. Item
cum Dauid adulterium et homicidium commisisset, missus est a
Deo Nathan propheta, ut eum redargueret. Ecce, quod prelati sunt
arguendi et reprehendendi a subditis. §. 3. Sed notandum est, quod
duae sunt personae, quibus mundus iste regitur, regalis uidelicet et
sacerdotalis. Sicut reges presunt in causis seculi, ita sacerdotes
in causis Dei. Regum est corporalem inrogare penam, sacerdotum
spiritualem inferre uindictam. Dauid ergo, etsi ex regali
unctione sacerdotibus et prophetis preerat in causis seculi, tamen
suberat eis in causis Dei. Unde reges a prophetis et sacerdotibus
ungebantur et eorum oblatione peccata regum expiabantur.
§. 4. Sicut ergo Achaz a Domino lepra percussus
est, qui sacerdotum offitia usurpare uoluit, sic sacerdotibus et
prophetis regum offitia usurpare non licuit. Nathan ergo propheta,
cum regem redarguit, suum executus est offitium, in quo
erat rege superior, non usurpauit regis offitium, in quo erat rege
inferior; monuit eum, ut per penitentiam peccata sua expiaret, non
tulit in eum sententiam, qua tamquam adulter et homicida morti
addiceretur. §. 5. Sic et B. Ambrosius inperatorem excommunicauit,
et ab ecclesiae ingressu prohibuit. §. 6. Sicut
enim non sine causa iudex gladium portat, ita non sine causa
claues ecclesiae sacerdotes accipiunt. Ille portat gladium ad
uindictam malefactorum, laudem uero bonorum, isti claues habent
ad exclusionem excommunicandorum et reconciliationem penitentium
Hoc ergo exemplo subditi probantur reprehendendi a
prelatis, non prelati a subditis. §. 7. Item Daniel nulla legitima
potestate functus iudices a populo constitutos de falso testimonio
conuicit, et conuictos dampnauit. Constat ergo, quod
nullam potestatem habentes possunt redarguere dignitatibus
sublimatos. §. 8. His ita respondetur. Miracula (et maxime
ueteris testamenti) sunt admiranda, non in exemplum nostrae
actionis trahenda. Multa enim tunc concedebantur, que nunc
penitus prohibentur. Tunc enim Samuel Agag pinguissimum regem
Amalech in frustra conscidit; nunc nulli ecclesiasticorum
iudicium sanguinis agitare licet. Tunc Finees Iudeum coeuntem
cum Madianita interfecit, et reputatum est ei in iustitiam;
hodie sacerdotibus in perniciem sui uerteretur offitii. Exemplo
ergo Danielis non solum accusandi uel redarguendi, sed etiam
iudicandi potestatem subditi sibi in prelatos uendicarent, si illud
in argumentum nostrae actionis liceret assumi, quod nulla umquam
auctoritate permittitur. Magis ergo ex hoc facto datur
intelligi, quod in nouissimis temporibus suscitaret Deus spiritum
pueri iunioris, illius uidelicet, de quo per prophetam dicitur:
"puer natus est nobis," et iterum: "Ecce puer meus," qui
iudices iniquitatis, scribas scilicet et Phariseos, falsis criminibus
Susannam, id est ecclesiam, accusantes et ream adulterii pronunciantes,
eo quod Christum sequeretur, conuinceret et condempnaret.
§. 9. Item Ieronimus refert in libro uirorum illustrium,
quod Damasus Papa a subditis de adulterio accusatus cum quadraginta
duobus episcopis se purgauit. §. 10. Item Simacus
Papa, in Romana sinodo dignitate sua expoliatus, prius
statui pristino reddi decernitur, ut tunc ueniret ad causam,
et si ita recte uideretur, accusantium propositionibus


responderet. Digna res uisa est maximo numero sacerdotum,
atque mereretur effectum, et cum postmodum ordinaretur,
quomodo esset accusandus, prefatus Papa, ut causam diceret,
occurrebat; sed ab emulis est inpeditus.
Item Gregorius Papa ait de se ipso:

C. XLII. Redarguendi se licentiam B. Gregorius aliis prestat.

Si quis super his nos redarguere uoluerit, uel extra
auctoritatem nos facere contenderit, ueniat ad sedem apostolicam,
ut ibi ante confessionem B. Petri mecum
iuste decertet, quatinus ibi unus ex nobis sententiam
suscipiat suam.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod subditi possunt
reprehendere et accusare prelatos suos. Sed sicut de Christo
dictum est, quando Iudeis dixit: "Si male locutus sum, etc." ita
de istis intelligendum est, quod suo exemplo prelatis dederunt
facultatem recipiendi subditos in accusatione sui, sed non
coegerunt.

[C. XLIII.] Item.

Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus accusatur a subditis
de lapsu carnis, conuincitur, deponitur, alter loco eius
substituitur. Hoc an ex dispensatione accusati, an ex rigore
iuris sit factum, ex registro Gregorii ad Iohannem Episcopum
[primae Iustinianeae] capitulo CCXVII., potest perpendi,
ubi ait:

C. XLIV. Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus subditorum accusatione conuictus deponitur.

Lator Nemesion ad nos ueniens indicauit, quod Paulus
Deaclinae ciuitatis episcopus, inter alia mala in corporali
crimine lapsus, a suis clericis accusatus atque conuictus,
episcopali sententia depositus est; postea, cum auxilio secularium
ueniens, episcopatum more predonis ingressus est,
ablatisque rebus ecclesiae dilectissimum Nemesion latorem
presentium sibi substitutum ab eo proiecit, et ad
summam iniuriam ac necem pene perduxit. Fraternitas
itaque uestra hec omnia curet addiscere, et quecumque
ecclesiae abstulit omni mora uel excusatione cessante reddere
conpellat. Si uero nichil ecclesiae, sed proprium se
dixerit abstulisse, (quamuis graue et iniquum fuerit, ut non
a uobis, uel a metropolitano eius hoc petierit, sed temerario
ausu agere presumpserit,) uerum tamen si quid proprium
tulit, sub fraternitatis uestrae debet examine constare
si uerum est. Sed et illud diligenter querendum est, si
quid male de rebus dilapidauit ecclesiae, ut ex eo, quod
nunc abstulit, illud reformare ac satisfacere modis omnibus
conpellatur.
Gratian. Hoc dicto non in accusatores uel depositores
ulciscitur, sed in depositum ulterius prosequitur, ut si ultra ad
episcopatum aspirare temptauerit, modis omnibus repellatur,
et ad agendam penitentiam perennem in monasterio detrudatur.
Quem ergo Gregorius ad episcopatum aspirantem modis
omnibus repellit, quem graui penitentiae subicit, patet, non sua
dispensatione, sed canonum censura a subditis accusatum et


conuictum. Et ut iam non exemplis, sed legibus agamus, uidendum
est, quid Gregorius scribat Innocentio et reliquis Episcopis
Sardiniae, [lib. VII. Indict. 2. epist. 8.] ita dicens:

C. XLV. Quod subditi prelatos suos accusare possunt.

Metropolitanum uestrum in aliquo postponere non
presumatis, excepto si (ut non optamus) contra eundem
uos habere aliquid causae contingat, ut ob hoc
sedis apostolicae iudicium petere debeatis.

C. XLVI. Vitam prelatorum subditi nulla simulatione negligant.

Item uniuersis Episcopis Concilii Vizachii.
[lib. X. epist. 37.]
Sicut (inquit) laudabile discretumque est reuerentiam
et honorem exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei
timoris est, si qua in eis indigent correctione, nulla
dissimulatione postponere, ne totum (quod absit) corpus
morbus inuadat, si languor non fuerit curatus in capite.
Quedam enim de primate uestro Clementio ad nos perlata
sunt, que quoniam ita grauia sunt, ut transire indiscussa
nullo modo debeant, fraternitatem uestram hortamur,
ut cum omni sollicitudine ac uiuacitate ueritatis
indagare multis modis debeatis illata, et si sunt ut audita
sunt, ultione canonica resecentur. §. 1. Ammonemus autem,
ut non cuiuscumque personae gratia, non fauor, non
quodlibet blandimentum quemquam uestrum ab his
que nunciata sunt nobis molliat, uel a ueritate excutiat, sed
sacerdotaliter ad inuestigandam ueritatem uos propter Deum
accingite. Nam si quis in hoc piger aut negligens esse presumpserit,
dictis criminibus apud Deum se nouerit esse participem,
cuius zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi facinoris
causas non mouetur.
Gratian. Hec si quis specialia, et ex his generalem regulam
colligi non oportere contendit, audiat, quid Gelasius
c. XXVII. dicat, omnibus clericis cuiuscumque ordinis ita
scribens:

C. XLVII. Clerici excessus sui episcopi auribus deferant Romani Pontificis.

Quapropter nec clericorum quisquam apostolicae
offensae se confidat futurum inmunem, si in his, que salubriter
sequenda deprompsit auctoritas apostolica, siue
episcopum, siue presbiterum, seu diaconum uiderit
excedentem, et non protinus ad aures Romani Pontificis


deferre curauerit, probationibus dumtaxat conpetenter
exhibitis, ut transgressoris ultio fiat ceteris
interdictio delinquendi. Sin uero, modis omnibus erit
unusquisque pontificum ordinis et honoris sui elisor,
si cui clericorum uel auditui totius ecclesiae hec putauerit
subprimenda.

C. XLVIII. De eodem.

Item.
Si quid in ecclesia dampni, aut in his, que sunt
preceptionis nostrae prohibita, pontificem uestrum
uideritis admittere, mox nostris auribus relatione signate,
ut quid fieri debeat censeamus.

C. XLIX. Clerici aut laici sine examinatione ad episcoporum accusationem non admittantur.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 21.]
Clericos aut laicos passim accusantes et sine probatione
episcopos aut clericos ad accusationem non recipiendos
decernimus, nisi prius discutiatur eorum estimationis
opinio.

C. L. Quelibet persona episcopos aut alios accusans, monstranda documentis inferat.

Item ex Sinodo Romana.
Si quis episcopus, aut diaconus, uel quilibet clericus
apud episcopos (quia alibi non oportet) a qualibet
persona accusati fuerint, quicumque fuerit ille uir,
siue sublimis honoris, siue alterius dignitatis, qui
hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, nouerit
dicenda probationibus, monstranda documentis se
debere inferre.

C. LI. Sacerdotes non accusent qui ad eundem ordinem prouehi non possunt.

Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo.
[epist. III. cap. 3.]
Sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari
non possunt, nec in eos testificari, qui ad eundem non
debent nec possunt prouehi honorem.

C. LII. Nisi inreprehensibiles in maiorum accusatione non recipiantur.

Item Yginus Papa. [epist. I.]
Criminationes maiorum natu per alios non fiant, nisi per


ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et inreprehensibiles
aparuerint, et actis publicis docuerint omni
suspicione carere et inimicitia, et inreprehensibilem
fidem habere ac conuersationem ducere.
Gratian. Colligitur itaque ex his omnibus, quod subditi in
accusatione prelatorum sunt admittendi. Nunc uidendum est, an
monachi in accusatione episcoporum sint audiendi? Adrianus
Papa [in capitulis c. 3I.] uidetur eos ab accusatione remouere,
ita dicens:

C. LIII. Monachi sacerdotes accusare uel in eos testificari non possunt.

Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi
in eos uocem obstruere, quos non humanis uocibus,
sed diuinis mortuos esse scimus, quia funestam uocem
potius interdici quam audiri oportet.
Gratian. Item in Concilio Calcedonensi [c. 4.]
precipitur, ut ecclesiasticas actiones monachi attrectare non
presumant.

C. LIV. Monachi in accusatione non sunt audiendi.

Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae.]
Nullus monachus talia usquam arripiat, nec secularia
aut ecclesiastica negotia perturbare presumat, quia
mortua est in talibus uox eorum.
Gratian. Sed aliud est, quod ex presumptione assumitur
temeritatis: aliud, quod ex necessitate geritur karitatis. Monachi
enim ex presumptione episcopos accusare non possunt: ex karitate
possunt. Unde et in canonibus precipitur, ut cubicularii episcopi
sint uel religiosi clerici, uel electi monachi, ut de eius uita testimonium
dicere possint.
VII. Pars. §. 1. Item illud Eleuterii Papae [in epist.
ad Galliae prouincias] omnibus generaliter dicitur:

C.LV. Consentire conuincitur, qui cum possit, peruersis negligit obuiare.

Negligere, peruersos cum possis perturbare, nichil
est aliud quam fouere. Nec caret scrupulo societatis
occultae qui manifesto facinori desinit obuiare.
Item Ieronimus tam de se, quam de aliis monachis in
primo prologo bibliotecae scribit, dicens:

C. LVI. Ecclesiae parum prodesse conuincitur eius uita, qui destruentibus non resistit.

Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest, et quantum
ex uitae merito edificat ecclesiam Christi, tantum nocet, si
destruentibus non resistat.

C. LVII Subditi uicia prelatorum reprehendere studeant.

Item Gregorius.
Ammonendi sunt subditi, ne plus quam expedit sint
subiecti, ne, cum student plus quam necesse est hominibus
subici, conpellantur eorum uicia uenerari.
Idem generali Sinodo presidens dixit: [c. 2.]

C. LVIII. Clerici siue electi monachi sint cubicularii episcopi.

Cum pastoris uita in exemplo debeat esse discipulis,
plerumque clerici qualis in secreto sit uita sui pontificis
nesciunt, quam tamen, seculares pueri sciunt.
De qua re presenti decreto constituimus, ut quidam
ex clericis, uel etiam ex monachis electi, in ministerio
cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco regiminis
est, tales habeat testes, qui ueram eius in secreto
conuersationem uideant, et ex sedula uisione exemplum
profectus sumant.
Item Virgilio Episcopo Arelatensi: [lib. IX. ep. 49]

C. LIX. Prauos in sua societate episcopus habere non debet.

Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Serenum
Masiliensem prauos homines omnino in societate
sua habere, ita denique, ut presbiterum quemdam, qui
post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus uolutari
familiarem habeat. Quod a uobis subtiliter est requirendum,
et si ita constiterit, curae uobis sit nostra eum sic uice
corrigere, ut qui talem recipit non familiaritate fouere,
sed discat potius ultione conprimere, et qui receptus est
discat lacrimis peccata diluere, non iniquitatem inmundiciis
cumulare.

C. LX. Viros boni testimonii episcopi semper secum habeant.

Item Pascalis Papa.
Episcopi lectioni et orationi uacent, et semper secum
presbiteros et diaconos, aut alios boni testimonii clericos
habeant, ut secundum apostolum et sanctorum Patrum
instituta possint inreprehensibiles inueniri.
Gratian. Item Iohannes Baptista, cum heremiticam uitam,
duceret, scribas et Phariseos, sacerdotes et Leuitas Iudeorum ad
se uenientes aspera increpatione redarguit. §. 1. Item ex
canonibus diffinitur: "Illi sacerdotes accusare possunt, qui ad
eundem gradum conscendere ualent." Cum ergo monachi ad
sacerdotii gradum laudabiliter pertingere ualeant, patet, quod
et ipsi sacerdotes libere accusare possunt.

QUESTIO VIII.

GRATIANUS.
I. Pars. De accusationibus uero, qualiter fieri debeat
in canonibus aperte discernitur.
Ait enim Calixtus Papa: [ad Episcopos Galliae, ep. II.]

C. I. Accusatio semper fiat in scriptis.

Accusatorum personae sine scripto numquam recipiantur
nec absente eo, quem accusare uoluerint, quibuslibet
accusare permittatur.

[C. II.]

Codice libro IV. titulo De probationibus. [l. fin.]
Sciant cuncti accusatores, eam rem se deferre debere
in publicam notionem, que munita sit testibus idoneis, uel
instructa apertissimis documentis, uel indiciis ad probationem
indubitatis et luce clarioribus expedita.

C. III. Accusatio semper debet fieri in scriptis.

Item Euticianus Papa. [Episcopis Siciliae, ep. II.]
Quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium ueniat,
nomen rei indicet, uinculum inscriptionis arripiat, custodiae
similitudinem (habita tamen dignitatis estimatione) potiatur,
nec sibi nouerit licentiam mentiendi, cum calumpniantes
ad uindictam poscat similitudo suplicii.
Qui uero ad sortilegos magosque concurrunt, nullatenus
ad accusationem sunt admittendi.

C. IV. De eodem.

Item Sixtus Papa. [III. in epist. ad Episcopos
orientales, cap. 4.]
Qui crimen obicit, scribat se probaturum. Et
qui non probauerit quod obiecit, penam, quam intulerit,
ipse patiatur.
Sed Stephanus Papa contra uidetur scribere, dicens:
[ep. II. c. 4.]

C. V. De eodem.

Per scripta nullius accusatio suscipiatur, sed propria
uoce (si legitima et condigna accusatoris persona fuerit)
presente uidelicet eo, quem accusare desiderat, quia nullum
absens accusare potest, nec ab aliquo accusari.
Gratian. Sed Calixtus Papa precepit, ut accusator presente
eo, quem accusat, in scriptis accusationem iudici offerat, et


propria uoce litteras suae accusationis legat. Stephanus autem
prohibet, ne absens aliquem per epistolam accusare audeat.
II. Pars. §. 1. Que uero sit forma accusationis, quis
modus concipiendorum libellorum, Paulus in Digestis, libro
de publicis iudiciis, titulo de accusationibus et inscriptionibus,
[lege 3.] ostendit, dicens: §. 2. "Libellorum inscriptionis conceptio
talis est: Consul et dies. Apud illum pretorem uel consulem
Lucius Titius professus est, se Meuiam lege Iulia de
adulteriis ream deferre quod dicat eam cum Gaio Seio in ciuitate
N, domo illius, mense N, consulibus N, commisisse
adulterium. Utique enim et locus designandus est, in quo
adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur,
et mensis. Hoc enim lege Iulia publicorum cauetur, et generaliter
precipitur omnibus, qui aliquem reum deferunt. Neque
autem diem, neque horam inuitus conprehendant. Quod si
libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen
aboletur, et ex integro repetendi reum potestas fiet. §. 3. Item
subscribere debebit is, qui dat libellum, se professum esse, uel
alius pro eo, si litteras nesciat. Sed si aliud crimen obiciat,
ueluti quod domum suam prebuit, ut stuprum materfamilias
pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium
pro conperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum
libello conprehendendum erit. Si accusator decesserit, aliaue
causa eum inpedierit, quo minus accusare possit, et si quid
simile, nomen rei aboletur postulante reo, idque et lege Iulia
de ui, et senatusconsulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro
repetere reum. Sed intra quod tempus, uidebimus; et utique
XXX. dies utiles obseruandi sunt."

CAUSA III.

GRATIANUS.
Quidam episcopus a propria sede deiectus est, petit restitui;
post restitutionem ducitur in causam, inducias postulat, tandem
ad eius accusationem procedit quidam non legitime coniunctus,
et duo infames, et tres religiosi; accusatores testes de domo sua
producunt, et alios sibi inimicos extra suam prouinciam; reus
criminoso iudici offertur ab uno tantum audiendus et iudicandus.
Quidam de accusatoribus et testibus absentes per epistolam illum
accusare, et in eum testificari contendunt; cum multa capitula ei
obicerentur, in primo accusatores deficiunt; demum accusatio in
accusatorem uertitur. (Qu. I.) Hic primum queritur, an restitutio
danda sit quibuslibet expoliatis? (Qu. II.) Secundo, de
induciis, an post restitutionem tantum, an etiam post uocationem
ad causam quibuslibet concedendae sint? (Qu. III.) Tertio, quo
spatio mensium utrique sint concedendae? (Qu. IV.) Quarto,


an infames et non legitime coniuncti ad accusationem sint admittendi.
(Qu. V.) Quinto, an testes de domo accusatorum sint
producendi, uel inimicorum uox sit audienda? (Qu. VI.) Sexto,
an extra prouinciam reus sit producendus? (Qu. VII.) Septimo,
an sit audienda eius sententia, quem cum reo par inficit malicia?
(Qu. VIII.) Octauo, an ab uno tantum episcopus sit audiendus
uel iudicandus? (Qu. IX.) Nono, an accusatores uel testes in
absentem uocem accusationis uel testificationis exhibere ualeant?
(Qu. X.) Decimo, an deficientes in primo capitulo sint admittendi
ad sequentia? (Qu. XI.) Undecimo, an accusato liceat
accusationem in accusatorem uertere?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod restitutio quibuslibet danda sit, multis auctoritatibus
probatur.
Ait enim Gaius papa: [epist. unica ad Felicem
Episcopum, cap. 3.]

C. I. Expoliatis uel eiectis omnia sunt redintegranda.

Episcopis suis rebus expoliatis uel a propriis sedibus
eiectis omnia, que eis ablata sunt, legibus sunt redintegranda,
quia priusquam factum fuerit hoc, nullum crimen
eis obici potest.

C. II. De eodem.

Item Fabianus Papa. [ep. II. Episcopis orientalibus.]
Episcopi, si a propriis sedibus aut ecclesiis sine auctoritate
Romani Pontificis expulsi fuerint, antequam ad sinodum
uocentur, proprius locus et sua omnia redintegranda
sunt. Nulla enim ratio permittit, dum ad tempus eorum
bona, uel ecclesiae, atque res ab emulis aut a quibuscumque
detinentur, ut aliquid illis obici debeat. Nec quicquam
potest eis quilibet maiorum uel minorum obicere, dum
suis ecclesiis, uel rebus, uel potestatibus carent.
Gratian. Sed notandum est, quod restitutionis sententia sola
non sufficit, nisi presentialiter omnia iudicis offitio restituantur,
ut eiectus uel expoliatus etiam naturalem possessionem recipiat,
siue animo suo et corpore alieno, ueluti per procuratorem,
siue animo et corpore suo. Cuncta quoque, que sibi ablata fuerant
quacumque conditione, in eodem loco, unde surrepta fuerant,
sunt reuocanda.
Unde Iohannes urbis Romae Episcopus scribit Zachariae
Archiepiscopo: [epist. I.]

C. III. De eodem.

Redintegranda sunt omnia expoliatis uel eiectis episcopis
presentialiter ordinatione pontificum, et in eo loco


unde abscesserant, funditus reuocanda, quacumque conditione
temporis, aut captiuitate, aut dolo, aut uiolentia
malorum, et per quascumque iniustas causas res ecclesiae,
uel proprias, id est suas substantias perdidisse
noscuntur.

C. IV. De eodem.

Item Eusebius apostolicae sedis Episcopus, omnibus
episcopis.
Redintegranda sunt omnia expoliatis uel eiectis episcopis,
etc. usque funditus reuocanda, eodem modo, ut
supra.

C. V. Non est sacerdos, sed scismaticus, qui fratrum se obsequio subtrahit.

Item Alexander Papa. [epist. II. in princip.]
Nulli dubium est, quia boni a malis semper persecuntur
et tribulantur. Propter quod nos oportet humiliari
sub potenti manu Dei, ut liberet nos in tempore tribulationis.
Nam diabolus non cessat circumire, querens quem
deuoret, et querere quos ex fidelibus perdat, et maxime
illos, quos ardentiores in seruitio saluatoris eique familiares
inuenerit. Familiares dico eos, quos sacrari, et in ordine
apostolatus constitui uoluit. Ipsi enim pro populo interpellant,
et peccata populi comedunt, quia suis precibus et
oblationibus ea delent atque consumunt. Et infra: Qui
autem ex uestro fuerit collegio, et ab auxilio uestro se
subtraxerit, magis scismaticus quam sacerdos esse probabitur.
"Ecce" (inquit Propheta) "quam bonum et quam
iucundum habitare fratres in unum." Illi uero non habitant
in unum, qui fratrum se solatio subtrahunt, aut (quod
deterius est) fratribus insidias aut laqueos ponunt. Et
infra: Dominum crucifigunt, qui eum in sacerdotibus suis
persecuntur, quia crux a cruciatu dicitur. Magnum uero
cruciatum sustinet qui uim patitur.

C. VI. Excommunicentur qui obprobrium et calumpniam inferunt sacerdotibus.

Item Fabianus Papa. [ep. II. ad Episcopos orientales]
Deus ergo, fratres, ad hoc preordinauit uos et omnes,
qui summo sacerdotio funguntur, ut iniusticias remoueatis,
et presumptiones abscidatis, et in sacerdotio laborantibus
succurratis, et obprobriis et calamitatibus eorum locum
non prebeatis, sed ei, qui calumpniam uel obprobrium
patitur, adiutorium feratis; illum uero, qui calumpniam uel
obprobrium facit, abscidatis, et Domino in suis sacerdotibus
opem feratis.
Gratian. Patet ergo, quod expoliati prius sunt presentialiter
restituendi, antequam ad causam sint uocandi. Sed obicitur, ubi
non fuit legitima institucio, ibi non potest esse restitucio. Non


enim probatur destitutus qui prius non fuit institutus, ac per hoc
nec restaurationem postulare potest. Illi ergo, quorum electio
uiciosa est, uel qui a clero non sunt electi, uel a populo expetiti,
uel qui per symoniam inrepserunt, non sunt habendi inter episcopos,
et ideo, si a sedibus, quas tenere uidebantur, expulsi
fuerint, non possunt restitutionem petere ante, quam uocentur ad
causam. Unde supra in tractatu ordinandorum: "Si quis
pecunia uel gratia humana, seu populari uel militari tumultu,
etc." Sed hoc in eo tantum casu intelligitur, quo apostolica
sedes per uiolentiam occupatur, quo casu iudex non inuenitur,
cuius offitio ille apostaticus possit excludi. In aliis autem locum
non habet, cum uiolenta possessio, nisi per iudicis sententiam,
uiolento detentori detrahi non possit. Si autem uerus dominus,
bello non continuato, sed renouato, ui illum eiecerit de possessione,
iudicis auctoritate predoni possessionem restituet. Si
ergo episcopi a sedibus, quas quoquomodo tenere uidebantur, non
per iudicem, sed uiolenter eiecti fuerint, post eiectionem restituendi
sunt ante regularem ad sinodum uocationem.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. De induciis autem post restitutionem prestandis,
et quo spatio temporis concedendae sint, scribit Iohannes Papa,
[epist. I. ad Zachariam Archiepiscopum] dicens:

C. I. Secundum tempus expoliationis conceduntur induciae restitutionis.

Quanto expoliati tempore uel expulsi esse uidebantur
ante, quam ad sinodum conuocentur, sub eodem spatio
temporis eis induciae indulgeantur.

C. II. Dum possessiones uel res episcopi detinentur, aliquid sibi obici non potest.

Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae]
Cum ecclesiae alicuius episcopi, aut possessiones uel
res ab emulis eius uel a quibuscumque aliis non sua sponte
detinentur, aliquid illi non debet aut potest a quoquam
ante redintegrationem omnium suarum rerum obici. Sed
prius illi legibus redintegranda sunt omnia, et postea tempore
a Patribus prefinito prefinita negotia sunt uentilanda.

C. III. Ante litem contestatam uiolenter ablata restituantur.

Item Stephanus V. Gerardo Lodicensi.
Oportet, ut primum uos tam de inuasis ciuitatibus,
et monasteriis, et mansis, quamque et de reliquis generaliter


rebus reinuestire faciatis, quia nec nudi contendere,
nec inermes inimicis nos debemus obponere.

C. IV. Deiciantur a clero et infames fiant, qui loca expulsorum adulterina feditate inuaserunt.

Item Euaristus Papa. [epist. II.]
Audiuimus quosdam a uobis infamatos et dilaceratos
episcopos a ciuitatibus propriis pulsos (quia
alibi constitui episcopi non possunt, nisi in ciuitatibus non
minimis), et alios ipsis uiuentibus constitutos. Ideo
hec uobis scribimus, ut sciatis hoc fieri non licere, sed
proprios reuocari et integerrime restitui debere. Illos
uero, qui adulterina feditate suas sponsas (quas et uxores
eorum prefixo tenore esse intelligimus) tenent, eici, et
adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus
arceri iubemus. Si autem aduersus eos aliquam
querelam habueritis, his peractis inquirendum erit et
auctoritate huius sanctae sedis terminandum.

C. V. Induciae sex mensium eiectis uel expoliatis prestantur.

Item Gaius. [epist. I. ad Felicem]
Eiectis uel expoliatis post integram restaurationem
anniuersariae induciae uel sex mensium indulgendae sunt.

C. VI. Post restitutionem induciae prestandae sunt.

Item Eusebius. [Papa epist. II.]
Prius ergo oportet omnia expoliatis legibus redintegrari,
et ecclesias, que sibi sublatae sunt, cum omni priuilegio
sibi restitui, et postmodum non sub angusto tempore
spatium eis indulgeatur, sed quantum expoliati uel
expulsi uidebantur ante, quam ad sinodum conuocentur.

C. VII. De eodem.

Item Felix Papa. [II. in rescripto ad Episcopos Egipti,
cap. 8.]
Tamdiu in sede propria pacifice et potestatiue cuncta
acta disponens resideat, quamdiu expulsus uel expoliatus
suis carere uisus est rebus.

C. VIII. Ante restitutionem aliquis ad causam uocari non debet.

Idem. [Felix Papa I. epist. II. ad Episcopos Galliae]
Si episcopus suis fuerit aut ecclesiae sibi commissae
rebus expoliatus, aut (quod absit, quod alienum ab omnibus
esse debet fidelibus) a sede propria eiectus aut in detentione
aliqua a suis ouibus fuerit sequestratus, tunc canonice


ante in pristino statu restituatur cum omni
priuilegio sui honoris, et sua omnia, que insidiis inimicorum
suorum ei ablata fuerant, legibus redintegrentur.
Non enim conuocari uel preiudicari poterit, nisi ipse
pro sua necessitate (minime tamen iudicandus) aduenire
sponte elegerit. Nullatenus ergo a quoquam cogatur
ante, quam integerrime omnia, que per suggestiones suorum
inimicorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio
legali ordine redintegrentur. §. 1. Presul uero
cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis
ordinatisque libere ac secure diu suis, tunc regulariter
infra quatuor, uel quinque, uel sex, aut septem
menses, iuxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante conuocatus,
ad tempus in legitimo concilio et canonico conueniat
ad causam, et si ita iuste uidetur, accusantium
propositionibus respondeat.
II. Pars. Gratian. Quod si male uiuendo ecclesiae facultates
dispersit episcopus, quousque ab eius patrimonio, de dilapidatione
rerum ecclesiasticarum cognoscatur, submouendus est,
exemplo tutorum et curatorum, qui, dum sunt suspecti, a tutela,
uel cura remouentur, donec de suspecto cognoscitur.
Unde Pelagius Papa Petro presbitero.

C. IX. Ab administratione remoueatur qui res ecclesiae male uiuendo dispergit.

Quia ea, que de fraudibus Maximiliani flebili ad
aures nostras suplicum relatione uenerunt, non facile secundum
ueritatem agnosci potuerunt, nisi facultas ecclesiae,
quam in usus suos male conuertendo dispersit, ab
eius potestate, donec causa cognoscatur, seponatur: idcirco
uos eum a supradictae ecclesiae patrimonio uolumus
interim submouere, et in uestro discussionis ipsius
tempora moderamine detineri.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero post uocationem uenienti ad iudicium
induciae negandae non sint, idem Felix Papa [II. in epistola
ad fratres Egipti cap. 8.] testatur, dicens:

C. I. Venienti ad iudicium induciae non negentur.

Cum accusatus ad iudicium uenerit, si uoluerit,
induciae ei petenti a Patribus constitutae absque inpedimento
concedantur, et iudices a se electi sibi tribuantur.

C. II. Quot mensium induciae episcopis prestandae sint.

Item ex epistola Felicis II. fratribus Egiptiorum. [c. 20.]
De induciis uero episcoporum, super quibus consuluistis,
diuersas a Patribus regulas institutas inuenimus.
Quidam enim ad repellenda machinamenta inpetitorum,
et suas preparandas responsiones, et testes confirmandos,
et consilia episcoporum atque amicorum querenda, annum
et sex menses mandauerunt concedi. Quidam autem annum,
in quo plurimi concordant. Minus uero quam sex menses
non reperi, quia et laicis hec indulta sunt, quanto magis
Domini sacerdotibus? Et infra: §. 1. Induciae non sub
angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt,
ut accusati se preparare, et uniuersos communicatores
in prouinciis positos conuenire, et testes preparare, atque
contra insidiatores se pleniter armare ualeant.

C. III. De induciis prestandis.

Item Eleuterius Papa. [in epist. ad Galliae prouincias]
Induciae non modicae ad inquirendum dandae sunt, ne
aliquid prepropere agi a quacumque parte uideatur, quia
per subreptionem multa proueniunt.


[PALEA.

C. IV. De eodem.

Item Damasus Papa epistola III. ad Stephanum
Archiepiscopum.
Induciae accusatis in criminalibus causis sex mensium
uel eo amplius, si necesse fuerit, concedendae sunt. ]
II. Pars. Gratian. Spatium uero dilationum, sicut in
III. libro Codicis titulo [11.] de dilationibus inuenitur, hac ratione
moderandum est, ut, si ex ea prouincia, ubi lis agitur, uel persona,
uel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses
indulgeantur. Si uero ex continentibus prouinciis, sex menses
custodiri iustitia est. In transmarina autem dilatione nouem
menses conputari oportebit. Iudicantes autem hac ratione non
sibi concessum intelligant dandae dilationis arbitrium, sed eandem
dilationem (si rerum urgentissima ratio flagitauerit, et necessitas
desideratae instructionis exegerit) non amplius facile quam semel,
nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. §. 1. Ei autem
dilatio penitus est deneganda, qui rescriptum ad extraordinarium
iudicem reportauerit. Illi uero, qui in iudicium uocatur,
danda est ad probanda precum mendacia, uel proferenda aliqua
instrumenta uel testes, quoniam instructus esse non potuit qui
preter spem ad alienum iudicium trahitur. §. 2. Cum uero
ad appellationem siue consultationem a principe rescriptum
fuerit siue sit primo iudicio petita dilatio nec tributa, siue


nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem ratione,
qua nec in iudiciis cognitionum inperialium dilatio tribui solet.
A iudice procedente dilationem postulari non conuenit,
etiam si utraque parte presente tribuatur, cum non alias, nisi
causa cognita, indulgeri queat, et cognitio causae non interpellatione
plenaria, sed considente magis iudice legitime colligatur,
ut si forte dilationis peticio inprobata fuerit, suscepta questio
per sententiam iudicis dirimatur. Constitutione nouella
septima, in collatione VIII. §. 4. Libellum uero non
alias actor dirigat, nisi prius et in ipsum, quem dicit obnoxium,
et in negotii executorem exponat cautionem, se uel intra duos
menses litem contestaturum, uel omne dampnum ei, qui conuenitur,
contingens restituturum. In collatione V.:
III. Pars. §. 5. Offeratur ei, qui uocatur in iudicium,
libellus, et exinde prebitis sportulis, data fideiussione, XX. dierum
gaudeat induciis, in quibus deliberet, an cedat, an contendat,
atque alium iudici petat sociari, uel recuset eum,
nisi sit ille, quem ipse iam alio recusato petiuit. Denique
presens interrogetur, an hoc tempus transierit? Quod non
modo ipsius responsione, sed etiam libelli manifestetur
subscriptione, quam in initio facere debet. Litis ergo contestatio
contra hoc indultum habita pro nichilo est. Constitutione nouella VI.
in Collatione VI.: §. 6. Quod fieri non debet, nisi actor satisdederit,
certam promittens quantitatem se daturum, si non
exequatur, aut exequens non uincat causam. Si ergo post
tempus prestitutum intra decem dies reo presente non
occurrat, dimittatur reus exacto eo, quod promissum est, et si
quid plus circa litem inpendisse cum taxatione iudicis iurauerit.
[§. 7. Exceptio fori dilatoria est, atque ideo in initio litis
debet opponi et probari. Peremptorias autem exceptiones,
ut sunt prescriptiones longi temporis, sufficit in initio litis
contestari. ]

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod uero infames et non legitime coniuncti ad accusationem
admitti non debeant, et qui generaliter ab accusatione remouendi
sint, multorum auctoritatibus claret.
Ait enim Iginus Papa: [epist. II.]

C. I. Infames eos, qui sunt bonae famae, accusare non possunt.

Alieni erroris societatem sectantem, uel a sui propositi
tramite recedentem, aut apostolicae sedis iussionibus
inobedientem suscipere non possumus, nec inpedire
recte credentes, uel sanctorum Patrum iussionibus obtemperantes


permittimus, quia inter fideles et infideles magna
debet esse discretio.

C. II. Qui legem suam sponte transgreditur, ante suam reuersionem recte agentes accusare non potest.

Item Anacletus in primo decretali.
Beatus predecessor noster Clemens, uir apostolicus et
spiritu Dei plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis
statuit dicens: Accusandi uel testificandi licentia denegetur
his, qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et
suae legis uel sui propositi normam aut regulariter prohibita
neglexerint. Transgressores enim sponte legis suae,
eiusque uiolatores, apostatae nominantur. Omnis
enim apostata refutandus est ante reuersionem suam,
nec in accusationem recte agentium aut testimonium
suscipiendus est.

C. III. A suo proposito discedentes fiunt infames.

Item Pius Papa. [epist. I.]
Si quis uero a suo proposito retrorsum exorbitauerit,
et iussa apostolicae sedis libenter transgressus fuerit,
infamis efficitur. Reprobari ergo oportet eorum redargutiones,
qui in recta fide suspecti sunt. Fides autem et
conuersatio primum scrutanda est, et denuo qui inreprehensibiles
aparuerint sunt recipiendi, et non prius.

C. IV. Incestuosi non legitime coniuncti sacerdotes uel legitime coniunctos accusare non possunt.

Item Calixtus Papa. [ad Episcopos Galliae, ep. II. c. 4.]
Consanguineorum coniunctiones nec legitimae sunt,
nec manere possunt, sed sunt repellendae. §. 1. Quisquis
ergo non legitime coniunctus, uel absque dotali titulo
ac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotes
uel legitime coniunctos criminari, uel in eos testificari
minime potest, quoniam omnis incesti macula pollutus
infamis est et accusare supradictos non permittitur. Non
solum ergo hii repellendi sunt et infames efficiuntur,
sed etiam omnes eis consentientes. §. 2. Similiter de
raptoribus, uel eis, qui seniores inpetunt, fieri censemus.
Hos enim seculi leges interficiunt, sed nos misericordia
preeunte sub infamiae nota ad penitentiam recipimus.

C. V. Qui non sunt recipiendi in accusatione.

Idem. [in eadem epistola]
Conspiratores in nullius accusatione sunt recipiendi,
nec eorum uel anathematizatorum uox ullum nocere aut
ledere potest.

C. VI. De eodem.

Item Stephanus Papa. [epist. II.]
Nullus anathematizatorum suscipiatur, nec a quoquam
credantur que ab eis dicuntur uel conscribuntur. Eos
dico anathematizatos esse, quos episcopi suis scriptis anathematizauerunt,
aut eorum statuta anathematizant.

C. VII. Anathematizati fideles accusare non possunt.

Item Fabianus Papa. [ep. I. ad ecclesiae ministros]
Omnes, quos sanctorum Patrum statuta tam preteritis
quamque futuris temporibus anathematizant, submouemus,
et ab omni fidelium accusatione alienamus.

C. VIII. Clericus, qui episcopum accusauerit, infamis efficitur.

Item Stephanus Papa. [epist. II. c. 8.]
Clericus uero, qui episcopum suum accusauerit, aut
ei insidiator extiterit, non est recipiendus, quia infamis
effectus est, et a gradu debet recedere, ac curiae tradi
seruiturus.

C. IX. Infames et exules fiant qui episcopos persecuntur.

Item Alexander Papa. [epist. I. c. 1.]
Hii qui episcopos persecuntur et amouere nituntur
iniuste contra apostolicam auctoritatem, etsi a morte
prohibentur, dicente Domino: "Nolo mortem peccatoris,
sed ut conuertatur et uiuat," perpetua tamen procul dubio
notantur infamia, et exilio digni iudicantur finitimo;
de quibus a temporibus apostolorum et infra tenemus,
atque decreta habemus, eorum accusandi episcopos uel
testificandi in eos uocem obstruimus, quos non humanis
sed diuinis actibus mortuos scimus.

C. X. Detractores et inimicorum auctores episcopos non accusent.

Item Zepherinus Papa. [ep. I. ad Episcopos Sicilienses]
Detractores, qui diuina auctoritate eradicandi sunt, et
auctores inimicorum ab episcopali submouemus accusatione
uel testimonio.

C. XI. Infamis uel sacrilegus religiosum Christianum accusare non potest.

Item Euticianus Papa. [ep. II. ad Episc. Siciliae]
Nulli umquam infami aut sacrilego de quocumque
negotio liceat aduersus religiosum Christianum (quamuis


humilis seruilisque persona sit) testimonium dicere, nec
de qualibet ratione uel inscriptione Christianum inpetere.
Gratian. Notandum uero est, quod aliud sit excommunicatio,
et aliud anathematizatio.
Unde Iohannes VIII. scribit cuidam Episcopo:

C. XII. Aliud est excommunicatio, aliud anathematizatio.

Hengiltrudam uxorem Bosonis noueris non solum excommunicatione,
que a fraterna societate separat, sed etiam
anathemate, quod ab ipso corpore Christi (quod est ecclesia)
recidit, crebro percussam.
Gratian. Unde datur intelligi, quod anathematizati intelligendi
sunt non simpliciter a fraterna societate omnino separati,
sed a corpore Christi (quod est ecclesia).

QUESTIO V.

GRATIANUS.
Quod uero testes de domo accusatorum producendi non sint,
et quod inimicorum uox audienda non sit, multorum auctoritatibus
monstratur.
Ait enim Calixtus Papa: [ep. II. ad Episcopos Galliae]

C. I. Consanguinei uel familiares aduersus extraneos testimonium non dicant.

Consanguinei accusatores aduersus extraneos testimonium
non dicant, nec familiares, uel de domo prodeuntes,
sed, si uoluerint et inuicem consenserint, inter se
parentes testificentur, et non in alios.

C. II. Nuper inimici accusatores uel testes esse non possunt.

Item Anacletus Papa. [epist. III. c. 5.]
Accusatores et testes esse non possunt, qui ante
hesternum diem aut nudius tertius inimici fuerint, ne
irati nocere cupiant, ne lesi se ulcisci uelint. Inoffensus
igitur accusatorum et testium affectus querendus est, et
non suspectus.

C. III. De eodem.

Item Simacus Papa. [in V. Sinodo Romana, sub
ipso habita]
Accusatoribus uero inimicis, uel de inimici domo prodeuntibus,
uel qui cum inimicis morantur, aut suspectis,


non credatur, ne irati nocere cupiant, ne lesi ulcisci se uelint.
§. 1. Si quis hec, que hodie in hac sancta sinodo
prohibita sunt, infringere temptauerit, aut uoluntarie
transgredi presumpserit, si clericus est, gradu proprio
penitus careat, si uero monachus aut laicus fuerit, communione
priuetur, et si non emendauerit uicium, anathemate
feriatur. Secretas uero insidias uel manifestas pontificibus
a quibuscumque illatas, uel ea, que huius sanctae sinodi
sententia conplectitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit
noticiam, potiatur honore, et hi, qui aduersa eis moliuntur,
sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie sinodali
et apostolica auctoritate firmatum, penitus abiciantur,
et exilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur.

C. IV. Qui non possunt esse accusatores uel testes.

Item Pontianus sanctae et uniuersalis ecclesiae Episcopus.
[epist. II. omnibus Christianis]
Suspectos, aut inimicos, aut facile litigantes, et eos,
qui non sunt bonae conuersationis, aut quorum uita est
accusabilis, et qui rectam non tenent et docent fidem,
accusatores esse et testes antecessores nostri apostoli
prohibuerunt et nos eorum auctoritate submouemus
atque temporibus futuris excludimus.

C. V. Ab accusationibus clericorum repellantur, quos leges seculi non admittunt.

Item Eusebius Episcopis Galliarum. [epist. I.]
De accusationibus clericorum, super quibus mandastis,
scitote, a tempore apostolorum in hac sancta Urbe
seruatum esse, accusatores et accusationes, quas exterarum
consuetudinum leges non asciscunt, a clericorum accusatione
submotas. Et infra: Idcirco et nos sequentes
Patrum uestigia pro saluatione seruorum Dei quascumque
ad accusationem personas leges publicae non admittunt,
his inpugnandi alterum et nos licentiam submouemus, et
nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, que
legibus seculi prohibentur.

C. VI. Alienigenae, et quos diuinae uoces mortuos appellant, episcopos accusare non possunt.

Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae]
Canonica sanctorum Patrum statuta sequentes ac
roborantes, omnes infames, cunctosque suspectos, uel inimicos,
et eorum, qui non sunt eorum gentis, uel quorum
fides, uita et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conuersationis,
uel quorum uita est accusabilis, ab omni accusatione


episcoporum funditus submouemus. Similiter et
omnes, quos diuinae leges mortuos appellant, submouendos
esse ab eadem accusatione et publicae penitentiae submittendos
iudicamus.

C. VII. A clericis repelluntur accusationes, quas leges seculi non adsciscunt.

Item ex Sinodo Romana, sub Adriano Papa habita.
Accusationes et accusatores, atque eorum negotia,
que seculares non adsciscunt leges, diuina ac sinodica
funditus a clericis repellare auctoritate censemus, quia
indignum est superiores pati ab inferioribus que inferiores
ab eis pati despiciunt.

C. VIII. Nec seruus, nec libertus, nec infamis episcopos accusare presumant.

Item Stephanus Romanae ecclesiae Episcopus omnibus
Episcopis. [ep. II. de accusationibus sacerdotum, c. 3.]
Accusatores et accusationes, quas leges seculi non
admittunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos
submouemus. Nullus alienigena aut accusator fiat eorum,
aut iudex. Unde et de Loth scriptum est: "Ingressus
es ut aduena, numquid ut iudices?" Accusator autem
nostrorum nullus sit seruus aut libertus, nullaque suspecta
aut infamis persona.

C. IX. Infames, qui ad sortilegos et diuinos concurrunt, nec accusatores, nec testes esse possunt.

Item Eusebius Papa. [epist. III. ad Episcopos Thusciae]
Constituimus cum omnibus, qui nobiscum sunt,
episcopis, ut homicidae, fures, malefici, sacrilegi, raptores,
adulteri, incesti, uenefici, suspecti, criminosi,
domestici, periuri, et qui raptum fecerunt, uel qui
falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sortilegos
diuinosque concurrerint, similesque eorum, nullatenus
ad accusationem uel ad testimonium sint admittendi,
quia infames sunt et iuste repellendi, quia funesta est
eorum uox.

C. X. Suspecti aut gratiosi ad accusationem non admittantur.

Item Iulius Papa. [in rescripto ad Orientales, c. 33.]
Similiter in prefixa sinodo est decretum, ne suspecti,
aut infames, aut criminosi, aut gratiosi, aut
calumpniatores, uel affines, aut scelerati, aut facile litigantes
suscipiantur accusatores, sed tales, qui careant omni
suspicione.

C. XI. Qui inimicitiis studet et facile litigat, nec accusator nec testis esse potest.

Item Felix Papa. [II. epist. I. c. 14.]
Nullus seruus, nullus libertus, nullus infidus, nullus
criminibus inretitus, nullus calumpniator, nullus, qui inimicitiis
studet, nullus frequenter litigans, et ad accusandum
uel detrahendum facilis, nulla infamis persona,
uel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges
publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare.

C. XII. Familiares, suspecti, de domo prodeuntes, non recipiantur in accusatione.

Item Calixtus Papa. [epist. II. ad Episcopos Galliae]
Accusatores uel testes suspecti non recipiantur, nec
familiares uel de domo prodeuntes, nec etiam consanguinei
accusatoris aduersus extraneos testimonium
dicant, quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis
affectio ueritatem inpedire solet. Amor carnalis et
timor atque auaritia plerumque sensus hebetant humanos,
et peruertunt opiniones, ut questum pietatem putent, et
pecuniam quasi mercedem prudentiae.

C. XIII. Qui inimici uel suspecti sunt, et qui odio quoslibet insequuntur, ab accusatione remoueantur.

Item Gelasius. [Papa II. epist. VIII. c. 4.]
Omnes, qui aduersus Patres armantur, ut patrum inuasores
infames esse censemus. Horum igitur
uiciorum auctores uel patratores non sunt in accusatione
pontificum recipiendi, sed penitus repellendi, quoniam
iubent canonica decreta Patrum, ut accusatio uel testimonium
eorum, qui odio quoslibet secuntur, uel qui inimici
aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur.


[PALEA.

C. XIV. De eodem.

Item Pascalis Papa:
Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat,
quos ante, quam ab eis inpeteretur, a sua communi
familiaritate neglexerit separare. ]
Gratian. Quod uero inimici ab accusatione prohibentur,
inde est, quia eorum calliditate innocentia frequenter obprimi solet.


Sed cum Athanasius suae cathedrae reddi precipitur, quia de
inimicitia in sui patriarchae conquestus est, patet, quod etsi manifesta
sunt crimina alicuius, non tamen accusatione inimici condempnandus
est.
Unde Nicolaus scribit Michaeli Inperatori: [in epistola,
quae incipit: "Proposueramus."]

C. XV. Qui inimici sunt, iudices esse non possunt.

Quia suspecti et inimici iudices esse non debeant,
et ipsa ratio dictat, et plurimis probatur exemplis.
§. 1. Nam quid gratius et amabilius dare quis inimico potest,
quam si ei ad inpetendum commiserit, quem ledere forte
uoluerit? Quod prouide Constantinopolitana sinodus canonum
suorum sexto dinoscitur prohibere capitulo. §. 2.
Veniamus et ad S. Calcedonensem sinodum, et quid
nobis de Athanasio Perenorum referat episcopo
audiamus. Is enim antistes tertio euocatus, quia non
occurrit, a patriarcha suo canonice condempnatus extiterat,
sed solum quia, cum uocaretur ad sinodum, quod
inimicus esset ipse, qui iudicabat, clamauit, a S. Calcedonensi
sinodo ad causas illatas sibi examinandas reseruatur,
et nisi denuo conuinceretur, recipere ecclesiam propriam
iudicatur. Si Athanasius a patriarcha suo depositus, quia
de inimicitia eius conquestus est, iterato ad iudicium
renouandum dirigitur, etsi manifesta sibi crimina
officiant, suae ecclesiae reddi precipitur: quanto magis
Ignatius, qui non a patriarcha, sed ipse potius existens
patriarcha, minime debuit ecclesia propria priuari et inimicis
et suspectis iudicibus decernentibus expoliari? §. 3.
Veniat et facundissimus Papa noster Gelasius, hereticorum
expugnator fortissimus, et quod de Constantinopolitanis episcopis
more solito tunc egrotantibus dixit, etiam nunc
nobis edisserat. "Quero," inquit, "iudicium, quod
pretendunt, ubinam possit agitari? an apud ipsos, ut idem
sint inimici testes et iudices? Sed tali iudicio nec
humana debent committi negotia." Quod si iudicio, ubi
idem sunt inimici qui iudices, nec humana debent committi
iudicia, quanto minus diuina, id est ecclesiastica? Qui
sapiens est intelligat. §. 4. Et reuera hinc Iustinianus
inperator pius legibus suis promulgasse dinoscitur,
dicens: "Liceat ei, qui suspectum sibi iudicem
putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium


recurratur." Nam quodammodo naturale est suspectorum
iudicum insidias declinare et inimicorum iudicium uelle
refugere. §. 5. Hinc S. Iohannes, os aureum, concilii
contra se congregati renuit intrare collegium.
Gratian. Patet quod, etsi manifesta sunt crimina
alicuius, non tamen accusatione inimici condempnandus est.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
I. Pars. Extra prouinciam autem reus nullatenus est
producendus.
Unde Fabianus Papa scribit Ylario Episcopo: [ep. III.
cap. 4.]

C. I. Ubi crimen admittitur, ibi causa uentiletur.

Ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur, et
qui non probauerit quod obicit, penam, quam intulerit,
ipse patiatur.

C. II. Accusatus nonnisi in foro suo audiatur.

Idem. [eadem epist. c. 2.]
Si quis episcoporum super certis accusatur criminibus,
ab omnibus audiatur, qui sunt in prouincia sua, episcopis,
quia non oportet accusatum alibi quam in foro suo
audiri.
Gratian. Exceptio fori dilatoria est, atque ideo in inicio
litis debet opponi et probari. Peremptorias autem exceptiones
(ut sunt prescriptiones longi temporis) sufficit in inicio litis
contestari.

C. III. De eodem.

Idem. [Fabianus ibidem]
Pulsatus ante suum iudicem causam dicat, non
ante suum iudicem pulsatus, si uoluerit, taceat. Pulsatis
uero, quociens appellauerint, induciae dentur.
Gratian. Hoc autem, quod de loco dictum est, tunc intelligendum
est, cum ueritas causae nonnisi in loco admissi
criminis deprehendi potest, aut nisi altera pars iudicium maioris
personae interpellauerit, siue declinando iudicium, siue releuando
sententiam.
Unde Stephanus, sanctae et apostolicae atque uniuersalis
ecclesiae Romanae Episcopus, scribit omnibus Episcopis:
[epist. II. cap. 7.]

C. IV. Intra prouinciam, et a conprouincialibus tantum causa est audienda.

Ultra prouinciarum terminos accusandi licentia non
progrediatur, sed omnis accusatio intra prouinciam audiatur,


et a conprouincialibus terminetur, nisi tantum ad apostolicam
sedem fuerit appellatum.

C. V. A conprouincialibus accusatus uel iudicatus apostolicam sedem appellet.

Item Sixtus Papa. [II. ep. 1. ad Gratum Episcopum]
Accusatus uel iudicatus a conprouincialibus in aliqua
causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae
sedis Pontificem, qui aut per se, aut per uicarios suos retractare
eius negotium procuret. Et dum iterato
iudicio Pontifex causam suam agit, alius in eius loco non
ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quamquam
conprouincialibus episcopis accusati causam episcopi
scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano
Pontifice permissum est.


[PALEA.

C. VI. De eodem.

Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo,
epistola II. c. 2.
Discutere episcopos et summas ecclesiasticorum
negotiorum causas metropolitano una cum omnibus suis
conprouincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in
singulorum concordent negotiis, licet; sed diffinire eorum
atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, uel
dampnare episcopos absque huius sanctae sedis auctoritate
minime licet, quam omnes appellare, si necesse fuerit, et
eius fulciri auxilio oportet. ]

C. VII. Conprouinciales et metropolitani episcoporum causam audire, sed diffinire non possunt.

Item Eleuterius Papa. [scribens ad Galliae prouincias,
cap. 2.]
Quamuis liceat apud prouinciales, et metropolitanos,
atque primates episcoporum uentilare accusationes uel
criminationes, tamen non licet diffinire sine huius sanctae
sedis auctoritate, sicut ab apostolis eorumque successoribus
multorum consensu episcoporum iam diffinitum est.
Nec in eorum ecclesiis alii aut preponantur, aut ordinentur,
antequam hic eorum iuste terminentur negotia. Reliquorum
uero clericorum causas apud conprouinciales, et
metropolitanos, et primates et uentilare, et iuste
finire licet.

C. VIII. Ante apostolicam censuram in causis episcoporum non est diffinitiua sententia ferenda.

Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio Episcopo Tessalonicensi.
[ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 1.]
Multum stupeo, frater karrissime, sed plurimum


doleo, quod in eum, de quo nichil amplius iudicaueras, quam
quod euocatus adesse differret et excusationem infirmitatis
obtenderet, tam atrociter et tam uehementer potueris
conmoueri, presertim cum, etiam si tale aliquid mereretur,
expectandum tibi fuerat quid ad tua consulta rescriberemus.
Sed etiam si quid graue intolerandumque
conmitteret, nostra erat expectanda censura, ut nichil
prius ipse decerneres quam quid nobis placeret agnosceres.
Vices enim nostras ita tuae credidimus karitati, ut in
partem sis uocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.
Unde, sicut multum nos ea, que a te pie sunt curata,
letificant, ita nimium ea, que perperam sunt gesta, contristant.

C. IX. Preter conscientiam Romani Pontificis nec concilia celebrari, nec episcopum dampnari oportet.

Item Iulius Papa orientalibus Episcopis. [ep. I.]
Dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum
in antiquis decretum est statutis, que hactenus sancta
et uniuersalis apostolica tenet ecclesia, non oportere
preter sententiam Romani Pontificis concilia celebrari
uel episcopum dampnari, quoniam sanctam Romanam
ecclesiam primatum omnium ecclesiarum esse uoluerunt;
et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum,
ita et hec ecclesia suo nomine consecrata (Domino instituente)
prima sit et caput ceterarum, et ad eam quasi
ad matrem atque apicem omnes maiores ecclesiae causae
et iudicia episcoporum recurrant, et iuxta eius sententiam
terminum sumant, nec extra Romanum quicquam ex his
decerni Pontificem debere.
II. Pars. Gratian. Aliquando inconsulto Romano Pontifice
plerique episcoporum dampnati inueniuntur, et alii in eorum
subrogati locum, quorum dampnationem et subrogationem pro
bono pacis ex dispensatione tollerasse legitur ecclesia.
Unde Nicolaus Papa Salomoni Regi
Brittorum:

C. X. Quorumdam depositionem, extra conscientiam Romani Pontificis factam, pro pace tollerauit ecclesia.

Hec quippe est ordinatio Dei patris tui, et hec est lex
ecclesiae matris tuae, uidelicet ut omnes episcopos regni tui
ad Turonensem archiepiscopum mittere non detrectes,
ipsiusque iudicium postulare non dedigneris. Ipse enim est
metropolitanus, omnesque episcopi tui regni eius suffraganei
sunt, sicut conscriptiones predecessorum meorum
euidenter ostendunt, qui predecessores tuos, quia illos ab
ipsius cura subtraxerant, forti inuectione corripere
studuerunt, quamuis nec nostra scripta super hac re missa
deesse uideantur. Cumque coram designato Turonicae


ecclesiae presule et integro numero collegarum, id est duodecim
episcoporum, celebrato conuentu fuerint eiecti episcopi
regulariter examinati, aparueritque quod canonice
fuerint eiecti, ipsis in sua deiectione manentibus, qui
in locis eorum consecrati sunt poterunt utique episcopatus
honore potiri. Quod si eiecti episcopi insontes fuerint
declarati, his amotis, qui illis subrogati sunt, ecclesias
suas ipsi recipiant. Nam cum antecessores mei presules
eiectiones eorum episcoporum, qui ab ecclesiis suis
expulsi sunt, nec admiserunt, nec approbauerunt, nec
ipsos, qui eis subrogati sunt, uiuentibus illis legitimos
episcopos dixerunt. Sane si ad Turonensem forte
archiepiscopum mittere prefatos episcopos dedignaris,
stude duos episcopos de expulsis et duos de subrogatis una
cum ecclesiae tuae legato ad apostolicam B. Petri sedem
transmittere, ubi, digna examinatione premissa, qui legitimi
episcopi sunt pareat, et suas ecclesias inregulariter
non amittant. Nichil enim queo aliud in presenti
negotio diffinire. Quia uero magna quis sit metropolitanus
apud Brittannos est contentio, licet nullius memoria
teneat uos in uestra regione ullam habuisse metropolitanam
ecclesiam, tamen si libet (postquam Deus omnipotens
pacem inter uos et dilectum filium nostrum, Karolum
regem gloriosum, constituet) facile hoc poteritis
aduertere. Quod si adeo contentiosius agere creditis,
ad nostrum apostolatum destinare contendite, quatinus nostro
libramine que fuerit apud uos antiquitus archiepiscopalis
ecclesia luce clarius innotescat, et deinceps omni
ambiguitate recisa quem sequi episcopi uestri debeant
incunctanter agnoscant. Neque enim ecclesias Domini
per discordias regum diuisionis aliqua pati dampna
necesse est, cum (quantum ex se est) pacem, quam predicant,
seruare studeant inuicem et in omnes.
III. Pars. Gratian. Alias autem irrita erit episcoporum
sententia et a sinodo retractanda.
Unde Felix Papa: [I. epist. I. ad Paternum]

C. XI. Dampnatio iniusta inrita est et in sinodo retractanda.

Inritam esse episcoporum dampnationem et iniustam
censemus et idcirco a sinodo retractandam, ita ut obpressis
ab omnibus in cunctis subueniatur causis.
Gratian. Quod autem metropolitanum suum contempnere,
et aliorum iudicium alicui expetere non liceat, Sixtus
Papa [III.] testatur [in epist. ad orientales Episcopos, c. 3.]
dicens:

C. XII. Peregrina iudicia sunt submouenda.

Peregrina iudicia, salua in omnibus apostolica
auctoritate, generali sanctione prohibemus, quia indignum


est ut ab extraneis iudicentur qui conprouinciales et
a se electos debent habere iudices.

C. XIII. De eodem.

Item Anacletus. [Papa epist. I. c. 3.]
Leges ecclesiae apostolica auctoritate firmamus, et peregrina
iudicia submouemus. Unde et Dominus, mentionem
faciens Loth, per Moisen loquitur, dicens: "Ingressus
es quidem ut aduena, numquid ut iudices?"

C. XIV. Nulli liceat aliarum prouinciarum iudicium expetere.

Item Innocentius. [Papa ad Victricium Rothomagensem
Episcopum, epist. II. c. 3.]
Non liceat cuiquam, sine preiudicio tamen Romanae
ecclesiae, cui in omnibus causis reuerentia debetur,
relictis his sacerdotibus, qui in eadem prouincia Dei
ecclesias nutu diuino gubernant, ad alias conuolare prouincias
uel aliarum prouinciarum episcoporum iudicia
expeti uel pati. Quod si quis presumpserit,
ab offitio cleri submotus et iniuriae reus ab omnibus
iudicetur.
Gratian. Reuerentia autem, que apostolicae debetur ecclesiae,
et eius auctoritas intelligenda est, cum uel ad ipsam appellatum
fuerit, uel ab ea iudices electi conceduntur. Unde Sixtus
Papa, cum diceret: "Conprouinciales et a se electos debent
habere iudices," statim subiungit: "nisi fuerit appellatum."

C. XV. Absque apostolicae sedis decreto extraneos iudices adire non possumus.

Item Anacletus. [Papa, epist. I. c. 3.]
Unaqueque prouincia tam iuxta ecclesiasticas
quam iuxta seculi leges suos debet iustos et non iniquos
habere iudices, et non extraneos, nisi apostolicae huius
sedis decreuerit auctoritas.

C. XVI. Super appellationem alterius prouinciae iudices adire non oportet.

Item ex Romana Sinodo.
Neminem exhiberi de prouincia ad prouinciam uel de


comitatu ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis,
ita ut actor rei forum sequatur. Et infra:
§. 1. Illa que sunt per unamquamque prouinciam, ipsius
prouinciae sinodus dispenset, sicut in Niceno constat esse
decretum concilio. §. 2. Ultra prouinciae terminos accusandi
licentia non progrediatur. Omnis accusatio intra prouinciam
audiatur et a conprouincialibus terminetur.

[C. XVII.]

Item.
Si quis clericus super quibuslibet criminibus accusatus
fuerit, in prouincia, in qua consistit ille, qui pulsatur,
suas exerat actiones, nec estimet eum accusator
suus alibi aut longius ad iudicium pertrahendum.

C. XVIII. Ubi crimen admittitur, ibi causa uentiletur.

Item ex decreto Adriani Papae.
Qui crimen obicit sciat se probaturum. Reuera
ibi causa agatur ubi crimen admittitur.

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod iudex esse non possit quem cum reo par aut
maior macula inficit, multis auctoritatibus probatur.
Dicit enim sancta Romana Sinodus:

C. I. Infames iudices esse non possunt.

Infamis persona nec procurator potest esse, nec
cognitor.
Gratian. Tria sunt, quibus aliqui inpediuntur ne iudices
fiant: Natura, ut surdus, mutus et perpetuo furiosus, et
inpubes, quia iudicio carent. Lege, qui senatu motus est.
Moribus, feminae et serui, non quia non habent iudicium, sed
quia receptum est ut ciuilibus non fungantur offitiis. Verum,
si seruus, dum putaretur liber, ex delegatione sententiam dixit,
quamuis postea in seruitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta
rei iudicatae firmitatem tenet.

[C. II.] In Digestis titulo de postulando.

Infames non possunt esse procuratores uel patroni causarum.
Sunt autem tres ordines eorum, qui postulare prohibentur.
§. 1. Est autem postulare desiderium suum uel amici sui in
iure apud cum, qui iurisdictioni preest, exponere, uel alterius
desiderio contradicere. §. 2. Non postulantium, ut premisimus,
tres ordines sunt. Quidam prohibentur omnino postulare
uel propter etatem, ut minores decem et septem annis, uel
propter casum, ut surdus, qui prorsus non audit. Alii prohibentur
ne pro aliis postulent uel propter sexum, ut feminae,
uel propter casum, ut utroque lumine orbati, uel propter
notam turpitudinis, ut hii, qui corpore suo muliebria passi
sunt, nisi forte ui predonum uel hostium stuprati probentur.
Similiter qui capitali crimine uel calumpniae publici iudicii
sunt dampnati, uel qui operas suas locauerunt ut cum bestiis
depugnarent in arena, pro aliis postulare prohibentur. His personis
pro se allegare permittitur, pro alio prohibetur,
nisi forte tutelam inpuberum uel curam adolescentium non affectatam,
sed necessariam administrent. Pro his enim, quorum curam
gerunt, eis postulare conceditur. Alii enim omnes, qui ut
infames notantur, nisi pro se et pro certis personis postulare
non possunt, nisi in integrum restitutionem acceperint. §. 3.
Permittitur autem eis postulare pro parente, pro patrono,
patrona, liberis et parentibus patroni et patronae; pro
liberis etiam suis, fratre, sorore, socero, socru, genero,
nuru, uitrico, nouerca, priuigno, priuigna, pupillo, pupilla,
furioso, furiosa, fatuo, fatua, surdo, prodigo, et adolescente.
§. 4. Item pro his, quibus propter infirmitatem curatores dari
solent, et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo superesse non
possunt. §. 5. Omnes autem, qui non sponte, sed necessario
funguntur offitio, sine offensa postulare possunt, etiamsi hii
sunt, quibus non nisi pro se postulare permittitur. §. 6. Affinitates
uero non eas accipere debemus, que quondam fuerunt,
sed presentes. §. 7. Nurus et generi appellatione et soceri, et
socrus, et ulteriores, quibus pro prepositio solet accedere, continentur.
II. Pars. §. 8. Arcentur etiam a professione aduocatorum
(sicut in secundo libro Codicis, titulo de postulando inuenitur)
qui sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis, que tuenda susceperint,
emolumentum sibi certae partis cum graui dampno litigatoris
et depredatione poscentes inueniuntur. §. 9. Item, si
quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse
certandum, opinionis suae inminutionem patietur. §. 10.
Preterea non licet aduocato ullum contractum inire, ullam
pactionem conferre cum eo litigatore, quem in propriam recepit
fidem, nec ex industria iurgium protrahere. §. 11. Apud urbem
Romam etiam honoratis, qui hoc putauerint eligendum, eousque
liceat orare, quousque maluerint, uidelicet ut non ad turpe
conpendium et stipem deformem hec arripiatur occasio.
Nam si lucro pecuniaque capiantur, ueluti abiecti atque degeneres
inter uilissimos numerabuntur. §. 12. Si uero in uno


auditorio duo tantum uel plures pre ceteris fuerint, quorum fama
sit hilarior, in iudicantis offitio sit ut par causidicorum distributio
fiat et exequetur pro partibus auxilium singulorum. §. 13.
Si quis uero monitus a iudice ea excusatione, que nequeat conprobari
cuicumque parti patrocinium denegauerit, careat foro;
sciat etiam sibi numquam agendi copiam posse restitui. §. 14.
Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse
cum pluribus, et aduersario suo subtraxisse paris defensionis
copiam, ostendet proculdubio iniquam a se litem foueri,
et auctoritatem iudiciariam a se elusam experietur. §. 15. Item,
quamuis illi, qui causam fisci egissent, prohibeantur aduersus
fiscum patrocinium prestare, tamen hodie etiam aduersus fiscum
patrocinium possunt exhibere priuatis, dum eam causam declinent
suscipere, quam tractauerant, dum fisci aduocati fuerunt.
§. 16. Item, si contra patrem pupilli causam egisti, tutor uel
curator datus eandem causam defendere non prohiberis. §. 17.
Cognitores uero ex offitio intelliguntur, non ex arbitrio. Nichil
enim refert, eum, qui arbitrium suscipit, an sit integrae
famae, an ignominiosus. §. 18. Filius etiam in re patris arbiter
esse potest. Nam et iudicem eum esse posse plerisque placet.
§. 19. Si quis uero iudex sit, arbitrium recipere eiusdem
rei, de qua iudex est, et in se compromitti iubere prohibetur,
et si sententiam dixerit, non est danda penae persecutio. Seruus
arbiter esse non ualet, libertinus potest. §. 20. Porro infamia
multipliciter irrogatur. Aliquando enim contrahitur genere delicti
declarati per sententiam, ueluti cum iudex pronunciat: iniuriam
fecisti, hereditatem expilasti, calumpniatus es. Aliquando
genere penae, sicut illi, qui dampnantur in opus publicum, qui
pristinum quidem statum obtinent, sed dampno infamiae etiam post
inpletum tempus subiciuntur. Aliquando genere penae, et delicti
declarati per sententiam, ueluti dum fustibus ceso per preconem
dicitur: sicophantis, id est: "calumpniator." Aliquando
ipso genere facti, ut exercentes inprobum fenus et illicite
exigentes usuras usurarum, et que intra tempus, quo moris
est lugere maritum, matrimonium contrahit, et qui sciens eam
uxorem duxit.
[Gratian.] Idem testatur Felix Papa, et eisdem uerbis.
§. 1. Item in euangelio ille qui trabem gestat in oculo probatur
non posse educere festucam de oculo fratris sui. §. 2.
Item Dauid in libro Psalmorum: "Peccatori autem dixit Deus:
quare tu enarras iusticias meas? etc." §. 3. Item Gregorius:
"Cuius uita despicitur, restat, ut eius predicatio contempnatur."

C. III. Qui aliorum uicia puniunt sua prius corrigere studeant.

Idem in Moralibus. [lib. XIV., in Iob. cap. 15.]
III. Pars. "Qui sine peccato est uestrum, primus
in illam lapidem mittat." Ad aliena quippe peccata
punienda ibant, et sua reliquerant. Reuocentur itaque
intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc
aliena reprehendant. Hinc est, quod cum tribus Beniamin
in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel


ulcisci iniquitatem uoluit, sed tamen semel et iterum in
belli certamine ipse prostratus est. Consulto enim
Domino, si ad ulciscendum ire debuissent, iussum est
ut irent, qui iuxta diuinae uocis inperium perrexit, et
semel et secundo perdidit, et tunc demum peccatricem
tribum ualde feriens pene funditus extinxit. Quid est,
quod in ultione sceleris inflammatur, et tamen ipse prius
prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt, per quos
aliorum culpae feriuntur, ut ipsi iam mundi per ultionem
ueniant, qui aliorum uicia corrigere festinant?

C. IV. Ille de uita alterius iudicet, qui non habet in se ipso quod puniat.

Item Ambrosius super: "Beati inmaculati". [sermone XX.
ad uers. Miserationes tuae, Domine]
Iudicet ille de alterius errore, qui non habet quod in se
ipso condempnet. Iudicet ille, qui non agat eadem, que
in alio putauerit punienda ne, cum de alio iudicat, in se
ferat sententiam. Iudicet ille, qui ad pronunciandum
nullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur. Et
post pauca: §. 1. Bonus iudex nichil ex arbitrio suo facit et
domesticae proposito uoluntatis, sed iuxta leges et iura
pronunciat, scitis iuris obtemperat, non indulget propriae
uoluntati, nichil paratum et meditatum de domo
defert, sed sicut audit, ita iudicat, et sicut se habet natura,
decernit; obsequitur legibus, non aduersatur,
examinat causae merita, non mutat. Discite iudices seculi,
quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem,
quam sinceritatem. Et paulo post: §. 2. Qui iudicat,
non uoluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod
legum est. Et post pauca: §. 3. In iudicando cordi magis
est custodia ueritatis, quam obedientia uoluntatis.

C. V. Grauatus criminibus aliena iudicare non ualet.

Item Gregorius. [praefationis in Iob c. 3. al. 6.]
In grauibus peccatis quis positus, dum suis premitur,
aliena non diluit. §. 1. Cunctis enim liquet, quia,
cum is displicet, qui ad intercedendum mittitur, irati animus
proculdubio ad deteriora prouocatur. §. 2. Scriptum
quippe est: "Victimae inpiorum abhominabiles
sunt Deo, uota iustorum placabilia." Neque enim in
omnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo datur, inspicitur.
§. 3. Hinc est enim quod scriptum est: "Respexit
Deus ad Abel et ad munera eius, ad Cain uero et ad
munera eius non respexit." Dicturus quippe, quia Dominus
respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit ad Abel.
Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus,
sed munera ab offerente placuerunt. §. 4. "Dona
quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit in
oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum


eorum propitiabitur peccatis." §. 5. Item: "Longe est
Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet."

C. VI. Primum nosmetipsos, deinde proximos debemus corrigere.

Idem.
Postulatus Dominus de peccatrice iudicare non statim
dat iudicium, sed prius se inclinans deorsum digito scribebat
in terra, ac sic demum quod obnixe rogatur iudicat,
nos uidelicet typice instituens, ut, cum quelibet proximorum
errata conspicimus, non hec antea errata reprehendendo
iudicemus, quam ad conscientiam nostram humiliter
reuersi digito eam discretionis solerter exculpemus, et
quid in ea conditori placeat, quidue displiceat, examinatione
dirimemus, iuxta illud Apostoli: "Fratres,
etsi preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc."
§. 1. "Qui sine peccato est uestrum:" id est primo
uos ipsi iustitiam legis inplete, et sic innocentes manibus
ad lapidandam ream concurrite.

C. VII. Sacerdos prius sua peccata, deinde aliena detergat.

Item Augustinus ad quemdam Comitem.
Sacerdos ut sapiens medicus et perfectus primum sua
peccata diluere sciat, et postea aliena detergere
et sanare, et non publicare.
Gratian. Item, in euangelio sal infatuatum ad nichilum
utile esse dicitur, nisi ut proiciatur foras et ab hominibus conculcetur.
Ex quibus omnibus datur intelligi, quod criminosus
alterius criminis iudex esse non potest, et se ipsum condempnat,
dum in alterius crimen sententiam profert. §. 1. Sed obicitur:
Saul cum a Domino esset reprobatus, populum Dei iudicabat,
et eius iudicium uniuersus populus expetebat. Item, Dauid,
cum esset adulter et homicida interrogatus a propheta, sententiam
in diuitem dedit, qui ouem pauperis rapuit, dicens: "Iudicium
mortis est uiro huic." Item, Salomon, cum amore muliercularum
deos gentium coleret, tamen uniuersa plebs Israelitica
ad eius iudicium confluebat. Sic et Achab, quamuis coleret
Baal, tamen decem tribus iudicabat. Multi etiam alii tam in
ueteri testamento quam in nouo inueniuntur, quorum uita cum
esset blasphemabilis, tamen eorum sententia, quia ex offitio
suo seruata iudiciarii ordinis integritate processit, inuenitur
seruata. Unde et Dominus ait in euangelio. "Super
cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisei etc." Hinc
liquido constat, quod mali pastores, dum sententia iusti examinis
aliorum crimina feriunt, sibi ipsis nocent, dum sine exemplo
suae emendationis aliorum uicia corrigere curant; subditis uero
prosunt, si, eorum increpatione correcti uel sententia coherciti
uitam suam in melius commutare didicerint. Ac per hoc, dum
ab ecclesia tollerati fuerint, eorum iudicium subterfugere
non licet.

QUESTIO VIII.

GRATIANUS.
Quod autem episcopus ab uno tantum audiri uel iudicari
non debeat, Zepherinus Papa testatur, [epistola I. ad Episcopos
Siciliae,] dicens:

C. I. Episcopus non nisi a pluribus audiatur et iudicetur.

Accusatores episcoporum omni careant suspicione,
quia columpnas suas Dominus firmiter stare uoluit, non a
quibuslibet agitari. §. 1. Nullum namque eorum sententia
a suo iudice non dicta constringat, quia et leges seculi idipsum
fieri precipiunt. §. 3. Iudices duodecim quilibet
episcopus accusatus (si necesse fuerit) eligat, a quibus eius
causa iuste iudicetur. Nec prius audiatur, aut excommunicetur
uel iudicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter
uocato ad suorum primo conuentum episcoporum,
per eos eius causa iuste audiatur et rationabiliter discernatur.
Finis uero causae eius ad sedem apostolicam deferatur,
ut ibidem terminetur. §. 4. Absens uero nemo
iudicetur, "quia et diuinae et humanae leges hoc
prohibent."
Item Felix Episcopus dixit in Concilio Cartaginensi III.:
[cap. 10.]

C. II. A quot episcopis audiatur episcopus, qui in reatum inciderit.

Suggero secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si
quis episcopus (quod non optamus) in reatum aliquem
inciderit, si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos
congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim
audiatur episcopis.

QUESTIO IX.

GRATIANUS.
I. Pars. De accusatoribus uero uel testibus, quod in absentem
uocem accusationis uel testificationis exhibere non ualeant,
multorum auctoritatibus liquet.
Ait enim Telesforus Papa: [epistola unica]

C. I. Nisi reo presente accusator non audiatur.

Accusatori omnino non credi decernimus, qui absente


aduersario causam suggerit, ante utriusque partis iustam
discussionem.

C. II. Absente aduersario sententiam ferri non licet.

Item Eleuterius Papa [in epistola ad Episcopos Galliae]
Caueant iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa
uentilatur, sententiam proferant quia irrita erit; imo et
causam in sinodo pro facto dabunt. Proditoris uero
nec calumpnia, nec uox audiatur.

C. III. Absente reo accusator non audiatur.

Item Calixtus Papa. [epist. II. ad Episcopos Galliae]
Absente eo, quem accusare uoluerit, quicquam accusatori
non credatur, qui sine scripto difficile, per scriptum
autem numquam recipiatur; quia per scripturam
nullus accusari potest, sed propria uoce, et presente eo,
quem accusare uoluerit, suam quisque agat accusationem.

C. IV. Que in absentes geruntur omnino euacuentur.

Item Cornelius Papa. [ad Rufum, ep. II. c. 2.]
Omnia, que aduersus absentes in omni negotio aut
loco aguntur aut iudicantur, omnino uacuentur, quoniam
absentem nullus addicit nec ulla lex dampnat.

C. V. Non iudicetur qui presentialiter non accusatur uel conuincitur.

Item Marcellus Papa. [ad Maxentium, epist. II.]
Non oportet quemquam iudicari uel dampnari prius,
quam legitimos habeat presentes accusatores, locumque
defendendi accipiat ad abluenda crimina.

C. VI. De eodem.

Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum,
ep. III. cap. 8.]
Habetur quoque in decretis sanctorum Patrum sancitum,
non fore canonicum quemquam sacerdotum iudicare
uel dampnare ante, quam accusatores canonice examinatos
presentes habeat locumque defendendi accipiat, id est inducias
ecclesiasticas ad abluenda crimina etc.


[PALEA.

C. VII. Idem Damasus ibidem continenter.

Nec extra propriam fiat prouinciam primo discussionis


accusatio, sine apostolica preceptione, cui in omnibus
causis debet reuerentia custodiri, quoniam et antiqua
docet hoc Patrum regula, in qua et inperialiter pariter
statuta concinunt. "Criminum," inquiunt, "discussio
ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi
criminum reus prohibetur audiri." Et alibi in canonibus
precipitur: "Quecumque negotia in suis locis, ubi
orta sunt, finienda sunt," et reliqua talia, et his similia,
salua tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nichil in
his diffiniatur prius, quam ei placere cognoscatur, qua omnes
suffultos esse oportet. ]

C. VIII. De eodem.

Idem. [ad Episcopos Italiae, epist. VI.]
Qui accusare alium elegerit, presens per se, et non per
alium accuset, inscriptione uidelicet premissa. Neque ullus
umquam iudicetur ante, quam legitimos accusatores presentes
habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda
crimina.

C. IX. De eodem.

Item ex Concilio Tolletano VI. [c. 11.]
Dignum est, ut uita innocentis nulla maculetur pernicie
accusatoris; ideo quisquis a quolibet criminatur,
non ante accusatus suplicio detur, quam accusator
presentetur, atque legum et canonum sententia exquiratur.
Quod si indigna ad accusandum persona inuenitur,
ad eius accusationem non iudicetur.

C. X. Sententia feriatur qui causae suae negligit adesse.

Item Bonifacius Papa ad Gallos. [epist. II.]
Decreuimus uestram debere intra prouinciam esse
iudicium, et congregare sinodum ante kalendarum diem
nouembrium, ut, si adesse uoluerit, presens, si confidit, ad
obiecta respondeat; si uero adesse neglexerit, dilationem
sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est,
confiteri eum de crimine, qui indulto et totiens delegato
iudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim
interest, utrum in presenti examine non omnia, que
dicta sunt, conprobentur, cum ipsa quoque professio
ex procurata totiens constet absentia.

C. XI. Absens nec accusari, nec iudicari potest.

Item Felix Papa [ad Episcopos Galliae, epist. II.]
Absente aduersario non audiatur accusator, nec sententia
absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit
firmitatem.

C. XII. Altera parte absente diffinitiua sententia non feratur.

Item Nicolaus Papa Gallinoni Senensi Archiepiscopo.
Reuera iustus mediator non est, qui uno litigante et altero
absente amborum emergentes lites decidere non formidat.
His ita premissis, uolumus et auctoritate apostolica
monemus, ut, si presbiter, de quo agitur, post excommunicationem
suam apostolicam sedem adire uoluerit, nullus iter
eius inpedire presumat.

C. XIII. In absentem non est ferenda sententia.

Item Zepherinus Papa. [ad Episcopos Siciliae, epist. I.]
Absens nemo iudicetur, quia et diuinae et humanae
leges hoc prohibent.
Gratian. Nisi fuerit absens ex contumacia. Pro presenti
namque contumacia eum haberi facit.

C. XIV. De eodem.

Item Nicolaus Papa Gallinoni Senensi Archiepiscopo.
Indicas Hermannum episcopum super quibusdam
frequenter fuisse accusatum, pro quibus (quia ex parte ipsius
persona deest) nos uni parti ad discrimen alterius credere
proculdubio non possumus, quamuis nec usque adhuc qui
fuerint illi excessus dixeris, nec utrum sanae mentis erat
idem antistes, nec ne, cum ipsos excessus perpetrabat,
euidenter ostenderis, satiusque arbitramur, quamlibet
interim infirmitatem ad penam peccati, quam ad ipsum pertinere
peccatum, cui magis consulendum et conpatiendum
sit, quam puniendum uel etiam aliquo modo feriendum.

C. XV. Testes non dicant testimonium, nisi de his, que presentialiter nouerunt.

Item Calixtus. [Papa ad Episcopos Galliae, ep. II.]
Testes per quamcumque scripturam testimonium non
proferant, sed presentes de his, que uiderunt et nouerunt,
ueraciter testimonium dicant. Nec de aliis causis
uel negotiis testimonium dicant, nisi de his, que sub eorum
presentia acta esse noscuntur.
II. Pars. Gratian. De his etiam, que audierunt, si
ad hoc conuocati sunt, in ciuili causa testimonium dicere possunt,
unde in collocatione VII. titulo de testibus, legitur: §. 1. "Si
debitum scriptum sit, et probatio solutionis proferatur a litigantibus
per testes sine scriptura, tunc susceptibilem eam apud iudicem
esse uolumus, dum ad hoc ipsum testes assumantur, ut
perhibeant testimonium pro facienda solutione, aut pro memoria
facta alicui iam solutionis factae, et pro confessione eius, qui
pecunias accepit. Hec autem testimonia inania et ex transitu


perhibita (aut ab eo qui propter aliud opus adueniens audiuit
aliquo dicente, se accepisse ab aliquo aurum, aut debere
alicui) nulla ratione ualere censemus."
III. Pars. §. 2. Simul autem necesse est, ut uideant. Quod
si alius uno tempore et alius alio uiderit, diuersitas temporum
eorum testimonium non admittit.
Unde Leo Papa:

C. XVI. Non admittuntur ad testimonium quos non eidem negotio adfuisse constiterit.

Nichilominus quoque puniendi sunt testes, qui ad calumpniam
aliquid testificantur, nec eorum uoces tamquam
plurium admittuntur, quos temporum quidem diuersitas
simul interfuisse prohibuit.

C. XVII. Ad seriem gestorum testis ex suo nichil adiciat.

Item Ambrosius in libro de paradyso. [c. 12.]
Pura et simplex testimonii series intimanda est. Plerumque
testis, dum ad seriem gestorum aliquid ex suo
adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat.
Nichil igitur, quod bonum uidetur, addendum est.

C. XVIII. Absens nec accusare, nec accusari potest.

Item Felix Papa. [ad Episcopos Galliae, epist. II.]
Absens per alium accusare aut accusari non potest,
nec affinis testis admittatur.
IV. Pars. Gratian. Nisi in crimine iniuriarum, in quo
illustris persona etiam per procuratorem intendere et excipere
potest, seruatis ceteris solempnibus, ut Codice titulo de iniuriis,
lege ultima.

C. XIX. Reo absente libellus accusationis frustra offertur.

Item Pelagius Papa Sinduae Magistro militum.
Cartae, quas dedit nobis Lucidius, si illo tempore
aduersarius ipsius illic presens fuisset, ualidae erant. Sed
quia aduersario absente gesta, que nobis recensuit, facta
leguntur, talia leges non recipiunt.

C. XX. Testes corporaliter prestito sacramento testimonium dicant.

Idem Decorato Patricio.
Hortamur, ut, sub timore Domini consuetam conscientiae
uestrae sinceritatem in hoc quoque negotio conseruantes,
omnem personis, que ueritatem causae istius scire
possunt, faciatis amputari formidinem, et uestris presentati
conspectibus, tactis sacrosanctis euangeliis, prebito
etiam legaliter sacramento, que in rerum ueritate
norunt professione suae testificationis aperiant, ut, patefactis
omnibus, que secundum leges et iustitiam censenda


sint cognoscatis, et conuenientem legibus et ueritati
terminum detis.

C. XXI. Accusator et accusatus simul debent adesse.

Item Nicolaus Papa Igmaro Remorum Archiepiscopo.
Necesse est secundum sacrarum scripturarum documenta
ac secundum iustitiae trutinam, et accusatum
et accusatorem simul adesse, et unam partem, quantacumque
et qualicumque predita sit auctoritate, sic prorsus
audiri, ut alteri parti nullum preiudicium inrogetur.

QUESTIO X.

GRATIANUS.
Quod uero deficientes in primo capitulo non sint admittendi
ad sequentia, ex Concilio Cartaginensi VII. confirmatur,
in quo sic [cap. 3.] statutum legitur:

C. I. Qui in primo capitulo deficit ad cetera non admittatur.

Placuit, ut quotiescumque clericis ab accusatoribus
multa crimina obiciuntur, et unum ex his, de quo prius
egerint, probare non ualuerint, ad cetera iam non admittantur.
Gratian. Probatur illud idem auctoritate Arelatensis
Concilii III., in quo sic [c. 24.] diffinitum est:

C. II. Qui falsa fratribus obiciunt usque ad exitum non communicent.

Eos, qui falsa fratribus capitula obiecisse conuicti
fuerint, placuit usque ad exitum non communicare, (sicut
magna sinodus ante constituit), nisi digna satisfactione
penituerint.

C. III. Qui quod obicit probare non ualet, de cetero ad arguendum non admittitur, nisi propriam causam ciuilem dumtaxat asserere uoluerit.

Item Felix in secundo decretali, Episcopis
Galliae.
Si accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles
aparuerint, ad arguendum de cetero non admittantur,
nisi proprias causas asserere (non tamen criminales
uel ecclesiasticas) uoluerint.
Gratian. Cum ergo qui falsa fratribus obiciunt usque ad
exitum uitae a communione prohibeantur; cum illi, qui in episcoporum
iudicio culpabiles inueniuntur, ad arguendum de cetero
admitti prohibeantur: aparet, quod in primo capitulo deficientes
tamquam falsorum obiectores ad sequentia procedere
non ualent.

QUESTIO XI.

GRATIANUS.
I. Pars. Ab accusato uero accusationem in accusatorem
uerti, multorum auctoritate prohibetur.
Ait enim Stephanus Papa: [epist. II. c. 7.]

C. I. Accusati, nisi prius se purgauerint, alios accusare non possunt.

Neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam
se crimine, quo premuntur, exuerint, quia non est credendum
contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur,
nisi se prius probauerint innocentes, quoniam
periculosa est et non debet admitti rei aduersus quemcumque
professio.

[C. II.]

Libro IX. Codicis, titulo I., [l. 19.] Inppp. Valentinus,
Valerius et Gratianus.
Neganda est accusatis nisi suas suorumque iniurias
persecuntur licentia criminandi in pari uel minori crimine,
priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint: ita
tamen, ut et ipsi inscriptionem contra eos etiam pendente
accusatione deponere possint.

C. III. De eodem.

Item ex decreto Adriani Papae. [c. 33.]
Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui
criminibus inplicantur, nisi se prius probauerint innocentes,
quia periculosa est et admitti non debet rei professio
aduersus quemcumque.
Gratian. Hoc autem intelligendum est in pari uel minori
crimine. Ceterum si de maiori crimine eum accusare uoluerit
(ueluti, si accusatus de fornicatione, de periurio, uel homicidio,
uel symonia, uel alio quolibet huiusmodi crimine accusatorem
suum inpetere uoluerit), his auctoritatibus non prohibetur. §. 1.
Aliquando enim criminalis questio preiudicat ciuili, aliquando
criminali. Unde in III. libro Codicis titulo de ordine iudiciorum,
[lege, 4.] legitur: "Ciuili questione intermissa sepe fit, ut
prius de crimine iudicetur, quod, utpote maius, merito minori
prefertur."

[C. IV.]

Item libro IX., [Cod. tit. de his, qui accus. non
possunt.] lege 1.
"Prius est, ut tu respondeas criminibus cedis atque uulnerum
que tibi ut grauiora ab aduersario tuo obiciuntur, et tunc ex
euentu causae iudex estimabit, an tibi permittendum sit eundem
accusare, tamen etsi prior inscriptionem deposuisti."
II. Pars. [Gratian.] Aliquando ciuilis preiudicat ciuili,
aliquando criminali. Sicut enim in septimo libro Codicis, titulo
de ordine cognitionum, legitur: "Si de hereditate et libertate
controuersia est, prius debet agi causa libertatis." Item:
§. 1. "Si crimen aliquod inferatur ei, qui ingenuus esse dicitur,


liberalis causa suo ordine ante debet agi cognitionem suam preside
prebente, quoniam si delictum probatum fuerit, ante sciri,
necesse est, utrum ut in liberum et ingenuum, an ut in seruum
constitui oportet."
III. Pars. Item: §. 2. "Qui confitetur se pati controuersiam
status, frustra postulat dari sibi potestatem accusandi
eum, qui se suum dominum esse fatetur. Causa uero liberali
terminata, si seruus pronunciatus fuerit, dominum suum accusare
non poterit." §. 3. "Si quis enim ex familiaribus uel seruis
cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator
emerserit, eius existimationem, caput atque fortunas
petiturus, cuius familiaritati inheserit uel dominio, ante exhibitionem
testium, ante examinationem iudicii in ipsa expositione
criminum atque accusationis exordio ultore gladio
feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam
audiri. Maiestatis autem crimen excipimus." Similiter: §. 4.
"Si liberti accusatores manumissorum heredumue esse presumpserint,
eodem quo serui suplicio tenebuntur, luituri penas ante
prohibitae delationis exordium."

CAUSA IV.

GRATIANUS.
Quidam in excommunicatione constitutus episcopum accusare
disponit; adolescentem infra decimum et quartum etatis suae
annum ad assertionem suae causae adducit; prohibitus ab accusatione
adolescentem accusatorem et se testem facit; adolescens
personam accusatoris et testis gerere cupit; die statuta ad electorum
iudicum iudicium episcopus minime occurrit; a communione
suspenditur; tandem renouato iudicio accusator culpabilis in
accusatione inuenitur; demum ad assertionem propriae causae
procedit. (Qu. I.) Hic primum queritur, an in excommunicatione
constitutus alium accusare ualeat? (Qu. II.) Secundo, an
infra decimum quartum annum in criminali causa testari quis
possit? (Qu. III.) Tertio, utrum ab accusatione prohibitus
personam testificantis possit assumere? (Qu. IV.) Quarto, an
idem possit esse accusator et testis? (Qu. V.) Quinto, an die
constituta non occurrens a communione ait remouendus?
(Qu. VI.) Sexto, si in episcoporum indicio accusatoris persona
culpabilis inuenta fuerit, an ad assertionem propriae causae de
cetero sit admittenda?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
De prima questione sic statutum legitur in Concilio Cartaginensi
VII., cui interfuit Faustinus Romanae ecclesiae
legatus:

C. I. Ad accusandum non admittitur qui in excommunicatione perseuerat.

Diffinimus, eum rite ad accusationem non admitti,
qui posteaquam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione


constitutus, siue sit clericus siue laicus,
accusare uoluerit. §. 1. Omnes etiam infamiae maculis
aspersi, id est histriones aut turpitudinibus subiectae
personae, heretici etiam, siue pagani siue Iudei, ab accusatione
prohibentur.

C. II. Heretici probantur qui scismate uel excommunicatione ab ecclesia sunt separati.

Item Nicolaus Papa. [in epistola ad Michaelem Imperatorem,
cuius initium est: "Proposueramus."]
Quod autem hi, qui iam a fato fratre et conministro
nostro Ignatio depositi uel excommunicati,
uel anathematizati fuerant, nullam aduersus eum intorquere
dampnationem potuerunt, ex prolato secundae
uniuersalis sinodi capitulo declaratur, cum dicitur: "Si
uero ecclesiasticum fuerit crimen, quod episcopo illatum
fuerit, tunc probari oportet accusantium personas, ut
primo quidem hereticis non liceat accusationes contra
orthodoxos facere episcopos pro ecclesiasticis negotiis."
Sed ne hos hereticos esse denegemus, audite sequentia:
"Hereticos autem (inquiunt) dicimus tam eos, qui olim
ab ecclesia proiecti sunt, quam qui post hec a nobis
anathematizati sunt." Porro, si adhuc nec sic creditis, audite
quod subditur: "Preter hos autem (aiunt) et eos, qui
fidem simulant sanam confiteri, scismaticos esse
etiam eos qui seorsum a communicantibus nobis
episcopis collectas faciunt. Deinde uero, et si quidam ab
ecclesia super causis quibusdam reprehensi sunt, et proiecti
aut excommunicati, siue ex clero siue ex laicali ordine,
nec his licere accusare episcopum ante, quam crimine proprio
exuantur primitus. Similiter autem et eos, qui sub
accusatione priori existunt, non ante esse acceptabiles in
episcopi accusatione aut aliorum clericorum, quam innoxios
semetipsos illatorum sibi ostenderint criminum." Quid
autem periculi regulae huius contemptoribus inmineat, non
ignoratis.

QUESTIO II. et III.

GRATIANUS.
I. Pars. Secunda autem et tertia questio eodem Concilio
[Cartaginensi VII.] uno eodemque capitulo terminatur.
Illud uero est huiusmodi:

C. I. Qui ab accusatione repelluntur, aut ad annum XIV. nondum peruenerunt, testes esse non possunt.

Testes autem ad testimonium non admittendos esse
censemus, qui nec ad accusationem admitti iussi sunt, uel
etiam quos ipse accusator de domo sua produxerit. Ad
testimonium autem intra annos quatuordecim etatis suae
constituti non admittantur.


[PALEA.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Maticensi, c. 6.
Placuit sancto conuentui, ut testes ad testimonium
dicendum precio non conducantur, et ut quique optimi et
fideliores in testimonium assumantur, ut is, contra quem
testimonium ferre debent, nullam eis possit afferre
calumpniam, et ut nullus testimonium dicat nisi ieiunus. ]
II. Pars. Gratian. Item in criminali causa: "produci
testis non potest, qui ante in eum reum testimonium dixit," sicut
in 22. libro Digestionis titulo de testibus [lege 23.] inuenitur. Item titulo eodem:
[l. Ob. carmen. §. Si testes:]

[C. III.]

Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint,
et negotii qualitas, ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda
sunt omnia testimonia. Si uero ex his quidam eorum
aliud dixerunt, licet inpari numero, credendum est,
quod naturae negotii conuenit, et quod inimicitiae aut gratiae
suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis
et testimoniis, que rei aptiora esse conpererit. Non
enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum
fidem, et testimonia, quibus potius lux ueritatis assistit.
Item: [lege 2., ff. eod.] §. 1. In testibus fides, dignitas, mores,
grauitas moderanda est, et ideo testes, qui aduersus fidem suae
testationis uacillant, audiendi non sunt. Item: [lege 3.] §. 2.
Testium fides diligenter examinanda est, ideoque in persona eorum
exploranda erunt inprimis conditio cuiusque, utrum quis decurio,
an plebeius sit, et an honestae et inculpatae uitae, an uero notatus
quis et reprehensibilis, an locuples, an egenus sit, ut lucri
causa quid facile admittat, uel an ei inimicus sit, aduersus quem
testimonium fert, uel amicus ei sit, pro quo testimonium dat.
Nam si careat suspicione testimonium, uel propter personam, a
qua profertur, quod honesta sit, uel propter causam, quod


neque lucri, neque gratiae, neque inimicitiae causa sit admittendum
est. Item: [eadem lege paulo inferius:]
III. Pars. §. 3. Lege Iulia de ui cauetur, ne hac lege in
reum testimonium dicere liceret qui se ab eo parenteue eius
liberauerit, quiue impuberes erunt, quiue iudicio publico dampnatus
erit, qui eorum in integrum restitutus non erit, quiue
eorum in uinculis custodiaue publica erit, quiue ad bestias, ut
depugnaret, se locauerit, quiue palam questum faciet
feceritue, quiue ob testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam
accepisse iudicatus uel conuictus erit. Item: [l. 4.] §. 4.
Lege Iulia iudiciorum publicorum cauetur, ne inuito denuncietur,
ut testimonium dicat aduersus socerum, generum, uitricum,
priuignum, sobrinum, sobrinam, sobrino natum, eosue, qui
priore gradu sunt. §. 5. Item ne liberto ipsius, liberorumue
eius, parentum uiri uxoris. §. 6. Item patroni
patronae et ut ne patroni patronae aduersus libertos,
neque liberti aduersus patronum cogantur testimonium dicere.
§. 7. Cum autem excipitur, ne gener aut socer inuitus testimonium
dicere cogatur, generi appellatione sponsum quoque filiae
contineri placet. Item soceri sponsae patrem. Item: [lege 6.]
§. 8. Idonei non uidentur esse testes, quibus inperari potest ut
testes fiant. Item: [lege 7.] §. 9. Serui responso tunc credendum
est, cum alia probatio ad eruendam ueritatem non est. Item:
[lege 8.] §. 10. Inuiti testimonium dicere non cogantur
senes, ualitudinarii, uel milites, uel illi, qui cum magistratu reipublicae
causa absunt, uel quibus uenire non licet. Item: [lege 19.] §. 11.
Publicani etiam non dicunt testimonium inuiti. §. 12. Item is,
qui non detractandi testimonii causa aberit. §. 13. Item is,
qui exercitui prebendam conduxerit. Sed nec pupillis testimonium
denunciari potest. Item: [l. 20.] §. 14. In testimonium
accusator citare non debet eum, qui publico iudicio reus
erit, aut qui minor uiginti annis erit. [l. 21.] §. 15. Ob
carmen famosum dampnatus intestabilis erit. Item: §. 16.
Si res exigit non tantum priuati, sed etiam magistratus, si in
presenti sint, testimonium dicant. Pretor quoque testimonium
dare debet in iudicio de adulterii causa. §. 17. Si autem
ea conditio rei sit, ubi arenarium testem uel similem personam
admittere cogimur, sine tormento testimonio eius credendum
non est. Item: [l. 24.] §. 18. Testes, quos accusator
de domo produxerit, interrogari non placuit.
[l. 25.] §. 19. Patroni quoque in causa, cui patrocinium
prestant, testimonium non dicant, quod etiam in executoribus
negotiorum obseruandum est. Item: [lege 16.]
IV. Pars. §. 20. Qui falso uel uarie dixerunt,


testimonia uel utrique parti prodiderunt a iudicibus conpetenter
puniuntur. Item: [l. 17.] §. 21. Pater et filius, qui in
potestate eius est item duo fratres qui in eiusdem potestate
sunt, utrique in eodem testamento, uel eodem negotio testes
possunt fieri, quoniam nichil nocet ex una domo plures testes
adhiberi alieno negotio. Item: [l. 15.] §. 22. Hermafroditus an
ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis
ostendit. Item: [l. 9.] §. 23. Testis idoneus pater filio, aut
filius patri non est. [l. 10.] §. 24. Nullus idoneus testis in
re sua intelligitur. Item: [l. 11.] §. 25. Ad fidem rei gestae
faciendam etiam non rogatus testis intelligitur. Item: [l. 12.] §. 26.
Ubi numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient.
Pluralis enim elocutio duorum numero contenta est. Item:
[l. 3.] §. 27. In testibus considerandum est, qui simpliciter
testimonium dicant, utrum unum, eundemque meditatum
sermonem afferant, an ad ea, que interrogantur,
ex tempore uerisimilia respondeant. Item: §. 28. Sepe
sine publicis monumentis cuiuscumque rei ueritas deprehenditur;
alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias
ueluti consentiens fama confirmat rei, de qua queritur, fidem.
Non ergo ad unam probationis speciem cognitionem suam
iudex alligare debet, sed ex sententia animi sui estimare,
quid aut credat, aut parum sibi probatum opinetur. Item
§. 29. Alia est auctoritas presentium testium, alia testimoniorum,
que recitari solent. Item Codicis libro IV. titulo de testibus.
[l. 2.] §. 30. Soli testes ad probationem ingenuitatis non
sufficiunt, nisi instrumentis et argumentis adiuuentur. Item:
[l. 3.] §. 31. Etiam iure ciuili domestici fides inprobatur.
Item: [l. 4.] §. 32. Solam testatione prolatam, nec aliis
legitimis amminiculis causa approbata nullius esse momenti
certum est. Item: [l. 5.] §. 33. Eos testes ad adiuuandam
ueritatem adhiberi oportet, qui omni gratiae et potentatui fidem
religioni iudiciariae debitam possunt preponere. Item: [l. 6.]
§. 34. Parentes et liberi inuicem aduersus se nec uolentes ad
testimonium admittendi sunt. Item: [l. 7.] §. 35. Qui intendit,
suae intentioni proprias debet afferre probationes, non
petere aduersarium cogi ad exhibitionem eorum, per quos sibi
negotium fiat. Item: [l. 8.] §. 36. Serui neque pro domino, neque
aduersus dominum, sed pro facto suo interrogari possunt. Item:
[l. 9.] §. 37. Iurisiurandi religione testes prius, quam perhibeant
testimonium, cohercentur, et honestioribus potius testibus
fides adhibeatur. §. 38. Unius uero testimonium nemo
iudicum in quacumque causa facile patiatur admitti; imo unius
testis responsio omnino non audiatur, etiamsi presidiali


curiae honore prefulgeat. Item: [l. 10.] §. 39. Omnibus in re
propria dicendi testimonia facultatem iura submouerunt.
Item: [l. 11.] §. 40. Liberi testes ad causas postulentur
alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab
hiis notitiae postuletur. Venturis autem ad iudicium per
accusatorem, aut ab his, per quos fuerant postulati,
sumptus competentes ministrentur, etiamsi in pecuniaria
causa ab alterutra parte testes sint producendi. Item:
[l. 12.] §. 41. Liberti aduersus patronos sponte prodire non
audeant, sed nec uocati quidem in iudicio uenire
cogantur. Item: [l. 17.] §. 42. Si quis testibus usus fuerit, iidemque
testes aduersus eum in alia lite producantur, non licebit ei
eorum personas excipere, nisi ostenderit, inimicitias inter se et illos
postea emersas fuisse, ex quibus testes repelli leges precipiunt,
non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus
testimonium eorum arguere. §. 43. Sed et si liquidis probationibus
datione uel promissione pecuniarum eos corruptos esse
ostenderit, eam etiam allegationem integram ei seruari oportet.
[Gratian.] Sed obicitur illud beati Bricii, qui uoce pueri
triginta dies ab ortu habentis innocens probatus est. Sed miracula
diuina sunt admiranda, non in exemplum humanae actionis trahenda.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. De quarta uero questione Fabianus Papa
[epist. II. ad Episcopos orientales] constituit, dicens:

C. I. Accusator, testis uel iudex aliquis simul esse non potest.

Nullus umquam presumat accusator simul esse et iudex
uel testis, quoniam in omni iudicio quatuor personas
semper esse necesse est, id est iudices electos, et
idoneos accusatores, defensores congruos atque legitimos
testes. Iudices autem debent uti equitate, testes ueritate,
accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores
extenuatione ad minuendam causam.

C. II. Quilibet in causa duas personas gerere non ualet.

Item Damasus Papa. [epist. IV. c. 7.]
Nullus introducatur personaliter ad causam, sed accusatores
et accusati equa audiantur ratione, iuxta quod
ordo exigit. Accusatores uero et iudices non iidem sint,
sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se
accusati, unusquisque in suo ordine.
II. Pars. §. 1. Inscriptio semper fiat ut talionem


calumpniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet
indicari uel dampnari, cum et seculi leges hec eadem retineant.
Gratian. Codice libro IX. titulo de accusationibus.
[l. 7.] Codice libro de adulteriis, [l. 6.] titulo de
abigeis. [l. unica] §. 1. Aliquando etiam sine inscriptione accusatio
fieri potest. "Ea enim, que per officiales presidibus
nunciantur, et citra solempnia accusationum posse perpendi
incognitum non est." §. 2. Item: [Codice de adulteriis, l. 6.]
Si maritus iure mariti, hoc est infra sexaginta dies utiles,
adulterium uxoris suae accusare uoluerit, quam ex suspicione
sola ream facere ualet, non continetur uinculo inscriptionis. §. 3.
Item: [Cod. de abigeis, l. unica] Abacti animalis accusatio non
solum cum inscriptionibus, sed etiam sine ea obseruatione
proponitur. §. 4. Item: [Cod. de accusat. l. 8.] Si quis se iniuriam
ab aliquo passum putauerit, et querelam deferre uoluerit,
non ad stationarios decurrat, sed presidialem adeat potestatem,
aut libellos offerens, aut querelas suas apud acta deponens. §. 5.
In aliis autem criminalibus causis dignum est, ut inscriptiones
preponantur, que magnitudinem uidelicet criminis tempusque
designent, ut alterutram partem digna legum possit terrere auctoritas.
III. Pars. Gratian. De domo etiam iudicis accusator
uel testis produci non debet, ne in causam suspicionis incidat
iudex.
Unde Nicolaus Papa: [ad Michaelem Inp., epistola,
cuius initium est: "Proposueramus."]

C. III. Suspicionis incidet in crimen iudex, de cuius domo uel accusator uel testis producitur.

Contra ritum ecclesiasticum, contraque uenerandas leges
producitur accusator de inperialibus edibus, et cui inperari
potest ad falsum dicendum testimonium adhibetur.
Fiunt suspecti iudices, et lupi custodes.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
De quinta uero questione in Concilio Cartaginensi III.
[c. 7.] sic inuenitur diffinitum:

C. I. Non est a communione suspendendus, qui die statuta ad causam peruenire non potuit.

Quisquis episcoporum accusatur, ad primates prouinciae
ipsius causam deferat accusator. Nec a communione
suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam
dicendam electorum iudicum, die statuta, litteris


euocatus minime occurrerit, hoc est infra spatium mens
ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit. Quod
aliquas ueras necessitatis causas probauerit, quibus occurrere
non potuisse manifestum sit, suae causae dicendae
intra alterum mensem integram habeat facultatem. Verum
tamdiu post mensem secundum non communicet, donec
purgetur. Si autem ad uniuersale concilium occurrere
noluerit, ut uel ibi causa eius terminetur, ipse
in se dampnationis sententiam dixisse iudicetur. Tempore
sane, quo non communicat, nec in sua ecclesia uel
parrochia communicet. Accusator autem eius, si numquam
diebus causae dicendae defuerit subtrahens se, a communione
non remoueatur. Si uero aliquando defuerit subtrahens
se, restituto in communione episcopo, remoueatur
a communione accusator, ita tamen, ut nec ipsi adimatur
facultas causae peragendae, si se ad diem constitutam
occurrere non uoluisse, sed non potuisse probauerit.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
Sexta uera questio eodem capitulo terminatur, in quo
sequitur:

C. I. In ciuili et proprio dumtaxat negotio ad arguendum admittitur, qui in episcopi accusatione culpabilis inuenitur.

Illud uero placuit, ut cum agere ceperit in episcoporum
iudicio, si fuerit accusatoris persona dampnabilis
de cetero ad arguendum non admittatur, nisi proprias
causas, non tamen ecclesiasticas uel criminales, asserere
uoluerit.

C. II. Propriam causam agere ualet cui accusare non licet.

Item ex Concilio Cartaginensi VII. [c. 2. prope finem]
Omnibus, quibus accusatio denegatur, in causis propriis
accusandi licentia non est neganda.

C. III. In accusatione episcoporum deficiens ciuiliter tantum experiri poterit.

Item Felix Episcopus omnibus Episcopis. [per Galliae prouincias
constitutis, epistola II.]
Si accusatorum personae in episcoporum iudicio culpabiles
aparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias
causas asserere, non tamen criminales uel ecclesiasticas,
uoluerint.

[C. IV.]

Item Adrianus Papa. [in capitulis, c. 5.]
Quod si accusatorum personae in iudicio episcoporum
etc. ut supra eisdem uerbis.

CAUSA V.

GRATIANUS.
In infamiam cuiusdam episcopi cartula accusationis occulte
conscribitur; tandem accusator procedit in publicum. Episcopus
semel litteris euocatus, causae suae die statuta adesse non
ualens, per procuratorem iudici se representauit; absque sinodali
audientia dampnatur. Demum iudicio per appellationem
renouato, de accusatoris inimicitia episcopus conqueritur; tandem
in probatione deficit accusator. (Qu. I.) Primo queritur,
qua pena sit feriendus, qui, famosum libellum clanculo scribens,
probare negligit que litteris mandauit? (Qu. II.) Secundo,
quotiens sit uocandus ad causam ante, quam sententiam dampnationis
excipiat? (Qu. III.) Tertio, an per procuratorem
causam suam agere ualeat qui per se ipsum causae suae adesse
non potest? (Qu. IV.) Quarto, an absque sinodali audientia
sit dampnandus? (Qu. V.) Quinto, an ideo aliquis sit habendus
inimicus, quia crimen alterius indicat? (Qu. VI.) Sexto, qua
pena sit plectendus, qui quod intulit probare non ualet?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
De prima questione Adrianus Papa scribit, [in capitulis,
cap. 49. al. 50.] dicens:

C. I. Flagelletur qui scripta in alterius famam probare neglexerit.

Qui in alterius famam publice scripturam aut uerba
contumeliosa confinxerit, et repertus scripta non probauerit,
flagelletur, et qui eam prius inuenerit rumpat, si non uult
auctoris facti causam incurrere.

C. II. De eodem.

Item Gregorius. [l. V. epist. 30.]
Quidam maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium
notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio
in ciuitatis loco contestationem posuit in eius crimine
loquentem, mihique etiam asserebat eum de facienda


pace callide contradicentem. Qui si non exierit,
neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit qui hoc
agere presumpserit, uel consensum tantae iniquitatis
consilio prebuit, ex Dei et Domini nostri Iesu Christi
spiritu diffinimus, ut sancti eius corporis ac sanguinis
participatione priuatus sit. Sin uero, quia latet, et quoniam
nescitur, teneri ad disciplinam non ualet, tanti mali
conscius, et prohibitus, corpus et sanguinem Domini
percipere presumit, anathematis ultione percutiatur,
ut fallax ac pestifer a sanctae ecclesiae corpore sit
diuisus. Sin autem in eandem ciuitatem ingressus
publice potuerit docere que dixit, uel certe sciens
se non posse que scripsit ostendere, errorem suum fuerit
aperte confessus, dominici corporis et sanguinis participatione
non sit priuatus, neque a sanctae ecclesiae corpore
alienus existat.

C. III. Anathematizentur qui famosos libellos in ecclesia ponunt.

Item ex Concilio Eliberitano. [c. 52.]
Hii qui inuenti fuerint libellos famosos in ecclesia
ponere, anathematizentur.
[Gratian.] Codice libro IX. titulo de famosis libellis,
Inpp. Valentinianus et Valens: Si quis famosum
libellum siue domi, siue in publico, siue quocumque
loco ignarus repererit, aut corrumpat prius, quam alter inueniat,
aut nulli confiteatur inuentum. Sin uero non statim
easdem cartulas uel corruperit, uel igni consumpserit,
sed uim earum manifestauerit, sciat, se quasi auctorem
huiusmodi delicti capitali sententiae subiugandum. Huiusmodi
autem libellus alterius opinionem non ledat.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Vocatio autem eius, qui inpetitur, non semel, sed bis et tertia
per congruum spatium rationabilibus scriptis fieri debet.
Unde Damasus papa [Stephano Archiepiscopo epist. III.]
scribit, dicens:

C. I. Vocatio ad sinodum eius, qui inpetitur, in scriptis, et per spatium fiat congruum.

Vocatio ad sinodum iuxta decreta Patrum canonica eius,
qui inpetitur, rationabilibus scriptis per spatium debet
fieri congruum atque canonicum, quia, nisi canonice uocatus


fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet uenerit ad
conuentum quacumque necessitate, nisi sponte uoluerit,
nullatenus suis respondebit insidiatoribus.

C. II. Quibus temporum spatiis reus uocetur ad causam.

Item Siluester Papa.
Presenti decreto censemus, ut inprimis paternaliter
uocentur, et per septem dies expectentur, nullius ecclesiasticae
rei interdicta licentia. Huic uero expectationi iterum
addantur dies septem, interdicta licentia ecclesiam intrandi
et omnia diuina offitia audiendi. Post uero adiciantur duo
dies, quibus a pace et communione sanctae ecclesiae sint
suspensi. Deinde uero iterum aliis duobus diebus sub
eadem expectatione deportentur. Quibus uno die superaddito,
omni expectatione ueluti iam desperata, reus mox
anathematis gladio feriatur.

C. III. Nullius accusatio per scripta suscipiatur.

Item Damasus Papa. [ad Episcopos Italiae, epist. VI.]
Relatum est ad sedem apostolicam, uos accusationes
fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore.
Quod deinceps in omni terrarum orbe fieri apostolica auctoritate
prohibemus, et quod nuper factum est absque ulla
retardatione corrigere curamus, nec umquam prius per
scripta eorum, qui accusantur, causas discutere quam
per querelantium institutionem uocati canonice ad sinodum
ueniant, et presens per presentem agnoscat ueraciter et intelligat
que ei obiciuntur. §. 1. Leges enim seculi accusatores
presentes exigunt, et non per scripta absentes.
Unde canonica Patrum constituta non semel, sed sepissime
clamant, nec accusationes, nec testimonia ullum per
scripta proferre posse, nec de aliis negotiis quicumque testimonium
dicant, nisi de his, que sub eorum presentia acta
esse noscuntur. Similiter et qui accusare alium elegerit
presens per se, et non per alium accuset, inscriptione uidelicet
premissa. Neque ullus umquam iudicetur ante, quam
accusatores legitimos presentes habeat, locumque defendendi
accipiat ad abluenda crimina. Curandum quoque
est, ne ira cuiquam subripiat, faciatque citius omne
quod non licet.

C. IV. Vi aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati, ad sinodum non euocentur.

Item Felix Papa [II.] Athanasio, et omnibus
orientalibus Episcopis. [epist. I. c. 3.]
Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare


familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad
sinodum canonice conuocatam non infra angusta
tempora canonice conuocent, et non prius, quam eis
per scripta significent quid eis opponitur, ut ad responsionem
preparati adueniant. Nam si aut ui, aut timore eiecti,
aut suis rebus expoliati fuerint, nec canonice uocari ad
sinodum possunt, nec respondere emulis debent ante, quam
canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur.
Gratian. His auctoritatibus euidentissime datur intelligi,
quod nisi quis canonice uocatus fuerit, etiamsi aliqua occasione
ad sinodum ueniat, suis nullatenus cogitur respondere insidiatoribus.
Canonica autem uocatio est, quando seruato dierum interstitio,
secundum auctoritatem B. Siluestri, causae suae litteris
adesse iubetur, quibus quid ei obiciatur auctoritate Felicis Papae
significari oportet.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod autem per procuratorem causam suam agere ualeat
qui inpeditus causae suae adesse non ualet, auctoritate Romanae
Sinodi, que tempore Adriani Papae celebrata est, probari
uidetur, in qua [c. 5.] sic statutum legitur:

C. I. Pro se legatum ad sinodum mittat quem grauis necessitas premit.

Si egrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum grauis necessitas
detinuerit, pro se legatum ad sinodum mittat, nec
a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad
causam suam dicendam, electorum iudicum die statuta
litteris euocatus, minime occurrerit, hoc est (nisi aliena preoccupauerit
necessitas) infra spatium duorum uel trium
mensium, uel eo amplius, prout causa dictauerit.
[Gratian.] Codicis libro IX. titulo de accusationibus et inscriptionibus [l. 3.]
Inp. Alexander: Reos capitalium criminum absentes
etiam per procuratores defendi leges publicorum iudiciorum
permittunt.
Gratian. §. 1. Ecce episcopus si inpeditus et causae
suae adesse non ualens, legatum pro se iubetur mittere ad sinodum.
Sed legatus iste non ad causam agendam, sed ad necessitatem
sinodo exponendam mittitur, qua inpeditus episcopus
sinodo presentiam suam exhibere non ualuit. Causam autem
(maxime criminalem) nulli nisi per se agere licet.
Unde Adrianus Papa [c. 38.] ait:

C. II. Criminaliter accusans uel accusatus per se experiatur.

In criminalibus causis nec accusator, nisi per se, aliquem
accusare potest, nec accusatus per aliam personam se
defendere permittitur.

C. III. In omnibus causis, preterquam in criminalibus, episcopi et sacerdotes pro se aduocatum habeant.

Item Anacletus Papa.
Quia episcopus uniuersique sacerdotes ad solam laudem


Dei bonorumque operum actionem a constituuntur,
debet unusquisque eorum tam pro ecclesiasticis, quam
etiam pro suis actionibus (excepto publico uidelicet crimine)
habere aduocatum, non malae famae suspectum,
sed bonae opinionis et laudabilis artis inuentum, ne, dum
humana lucra attendunt, eterna premia perdant.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod autem absque sinodali audientia dampnari non debeat
auctoritate Iulii Papae probatur, qui [epist. I.] ait:

C. I. Nisi in legitima sinodo episcopus iudicari uel audiri non debet.

Nullus episcopus, nisi in legitima sinodo et suo tempore
apostolica auctoritate conuocata, super quibusdam
criminationibus pulsatus audiatur, uel iudicetur uel dampnetur.
Sin aliter presumptum a quibusdam fuerit, in
uanum deducatur quod egerint, nec inter ecclesiastica statuta
ullo modo reputetur.

C. II. Episcopus accusatus a duodecim audiatur, finis uero causae ad apostolicam sedem deferatur.

Item Zepherinus Urbis Romae Episcopus [epist. I.]
omnibus Episcopis.
Duodecim iudices quilibet episcopus accusatus, si necesse
fuerit, eligat, a quibus eius causa iudicetur, nec
prius audiatur, aut excommunicetur uel iudicetur, quam ipsi
per se eligantur, et regulariter uocatus ad suorum conuentum
primo episcoporum, per eos eius causa iuste audiatur,
et rationabiliter discernatur. Finis uero eius causae ad
sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur, nec
ante finiatur, quam eius auctoritate fulciatur.
Gratian. Quod uero absque sinodali audientia episcopus
dampnari prohibetur, sine preiudicio Romanae sedis intelligi
oportet, que sua auctoritate quosque ualet dampnare uel dampnatos
absoluere. Unde Gelasius: "Ipsi sunt canones etc."
infra causa: "Sententia excommunicationis notatus." §. 1.
Item Adrianus: [c. 8.] "Saluo Romanae ecclesiae in omnibus
primatu, manifestum est, quod illa, que sunt per unamquamque
prouinciam ipsius prouinciae sinodus dispenset, sicut Niceno
constat esse decretum concilio." Cum uero accusatus ad concilium
uenerit, quicquid considentium consultationibus agitur, aut
ab accusantium parte proponitur, non contentiosis uocibus, sed
mitissima uerborum relatione proferatur.
Unde in Tolletano Concilio XI. [c. I.] legitur:

C. III. In cognitione causarum contentiosi locum non habeant.

In loco benedictionis considentes Domini sacerdotes
nullus debet aut indiscretis uocibus perstrepere, aut


quibuslibet tumultibus perturbare, nullus etiam uana
fabulis uel risibus agi, et (quod est deterius) obstinatis
disceptationibus tumultuosas uoces effundere. "Si quis
enim (ut Apostolus ait) putat se religiosum esse, non
refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana
est religio." Cultum enim suum iustitia perdit, quando
silentia iudicii obstrepentium turbo confundit, dicente
Propheta: "Erit cultus iustitiae silentium." Debet ergo
quicquid aut considentium consultationibus agitur, aut
ab accusantium parte proponitur, sic mitissima uerborum
relatione proferri, ut nec contentiosis uocibus sensus
audientium turbent, nec iudicii uigorem de tumultu
eneruent. Quicumque ergo in conuentu concilii hec, que
premissa sunt, uiolanda crediderit, et contra hec interdicta
aut tumultu, aut contumeliis uel risibus concilium perturbauerit,
iuxta diuinae legis edictum, que precipit:
"Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium," cum omni
dedecore de consessione abstractus a communi cetu
secedat, et trium dierum excommunicationis sententiam
ferat.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
Nunc autem queritur, an sit aliquis iudicandus maliuolus,
quia crimen alterius indicat. De hoc ita scribit Augustinus:
[serm. III. de communi uita clericorum, seu regula 3.,
dicens]

C. I. Magis nocet qui crimen celat quam qui amicabiliter indicat.

Non uos iudicetis maliuolos, quoniam crimen alterius
indicatis. Magis quippe nocentes estis, quam si
fratres uestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo
perire permittitis. Si enim frater tuus uulnus habet in
corpore, quod uelit occultari, cum timet secari, nonne
crudeliter a te siletur et misericorditer iudicatur? quanto
ergo potius debes manifestare, ne deterius putrescat in
corde?

C. II. Nec qui parcit est amicus, nec qui uerberat inimicus.

Idem ad Vincentium Donatistam et Rogatistam.
[epist. XLVIII.]
Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui uerberat,
inimicus. "Meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria
oscula inimici." Melius est cum seueritate diligere
quam cum lenitate decipere. §. 1. Utilius esurienti panis
tollitur, si de cibo securus iustitiam negligebat, quam esurienti
panis frangitur, ut iniustitiae seductus acquiescat.
§. 2. Et qui freneticum ligat, et qui lethargicum excitat,
ambobus molestus ambos amat. §. 3. Quis nos potest amplius
amare quam Deus? Et tamen nos non solum docere


suauiter, uerum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis
lenibus, quibus consolatur, sepe etiam mordacissimum
medicamentum tribulationis adiungit, exercet fame patriarchas,
etiam pios et religiosos; populum contumacem
penis grauioribus agitat; non aufert ab Apostolo stimulum
carnis tertio rogatus, ut uirtutem in infirmitate perficiat.
Et infra: §. 4. Noueris aliquando furem auertendis pecoribus
pabulum spargere, et pastorem aliquando flagello
ad gregem pecora errantia reuocare.

C. III. Non odio habetur, sed diligitur, qui castigatur et corripitur.

Item ex sermone [LXXXIV.] Ambrosii, "Amarior
fortasse."
Non osculatur pater filium semper sed aliquando
castigat. Ergo quando castigatur qui diligitur, tunc circa
eum pietas exercetur. Habet enim et amor plagas suas,
que dulciores sunt, cum amarius inferuntur. Dulcior est
enim castigatio religiosa quam blanda remissio. Unde
ait Propheta: "Dulciora sunt uulnera amici quam uoluntaria
oscula inimici."
Gratian. Ex his uerbis datur intelligi, quod magis contulerit
utilitati fraternae, qui crimen accusando uel iudicando
persequitur, quam qui celando fouere nititur. Eusebius autem
contra statuere uidetur, dum aliorum crimina sponte confitentes
in episcoporum accusatione recipi prohibet dicens: [epist. I.
ad Episcopos Galliae]

C. IV. Ad accusationem non admittantur aliorum crimina sponte confitentes.

Illi, qui aut in fide catholica, aut inimicitia suspecti
sunt, ad pulsationem episcoporum non admittantur.
Nec illi, qui aliorum sponte crimina confitentur. Et ideo
replicanda sollicite est ueritas, quam sponte prolata in
illis habere uox non potest. Hanc diuersis cruciatibus e
latebris suis religiosus tortor exigere debet, ut dum penis
corpora subiciuntur, que gesta sunt fideliter et ueraciter
exquirantur.

C. V. De eodem.

Item in Prouerbiis. [c. 11.]
Qui ambulat fraudulenter, reuelat archana; qui autem
fidelis est, celat animi commissum. Et infra: [c. 25.] §. 1.
Que uiderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito, ne postea
emendare non possis, cum dehonestaueris amicum tuum.
Gratian. Sed aliud est ex karitate aliorum crimina deferre,
ut quos secreta ammonitione corrigere non possumus conuictos
iudicis sententia corripiat, atque aliud insidiando falsa obicere,
uel insultando uera facile exprobrare. Illud autem karitatis,
hoc uero inpietatis est offitium. §. 1. Unde in eisdem prouerbiis
[cap. 12.] dicitur: "Verba inpiorum insidiantur sanguini: os
iustorum liberabit eos." Et infra: "Qui quod nouit loquitur,


iudex iustitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus."
Item: "Labium ueritatis firmum erit in perpetuum: qui autem
testis est repentinus, concinnat linguam mendacii." Item: [c. 13.]
"Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus
est ad loquendum, sentiet mala. Verbum mendax
iustus detestabitur: inpius autem confundit et confundetur." §. 2.
Item Augustinus in Psalmo 34.: "Si aliquando humana infirmitate
pedes nostri in aliquod peccatum mouentur, insurgunt
linguae iniquissimae inimicorum; cum fuisset miserendum,
irrident inpii, unde dolent pii."

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
I. Pars. Qui autem quod intulit probare non ualet,
puniendus est.
Unde Adrianus Papa ait: [in capitulis, c. 41.]

C. I. Puniatur qui aliis falsa intulerit.

Omnis, qui aliis a falsa intulerit, puniatur, et pro falsitate
ferat infamiam.

C. II. De eodem.

Item Gregorius.
Qui calumpniam illatam non probat, penam debet incurrere,
quam, si probasset, reus utique sustineret.

C. III. Qua pena feriatur qui crimen illatum non probat.

Idem in Registro.
Quia iuxta canonicas Patrium sententias qui calumpniam
illatam non probat penam debet incurrere, ac per hoc,
quia subdiaconus crimen diacono probare non potuit, quoniam
inpositionem manus (qua carere potuisset) non habuit,
non solum sacerdotio, sed offitio caruit, et tamquam
reuera infamis meruit uerberibus castigari. Nam cui cum
tribus testibus ueluti laico crimen quodlibet approbatur, non
est mirum, quod obiecit dum probare non sufficit, si corporali
infamiae quemadmodum laicus ex iuris similitudine
subiugatur. Quod enim esset diacono gradum amittere,
hoc fuit subdiacono famae plenitudine caruisse.
Codice libro I., titulo de episcopis et clericis, [l. 8.] Inperator
Theodosius:


II. Pars. §. 1. Presbiteri citra iniuriam questionum
testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. Ceteri
uero clerici, qui eorundem gradum uel ordinem
secuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint,
prout leges precipiunt, audiantur. Salua tamen sit litigatoribus
falsi actio, si forte presbiteri, qui suo nomine superioris
loci testimonium dicere citra aliquam corporalem
iniuriam sunt precepti, hoc ipso, quod nichil metuunt,
uera suppresserint. Multo magis etenim pena sunt
digni, quibus cum plurimum honoris per nostram iussionem
delatum est occulto inueniuntur in crimine.
Eadem IX. in collatione IX.: §. 2. Presbiteri, diaconi, si
falsum testimonium dixerint, si quidem in re pecuniaria,
diuino ministerio dumtaxat per XII. annos separati monasterio
tradantur: si in criminali, clericatus honore nudati
legitimis penis subiciantur. Ceteri clerici sine
delectu causae legitime coherceantur.

C. IV. Ad sanctae communionis ministerium non accedat qui crimen illatum non probat.

Idem Ianuario Episcopo. [lib. III. ep. 24.]
III. Pars. Epiphanium presbiterum quorumdam sacerdotum
litteris criminaliter accusatum, cuius nos, ut
ualuimus, causam discutientes, nichilque in eo obiectorum
reperientes, ut ad locum suum reuerteretur absoluimus.
Criminis ergo eius auctores uolumus te perscrutari, et
nisi qui eandem transmisit epistolam paratus fuerit hoc,
quod obiecit, canonicis atque districtissimis probationibus
edocere, nullatenus ad sanctae communionis ministerium
accedat.

C. V. Qua pena feriendus sit delator.

Item ex decreto Adriani Papae. [cap. 49.]
Delatori autem lingua capuletur, aut conuicto caput
amputetur. §. 1. Delatores autem sunt qui inuidia produnt
alios.


[PALEA.

C. VI. De eodem.

Item ex Concilio Eliberitano.
Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem
eius aliquis fuerit proscriptus uel interfectus, placuit,
non nisi in fine accipere communionem. Si leuior


causa fuerit, infra quinquennium accipere poterit communionem.
Si catecuminus fuerit, post quinquennii tempora
admittatur ad baptismum. ]

C. VII. De eodem.

Item ex VIII. Sinodo.
Si quis falsum dixerit, uel personam innocentis falso
crimine maculauerit, iuxta sacerdotis arbitrium diuturna
penitentia expurgetur.

C. VIII. A communione coherceatur secularis, uel laicus qui ecclesiam uel clericum per calumpniam fatigauerit.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 32.]
Si quis uero secularium per calumpniam ecclesiam
aut clericum fatigare presumpserit et conuictus fuerit,
ab ecclesiae liminibus et catholicorum communione,
nisi digne penituerit, coherceatur.

CAUSA VI.

GRATIANUS.
Duo fornicatores et infamia notati quendam religiosum episcopum
de symonia accusare nituntur; reus alterius prouinciae
archiepiscopi iudicium expetit; tandem in probatione deficit accusator;
reus cogitur ad innocentiae suae assertionem. (Qu. I.)
Primo queritur, an crimine irretiti uel infamia notati ad
huiusmodi accusationem sint admittendi? (Qu. II.) Secundo, si
episcopus in eos accusationem uertere uoluerit, an simplici assertioni
suae sit fides habenda? (Qu. III.) Tertio, si liceat sibi
expetere iudicium archiepiscopi alterius prouinciae? (Qu. IV.)
Quarto, cuius iudicium sibi sit expetendum, si circa suam sententiam
episcopos suae prouinciae discordare contigerit? (Qu. V.)
Quinto, si in probatione deficit accusator, an reus sit cogendus
ad probationem innocentiae suae?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem crimine irretiti alios accusare non
possunt, Anacletus Papa testatur, [epistola II., Episcopis
Italiae] dicens:

C. I. A criminosis sacerdos accusari non permittitur.

Si sacerdos sine crimine eligi precipitur, nullatenus a
criminosis accusari aut calumpniari permittitur, nec ab aliis,
quam ab his, qui sine crimine sunt, et iusta electione
sacerdotes ordinari possunt, et tales per omnia inueniuntur,
quales eligi sacerdotes iubentur.

C. II. Infames et qui culpis exigentibus ad sacerdotium prouehi non possunt sacerdotes non accusent.

Item Adrianus Papa. [in capitulis, cap. 21.]
Omnes uero infames esse dicimus, quos leges seculi
infames appellant, et omnes, qui culpis exigentibus ad sacerdotium
non possunt prouehi. Indignum enim est, ut illi
eos accusent, qui esse non possunt quod ipsi sunt, quoniam
sicut maiores a minoribus non iudicantur, ita nec criminari
possunt.

C. III. Infames sunt qui regnum Dei consequi non ualent.

Item Fabianus Papa. [epist II. Episcopis orientalibus]
Illi, qui illa peccata perpetrant, de quibus Apostolus
ait: "Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consecuntur,"
ualde cauendi sunt, et ad emendationem, si uoluntarie
noluerint, conpellendi, quia infamiae maculis sunt
aspersi, et in barathrum dilabuntur, nisi eis sacerdotali
auctoritate subuentum fuerit. §. 1. Similiter et illi, de quibus
ipse ait: "Cum huiusmodi nec cibum sumere,"
quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate
sanentur, et gremio sanctae matris ecclesiae redintegrentur,
quia qui extra nos sunt nobiscum communicare
non possunt.

C. IV. Ante satisfactionem excommunicati ad accusationem non admittantur.

Item Fabianus Papa. [epist. II.]
Omnes illi sunt ab accusatione repellendi, quos Apostolus
conmemorat, dicens: "Cum his nec cibum sumere,"
et ante satisfactionem ecclesiae non sunt suscipiendi.

C. V. Sacerdotes non nisi a coequalibus accusari debent.

Item Clemens Iacobo, Ierosolimorum
Episcopo. [epist. I.]
Beatus Petrus homicidas et adulteros, ac cunctos
criminalibus nexibus obligatos, et qui eis coequales non
erant, ab episcoporum uexatione et accusatione, docente
Domino, prohibebat, et non nisi a coequalibus aliquid
sibi inferre debere docebat. §. 1. Infames etiam
omnes, et quos primates et leges seculi non suscipiunt,
sed et laicos ab eorum accusatione et uexatione semper
repellere debere rogabat, et cunctos sibi subditos
esse precipiebat, cunctorum sacerdotum uitam superiorem
sanctioremque, ac discretam a secularibus et laicis hominibus
esse, et spirituales atque sacerdotes super carnales
ac laicos semper constituere et fore debere docebat,
quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus arguamur


et iudicemur uel ab humano die. Maiores uero a
minoribus nec accusari, uel iudicari nullatenus posse
dicebat, quoniam non solum hoc diuinas, sed et lege
seculi inhibere docebat.

C. VI. Qui criminosus fuerit sacerdotes accusare non potest.

Item Adrianus Papa. [in capitulis c. 68.]
Qui crimen intendit, agnoscendum est, si ipse ante
non fuit criminosus, quia periculosum est et admitti
non debet rei aduersus quemcumque professio. [c. 72.:]
§. 1. Testes autem sine aliqua sint infamia, uxores habentes
et filios, omnino Christum predicantes.
Gratian. Non solum autem criminosi, sed etiam quilibet
alii ab accusatione episcoporum repelluntur.
Unde Anacletus Papa [epist. I.] ait:

C. VII. Deo non placet qui suos seruos accusat.

Si omnia in hoc seculo uindicata essent, locum diuina
iudicia non haberent. Superuacuis laborat inpendiis,
qui solem certat facibus adiuuare. Ideo si aliquis putat
se Deo in hoc placere, quod seruos suos accusat, et ut
meliores fiant dicit se hoc agere, in uanum laborat, et plus
inuidiae stimulis agitatur quam karitatis, quoniam gratiae
plenitudo adiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis
augmenta.

C. VIII. Populus sacerdotes arguere uel increpare non ualet.

Item Telesphorus Papa. [epistola unica, c. 3.]
Sacerdotes, qui proprio ore corpus Domini conficiunt,
ab omnibus sunt obediendi et timendi, non dilacerandi
aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici,
saluari et instrui cupit, nullatenus eos debet arguere,
nec uulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enim
ab eis docendus est et corripiendus, non ipsi ab eo, quia
non est discipulus super magistrum. §. 1. Dei ergo
ordinationem accusat, qui eos, qui ab eo constituuntur
sacerdotes, accusat uel dampnare cupit. Idem: §. 2.
Hi, qui non sunt idonei, non suscipiantur ad accusationem;
et omnes, qui aduersus Patres id est sacerdotes armantur,
infames esse censemus. Patres enim omnes id est
sacerdotes uenerandi sunt, non respuendi aut accusandi
uel insidiandi.

C. IX. De eodem.

Item Pius Papa. [epist. I.]
Oues pastorem suum non reprehendant; plebs episcopum
non accuset, nec uulgus eum arguat, quia non
est discipulus super magistrum. Episcopi enim a
Deo sunt iudicandi, qui eos sibi oculos elegit. Nam a


subditis aut prauae uitae hominibus non sunt accusandi
aut arguendi aut lacerandi. Et infra: §. 1. Nemo
bonum faciens alteri uerbo aut facto nocere uult; quanto
minus in suspicionem debet uenire fidelis homo, ut
dicat aut faciat ea, que pati non uult? quia omnis suspicio
potius est repellenda quam approbanda uel recipienda.
Gratian. Ipsa autem detractio, licet ex uicio detrahentium,
tamen iusto Dei iudicio nonnumquam aduersus bonos excitatur,
ut quos uel domestica presumptio, uel aliorum fauor in altum
extulerat, detractio humiliet.
Unde Ambrosius: [ad c. 22. Lucae]

C. X. Ne quis de se presumat, linguae malorum ex Die precepto contra eum excitantur.

Imitare Petrum tertio dicentem: "Domine, tu scis,
quia amo te." Etenim, quia tertio negauerat, tertio confitetur;
sed negauit in nocte, confitetur in die. Hec autem
ideo dicta sunt, ut sciamus, neminem iactare se
debere. Nam et si Petrus lapsus est, quia dixit: "Et
si alii scandalizati fuerint, sed non ego," quis alius
iure de se presumat? Denique et Dauid quia dixerat:
"Ego dixi in habundantia mea, non mouebor in eternum,"
eam sibi iactantiam obfuisse confitetur, dicens: "Auertisti
faciem tuam a me, et factus sum conturbatus."

C. XI. Ut boni salubriter humilientur, linguae malorum contra eos insurgunt.

Item Gregorius. [lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam
Patriciam]
Sunt plurimi, qui uitam bonorum fortasse amplius
quam debent laudant, et ne qua elatio de laude subripiat
permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et
obiurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium
in corde nascitur, ab ore uituperantium suffocetur. Hinc
est, quod doctor gentium se in predicatione currere
testatur inter infamiam et bonam famam, qui etiam
dicit: "Ut seductores et ueraces."
Gratian. Verum hac auctoritate prohibentur spirituales a
carnalibus accusari, non carnales a spiritualibus. Quod ex
uerbis eiusdem datur intelligi, quibus in eodem capitulo subiunxit,
dicens: "Capite languescente facilius reliqua corporis membra
inficiuntur, sicut scriptum est: Omne caput languidum, et omne
cor merens; a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas."
Quapropter manifestum est, diabolum (qui sicut leo
rugiens circuit, querens quem deuoret) cordibus plebium suadere,
ut doctoribus atque pastoribus suis detractiones irrogent, uel
accusent, ut plebes languescentes (non tenentibus pastoribus
frena eorum) lasciuiant, atque in ima ruant, ut saltim sic periclitari
possint. Multum uero distant dampna morum a dampnis


rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa in
nobis. Et infra: "Peius malum fore non existimo, quam
Christianos suis inuidere sacerdotibus."
Hinc etiam Felix II. ait: [Episcopis in Alexandrina
Sinodo congregatis]

C. XII. Deo recte famulantes persequi non licet.

Quiescite, inquit sancta sinodus Nicena, et nolite
persequi eos, qui recte Deo famulantur, et sincera uoluntate
superna Dei mandata custodiunt, et nostris legibus
subiugantur; quia non decet, ut carnales spirituales
persequantur.

C. XIII. Subditi prelatos suos accusare non debent.

Item Anterius Papa. [epistola unica]
Ex merito plebis nonnumquam episcopi deprauantur,
quatinus procliuius cadant qui secuntur. Capite languescente
cetera corporis membra inficiuntur. Deteriores
sunt, qui uitam moresque bonorum corrumpunt, his, qui
substantias aliorum prediaque diripiunt. Caueat unusquisque,
ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est,
ne aut ipse aliis detrahat, aut alios detrahentes audiat. "Sedens,"
inquit, "aduersus fratrem tuum loquebaris"
detrahendo, "et aduersus filium matris tuae ponebas
scandalum," etc. Parcant singuli detractioni linguae,
custodiantque sermones suos, et sciant, quia cuncta
que de aliis loquuntur, sua sententia iudicabuntur. Nemo
inuito auditori libenter refert. Offitium singulorum sit,
dilectissimi, non solum oculos castos seruare, sed et linguam,
nec quid in cuiusquam domo agatur alia domus umquam
per eos nouerit. Habeant omnes simplicitatem columbae,
ne cuiquam machinentur dolos et serpentis astutiam, ne
aliorum subplantentur insidiis.
Item Lucius Papa: [epist. unica, Episcopis Galliae et
Hispaniae scribens]

C. XIV. Bonus nocere non cupit.

Sapiens non est omnis qui nocet.

C. XV. Raptoribus deteriores episcoporum sunt detractores.

Item Anacletus Papa. [epist. III.]
Deteriores sunt, qui doctorum uitam moresque
corrumpunt, his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt.
Ipsi enim ea, que extra nos, licet nostra sint,
auferunt; nostri quoque detractores, et morum corruptores
nostrorum, siue qui aduersus nos armantur,


proprie nos ipsos decipiunt, et ideo iuste infames
sunt, et merito ab ecclesia extorres fiunt. Pro meritis ergo
plebis sepe pastores deprauantur ecclesiae, ut procliuius
corruant qui secuntur.

C. XVI. De eodem.

Item Alexander. [epist. III.]
Summa iniquitas est fratres detrahere et accusare.
Unde scriptum est: "Omnis, qui detrahit fratri suo,
homicida est, et omnis homicida non habet partem in
regno Dei."
Gratian. Patet ergo, ut premissum est, quod carnales prohibentur
ab accusatione spiritualium, non spirituales ab accusatione
carnalium.
II. Pars. §. 1. Cum itaque criminosi et infames ab accusationibus
prohibeantur, uidendum est, quos canonum sacra auctoritas
infames appellet.
De his Stephanus Romanae Ecclesiae Episcopus scribit
Ylario, [ep. I. c. 1.] dicens:

C. XVII. Que personae infames habeantur.

Infames esse eas personas dicimus, que pro
aliqua culpa notantur infamia, id est omnes, qui Christianae
legis normam abiciunt, et statuta ecclesiastica contempnunt;
similiter fures, sacrilegos et omnibus capitalibus
criminibus irretitos; sepulcrorum quoque uiolatores, et
omnes, qui aduersus patres armantur, qui in omni mundo
infamia notantur; similiter et incestuosos, homicidas,
periuros, raptores, maleficos, ueneficos, adulteros, de bellis
publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere,
aut facultates ecclesiae auferunt iniuste, et qui fratres
calumpniantur, aut accusant et non probant, et qui
contra innocentes principum animum ad iracundiam
prouocant, et omnes anathematizatos uel pro suis sceleribus
ab ecclesia repulsos, et omnes, quos ecclesiasticae uel
seculi leges infames pronunciant. Hii nimirum omnes,
nec serui ante legitimam libertatem, nec penitentes, nec
bigami, nec illi, qui curiae deseruiunt, uel non sunt
integri corpore, aut sanam non habent mentem uel intellectum,
aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut
furiosi manifestantur, hi omnes, inquam, nec ad sacros
gradus debent prouehi, nec isti, nec liberti neque
suspecti, neque rectam fidem uel dignam conuersationem
non habentes, summos sacerdotes possunt accusare,
nec ad accusationem seu ad testimonium ullatenus iuste
recipi possunt.

C. XVIII. Infamis efficitur qui sciens deierare presumit.

Item Fabianus Papa.
III. Pars. Quicumque sciens se periurauerit,
quadraginta dies in pane et aqua, et septem sequentes
annos peniteat, et numquam sit sine penitentia, et numquam
in testimonium recipiatur; communionem tamen
post hec percipiat.

C. XIX. Accusatores et personas, quas leges seculi non admittunt, ecclesiasticae quoque repellunt.

Item Eusebius Papa. [epist. I. ad Episcopos Galliae]
Nos sequentes Patrum uestigia pro saluatione seruorum
Dei, quascumque ad accusationem personas leges publicae
non admittunt, his inpugnandi alterum nos licentiam
submouemus, et nullae accusationes a iudicibus audiantur
ecclesiasticis, que legibus seculi prohibentur.
Gratian. Sed licet infames ab accusatione episcoporum
prohibeantur, non tamen isti ab huius accusatione prohibendi
sunt. Hereticos namque accusare infamibus non prohibetur,
ut supra patuit in ea causa, ubi de accusatione minorum aduersus
maiores disputatum est.

[C. XX.]

Item.
Cum maiores scientia et moribus a minoribus accusari prohibeantur,
non equales ab equalibus, uel minores a maioribus, ab
huius accusationibus non sunt hii prohibendi, cum hereticus
catholico minor sit.
Sed hoc an generaliter accipiendum sit, Augustinus non
diffinit, [lib. IV. de Baptismo contra Donatistas,
c. 5.] dicens:

C. XXI. Dubium est, an sciens auarus, an nesciens hereticus grauius peccet.

Quero ergo, quis peccet grauius, qui nesciens heresim
incurrerit, an qui sciens ab auaritia, id est ab ydolatria
non recesserit? Secundum illam regulam,
qua peccata scientium peccatis ignorantiae preponuntur,
auarum conscientia uincit in scelere. Sed si, forte
hoc faciat in heresi ipsius sceleris magnitudo, quod
facit in auaritia scientis admissio hereticus nesciens
auaro scienti coequatur. Item: [c. 20. eiusdem libri]
§. 1. Utrum catholicum pessimis moribus alicui heretico,
in cuius uita, preter id, quod hereticus est, non inueniunt
homines quod reprehendant, preponere debeamus, non
audeo precipitare sententiam.
IV. Pars. Gratian. Verum hoc Augustini, et illud de
infamium accusatione, de his intelligendum est, quos constat esse
hereticos, non de his, qui se negant in heresim lapsos. Hic autem
in omnibus religiosus aparens, dum se negat hereticae communionis
aliquando macula infectum, infames atque alios huiusmodi


a sua accusatione ipse repellit. §. 1. Hec licet ratione niti
uideantur, exemplo tamen lesae maiestatis uana intelliguntur, ad
cuius accusationem dum socius initae factionis admittitur, non
queritur, an cogitare contra animam principis sit maiestatem
ledere, sed an aliquis de nece eius tractauerit.
Unde Inpp. Honorius et Arcadius in nono libro Codicis,
titulo ad legem Iuliam maiestatis, [leg. 5.,] scripsisse leguntur:

[XXII.]

"Si quis cum militibus uel primatis, barbaris etiam,
scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum
uel dederit, de nece etiam uirorum illustrium, qui
consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam (nam et
ipsi pars nostri corporis sunt) uel cuiuslibet postremo, qui
nobis militat, cogitauerit, (eadem enim seueritate uoluntatem
sceleris, qua effectum, puniri iura uoluerunt), ipse quidem,
utpote maiestatis reus, gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco
nostro addictis. Filii uero eius, quibus uitam inperatoria specialiter
lenitate concedimus, (paterno enim deberent perire
suplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla
metuuntur), a successione omnium proximorum habeantur
alieni, testamentis extraneorum nichil capiunt, sint perpetuo egentes
et pauperes, infamia eos semper paterna comitetur, ad nullos
umquam honores, nulla prorsus sacramenta perueniant,
sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus et sit mors
solatium et uita suplicium. Denique iubemus etiam notabiles
esse infamia sine uenia, qui pro talibus umquam
apud nos interuenire temptauerint. §. 1. Sane, si quis ex
his in exordio initae factionis, studio uerae laudis accensus,
ipse prodiderit factionem, et premio a nobis et honore
donabitur. Is uero, qui usus fuerit factione, si sero, tamen
incognita adhuc consiliorum archana patefecerit, absolutione
tantum ac uenia dignus habebitur."
[Gratian.] Porro symoniae accusatio ad instar lesae
maiestatis procedere debet, sicut Leo inperator in I. libro
Codicis decreuisse legitur, titulo de episcopis et clericis, 1. Si quenquam
procedere debet. Quod de accusatione, non de pena
intelligi oportet.
Unde Inppp. Valentinianus, Valens et Gratianus
libro IX. Codicis titulo ad legem Iuliam maiestatis: [l. Nullus]

[C. XXIII.]

"Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum
tormenta offeruntur, militiae, uel generis, aut
dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tantum maiestatis
causa, in qua sola equa omnibus conditio est."
Gratian. Sed cum omnes illi assumuntur in accusatione
symoniae, qui possunt accussare de crimine maiestatis,
constat, quod sicut ibi non dubitatur de crimine maiestatis,
sed an reus commiserit illud, sic et hic non negatur heresis, sed
inpetitur accusatus, an conmiserit heresim.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Quod autem queritur, si episcopus accusationem in accusatorem
uertere uoluerit, an suae simplici assertioni fides sit
habendam? facile soluitur, si sanctorum Patrum auctoritas diligenter
inspiciatur. Ut enim sancti patres diffiniunt, nullius personae,
quantumlibet exercitatae, confessioni fides est adhibenda, nisi
conpetentes probationes adhibeat.
Unde in IV. Cartaginensi Concilio [c. 29.] legitur:

C. I. Episcopus, crimen alicui obiciens, in sinodo probet quod obicit.

Episcopus, si clerico uel laico crimen inposuerit, deducatur
ad probationem in sinodum.
Gratian. Sed obicitur: Si se solum alieni sceleris conscium
nouerit, probare illud testibus non ualet; quid ergo tunc sibi
faciendum sit, ex Concilio Vasensi [I. c. 8.] sic diffinitur:

C. II. Episcopus non proferat quod probare non potest.

Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium nouit,
quamdiu probare non potest, nichil proferat, sed cum ipso
ad conpunctionem eius secretis correctionibus elaboret.
Quod si forte correptus pertinacior fuerit, et se communioni
publicae ingesserit, etiam si episcopus in redarguendo
illum, quem reum iudicat, probatione deficiat,
indempnatus (licet his qui nichil sciunt, secedere
ad tempus pro personae maioris auctoritate iubeatur)
ille tamen, quamdiu nichil probare potest, in communione
omnium, preterquam eius, qui eum reum iudicat,
permanebit.

C. III. De episcopo, qui sibi soli dicit aliquem suum crimen fuisse confessum.

Placuit, ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli
proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non
putet ad iniuriam suam episcopus pertinere, quod illi soli
non creditur. Et si scrupulo propriae conscientiae se dicit
neganti nolle communicare, quamdiu excommunicato non
communicauerit suus episcopus, eidem episcopo ab
aliis non communicetur episcopis, ut magis caueat episcopus,
ne dicat in quemquam quod aliis documentis conuincere
non potest.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Iudicium uero archiepiscopi alterius prouinciae alicui expetere
non licet.


Unde Gregorius ait: [respons. IX. ad Augustinum
Anglorum Episcopum]

C. I. Alterius parrochianum alicui iudicare non licet.

Scriptum est in lege: "Per alienam messem transiens
falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et
manducare." Falcem enim iudicii mittere non debes in
ea segete, que alteri uidetur esse conmissa, sed per affectum
boni operis frumenta dominica uiciorum suorum paleis
expolia, et in ecclesiae corpus admonendo et persuadendo,
quasi mandendo, conuertere.

C. II. Quot ciuitates unaqueque prouincia habeat.

Item Pelagius Papa [II. ep. VIII.] omnibus Episcopis.
Scitote certam esse prouinciam, que habet X. aut XI.
ciuitates, et unum regem, et totidem minores potestates
sub se, et unum metropolitanum, aliosque suffraganeos
X. uel XI. episcopos iudices, ad quorum iudicium omnes
causae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac ciuitatum
referantur, ut ab his omnibus iuste consona uoce
discernatur, nisi ad maiorem auctoritatem fuerit ab
his, qui iudicandi sunt, appellatum. Unde non oportet,
ut degradetur uel dehonoretur unaqueque prouincia; sed
apud semetipsam habeat iudices, sacerdotes et episcopos,
singulos uidelicet secundum ordines suos, et quicumque
causam habuerit a suis iudicibus iudicetur, et non ab
alienis, id est a suae iustis iudicibus prouinciae, et non
ab extraneis, nisi (ut iam est prelibatum) a iudicandis fuerit
appellatum.

C. III. Non aliorum, sed primatis sui iudicio quisque se subiciat episcopus.

Item Nicolaus Papa.
Denique si Suffredus, tale in se crimen nouerat, quo
recte posset episcopatu priuari, uel infirmitate se sentiebat
forsitan pregrauari, qua inpeditus nullis posset proximis
sua prelatione prodesse, primatis sui debuerat et
non aliorum dioceseon antistitum prestolari iudicium.
Quod si quelibet ambiguitas, uel aliqua fortasse super eius
examinatione, uel episcopatus abrenunciatione oborta
fuisset contentio, ex more ad apostolicam sedem referri
conuenerat, et nostra in his omnibus debuerant cuncti
decreta penitus expectare. Quod quia omissum hactenus
dolemus, dilectissimam mihi gloriam uestram uehementer
efflagito, ut iam dictus Suffredus episcopus proprio
restituatur episcopio, et si quid reprehensione dignum
gessit, postea uel correctione, uel digna animaduersione
diffinietur.


Gratian. Est tamen casus, in quo episcopus alterius parrochianum
excommunicare ualet.
Unde in Concilio apud Conpendium: [c. 5.]

C. IV. Quando episcopus parrochianum alterius excommunicare ualet.

Placuit pro communi utilitate, ut nullus episcoporum
grauiter ferat, si eius parrochianum pro depredationis causa
alter episcopus excommunicauerit.


[PALEA.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Meldensi, c. 2.
De illis autem, qui intra parrochiam beneficium aut
hereditatem habent, et alterius episcopi parrochiani sunt,
et de loco ad locum iter faciunt, et rapinam et depredationes
peragunt, placuit, ut excommunicentur, nec
ante ex parecia exeant, quam que perpetrarunt digne
emendent. Quorum excommunicatio seniori eorum et proprio
episcopo significanda est, ne eos recipiat ante,
quam illuc redeant, ubi rapinam fecerunt, et ibi omnia
pleniter emendent. ]

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Porro cuius iudicium sibi expetendum sit, si iudices electi
inter se discordare ceperint, in Laudicensi Concilio [c. 14.]
sic inuenitur diffinitum:

C. I. A quo sit ferenda sententia, quando conprouinciales episcopi discordant.

Si quis episcopus criminaliter in iudicio episcoporum
fuerit accusatus, contingat autem episcopos prouinciae, qui
conuenerint, diuersas habere sententias, et alios quidem
innocentem eum pronunciare, alios reum, propter huiusmodi
controuersiam amputandam placuit sanctae sinodo
metropolitanum episcopum alterius uicinae prouinciae
aduocari, et aliquantos cum eo episcopos alios, qui pariter
residentes quecumque fuerit dirimant questionem,
propter hoc, ut sit firmum iudicium, quod ab unius prouinciae
episcopis fuerit promulgatum.

C. II. Quando electi iudices inter se de sententia discordes extiterint, de uicina prouincia archiepiscopus aduocetur.

Item ex Concilio Martini Papae.
Si quis episcopus in aliquibus iudicatur, et uiderit
ipsos episcopos, qui in prouincia sua sunt, inter se iudicio
discrepare, ut alii uideantur eum, qui iudicatur, iustificare,
alii condempnare, pro diffinitione huius dissensionis hoc
placuit sanctae sinodo, ut de prouincia uicina alter metropolitanus
conuocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod
secundum rectum placuerit canonem.
Gratian. Nisi eadem prouincia primatem habuerit, ad quem
negotia, que per metropolitanum terminari non ualent, referenda
sunt.
Unde Bonifatius Papa Episcopis Galliae:

C. III. Primati deferantur negotia, que metropolitanus explicare non ualet.

Si inter episcopos eiusdem concilii dubitatio emerserit
de ecclesiastico iure uel de aliis negotiis, primum metropolitanus
eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans
rem diiudicet, et si non adquiescat utraque
pars iudicatis, tunc primas regionis inter ipsos audiat,
et quod ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum
sit, hoc diffiniat, et nulla pars calculo eius ualeat
contradicere.


[PALEA.

C. IV. De eodem.

Item Alexander Papa.
Si metropolitanus a quocumque conprouinciali episcopo
in causa propria appellatus eum audire distulerit,
in proxima sinodo negotii sui habeat licentiam exercendi,
et quicquid per iustitiam a conprouincialibus suis
fuerit statutum debet custodiri. ]
Gratian. Sed si omnium conprouincialium concordi
sententia fuerit dampnatus, manebit erga eum inmobilis censura.
Unde in Laudicensi Concilio [cap. 15.] legitur:

C. V. Episcopus, qui ab episcopis suae prouinciae consonam sententiam reportauerit, ab aliis iudicari non poterit.

Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omnibus, qui
sunt intra prouinciam, episcopis exceperit unam consonamque


sententiam, ab aliis ulterius iudicari non poterit,
sed manere circa eum oportet tamquam conuenientem, que
ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam.
Gratian. Subintelligendum uero est, nisi ad iudicem maioris
auctoritatis fuerit prouocatum. Tunc enim per appellationem
soluta sententia firmitatem non obtinet.
Unde Nicolaus Papa ait: [in epist. ad Carolum Regem,
cuius initium: "Numquam dolorem generat."]

C. VI. Semel difinitum retractari non licet, nisi ubi maior auctoritas fuerit.

Quod bene semel diffinitum est et interpositis iuramentis
deliberatum, nulla debet iteratione, nisi fortassis
ubi fuerit maior auctoritas, retractari.

C. VII. In renouatione iudicii memoria B. Petri est habenda.

Item ex Concilio Sardicensi. [c. 4.]
Osius episcopus dixit: "Quod si aliquis episcopus
adiudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam
causam habere, alterum iudicium renouetur, si uobis
placet, S. Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur
uel ab his, qui examinauerunt, uel etiam ab aliis
episcopis, qui in prouincia proxima morantur, Romano episcopo.
Et si iudicauerit renouandum esse iudicium, renouetur
et det iudices. Si autem probauerit talem causam
ut ea non refricentur, que acta sunt, que decreuerit
Romanus episcopus confirmata erunt. Si hoc ergo omnibus
placet, statuatur." Sinodus respondit: Placet.
Codicis libro IV. titulo de probationibus: Actor, quod asseuerat
profitendo se probare non posse, reum necessitate
monstrandi contrarium non astringit, cum per rerum naturam
factum negantis probatio nulla sit.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
Quod autem deficiente accusatore reus non sit cogendus ad
probationem, auctoritate Gregorii probatur, qui [lib. V.
epist. 25.] scribens Maximo ait:

C. I. Onus probationis reo non incumbit.

Quod autem postulas, ut illuc personam dirigere debeamus,
qua de his, que dicuntur, possit esse probatio, esset
utcumque excusabile, si umquam ratio ei, qui accusatur,
necessitatem probationis inponeret. At postquam non tibi,
sed accusantibus hoc onus incumbit, ad nos, sicut prefati
sumus, dilatione cessante uenire non desinas.
Gratian. Accusatus non negationem, sed exceptionem
probare debet:

[C. II.].

[Gratian.] Hoc autem seruandum est, quando reum publica
fama non uexat. Tunc enim auctoritate eiusdem Gregorii
propter scandalum remouendum, famam suam reum purgare
oportet.

CAUSA VII.

GRATIANUS.
Quidam longa inualetudinem grauatus episcopus alium sibi
substitui rogauit, cuius precibus summus Pontifex annuit, et quod
rogauerat ei concessit. Postea uero conualuit idem episcopus,
et quod prius fecerat cupit rescindi; aduersus eum, qui sibi
accesserat, questionem mouet, suam cathedram tamquam
sibi debitam reposcit. (Qu. I.) Hic primum queritur, utrum
uiuente episcopo alius possit in ecclesia eadem ordinari? (Qu. II.)
Secundo, an iste ualeat reposcere cathedram, quam sua intercessione
alter accepit?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uiuente episcopo alius superponi aut
superordinari non possit, ex concilio apud Aluerniam celebrato
diffinitum est, in quo legitur: "ut nullus uiuente episcopo alius
superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in eius
locum, quem capitalis culpa deiecerit."

C. I. Pro molesti corporis suo honore non priuetur episcopus.

Item ex Registro Gregorii Papae, [lib. IX. epist. 41.] ad
Anatolium Constantinopolitanum Diaconem.
Scripsit mihi dilectio tua, me reuerentissimo fratri
meo Iohanni primae Iustinianae episcopo pro egritudine
capitis, quam patitur, episcopum precipere succedi, ne
fortasse, dum episcopi iura eadem ciuitas non habeat,
(quod absit) ab hoste depereat. Et quod nusquam
canones precipiunt, ut pro egritudine episcopi episcopus
succedat, et ideo iniustum est, ut, si molestia corporis
irruit, honore suo priuetur egrotus. Sed suggerendum
est, ut si quis, in regimine, egrotat, dispensator illi
talis requiratur, qui possit eius curam omnem agere, et
locum illius in regimine ecclesiae (ipso non deposito)
conseruare, ut neque Deus omnipotens offendatur,
neque ciuitas neglecta esse inueniatur.

C. II. Flagellatis a Domino afflictio addi non debet.

Idem [lib. II.] in epistola [5.] ad Candidum.
Cum percussio corporalis inminet, utrum pro purgatione,


an pro uindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur,
et ideo non debet a nobis flagellatis addi afflictio, ne
nos culpae (quod absit) offensa respiciat.

C. III. Infirmitatis causa loco suo quis priuari non debet.

Item Gregorius Clementio Episcopo Primati
Vizanzeno.
Presentium latoris Adeodati querelam, qui se sui
presbiteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae
tibi textus explanet petitionis, tamen paulo iudicauimus
apertius retexendam. Asserit namque a Quinciano fratre
et coepiscopo nostro in loco suo quibusdam se suis ordinandis
negotiis relaxatum, egritudinisque causa per duorum
mensium spatium suae se ecclesiae defuisse; cuius rei occasionem
captantem predictum fratrem nostrum alium loco
eius presbiterum illic ordinasse. Hortamur itaque fraternitatem
tuam, ut causam eius sollicite districteque perquiras,
et, si manifestae egritudinis causa, sicut dicitur, ecclesiae
suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius
presbiteri permittas preiudicium generari, sed in loco suo
eum fac sine aliqua dubietate restitui. Et infra: §. 1. Illud
autem karitatem tuam specialiter ammonemus, ut, si uera
fuerit huius suggestio, atque in suo ordine fuerit restitutus,
de presbitero, qui in loco eius ordinatus est, subtiliter districteque
esse sollicitus debeas. Et si quidem sine datione
aliqua ad eundem ordinem uenit, ut in symoniacam heresim
non potuisset incidere, in aliam quamcumque ecclesiam
uacantem eum uolumus ordinari. Sin autem in eum
quippiam (quod auertat Dominus) tale fuerit repertum, ipso
etiam presbiteratus priuetur ordine, quem non causa
replendae necessitatis ecclesiae, sed sola conprobatur ambitione
suscepisse.

C. IV. Pro infirmitate uel egritudine pontifices non sunt abiciendi, nec in eorum loco alii substituendi.

Item Nicolaus Aluino Iouauiensi Archiepiscopo.
Pontifices, qui aliqua occupantur infirmitate uel egritudine,
abiciendi non sunt, nec alios in eorum loco consecrari
oportet, nisi ex hac fuerint luce subtracti. Quod si de
ministerio sibi concesso conqueruntur, que licita sunt sacerdotes
expleant. In his uero, que his presumere non licet,
uicinorum usque ad recipiendam sanitatem episcoporum
auxilia subrogentur, et hoc cum cautelae studio peragant,
ne per necessitatis occasionem presumptionis pullulet ambicio.
Episcopos uero, qui dominici gregis suscipiunt
curam atque sollicitudinem, ab amministratione eorum discedere
non oportet, ut accepti talenti pulcritudo non deleatur,
sed certamine eorum salubriter augeatur et triplicetur.

C. V. Viuente episcopo alius sibi succedere non ualet.

Item ex epistola Cipriani Episcopi et Martiris.
Factus est Cornelius episcopus de Dei et Christi eius
iudicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis,
que tunc affuit, suffragio, de sacerdotum antiquorum et
bonorum uirorum consensu cum nemo ante se factus
esset, cum Fabiani locus, id est cum locus Petri et gradus
cathedrae sacerdotalis uacaret, quo occupato et de
Dei uoluntate, atque omnium nostrum consensione firmato,
quisquis iam episcopus fieri uoluerit, foris fiat
necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui
ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, licet
de se multum iactans et plurimum sibi uendicans, profanus
est, alienus est, foris est. Et cum post primum esse
non possit, quisquis post unum, qui solus esse debet
factus est, iam non secundus ille, sed nullus est.

C. VI. Non est episcopus qui in locum irrepserit uiuentis.

Item eiusdem.
Nouatianus episcopus non est, qui Cornelio episcopo
in ecclesia a sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus
episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur,
et cum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in
multa membra diuisa, item episcopatus unus, multorum
episcoporum concordi numerositate diffusus, ille post Dei
traditionem, post connexam et ubique coniunctam catholicae
ecclesiae unitatem, humanam conatur ecclesiam
facere, et per plurimas ciuitates nouos suos apostolos mittit,
ut quedam recentia institutionis suae fundamenta constituat;
cumque iampridem per omnes prouincias et per urbes
singulas ordinati sint episcopi in etate antiqui, in fide integri
in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super
eos creare alios pseudoepiscopos audet, quasi possit aut
totum orbem noui conatus obstinatione peragrare, aut ecclesiastici
ordinis conpaginem discordiae suae
seminatione rescindere, nesciens scismaticos semper inter
initia feruere, incrementa uero habere non posse, nec
augere quod illicite ceperint, sed statim cum praua sua
emulatione deficere. Et infra: §. 1. Qui ergo nec unitatem
Spiritus, nec coniunctionem pacis obseruat, et se ab ecclesiae
uinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec
potestatem potest habere, nec honorem, qui episcopatus nec
unitatem uoluit habere, nec pacem.

C. VII. Non est in ecclesia qui cum episcopo pacem non habet.

Idem ad Pappianum. [eodem lib. IV. epist. 6.]
Scire debes episcopum in ecclesia esse, et ecclesiam in
episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in ecclesia non


esse, et frustra sibi blandiri eos, qui pacem sacerdotibus
Dei non habentes obrepunt, et latenter apud quosdam
communicare se credunt, quando ecclesia, que catholica una
est, scissa non sit neque diuisa.

C. VIII. Suo iure quis cedere non debet.

Idem. [ad Iubaianum]
Quam periculosum sit in diuinis rebus ut quis cedat
iure suo et potestate, scriptura sancta declarat, cum
Esau primatus suos inde perdidit, nec recipere
postmodum potuit, quod semel cessit.

C. IX. Perditionem sibi adquirunt qui ab episcopis recedentes unitatem ecclesiae scindunt.

Idem. [lib. I. epist. 6. ad Magnum]
Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, et
quam sine spe sint, et perditionem sibi maximam de indignatione
Dei adquirant qui scisma faciunt et relicto episcopo
alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat scriptura
diuina in libris Regnorum, ubi a tribu Iuda et
Beniamin decem tribus scissae sunt, et relicto rege suo
alterum sibi foris constituerunt. "Et indignatus est,"
inquit, "Dominus semini omni Israel, et demoliuit
eos, et dedit eos in direptionem, donec abiceret eos a
facie sua, quia dissipatus est Israel a domo Dauid, et constituerunt
sibi regem Ieroboam, filium Nabath." Indignatum
esse Deum dixit, et eos in perditionem dedisse,
quia ab unitate dissipati alterum sibi regem constituissent.
Et tanta indignatio Domini extitit aduersus illos, qui
scisma fecerunt, ut etiam cum homo Dei ad Ieroboam
missus esse, qui ei peccata sua exprobraret atque
ultionem futuram prediceret, panem apud illos edere et
aquam bibere uetaretur. Quod cum non custodisset et contra
preceptum Domini prandisset, statim diuina censura
percussus est, ut inde regrediens inpetu ac morsu
leonis in itinere necaretur. §. 1. Sed adhuc in euangelio
suo Dominus, maiorem suae intelligentiae
lucem manifestat, quod idem, qui tunc se a tribu Iuda
et Beniamin sciderant, et Ierosolimis relictis Samariam
secesserant, inter pseudoprophetas et gentiles conputarentur.
Nam cum primum discipulos in ministerium
salutis mitteret, mandauit et dixit: "In uiam gentium
ne abieritis, et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis."
Ad Iudeos prius mittens gentiles adhuc
preteriri iubet. Addendo autem et ciuitatem Samaritanorum
debere omitti, ubi erant scismatici, ostendit scismaticos
gentibus adequari. Et post pauca: §. 2. Quod
uero eundem, quem nos Deum Patrem, eundem


eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec
hoc adiuuare tales potest. Nam et Chore, et Dathan, et
Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum
nouerant, pari lege et religione uiuentes unum et uerum
Deum, qui colendus atque inuocandus fuerat, inuocabant:
tamen quia loci sui ministerium transgressi et contra
Aaron sacerdotem, qui sacerdotium legitimum dignatione
Dei atque ordinatione perceperat, sacrificandi sibi licentiam
uendicauerunt, diuinitus percussi penas statim pro
illicitis conatibus penderunt, nec potuerunt rata esse et
proficere sacrificia irreligiose et illicite contra ius diuinae
dispositionis oblata. Thuribula quoque ipsa, in quibus
incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de cetero
essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis
diuinae memoriam corrigendi posteris exhiberent, iussu
Domini conflata atque igne purgata, in laminas ductiles
producuntur, et affiguntur altari, secundum quod loquitur
diuina scriptura: "Memoriale," inquit, "filiis Israel,
ut non accedat quisquam alienigena, qui non est ex semine
Aaron, inponere incensum ante Dominum ut non sit
sicut Chore." Et tamen illi scisma non fecerant, nec
foras egressi contra Domini sacerdotes inpudenter atque
hostiliter rebellauerant, quod nunc hi ecclesiam scindentes,
et contra pacem atque unitatem Christi rebelles,
cathedram sibi constituere, et primatum assumere, et
baptizandi atque offerendi licentiam uendicare conantur
etc.

C. X. Non est defendendus qui uiuentis locum inuadit.

Item Leo IV. Nomenio, Duci Britanniae.
Non furem, et latronem, qualem Gislardum esse
sentimus in Nannetica sede, qui uiuentis (quod non licuit)
non timuit locum usurpare, pro cuiuscumque muneris donis
ultra debes defensare.

C. XI. Non licet episcopo ecclesiam suam dimittere.

Item Euaristus Papa. [epist. II.] omnibus Episcopis.
Sicut uir non debet adulterare uxorem suam, ita nec
episcopus ecclesiam suam, id est ut illam dimittat, ad quam
consecratus est. Et sicut uxori non licet dimittere
uirum suum, ut alteri se uiuente eo matrimonio societ ut
eum adulteret, licet fornicatus sit eius uir, sed iuxta Apostolum
aut uiro suo debet reconciliari, aut manere innupta,
ita ecclesiae non licet dimittere episcopum suum, aut se ab
eo segregare, ut alterum uiuente eo accipiat; sed aut
ipsum habeat, aut innupta maneat, id est alterum episcopum
suo uiuente non accipiat, ne aut fornicationis aut
adulterii crimen incurrat. Si uero adulterata fuerit, id est


si se alteri iunxerit, aut super se alterum episcopum
adduxerit, aut esse fecerit uel desiderauerit, per acerrimam
penitentiam aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta
permaneat. §. 1. Episcopo uero oportet oportune et
inportune, atque sine intermissione ecclesiam suam docere,
eamque prudenter regere et amare, ut a uiciis se abstineat
et salutem consequi possit eternam. Et illa cum tanta reuerentia
eius doctrinam debet suscipere, eumque amare et
diligere ut legatum Dei et preconem ueritatis.
Gratian. Ecce his auctoritatibus patenter ostenditur, quod
episcopo uiuente alius superordinari non potest, nec etiam pro
eius egritudine. Sed illud Gregorii intelligendum est, quando ille,
qui egrotat, alium sibi substitui non rogat. Ceterum, quando
aliquis uel senectute, uel infirmitate grauatus susceptum offitium
amministrare non ualet, si alium sibi substitui petierit, rationabiliter
fieri potest. Unde in eodem capitulo sequitur: "Si uero idem
Iohannes fortasse pro molestia sua petierit, ut ab episcopi
honore debeat uacare, eo petitionem dante scripto, concedendum
est; aliter id facere non ualemus." Hinc etiam
B. Augustinus episcopo suo nondum defuncto, sed senectute
grauato, cathedram episcopalem suscepit.
Unde in epistola Paulini [unica] ad Romanum legitur:

C. XII. Augustinus non tam successit quam accessit.

Non autem hoc tantum scripsimus gratulandum,
quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc
curam Dei gratia meruerit Africanae ecclesiae ut
uerba celestia Augustini ore perciperet, qui ad maiorem
dominici muneris gratiam nouo more prouectus ita consecratus
est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed
accederet. Nam incolumi Valerio Ipponensis ecclesiae episcopo
coepiscopus Augustinus est.
Gratian. Hoc idem probatur auctoritate B. Gregorii, qui
Ariminensi episcopo, dolore capitis laboranti, alterum subrogauit,
ita scribens in [VII. libr.] Registro suo, [Indict. 2., ep. 49.]
capitulo 238.:

C. XIII. Episcopo grauato infirmitate alius subrogari potest.

Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis, quia
notum est, inpediente molestia, Ariminensis ecclesia
pastorali hactenus ac sacerdotali sit regimine destituta,
dudum fraternitas uestra cognouit. Quem dudum habitatorum
illius loci precibus permoti sepius hortati sumus,
ut si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia, melioratum
esse se sentiret, ad suam auxiliante Deo reuerteretur
ecclesiam. Qui datis induciis in hoc quadriennio expectatur.
Quem, dum cleri, uel ciuium huc
uenientium, nosque precibus arguentium instantius
hortaremur, ut, si ualeret, cum eis auxiliante Domino
remearet, datis scriptis suplicatione nos petit, ut


quia ad eiusdem ecclesiae regimen uel susceptum offitium
pro eadem, qua detinetur, molestia assurgere nullatenus
posset, ecclesiae Christi episcopum ordinare deberemus.
Unde, quia cunctarum ecclesiarum iniuncta cura sollicitudinis
nos constringit, ne diutius gregi fidelium desit
pastoralis custodia, illorum precibus huius ex sui
inpossibilitate renunciatione conpulsi, uisum est nobis
eidem Ariminensi ecclesiae debere episcopum ordinari,
et datis ex more preceptis, clerum plebemque eiusdem
ecclesiae non destitimus ammonere, quatinus ad eligendum
sibi antistitem concordi prouisione concurrant. Hortamur
ergo, ut fraternitas uestra eum, quem uno consensu
omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse
noscuntur, ad se faciat euocari, quem cauta ex omnibus examinatione
discutite, et si, in eo, que in textu Eptatici
continentur, minime Domino opitulante fuerint reperta,
atque fidelium personarum relatione eius quoque uita
uobis placuerit, ad nos eum cum decreti uestri pagina,
addita quoque testificationis epistola destinate, quatinus
eiusdem a nobis ecclesiae Domino disponente consecretur
antistes.

C. XIV. De eodem.

Item ex eodem capitulo 232. ad Eleutherium Episcopum.
Quamuis triste nobis sit ualde quod loquimur, atque fraterna
nos conpassione potius arguat, quam aliquid
de auditis diffinire permittat, suscepti tamen sollicitudo
regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo, magna nos
ecclesiis cura prospicere, ne qua earum possit utilitas
deperire. Peruenit igitur ad nos quibusdam referentibus,
quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse,
ut quod mente alienata agere soleat gemitus et fletus
audire sit. Ne ergo languente pastore grex (quod absit)
insidiatoris laniandus dentibus exponatur, uel ecclesiae
ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est prouisione
tractare. Et ideo, quia uiuentem episcopum ab offitio
suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco
eius (nisi recusante eo) nulla sinit ratio ordinari; sed si
interualla egritudinis habere est solitus, ipse data petitione
non se ulterius ad hoc ministerium subuertente infirmitate
posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum.
Quo facto omnium solempniter electione alter, qui
dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen, ut quousque
eundem episcopum in hoc seculo uita tenuerit, sumptus
ei debiti de eadem ecclesia ministrentur. Enimuero si
nullo tempore ad sanae mentis redit offitium, persona fidelis
ac uitae probabilis est eligenda, que ad regimen ecclesiae
idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare,
inquietos sub disciplinae uinculo constringere, ecclesiasticarum
rerum curam gerere, et maturum atque efficacem


in omnibus se exhibere, qui etiam episcopo, qui nunc
egrotat, superstes, loco eius debeat consecrari.
II. Pars. Gratian. Ne autem huiuscemodi passionibus
sacerdotibus subito occupatis ceptum offitium inexpletum remaneat,
institutum est, ut sacerdos, siue psallens siue sacrificans, alios
secum habeat, qui, si huiusmodi casus interuenerit, inchoata
misteria perficere ualeant.
Unde in Tolletano Concilio XI. [c. 14.]

C. XV. Quisque sacrificans sacerdotem sibi uicinum habeat, qui cepta sacramenta expleat, si ei aliqua necessitas ingruerit.

Illud diuini oraculi mente singuli precauentes,
quo scribitur: "Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet
subleuantem," summopere nobis uerendum est et cauendum,
ne horis illis atque temporibus, quibus Domino
psallitur uel sacrificatur, unicuique diuinis offitiis singulariter
insistenti perniciosa passio uel quelibet corporis ualitudo
occurrat, que aut corpus subito obrui faciat, aut mentem
alienatione uel terrore confundat. Huiusmodi ergo casibus
precauentes necessarium duximus instituere,
ut ubi temporis, uel loci, siue clerici copia suffragatur
habeat quisquis ille canens Deo atque sacrificans
post se uicini solaminis adiutorem, ut si aliquo casu ille, qui
offitia inpleturus accedit, turbatus fuerit uel ad terram elisus,
a tergo semper habeat qui eius uicem exequatur intrepidus.

C. XVI. Si sacerdos necessitate preoccupatus fuerit, cepta sacramenta per alium expleantur.

Item ex Concilio Tolletano VIII. [c. 2.]
Nichil contra ordinis statutum temeritatis ausu presumatur,
neque illa, que summa ueneratione censentur,
ulla presumptione soluantur, cum ad hoc tantum
fieri iussa sunt, ne interrupta noscantur,
ne languoris prouentu robore salutis natura priuetur. Non
ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed sacris
etiam ministeriorum Dei prouidetur sollicitudine.
Censuimus ergo conuenire, ut cum a sacerdotibus
missarum tempore sancta misteria consecrantur, si egritudinis


accidat cuiuslibet euentus, quo ceptum nequeat
consecrationis explere ministerium, sit liberum episcopo
uel presbitero alteri consecrationem exequi cepti
offitii. Non enim aliud ad supplementum initiatis misteriis
conpetit, quam aut incipientis aut subsequentis
benedictione conpleta sint sacerdotis, quia nec perfecta
uideri possunt, nisi perfectionis ordine conpleantur.
Cum enim simus omnes in Christo unum, nichil contrarium
diuersitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas
fidei representat. Quod etiam consultum cuncti ordinis
clerici indiuiduum sibi esse non ambigant, sed, ut
premissum est, precedentibus alii libenter pro conplemento
succedant. Nec tamen quod naturae languoris
causa consulitur in presumptionis perniciem conuertatur,
nullus post cibum potumque quemlibet minimum
sumptum missas facere, nullus absque patenti prouentu
molestiae minister uel sacerdos, cum ceperit,
inperfecta offitia presumat relinquere omnino. Si quis
hoc temerarie presumpserit, excommunicationis sententiam
sustinebit.
III. Pars. Gratian. Ecce, quod episcopo petente, precibus
etiam populi, infirmitate grauato alius possit subrogari, patenter
monstratur. Senectute autem grauato non successor, sed
coadiutor dari debet, qui ei decedenti in locum regiminis succedat.
Sic Augustinus dicitur accessisse, non successisse Ypponensium
episcopo.
Hinc etiam Zacharias Papa scribit Bonifatio
Maguntino Archiepiscopo:

C. XVII. Senectute grauato coadiutor est dandus, qui morienti succedat.

Petisti, ut cum nostro consultu pro superueniente
tibi senectute atque corporis inbecillitate, si inuenire
poteris alium in eandem sedem, in qua prees, pro
tua persona debeas collocare. Nos uero adiutore Deo
consilium prebemus tuae sanctitati, ut pro salute animarum
rationabilium fautore Christo sedem, quam obtines,
Maguntinae ecclesiae nequaquam relinquas. Sin uero
Dominus dederit iuxta tuam petitionem hominem perfectum,
qui possit sollicitudinem habere, et curam pro salute animarum


pro tui persona ordinabis illum episcopum, eritque in
euangelio tibi credito et ministerio Christi portando in
omni loco requirens et confortans ecclesiam Dei. Item:
§. 1. Si eundem uoluerit diuina clementia post diem tui
transitus superesse, si eum aptum cognoueris, et in tua
uoluntate fuerit diffinitum, ea hora, qua te de presenti seculo
migraturum cognoueris, presentibus cunctis tibi successorem
designa, ut huc ueniat ordinandus. Hoc nulli alii concedi
patimur, quod tibi karitate cogente largiri censuimus.
Item: §. 2. De eo autem, quem tibi successorem constituere
dixisti, ut te iubente in tuo loco eligatur episcopus,
hoc nulla ratione concedi patimur, quia contra omnem
ecclesiasticam regulam uel instituta Patrum esse monstratur;
sed uolumus, ut tibi ministret, et sit in euangelio
Christi adiutor. §. 3. Nimis enim reprehensibile
esse manifestum est, ut te uiuente alium tibi substituamus;
sed hoc conmonemus, ut orare non cesses, ut tibi Deus
illum successorem concedat, qui ei possit esse placabilis, et
populum irreprehensibiliter regere ualeat.

C. XVIII. Non successor, sed coadiutor uiuenti episcopo datur.

Item Pelagius Papa Clero Narniensi.
Quia frater et coepiscopus noster Iohannes, ecclesiasticae
utilitatis studio suadente, et naturae suae simplicitate laudabili
consideratione tractata, ob hoc, quod se in gerenda
patrimonii gubernandi cura uel in disciplina ecclesiastica
conseruanda minime fatetur idoneum, Constituti presbiteri
ad hec explenda sibi poposcit adhiberi personam,
ut ea, que sunt necessaria, conpetenti disponente sollicitudine,
nichil indecens uel inutile fieri permittatur. Ideoque
presenti uobis iussione precipimus, ut seruata primo
in loco memorato episcopo reuerentia, quam nos
conuenit inculpabiliter exhibere, in omnibus, que ad diuini
cultus obsequium pertinent, uel ecclesiasticae utilitatis
cura peragere suaserit, prebeatis obedientiam conpetentem,
ut in nullo dispositionibus eius spiritu contumaci
resultantes, imo conpetenti uigilantiae uestrae studio, que
pro ecclesiastica utilitate gerenda monuerit, adinplentes,
ut his ita dispositis et consueta uobis stipendia
ministrentur, et quecumque in prefato ecclesiae patrimonio
uel de rebus ad eam pertinentibus repetendis sunt
necessaria, conpleantur.
Gratian. Illud uero Cipriani de hereticis intelligendum
est, qui catholicorum ecclesias sibi usurpare contendunt. §. 1.
Illud uero Euaristi Papae tunc intelligendum est, quando nec
ineuitabilis necessitas (persecutorum uidelicet) nec apostolica aut
regularis mutacio, sed sola ambicio episcopum de ecclesia ad
ecclesiam transire cogit. §. 2. Unde cum in principio sui capituli
diceret: "Episcopus non debet dimittere ecclesiam suam," subsequenter
adiunxit: "Absque ineuitabili necessitate, aut apostolica
uel regulari mutacione, et alteri se ambitus causa coniungere."


IV. Pars. §. 3. Ambicionis enim causa quicumque ecclesiae
suae mediocritate despecta ad maiorem ecclesiam transire
uoluerit, debet reuocari ad propriam. Quod si redire contempserit,
careat aliena et propria.
Unde in Niceno Concilio [cap. 15.] legitur:

C. XIX. Episcopus uel quilibet clericus relicta sua ecclesia non debet ad aliam transire.

Non oportet episcopum uel reliquos ordines de ciuitate
ad ciuitatem migrare; non episcopus, non presbiter, non diaconus
transeat. Si quis autem post diffinitionem sancti
et magni concilii tale quid agere temptauerit, et se huiusmodi
negotio mancipauerit, hoc factum prorsus in irritum
ducatur, et restituatur ecclesiae, cuius fuit episcopus,
aut presbiter, aut diaconus ordinatus.

C. XX. In monasterio deputetur episcopus, qui in ecclesia sua residere contempnit.

Item Gregorius Anthemio Subdiacono. [lib. V. epist. 23.]
Peruenit ad nos, Pimenium Amalfitanae ciuitatis
episcopum in ecclesia residere non esse contentum, sed
foris per diuersa loca uagari. Idcirco hac tibi auctoritate
precipimus, quatinus hoc de cetero facere non presumat,
sed in ecclesia sua sacerdotali more resideat. Quem si forte
non emendare post tuam interminationem cognoueris,
in monasterium eum deputare, et nobis curabis modis
omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum
preceptione cognoscas.

C. XXI. Episcoporum nulli conceditur principalem cathedram relinquere, et ad alium ecclesiam se conferre.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. c.]
Placuit, ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra
ad aliquam ecclesiam in diocesi constitutam se
conferre, uel in re propria diucius, quam oportet, constitutum
curam uel frequentationem propriae cathedrae
negligere.

C. XXII. Intercessori cathedram, cui datus est, tenere non licet.

Item ex eodem. [Cartaginensi V. c. 8.].
Constitutum est, ut nulli intercessori sit licitum, cathedram,
cui intercessor datus est, quibuslibet populorum
studiis uel seditionibus retinere, sed dare operam, ut intra
annum eisdem episcopum prouideat. Quod si neglexerit,
anno exempto interuentor alius tribuatur.

C. XXIII. Excommunicentur clerici, qui relicta sua ecclesia ad eam redire noluerint.

Item ex eodem.
Si qui uero sine respectu Dei agentes, et timorem
Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta


custodientes, recesserint ab ecclesia sua, siue presbiter
siue diaconus, uel in quocumque ecclesiastico ordine positi
fuerint, non debent suscipi in ecclesia, sed omni
necessitate cogantur, ut redeant ad ecclesiam suam.
Quod si permanserint, excommunicare eos oportet.

C. XXIV. De eodem.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 3.]
Si quis presbiter, uel diaconus, uel quilibet clericus, deserta
sua ecclesia, ad aliam transeundum esse crediderit,
et ibi paullatim temptet, quo migrauit, perpetuo permanere,
ulterius ministrare non debet, presertim si ab
episcopo suo ad reuertendum fuerit exhortatus. Quod si
post euocationem sui episcopi non obedierit, sed inobediens
perseuerauerit, omnimodis ab offitio suo deponi
debere, nec aliquando spem restitutionis habere.
Si uero propter hanc culpam depositum alius episcopus
susceperit, et ipse a communi sinodo penam merebitur increpationis
tamquam ecclesiastica iura dissoluens.

C. XXV. Non licet episcopo ecclesiam suam relinquere et ad aliam transire.

Item ex eodem. [Antioceno, c. 21.]
Episcopum de diocesi ad diocesim non debere
transire, neque si se ipsum ingesserit, neque si a populis
fuerit uiolenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis
suadeatur; manere autem eum debere in ecclesia
Dei, quam ab initio sortitus est, et non ab ea alibi demigrare,
secundum regulam super hoc olim a Patribus constitutam.

C. XXVI. De eodem.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 5.]
Propter eos episcopos siue clericos, qui de ciuitate ad
ciuitatem transeunt, placuit diffinitiones datas a sanctis Patribus
habere propriam firmitatem.

C. XXVII. Alienae plebes ab episcopo non usurpentur.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 20.]
Placuit, ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae,
nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim
collegam suum.

C. XXVIII. Alienos clericos ordinare uel altaria consecrare episcopo non licet.

Item Anacletus.
Episcopus in diocesi aliena ad alienos clericos ordinandos
uel altaria consecranda inruere non debet. Quod si
fecerit, amotis his, quos ordinauit, altaris tantum consecratione
manente, transgressor canonum anno a
missarum celebritate cessabit.

C. XXIX. Diebus solempnibus clericus ecclesiae suae deesse non debet.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 64.]
Si quis in clero constitutus ab ecclesia sua diebus solempnibus
defuerit, id est Natiuitate Domini, Epiphania,
Pasca, uel Pentecoste dum potius secularibus lucris
studet quam seruitio Dei parere, conuenit, ut triennio
a communione suspendatur. §. 1. Similiter diaconus uel
presbiter, si per tres ebdomadas ab ecclesia sua defuerit,
huic dampnationi succumbant.

C. XXX. Remouendus est episcopus ab ecclesia, cui inrepserit et ad suam redire cogendus.

Item Ylarius Papa. [Episcopis Tarracon. c. 3.]
Remoto ab ecclesia Barchinonensi atque ad suam
remisso Yreneo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam
uoluntatibus, que per ecclesiasticarum legum
ignorantiam desiderant quod non licet obtinere, talis protinus
de clero proprio Barchinonensibus ordinetur episcopus,
qualem te precipue, frater Ascani, oporteat eligere et
deceat consecrare, ne si aliter forte factum sit non
sine obiurgatione maxime tui nominis retundat nostra
preceptio, quod in iniuriam Dei (a quo specialiter sacerdotalium
est gratia dignitatum) didicerimus admissum.

C. XXXI. Qui alienam cathedram appetit, ab ea expulsus etiam propria careat.

Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio, Thessalonicensi
Episcopo. [ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 8.]
Si quis episcopus suae ciuitatis mediocritate despecta
amministrationem celebrioris loci ambierit, et ad
maiorem se plebem quacumque ratione transtulerit, a
cathedra quidem pellatur aliena, carebit etiam propria,
ut nec illis presideat, quos per auariciam concupiuit, nec
illis, quos per superbiam spreuit. Suis igitur terminis
quisque contentus sit, nec supra mensuras iuris sui
affectet augeri.

C. XXXII. Qui contemptu minoris ad maiorem aspirat utraque careat ecclesia.

Item ex Concilio Meldensi. [c. 30.]
Si quis de ordine sacerdotali contemptu minoris ecclesiae
ambitiose et inprobe ad potiorem aspirauerit, canonica erga
eum diffinitio conseruetur, hoc est ut utraque careat.
Gratian. Qui uero precio ecclesiam uacantem ingressus
fuerit, ab offitio suo deponendus est, sicut in Rotomagensi
Concilio legitur:

C. XXXIII. Deiciatur a clero qui muneribus ecclesiam adquirere temptat.

Sancitum est atque omnibus modis prohibitum, ut


si quis presbiter inuentus fuerit alicui clerico uel
laico munera dare uel dedisse, aut aliam pecuniam tribuere,
ut alterius presbiteri ecclesiam uacantem precio
turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a
regula.
V. Pars. Gratian. Quod uero communi consilio
atque aliorum utilitate mutaciones episcoporum fieri possint
et in ecclesiis, a quibus recesserint, eis uiuentibus alii substitui
ualeant, Anterius Papa demonstrat, [epistola VII.] scribens
omnibus Episcopis:

C. XXXIV. Necessitatis uel utilitatis causa episcoporum mutaciones fieri possunt.

Mutaciones episcoporum scitote communi utilitate
atque necessitate fieri licere, sed non propria cuiusquam
uoluntate aut dominacione. Petrus sanctus magister
noster et princeps apostolorum de Antiochia ciuitate
utilitatis causa est translatus Romam, ut ibidem
proficere potius posset. Eusebius quoque de quadam
ciuitate parua apostolica auctoritate mutatus est in
Alexandriam. Similiter Felix de ciuitate, in qua ordinatus
erat, electione ciuium propter doctrinam et bonam
uitam, quam habebat, auctoritate huius sanctae sedis
et communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac
populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim
transit de ciuitate ad ciuitatem, nec transfertur de
minori ad maiorem, qui hoc non ambitu, nec propria
uoluntate facit, sed aut ui a propria sede pulsus, aut
necessitate coactus, aut utilitate loci uel populi, non
superbe, sed humiliter ab aliis translatus est.
§. 1. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare
regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quociens
utilitas aut necessitas exegerit supradicto modo et mutare
et intronizare potestatem habent, non tamen sine
sacrosanctae Romanae sedis auctoritate et licentia. §. 2.
Alia etenim causa est utilitatis, alia auariciae et
presumptionis atque propriae uoluntatis.

C. XXXV. Causa necessitatis mutaciones episcoporum fieri possunt.

Item Pelagius Papa [II.] Benigno Archiepiscopo.
[epist. II.]
Scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis
et utilitatis, aliud presumptionis ac propriae
uoluntatis. Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem,


id est qui non auariciae causa, aut dominacionis, aut propriae
uoluntatis uel dilectionis suae migrat de ciuitate
ad ciuitatem, sed causa necessitatis et utilitatis mutatur.
Nam et plurimorum utilitas unius utilitati uel
uoluntati preferenda est. Aliud est enim mutare, et
aliud mutari. §. 1. Nam aliud est sponte transire,
et aliud coacte aut necessitate uenire. Unde non isti
mutant ciuitatem, sed mutantur, quia non sponte, sed
coacte hoc agunt. §. 2. Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas
regulas, qui hoc negant causa utilitatis uel
necessitatis fieri posse, quociens communis necessitas aut
utilitas persuaserit.

C. XXXVI. Christum negare conuincitur qui necessitatem patientibus misericordiam non inpendit.

Idem ad eundem.
Omnis, qui gemebat et qui uexabatur a Saul,
fugiebat et ueniebat ad Dauid. Si rex piissimus atque
iustissimus Dauid sciret peccatum esse, persecutionem
fugientes et transeuntes de loco ad locum et de ciuitate
ad ciuitatem recipere, tales nequaquam reciperet, nec
secum teneret, neque in aliis ciuitatibus eos collocaret.
Qui enim persecuntur Domini episcopos, eosque de ciuitatibus
ad ciuitates transire conpellunt, non eos tantum persecuntur,
quantum Dominum nostrum Iesum Christum,
cuius legatione funguntur. Nec ipsi in hoc peccant episcopi,
quoniam non sponte, sed coacte hoc agunt, sed ipsi,
qui eos persecuntur, nec ipsis episcopis hoc inputari
potest, sed illis, qui hoc agere eos cogunt. §. 1. Qui
autem negant misericordiam faciendam fugientibus et
necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est
misericordia et ueritas. §. 2. Negant misericordiam
necessitatem patientibus, qui populis indigentibus diuinis
ministeriis, et non habentibus proprium episcopum, qui
eos instruat, causa utilitatis atque necessitatis ut ex alia
ciuitate, licet minor sit, in ea, que non habet episcopum
doctiorem uel utiliorem, meliori consilio, non sponte
transeuntem, sed maiorum exhortacione mutare, aut episcopum
eiectum et persecutionem patientem causa utilitatis
aut necessitatis intronizare nolunt.

C. XXXVII. Non ambicione, sed sinodali auctoritate de ecclesia ad ecclesiam episcopus transeat.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 27.]
Episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambicionem


non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus.
Sane si utilitas ecclesiae poposcerit, decreto pro
eo clericorum et laicorum episcopis porrecto, in presentiam
sinodi transferatur, nichilominus alio in loco
eius episcopo subrogato. Inferioris uero gradus sacerdotes
uel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad
alias ecclesias transmigrare.

C. XXXVIII.

Item ex eodem. [Cartaginensi IV. c. 33.]
Episcopi uel presbiteri si causa uisitandi ad ecclesiam
alterius episcopi uenerint, in gradu suo suscipiantur,
et tam ad uerbum faciendum quam ad oblationem consecrandam
inuitentur.

C. XXXIX. Ecclesia unius episcopi ab alio disponi non debet.

Item Calixtus Papa omnibus Episcopis. [epist. II. c. 3.]
Sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, uel
iudicari, aut disponi, nisi a proprio uiro eo uiuente permittitur,
sic nec uxor episcopi, que eius ecclesia uel parrochia
indubitanter intelligitur, eo uiuente absque consilio eius
et uoluntate alteri iudicare, uel disponere, aut eius
concubitu, id est ordinatione, frui, non conceditur.
Unde ait Apostolus: "Alligata est uxor legi uiri,
quamdiu uir eius uiuit, eo uero defuncto soluta est a lege
uiri." Similiter sponsa episcopi (quia sponsa uxorque
eius dicitur ecclesia) illo uiuente ei alligata, eo
defuncto soluta est. "Et cui uoluerit nubat, tantum
in Domino," id est regulariter. Si enim eo uiuente alteri
nupserit, adultera iudicabitur. Similiter et ille, si aliam
sponte duxerit, adulter estimabitur, et communione priuabitur.
Si autem persecutus in sua fuerit ecclesia, fugiendum
est illi ad alteram, eique sociandum, dicente
Domino: "Si persecuti uos fuerint in una ciuitate fugite
in aliam." Si autem utilitatis causa fuerit mutandus non
per se hoc agat, sed fratribus inuitantibus cum auctoritate
huius sanctae sedis faciat, non tamen ambitus
causa, sed aut utilitate aut necessitate, ut dictum
est.
VI. Pars. Gratian. Hoc non solum de episcopis uerum
etiam de quibuslibet ecclesiae ministris intelligitur, ne uidelicet in
locum uiuentis alter obrepat.
Unde B. Gregorius scribit Salonitano Episcopo, de eo,
qui in archidiaconatum alterius se promoueri consenserat:
[lib. II. Indict. 10. epist. XIV. et XVI.]

C. XL. Deponatur qui locum alterius inuadere non timet.

Eum, qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum
alterius se prouehi consensit, ab eiusdem archidiaconatus
honore deponimus. Qui si ulterius in loco eodem ministrare
presumpserit, se participatione sacrae communionis
nouerit esse priuatum.

C. XLI. In una ecclesia duo prelati esse non debent.

Idem ad Rusticum Monachum. [ep. IV.]
In apibus princeps unus est; grues unam secuntur
ordine litterato; inperator unus, iudex unus prouinciae.
Roma condita duos fratres simul habere reges
non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero
Esau et Iacob bella gesserunt; singuli ecclesiarum episcopi,
singuli archiepiscopi, singuli archidiaconi, et omnis ordo
ecclesiasticus suis rectoribus nititur.
VII. Pars. Gratian. Ecce in quibus casibus episcopo
uiuente alius potest ei substitui, quamquam secundum rei ueritatem
non uiuente episcopo talis probetur succedere. Translatus
enim ab una ciuitate ad aliam desinit esse episcopus illius
ciuitatis, a qua transfertur, atque ideo qui huic succedit non
uiuenti, sed defuncto quodammodo episcopo probatur substitui.
Sed inter eum, qui hostilitatis necessitate, et eum, qui utilitatis
causa transfertur, hoc interest, quod ille, qui metu hostilitatis ad
aliam transit, si priorem contigerit aliquando ab hostibus liberam
fieri, ad eandem illum redire oportet.
Unde Gregorius Papa scribit Iacobo Episcopo
Squillatino capitulo 25.:

C. XLII. Qui metu hostilitatis ad alium locum transierit postea ad suam ecclesiam redire oportet.

Pastoralis offitii cura nos ammonet, destitutis ecclesiis
proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum
pastorali sollicitudine gubernare debeant. Propterea te
Iohannem ab hostibus captiuatum Lesimanae ciuitatis
episcopum in Squillitana ecclesia cardinalem necesse
duximus statuere sacerdotem, ut et susceptam semel
animarum curam intuitu futurae retributionis inpleas. Et
licet tua sis hoste inminente depulsus, aliam, que a
pastore uacat, debes ecclesiam gubernare, ita tamen, ut
si ciuitatem illam hostibus liberam effici et Domino
protegente ad priorem statum contigerit reuocari, in
eam, in qua prius ordinatus es, ecclesiam reuertaris;
sin autem predicta ciuitas continua captiuitatis calamitate


premitur, in hac, in qua es incardinatus a nobis, debeas
ecclesia permanere.
Gratian. Qui uero causa utilitatis transfertur nequaquam
ad priorem redire cogitur. Est etiam alius casus, in
quo episcopus uiuente episcopo substituitur. Cum enim aliquis
relicta priori cathedra sua auctoritate ad aliam transierit, si
alius ei substitutus fuerit, licet ille prioris ecclesiae episcopus esse
non desierit, substitutus tamen episcopatum habebit.
Unde Damasus, urbis Romae Episcopus, scribit omnibus
episcopis:

C. XLIII. De sacerdotibus, qui relictis ecclesiis suis ad alias migrarunt.

Eos sacerdotes, qui de ecclesiis ad ecclesias
migrauerunt, tamdiu a communione habuimus
alienos, quamdiu ad eas redierint ciuitates, in quibus
sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante
in locum uiuentis est ordinatus, tamdiu uacet a
sacerdotii dignitate qui suam deseruit ciuitatem, quam
diu successor eius quiescat in Domino.
Gratian. Episcopalium etiam sedium mutaciones metu hostilitatis
interueniente nonnumquam fieri solent.


Unde Gregorius scribit Iohanni, Episcopo Belitrano:
[lib. II. epist. 11.]

C. XLIV. Necessitate temporis episcopalium sedium mutaciones fieri possunt.

Temporis qualitas nos ammonet episcoporum sedes,
constitutas antiquitus certis ciuitatibus, ad alia, que
securiora putamus, eiusdem diocesis loca transponere,
quo et habitatores securi ualeant degere, et barbaricum
possit periculum facilius declinari. Propterea
te Iohannem fratrem et coepiscopum nostrum Belitrensis
ciuitatis, sedemque tuam in loco quondam
Arenata ad S. Andream apostolum precipimus transmigrare,
quatinus ab hostilitatis incursu liberior
existere ualeas, et illic consuetudinem solempnium
festiue disponas.
VIII. Pars. Gratian. Item cum aliquis causa humilitatis
apostolica concessione de episcopali sede ad monachalem descenderit
subiectionem, alius loco eius subrogari poterit; ille uero ad
pontificatum resurgere nequaquam ualebit. Unde in quinta
actione Constantinopolitanae Sinodi, CCCLXXXIII.
Patrum, sub VIII. Iohanne Papa, cui prefuit Petrus presbiter
cardinalis, et Paulus Anchonitanus episcopus, et Eugenius Hostiensis
episcopus, apocrisarii Papae dixerunt:

C. XLV. Episcopus, qui causa humilitatis monachus efficitur, ad pontificatum redire non ualet.

Hoc nequaquam apud nos habetur, ut quicumque de
pontificali ordine ad monachorum descenderit uitam,
ulterius possit ad pontificatum reuerti. Item: §. 1. Precepit
sancta sinodus, ut quicumque de pontificali dignitate
ad monachorum uitam et penitentiae descenderit locum,
nequaquam ad pontificatum resurgat. Monachorum
enim uita subiectionis uerbum habet et discipulatus,
non docendi, uel presidendi, uel pascendi alios.
Gratian. Hoc ad penitentiam agendam, non ad quietem
seruandam quibusdam conceditur.
Unde Liberius Papa scribit omnibus Episcopis: [ep. II.]

C. XLVI. Pro infestationibus malorum non licet episcopo susceptum gregem relinquere.

Suggestum nobis est, quod pro preteritis laboribus
et infestationibus nonnulli uestrum assignatas sibimet
et a Deo conmissas relinquant plebes et in futurum
plures relinquere uelint ecclesias eas, quas tueri debent, et
pro ouibus sibi conmissis laborare negligant, et monasteriorum
se quieti tradere festinent, et uacationem ab
episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio uitam
ducere magis appetant, quam in his, que sibi conmissa
sunt, permanere, dicente Domino: "Beatus qui perseuerauerit
usque in finem." Unde namque est beata
perseuerantia, nisi de uirtute patientiae? quoniam secundum
apostolicam predicationem, "omnes, qui uolunt
pie in Christo uiuere, persecutionem patiuntur." Ideo
fratres karissimi, non uos afflictionum amaritudo a pio mentis
uestrae proposito coartet recedere. Considerantes,
quanta pro absolutione nostri et liberatione creator
noster dominus ac redemptor pertulerit, quibusue
se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a uinculis
potestatis dyabolicae liberaret. Attendite itaque uobis et
omni gregi, in quo uos Spiritus sanctus constituit episcopos
regere ecclesiam Dei, quam acquisiuit proprio sanguine,
ut non sit qui uos decipiat aut seducat in subtilitate
sermonis, ut plebes uobis conmissas relinquatis, et alicui
propter obprobrium malorum hominum quieti uos
tradatis, ut uos solummodo saluetis, et filios orphanos
relinquatis.

C. XLVII. In persecutionibus episcopus ecclesiam suam non deserat.

Item Nicolaus Unifredo Moriensis
ecclesiae Episcopo.
Sciscitaris itaque per Galdagarium presbiterum,
utrum, cum a Normannis episcopio depelleris, debeas
de cetero in monasterio conuersari. In quo scias, frater


karissime, quia, si perniciosum est proretam in tranquilitate
nauim deserere, quanto magis in fluctibus? Ubi non
dicimus, quod persecutorum non fugiamus (maximeque
paganorum) insidias, cum ad tempus seuiunt, et ob multitudinem
delictorum nostrorum nocendi facultatem diuinitus
assecuntur, presertim cum eis prodire ultro non debeamus,
et multos prophetas, et apostolos, ipsum quoque Dominum
huiusmodi fugisse insecutores luce clarius constet,
sed quod precipue nos, qui tamquam arietes ducatum gregibus
prebemus, imo qui et horum pastores sumus, Deo auctore
cum eis in periculis pro uiribus persistere pro certo
conueniat, et cum tranquillitas reddita diuina fuerit pietate,
sopitaque furentium infestatio mox gregem requirere,
in unum colligere, et eius animos celestis patriae pace
ac potissimum securitate predicata sursum erigere debemus.
Et tamdiu super eorum cautela oportet nos esse
sollicitos, ut, si Dei iudicio presentis temporibus commoda
fortassis amittunt, futurae uitae sperent se gaudia absque
ambiguitate percipere sempiterna.

C. XLVIII. Non est reprobatio, sed uirtutis probatio bonorum aduersitas.

Item Gregorius. [lib. VII. epist. 126. ad Recaredum
Regem.]
Aduersitas, que bonis uotis obicitur, probatio uirtutis
est, non iudicium reprobationis. Quis enim nesciat, quam
prosperum fuit quod B. Paulus apostolus predicaturus ad
Italiam ueniebat, et tamen ueniens naufragium pertulit?
Sed tamen nauis cordis in maris fluctibus integra stetit.
IX. Pars. Gratian. Hoc tunc seruandum intelligitur,
quando inter subditos aliqui inueniuntur, quibus prelatorum uita
proficiat, quando nec specialiter prelatus queritur, nec per
alios tuta potest esse ecclesiae salus, ne, si deserere incipiat quibus
prodesse potest, dicatur de eo: "Mercenarius autem, et
qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum
uenientem, et dimittit oues et fugit." Cum uero specialiter
queritur, fugiat exemplo Christi, qui a facie Herodis fugit in
Egiptum; fugiat exemplo Pauli, qui a fratribus per murum submissus
est in sporta. Unde Augustinus ait: "Fugiat
minister Christi, sicut Christus in Egiptum fugit; fugiat
quis specialiter queritur, dum per alios firmatur ecclesiae
salus." Hinc etiam ait discipulis: "Si uos persecuti
fuerint in unam ciuitatem, fugite in aliam." Hinc etiam
idem abscondit se, et exiuit de templo, quando Iudei tulerunt
lapides, ut iacerent in eum. Hinc etiam Augustinus ait de
eodem in Psalmo 54.: "Ecce elongaui fugiens illud
tangit, quod uitabat persequentes, ut occasionem irae demeret,
et manebat in desertis orans, in quo docebat nos in secreto conscientiae
quiescere, cum a malis premimur." Cum uero non
prelatorum tantum, sed totius ecclesiae salus queritur, fides
inpugnatur, necesse est, ut ex aduerso ascendant, et in die belli


se ipsos murum obponant pro domo Domini, animas suas
ponant pro ouibus suis, ut exemplo suae passionis accendant quos
sermone doctrinae diutius confirmare non ualent. Et hoc quidem
de manifestis persecutionibus. §. 1. Est et aliud genus persecutionis
quo Apostolus laborabat, dicens: "Quis
infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non
uror? etc." Hinc etiam Augustinus in Psalmo 101.: "Ossa,
id est fortes, quorum frixorium sunt qui scandalizantur; tantum
frigitur bonus quantum amat." Hinc idem in
Psalmo 30.: "Irascitur iustus peccatis palearum, non tamen
odit, in quo exstingueretur oculus; et uenter pro interioribus,
que turbantur, quando nec corripi possunt inpii, quibus non
clamat, quia defecit in dolore uita, uidens non proficere quod
predicat." §. 2. Hinc idem in Psalmo 69. utrumque genus
persecutionis distinguens: "Vox contribulatorum Christo,
id est martirum, inter passiones periclitantium, sed de capite
presumentium. Cum illis uox omnis iusti, cui ex karitate
habundans iniquitas Christianorum est passio, ut Loth corporalem
persecutionem a nullo in Sodomis sustinuit, sed a malis
eorum, cum quibus habitabat. Est ergo persecutio iusti, uel
a leone in inpetu, uel a dracone in insidiis, unde omnes clament:
Deus in adiutorium meum intende." §. 3. Cum autem a
uiciis subditorum prelatus affligitur, aliquando omnium est una
et insanabilis obstinatio, aliquando inueniuntur mali bonis
admixti. Quando boni simul cum malis habitant, non sunt deserendi
boni propter malos, ne peruerse malos euitando uincamus
quos fugimus ad gehennam, sed potius mali tollerentur
propter bonos. Unde Gregorius: "Abel esse rennuit quem
Cain malicia non exercet;" ferrum quippe nostrae mentis ad acumen
non potest peruenire ueritatis, nisi hoc alterius eraserit
lima prauitatis. Hinc etiam Augustinus: "Tu bonus tollera
malum etc." infra, de tollerandis malis, in prima causa
hereticorum. Hinc idem ait: "Maius malum in separatione
bonorum conmittimus, quam in coniunctione malorum
fugimus. §. 4. Tali non inputat Deus peccata sua, quia non
fecit; aliena, quia non approbauit; negligentiam, quia
non tacuit; superbiam, quia in unitate permansit." Hinc
idem in Psalmo 54.: "Quis dabit michi pennas sicut columbae?
non sicut coruo. Columba a molestiis querit auolare, sed
non dilectionem amittit, et semper gemit. Sic bonus uult
se separare corpore, non amore, ab his, quibus non potest prodesse.
§. 5. Sed aliquando ligatur non uisco cupiditatis,
sed cura et offitio, ut deserere non possit. Tunc dicat:
'Cupio dissolui, et esse cum Christo: Sed manere necesse
est propter uos:' et sic est meritum ex desiderio. §. 6.
'Ecce elongaui fugiens,' non loco, ne rumpatur karitas
bonorum, ne perdat exercitium malorum, quos Deus admiscet,
ut Iudam apostolis," quem quamuis sciret furem
esse, tamen ad predicandum misit, et ei eucharistiam dedit, docens,
in ecclesia tollerari malos, nec obesse bonis consortia
malorum. Quando uero omnium subditorum est obstinata malicia,
nec prodest eis prelatorum presentia, tunc etiam corpore
licet ab eis recedere, ne et illorum nequicia semper in deterius
proficiat, et isti quidem fructum amittant, quem de aliorum


profectu possent inuenire. Sic B. Benedictus deseruisse legitur
quos in necem suam unanimiter uiderat conspirasse.
Hinc etiam B. Gregorius Petro Diacono interroganti,
an liceat prelato gregem semel susceptum deserere?
in libro II. Dialogorum c. 3. respondit, dicens:

C. XLIX. Quando liceat prelatis subditos deserere, uel non.

Ibi adunati equanimiter portandi sunt mali, ubi inueniuntur
aliqui, qui adiuuentur boni. Nam ubi omnimodo
fructus de bonis deest, fit aliquando de malis labor superuacuus,
maxime si e uicino causae suppetant, que fructum
Deo ualeant ferre meliorem. §. 1. Sepe agitur in animo
perfectorum quod silentio pretereundum non est, quia, cum
laborem suum sine fructu esse considerant in loco
alio cum fructu ad laborem migrant. Unde ille quoque
egregius predicator, qui dissolui cupit et esse cum
Christo, cui Christus est uiuere et mori lucrum, qui certamina
passionum non solum ipse appetiit, sed ad tolleranda
hec etiam alios accendit, Damasci persecutionem
passus, ut potuisset euadere, murum, funem
sportamque quesiuit, seque latenter deponi uoluit. Num
quidnam Paulum mortem timuisse dicimus, quam se
ipse pro Iesu amore testatur appetere? Sed cum in eodem
loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, grauem ad
laborem se alibi cum fructu seruauit; fortis enim Dei
preliator teneri intra claustra noluit, certaminis campum
quesiuit.
Gratian. Multorum auctoritatibus apparet, quando uiuentibus
episcopis alii possint substitui, et quando non.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Quod autem iste ualetudine recepta suam repetit cathedram,
nulla auctoritate ratum habetur. Celebrationem uero
sacrificiorum, si causa infirmitatis dimiserit, ualitudine recuperata
exequi non prohibetur.
Unde Alexander II. scribit Gebonardo Iuuauiensi
Archiepiscopo:

C. I. De quodam presbitero, qui caduco morbo laborabat.

In litteris tuis continebatur sic: Hic clericus ordinem
habet presbiteri; sed quia caduco morbo laborat, et ipsi
hoc in presentiarum agnouimus, non ausi fuimus sibi concedere
ut offerret uel missam celebraret. Quia uero languor
non in culpa est, super hac re auctoritatis nostrae decreto
consulendum deliberauimus. Consulimus itaque, ut, si
frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum
celebratione omnimodis prohibeatur. Indecens enim est
et periculosum, ut in consecratione eucharistiae morbo
uictus epilentico cadat. Si uero Dei misericordia conualuerit,
quandoquidem non culpa, sed infirmitas est in
causa, eum sacrificare iam non interdicimus.

C. II. A regimine ecclesiae suspendatur qui in terram frequenter eliditur.

Item Gelasius Papa Rustico et Fortunato Episcopo.
Nuper Foropopulensis ecclesiae clerici una cum Sabino
et Pelagio laicis, propria suggestione reserarunt,
presulem suum graui quadam necessitate uexari, cuius eum
dicerent incursione frequenter elisum. Quod ne scandalum
fidelibus uideretur ingerere, et ecclesiam Dei ubique positam
hac offensione turbare, precipue cum eodem ipso
uolente huc se perrexisse firmarent, ad dilectionem uestram
scripta direximus, ut ecclesiae, cuius rector tali casu tenetur
astrictus, uisitationem congruam redderetis. Verum,
quia nunc idem ipse uenit huc pontifex, falsaque omnia
de se iactata disseminat, sub diuini contemplatione iudicii,
uestraeque conscientiae estimationisque respectu, rerum
fide sollertissime perquisita, scilicet si aliquando, uel in
domo, uel in processione, uel in alio quocumque loco probatur
repente collapsus, uocesque dedisse confusas, et spumas
ore iactasse, quanta fieri potest examinatione queratur.
Quod tamen siue non possit aliquorum factum testificatione
firmari siue numquam contigisse dicatur, non putandum
est posse sufficere, sed certum manifestumque documentum,
quia de tanta re non segnius agendum est. Faciat
rem tua dilectio, frater Rustice, sui moris, et aptam magno
pontifici, ut eum uel triginta diebus tecum esse constituas,
eumque carnibus indifferenter uti necessaria probatione
conpellas.

CAUSA VIII.

GRATIANUS.
In extremis agens quidam episcopus successorem sibi ex
testamento instituit; inde suorum amicorum patrocinio in eundem
episcopatum eligitur; post electionem pro indempnitate ecclesiae
canonicis iuramentum prebuit; accusatur de symonia, tamquam
munus ab obsequio prestiterit; ante tempus sententiae a clericis
suis derelinquitur; sine litteris apostolici ad ecclesiam suam
episcopus reuertitur. (Qu. I.) Hic primo queritur, an liceat
episcopo successorem sibi instituere? (Qu. II.) Secundo, an
amicorum patrocinia in electione debeant conualescere? (Qu. III.)
Tertio, an habendus sit symoniacus qui post electionem huiuscemodi
iuramentum canonicis prestat? (Qu. IV.) Quarto, an
liceat clericis ante sententiae tempus ab episcopo suo discedere?
(Qu. V.) Quinto, an sine litteris apostolici debeat redire ad
propriam ecclesiam?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem episcopo successorem sibi instituere
liceat, ex uerbis Zachariae Papae conicitur, quibus Maguntino


archiepiscopo permisit adiutorem sibi statuere, qui ei defuncto in
plenitudinem succederet potestatis. §. 1. Item ex uerbis Symachi
Papae dicentis: "Si transitus Papae inopinatus euenerit, ut de
sui electione successoris non possit ante decernere" apparet,
quod episcopi successores sibi instituere possunt. §. 2. Item
exemplo B. Petri illud idem probatur, qui B. Clementem sibi successorem
instituit.
Unde Iohannes III. scribit Episcopis Germaniae et Galliae:
[epistola unica, c. 2.]

C. I. Quod Petrus sibi adiutores asciuit Linum et Cletum.

Si Petrus princeps apostolorum adiutores sibi asciuit
Linum et Cletum, non tamen potestatem pontificii, aut
ligandi aut soluendi normam eis tradidit, sed successori suo
Clementi, qui sedem apostolicam post eum et potestatem
pontificalem tradente sibi B. Petro tenere promeruit. Linus
uero et Cletus ministrabant exteriora; princeps autem
apostolorum Petrus uerbo et orationi instabat.

[PALEA C. II.

Unde ipse Clemens in epistola ad Iacobum Ierosolomitanum
missa inter cetera scribit, quod Petrus adhuc
uiuens Clementem in episcopum elegit:
"Simon Petrus in ipsis diebus, quibus uitae finem sibi
presensit, apprehensa manu mea repente consurgens, in
auribus totius ecclesiae hec protulit uerba: Clementem hunc
episcopum uobis ordino, cui soli meae predicationis et doctrinae
cathedram trado, quem pre ceteris expertus sum
Deum colentem, homines diligentem, castum, discendi
studiis deditum, sobrium, benignum, iustum, patientem, et
scientem ferre nonnullorum etiam ex his, qui in uerbo Dei
instituuntur, iniurias." ]
Gratian. Sed in Antioceno Concilio hoc omnino fieri
prohibetur, in quo [c. 23.] sic statutum legitur:

C. III. Episcopus successorem sibi constituere non debet.

Episcopo non licere decernimus pro se alterum
sibi successorem constituere, licet ad exitum uitae perueniat.
Quod si tale aliquid factum fuerit, irritum sit
huiusmodi constitutum. Seruetur autem ius ecclesiasticum,
id continens, non aliter oportere fieri, nisi cum sinodo et
iudicio episcoporum et electione clericorum, qui post
obitum quiescentis potestatem habent eum, qui dignus extiterit,
eligere et promouere.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 8.]
Episcopo non liceat ante finem uitae alium in loco
suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare
temptauerit talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter


fieri oportet, nisi cum consilio et iudicatu episcoporum
qui post exitum predecessoris potestatem habent dignum
eligere.

C. V. De eodem.

Item Ylarius Papa. [in Synodo Romana, c. 5.]
Plerique sacerdotes in mortis confinio constituti in
locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare,
scilicet ut non legitima expectetur electio, sed defuncti
gratificatio pro populi habeatur assensu. Quod quam
graue sit estimate. Ab uniuersis acclamatum est: Hec
presumptio numquam fiat. Que Dei sunt ab homine dari
non possunt.

C. VI. De eodem.

Item Ieronimus. [ad Titum, c. 1.]
Moises amicus Dei, cui facie ad faciem locutus est
Deus, potuit utique successores principatus filios suos
facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus
de alia tribu eligitur Iesus, ut sciremus, principatum
in populos non sanguini deferendum esse, sed uitae.
Ac nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium
facere, ut non querant eos in ecclesia columpnas erigere,
quos plus cognoscant ecclesiae prodesse, sed quos uel ipsi
amant, uel quorum sunt obsequiis deliniti, uel pro quibus
maiorum quispiam rogauerit, et (ut deteriora taceam) qui
ut clerici fierent muneribus inpetrarunt.

C. VII. De eodem.

Item Innocentius Papa II. [in Concilio Romano,
c. 16.]
Apostolica auctoritate prohibemus, ne quis ecclesias et
prebendas, preposituras, capellanias, aut aliqua ecclesiastica
offitia hereditario iure ualeat uendicare aut expostulare
presumat. Quod si quis inprobus aut ambitionis reus
attemptare presumpserit, debita pena mulctabitur et postulatis
carebit.
Gratian. His omnibus auctoritatibus prohibentur episcopi
successores sibi instituere. Sed aliud est de sui successoris electione
cum fratribus deliberare, et aliud est ex testamento
tamquam suae dignitatis heredem sibi querere. Illud fieri permittitur:
hoc autem penitus prohibetur. Illud autem B. Petri
ab illis ualet in argumentum assumi, qui tales sibi substituunt,
qualem sibi successorem B. Petrus quesiuit. Verum, quia offitium
non uitae, sed sanguini cepit deferri, atque ad episcopatum tales
quisque successores sibi querere cepit, qui uel odiosi populis
uel a plebe docendi inuenirentur, sacris canonibus constitutum
est ne quisquam sibi sui offitii querat successorem, sed
populi electione queratur qui eorum utilitati digne deseruiat, qui
illorum utilitatem, non sua lucra querat, qui Christo semen


uelit suscitare, non sibi diuitias congregare. Quod qui facere
contempserit iure ab ecclesia repudiatur.
Unde Augustinus in libro contra Manicheos:
[lib. XXXII. c. 10.]

C. VIII. Qui sibi et ecclesiae prodest utroque pede calciatus intelligitur.

II. Pars. Olim iussus est frater premortui fratris
uxorem ducere, ut non sibi, sed illi suscitaret sobolem, eiusque
nomine uocaret quod inde nasceretur. Quod si recusaret,
discalciatus uno pede conspui solebat in facie. Nunc
euangelii quisque predicator ita debet in ecclesia laborare,
ut defuncto fratri, id est Christo, suscitet semen, qui pro
nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit eius nomen accipiat.
At uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi
rennuerit, ab ipsa ecclesia digne meritoque
contempnitur. Qui enim et sibi prodest, et ecclesiae, bene
intelligitur utroque pede calciatus. Unde illud: "Quam
speciosi pedes euangelizantium bona." Qui autem
lucrandorum curam refugit aliorum, discalciati illius non
figuratum significauit, sed in se inpletum portauit
obprobrium.

C. IX. Locus regiminis sicut desiderantibus est negandus, ita fugientibus est offerendus.

Item Gregorius in Registro. [lib. VI. epist. 5. Cyriaco
Episcopo.]
In scriptis uestris uos magnopere requiem quesisse
narratis, sed per hoc ad pastoralem sollicitudinem uos
congrue uenisse ostenditis, quia, sicut locus regiminis desiderantibus
negandus est, ita fugientibus offerendus. Et sicut
scriptum est: "Nec quisquam sumit sibi honorem, sed
qui uocatur a Domino tamquam Aaron," et rursus
idem egregius predicator dicit: "Si unus pro omnibus
mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus
Christus mortuus est, superest ut qui uiuunt non iam
sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit,"
et pastori sanctae dicitur ecclesiae: "Simon Iohannis
amas me? Pasce oues meas." Ex quibus uerbis colligitur,
quia si is, qui ualet, omnipotentis Dei oues pascere
rennuit, ostendit se pastorem summum minime amare.
Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium
de secreto Patris ad publicum nostrum egressus est, nos
quid dicturi sumus, si secretum nostrum preponimus utilitati
proximorum? §. 1. Quies itaque nobis et ex corde
appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda.
Nam, sicut toto desiderio debemus occupationem
fugere, ita si desit qui predicet, occupationis onus libenti
necesse est humero subire. Quod ex duorum prophetarum
opere docemur, quorum unus predicationis offitium
uitare conatus est, et alter appetiit. Nam mittenti se Domino


Ieremias respondit, dicens: "A, a, a, Domine Deus,
nescio loqui, quia puer ego sum." Et cum omnipotens
Deus personam ad predicandum quereret, dicens:
"Quem mittam, et quis ibit nobis?" ultro se ysaias obtulit,
dicens: "Ecce ego, mitte me." En ab utrisque exterius
diuersa uox prodiit, sed non a diuerso fonte dilectionis
emanauit. Duo quippe sunt precepta karitatis, amor
Dei et proximi. Per actiuam igitur uitam prodesse proximis
cupiens Ysaias offitium predicationis appetit. Per
contemplatiuam uero Ieremias amori conditoris sedule
inherere desiderans, ne mitti ad predicandum debeat, contradicit.
Quod laudabiliter ergo unus appetiit, hoc laudabiliter
alter expauit; iste, ne tacitae contemplationis lucra
loquendo perderet, ille, ne dampna studiosi operis tacendo
sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia
et is, qui recusauit, plene non restitit, et is, qui mitti uoluit,
ante se per altaris calculum purgatum uidit, ne aut non
purgatus adire quisque sacra misteria audeat, aut
quem superna gratia eligit sub humilitatis specie superbe
contradicat.

C. X. Locus deiectionis in uoto, dignitatis semper fit in necessitate.

Idem in Moralibus. [lib. XXXV. c. 13. ad c. 42. Iob.]
Sciendum est summopere, quod obedientia aliquando,
si de suo aliquid habuerit, nulla est; aliquando, si
de suo aliquid non habuerit, minima. Nam cum huius
mundi successus precipitur, cum locus superior inperatur,
is, qui ad percipienda hec obedit, obedientiae sibi uirtutem
euacuat, si ad hec ex proprio anhelat. Neque
enim se sub obedientia dirigit qui ad percipienda huius
uitae prospera libidini propriae ambicionis seruit. Rursum,
cum mundi despectus precipitur, cum probra adipisci et
contumeliae iubentur, nisi ex semet ipso animus
appetat, obedientia sibi meritum minuit, qui ad ea,
que in hac uita sunt despecta, inuitus nolensque descendit.
Et paulo superius: §. 1. Obedientia uictimis iure preponitur,
quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uero
uoluntas propria mactatur Quo contra ariolandi peccatum
inobedientia esse monstratur. Ex aduerso
ergo melius ostenditur quid de eius laude sentiatur. Si
enim "quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi
scelus ydolatriae, nolle adquiescere," sola est, que fidei
meritum possidet obedientia sine qua quisque infidelis
esse conuincitur, etiamsi fidelis esse uideatur.

C. XI. Qui preesse, non prodesse desiderat, non debet episcopari.

Item Augustinus. [lib. XIX. de ciuit. Dei, c. 19.]
"Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat."


Exponere uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis,
non honoris. Grecum est enim, atque inde ductum
uocabulum, quod ille, qui preficitur, illis, quibus preficitur,
superintendit, curam eorum scilicet gerens;
SKOPOS quippe intentio est. Ergo episcopos, si uelimus,
latine superintendentes possumus dicere, ut intelligat
non se esse episcopum qui preesse dilexerit, non
prodesse. Itaque a studio cognoscendae ueritatis nemo
prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium. Locus uero
superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur
atque administretur, ut decet, tamen indecenter
appetitur. Quamobrem otium sanctum querit karitas ueritatis,
negotium iustum suscipit necessitas karitatis, quam
sarcinam si nullus inponit, percipiendae atque intuendae
uacandum est ueritati; si autem inponitur, suscipienda est
propter necessitatem karitatis. Sed nec sic omnimodo
ueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa
suauitas, et obprimatur iusta necessitas.

C. XII. Pro ingenio discentium doctor moderetur uerba doctrinae.

Item Petrus.
III. Pars. Oportet eum, qui docet et instruit animas
rudes, esse talem, ut pro ingenio discentium semet ipsum
possit aptare, et uerbi ordinem pro audientis capacitate
dirigere. Debet ergo adprime esse eruditus et doctus,
inreprehensibilis, maturus, pauidus, sicut ipsi probastis
fore Clementem hunc post me.

C. XIII. Qui omnibus preest singulos releuare contendat.

Item eiusdem.
Clemens tamquam omnibus preesse uolueris
singulos, prout potueris, iuua, et singulos releua, qui et
singulorum onus ac sollicitudinem portas.

C. XIV. Contra Christum faciunt qui gratiae, non meritis gradum ecclesiasticum tribuunt.

Item Ieronimus. [ad Titum, c. 1.]
Qui uos spernit me spernit. Ex quo manifestum est,
quod, qui Apostoli lege contempta ecclesiasticum gradum
non meritis uoluerint alicuius deferre, sed
gratiae, contra Christum facere, qui qualis in ecclesia
presbiter constituendus sit per Apostolum suum in sequentibus
executus est.

C. XV. Ad sacerdotium non eligatur, nisi qui ceteris et sanctior et doctior habeatur.

Item Ieronimus in libro Leuitici.
Licet ergo Dominus de constituendo principe precepisset,
et Dominus elegisset, tamen conuocatur et
sinagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote et


populi presentia, ut sciant omnes et certi sint, quia qui prestantior
est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in
omni uirtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium, et hoc
astante populo, ne qua postmodum retractatio cuiquam,
ne quis scrupulus resideret. Hoc autem est, quod
et Apostolus precipit in ordinatione sacerdotis, dicens:
"Oportet autem illum et testimonium habere
bonum ab his, qui foris sunt." Ego tamen et amplius aliquid
uideo in eo, quod dicit: "quia conuocauit Moyses omnem
sinagogam," hoc sit, colligere omnes animi uires et in
unum congregare uirtutes, ut cum sermo de sacerdotalibus
habetur sacramentis, uigilent omnes animi uirtutes, et intentae
sint, nichil in eis sapientiae, nichil scientiae,
nichil desit industriae, sed adsit omnis multitudo sensuum,
adsit omnis congregatio sanctarum cogitationum, ut quid
sit pontifex, quid unctio, quid indumenta eius, conferens
intra sacrarium cordis sui possit aduertere.

C. XVI. Populi gubernatio diuina electione prestetur.

Item ex libro Numerorum.
Si ergo tantus ille ac talis Moyses non permittit iudicio
suo de eligendo populi principe, de constituendo successore,
quis erit qui audeat, uel ex plebe, que sepe clamoribus
ad gratiam aut ad precium fortasse excitata
moueri solet, uel ex ipsis etiam sacerdotibus quis erit, qui
se ydoneum ad hoc iudicet, nisi si cui oranti et petenti a
Domino reueletur? Sicut et Deus dicit ad Moysen:
"Assume ad temetipsum Iesum filium Naue, hominem
qui habet Spiritum Dei in semetipso, et inpones manus
tuas super eum, et statues eum coram Eleazaro sacerdote
et precepta dato ei in conspectu totius sinagogae, et
precipe de ipso coram eis, et dabis claritatem tuam super
illum, ut audiant illum filii Israel." Audis euidenter ordinationem
principis populi tam manifeste descriptam, ut
pene expositione non egeat. Nulla hic populi adclamatio,
nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio
est. Propinquis agrorum et prediorum relinquatur
hereditas. Gubernatio populi illi tradatur, quem
Deus elegerit, homini scilicet tali, qui habet (sicut scriptum
audistis) in semetipso spiritum Dei, et precepta Dei in
conspectu eius sunt, et qui Moysi ualde notus et familiaris
sit, id est in quo sit claritas legis et scientia, ut possint
eum audire filii Israel.

C. XVII. Non ex fauore, sed ex iudicio debet uenire electio.

Item Gregorius ciuibus Neapolim, [lib. VIII. ep. 40.]
Nec nouum, nec reprehensibile est in eligendo episcopo
populi se uota in duas partes diuidere, sed graue est quando
in huiusmodi causis non ex iudicio, sed ex solo fauore
uenit electio.
Gratian. Cum autem gubernatio populi ei tradi iubetur,
quem Deus eligit, datur intelligi, quod aliquando quibusdam
traditur, quos Deus non elegit.


Unde Ieronimus:

C. XVIII. Non ex arbitrio Dei aliquando datur princeps ecclesiae.

IV. Pars. Audacter fortasse aliquid dicimus, tamen
quod scriptum est dicimus. Non semper princeps populi et
iudex ecclesiae per Dei arbitrium datur, sed prout merita
nostra deposcunt. Si mali sunt actus nostri et operamur
maligna in conspectu Dei, dantur nobis principes
secundum cor nostrum. Et hoc tibi de scripturis
probabo. Audi namque quid dicat Dominus: "Fecerunt
sibi regem, et non per me; principem, et non per
consilium meum." Et hoc dictum uidetur de Saule illo
quem utique ipse Dominus elegerat, et regem fieri iusserat.
Sed quoniam non secundum Dei uoluntatem, sed
secundum peccatoris populi meritum fuerat electus, negat
eum cum sua uoluntate uel consilio constitutum. Tale
ergo aliquid intelligamus etiam in ecclesiis fieri, quod
pro meritis, aut in uerbo aut in opere potens a Deo
tribuitur rector ecclesiae, aut si malignum faciat populus in
conspectu Domini, talis ecclesiae iudex datur, sub quo
famem et sitim populus patiatur, non famem panis, neque
sitim aquae, sed famem audiendi uerbum Dei.

C. XIX. Non sunt filii, sed mercenarii, qui honores ab hominibus appetunt.

Item Augustinus. [tractatu XLVI. ad c. 10.
Ioannis]
Sunt quidam in ecclesia prepositi, de quibus apostolus
Paulus dicit: "Sua querentes, non que Iesu Christi."
Quid est: "sua querentes?" non Christum gratis diligentes,
non Deum propter Deum querentes, temporalia commoda
consequentes lucris inhiantes, honores ab
hominibus appetentes. Hec quando amantur a preposito,
et propter hoc seruitur Deo, quisque talis est, mercenarius
est, inter filios se non conputet.
Gratian. Non ergo qui preficiuntur semper ceteris meliores
intelliguntur.
Unde Ieronimus: [ad Titum, c. 1.]

C. XX. Ex electione non preficiuntur episcopi, sed conprobantur.

Illud inferendum est aduersus eos, qui de episcopatu
intumescunt, et putant, se non dispensationem Christi,
sed inperium consecutos, quia non statim omnibus his meliores
sint, quicumque episcopi non fuerint ordinati, et ex
eo, quod ipsi electi sunt, se magis existiment conprobatos;
si autem peccata filiorum ab episcopatu iustum
prohibent quanto magis se unusquisque considerans,
et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur,
retrahet se ab hoc, non tam honore quam onere, et
aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambiget occupare.

C. XXI. Pro gradu sui offitii quemque meliorem esse oportet.

Item eiusdem. [ad Titum, c. 2.]
Qualis enim edificatio erit discipuli, si intelligat se
esse maiorem magistro? Unde non solum episcopi, presbiteri
et diacones magnopere debent prouidere, ut cunctum
populum, cui president, conuersatione et sermone
preeant, uerum etiam inferior gradus, exorcistae,
lectores, editui, acoliti, et omnes omnino, qui domui
Dei deseruiunt, quia uehementer ecclesiam Christi
destruit meliores laicos esse quam clericos.

C. XXII. Populus iudicabit episcopum sua offitia non agentem.

Idem. [ad Titum, c. I.]
Vereor, quomodo regina austri, ueniens a finibus
terrae audire sapientiam Salomonis, iudicatura est homines
sui temporis, et uiri Niniuitae acta penitentia ad predicationem
Ionae condempnabunt eos, qui maiorem etiam
Iona saluatorem contempserunt, sic plurimi in populis
episcopos iudicent subtrahentes se ab ecclesiastico gradu,
et ea, que episcopo conueniunt, non exercentes.

C. XXIII. Qui clericos suos non corrigit populum corrigere non ualet.

Item Ambrosius in increpatione ad populum. [serm. 83.]
Quid autem ego uos arguo, cum possitis uno sermone
me conuincere? conuincor enim, cum in hac parte clericos
uobis magis uideo negligentes. Quomodo enim possum
corrigere filios, cum fratres emendare non possim? aut qua
fiducia succenseam laicis, cum a consortibus pudoris uerecundia
conticescam? Ego autem, fratres, non de omnibus
loquor, sunt certe qui deuoti sunt, sunt et alii negligentes.
Ego autem neminem nomino: conscientia sua
unumquemque conueniat.

C. XXIV. Episcopo ad salutem non sufficit moribus et uita populo adequari.

Item Beda super Mattheum.
Nec sufficere ad salutem nobis arbitremur, si turbis
negligentium uel quorumlibet indoctorum fide uel actibus
adequemur, quibus sacris litteris unica est credendi
pariter et uiuendi regula prescripta.
Gratian. Ne ergo, ut supra dictum est, tales sui offitii
successores sibi aliquis quereret, prohibentur episcopi alterum pro
se successorem sibi statuere, ac designatis nominibus in locum
suum alium subrogare.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Quod autem amicorum patrocinia in aliquorum electione
conualescere non debeant, auctoritate B. Gregorii Papae probatur,
qui in tertio libro Registri [Indict. 11. ep. 22.] scribit
Antonio Subdiacono, dicens:

C. I. In electione episcopi nec munerum datio, nec aliquorum patrocinia conualescant.

Illud quidem pre omnibus curae tibi sit, ut in hac electione
nec datio quibuscumque modis interueniat premiorum,
nec quarumlibet personarum patrocinia conualescant.
Nam si quorumdam patrocinio quisquam fuerit electus, uoluntatibus
eorum, cum fuerit ordinatus, reuerentia exigente
obedire conpellitur, sicque fit, ut res illius minuantur
ecclesiae, et ordo ecclesiasticus non seruetur. Talem ergo
te admonente debent personam eligere que nullius
incongruae uoluntati deseruiat, sed uita et moribus
decorata tanto ordine ualeat digna inueniri.

C. II. In electione antistitis communi utilitati, non suo lucro quisque prospiciat.

Idem ad Clerum Mediolanensem. [lib. II. Indict. 11. ep. 29.]
Dilectissimi filii, offitii nostri censura conmoniti suademus,
ut in suscipiendi antistitis causa nullus uestrum
neglecta utilitate conmuni suo lucro prospiciat, ne, si
quisquam propria commoda appetit, friuola estimatione
fallatur, quia nec libero iudicio preferendam sibi personam
examinat mens, quam cupiditas ligat. Pensantes ergo
que cunctis expediunt, ei, quem uobis diuina gratia pretulerit,
integerrimam semper in omnibus obedientiam prebete.
Iudicari namque a uobis ultra non debet semel prelatus,
sed tanto nunc subtiliter iudicandus est, quanto postmodum
iudicandus non est.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod autem symoniacus habendus non sit qui post electionem
pro indempnitate ecclesiae iuramentum prestitit, facile probatur.
Aliud est enim ante electionem iuramentum facere, uel
se facturum pacisci ad hoc, ut eligatur: aliud est nulla precedenti
conuentione post electionem huiuscemodi iuramentum offerre.
Illud ab offitio tamquam munus inpensum deicit: hoc autem
consecrando nullum inpedimentum generat. De priori casu
scribit Pelagius Clero Catinensi:

C. I. Qui in episcopum eligitur de rebus ecclesiasticis aliquam securitatem nulli facit.

Talia quidem iamdudum ad fratrem et coepiscopum
nostrum Eucarpum de uisitatione Catinensis ecclesiae scripta
direximus, ut in eis iudicium nostrum potuissetis agnoscere.
Verumtamen, quia quosdam ibi non sana intentione, sed
prauis studiis dissensiones suscitare uestra etiam relatione
cognouimus, qui scientes se ad episcopatum nec etate, nec
scientia, nec uitae meritis posse perduci, ad hoc tantummodo
inquietare ecclesiam uolunt, ut sibi de his, que ex
ipsa presumpta sunt, inpunitatem futurus promittat episcopus,
et fiat rapinae securitas, episcopatus ambicio: hec
etiam uos duximus conmonendos, ut decretum in Elpidium
diaconum factum, et subscriptum ab omnibus,
quos uestra relatio designauit, ad nos cum predicti uisitatoris


epistola, et cum eodem diacono maturetis Deo propitiante
perducere. Et post pauca: Cum hic filius noster, uir
magnificus, Leo pretor uenisset, retulit nobis de singulis,
que illic mota sunt, et quomodo prope uota totius ciuitatis
in Elpidio diacone concordarent. Unde, quia de memorati
uiri testimonio dubitare omnino non possumus, idcirco,
Elpidium sicut dictum est, diaconem ad nos facite properare,
nec expectetis ulterius, ut ammonitio ad eum debeat
nostra destinari. Quem tamen per uestram dilectionem
presenti iussione specialiter ammonemus, ne cui se
aliquid dare uel daturum esse promittat, sed neque de ecclesiasticis
preteritis causis aliquam securitatem cuiquam
facere audeat siue promittere, aut quasi factus episcopus
ea, que direpta sunt, permanere libere patiatur, sciens
quod si tale aliquid fecerit uel fecit, nec a nobis omni
permittitur ipsa ualere promissio, et cum iudicii nostri,
quod de ipso habuimus, dampno pastoralis consecrationis
ordinem promereri non poterit.
Gratian. De secundo uero casu in gestis Urbani II.
legitur:

C. II. Post electionem pro indempnitate ecclesiae licet electo iuramentum prestare.

Artaldus Arelatensis episcopus, Narbonensis ecclesiae
suffraganeus, Romam consecrandus ad dominum Papam
Urbanum uenit; suus quippe archiepiscopus eum consecrare
nolebat, quoniam post electionem suam propter bona ecclesiae
conseruanda canonicis iurauit. Consecratus itaque
est a domino Papa Urbano, ante purgatus huiusmodi iuramento:
"De iuramento, quod canonicis feci nostrae ecclesiae
post electionem, nullam conuentionem ante ut eligerer
feci. Narbonensis uero archiepiscopus nullius preter id
criminis causa consecrationem nostram omisit, me
sciente, neque michi criminis conscius sum, propter quod a
sacerdotio me repellat."

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod autem ante clericis tempus sententiae ab episcopo suo
discedere non liceat, probatur auctoritate Simaci Papae,
dicentis:

C. I. Ante tempus sententiae non licet clericis ab episcopo suo discedere.

Nonne directa sunt uerba canonum: "Qui clericorum
ab episcopo suo ante tempus sententiae pro dubia
suspicione discesserit, manifestam in eum manere censuram?"


§. 1. Lex enim ecclesiastica pontificem ab aliis
accusatum prius, quam sub luce obiecta constiterint exigit
non relinqui.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
Sine litteris apostolici episcopus accusatus, et a sancta sede
uocatus ad suam non reuertatur ecclesiam.
Unde Sixtus Papa [I.] ait: [epist. II. c. 2.]

C. I. A sede sancta apostolica uocatus episcopus ad domum non reuertatur, nisi purgatus et apostolicis litteris instructus.

Quilibet fratrum pulsatus, atque ab hac sancta sede
uocatus, cum se nobis representauerit non prius reuertatur,
quam hinc litteris apostolicis uel formatis pleniter
instructus atque purgatus sit, si fuerit unde, et, postquam
domum reuersus fuerit, cognoscant uicini sui qualiter
suam aliorumque causam hic finierit, quatinus illam
absque ulla ambiguitate nunciare et predicare omnibus
possit. Ab hac enim sancta sede a sanctis apostolis
tueri, defendi et liberari episcopi iussi sunt, sicut eorum
dispositione ordinante Domino primitus constituti sunt, sic
huius sanctae sedis (cuius dispositioni eorum causas et
iudicia seruauerunt) protectione futuris temporibus sint ab
omnibus peruersitatibus semper liberi. Unde culpantur
hii, qui circa fratres aliter egerint, quam huius sedis rectoribus
placere cognouerint.

CAUSA IX.

GRATIANUS.
Sententia excommunicationis notatus quidam archiepiscopus
aliquot clericos alterius metropolitani ordinauit; quendam capellanum
sui suffraganei illo inconsulto deposuit, atque alium
in loco eius ordinauit. (Qu. I.) Queritur, an ordinatio, que
ab excommunicatis facta est, aliquo modo possit rata haberi?
(Qu. II.) Secundo, an liceat episcopo, archiepiscopo, primati
uel patriarchae clericos alterius sine litteris propriis ordinare?
(Qu. III.) Tertio, an archiepiscopus clericos suffraganei sui illo
inconsulto dampnare ualeat, uel dampnatos absoluere?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod ordinatio, que ab excommunicatis celebratur, nullas


omnino uires obtineat, nec etiam consecratio appellanda sit, testatur
Gregorius, [lib. III. epist. 20.] dicens:

C. I. Non potest appellari consecratio, que fit ab excommunicatis.

Nos consecrationem nullo modo dicere possumus, que
ab excommunicatis hominibus est celebrata.

[PALEA C. II.

Excommunicati illicite manus inponunt, quia potestatem
ordinandi non habent. Ubi autem illicita est manus inpositio,
uulnus infigitur. Unde reiterari necesse est quod
minime probatur esse collatum. ]

[PALEA C. III.

Unde Damasus Papa epistola IV. ait.
Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput
illi, qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnus
infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa
sanetur macula, id est, reiterari necesse est quod legitime
actum aut collatum minime probatur, si perfectum esse
debebit. Nam quomodo honorem possit retinere qui ab
illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit,
inuenire non possum. ]
Gratian. Sed excommunicati hic intelligendi sunt, qui in
ipsa sua ordinatione penam excommunicationis contraxerunt, qui
numquam in numero catholicorum fuerunt. Ceterum, qui inter
catholicos prius deputati sunt, si postea excommunicationis sententia
notati fuerint, ordinationes tamen eorum ab ecclesia misericorditer
tollerantur.
Unde Urbanus II. scribit, dicens:

C. IV. Ordinationes ab excommunicatis non symoniace factae ex misericordia tollerantur.

Ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis
ordinatos, si quidem non symoniace ordines ipsos
acceperunt, et si ipsos episcopos symoniacos non fuisse
constiterit, ad hoc, si eorum religiosior uita et doctrinae
prerogatiua uisa fuerit promerer, penitentia indicta, quam
congruam duxeris, in ipsis, quos acceperunt, ordinibus permanere
permittas. Ad superiores autem conscendere
non concedimus, nisi necessitas et utilitas maxima flagitauerit,
et ipsorum sancta conuersatio promeruerit.
Gratian. Sed et illud Gregorii de nominatim excommunicatis
intelligitur, quorum ordinationes sunt irritae, si eorum
dampnatio non erat ordinandis incognita.
Unde idem Urbanus ait: [in Sinodo Placentina,
cap. 9. et sequentibus]

C. V. Qui nominatim excommunicati sunt, et qui aliorum sedes inuadunt, alios ordinare non possunt.

Ordinationes, que ab heresiarchis factae sunt nominatim


excommunicatis, et ab eis, qui catholicorum adhuc
uiuentium episcoporum sedes inuaserunt, irritas esse iudicamus
nisi probare ualuerint, se, cum ordinarentur, eos
nescisse dampnatos. §. 1. Qui uero ab episcopis quondam
quidem catholice ordinatis, sed in scismate a Romana
ecclesia separatis consecrati sunt, eos, nimirum cum
ad ecclesiae unitatem redierint, seruatis propriis ordinibus
misericorditer suscipi iubemus, si uita et scientia eos
conmendat. §. 2. Amodo uero quicumque a predictis
scismaticis sanctae Romanae ecclesiae aduersariis se
ordinari permiserit, nullatenus hac uenia dignus habeatur.
§. 3. Quamuis autem misericordiae intuitu magnaque necessitate
cogente hanc in sacris ordinibus dispensationem
constituerimus, nullum tamen preiudicium sacris canonibus
fieri uolumus, sed obtineant proprium robur, et cessante
necessitate illud quoque cesset, quod factum est pro necessitate.
Ubi enim multorum strages iacet, subtrahendum
est aliquid seueritati.
Gratian. Electio quoque, nisi a catholicis facta fuerit,
irrita esse probatur.
Unde Gregorius scribit Mediolanensibus: [lib. VIII.
epist. 65.]

C. VI. Irrita sit electio, quae non a catholicis facta probatur.

Nos in hominem, qui non a catholicis eligitur, nulla
prebemus ratione consensum, nec, si alicuius usurpatione
factum fuerit, in locum uel ordinem illum sacerdotis
suscipimus.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem episcopus uel quilibet superiorum
clericos alterius sine propriis litteris ordinare non debeat, Calixtus
papa scribit, [ep. II. ad Episcopos Galliae,] dicens:

C. I. Alterius ecclesiae parrochianum nullus iudicare presumat uel excommunicare.

Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parrochianum
iudicare, uel ordinare aut excommunicare presumat,
quia talis iudicatio, uel ordinatio, aut excommunicatio
uel dampnatio nec rata erit, nec uires ullas habebit, quoniam
nullus alterius iudicis, nisi sui, sententia tenebitur aut
dampnabitur. Unde et Dominus in Euangelio, loquitur
dicens: "Ne transgrediaris terminos antiquos, quos
posuerunt patres tui."

PALEA. C. II.

Unde Urbanus Papa:
Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet
conmissum alteri sacerdoti recipere ad penitentiam sine


eius consensu cui prius se conmisit, nisi per ignorantiam
illius cui penitens prius confessus est. Qui uero contra
hec statuta facere presumpserit, gradus sui periculo
iacebit. ]

C. III. In alterius ecclesia, nisi eo uocante, nulli aliquid agere licet.

Idem. [Calixtus epist. II.]
Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum
episcoporum alterius adeat ciuitatem, aut ad
possessionem accedat, que ad eum non pertinet, et alterius
episcopi parrochiam, super eius dispositionem
nisi uocatus ab eo, cuius iuris esse cognoscitur, ut
quicquam ibi disponat, uel ordinet, aut iudicet, si sui gradus
honore potiri uoluerit. Sin aliter presumpserit, dampnabitur,
et non solum ille, sed cooperantes et consentientes
ei, quia sicut ordinatio, ita eis et iudicatio et
aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare
non poterit quo modo iudicabit? nullatenus proculdubio
iudicabit aut iudicare poterit.


[PALEA.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Nannetensi, c. 1.
In dominicis uel festis diebus presbiteri ante, quam
missas celebrent, plebem interrogent, si alterius parrochianus
in ecclesia sit, qui proprio contempto presbitero ibi missam
uelit audire. Quem si inuenerint, statim ab ecclesia abiciant,
et ad suam parrochiam redire conpellant. ]


[PALEA.

C. V. De eodem.

Item ex eodem Concilio Nannetensi, c. 2.
Nullus presbiter aut diaconus alterius plebanum
(nisi in itinere fuerit, uel placitum ibi habuerit) ad missam
recipere audeat. ]

C. VI. Ad ordinationem clericorum uel ecclesiarum alterius episcopi, nisi ab eodem inuitatus, non accedat episcopus.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 13.]
Nullum episcopum audere debere ex alia prouincia
ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in ecclesiis
aut proferre ad sacrum ministerium. Nec ab aliis
illuc trahatur episcopus, nisi forte per litteras rogatus
abierit non solum a metropolitano, sed ab his, qui cum
eo sunt, omnibus ipsius prouinciae episcopis. Quod si
nullo inuitante inordinate superueniat, et aliquos uel ordinare
presumpserit, uel quoslibet illi ecclesiae conpetentes,
qui ad se minime pertinent, usurpare temptauerit, uacua
quidem et inania erunt omnia, que gesserit, ipse uero huius
indisciplinati ausus et irrationabilis cepti dignas causas expendat,
tamquam depositus a sancta sinodo et propter
huiuscemodi presumptionem iam dampnatus.

C. VII. Ad ordinationem ecclesiae, que sibi conmissa non fuerit, minime accedat episcopus.

Item ex eodem. [c. 22.]
Episcopum non debere irruere in alienam ciuitatem,
que illi probatur non esse subiecta, neque in regionem,
que ad eius curam minime noscitur pertinere, ad aliquid
ordinandum, neque presbiteros aut diaconos constituere ad
alios episcopos pertinentes, nisi forte cum uoluntate et
testimonio propriae regionis episcopi. Quod si quispiam
horum tale facere uoluerit, irrita quidem erit
huiusmodi ordinatio, et que male usurpauerit a sinodo
arguantur. Nam si ordinare non potuerit, nullatenus ad
alios pertinentem iudicare presumat.

C. VIII. Non accedant episcopi ad ecclesias, que sunt extra earum diocesim.

Item ex Sinodo Constantinopolitana. [I., c. 2.]
Episcopi, qui extra diocesim sunt, ad ecclesias, que
extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant


et permisceant ecclesias. Secundum regulas constitutas
Alexandriae quidem episcopi ea, que sunt in Egipto,
tantum gubernent; orientis autem episcopi solius
orientis curam gerant, seruatis honoribus primatus ecclesiae
Antiocenae, qui in regulis Nicenae sinodi continentur.
Sed et Asianae diocesis episcopi ea, que sunt in Asia
et que ad Asianam tantummodo diocesim pertinent, gubernent.
Ponti autem episcopi Pontiae tantum diocesis
habeant curam. Traciae uero ipsius tantummodo Traciae.

C. IX. De eodem.

Item.
Non inuitati episcopi ultra diocesim accedere non debent
super ordinandis aliquibus, uel quibuscumque disponendis
ecclesiasticis causis, seruata regula, que supra
scripta de unaquaque diocesi est. Manifestum est namque,
quod per singulas quasque prouincias prouincialis sinodus
amministrare et gubernare omnia debeat, secundum ea, que
sunt in Nicena sinodo diffinita.
II. Pars. Gratian. His auctoritatibus prohibentur quilibet
episcopi clericos alterius ordinare. Sed queritur, si contingat
eos aliquibus sacros ordines distribuere, an ordinati ab episcopis
suis in propriis ordinibus recipi possint?
De his ita scribit Urbanus Papa Hugoni, Lugdunensi
Archiepiscopo:

C. X. Clerici ab episcopo alterius parrochiae ordinati a proprio in suis ordinibus recipi possunt.

Lugdunensis parrochiae clericos, quos contra statuta
canonum ab alterius parrochiae episcopis ordinatos litterarum
tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum
honore recipere prudentia religionis tuae poterit, si eos alias
canonice et sine prauitate aliqua ordinatos constiterit, si
tamen eorum uitam probabilem id indulgentiae perspexeris
promereri. Legimus quippe, S. Epiphanium
episcopum ex diocesi S. Iohannis Crisostomi quosdam
clericos ordinasse, quod sanctus uir omnino non fecisset, si
eis detrimentum fore perpenderet. Quos igitur recipiendos
moderatio tua arbitrata fuerit iniuncta satisfactionis
gratia propter ecclesiam, quam offenderunt, cognita
penitentia, miserationis intuitu in suo quoque honore
recipies, salua in omnibus sanctorum canonum disciplina.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod archiepiscopus clericos sui suffraganei illo inconsulto
dampnare ualeat uel absoluere, sic uidetur posse probari.
Sicut totius episcopatus ecclesiae in potestate sunt episcopi, sic et
ecclesiae totius archiepiscopatus ad diocesim pertinent archiepiscopi.
Vocantur enim episcopi a metropolitano in partem sollicitudinis,
non in plenitudinem potestatis. Sic quippe uices suas
eis inpertit, ut potestatem suam sibi non adimat. Unde et sine
eius consilio nichil eis agere licet, sicut in Concilio Martini
Papae legitur: [c. 4.]

C. I. Nec episcopi sine metropolitani consensu, nec ille sine eorum consensu aliquid agere debet.

Per singulas prouincias oportet episcopos cognoscere
metropolitanum suum, et ipsum primatus curam suscipere,
nichil autem agere reliquos episcopos preter
eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum
continetur in canone. Propter quod et metropolitanus
nichil presumptiue assumat absque consilio
ceterorum.

C. II. Sine metropolitani conscientia extra suam diocesim nichil agat episcopus.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 9.]
Per singulas prouincias episcopos singulos scire oportet,
episcopum metropolitanum, qui preest, curam et sollicitudinem
totius prouinciae suscepisse. Propter quod ad
metropolitanam ciuitatem ab his, qui causas habent, concurratur.
Quapropter placuit eum et honore precellere,
et nichil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundum
antiquum Patrum nostrorum canonem, nisi hoc tantum,
quod uniuscuiusque ecclesiae per suam diocesim conpetit.
Unumquemque enim episcopum oportet habere suae diocesis
potestatem, ut regat et gubernet secundum conpetentem
singulis reuerentiam, et prouidentiam gerat omnis
regionis, que sub ipsius est ciuitate, ita ut etiam ordinare
ei presbiteros et diaconos probabili iudicio liceat, et
de singulis ipsius regionis causis cum moderatione et
pondere disceptare. Ultra autem nichil agere permittitur
citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropolitanus
sine ceterorum aliquid gerat consilio sacerdotum.


Gratian. Nisi forte episcopi yconomos in ecclesia sua
ordinare contempserint.
Unde in VII. Sinodo [c. 11.] legitur:

C. III. Metropolitanus constituat yconomos, quos episcopus habere neglexerit.

Cum simus debitores omnes sacras regulas custodire,
et eam, que dicit in unaquaque ecclesia yconomos esse
debere, modis omnibus inuiolabilem conseruare debemus.
Et si quidem unusquisque metropolitanus in sua
ecclesia constituerit yconomum, bene utique. Sin
autem, ex auctoritate propria Constantinopoleos episcopis
licentia est preponendi yconomos in eius ecclesia. Similiter
et metropolitanis, si episcopi, qui sub eis sunt, non
sategerint yconomos statuere in suis ecclesiis. Id ipsum
autem seruandum est etiam in monasteriis.
Gratian. Probatur illud idem exemplo Apostoli, qui fornicatorem
Corinthium satanae inpenitentem tradidit, postea
penitentem ecclesiae reconciliauit, hoc tantum scribens Corinthiis
in prima et secunda epistola, ut excommunicato non communicarent,
et reconciliato socia karitate copularentur. Sed contra
probatur auctoritate multorum.
Ait enim Iginus Papa: [epist. I. c. 2.]

C. IV. Metropolitanus sine episcoporum presentia alicuius eorum non audiat causas.

Saluo in omnibus Romanae ecclesiae priuilegio nullus
metropolitanus absque ceterorum omnium conprouincialium
episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum,
quia irritae erunt aliter actae, quam in conspectu omnium
eorum uentilatae, et ipse, si fecerit, coherceatur a fratribus.

C. V. De eodem.

Item Anicius Papa [Episcopis Galliae c. 1.]
Archiepiscopus nichil de episcoporum causis aut
aliis communibus causis iuxta statuta apostolorum absque
cunctorum illorum agat consilio, nec illi assumant, nisi
quantum ad suas pertinet parrochias, sine suo consensu,
quoniam tali gaudet concordia Altissimus, et gloriatur in
membris suis.

C. VI. De eodem.

Idem. [in eadem epist. c. 3.]
Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit et
sine omnium conprouincialium presentia uel consilio
episcoporum aut causas eorum, aut alias causas (nisi
eas tantum, que ad propriam suam pertinent parrochiam)


agere, aut eos grauare uoluerit, ab omnibus districte corrigatur,
ne talia deinceps presumere audeat. Si uero
incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam
sedem, cui omnia episcoporum iudicia referri precepta
sunt, eius contumacia referatur, ut uindicta de eo fiat,
et ceteri timorem habeant.

C. VII. De eodem.

Item Calixtus Papa. [Episcopis Galliae, epist. II.
c. 3.]
Nullus primas, nullus metropolitanus diocesiani
ecclesiam uel parrochiam, aut aliquem de
eius parrochia presumat excommunicare uel iudicare,
aliquidue agere absque eius consilio uel iudicio;
sed hoc obseruet, quod ab apostolis, ac patribus et
decessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum;
id est: si quis metropolitanus episcopus (nisi quod ad
suam solummodo propriam pertinet parrochiam) sine consilio
et uoluntate omnium conprouincialium episcoporum
extra aliquid agere temptauerit, gradus sui periculo
subiacebit, et quod egerit irritum erit et uacuum. Sed
quicquid de conprouincialium episcoporum causis,
eorumque ecclesiarum, et clericorum, atque secularium
necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum
omnium consensu conprouincialium agatur pontificum
non aliquo dominationis fastu, sed humillima et
concordi administratione, sicut Dominus ait: "Non ueni
ministrari, sed ministrare," et alibi: "Qui maior est
uestrum erit minister uester." Similiter et ipsi conprouinciales
episcopi cuncta cum eius consilio (nisi quantum
ad proprias pertinet parrochias) agant iuxta sanctorum
constituta Patrum, ut uno animo, uno ore concorditer
sancta glorificetur Trinitas in secula.

C. VIII. In suffraganei parrochia nichil absque eius consilio metropolitanus agat.

Item Nicolaus Rodulfo, Bituricensi
Archiepiscopo.
Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus
archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos
eo inuito ad iudicium tuum uenire conpellas, et de rebus ad
ecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto quasi iure patriarchatus
tui disponas, cum hoc nec antiquitas (cui Patres
sanxere reuerentiam) habeat, et auctoritas sacrorum
canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis, que
apud se terminari non possunt, ad te quasi ad patriarcham
suum prouocauerint per appellationes, uel si


episcopus suus decesserit, res ecclesiae suae tuo iudicio
dispensare uoluerint. Primates enim uel patriarchas
nichil priuilegii habere pre ceteris episcopis, nisi quantum
sacri canones concedunt et prisca consuetudo illis antiquitus
contulit, diffinimus, ita ut secundum Nicenas regulas
sua priuilegia seruentur ecclesiis, preterquam si apostolica
sedes aliquam ecclesiam uel rectorem ipsius quolibet
speciali priuilegio decreuerit honorare.

C. IX. De eodem.

Item Beda super Apocalipsin: "Et angelo ecclesiae
Ephesi scribe."
Episcopo scribit, de cuius manu peccata requirit
subditorum, nec sine eius consilio subditos iudicare
debeat.
Gratian. Sola enim Romana ecclesia sua auctoritate ualet
de omnibus iudicare; de ea uero nulli iudicare permittitur.
Unde Nicolaus Papa: [ad Michaelem Inperatorem in
epistola, cuius initium: "Proposueramus"]

C. X. Apostolicae sedis iudicium a nemine est retractandum.

Patet profecto sedis apostolicae (cuius auctoritate
maius non est) iudicium a nemine fore retractandum,
neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, iuxta
quod Innocentius Papa Rufo et ceteris episcopis per
Thessaliam constitutis scribens ait: "Nemo umquam apostolico
culmini (de cuius iudicio non licet retractari manus
obuias audacter intulit, nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui
de se uoluit iudicari," et B. Papa Gelasius: "Nec
de eius (id est Romanae ecclesiae) canones umquam
preceperunt iudicari iudicio, sententiamque illius constituerunt
non oportere dissolui, cuius potius sequenda
decreta mandauerunt."

C. XI. Ab aliis dampnatos uel excommunicatos apostolica soluit auctoritas.

Item Anastasius Patriarcha Felici Papae. [II.]
Fuit semper uestrae apostolicae sedis licentia
iniuste dampnatos uel excommunicatos potestatiue sua
auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos, qui
eos condempnauerunt aut excommunicauerunt, apostolico
punire priuilegio, sicut etiam nostris et anterioribus
nouimus factum temporibus.

C. XII. De eodem.

Item. [ibidem paulo inferius]
Antiquis regulis censitum est, ut quicquid (quamuis
in remotis aut in longinquo positis prouinciis) super
eorum querelis aut accusationibus ageretur, non prius
tractandum uel accipiendum esset, quam ad notitiam almae
sedis uestrae esset deductum, ut huius auctoritate,
iuxta quod fuisset pronunciatio infirmaretur aut
firmaretur.

C. XIII. Prima sedes nullius iudicio subiaceat.

Item Innocentius Papa.
Nemo iudicabit primam sedem, iustitiam temperare
desiderantem. Neque enim ab augusto, neque
ab omni clero, neque a regibus, neque a populo iudex iudicabitur.

C. XIV. De eodem.

Item Symacus.
Aliorum hominum causas Deus uoluit terminare
per homines, sedis istius presulem suo
sine questione reseruauit arbitrio. Voluit B. Petri apostoli
successore celo tantum debere innocentiam, et subtilissimi
discussoris indagini inuiolatam habere conscientiam.
Nolite existimare eas animas inquisitoris
non habere formidinem, quas Deus pre ceteris suo reseruauit
examini. Non habet apud illum reus de allegationis
nitore subsidium, quando ipsorum factorum utitur
teste quo iudice. Dicas forsitan, talis erit conditio
animarum omnium in illa disceptatione; replicabo,
uni dictum: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo
ecclesiam meam, et quecumque solueris super
terram erunt soluta et in celis." Et rursus sanctorum
uoce, pontificum dignitatem sedis eius factam toto orbe
uenerabilem, dum illi quicquid fidelium est ubique submittitur,
dum totius corporis caput esse designatur. De hac
mihi per Prophetam dictum uidetur: "Si hec humiliatur,
ad cuius fugietis auxilium? et ubi relinquetis gloriam
uestram?"

C. XV. De eodem.

Item Anteros Papa. [ad Episcopos prouinciarum Beticae
et Toletanae]
Facta subditorum iudicantur a nobis: nostra uero a


Domino iudicantur. §. 1. Deteriores sunt qui uitam
moresque bonorum corrumpunt his, qui substantias aliorum
prediaque diripiunt.

C. XVI. De eodem.

Item Gelasius. [ad Faustum legatum]
Ipsi sunt canones, qui appellationes totius ecclesiae
ad huius sedis examen uoluerunt deferre. Ab
ipsa uero numquam prorsus appellare debere sanxerunt,
ac per hoc illam de tota ecclesia iudicare, ipsam ad
nullius conmeare iudicium, nec de eius umquam preceperunt
iudicari iudicio, sententiamque eius constituerunt
non oportere dissolui, cuius potius sequenda decreta
mandauerunt.

C. XVII. De eodem.

Idem omnibus Episcopis.
Cuncta per mundum nouit ecclesia, quod sacrosancta
Romana ecclesia fas de omnibus habet iudicandi,
neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem ad
illam de qualibet mundi parte appellandum est: ab illa
autem nemo est appellare permissus. §. 1. Sed nec
illa preterimus, quod apostolica sedes sine ulla precedente
sinodo et soluendi quos sinodus iniqua
dampnauerat, et dampnandi, nulla existente sinodo, quos
oportuit habuerit facultatem, et hoc nimirum pro
suo principatu, quem B. Petrus apostolus Domini uoce
et tenuit semper et tenebit.

[C. XVIII.]

Idem Episcopis per Dardaniam constitutis.
Cuncta per mundum nouit ecclesia, quoniam quorumlibet
sententiis ligata pontificum sedes B. Petri apostoli
ius habeat resoluendi, utpote que de omni ecclesia fas
habeat iudicandi etc.

C. XIX. De eodem.

Item Sixtus Papa [II.] Ispaniorum Episcopis.
[epist. II. cap. 4.]
Fratres quos timore terreno iniuste dampnastis, scitote
a nobis iuste esse restitutos, quibus ex auctoritate
omnia, que eis ablata sunt, integerrime reddi precipimus, si
non uultis et uos et principes uestri a collegio nostro et
membris ecclesiae separari.

C. XX. Cuiuslibet ecclesiae clericos Papa ualet ordinare.

Item Stephanus Episcopus Walberto patriarchae.
Nunc uero iterato scribimus tibi, nolentes alicuius ecclesiae


priuilegium infringere, licet apostolica prerogatiua
possimus de qualibet ecclesia clericum ordinare: desine iam
cuiuspiam zelo Cumensis ecclesiae antistitem protelare,
quia, si protelaueris et eum consecrare iam tociens
monitus non maturaueris, proculdubio consecratus
abibit.

C. XXI. De eodem.

Item Nicolaus Papa Michaeli Inperatori: [in epistola,
cuius initium: "Proposuerainus"]
Per principalem igitur beatorum Petri et Pauli,
de qua supra exposuimus, potestatem et ius
habemus non solum in monachos, uerum etiam in
quoslibet clericos de quacumque diocesi, cum necesse fuerit,
ad nos conuocare, atque ecclesiasticis exigentibus oportunitatibus
inuitare.
Gratian. Sed aliud est quod ex temeritate assumitur
presumptionis, aliud quod ex necessitate geritur karitatis. Cum
suffraganei archiepiscoporum subditis suis ad malum fauere
ceperint, atque circa eorum correctionem negligentes extiterint,
tunc licet metropolitanis preter illorum uoluntatem et ligandos
dampnare, et reconciliandos absoluere. Cum uero episcopi zelo
diuinae karitatis accensi bonos uerbo et exemplo edificant,
malorum uicia aspera increpatione redarguunt, absque
talium consilio non licet metropolitanis in eorum parrochia aliquid
agere uel disponere. Unde in fine capituli Martini
Papae non simpliciter dictum est: "nichil agat," sed cum
determinatione "nichil presumptiue assumat absque eorum consilio,"
ut uicium presumptionis uideatur inprobatum, non
offitium karitatis. Sic et Apostolus, quia Corinthios uidit
negligentes circa correctionem fornicatoris, sua auctoritate
illum dampnauit. Iohannes uero, quia episcopum Ephesiorum
uidit paratum ad corrigenda uicia subditorum, sine eius auctoritate
illos corrigere noluit, sed illum tantum de eorum correctione
admonuit.

CAUSA X.

GRATIANUS.
Quidam laicus basilicam a se factam a diocesiana lege segregare
querit; episcopus ecclesiam cum omni dote sua ad suam
dispositionem pertinere contendit; tandem euincit episcopus,
per parrochias militibus comitatus crudeliter deseuit; que ecclesiarum
sunt tamquam sibi debita usurpare contendit. (Qu. I.)
Modo primum queritur, an basilica cum omni dote sua ad episcopi
ordinationem pertineat? (Qu. II.) Secundo, an res ecclesiarum
episcopis usurpare liceat? (Qu. III.) Tertio, quid
nomine cathedratici a suis sacerdotibus exigere ualeat?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. De prima questione sic diffinitur in Concilio
Ylerdensi: [cap. 3.]

C. I. Basilica, que consecratur, a diocesiana lege non segregetur.

Si ex laicis quisquam se factam basilicam consecrari
desiderat, nequaquam eam sub monasterii specie, ubi congregatio
non colligitur, a diocesiana lege audeat segregare.

C. II. Ecclesiae cum dotibus suis in episcopi potestate consistant.

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 19.]
Sic quidam contra omnem auctoritatem ecclesias,
quas edificauerint, postulant consecrari, ut dotem,
quam eidem ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi
ordinationem non pertinere. Quod factum taliter in preterito
corrigatur, ut et in futuro ne fiat prohibeatur,
et omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi
ordinationem et potestatem pertineant.

C. III. Ecclesiae et omnia iura earum ad episcopi ordinationem pertinent.

Item ex Concilio II. Cabillonensi.
Decretum est ut omnes ecclesiae cum dotibus suis,
et decimis, et omnibus suis, in episcopi potestate consistant,
atque ad ordinationem suam semper pertineant.

C. IV. Unaqueque parrochia episcopi prouisione regatur.

Item Leo IV. [in epistola ad Episc. Britanniae, c. 2.]
Regenda est unaqueque parrochia sub prouisione ac
tuitione episcopi per sacerdotes uel ceteros clericos, quos
ipse cum Dei timore preuiderit cui iure pertinere uidetur,
et circuire, ut sibi necessarium uisum fuerit ecclesiastica
utilitate cogente.

C. V. Iudicio et potestate episcopi res ecclesiasticae gubernentur.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 24.]
Quecumque res ecclesiasticae sunt conuenit cum
omni diligentia et bona fide, que Deo debetur, qui omnia


preuidet et cuncta iudicat, gubernari et dispensari
cum iudicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae
uidentur esse conmissae.

C. VI. Basilicarum conditores in rebus ecclesiarum nullam se potestatem habere cognoscant.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 32.]
Nouerint conditores basilicarum, in rebus, quas eisdem
ecclesiis conferunt, nullam se potestatem habere, sed
iuxta canonum instituta sicut ecclesiam, ita et dotem
eius ad ordinationem episcopi pertinere.

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 17.]
De his, que parrochiis in terris, uineis, mancipiis
atque peculiis quicumque fideles obtulerint, antiquorum
canonum statuta seruentur, ut in episcoporum
potestate consistant. De his tamen, que altario accesserint,
tertia pars fideliter episcopis deferatur.

C. VIII. De his, que altario offeruntur, medietatem sibi episcopus uendicet.

Item ex eodem. [c. 16.]
Antiquos canones relegentes priora statuta credimus
renouanda, ut de his, que in altario oblationes fidelium
conferuntur, medietatem sibi episcopus uendicet, et medietatem
sibi dispensandam secundi gradus clerus accipiat
tam de propriis prediis, quam de omni commoditate
in episcoporum potestate durantibus.

C. IX. De episcopis, qui diocesim suam uisitare contempnunt et ad redimendas mansiones, que uisitantibus debentur, clericos cogunt.

Item ex Concilio Tolletano.
Relata est coram sancta sinodo querimonia plebium,
quod sint quidam episcopi nolentes ad predicandum uel
ad confirmandum suas per annum parrochias circuire,
qui tamen exigunt, ut mansiones, quibus in profectione uti
debuerant, alio precio redimant qui parare debent.
Que duplex infamia, negligentiae et auaritiae sanctae
sinodo magno fuit horrori. Statuerunt itaque, ne quis
ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut solicitiores
sint episcopi de suis gregibus uisitandis.

C. X. Annuis uicibus ecclesiae ab episcopis uisitentur.

Item ex Concilio Terraconensi. [c. 8.]
Decreuimus, ut antiquae consuetudinis ordo seruetur, et
annuis uicibus ab episcopo dioceses uisitentur, et si qua
forte basilica fuerit reperta destituta, ordinatori eius
reparari precipiatur, ab episcopis autem tertia pars
ex omnibus accipiatur sicuti antiqua traditione nouimus
esse statutum.
II. Pars. Gratian. Si autem episcopus inualitudine inpeditus
dioceses suas per semetipsum uisitare non poterit uisitationis
offitium aliis conmittat.
Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 35.] legitur:

C. XI. Inualitudine grauatus episcopus uisitationis offitium aliis conmittat.

Episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas per
singulos annos ire oportet, ut exquirat, quo unaqueque
basilica in reparatione sui indigeat. Quod si ipse aut
languore detentus aut aliis occupationibus inplicatus
adinplere nequiuerit, presbiteros probabiles aut
diacones mittat, qui et redditus basilicarum, et reparationes,
et uitam ministrantium inquirant.
III. Pars. Gratian. Visitantes autem episcopi quid a
clericis suis exquirere debeant, et quid eos docere, in Concilio
Bracarensi II. [cap. I.] sic statutum legitur:

C. XII. Que uisitantes episcopi a clericis suis exquirere debent.

Placuit omnibus episcopis, ut per singulas ecclesias
episcopi et per dioceses ambulantes primum discutiant
clericos, quomodo ordinem baptismi teneant uel missarum,
et qualiter quecumque offitia in ecclesia
peragant. Et si recte quidem inuenerint, Deo gratias;
sin autem minime, docere debent ignaros,
et hoc modis omnibus precipere, sicut antiqui canones
iubent, ut ante dies uiginti baptismi ad purgationem
exorcismi cathecumini currant, in quibus uiginti diebus
omnino cathecumini symbolum, quod est "Credo in Deum
Patrem omnipotentem," specialiter doceantur. Postquam
ergo hoc suos clericos discusserint uel docuerint
episcopi, alia die, conuocata plebe ipsius ecclesiae, doceant
illos, ut errores fugiant ydolorum, uel diuersa crimina, id
est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium
et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt sibi fieri


alteri ne faciant, et ut credant resurrectionem omnium
et diem iudicii, in quo unusquisque secundum
opera sua recepturus sit. Et sic postea episcopus de
ecclesia illa proficiscatur ad aliam.
Item Ieronimus ad Damasum Papam: [de
oblationibus altaris]

C. XIII. Oblationes ecclesiae laicis usurpare non licet.

IV. Pars. Quia sacerdotes pro omnibus orare solent,
quorum elemosinas et oblationes accipiunt, qua fronte presumunt
laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suis
offerunt, uel ipsi comedere, uel aliis concedere, cum ipsi
non debeant ex offitio pro populo orare? Ob hoc, Papa
gloriose, mittere oportet illos presumptores in excommunicationem
perpetuam, ut ceteri metum habeant,
et amplius hec in ecclesia non fiant.

C. XIV. Minime auferantur a laicis oblationes altaribus uel crucibus factae.

Item Calixtus Papa. [II.]
Sanctorum Patrum canonibus consona sancientes
oblationes de sacratissimo et reuerentissimo altari B.
Petri, et Saluatoris, et S. Mariae rotundae, aut de
aliis ecclesiarum altaribus siue crucibus, a laicis auferri penitus
interdicimus et sub districtione anathematis prohibemus,
et ecclesias a laicis incastellari aut in seruitutem redigi
auctoritate apostolica prohibemus.

C. XV. Ecclesiarum oblationes sub laicorum dominio non detineantur.

Item Damasus Papa.
Hanc consuetudinem, que contra sanctam ecclesiam
catholicam augeri uidetur, omnino interdicimus, ut
nullo modo umquam ullo tempore oblationes, que intra
sanctam ecclesiam offeruntur, sub dominio laicorum
detineantur. Sed tantummodo sacerdotibus, qui cottidie
Domino seruire uidentur, illis solis licet comedere
et bibere, quia in ueteri testamento prohibuit Dominus
panes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo
Aaron et filiis eius, qui longe erant ab istis panibus, qui
nunc in sancta ecclesia offeruntur, quia illi sub umbra legis
erant, qui uero modo sub gratia Spiritus sancti toto
mundo euangelio coruscante lucidiores esse uidentur.
Qua fronte aut qua consciencia oblationes uultis accipere,


qui uix ualetis pro uobis, nedum pro aliis Deo preces offerre?
quia prauum est et contra preceptum dominicum detrimentum
suae animae infert qui illud agere conatur,
quod ei nulla ratione conceditur. Quia omnibus sanctis
Patribus nostrisque prioribus placuit hanc sanctionem fieri,
et nos similiter in eisdem persistere uolumus, ut nullus
audeat irritum facere hoc, quod constitutum est, si in
perpetua dampnatione noluerit persistere. Si quis uero
contra hanc regulam nostram et contra regulam sanctorum
Patrum CCC., qui in Niceno concilio hoc constituerunt,
temerarius presumptor fuerit, et ulterius
oblationes de sacris ecclesiis molitus auferre fuerit, sub
anathematis uinculo sit colligatus et condempnatus. Responderunt
omnes: Fiat, fiat.
Gratian. Premissis auctoritatibus ecclesiae cum omnibus
rebus suis ad episcopi ordinationem pertinere monstrantur, et tam
ecclesiae quam oblationes et facultates earum a laicorum dispositione
probantur esse inmunes.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Sed cum in episcoporum potestate facultates
ecclesiae constitutae esse dicantur, potestas dispensandi intelligenda
est, non distrahendi uel dilapidandi.
Unde in Agatensi Concilio [c. 7.] legitur:

C. I. Res ecclesiae aliquo modo alienare episcopis non licet.

Casellas uel mancipiola ecclesiae episcopi, sicut prisca
canonum precepit auctoritas, uel uasa monasterii quasi
conmendata fideli preposito, integro ecclesiae iure possideant,
id est ut neque uendere, neque per quoscumque
contractus res, unde pauperes uiuunt, alienare presumant.
Quod si necessitas conpulerit, ut pro ecclesiae necessitate
aut utilitate uel in usufructu, uel indirecta uenditione
aliquid distrahatur, apud duos uel tres conprouinciales aut
uicinos episcopos causa, que necesse sit uendendi primitus
conprobetur, ut, habita discussione sacerdotali,
eorum subscriptione que facta fuerit uenditio uel transactio
roboretur. Aliter facta uenditio uel transactio non
ualebit. Minus uero utiles possessiones peregrinis uel
clericis saluo iure ecclesiae in usum prestare permittimus.
[Gratian.] Codicis libro I. de sacrosanctis ecclesiis,
Inp. Iustinianus: excepta uidelicet causa captiuitatis.

[C. II.]

Inp. Leo.
Ea enim, que ad beatissimae ecclesiae iura pertinent,
tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta
uenerabiliter conuenit custodiri.
Constitutio noua.
Hoc ius porrectum est ad omnem locum uenerabilem
omneque collegium, quod actio pia constituit, ut nec
pignorentur, et perpetuo seruentur in his inmobilibus,
que ab inperiali domo predictis locis applicantur.
In ceteris eatenus excipitur, si debitum urget. §. 1. Et
habet superflua uasa, nec aliunde soluere ualet, ne
quid inmobile alienetur uel distrahatur, ea, gestis habitis
coram eo, cuius est loci ordinatio, aliis scilicet locis
uenerabilibus, uel conflata cuilibet uendantur. Qui
autem hec accipit citra hanc obseruationem, hisdem
penis subiaceat, que in rebus inmobilibus proditae
sunt. Si autem debitum ex mobilibus solui non ualet,
primo res inmobiles speciali dentur pignori, cuius
fructus creditor sibi reputet tam in sortem quam in usuras
usque ad quartam centesimae. Quod si nolit, tunc ordinator
domus apud eum, a quo ordinatur, habitis absque
dispendio gestis iuret, maiore parte ibidem seruientium
consentiente, et debitum urgere, nec ex mobilibus solui
posse. Quo subsecuto, per uiginti dies rem ecclesiae
esse uenalem sit publice notum, ut plus offerenti detur,
precio modis omnibus pro debito dando. Aliter enim res
emptori non conceditur, et hoc inscribatur nil esse factum
in ea re ad dampnum diuinae domus. Emptore non
inuento, res estimata districte creditori detur in solutum,
addita in precio decima parte uniuersae estimationis et
accedente consensu ordinatoris et maioris partis ibidem
seruientium. Sit tamen ea res mediocris inter ceteras,
inspecta ipsius qualitate, et quantitate, et onere. Et is creditor
hic intelligatur, qui quod credidit probat in utilitates
religiosae domus processisse. §. 2. Sicut autem
alienatio rerum ecclesiae interdicitur, ita prohibetur, ne qua
sterilis ei detur possessio aut alias onerosa, ueluti nomine
fiscalium. §. 3. Item predium propter onus fiscalium
inutile alienatur gestis ut supra conficiendis, et
eodem iuramento prestito, id est quod alia de causa non
alienatur, nisi ut inmunitas eiusdem uenerandae domus
seruetur. §. 4. Sed et permutare principi possunt
pro re maiori, uel equali, si respublica hoc exposcit,
pragmatica forma super hoc precedente. §. 5. Item
sibi inuicem recte permutant cum utriusque indempnitate,
eorum scilicet consensu, qui et supra referuntur.


II. Pars. §. 6. Perpetua quoque emphiteosis in his
rebus permittitur, si res in eorum geritur presentia, quibus
hoc assignatur lege, iurantibus his, quorum interest, ex
eo contractu nichil ad lesionem diuinae domus effici, solito
redditu ipsius rei, qui fuit, cum diuino iuri dedicaretur,
non inminuendo nisi in sextam partem, aut si ob cladem
diminuta fuerit, tunc constante nunc pensione in emphiteosim
detur. Quod si res preciosa quidem est, parum
tamen aut nichil prestet pensionis res subtiliter estimanda
est, ut ex hoc iusta pensio constituatur. Ea
tamen sola dantur in emphiteosim, que ad hoc congrua
uidentur yconomo et aliis gubernatoribus. §. 7. Qui rem
huiusmodi conductam uel in emphiteosim acceptam fecerit
deteriorem, aut canonem per biennium non soluerit,
repelli potest, ut tamen soluat totius temporis pensionem,
et id, in quo rem lesit, resarciat non repetiturus si
quid inpendit nomine meliorationis. §. 8. Si quas uero
ruinas habent memoratae domus, quas reedificare non
ualent in emphiteosim dentur perpetuam, emphiteota
usuro materia depositae habitationis domus, ut pensio
minuatur in tertiam partem ab ea, que stantibus adhuc
habitationibus colligebatur, aut, prius eo edificante,
ex additis illic per estimationem pensionibus
medietas detur religiosae domui. §. 9. Qui
uero res iam dictas non gratuito alienationis titulo citra
formam legis accipit, rem quidem cum omni incremento
medii temporis restituat: eius autem, quod dedit, nullam
aduersus uenerabilem locum, sed aduersus eum, qui
alienauit, actionem habeat. Donatarius autem et rem
cum omni causa restituat, et aliud tantum. Creditor
quoque, restituta re pignorata, crediti actionem
non habet. Emphiteosis acceptor ab ea cadat
nec quod dedit repetat, imo statim soluat quod soluturus
esset, si iure contraxisset. §. 10. Sed melius dicitur
omnino denegandas esse actiones huiusmodi acceptori.
Codice libro I. de sacrosancta ecclesia Inp. Leo: §. 11. Si yconomus
ecclesiae prospexerit expedire, ut cuiquam desideranti
certarum possessionum atque prediorum (urbanorum
uel rusticorum) ad ius ecclesiasticum pertinentium
temporalis ususfructus possessio prestetur,
eius tempus, quod inter utrosque conuenerit,


siue in diem uitae suae ab eo, qui desiderat, postuletur,
pacta cum eo, qui hoc elegerit, ineat yconomus, atque conscribat,
per que et tempus, intra quod hoc prestari placuerit,
statuatur, et manifestum sit quod quisque acceperit
adinuicem.

[PALEA. C. III.

Huiusmodi beneficii gratia prestando quidem ecclesiastici
predii pro tempore usum fructum, post statutum
autem tempus et placitum ipsorum redditum proprietate
ad dominium et ius ecclesiasticum recurrente firmiter. ]
Conpleto uero spatio, quod inter eos fuerit
constitutum, seu mortis suae tempore (si hoc quoque conuenerit)
is, qui possessionem ecclesiasticam et ceterorum
reddituum usumfructum habendi gratia pacto interueniente
susceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis,
quantae acceperat, redditus, cum ipsorum prediorum
dominio, et rebus inmobilibus, eorumque colonis et mancipiis
ecclesiae derelinquat. Nisi enim hac conditione pacta
inita fuerint, ea quoque non decernimus ualere. §. 1.
N. C. Hec usus prestatio locum habet in omni domo
religiosa. Quo finito res utraque pleno iure perueniat in
domum iam dictam, nec tributis quidem sit grauata
maioribus ea res, que datur inuicem. §. 2. Quibuscumque
modis aliis permittitur, interdicitur certis
personis rem huiusmodi accipere, ut yconomo eiusque
cognatis.

C. IV. Ecclesiasticarum rerum precariae qualiter fieri debeant.

Item ex Concilio Mediomatricis.
Precariae a nemine de rebus ecclesiasticis fieri presumantur,
nisi quantum de qualitate conuenienti datur
ex proprio, duplum accipiant ex rebus ecclesiae, in
suo tantum, qui dederunt nomine si res proprias et
ecclesiasticas fructuario usu tenere uoluerint. Si autem
res proprias ad presens dimiserint, ex rebus ecclesiasticis
triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine
sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum
dispensatorem conuenit, non propriarum


largitorem. §. 1. Decreuit etiam sancta sinodus, et inperialis
auctoritas denunciat, ut a nulla potestate quis
cogatur facere precariam de rebus Deo et Sanctis eius
dicatis, cum ratio et usus obtineat neminem cui non
uult contra utilitatem et rationem cogi de proprio facere
beneficium. §. 2. Nec conmutationes rerum uel mancipiorum
ecclesiasticorum quelibet persona sine licentia et
regio consensu facere presumat.


[PALEA.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Belluacensi.
Precariae de quinquennio in quinquennium secundum
antiquam consuetudinem et auctoritatem renouentur. ]


[PALEA.

C. VI. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi.
De precariis, que a rectoribus ecclesiarum inrationabiliter
fiebant, et se suosque successores pena graui
obligabant, ut facta ipsorum nequiuissent dissoluere, precipimus,
ut nemo successor in antecessoris sui pena sit
obligatus, sed suae prouidentiae sit concessum, ut, si antecessor
eius res ecclesiae inrationabiliter distribuit, ab eo ad
ius ecclesiae eiusdem reuocentur. ]

C. VII. Res ecclesiae dispensandi potestatem habeat episcopus.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 16.]
III. Pars. Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae,
ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reuerentia
et timore Dei. Participare etiam eum oportet
que necessaria sunt. Si tamen ipse aut qui cum eo sunt
fratres indiguerint aliquo, ut necessitatem nullo modo
patiantur, secundum Apostolum sanctum dicentem:
"Victu et tegumento, his contenti sumus." Si autem
res ecclesiasticas episcopus in suas uoluntates usurpare
uoluerit, aut fratribus uel filiis, uel quibuscumque propinquis
suis dederit potestatem, ut per eos latenter res
ledantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio;
sin aliter, episcopus uel qui cum eo sunt presbiteri aut
diaconi accusentur, quia ea, que ex redditu, uel ex quolibet


actu ecclesiae ueniunt, in suos usus colligunt,
et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripi
oportet secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio.
IV. Pars. Gratian. Si uero contra hanc prohibitionem
aliquam de rebus ecclesiae episcopum uendere contigerit, et
res ipsa ecclesiae restauranda, et ipse gradu suo eiciendus
decernitur.
Unde in eodem Concilio Martini Papae [c. 14.] legitur:

C. VIII. De episcopo, qui nulla necessitate res ecclesiae uendit.

Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate
conpulsus in suo clero, aut ubi forte presbiter non est,
de rebus ecclesiasticis presumpserit aliquid uendere, res
ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in iudicio
episcoporum deiciatur auditus et conuictus, et tamquam
furti aut latrocinii reus suo priuetur honore.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Quid uero nomine cathedratici episcopus exigere
debeat, in secundo Concilio Bracarensi [c. 2.] legitur:

C. I. Preter honorem cathedratici nichil per dioceses exigat episcopus.

Placuit, ut nullus episcoporum, per suas dioceses ambulans,
preter honorem cathedrae suae, id est duos solidos,
aliud aliquid per ecclesias tollat, neque tertiam partem ex
quacumque oblatione populi in ecclesiis parrochialibus facta
sibi usurpet; sed ecclesiae reparationi seruetur, et
singulis annis episcopo ratio fiat. Nam si tertiam partem
illam episcopus tollit, lumen et sacra tecta ecclesiae
abstulit. Similiter etiam parrochiales clerici seruili more
in aliquibus operibus episcopo seruire non cogantur,
quia scriptum est: "Neque ut dominantes in clero."

C. II. Basilicarum reparationi proficiat tertia pars, quam accipere consueuerat episcopus.

Item ex Concilio apud Marech.
Priscis quidem canonibus erat decretum, ut episcopus


de parrochianis ecclesiis tertiam sequeretur, cui sua
plenissime sufficere possunt. Placuit huic sancto concilio,
ut nullus prouinciae Lusitaniae episcopus a qualibet
parrochiana ecclesia tertiam auferre presumat, sed
que exinde consequi potuerat reparationi basilicarum
proficiant.

C. III. Non accipiant episcopi tertiam, nisi dirutas ecclesias reparare uoluerint.

Item ex Concilio Tolletano. [XVI., c. 5.]
Unio nostrae congregationis decernit atque instituit,
ut tertias, quas antiqui canones de parrochiis suis habere
episcopos censuerunt, si eas exigendas crediderint, ab
ipsis episcopis dirutae ecclesiae reparentur. Si uero eas
maluerint cedere, ab earundem ecclesiarum cultoribus
sub cura et sollicitudine sui pontificis reparatio eisdem est
adhibenda basilicis. Quod si omnes ecclesiae aut incolumes
fuerint, aut que dirutae erant reparatae extiterint, secundum
antiquorum canonum instituta, si tertias sibi debitas unusquisque
episcopus assequi uoluerit, facultas illi omnimoda
erit, ita uidelicet, ut citra ipsas tertias nullus episcoporum
quippiam pro regiis inquisitionibus a parrochitanis ecclesiis
exigat, nichilque de prediis ipsarum ecclesiarum
cuiquam causa stipendii dare presumat. §. 1. Sed et hoc
necessarium instituere duximus, ut plures ecclesiae
uni nequaquam conmittantur presbitero, quia solus per totas
ecclesias nec offitium ualet persoluere, nec rebus earum
necessariam curam inpendere, ea scilicet ratione precipimus,
ut ecclesia, que usque ad decem habuerit mancipia,
super se habeat sacerdotem, que uero minus aliis
coniungatur ecclesiis. Si quis sane episcoporum hanc
nostram institutionem paruipenderit, duorum mensium
spatio se nouerit excommunicatione mulctari.

C. IV. De eodem.

Item Pelagius Cresconio Illustri.
Illud te modis omnibus uolumus custodire, ne quis
episcoporum Siciliae de parrochiis ad se pertinentibus nomine
cathedratici amplius quam duos solidos presumat
accipere, neque conpellere presbiteros aut clerum parrochiarum
suarum supra uires suas eis conuiuia preparare.

C. V. Baptizandis numerus non inponatur, nec cathedraticum ultra morem uetustum exigatur.

Item Gelasius Papa Fabiano Episcopo.
Nec numerus baptizandis iuste creditur inponendus,


cum quanti petierint uel ad regenerationem festinauerint non
sint pro alterius uoluntate repellendi. Et ideo, frater,
huiusmodi superfluam constitutionem modis omnibus remouebis,
ut unusquisque aut in uicina sibi ecclesia, aut in
electa pro suae mentis baptizetur arbitrio. Cathedraticum
etiam non amplius, quam uetusti moris esse constiterit,
ab eius loci presbitero noueris exigendum, et de his, que
die dedicationis fuerint offerentium deuotione collata,
consuetudinem, que generaliter omnibus ecclesiis est prescripta,
seruabis.
II. Pars. Gratian. Cathedraticum, quod his auctoritatibus
episcopis permittitur exigere, preter medietatem uel tertiam
partem oblationum, que pro uaria ecclesiarum consuetudine ex
premissis auctoritatibus episcopo debetur, intelligendum est, nec
illa pars oblationum omnium generaliter intelligenda est, sed uel
anniuersariae dedicationis, uel quorumdam etiam solempnium
dierum, prout inter episcopum et sacerdotem tempore dedicationis
conuenerit. De his uero episcopis, qui per parrochias suas
crudeliter deseuiunt, sic statutum est in tertio Concilio Tolletano:
[c. 20.]

C. VI. Ultra morem antiquum a parrochianis presbiteris nichil episcopi exigant.

Quia cognouimus episcopos per parrochias suas non
sacerdotaliter, sed crudeliter deseuire, et dum scriptum
sit: "Forma estote gregi, non ut dominantes in
clerum" qui exactiones diocesi suae uel dampna infligunt
ideo censemus (excepto, quod ueterum constitutiones
a parrochiis habere iubent episcopos), ut alia
illis, que hucusque presumpta sunt, denegentur, hoc est,
neque in angariis presbiteri aut diacones, neque aliquibus
fatigentur indictionibus, ne uideamur in ecclesia
Dei exactores potius quam Dei pontifices nominari. Hii
uero clerici, tam locales quam diocesiani, qui se ab episcopo
grauari cognouerint, querelas suas ad metropolitanum
non differant deferre, et metropolitanus non moretur eiusmodi
presumptiones auertere.

C. VII. A parrochianis stipendia non nisi cum karitate episcopi exigant.

Item ex Concilio Cabillonensi. [II. c. 14.]
Cauendum sane est, ne, cum episcopi per parrochias
suas peragrant, quandam non solum erga subditos


sed erga socios tyrannidem exerceant, ne (quod absit,
cum karitate, sed cum quadam iactantiae temeritate
nec cum gratiarum actione, sed cum quadam iudiciaria in
inuentione stipendia ab eis exigant. Obseruandum modis
omnibus est, ut, si quando eis peragrandae parrochiae
necessitas incumbit, in confirmandis hominibus, in inquirendis
rebus emendatione dignis, in predicatione uerbi Dei,
in lucris animarum potius quam in depredandis et spoliandis
hominibus et scandalizandis fratribus operam dent. Et
si quando eis ad peragendum ministerium suum a subditis
aut a fratribus aliquid accipiendum est, hoc summopere
obseruare debent, ne quem scandalizent aut grauent. Tanta
ergo discretio in hac re tenenda est, ut uerbi Dei predicator,
ubi proprii sumptus desunt, a fratribus accipiat,
et idem fratres illius potentia non grauentur, exemplo
apostoli Pauli, qui, ne quem grauaret, arte et manibus
uictum querebat.

C. VIII. Ultra duos solidos a parrochianis ecclesiis episcopus non presumat accipere.

Item ex Concilio Tolletano VIII. [c. 4.]
Inter cetera denique, que communi consensu nos conferre
conpetenter oportuit, querimonias etiam parrochialium
presbiterorum Gallitiae prouinciae sollertissime discernere
decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates
necessitas, ut conperimus, tandem conpulit in publicum
examen deferri. Hii enim pontifices, ut euidens inquisitio
patefecit, indiscreto moderamine parrochitanas ecclesias
pregrauantes, dum in exactionibus superfluis
frequenter existunt, pene usque ad exinanitionem extremae
uirtutis quasdam basilicas perduxisse probantur.
Ne ergo fiat de cetero quod constat hactenus inordinate
presumptum, non amplius quam duos solidos unusquisque
episcoporum prefatae prouinciae per singulas dioceses
uel basilicas iuxta sinodum Bracarensem annua illatione
sibi expetet inferri, monasteriorum tamen basilicis
ab hac solutionis expensione seiunctis. §. 1. Cum
uero episcopus diocesim uisitat, nulli pre multitudine
onerosus existat, nec umquam quinquagenarium numerum
euectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque
basilicam remorandi licentiam habeat. §. 2.
Quicumque uero pontificum eorundem aliter quam decreuimus
agendum presumpserit, correctioni proculdubio
canonum subiacebit tamquam constitutionum sinodalium
transgressor et priscorum Patrum edictorum corruptor.

C. IX. Sacerdotes ab episcopis suis ultra modum non grauentur.

Item Gregorius Episcopis Siciliae. [lib. XI. ep. 20.]
Relatum est nobis, sanctae memoriae decessoris mei


temporibus per Seruum dei diaconem, qui tunc ecclesiastici
patrimonii curam gessit, fuisse dispositum, ut sacerdotes
per uniuersas uestras dioceses constituti, quociens
ad consignandos infantes egredimini, ultra modum grauari
minime debuissent. Summa enim prefixa fuerat, uobis,
ut audio, consentientibus, que ab eis sacerdotibus pro
labore clericorum dari debuisset. Atque hoc, quod tunc
placuit, sicut nunc dicitur, minime custoditur. Unde fraternitatem
uestram admoneo, ut subiectis uestris graues non
studeatis existere.

C. X. Secundum loci mediocritatem episcopis conuiuia parentur.

Item Pelagius Papa Cresconio Illustri.
Illud magnitudinem tuam minime uolumus ignorare,
quod Siracusanae ciuitatis episcopus inter alia, que in cautionum
suarum pagina spopondit, hoc etiam specialiter sub
interpositione penae legitime promisisse legitur, numquam
se a quolibet diocesis suae presbitero ultra duos solidos
cathedratici nomine petiturum, nec per quamlibet aliam
occasionem quicquam in eius dispendio se esse gesturum.
Quod magnitudo tua non solum a predicto episcopo, sed de
omnium episcoporum Siciliae personis conpetenti sollicitudine
custodire non desinat, nec ipsa quoque prandia enormia
fieri, sed secundum mediocritatem loci uniuscuiusque episcopo
ad consignationem uenienti susceptionis parare
conuiuium, quia nec eo pretextu pauperibus incuti dampna
uolumus aut qualibet ratione permittimus.

CAUSA XI.

GRATIANUS.
Clericus aduersus clericum questionem de prediis agitauit,
quem ad ciuilem iudicem producere uoluit reus non nisi ante
iudicem ecclesiasticum stare uolebat; actor uero potentia ciuilis
iudicis illum a possessione sua deiecit. Quo audito episcopus eum
ab offitio suspendit; ille contempta episcopi sui sententia offitium
suum administrauit. Hoc conperto episcopus sine spe
restitutionis in eum sententiam dedit. (Qu. I.) Hic primum
queritur, utrum clericus ante ciuilem iudicem sit producendus?
(Qu. II.) Secundo, si producendus non est, an hec culpa sit
digna suspensione? (Qu. III.) Tertio, si digna non fuerit, an contemptorem
sententiae sui episcopi inreparabiliter oporteat deponi?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod clericus apud seculares iudices accusandus
non sit, Caius Papa [epistola ad Felicem Episcopum
cap. 2.] scribit, dicens:

C. I. Apud secularem iudicem nullus clericus conueniatur.

Nemo umquam episcopum aut reliquos clericos apud
iudicem secularem accusare presumat.

[PALEA. C. II.

Nullus iudicum neque presbiterum, neque diaconum,
aut clericum ullum, aut iuniores ecclesiae sine licentia
pontificis per se distringat aut condempnare presumat.
Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam inrogare dinoscitur,
tamdiu sit sequestratus, quousque reatum suum agnoscat
et emendet. ]

C. III. De eodem.

Item Marcellinus Papa. [epist. II.]
Clericum cuiuslibet ordinis absque pontificis sui
permissu nullus presumat ad seculare iudicium attrahere,
nec laico quemlibet clericum liceat accusare.

C. IV. Ab eis quisque iudicandus est, quos sibi iudices elegerit.

Item ex Concilio Niceno.
Iudices alii non debent esse, nisi quos ipse, qui
inpetitur, elegerit, aut quos suo consensu hec sancta
sedes aut eius primates auctoritate huius sanctae sedis delegauerint.

C. V. Ad secularia iudicia nullus clericus est pertrahendus.

Item Valentinianus, Theodosius et Archadius.
Continua lege sancimus, ut nullus episcoporum uel
eorum, qui ecclesiae necessitatibus seruiunt, ad iudicia
siue ordinariorum siue extraordinariorum iudicum pertrahantur.
Habent illi suos iudices, nec quicquam his
publicis est commune cum legibus. Item: §. 1. Constantinus
presidens in sancta sinodo, que apud Nicenam
congregata est, cum querelam quorumdam
conspiceret coram se deferendam, ait: Vos a nemine
diiudicari potestis, quia ad Dei iudicium solius reseruamini.


[PALEA.

C. VI. De eodem.

Item ex Concilio Matisconensi I., c. 8.
Nullus clericus alium clericum ad iudicem secularem
accusare, aut ad causam dicendam trahere quocumque
modo presumat, sed omne negotium clericorum aut in episcopi
sui, aut presbiterorum cum archidiaconi presentia
finiatur. Quod si quis clericus hoc adinplere distulerit,
si minor fuerit, uno minus de quadraginta ictus accipiat,
si uero honoratior, triginta dierum inclusione mulctetur. ]


[PALEA.

C. VII. De eodem.

Item Marcellinus epistola II. ad Episcopos orientales.
Quecumque contentiones inter Christianos ortae fuerint,
ad ecclesiam deferantur, et ab ecclesiasticis uiris terminentur.
Et si obedire noluerint, quousque obediant a
liminibus ecclesiae excludantur. ]

C. VIII. Neque pro ciuili, neque pro criminali causa episcopus apud ciuilem iudicem producatur.

Item Bonifatius ad Episcopos Galliae.
Nullus episcopus neque pro ciuili, neque pro criminali
causa apud quemuis iudicem siue ciuilem siue militarem
producatur uel exhibeatur. Magistratus enim, qui hoc
iubere ausus fuerit, amissione cinguli condempnatione
plectetur.

C. IX. Quilibet clericus non est in publico examinandus.

Item Siluester Papa. [in Sinodo Romana, c. 14.]
Testimonium clerici aduersus laicum nemo recipiat
nemo clericum quemlibet in publico examinare presumat
nisi in ecclesia.
[Gratian.] Codicis libro I. titulo de episcopis et clericis,
Inperator Theodosius: Nec honore, nec legibus episcopus


ad testimonium flagitetur. §. 1. Item: Episcopum ad
testimonium dicendum admitti non decet nam et persona
honoratur, et dignitas sacerdotis excepta confunditur.
Nouella Constitutio.
Non flagitetur ad testimonium iureiurando sed
euangeliis tantum coram positis. §. 1. Item: Sed iudex
mittat ad eum ex suis ministris, ut propositis sacrosanctis
euangeliis, secundum quod decet sacerdotes, dicant
que nouerunt.

C. X. Clericus ad ciuilem iudicem clericum producens anathema sit.

Idem.
Si quis clericus accusans clericum in curiam introierit,
anathema sit.
Gratian. Subaudiendum est, si publicorum iudiciorum
cognitionem petierit; episcopale namque iudicium nichil obest ab
inperatore postulare.
Unde in Cartaginensi Concilio VIII. legitur:

C. XI. Proprio priuetur honore publici iudicii cognitionem ab inperatore postulans.

Placuit, ut quicumque ab inperatore cognitionem publicorum
iudiciorum petierit, honore proprio priuetur. Si
autem episcopale iudicium ab inperatore postulauerit,
nichil ei obsit.
Gratian. Sic et sequentes auctoritates intelligendae sunt,
quibus clericorum causas non nisi clerici cognoscere iubentur.
Unde Gelasius Papa scribit Zeiae Comiti:

C. XII. A seculari iudice clericus non est audiendus.

Christianis gratum semper debet esse, quod ab eorum
poscitur dignitate prestandum, quia Deo seruientibus beneficium
negare non conuenit. Siluester atque Faustinianus,
qui se a cunabulis clericos confitentur, a Theodora
se obprimi conqueruntur per uiolentiam, quod dicant
se ingenuos atque auctore Deo pristinae conditionis
nexibus absolutos, in sortem deterrimae iterum seruitutis
addici, ac per auctoritatem regiam contra leges publicas,
cum clericali cingulo olim tenerentur astricti, per
archidiaconem urbis Grumentinae esse conuentos, cum constet
eum, qui celestem militem pulsat, non nisi eius forum
debere sectari. Et ideo, dilecte, depensae salutationis
affatu, supradictos clericos tibi conmendo, ut,
si ad delegatorum iudicium eorum aduersarii uenire contempserint,
sublimitatis tuae tuitione uallentur, ne quid illis
aut subreptio, aut inimica legibus uiolentia necessitatis inponat,


quia qui iudicium refugit apparet eum de iustitia
diffisum.

C. XIII. Non nisi ad episcoporum iudicium clericus deuocetur.

Idem Crispo et Sabino Episcopis.
Siluester et Faustinianus ecclesiae Grumentinae clerici
lacrimosa nobis insinuatione conquesti sunt, libertatem
sibi domini sui benignitate concessam heredum eius obpressione
pulsari, sibique in clericatus offitio pene a cunabulis
seruientibus, etiam manumissore uiuente, in eodem
actu nichilominus constitutis, diuinis ministeriis inpendere
seruitium non licere, cum, si petitionem ueritas subsequatur,
contra patris et auctoris sui factum uenientibus ut
indignis hereditas legibus auferatur, nec eis liceat hereditatem
capientibus contra auctoris sui prosilire iudicium.
Et ideo, fratres karissimi, quoniam se etiam ab archidiacono
predictae ecclesiae queruntur obpressos, qui per
eorum absentiam moderatoris iudicium promisit eos esse
secuturos, calcatis omnibus, et que contra leges
diuinas et publicas pulsatis forum suum putauit auferri,
in uestro iudicio, quisquis ille est, qui clericum lacesserit,
adueniat, ut ecclesiae iura, que uetusti principes
assidua sanctione firmauerunt, inpetitis clericis non negentur.

C. XIV. Ante ciuilem iudicem sacerdotes non accusentur.

Item Alexander omnibus orthodoxis, per diuersas prouincias
Christo Domino famulantibus. [ep. I. c. 1.]
Relatum est ad huius sanctae et apostolicae
sedis apicem, cui summarum dispositiones causarum et
omnium negotia ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt,
quasi ad caput, ipso dicente: "Tu es Petrus, et super
hanc petram edificabo ecclesiam meam," quod quidam emuli
Christi, eiusque sanctae ecclesiae insidiatores, sacerdotes
Dei ad iudices publicos accusare presumant, cum
magis apostolus Christianorum causas ad ecclesias deferri
et ibidem terminari precipiat. Taliter preuaricantes preuaricauerunt
in Deum suum, et non obediunt preceptis
eius.

C. XV. Actor forum rei sequatur.

Item Pelagius Benegesto Defensori.
Experientiae tuae presenti auctoritate mandamus, ut in
causis, in quibus quelibet ecclesiastici offitii persona loco
petitoris existit quemquam laicum pulsatura, apud suae prouinciae
iudicem suas proponere non deserat actiones.


In his uero negotiis, in quibus ecclesiastici offitii
persona pulsatur, totius submoto pulsationis obstaculo ad
episcopi uel presbiterorum, in loco, ubi questio uertitur,
constitutorum, occurrat indifferenter examen.

C. XVI. De eodem.

Idem Sergio Cancellario.
Si quisquam clericus, siue inferioris siue potioris gradus,
petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat
actiones, iste modis omnibus non alibi quam apud prouinciae
iudicem negotium suum dicturus occurrat. Si quis autem
laicus clericum cuiuscumque gradus duxerit esse pulsandum,
ad episcoporum iudicium in eadem ciuitate uel territorio
constitutorum proponat eas quas se existimat habere
actiones. Quem ordinem legibus per omnia conuenientem
atque consentaneum demonstrari illa regula manifestat, que
precipit actorem forum semper sequi pulsati. Clericis
uero pulsatis in episcopali iudicio forum conpetere, principalium
quoque sanctionum designat auctoritas.
Item in Concilio Agatensi [c. 32.] legitur:

C. XVII. Episcopo non permittente apud secularem iudicem clericus pulsari non debet.

Clericum nullus presumat apud secularem iudicem
episcopo non permittente pulsare; sed, si pulsatus fuerit,
non respondeat uel proponat, nec audeat criminale
negotium in iudicio seculari proponere.

C. XVIII. Clericus suo inobediens episcopo depositus curiae tradatur.

Item Pius Papa. [epist. II.]
Si quis sacerdotum uel reliquorum clericorum suo
episcopo inobediens fuerit, aut ei insidias parauerit, aut
contumeliam, aut calumpniam, uel conuicia intulerit,
et conuinci potuerit, mox depositus curiae tradatur,
et recipiat quod inique gessit.

C. XIX. Principalis coherceat auctoritas qui plebem inuasam deserere noluerit.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 38.]
Petimus, ut dignemini dare fiduciam, qua necessitate
ipsa cogente liberum nobis sit rectorem prouinciae
secundum statuta gloriosissimorum principum aduersus
illum adire, qui plebem, quam inuaserat, usque hodie
conmonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere
contempnit, ut qui miti admonitioni sanctitatis uestrae
acquiescere noluerit et emendare illicitum, auctoritate


iudiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit:
Seruata forma disciplinae non existimabitur inpetitus,
si uestra karitate modeste conuentus recedere detrectauerit,
cum fuerit suo contemptu et contumacia faciente
iudiciaria auctoritate conuentus. Honoratus et Urbanus
episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet.

C. XX. A principibus corrigantur quos ecclesia corrigere non ualet.

Item Gregorius.
Istud est, quod a uobis poposcimus et nunc iterum
postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum,
et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem
sub digna custodia dirigatis, ut et iste, qui episcopus
esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem
factus est, alios ultra non perdat, et ille, qui
contra morem antiquum eum ordinare presumpsit, canonum
uindictae subiaceat.

C. XXI. Proprium gradum amittant clerici coniurantes uel conspirantes.

Item in Concilio Calcedonensi. [c. 18.]
Coniurationum et conspirationum crimen, quod apud
Grecos dicitur fratria, publicis etiam legibus certum
est penitus inhiberi. Hoc multo magis in sancta Dei
ecclesia ne fiat conuenit abdicari. Si qui uero clerici seu
monachi inuenti fuerint coniurantes aut conspirantes, aut
fratrias uel factiones conponentes aliquas suis episcopis
aut aliis, omnimodo cadant de proprio gradu.

C. XXII. Clerici conspirantes proprio gradu amisso retrudantur in carcerem ceteri excommunicentur.

Item Calixtus Papa. [Episcopis Galliae, epist. II.]
Conspirationum crimina uestris in partibus uigere
audiuimus, et, plebes contra episcopos suos conspirare
nobis mandatum est; cuius criminis astutia non solum
inter Christianos abhominabilis est, sed etiam inter ethnicos,
et ab exteris legibus prohibita. Et idcirco huius criminis
reos non solum ecclesiasticae, sed etiam seculi dampnant
leges, et non solum conspirantes, sed etiam consentientes
eis. Antecessores uero nostri cum
plurima turba episcoporum, quicumque eorum in sacerdotali
honore sunt positi aut existunt clerici, honore, quo
utuntur, carere preceperunt; ceteros uero communione
priuari et ab ecclesia extorres fieri iusserunt, omnesque
simul utriusque ordinis uiros infames esse censuerunt, et
non solum facientes, sed et eis consentientes.

C. XXIII. Clerici aut monachi coniurantes proprio priuentur honore.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 18.]
Si qui clerici uel monachi reperti fuerint coniurantes
aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut
clericis, gradu proprio penitus abiciantur.

C. XXIV. De eodem.

Item ex Concilio Tolletano.
Si clerici aut monachi inuenti fuerint conspirantes,
aut per coniurationem calumpniam machinantes episcopis
uel clericis, proprium amittant gradum.

C. XXV. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi. [III. c. 21.]
Si qui clericorum (ut nuper in multis locis per
superbiam diabolo instigante actum fuisse perpatuit)
rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente
collegerint, aut sacramenta inter se data, aut cartulam
conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus presumptio
labetur; sed res detecta, cum in sinodum
uentum fuerit, in presumptores iuxta personam et ordinum
qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti
fuerint, uindicetur, quia sicut karitas ex preceptis diuinis
corde, non cartulae conscriptione uel coniuratione est
exhibenda, ita que supra sacras admittuntur scripturas
auctoritate et districtione pontificali sunt reprimenda.

C. XXVI. Inter clericos et laicos causae exortae ab episcopis audiantur.

Item Innocentius Papa. [ad Victricium Rothomagensem,
epist. II. cap. 3.]
Si que causae uel contentiones inter clericos et
laicos tam superioris ordinis quam etiam inferioris
fuerint exortae, placuit, ut secundum sinodum Nicenam
congregatis omnibus eiusdem prouinciae episcopis iudicium
terminetur.
Gratian. Cum ergo his omnibus auctoritatibus clerici ante
ciuilem iudicem denegentur producendi, cum (nisi prius depositi,
uel nudati fuerint) curiae non sunt representandi, patet,
quod ad secularia iudicia clerici non sunt pertrahendi.
II. Pars. §. 1. His ita respondetur: Clerici ex offitio sunt
subpositi episcopo, ex possessionibus prediorum inperatori sunt
obnoxii. Ab episcopo unctionem, decimationes et primitias
accipiunt; ab inperatore uero prediorum possessiones nanciscuntur.
Unde Augustinus ait super Iohannem: "Quo iure uillas
defendis? diuino, an humano etc.?" Require in principio,
ubi differentia designatur inter ius naturae et ius


constitutionis. Quia ergo ut predia possideantur inperiali lege
factum est, patet, quod clerici ex prediorum possessionibus inperatori
sunt obnoxii.

C. XXVII. Imperatori tributum denegare ecclesia non debet. Item Ambrosius contra Auxentium. [in oratione de

tradendis basilicis.]
Si tributum petit inperator, non negamus: agri ecclesiae
soluant tributum. Si agros desiderat inperator,
potestatem habet uendicandorum. Tollat eos, si
libitum est: inperatori non dono, sed non nego.

C. XXVIII. Potestatibus tributa non sunt deneganda.

Idem. [in commentariis ad c. 5. Lucae lib. IV. c. penult.]
Magnum quidem est et spiritale documentum,
quo Christiani uiri sublimioribus potestatibus docentur
debere esse subiecti, ne quis constitutionem terreni regis
putet esse soluendam. Si enim censum Filius Dei soluit,
quis tu tantus es, qui non putas esse soluendum?
[Gratian.] Item Apostolus: "Omnis anima sublimioribus
potestatibus subdita sit." Item Petrus Apostolus
generaliter fidelibus omnibus scribit: "Estote subditi dominis
uestris siue regi, quasi precellenti, siue ducibus, tanquam
ab eo missis ad uindictam malefactorum, laudem uero
honorum."

C. XXIX. De secularibus negotiis episcopus cognoscere non debet.

Item ex epistola [I.] Clementis. [ad Iacobum
fratrem Domini]
Te quidem oportet inreprehensibiliter uiuere, et summo
studio niti, ut omnes uitae huius occupationes abicias:
ne fideiussor existas, ne aduocatus litium fias, neue in
ulla aliqua occupatione prorsus inueniaris mundialis negotii
occasione perplexus. Neque enim iudicem neque
cognitorem secularium negotiorum hodie te ordinare uult
Christus, ne prefocatus presentibus hominum curis non
possis uerbo Dei uacare. Hec ergo opera, que minus
tibi congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes
laici et te nemo occupet ab his studiis, per que
salus hominibus datur.

C. XXX. In his, que ad communis uitae usum pertinent, laici sibi inuicem operam dent.

Item ex eodem.
Sicut enim inpietatis crimen est tibi, o Clemens,
neglectis uerbi Dei studiis sollicitudines seculares
suscipere, ita unicuique laicorum peccatum est, nisi inuicem
sibi etiam in his, que ad communis usum uitae pertinent,


operam fideliter dederint. Te uero securum facere
ex his, quibus non debes instare, omnes communiter
elaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt,
per diacones edocendi sunt, ut tibi solius ecclesiae
sollicitudines relinquant.
Gratian. Ex his omnibus datur intelligi quod in ciuili
causa clericus ante ciuilem iudicem est conueniendus. Sicut enim
ecclesiasticarum legum ecclesiasticus iudex est administrator, ita
et ciuilium non nisi ciuilis debet esse executor. Sicut enim ille
solus habet ius interpretandi canones, qui habet potestatem condendi
eos, ita ille solus legum ciuilium debet esse interpres, qui
eius ius et auctoritatem inpertit. In criminali uero causa non
nisi ante episcopum clericus examinandus est. Et hoc est illud,
quod legibus et canonibus supra diffinitum est, ut in criminali
uidelicet causa ante ciuilem iudicem nullus clericus producatur,
nisi forte cum consensu episcopi sui; ueluti, quando incorrigibiles
inueniuntur, tunc detracto eis offitio curiae tradendi sunt.
Unde Fabianus Papa ait: [ep. II. Episc. orientalibus]

C. XXXI. Qui episcopo insidiatur semotus a clero curiae tradatur.

Statuimus, ut, si quis clericorum suis episcopis infestus
aut insidiator extiterit, mox ante examinatum
iudicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus uitae
suae deseruiat, et infamis absque ulla spe restitutionis
permaneat.
Gratian. Quia ergo iste non in criminali, sed in ciuili
causa clericum ante ciuilem iudicem produxit, non est iudicandus
transgressor canonum, nec est dicendus pertraxisse reum ad
iudicem non suum, quia de ciuili causa non nisi ciuilis iudex
cognoscere debet.
III. Pars. §. 1. Econtra ea, que in actoris defensione
dicta sunt, uerisimilia quidem uidentur, sed pondere carent.
Sacris enim canonibus et forensibus legibus tam in ciuili quam
in criminali causa clericus ad ciuilem iudicem pertrahendus
negatur.
Unde in epistola [I.] Clementis [ad Iacobum] legitur:

C. XXXII. Apud presbiteros iudicentur fratres.

Si qui ex fratribus negotia habeant inter se, apud
cognitores seculi non iudicentur, sed apud presbiteros
ecclesiae quicquid illud est dirimatur.

C. XXXIII. Nullus clericus propter aliquam causam intret curiam.

Item Siluester Papa. [in epilogo Concilii Romani]
Nullus clericus, uel presbiter uel diaconus, propter
quamlibet causam intret in curiam, nec ante ciuilem
iudicem causam dicere suam presumat.

C. XXXIV. Ecclesiasticum, non forense iudicium penitens expetat.

Item Leo Papa. [ad Rusticum, epist. XC. al. XCII. c. 9.]
Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud
propria perfectionis amore contempnere. Sed illicitorum
ueniam postulantem oportet etiam a multis licitis abstinere,
dicente Apostolo: "Omnia michi licent, sed non
omnia expediunt." Unde si quis penitens habet
causam, quam negligere forte non debeat, melius expetet
ecclesiasticum quam forense iudicium.
Gratian. Non ait propter criminalem tantum, sed generaliter
propter quamlibet, tam ciuilem quam criminalem intelligens.
Item Theodosius Inperator:

C. XXXV. Cuicumque liceat sacrosanctae sedis antistitis iudicium eligere.

Quicumque litem habens, siue petitor fuerit, uel
in initio litis uel decursis temporum curriculis, siue cum
negotium peroratur, siue cum iam ceperit promi sententia,
si iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis,
illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur,
ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur.

[C. XXXVI.]

Idem.
Omnes itaque causae, que pretorio uel ciuili iure
tractantur, episcoporum sententiis terminatae perpetuo
stabilitatis iure firmentur, nec ulterius liceat retractari negocium,
quod episcoporum sententia deciderit.
Testimonium etiam, ab uno licet episcopo perhibitum,
omnes iudices indubitanter accipiant, nec alius audiatur,
cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum.
Illud enim ueritatis auctoritate firmatum, illud
incorruptum habeatur, quod a sacrosancto homine conscientia
mentis illibatae fuerit prolatum. Hoc nos edicto
salubri firmamus, et perpetua lege tenendum esse censemus.
Gratian. Hec si quis antiquata contendat, quia in
Iustiniani codice non inueniuntur inserta, per Karolum
renouata cognoscat, qui in suis Capitularibus [l. VI. c. 281.,] ait
inter cetera:

[C. XXXVII.]

"Volumus atque precipimus, ut omnes nostrae ditioni
subiecti, tam Romani quam Franci, Alemanni, Bawari, Saxones,
Toringi, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Longobardi,
Guascones, Beneuentani, Gothi, Hispani, ceterique


omnes nobis subiecti quocumque uideantur legis uinculo stricti
uel consuetudinario conexi more, hanc sententiam, quam ex
sextodecimo Theodosii inperatoris libro, capitulo uidelicet
undecimo, ad interrogata Ablauii ducis, quam illis et omnibus
per scripturam misimus, et inter nostra capitula
pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum,
posuimus, lege cuncti perpetua teneant, id est: Quicumque litem
habens, siue petitor fuerit, etc. ut supra.
Item Gregorius [lib. XI. epist. 54.] Iohanni defensori
eunti in Yspaniam ammonendo dicit:

C. XXXVIII. Presbiter apud episcopum tantum iudicari debet.

De persona presbiteri hoc attendendum est, si
quam causam habuerit, non ab alio teneri, sed episcopus
ipsius adiri debuit, sicut nouellarum constitutio
manifestat, que ita loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus,
ac reuerentissimis episcopis et clericis ac
monachis: "Inp. Augustus Iustinianus Petro gloriosissimo
prefecto pretorio capitulo LIII. Si quis contra
aliquem clericum aut monachum, aut diaconissam, aut
monastriam, aut assistriam habet aliquam actionem,
doceat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque
subiaceat. Ille uero causam inter eos diiudicet.
Et si quidem utraque pars his, que iudicata sunt, non
adquieuerit iubemus per loci iudicem executioni
perfecte contradi." §. 1. Ne uero obiciatur, quia
hoc de clerico loquitur, non de presbitero, sciendum est,
quia superius in eadem constitutione libro L. capitulo 1.
legitur appellatione clericorum etiam presbiteros et
diacones contineri. Verba autem legis ista sunt: "Presbiteros
autem et diaconos, et lectores et cantores,
quos omnes clericos appellamus," et reliqua.

C. XXXIX. Clericus clericum ad publica iudicia non pertrahat.

Item Gregorius [lib. IX. epist. 32.] Romano, Defensori
Siciliae.
Peruenit ad nos, quod si quis contra quoslibet clericos
causam habeat, despectis eorum episcopis eosdem clericos
tuo facias iudicio exhiberi. Quod si ita est, ualde
esse constat incongruum. Sed hac tibi auctoritate precipimus,
ut hoc denuo facere non presumas; sed si quis
contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum
ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab ipso
iudices deputentur, aut si fortasse ad arbitros eundum


est, partes ad eligendum iudices ab ipso executio deputata
conpellat. Si quis uero clericus uel laicus contra episcopum
causam habuerit, tunc te interponere debes, ut inter
eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi iudices
eligant. Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non
seruatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos, per quos ecclesiasticus
ille ordo custodiri debuit, confundatur? et
cetera.

C. XL. A laicis iudicibus clerici non sunt obprimendi.

Idem Ianuario Episcopo Karalitano. [lib. III. epist. 26.]
Fratris et coepiscopi nostri Felicis, et Quiriaci abbatis
relatione cognouimus eo quod in insula Sardinia
sacerdotes a laicis iudicibus obprimantur, et fraternitatem
tuam ministri tui despiciant, dumque solum simplicitati
a uobis studetur, quantum uidemus disciplina negligitur.

C. XLI. Sacerdotes a regibus sunt honorandi, non iudicandi.

Item Gregorius Mauricio. [Imperatori, lib. IV. ep. 31.]
Sacerdotibus autem non ex terrena potestate dominus
noster citius indignetur, sed excellenti consideratione
propter eum, cuius serui sunt, ita eis dominetur, ut etiam
debitam reuerentiam inpendat. Nam in diuinis eloquiis
sacerdotes aliquando Dii, aliquando angeli uocantur. Nam
et ad Moysen de eo, qui ad iuramentum deducendus
est, dicitur: "Applica illum ad Deos," uidelicet ad sacerdotes.
Et rursum scriptum est: "Diis non detrahes,"
scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: "Labia sacerdotis
custodiunt scientiam, et legem requirunt ex
ore eius, quia angelus Domini exercituum est." Quid igitur
mirum, si illos uestra pietas dignetur honorare,
quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos,
aut Deos ipse etiam appellat Deus? §. 1. Ecclesiastica
quoque testatur ystoria, quia cum piae memoriae Constantino
principi scripto oblatae accusationes contra
episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit,
et eosdem, qui accusati fuerant, episcopos conuocans,
in eorum conspectu libellos, quos acceperat, incendit,
dicens: "Ite, et inter uos causas uestras disponite,
quia dignum non est ut nos iudicemus Deos." In
qua sententia sibi magis ex humilitate, quam illis
aliquid prestitit ex reuerentia inpensa. Ante eum
quippe pagani in republica principes fuerunt, qui uerum
Deum nescientes deos ligneos et lapideos colebant, et tamen
eorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid


igitur mirum, si Christianus inperator ueri Dei sacerdotes
honoret dum pagani, ut prediximus, principes honorem
inpendere eorum sacerdotibus nouerunt, qui ligneis
Diis et lapideis seruiebant? §. 2. Hoc ergo non
tantum specialiter, quantum generaliter pro omnibus asserimus
sacerdotibus, quoniam adhuc nescimus quis in terribili
Dei iudicio qualis futurus sit. Etenim Paulus egregius predicator
dicit? "Nolite ante tempus iudicare, quoadusque
ueniat Dominus," et reliqua. Nam sunt multa
que de iudicio illius ignorant homines, quia fortasse que
uos laudatis ille reprehendit, et que uos reprehenditis
ille laudabit.

C. XLII. Qua pena feriatur clericus clericum ad secularia iudicia pertrahens.

Item ex Concilio Mileuitano.
Inolita presumptio usque adeo illicitis ausibus aditum
patefecit, ut clerici clericos, relicto suo pontifice, ad
iudicia publica pertrahant. Proinde statuimus ut hoc
de cetero non presumatur. Si quis hoc presumpserit
facere, conuentus et causam perdat, et a communione
efficiatur extraneus.

C. XLIII. Clericus apud ciuilem iudicem iudicari non debet.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 9]
Placuit, ut quisquis episcoporum, presbiterorum et
diaconorum, seu clericorum, cum in ecclesia ei crimen fuerit
intentum, uel ciuilis causa fuerit conmota, si derelicto
ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit, etiamsi
pro ipso fuerit lata sententia, locum suum amittat. Et
hoc in criminali actione. In ciuili uero perdat quod euicit,
si locum suum obtinere maluerit, siquidem ad eligendos
iudices inique de ecclesiae consortio iudicat qui de
uniuersa ecclesia male sentiendo de iudicio seculari poscit
auxilium, cum priuatorum etiam causas Apostolus ad
ecclesiam deferri atque ibi determinari precipiat.

C. XLIV. Clericus non accusetur, nisi ante ecclesiasticum iudicem.

Item ex eodem.
De diuersis ordinibus ecclesiae seruientibus si quis


in causam criminis incurrerit, et abnuerit iudicium ecclesiasticum,
debet periclitari.

C. XLV. Qui cum clerico litigium habet episcopum ipsius adeat.

Item constitutio LXXIV. c. 1.
Si quis cum clerico litigium habuerit, si quidem de
causa pecuniaria, adeat prius episcopum, cuius iudicio clericus
subpositus est. Ille autem sine dampno et sine
dilatione conpetentem finem liti inpositurus est. Sin autem
noluerit episcopus litem dirimere, tunc ad ciuiles iudices
disceptatio causae perueniat. Ubi autem dirimere
episcopus uult, sine scriptura omnia procedant,
et diffinitiua sententia ab eo sine scripturis
feratur. §. 1. Quod si de criminali causa litigium
emerserit, tunc conpetentes interpellati, consentaneum
legibus terminum causae inponant, ita tamen, ut disceptatio
litis duorum mensium spatium non excedat, a litis
contestatione numerandum. [§. 2.]
[PALEA.
In criminalibus uero causis numquam sine scriptura
procedere debet. ]
Non autem aliter puniatur clericus, nisi obnoxius
repertus sacerdotio nudatus fuerit ab episcopo suo uel clericatus
honore. Sin autem crimen ecclesiasticum est, tunc
secundum canones ab episcopo suo causae examinatio et
pena procedat, nullam communionem aliis iudicibus in
huiusmodi causis habentibus.

C. XLVI. Clericus aduersus clericum negotium habens secularia iudicia non exerceat.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 9.]
Si clericus aduersus clericum habet negotium, non
relinquat suum episcopum et ad secularia iudicia concurrat,
sed prius negocium agitetur apud episcopum
proprium; uel certe si fuerit negocium ipsius episcopi,
apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negocium.
Si quis uero contra hoc fecerit, canonum subiaceat
correctionibus. §. 1. Et si clericus aduersus suum


seu alium episcopum habeat causam, apud audientiam
sinodi prouinciae conqueratur. §. 2. Si uero contra
ipsius prouinciae metropolitanum episcopum episcopus
siue clericus habeat controuersiam, pergat ad ipsius
diocesis primates, aut certe ad Constantinopolitanae
ciuitatis regiae sedem, ut eorum ibi negotium terminetur.


[PALEA.

C. XLVII. Item ex Concilio Agatensi, c. 32.

Clericum nullus presumat apud secularem iudicem episcopo
non permittente pulsare. Sed si pulsatus fuerit,
non respondeat, nec proponat, nec audeat criminale
negotium in iudicio seculari proponere. ]
Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod clericus ad
publica iudicia nec in ciuili, nec in criminali causa est producendus,
nisi forte ciuilem causam episcopus decidere noluerit, uel in
criminali sui honoris cingulo eum nudauerit. §. 1. Illud autem
quod in epistola Clementis dictum est: "Non cognitorem secularium
negotiorum te uult Deus esse," ex episcopali unctione
intelligendum est. Non enim in episcopum ungitur, ut cognitor
secularium negotiorum resideat, sed ut procurator animarum et
distributor spiritualium existat. Prohibetur ergo secularibus negotiis
occupari, non ad tempus sequester fieri. Vel secularia
iudicia non de rebus secularibus sed secularium uirorum intelligenda
sunt. Iudicia de rebus secularibus secularia appellantur
iuxta illud Apostoli: "Secularia igitur iudicia si habueritis,
contemptibiles qui sunt in ecclesia constituite." Iudicia uero secularium
secularia appellantur in epistola Clementis, quod ex
subsequentibus datur intelligi, cum dicitur: "Hec opera, que tibi
minus congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes laici."
Prohibentur ergo Clerici a cognitione negotiorum secularium
uirorum, non secularium causarum. Negotia quippe clericorum,
siue criminalia siue ciuilia fuerint, non nisi apud ecclesiasticum
iudicem uentilanda sunt.
Unde Adrianus Papa ait: [c. 35.]

C. XLVIII. Non nisi in foro suo clericus audiatur.

Clericus siue laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit,
non alibi quam in foro suo prouocatus audiatur.

C. XLIX. De eodem.

Idem. [ibidem c. 40.]
In clericorum causa huiusmodi forma seruetur, ut
nequaquam eorum sententia non a suo iudice dicta
constringat.
Gratian. Res uero in litigio posita ante legitimum cognitionis
euentum in nullam omnino debet transferri personam.
Unde Gelasius Papa Quingesio Episcopo:

C. L. In nullam personam transferatur res in litigio posita ante cognitionis euentum.

Quia res in litigio posita in nullam transferri potest
omnino personam, donec legitimae cognitionis euentu, cui
potius debeatur, iudiciaria disceptatione possit agnosci, ex
eadem re quispiam non sinatur exigere pensiones, sed in
eodem statu re eadem posita, in quo uidetur (sicut dictum
est) ante constituta, quisquis sibi putat quippiam posse conpetere,
iuridico pulset examine, preiudiciis omnibus inde
submotis.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Quod uero culpa illa suspensione digna sit, ex capitulo illo
Mileuitani concilii liquido constat. Si enim communione priuandus
est qui clericum ad ciuilem iudicem crediderit protrahendum,
multo magis suspensione dignus est qui sui episcopi iudicium interpellantem
ad iudicium seculare protrahere non dubitauit.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Sed ponatur, quod hec culpa suspensione digna
non fuerit; queritur, utrum sit deponendus qui offitium contra
prohibitionem episcopi celebrare ausus est? Sed quod sententia
episcopi, siue iusta sine iniusta fuerit, timenda sit, Gregorius
[homil. XXVI. in euangelia] testatur, dicens:

C. I. Gregi timenda est sententia pastoris.

Sententia pastoris, siue iusta siue iniusta fuerit, timenda
est.

C. II. A suo episcopo excommunicatus non est ab alio recipiendus.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 6.]
Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non
eum prius ab aliis debere suscipi, nisi aut a suo fuerit
receptus episcopo, aut concilio facto episcopis occurrat
et respondeat, et si sinodo satisfecerit et statuerit, sub
alia eum sententia recipi. Quod etiam circa laicos, et
presbiteros, et diacones, et omnes, qui in clero sunt, conuenit
obseruari.

C. III. Excommunicationis sententiam meretur qui excommunicatis communicat.

Item Nicolaus ad Lotharium Regem. [in epistola, cuius
initium: "Audito"]
Precipue Waldradae pellicis tuae et dudum a


te repudiatae communionem declina; excommunicata est
enim et usque ad presentiam nostram ab omni contubernio
Christianorum sequestrata. Quamobrem cauendum est
ne cum ea pari mucrone percellaris sententiae, ac pro unius
mulierculae passione uinctus et obligatus ad perhenne traharis
exitium. Deterius quippe in populis prelati delinquunt,
ac per hoc ipsi crudelius quam ceteri puniuntur, ut
ait B. Gregorius: "Scire prelati debent, quia, si peruersa
umquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot
ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde
necesse est, ut tanto se cautius custodiant a culpa, quanto
per praua, que faciunt, non soli moriuntur." Et infra. §. 1.
Ceterum precaue, ne quando nobis secundum Domini
preceptum duos aut tres testes adhibeamus, imo uero
hoc sanctae ecclesiae dicamus, et (quod non optamus) de
cetero fias cunctis sicut ethnicus et publicanus.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Sardicensi, c. 17.
Si episcopus forte iracundus (quod non debet esse)
cito et aspere conmouetur aduersus presbiterum siue
diaconum, et eum de ecclesia exterminare uoluerit, prouidendum
est, ne innocens dampnetur aut perdat communionem.
Et ideo habeat potestatem is, qui abiectus est,
ut episcopos finitimos interpellet, et causa eius audiatur ac
diligentius tractetur. Ille uero episcopus, qui iuste
uel iniuste eum abiecit, patienter accipiat, ut negotium
discutiatur, uel probetur eius sententia a pluribus, uel
emendetur. Tamen prius, quam omnia diligenter ac
fideliter examinentur, eum, qui fuerat communione
priuatus, ante cognitionem nullus debet presumere
ut communioni societ.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi. [II. c. 8.]
Si quis presbiter ab episcopo suo correptus fuerit,


debet utique apud uicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis
eius causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari.
Quod nisi fecerit, sed superbia (quod absit) inflatus
secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac
separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo
obtulerit, anathema habeatur et nichilo minus locum
amittat. At si querimoniam iustam aduersus episcopum
habuerit, inquirendum est.

C. VI. De his, qui dampnati a sinodo sacra misteria contingunt.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 4.]
Si quis episcopus dampnatur a sinodo, uel si presbiter
aut diaconus a suo episcopo, et ausi fuerint aliquid
de ministerio sacro contingere, siue episcopus iuxta
precedentem consuetudinem, siue presbiter aut diaconus,
nullo modo liceat ei, nec in alia sinodo, spem restitutionis
aut locum satisfactionis habere, sed et communicantes
ei omnes abici de ecclesia oportet, et maxime si postquam
didicerint aduersus memoratos prolatam fuisse
sententiam, eisdem communicare temptauerint.

C. VII. Sine spe sit reconciliationis qui communicare presumit excommunicatis.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 37.]
Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit,
siue presbiter aut diaconus a suo episcopo, et post excommunicationem
presumpserit siue episcopus ille, aut presbiter
uel diaconus facere oblationem, uel matutinum
uel uespertinum sacrificium quasi in offitio suo agere
sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis
habere, nec ultra reconciliari, sed etiam eos, qui
ei communicauerint, omnes ab ecclesia respui, maxime eos,
qui sciebant eum esse deiectum. Si autem permanserit


turbans et concitans ecclesiam per forasticam potestatem,
oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe expelli.

C. VIII. De episcopis, qui innocentes aut minimis causis culpabiles excommunicant.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 3.]
Episcopi, si sacerdotali moderatione postposita innocentes
aut minimis causis culpabiles excommunicare
presumpserint, aut ad gratiam baptismi festinantes fortasse
recipere noluerint, a uicinis episcopis eiusdem
prouinciae litteris moneantur, et si parere noluerint,
communio illis usque ad tempus sinodi a reliquis episcopis denegetur,
ne forte per excommunicationis peccatum
excommunicati longo tempore morte preueniantur.

C. IX. De his, qui tempore excommunicationis suae communicare presumunt.

Item ex Concilio Affricano.
Placuit uniuerso concilio, ut qui excommunicatus fuerit
pro suo neglectu, siue episcopus quilibet siue clericus, et
tempore suae excommunicationis ante audientiam communicare
presumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur
protulisse sententiam.

C. X. Deponantur episcopi, qui excommunicatis communicant.

Item Nicolaus Papa.
Teugaldum Treuerensem et primatem Belgicae
prouinciae, et Guntarium Agrippinae Coloniae archiepiscopos,
nunc coram uobis et sancta sinodo, sub gestorum
insinuatione, qualiter causam Lotharii regis, et
duarum mulierum eius, Thebergae scilicet et Gualdradae,
recognouerint et iudicauerint, scriptum super hoc
propriis manibus roboratum offerentes, nichilque se
plus uel minus aut aliter egisse ore proprio multis coram
positis affirmantes, et sententiam, quam a sede apostolica
in Engiltrudam uxorem Bosonis sanctissimus frater noster
Mediolanensis archiepiscopus Thado et ceteri coepiscopi
nostri petiuerant emittendam, et nos diuino


succensi zelo sub anathematis attestatione canonice protuleramus,
publice uiua uoce se uiolasse confitentes, in
quibus omnibus inuenimus eos apostolicas atque canonicas
sanctiones in pluribus excessisse, et equitatis normam nequiter
temerasse, ab omni iudicamus sacerdotii offitio
manere penitus alienos, sancti Spiritus iudicio et B. Petri
per nos auctoritate episcopatus exutos regimine consistere
diffinientes. Predictis autem depositis licentiam
concedimus ecclesiam ingrediendi, et communicandi
sicut laici, et loquendi suas utilitates, non autem turbas
concitandi uel scandalum sollicitandi illis tribuimus facultatem.
Quantum autem ad episcopale ministerium specialiter
pertinet, nulla eis sit licentia contingendi, sicut nos cum
sancta sinodo decreuisse iam constat.

C. XI. Clerici et laici, qui non obediunt episcopis, infames efficiuntur.

Item Clemens. [epist. III. omnibus Coepiscopis]
Si autem uobis episcopis non obedierint omnes presbiteri,
et reliqui clerici, omnesque principes tam maioris
ordinis quam inferioris, atque reliqui populi, non solum
infames, sed etiam extorres a regno Dei et a consortio
fidelium, et a liminibus sanctae Dei ecclesiae
alieni erunt.

C. XII. In Christum peccat qui ueritatis doctorem contristat.

Item Petrus in ordinatione Clementis.
Quicumque contristauerit doctorem ueritatis peccat in
Christum, et patrem omnium exacerbat Deum, propter quod
et uita carebit.

C. XIII. Simulata uirtutum affectione non denegetur obedientia episcopo.

Item Ambrosius in libro [II.] de offitiis. [c. 24.]
Si quis non obediat episcopo, sese extollere atque
exaltare desiderans, querens etiam obumbrare merita
episcopi simulata affectatione doctrinae, aut humilitatis,
aut misericordiae, is a uero deuius superbit, quoniam ueritatis


ea regula est, ut nichil faciat conmendandi sui
causa, quo minor alius fiat, neque si quid boni operis
habeas, id ad deformationem alterius et uituperationem
exerceas. §. 1. Non defendas inprobum, et sancta indigno
conmittenda non arbitreris. §. 2. Neque iterum arguas
et inpugnes cuius crimen non deprehenderis.

C. XIV. Episcopo non obediens demonum ore decerpitur.

Item Anterus Papa. [Episcopis Hispaniae]
Absit, ut quicquam sinistrum de his arbitremur, qui
apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore
conficiunt, per quos nos Christiani sumus, qui claues
regni celorum habentes ante iudicii diem iudicant. In
ueteri quidem lege habetur: quicumque sacerdotibus non
obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo,
aut gladio ceruice subiecta contemptum expiabat
cruore. Nunc uero inobediens spirituali animaduersione
truncatur, aut eiectus de ecclesia rapido ore
demonum decerpitur.

C. XV. Quibus Papa est inimicus, his nec loqui debemus.

Item Petrus in ordinatione Clementis.
Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, uos
nolite expectare, ut ipse uobis dicat etc. ut supra in tractatu
ordinandorum, ubi agitur de obedientia minorum erga
maiores.

C. XVI. Excommunicatus est qui excommunicatis communicat.

Item Fabianus Episcopus. [epist. I.]
Sicut apostoli statuerunt dicentes: "Cum excommunicatis
non est communicandum, et si quis cum excommunicato
auertendo regulas scienter saltim
in domo simul locutus fuerit uel orauerit, ille communione
priuetur."

C. XVII. De eodem.

Item Calixtus Papa. [epist. II. c. 2.]
Excommunicatos quosque a sacerdotibus nullus recipiat
ante utriusque partis examinationem iustam, nec
cum eis in oratione, aut cibo, uel potu, aut osculo
communicet, nec Aue eis dicat, quia quicumque in his uel
aliis prohibitis scienter excommunicatis communicauerit,


iuxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi
subiaceat.

C. XVIII. De eodem.

Item Ysidorus. [in regula monachorum, c. 18.]
Cum excommunicato neque orare, neque loqui (nisi
que ad eandem excommunicationem pertinent) neque
uesci licet. Si quis enim cum eo aut palam, aut
absconse fuerit locutus, communem statim cum eo excommunicationis
contrahet penam.

C. XIX. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi. [IV. c. 73.]
Qui communicauerit cum excommunicato, si
laicus est, excommunicetur, si clericus deponatur.

C. XX. Excommunicatorum nomina uicinis omnibus palam et publice annuncientur.

Item ex decreto Honorii Papae.
Curae sit omnibus episcopis, excommunicatorum omnino
nomina tam uicinis episcopis, quam suis parrochianis pariter
indicare, eaque in celebri loco posita pre foribus ecclesiae
cunctis conuenientibus inculcare, quatinus in utraque
diligentia excommunicatis ubique ecclesiasticus aditus
excludatur, et excusationis causa omnibus auferatur.
II. Pars. Gratian. Verum hoc de nominatim excommunicatis.
Excommunicationis enim penam duppliciter subimus,
et dum reatum incurrimus, et dum sententia notamur.
Unde Ieronimus in libro Iudicum: [homil. II.]

C. XXI. Duobus modis aliquis sathanae traditur.

Audi denique apostolum dicentem de eo, qui peccauerat:
"Tradidi," inquit, "huiusmodi hominem sathanae
in interitum carnis, ut saluus fiat spiritus." Vides ergo,
quia et modo non solum per apostolos suos Deus tradidit
delinquentes in manus inimicorum, sed et per eos, qui
ecclesiae president, et potestatem habent non solum soluendi,
sed et ligandi, traduntur peccatores in interitum
carnis, cum pro delictis suis a Christi corpore separantur.
Et (ut michi uidetur) duppliciter etiam nunc traduntur
homines de ecclesia in potestatem Zabuli. Hoc modo,


quo superius diximus, cum delictum eius manifestum fit
ecclesiae, et per sacerdotes de ecclesia pellitur, ut notatus
ab omnibus erubescat, et conuerso eueniat ei illud,
quod sequitur: "ut spiritus saluus fiat in die Domini
nostri Iesu Christi." Alio autem modo quis traditus est
Zabulo, cum peccatum eius non est manifestum hominibus,
Deus autem, qui uidet in abscondito, perspiciens
eius mentem et animos, uiciis ac passionibus seruientes,
et in corde eius non se diligi, sed aut auaritiam,
aut libidinem, aut iactantiam, uel alia huiusmodi: istum
talem ipse Dominus tradit sathanae. Quomodo eum
tradit sathanae? Discedit a mente eius, et auertit se,
et refugit a cogitationibus eius malis et desideriis indignis,
et relinquit domum cordis eius uacuam.
Gratian. Cum ergo per sententiam quis nominatus fuerit,
cum eo communicare non debemus. Cum autem solo reatu
occulte excommunicationis contraxerit penam, non est ab eius
communione cessandum. Unde Dominus in euangelio tunc
demum peccatorem dixit habendum sicut ethnicum et publicanum,
cum ecclesiam audire contempserit. Apostolus quoque non
ait: "Si quis frater est fornicator," sed: "si quis frater nominatur
fornicator etc.," sententiae nominationem intelligens. Hinc
etiam Urbanus Vilimundo episcopo: "Sane quod super
Richardo" et cetera. Require infra causam: "Quidam
episcopus in heresim lapsus." Hinc etiam Christus in euangelio
zizania dixit esse tolleranda usque ad messem.
Hinc etiam Ieronimus in eodem libro iudicum:

C. XXII. Mali a bonis penitus separari non possunt.

Nolite recedere a Domino usque in hodiernum
diem hoc est donec seculum stat; ostendat ergo
michi, quomodo Iebuseus, donec seculum stat, habitet
cum filiis Iuda in Ierusalem, quippe cum nec ipsi quidem
filii Iuda habitent in Ierusalem. Ideo ergo nec istud
uerum esse poterit, quod Iebusei cum Iudeis habitent in
Ierusalem, quando nec ipsi quidem habitent in
ea. Sed nos intelligamus hoc spiritualiter, assumentes
euangelii parabolam, que dicit de zizaniis: "Sinite utraque
crescere, ne forte, uolentes zizania eradicare, eradicetis
cum ipsis et triticum." Et infra: §. 1. Audi ergo
scripturam dicentem, quia non potuerunt filii Iuda disperdere
Iebuseos, sed habitauerunt cum ipsis in Ierusalem
usque in hodiernum diem. Unde deprecor uos, qui fideles
estis, ut ita uitam uestram et conuersationem seruetis, ne
in aliquo uel ipsi scandalum patiamini, uel aliis scandalum
faciatis: sed sit uobis summi studii summaeque cautelae,
ne quis in hanc sanctorum congregationem pollutus
introeat, ne quis Iebuseus habitet in uobis. Vides


enim, quia dicit scriptura, quod non potuerunt eicere filii
Iuda Iebuseos de Ierusalem. Iebuseus autem interpretatur
conculcatio. Esto ergo quia non possumus eicere istos,
qui nos conculcant, eos saltim, quos possumus, quorum peccata
manifesta sunt, eiciamus. Ubi enim peccatum euidens
non est, eicere de ecclesia neminem possumus, ne forte
eradicantes zizania eradicemus simul cum illis et
triticum. Mouet me tamen, quod dixit, quia non potuerunt
eicere Iebuseos, id est eos, qui interpretantur conculcatio.
Et ideo uideamus qui sint in ecclesia conculcantes. Illi
sine dubio, de quibus Dominus in euangeliis dicebat:
"Nolite mittere sanctum canibus, neque margaritas uestras
ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et
conuersi disrumpant uos." Iste est ergo Iebuseus
conculcatio, qui indigni audiunt uerbum Dei, et, cum audierint,
neque ut infideles discedunt, neque permanent ut
fideles, sed percepta misteriorum notitia, et fidei nostrae
secretioribus perscrutatis, conuersi postmodum
inpugnant nos, et contradictionibus suis corda nostra disrumpunt,
conculcantes uerbi dominici margaritas, et ornamenta
fidei maculantes. De istis ergo dicitur, quia non
potuerunt filii Iuda eicere Iebuseum de Ierusalem usque in
hodiernum diem.

C. XXIII. Porcis et canibus sancta non sunt committenda.

Idem super duodecim Prophetas.
Quando ergo ecclesiasticus uir, et prudens, atque
intelligens, multas impietates in ea, que uocatur domus Dei,
esse cognouerit, et non solum multas, sed et fortes, et que
obprimere iustitiam possint, et in tantum rabiem doctorum
processisse, ut accipiant pretium in iudicio, et omnia
pro muneribus faciant, pauperes deuitent in portis, et
audire contempnant, taceat in illo tempore, ne det sanctum
canibus, et mittat margaritas ante porcos, qui conuersi
conculcent eas; et imitetur Ieremiam dicentem:
"Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum."

C. XXIV. Cum pagano comedere, sed cum excommunicato minime licet.

Item Iohannes Crisostomus, in epistola ad Ebreos.
Ad mensam quippe paganorum si uolueris ire, sine ulla
prohibitione permittimus. §. 1. "Si enim quis frater,"
inquit, "nominatur inter uos." Fratrem in hoc loco
omnem fidelem simpliciter intellige, non monachum tantum.
Quid autem est quod fraternitatem uocat, nisi lauacrum
regenerationis, quod facit posse uocari Deum patrem?
§. 2. "Si quis," inquit, "nominatus fuerit frater fornicator,


aut auarus, aut ebriosus, cum huiusmodi neque
cibum sumere." Cum autem de paganis ageret, non ita,
sed: "Si quis uos uocauerit ex infidelibus," (paganos
significans), "et uultis ire, omne, quod adponitur uobis,
comedite. Si quis frater nominatur ebriosus etc." O quanta
integritas! Nos non solum non fugimus ebriosos, sed
etiam imus ad eos, participantes cum eis.
Gratian. Euidenter itaque ex premissis apparet, quod eorum
communionem uitare non cogimur, qui sententia notati non sunt.
Sed et ipsius sententiae notatio multipliciter intelligitur.
§. 1. Aliquando enim arcetur quis a liminibus ecclesiae et a communione
corporis et sanguinis Christi, uel teste conscientia iuxta
illud Apostoli: "probet se homo, et sic de pane illo edat et de
calice bibat, quia qui indigne manducat et bibit, iudicium sibi
manducat et bibit;" item illud Prosperi: "Facilius sibi Deum
placabunt etc.," require infra causa: [XXXIII.] "Maleficiis
inpeditus", questione 1. de penitentia; uel sententia ecclesiastica, sicut
penitentes, quibus tempore prefinito beneficium reconciliationis
inpenditur. Nec sententia excommunicatio uocatur, quia a communione
corporis et sanguinis Christi notatum prohibet, sicut et
Adam ab esu ligni uitae excommunicatus est, Domino dicente:
"Videte, ne forte sumat de ligno uitae." Qua sententia non
separatur quis a consortio fidelium. Est et alia sententia, que
anathema uocatur, qua quisque separatur a consortio fidelium,
de qua supra: "Cum excommunicatis nolite communicare."
§. 2. Hanc distinctionem cuique licet aduertere ex auctoritate
Iohannis Papae: "Engiltrudam uxorem Bosonis etc." Require
supra in causa: "Quidam episcopus a propria sede deiectus."
Item ex auctoritate eiusdem: "Si quis domum Dei
uiolauerit etc." Require infra causa: [XVII.] "Quidam
presbiter infirmitate grauatus." Item ex auctoritate Siluestri
Papae: "presenti decreto censemus etc." Require supra in
causa: "In infamia cuiusdam episcopi." §. 3. Iuxta hanc ergo
distinctionem intelligenda est illa auctoritas Innocentii: "Si
quis suadente diabolo, etc." ut infra causa: "Quidam presbiter,"
ut iuxta ethimologiam uocabuli anathemati, id est separationi
subiaceat qui in edictum illud inciderit, quia a corpore et
sanguine Christi et ab ingressu ecclesiae se alienum facit, qui
inpias manus in clericum inicere ausus fuerit; qui etiam a nullo
episcoporum absolui, id est more penitentium reconciliari, poterit,
nisi primum apostolico conspectui se representare curauerit.
§. 4. Illud autem Petri de Clemente: "Si inimicus est iste
Clemens etc." de sententia notatis intelligendum est, sicut et illud
Urbani: "Quibus episcopi non communicant etc." ut infra
in eadem causa. Ceterum falsum esset illud Varensis concilii
II.: "Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium
nouit." Item et illud: "placuit, ut si quando episcopus etc."


require supra in causa: "Duo fornicatores et infamia
notati."

C. XXV. Communicare non licet his, qui excommunicatis communicant.

Item Gregorius Clero et populo Salonitano.
Rogo et moneo, ne cuiquam sacerdoti, suprascripto
Maximo communicanti, contra animam suam quisquam
uestrum communicare presumat.

C. XXVI. Nullus clericorum uel laicorum ad domum excommunicati accedat.

Item ex Concilio Tolletano I. [c. 15.]
Si quis laicus abstinetur, ad domum eius uel
clericorum uel religiosorum nullus accedat. Similiter et
clericus si abstinetur, a clericis deuitetur. Si quis cum
illo colloqui aut conuiuari fuerit deprehensus, etiam ipse
abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui episcopi
eius sunt, et ad omnes, qui conmoniti fuerint
de eo, qui abstinetur, siue laico quolibet siue clerico.
III. Pars. Gratian. Sed hoc specialiter in his, qui nominatim
excommunicatis communicant. Unde infra Urbanus:
"Sane quod super Richardo etc." Causa: "Quidam
episcopus in heresim lapsus." Item Nicolaus Papa "Excellentissimus
rex Karolus" infra circa finem huius causae.

C. XXVII. Sententia pastoris timenda est, licet iniuste liget.

Item Urbanus. [omnibus Episcopis c. 5.]
Quibus episcopi non communicant non communicetis, et
quos eiecerint non recipiatis. Valde enim timenda est
sententia episcopi, licet iniuste liget.

C. XXVIII. Excommunicationis contrahit penam qui excommunicatis communicat.

Item ex VIII. Sinodo.
Si quis frater aut palam, aut absconse cum excommunicato
fuerit locutus, aut iunctus communione, statim
cum eo excommunicationis contrahat penam.

C. XXIX. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi II. [c. 7.]
Qui merito facinorum suorum ab ecclesia pulsi
sunt, si ab episcopo aliquo, aut presbitero, uel clerico
fuerint in communione suscepti, etiam ipse


pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientes
sui episcopi regulare iudicium.

C. XXX. Qui sententiam episcopi putat esse iniustam recurrat ad sinodum.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 66.]
Clericus, qui episcopi districtionem circa se putat iniustam,
recurrat ad sinodum.

C. XXXI. Vincula ecclesiastica non sunt contempnenda.

Item Iohannes Crisostomus, super epistolam ad Ebreos.
Nemo contempnat uincula ecclesiastica. Non enim
homo est qui ligat, sed Christus, qui hanc potestatem
dedit, et dominos fecit homines tanti honoris.

C. XXXII. Sathanae traditur qui ab ecclesia excommunicatur.

Item Augustinus de uerbis apostoli, sermone LXXIX.
Omnis Christianus, dilectissimi, qui a sacerdotibus
excommunicatur, sathanae traditur: quomodo? scilicet,
quia extra ecclesiam est diabolus, sicut in ecclesia Christus,
ac per hoc quasi diabolo traditur qui ab ecclesiastica
communione remouetur. Unde illos, quos tunc Apostolus
sathanae esse traditos predicat, excommunicatos a se esse
demonstrat.

[C. XXXIII.] Idem super Iohannem.

Nichil sic debet formidare Christianus quam separari
a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non
est membrum eius. Si non est membrum eius, non uegetatur
spiritu eius. "Quisquis autem," inquit Apostolus,
"spiritum Christi non habet, hic non est eius."
Gratian. Item Ieronimus: "Quorum dimiseritis
peccata etc.", id est quibus ecclesiam interdixeritis, nisi
reconciliati per satisfactionem fuerint, ipsis et ianua celestis
regni clausa erit.

C. XXXIV. Vicini episcopi audiant eos, qui de iudiciis episcoporum suorum queruntur.

Item ex Concilio Mileuitano. [c. 22.]
Presbiteri, diaconi, uel ceteri inferiores clerici, si
in causis, quas habuerint, de iudiciis episcoporum suorum
conquesti fuerint, uicini eos episcopi audiant, et


inter eos quicquid est diffiniant, adhibiti ab eis ex consensu
suorum episcoporum. Quod si et ab eis prouocandum
putauerint, non prouocent nisi ad Affricana concilia,
uel ad primates suarum prouinciarum. Ad transmarina
autem qui putauerint appellandum, a nullo intra Affricam
in communione suscipiantur.

C. XXXV. Iniusta episcoporum dampnatio irrita esse censetur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 28.]
Irritam esse iniustam episcoporum dampnationem censemus,
et idcirco a sinodo retractandam.

C. XXXVI. Qui suae causae adesse et innocentiam suam asserere uoluerit, intra annum hoc faciat excommunicationis.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 12.]
Rursus constitutum est, ut quociens clericis conuictis
uel confessis in aliquo crimine, uel propter
eorum, quorum uerecundiae parcitur, uel propter ecclesiae
obprobrium, aut insultationem hereticorum atque
gentilium, si forte causae suae adesse uoluerint et innocentiam
suam asserere, intra annum excommunicationis
hoc faciant. Si uero intra annum causam suam purgare
contempserint, nulla eorum uox penitus audiatur.

C. XXXVII. Audientiam sibi negat qui excommunicationis suae causam agere intra annum dissimulat.

Item Gelasius.
Quicumque intra anni spatium ciuiliter siue publice
causam suam coram suis excommunicatoribus non peregerint,
ipsi sibi aditum audientiae clausisse uideantur.
Quod si obstinato animo sine communione defuncti fuerint,
nos, illorum causam iuxta B. Leonis predecessoris nostri
sententiam diuino iudicio reseruantes, quibus uiuis non communicauimus
nec mortuis communicare debemus.

[PALEA. C. XXXVIII.

Qui uero excommunicato scienter communicauerit,
et amodo saltem in domo simul orauerit, atque latebras
quo minus ad satisfactionem perducatur prebuerit, donec
ab excommunicatore penitentiam accipiat, corporis et
sanguinis Domini communione priuatum se esse cognoscat. ]

C. XXXIX. Tardius recipiatur ad ueniam qui sacerdote iubente de ecclesia contempnit exire.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 10.]
Qui iubente sacerdote pro quacumque culpa ab ecclesia
exire contempserit, pro noxa contumeliae tardius
recipiatur ad ueniam.
Gratian. Sed queritur, si ante dampnati absolutionem
episcopum mori contigerit, utrum dampnatus postea ualeat
absolui?
De his ita statutum est in Concilio Epaunensi:
[cap. 28.]

C. XL. A successore soluatur qui post mortem episcopi remanet ligatus.

Si episcopus ante dampnati absolutionem obitu rapiatur,
correctum aut penitentem successori licebit absoluere.
Gratian. Premissis auctoritatibus, quibus iniustae sententiae
usque ad examinationem utriusque partis parere iubemur, ita
respondetur: Gregorius non dicit sententiam iniuste latam esse
seruandam, sed timendam. Sic et Urbanus. Timenda ergo
est, id est non ex superbia contempnenda. Reliquae uero auctoritates
de excommunicatis locuntur, qui uel uocati ad sinodum
uenire contempserunt, uel calliditatibus aduersantium occurrere
nescientes iniustam sententiam a iudice reportauerunt, uel qui,
neglectu suae uitae sinistram de se opinionem nasci permittentes,
sententiam in se exceperunt. Hos siquidem solos excommunicationis
sententia ferire licet.
Unde in Meldensi Concilio: [c. 56.]

C. XLI. Quibus exigentibus culpis aliquis sit communione priuandus.

Nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta
peccati causa communione priuet ecclesiastica. Sub
anathemate autem sine conscientia archiepiscopi, aut
coepiscoporum nullum presumat ponere, nisi unde canonica
docet auctoritas, quia anathema eterna est mortis
dampnatio, et non nisi pro mortali debet inponi crimine, et
illis qui aliter non poterint corrigi.

C. XLII. Pro paruis et leuibus causis nullus communione priuetur.

Item ex Concilio Aruernensi.
Nullus sacerdotum quemquam rectae fidei hominem pro
paruis et leuibus causis a communione suspendat, preter eas
culpas, pro quibus antiqui patres arceri ab ecclesia iusserunt
conmittentes.

C. XLIII. Pro his tribus criminibus quilibet communione priuetur.

Item ex Concilio Triburiensi.
Certum est, pro his tribus criminibus aliquem excommunicari
debere, cum ad sinodum canonice uocatus
uenire contempnit, aut si postquam illuc uenerit,
sacerdotalibus respuit obedire preceptis, aut si ante finitam
suae causae examinationem a sinodo abire presumit.
IV. Pars. Gratian. De his, inquam, et huiusmodi premissae
auctoritates locuntur, non de iniuste suspensis. Quod
autem iniustae sententiae parendum non sit, multis auctoritatibus
probatur. Quarum prima est illa Ieronimi super Matheum:
[libro III.]

C. XLIV Sententia pastoris reum uel innocentem non constituit uel facit.

Quomodo sacerdos mundum leprosum non facit,
sic episcopus uel presbiter non alligat eos, qui insontes
sunt, nec, soluit noxios, sed pro offitio suo cum
peccatorum uarietates audierit, scit qui ligandus sit, qui
soluendus.
[PALEA.

C. XLV. De eodem.

Item Augustinus super Mattheum.
Ridiculum est, ut eum mundum esse dicamus, qui
uinculis peccatorum suorum ligatus est, propter hoc solum,
quod episcopus dicitur habere huiusmodi potestatem, ut
soluti ab eo soluti sint in celo, et ligati in terris ligati sint
in celo. Sit ergo inreprehensibilis qui alterum ligat aut
soluit. ]

C. XLVI. Non est petenda solutio, cum iniqua fertur sententia.

Item Gelasius Papa Episcopis orientalibus de
dampnatione Dioscori.
Cui est illata sententia deponat errorem, et uacua est;
si iniusta est, tanto curare eam non debet, quanto
apud Deum et eius ecclesiam neminem potest grauare
iniqua sententia. Ita ergo ea se non absolui desideret, qua
se nullatenus perspicit obligatum.

C. XLVII. Deus non nocet, nec noceri patitur aliquem iniuste.

Item Augustinus de summo bono.
Secundum catholicam fidem, nec Dei naturae quisquam
nocere potest, nec natura Dei nocere iniuste cuiquam
potest nec noceri iniuste patitur quemquam.


"Qui enim nocet (ut ait Apostolus) recipiet hoc quod
nocuit."

C. XLVIII. Iniusta uincula disrumpit iustitia.

Idem [sermone 16.] de uerbis Domini.
Cepisti habere fratrem tuum tamquam publicanum: ligas
illum in terra, sed ut iuste alliges uide. Nam iniusta uincula
disrumpit iustitia. "Quem solueris," inquit, "in
terra, solutus erit in celo."

C. XLIX. Temeritas iudicandi non ei, qui iudicatur, sed iudici nocet.

Idem de sermone Domini in monte. [l. II. c. 29.]
Temerarium iudicium plerumque nichil nocet ei, de quo
temere iudicatur. Ei autem, qui temere iudicat, ipsa temeritas
necesse est ut noceat.

C. L. Non obest homini iniusta sententia.

Idem ad Clerum Yponiensem. [epist. CXXXVII.]
Quid obest homini, quod ex illa tabula uult eum delere
humana ignorantia, si de libro uiuentium non
eum deleat iniqua conscientia?

[C. LI.]

Idem ad Secundinum Manicheum. [c. 1.]
Senti de Augustino quicquid libet: sola me in oculis Dei
conscientia non accuset.

C. LII. Quos conscientia iustificat, aliorum maledicta non timeant.

Item Gregorius Constantino, Episcopo Mediolanensi.
[lib. VI. epist. 14.]
In cunctis, que in hac uita aduersa proueniunt, sola
est, sicut nostis, omnipotentis Dei districtio pensanda, atque
ad cor proprium semper recurrendum, ut nullius ibi
lingua inplicet, ubi conscientia non accusat. Quem enim
conscientia defendit liber est inter accusationes, et
liber sine accusatione esse non potest, si sola, que interius
addicit, conscientia accuset. De uestra igitur
sanctitate absit a Christianorum iudicio ea, que maledicorum
hominum rumoribus conficta credimus, in qualicumque
modulo suspicionis adduci, quia et sacri eloquii testimonium
tenemus, ut mala maiora cum forsitan dicuntur,
nisi probata credi non debeant, sed citius probata ulcisci.
§. 1. Hec igitur dixi, ut nimiae leuitatis esse ostenderem,
si quis mala grauia credere studeat, que probari non


possunt. Unde sanctitas uestra debet mentem suam a
maledicorum hominum rumoribus atque obtrectatione
disiungere, et sola quae internae uitae sunt atque ad
utilitatem subditorum proficiunt cogitare.

C. LIII. Frustra aspernatur ab homine quem Deus iustificat.

Item Augustinus in Psalmo XXXVI. [concione 3. ad uers.
Nec dampnabit eum]
Et si dampnaris ad tempus ab homine, et si dixeris
sententiam proconsulis in Ciprianum, aliud est sella
terrena, aliud est tribunal celeste. Ab inferiori accipit
sententiam, a superiori coronam.

[C. LIV.]

Idem in Psalmo XXXVII. [ad uers. Quoniam in te speraui.]
Custodi intus innocentiam tuam, ubi nemo obprimit
causam tuam. Preualebit in te falsum testimonium, sed
apud homines. Numquid apud Deum ualebit, ubi causa tua
dicenda est? Quando Deus erit iudex, alius testis quam
conscientia tua non erit. Inter iudicem iustum et conscientiam
tuam noli timere nisi causam tuam.

C. LV. Non hominum linguas, sed conscientias curare debemus.

Item Gregorius Papa. [Palladio Presbitero,
lib. VIII. epist. 45.]
Inter uerba laudantium siue uituperantium ad mentem
semper recurrendum est, et si in ea non inuenitur bonum,
quod de nobis dicitur, magnam tristitiam generare debet;
et rursum si in ea non inuenitur malum, quod de nobis homines
locuntur, in magnam debemus letitiam prosilire. Quid
enim, si non omnes laudant et conscientia
liberos nos demonstret? Habemus Paulum dicentem:
"Gloria nostra hec est, testimonium conscientiae
nostrae." Iob quoque dicit: "Ecce in celo testis meus."
Si ergo nobis est testis in celo, testis in corde, dimittamus
stultos foris loqui quod uolunt. §. 1. Quid enim aliud
detrahentes faciunt, nisi in puluerem sufflant, et in
oculos suos terram excitant, ut unde plus detractionis
perflant, inde magis ueritatis nichil uideant? Vocandi tamen
sunt etiam ipsi et tranquille admonendi, eisque satisfieri
modis omnibus debet, scientes quod de Iudeis ueritas
dicit: "Ne forte scandalizemus eos." Si autem satisfieri
sibi ex ueritate noluerint, habes consolationem, quam in
euangelio aspicias. Cum enim Domino dictum
fuisset: "Scis, quia audito hoc uerbo scandalizati sunt


Iudei?" Respondit: "Sinite illos, ceci sunt duces
cecorum." Paulus quoque apostolus ammonet, dicens:
"Si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus
pacem habentes." Dicturus, "cum omnibus pacem
habeamus," hoc difficile esse perspiciens premisit:
"si fieri potest." Et subiunxit: "quod fieri
potest," cum dicit, "quod ex uobis est:" quia si
nos in mente karitatem erga odientes seruare cupimus,
etsi illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis
sine dubio habemus.
Gratian. Hoc inter eos obseruandum est, qui parati sunt
suspicari quod non uident, parati semper reprehendere, numquam
imitari. Apud alios autem conscientia est necessaria nobis,
fama illis.
Unde Augustinus: [lib. de bono uiduit. c. 22.]

C. LVI. Conscientia nobis, fama proximis necessaria est.

Non sunt audiendi, siue uiri sancti siue feminae,
qui quando reprehenduntur in aliqua negligentia, per
quam fit ut in malam ueniant suspicionem, unde suam uitam
longe abesse sciunt, dicunt coram Deo sufficere sibi conscientiam,
existimationem hominum non solum inpudenter,
uerum etiam crudeliter contempnentes, cum occidant
animas aliorum, siue blasphemantium uiam Dei, (quibus
secundum suam suspicionem quasi turpis, que casta est,
displicet uita sanctorum), uel etiam cum excusatione
imitantium non quod uident, sed quod putant. Proinde
quisquis a criminibus flagiciorum atque facinorum uitam
suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem etiam famam,
et in aliis est misericors. Nobis enim necessaria uita
nostra est, aliis fama nostra.

C. LVII. Apud Deum maledicitur qui moribus dissonam profert sententiam.

Item Ieronimus super epistola Pauli ad Philemonem.
Si quis dixerit iustum iniustum, et iniustum iustum,
abhominabilis est uterque apud Deum. Similiter qui sanctum
dicit non sanctum, et rursus non sanctum
asserit sanctum, abhominabilis apud Deum est.

C. LVIII. Christum uiolat qui sanctum non sanctum, uel non sanctum sanctum esse crediderit.

Idem. [ibidem paulo superius.]
Si quis hominem, qui sanctus non est, sanctum esse crediderit,
et Dei eum iunxerit societati, Christum uiolat,
cuius membra sumus. Et infra: §. 1. Omnes credentes
secundum Apostolum Christi corpus efficimur. Qui in
corpore Christi errat et labitur, asserens membrum
eius sanctum esse, cum non sit, uel non esse sanctum,
cum sit, uide quali crimine obnoxius fiat: Ysaias
ait: "Vae his qui dicunt dulce amarum, et amarum


dulce, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras." Dulce
puto esse sanctimoniam; amarum quod sanctimoniae contrarium
est.

C. LIX. Eternae dampnationis inueniet penam qui bonos malos, et malos bonos dixerit.

Item Ysaias. [c. 5]
Vae, qui dicitis bonum malum, et malum bonum, ponentes
tenebras lucem, et lucem tenebras. §. 1. Propterea
captiuus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam,
et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.
Propterea dilatauit infernus animam suam, et aperuit os
suum absque ullo termino, et descenderunt fortes eius, et
populus eius, et sublimes gloriosique eius ad eum, et incuruabitur
homo, et humiliabitur uir, et oculi sublimium deprimentur,
et exaltabitur Dominus in iudicio, et Deus sanctus
sanctificabitur in iustitia.

C. LX. Ligandi uel soluendi potestate se priuat qui hanc iniuste exercet.

Item Gregorius in omelia XXVI. [in Euang.]
Ipse ligandi atque soluendi se potestate priuat qui
hanc pro suis uoluntatibus, et non pro subditorum
moribus exercet.

C. LXI. De eodem.

Idem. [ibidem paulo inferius]
Iudicare digne de subditis nequeunt qui in subditorum
causis sua uel odia, uel gratiam secuntur.

C. LXII. Non est uera presidentis absolutio, nisi sequatur arbitrium interni iudicis.

Idem. [ibidem paulo inferius]
Tunc uera est absolutio presidentis, cum interni sequitur
arbitrium iudicis. Quod bene quatriduani mortui
resuscitatio illa significat, que uidelicet demonstrat, quia
Dominus prius mortuum suscitauit et uiuificauit, dicens:
"Lazare, ueni foras," et postmodum is, qui
uiuus fuerat, egressus a discipulis est solutus, sicut
scriptum est.

C. LXIII. Priuilegio meretur exui qui eodem abutitur.

Idem in Registro.
Priuilegium omnino meretur amittere qui permissa sibi
abutitur potestate.

C. LXIV. In quem canonica non fertur sententia, penam non debet ferre canonicam.

Idem. [Gregorius Antonio Subdiacono, lib. II.
Indict. XI. epist 9.]
Non debet is penam sustinere canonicam, in cuius
dampnatione non est canonica prolata sententia.


Gratian. Ex his datur intelligi, quod iniusta sententia
nullum alligat apud Deum, nec apud ecclesiam eius aliquis grauatur
iniqua sententia, sicut ex Gelasii capitulo habetur.
Non ergo ab eius communione abstinendum est, nec ei ab
offitio cessandum, in quem cognoscitur iniqua sententia prolata.
Cur ergo capitula Cartaginensis et Affricani, atque aliorum
conciliorum prohibent iniuste dampnatum in communione
recipi ante iudicii examinationem? Cur et illud Magontiensis
Concilii statutum est:

C. LXV. Qui dampnatur a sinodo quomodo in secunda innocens reparetur.

Episcopus, presbiter aut diaconus a gradu suo iniuste
deiectus, si in secunda sinodo innocens inueniatur
non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos
recipiat coram altari de manu episcoporum: si episcopus
est, orarium, et baculum et anulum; si presbiter,
orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si
subdiaconus, patenam et calicem. Sic et reliqui gradus
in reparatione sua recipiant ea, que, cum ordinarentur,
perceperant.
V. Pars. Gratian. Si ergo iniuste deiecti nec etiam per
episcopos reparari possunt, nisi de manibus eorum recipiant
quod amiserant: quomodo sua auctoritate cuique licet iniuste
ligatis communicare, et eis, non petita absolutione, sua celebrare
offitia, sicut Gelasius uidetur sentire? Ad hec respondendum
est, quod sententia aliquando est iniusta ex animo proferentis,
iusta uero ex ordine et causa; aliquando est iusta ex animo et
causa, sed non ex ordine; aliquando est iusta ex animo et
ex ordine sed non ex causa. Cum autem ex causa iniusta
fuerit, aliquando nullum in eo omnino delictum est, quod sit
dampnatione dignum: aliquando non est in eo illud, super
quod fertur sententia, sed ex alio nominandus est. Ex
animo est iniusta, cum aliquis seruata integritate iudiciarii
ordinis in adulterum uel in quemlibet criminosum non amore
iustitiae, sed liuore odii, uel precio, aut fauore aduersariorum
inductus sententiam profert. Unde Beda super epistolam Iacobi
ait: "Ira enim uiri iustitiam Dei non operatur:" quia qui
iratus in aliquem sententiam profert, etsi ille quantum ad se
iustam reportet sententiam, iste tamen, qui non amore iustitiae,
sed liuore odii in eum sententiam dedit, iustitiam Dei, in quem
perturbatio non cadit, non imitatur.

C. LXVI. Sententia iustitiae non est pro premiis ferenda.

Item Gregorius.
Qui recte iudicat, et premium remunerationis expectat,
fraudem in Deo perpetrat, quia iustitiam, quam
gratis inpertire debuit, acceptione pecuniae uendit.
Bonis male utuntur qui pro temporali lucro iuste iudicant.


Tales quippe ad ueritatem non iustitiae defensio, sed amor
premii prouocat; quibus si spes nummi subtrahitur, confestim
a iustitiae confessione recedunt. Acceptio nummorum
preuaricatio ueritatis est. Unde et pro iusto
dicitur: "Qui excutit manus suas ab omni munere, iste
in excelsis habitabit."

C. LXVII. In prepositorum operibus totum sibi ratio uendicet.

Idem Mauricio inperatori.
Illa prepositorum sollicitudo utilis est, illa est cautela
laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nichil uendicat.
Restringenda sub ratione potestas est, nec quid
agendum prius, quam concitata ad tranquillitatem mens
redeat. Nam conmotionis tempore iustum putat omne
quod fecerit.

C. LXVIII. Grauiter delinquit qui ex ira sententiam profert.

Item Ambrosius de sancto Ioseph. [c. 13.]
Ira etiam sepe innocentes in crimen adducit, quia,
dum iusto amplius irascimur, et uolumus aliena cohercere
peccata, grauiora conmittimus. Ideo Apostolus
ait: "Non uos uendicantes, karissimi; sed date locum
irae;" hoc est declinemus eam, ne nos illa corripiat.
Unde Dominus Iesus, mittens ad euangelizandum
discipulos, misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia,
sine uirga, ut et incentiua litis et instrumenta eriperet
ultionis.

C. LXIX. Ratio debet corrigere quod furore promulgatum est.

Item ex libro [XI.] ecclesiasticae ystoriae.
Cum apud Tessalonicam, seditione exorta, quidam
ex militaribus uir inpetu fuisset populi furentis exstinctus,
Theodosius, repentini nuncii atrocitate succensus, ad ludos
Circenses inuitari populum, eique ex inprouiso circumfundi
milites, atque obtruncare passim, ut quisque occurrisset,
gladio iubet, et uindictam dare non crimini, sed furori.
Ob hoc cum a sacerdotibus Italiae redargueretur, agnouit
delictum, culpamque cum lacrimis professus, publicam penitenciam
in conspectu totius ecclesiae exegit, et in hoc sibi
tempus ascriptum absque regali fastigio patienter inpleuit.
Quibus omnibus illud quoque mirabiliter adiecit; leges
sanxit in posterum, ut sententiae principium super animaduersione
prolatae in diem tricesimum ab executoribus
differrentur, quo locus misericordiae, uel, si res tulisset,
penitenciae non periret.

C. LXX. In dictandis sententiis rectores nullo furore ducantur.

Item Gregorius.
Summopere precauendum est ut rectores ecclesiae
et qui publica iudicia exercent, in dictandis sententiis
nullatenus leuitate aut furore ducti sint precipites,
sed causis prius diligenter uentilatis, cum res, que ignorabatur,
pleniter ad notitiam uenerit, diuina tunc et humana
lex resoluatur, et secundum quod ibi constitutum
est, remota personarum acceptione, diffinitiua proferatur
sententia. Hinc est quod Moises querelas populi semper
tabernaculum ingressus ad Dominum referebat, et iuxta
quod Dominus inperabat iudicia proponebat, nimirum nos
instituens, ut non ex corde nostro, sed ex precepto
diuino condempnationis uel iustificationis sententiam proferamus.

C. LXXI. Iustum iudicium uendi non potest.

Item Augustinus ad Macedonium. [epist. LIV.]
Non licet iudici uendere iustum iudicium, etsi liceat
aduocato uendere iustum patrocinium, et iurisconsulto rectum
consilium.

C. LXXII. De eodem.

Item Ysidorus. [lib. III. de summo bono, c. 58.]
Pauper dum non habet quod offerat, non solum audiri
contempnitur, sed etiam contra ueritatem obprimitur. Cito
uiolatur auro iustitia, nullamque reus pertimescit culpam,
quam redimere nummis existimat.
Gratian. Huic itaque sententiae, que non amore iustitiae,
sed ex alia qualibet causa fertur in quemquam, humiliter obediendum
est.
Unde in Niceno Concilio: [c. 5.]

C. LXXIII. Non recipiantur ab aliis qui suorum episcoporum contrahunt offensas.

Seruetur et ista sententia, ut hi, qui ab aliis excommunicantur,
ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur
sane, ne forte quis ex aliqua indignatione
animi aut contentione, aut qualibet tali conmotione
stomachi episcopi sui abstenti sint. Ut ita demum
hi, qui ob culpas suas episcoporum suorum offensas
merito contraxerunt, digne etiam a ceteris excommunicati
similiter habeantur, quousque episcopo suo uisum fuerit
humaniorem circa eos ferre sententiam.
Gratian. Item sententia est iniusta ex ordine, quando non
seruato iudiciali ordine quilibet pro culpa sua dampnatur.


Unde Gregorius scribit Constantino, Mediolanensi
Episcopo: [lib. VIII. epist. 30.]

C. LXXIV. Res dubia non diffiniatur certa sententia.

Graue satis est et indecens, ut in re dubia certa detur
sententia.

C. LXXV. Non credantur que certis iudiciis non demonstrantur.

Item Augustinus in libro de penitencia. [c. 3.]
Quamuis uera sint quedam, tamen iudici non
sunt credenda, nisi certis indiciis demonstrentur.

C. LXXVI. Ante, quam examinentur, aliqui non iudicentur.

Item Damasus Papa. [epist. VI.]
Eorum, qui accusantur, causas discutere non licet
prius, quam canonice uocati ad sinodum ueniant, et presens
per presentem agnoscat ueraciter et intelligat que ei obiciuntur.
Quod et per sapientiam Salomonis dicitur:
"Ante, quam scruteris, ne reprehendas. Intellige prius,
et tunc increpa. Ante, quam audias, non reprehendas."
Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio,
uerumtamen oportet ab his, qui dati sunt ad
eorum examinationem, ordinem seruari.

C. LXXVII. Qui falsum de alio profert, et qui crimina credit, uterque reus est.

Item ex VIII. Sinodo.
Non solum ille reus est, qui falsum de alio profert,
sed et is, qui aurem cito criminibus prebet.
VI. Pars. Gratian. Cum ergo sententia ex ordine iniusta
est, nec tunc ab ea recedendum est, quia etiam ante, quam
sententia daretur in eum pro qualitate sui reatus ligatus apud
Deum tenebatur. Contingit aliquando, ut adulter sententiam
pro sacrilegio reportet, cuius reatum in conscientia non habet.
Hec sententia, etsi iniusta sit, quia non est in eo crimen, super
quod lata est sententia, tamen ab eo iuste reportata est,
qui ex reatu adulterii iamdiu apud Deum excommunicatus
fuerat. Et in hoc casu intelligenda est auctoritas illa Gregorii:
"Sententia pastoris etc." §. 1. Iustam sententiam uocat, quando
crimen subest, super quod fertur: iniustam, quando illud non
subest, que tamen timenda uel seruanda est, quia ex alio iam
dudum dampnandus erat. Unde, cum premisisset Gregorius:
"Utrum iuste an iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia
timenda est gregi," subsecutus adiecit: "Ne is, qui subest, et cum
iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex
alia culpa mereatur. Pastor ergo uel absoluere indiscrete timeat,
uel ligare. Is autem, qui sub manu pastoris est ligari timeat uel


iniuste nec pastoris sui iudicium temere reprehendat: ne, etsi
iniuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa,
que non erat, fiat." §. 2. Aliquando nullum subest crimen, et
tamen uel odio iudicis, uel factione inimicorum obpositam sibi
sententiam dampnationis in se excipit.
Unde Gregorius ait:

C. LXXVIII. Quot modis humanum iudicium peruertitur.

Quatuor modis humanum iudicium peruertitur: timore,
dum metu potestatis alicuius ueritatem loqui pertimescimus;
cupiditate, dum premio animum alicuius corrumpimus;
odio, dum contra quemlibet aduersarium molimur;
amore, dum amico uel propinquo prestare
contendimus.
Gratian. Quam graue uero sit uel odio, uel amicitia, uel
munere, uel metu, uel quolibet modo iudicium peruertere Augustinus
testatur dicens:

C. LXXIX. De his, qui aliquo modo iudicium peruertunt.

Quicumque aut consanguinitate, aut amicitia, uel
hostili odio, uel inimicitiis in iudicando ducitur, peruertit
iudicium Christi, qui est iustitia, et fructum illius uertit in
amaritudinem.

C. LXXX. De his, qui metu potestatis ueritatem occultant.

Idem ad Casulanum.
Quisquis metu cuiuslibet potestatis ueritatem occultat,
iram Dei super se prouocat, quia magis timet hominem quam
Deum. Et post pauca: §. 1. Uterque reus est, et qui
ueritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia et ille
prodesse non uult, et iste nocere desiderat.

C. LXXXI. De eodem. Item.

Nemo peritorum aut prudentium putet, quod minus sit
periculum in uerbis lingua mentiendo, quam manibus sanguinem
fundendo. Melius est autem pro ueritate pati
supplicium, quam pro adulatione beneficium.

[C. LXXXII.]

Item Pelagius Benigno Archiepiscopo.
Unicuique prouidendum est, ne aliquem iniuste persequatur,
iudicet et puniat, ne Iesum persequatur,
iudicet et puniat.
Gratian. Hic quoque, qui ueritatem pro pecunia negat,
uel falsum testimonium contra aliquem dicit, Deum negare uel
uendere probatur.
Unde Beda super Marcum:

C. LXXXIII. Qui falsum testimonium dicunt, et ueritatem pro pecunia negant, sceleris Iudae participes fiunt.

Abiit Iudas ad summos sacerdotes, et constituerunt
ei pecuniam se daturos. Multi hodie scelus Iudae, quia
Dominum ac magistrum suum, deumque pecunia
uendiderit, uelut inmane et nefarium exhorrent, nec tamen
cauent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet
testimonium dicunt, profecto, quia ueritatem pro pecunia
negant, Deum pecunia uendunt. Ipse enim dixit:
"Ego sum ueritas." Cum societatem fraternitatis aliqua
discordiae peste conmaculant, Deum produnt, quia
Deus karitas est. Qui ergo karitatis et ueritatis iussa
spernunt, Deum utique, qui karitas est et ueritas, produnt
maxime cum non infirmitate uel ignorantia peccant, sed in
similitudinem Iudae querunt oportunitatem, qualiter arbitris
absentibus mendacio ueritatem, uirtutem crimine
mutent.

C. LXXXIV. Christum negat qui peruersis socium se facit.

Item Ieronimus [in epistolam ad Titum, c. I. in
extremo.]
Existimant quidam in eo tantum negari Deum, si in
persecutione quis a gentibus conprehensus se confiteri
rennuerit esse Christianum. Ecce Apostolus
omnibus, que peruersa sunt, factis Deum asserit negari.
Christus sapientia est, iustitia, ueritas, sanctitas, fortitudo.
Negatur per insipientiam sapientia, per iniquitatem iustitia,
per mendacium ueritas, per turpitudinem sanctitas, per inbecillitatem
animi fortitudo. Quocienscumque uincimur
uiciis atque peccatis, tociens Deum negamus, et e
contrario, quociens bene quid agimus, Deum confitemur.
Nec arbitrandum est in die iudicii illos tantum a Dei
filio denegandos, qui in martirio Christum negauerunt,
sed et illos omnes, quorum opere, uel sermone,
uel cogitatione Christus negatur, negat uel confessus
confitetur. De hac puto confessione quod discipulis
precepit dicens: "Eritis michi testes in Ierusalem, et in
omni Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae."

C. LXXXV. Qui Christianum se negat Christum negare conuincitur.

Item Augustinus. [tractatu CXIII. ad cap. 18. Ioannis.]
Non solum abnegat Christum qui dicit eum non esse
Christum, sed ille etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum.
Dominus enim non ait Petro, "discipulum meum te
esse negabis." Negauit ergo ipsum, cum se negauit
eius esse discipulum. Quid autem aliud isto modo, quam
se negauit esse Christianum? Idem: [tractatu LXVI.]
§. 1. Timendo carnis tuae mortem mortem dabis animae tuae.


Quanta enim uita est confiteri Christum, tanta mors
negare Christum. An Apostolus Petrus (sicut eum qui
fauore peruerso excusare nituntur) Christum non negauit
quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit?

C. LXXXVI. Veritatem prodit non solum qui pro ueritate mendacium loquitur, sed etiam qui ueritatem non libere predicat.

Item Iohannes Crisostomus. [id est, Auctor operis imperfecti,
in Matth. hom. 25.]
"Nolite timere eos, qui occidunt corpus," ne forte
propter timorem mortis non libere dicatis quod audistis, nec
fiducialiter predicetis omnibus quod in aure soli audistis.
Sicut ergo ex his uerbis ostenditur non solum
ille proditor est ueritatis, qui transgrediens ueritatem palam
pro ueritate loquitur mendacium, sed etiam ille, qui non
libere pronunciat ueritatem, quam libere pronunciare
oportet, aut non libere ueritatem defendit, quam libere defendere
conuenit, proditor est ueritatis. Nam sicut sacerdos
debitor est, ut ueritatem, quam audiuit a Deo, libere
predicet, sic laicus debitor est, ut ueritatem, quam audiuit
a sacerdotibus probatam quidem in scripturis, defendat fiducialiter.
Quod si non fecerit, prodidit ueritatem.
"Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio
fit ad salutem."
Gratian. Nec sententia potius iudicem ledit quam eum, in
quem fertur.
Unde Augustinus ait:

C. LXXXVII. Iniuste aliquem anathematizans sibi, non alii nocet.

Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam
fuerit fidelium anathematizatus iniuste, ei potius oberit, qui
facit, quam ei qui hanc patitur iniuriam. Spiritus
enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur
aut soluitur, inmeritam nulli ingerit penam. Per eum
quippe diffunditur karitas in cordibus nostris, que non agit
perperam. Pax ecclesiae dimittit peccata, et ab ecclesiae
pace alienis tenet peccata non secundum arbitrium
hominum, sed secundum arbitrium Dei. Petra
tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit.
[Gratian.] Item Salomon: "Sicut auis in incertum
uolans, et passer quolibet uadens, sic maledictum frustra
prolatum uenit super eum, qui misit illud."

C. LXXXVIII. Cuius uita offitio non congruit, alios ligatus soluit.

Item Gregorius in omelia XXVI.
Plerumque contingit, ut iudicis locum teneat,
cui ad locum uita minime concordat, ac sepe agitur,


ut uel dampnet inmeritos, uel alios ipse ligatus soluat,
sepe in soluendis ac ligandis subditis suae uoluntatis motus,
non autem causarum merita sequitur. Unde fit, ut ipse
ligandi et soluendi potestate se priuet et cet. Et
infra: §. 1. Sepe fit, ut erga quemlibet proximum odio uel
gratia moueatur pastor. Iudicare autem de subditis digne
etc. Et infra: Unde recte per prophetam dicitur:
"Mortificabant animas, que non moriuntur, et uiuificabant
animas, que non uiuunt." Non morientem quippe mortificat
qui iustum dampnat, et non uicturum uiuificare nititur
qui reum a supplicio soluere conatur. §. 2. Causae
ergo pensandae sunt, et tunc ligandi ac soluendi potestas
exercenda. Videndum est, que culpa precessit,
et que sit penitentia secuta post culpam, ut
quos omnipotens Deus per conpunctionis gratiam uisitat,
illos pastoris sententia absoluat. Tunc enim uera est
absolutio etc. Et infra: §. 3. Ex qua consideratione intuendum
est, quod illos debemus nos per pastoralem
auctoritatem soluere, quos auctorem nostrum cognoscimus
per suscitantem gratiam uiuificare. Et infra: §. 4. Veniat
itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator.
Venientem uero foras discipuli soluunt, quia
pastores ecclesiae ei debent penam amouere, quam meruit
qui non erubuit confiteri quod fecit. §. 5. Hec de solutionis
ordine breuiter diximus, ut sub magno moderamine
pastores ecclesiae uel soluere debeant, uel
ligare.

C. LXXXIX. Viribus caret sententia iniuste prolata.

Item Calixtus Papa. [epist. I. ad Benedictum Episcopum].
Iniustum iudicium et diffinitio iniusta, regio metu
et iussu, aut cuiuscumque episcopi aut potentis a
iudicibus ordinata uel acta, non ualeat. §. 1. Homini
religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere,
uel augere male loquendo, nisi etiam eas extinguere
bene loquendo studuerit. §. 2. Melior est in malis factis
humilis confessio quam in bonis superba gloriatio.

C. XC. Premium meretur qui iniuste maledicitur.

Item Augustinus super Psalmo CII. [ad uers. Faciens
misericordias Dominus.]
Qui iustus est, et iniuste maledicitur premium illi
redditur.
Gratian. Hic etsi, ut dictum est, non teneatur ligatus
apud Deum, sententiae tamen parere debet, ne ex superbia ligetur
qui prius ex puritate conscientiae absolutus tenebatur.
VII. Pars. §. 1. Item est quando contra equitatem
sententia fertur, ueluti quando subditi non possunt cogi ad
malum, scientes obedientiam non esse seruandam prelatis in rebus
illicitis.


Unde Euticianus Papa ait:

C. XCI. Non est obediendum episcopo, qui pro hereticis missam canere iubet.

Si quis episcopus aut abbas presbitero aut monacho
suo iusserit missas pro hereticis cantare, non
licet. Non enim expedit obedire eis.

C. XCII. Preceptis non obedire multociens expedit.

Item Augustinus.
Non semper malum est non obedire precepto;
cum enim Dominus iubet ea, que Deo sunt contraria, tunc
ei obediendum non est.

C. XCIII. De eodem.

Item Ieronimus in epistola ad Ephesios.
Si dominus iubet ea, que non sunt contraria sacris
scripturis, subiciatur domino seruus. Sin uero
contraria precipit, magis obediat spiritus quam corporis
domino. Et infra: [c. 3.] §. 1. Si bonum est quod precipit
inperator, iubentis exsequere uoluntatem; si malum
responde: "Oportet Deo magis quam hominibus
obedire." Hoc ipsum et de seruis apud dominos, et
de uxoribus apud uiros, et de filiis apud patres quod in
illis tantum debeant dominis, uiris, parentibus esse
subiecti, que contra Dei mandata non sunt.

C. XCIV. Non sunt audiendi qui contra Deum aliquid iubent.

Item Ambrosius.
Iulianus inperator, quamuis esset apostata, habuit tamen
sub se Christianos milites, quibus cum dicebat, producite
aciem pro defensione reipublicae, obediebatur ei. Cum
autem diceret eis, producite arma in Christianos, tunc cognoscebant
inperatorem celi.

C. XCV. Non iubet aliquid iniustum qui Deum timere probatur.

Item Fabianus Papa. [epist. II. omnibus Episcopis]
Qui omnipotentem Deum metuit, nec contra euangelium
nec contra apostolos, nec contra prophetas uel sanctorum
Patrum instituta agere aliquid ullomodo consentit.

C. XCVI. Et qui peccat, et qui peccanti consentit uterque dampnatur.

Item Nicolaus Papa Lothario Regi.
Ita corporis tui cedere motibus consensisti, et relaxatis


uoluptatum habenis temetipsum in lacum miseriae et in
lutum fecis prohibitum deiecisti, ut qui positus fueras ad
gubernacionem populorum effectus sis ruina multorum.
Probat hoc Teugaldi et Guntarii dudum episcoporum
legitimus casus, qui pro eo, quod te minime conpetenter
erudierunt, quin stet imo quia preuaricationem tuam tegere
argumentis suis, et sub quadam iustitiae specie, fucatis quibusdam
exquisitis adinuentionibus, equitatem obruere
studuerunt, nostra sunt apostolica auctoritate depositi,
et ab omni episcopatus regimine regulariter sequestrati.

C. XCVII. De eodem.

Item Augustinus. [sermone VI. de uerbis Domini]
Qui resistit potestati Dei ordinationi resistit. Sed
quid si illud iubeat, quod non debeas facere? Hic
sane contempne potestatem. Ipsos humanarum legum
gradus aduerte. Si aliquid iusserit curator, non
faciendum est? Tamen, si contra proconsulem
iubeat, non utique contempnis potestatem, sed eligis maiori
seruire. Nec hinc debet minor irasci, si maior prelatus
est. Rursum si aliquid ipse consuli iubeat,
et aliud iubeat inperator, si uel aliud inperator et
aliud Deus, quid iudicatis? Maior potestas Deus.
Da ueniam, o inperator: tu carcerem, ille gehennam
minatur. Hinc iam tibi assumenda est fides tua tamquam
scutum, in quo possis omnia ignita iacula inimici
extinguere.

[C. XCVIII.]

Idem Donatistis. [epist. CLXVI.]
Inperatores, si in errore essent (quod absit), pro
errore suo contra ueritatem leges darent, per quas iusti
et probarentur, et coronarentur, non tamen faciendo
quod illi iuberent, quia Deus prohibet. Sicut
iusserat Nabuchodonosor, ut aurea statua adoraretur, quod
qui facere noluerunt Deo talia prohibenti placuerunt.
Quando autem inperatores ueritatem tenent pro
ipsa contra errorem iubent. Quod quisquis contempserit
ipse sibi iudicium acquirit. Nam inter homines penas
luit, et apud Deum frontem non habebit, quia hoc
facere noluit, quod ei per cor regis ipsa ueritas iussit. Sicut
ipse Nabuchodonosor, post miracula salutis trium
puerorum conmotus atque mutatus, pro ueritate contra
errorem edictum proposuit, ut quicumque blasphemarent
deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitum irent, et


domus eorum in dispersionem. Et non uultis, ut aliquid
tale contra uos iubeant inperatores Christiani, cum sciant a
uobis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari? Idem
in Psalmis: §. 1. Iulianus extitit infidelis inperator.
Nonne extitit apostata, iniquus, ydolatra? Milites
Christiani seruierunt inperatori infideli. Ubi ueniebatur ad
causam Christi, non agnoscebant nisi illum, qui in celo erat.
Quando uolebat, ut ydola colerent, ut turificarent,
preponebant illi Deum. Quando autem dicebat, producite
aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperabant
et distinguebant deum eternum a domino temporali.

C. XCIX. Per obedientiam bonum deserere, numquam malum facere licet.

Item Gregorius. [c. 12. lib. XXXV. in Iob.]
Quid ergo mirum, si peccator homo obedientiae in
presentis uitae breuitate se subicit, quando hanc mediator
Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non
relinquit? Sciendum tamen est, numquam per
obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam
bonum, quod agitur, intermitti. Neque enim mala
arbor in paradiso extitit, quam Deus homini ne contingeret
interdixit; sed ut melius per obedientiae meritum homo
bene conditus cresceret, dignum fuerat, ut etiam a bono
prohiberetur quatinus tanto uerius hoc, quod ageret,
uirtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum
humilius exhiberet.

C. C. Apud Deum maledicitur qui peccantibus consentit.

Item Ysidorus.
Qui consentit peccantibus, et defendit alium delinquentem,
maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur
increpatione seuerissima. Hinc et quidam
sanctissimus Pater ait: "Si quis peccantem defendit, acrius
quam ille, qui peccauit, coherceatur." Hinc etiam alius
Pater ait: "Si quis alterius errori consentit, sciat se
cum illo simili modo culpabilem iudicandum."

C. CI. Non est obediendum quod contra Deum precipitur.

Item Ysidorus.
Si is, qui preest, fecerit, aut cuiquam quod a Domino
prohibitum est facere iusserit, uel quod preceptum
est preterierit aut preterire mandauerit, S. Pauli apostoli
sententia ingerenda est, dicentis: "Etiamsi nos aut
angelus de celo euangelizauerit uobis anathema sit, preterquam
quod uobis euangelizauimus." Idem: §. 1. Si quis
prohibet nobis quod a Domino preceptum est,
uel rursum inperat fieri quod Dominus fieri prohibet,


execrabilis sit omnibus, qui diligunt Deum. Idem:
§. 2. Is, qui preest, si preter uoluntatem Dei, uel preter quod
in scripturis sanctis euidenter precipitur, uel dicit aliquid,
uel inperat tamquam falsus Dei testis aut sacrilegus habeatur.
Gratian. Cum ergo subditi excommunicantur, quia ad
malum cogi non possunt, tunc sententiae non est obediendum,
quia iuxta illud Gelasii: "Nec apud Deum, nec apud ecclesiam
eius, quemquam grauat iniqua sententia."
VIII. Pars. §. 1. Quod autem supra communicantes excommunicatis
de ecclesia abici iubentur, non de quolibet modo
communicantibus intelligendum est.
Unde Nicolaus Papa Igmaro, Remorum Archiepiscopo:

C. CII. De his, qui cum excommunicatis communicant.

Excellentissimus rex Karolus apostolatum nostrum consuluit,
quid sit agendum de his, qui communicant cum his,
qui cum Engiltruda sepe dampnata communicant femina,
quoniam eam cum communicatoribus suis et fautoribus
pari uinculo anathematis constat esse astrictam.
Quapropter nunc beatitudini tuae iniungimus, ut, super hoc
nostra auctoritate fretus, curam de his sumere studeas,
et quia docta diuinitus sanctitas tua ualde nouit,
aliud esse ex necessitate, aliud ex ignorantia, atque
aliud, quod studio delinquitur, istudque posterius duobus
prioribus strictius esse puniendum, idcirco sollerter
inuigilet, et cauta districtione singulorum modos
diiudicet, quatinus hi qui ex necessitate uel ignorantia
delinquunt auctoritate nostra per te absoluantur: si
tamen ipsa eorum ignorantia, uel necessitas uera, et non
simulata, uel non ex uoluntate processerit, quia, ut bene
nosti, sunt plerique qui possunt quidem, sed nolunt
recta nosse. Unde Psalmista de huiusmodi: "Noluit,"
inquit, "intelligere, ut bene ageret." Illos autem,
qui studio suo obligantur, et contemptu interdicta nostra
postponunt, non nisi digna satisfactione preueniente uolumus
a te prorsus absolui.

C. CIII. De his, qui sine culpa excommunicatis communicant.

Item Gregorius VII. [lib. V. Regesti, in
Concilio Romae habito]
Quoniam multos peccatis nostris exigentibus pro causa
excommunicationis perire cottidie cernimus, partim ignorantia,
partim nimia simplicitate, partim timore, partim
etiam ex necessitate, deuicti misericordia anathematis
sententiam ad tempus, prout possumus, temperamus.
Apostolica itaque auctoritate ab anathematis uinculo hos
subtrahimus, uidelicet uxores, filios, seruos, ancillas,


seu mancipia, nec non rusticos et seruientes nec non
et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum
consilio scelera perpetrentur, et eos, qui ignoranter excommunicatis
communicant, siue illos, qui communicant
cum illis, qui excommunicatis communicant.
Quicumque autem aut orator, siue peregrinus,
aut uiator in terram excommunicatorum deuenerit, ubi
non possit emere uel non habeat unde emat, ab excommunicatis
accipiendi damus licentiam. Et si quis excommunicatis
non in sustentatione superbiae, sed
humanitatis causa dare aliquid uoluerit, non prohibemus.

C. CIV. De Bonifatio, qui excommunicatis et pseudoepiscopis se non communicaturum iurauit.

Item Bonifatius Martir Zachariae Papae. [in
epist., quae incipit: "Paternae."]
Antecessor predecessoris uestri uenerandae
memoriae Gregorius, dum me indignum ordinauit et ad
predicandum uerbum Dei Germanicis gentibus misit,
sacramento me astrinxit, ut canonicis et iustis episcopis
et presbiteris in uerbo et facto et consensu
astipulator et adiutor fierem. Hoc autem cum diuina
gratia inplere studui; falsos autem sacerdotes ypocritas
et seductores populorum uel corrigerem ad uiam salutis,
uel declinarem et abstinerem a communione ipsorum; quod
ex parte seruaui, et ex parte custodire et inplere non
potui; sed spiritualiter inpleui sacramentum, quia
in consensum et in consilium eorum non uenit anima
mea, corporaliter autem ab eis omnino abstinere non potui.
Dum enim uenissem ad principem Francorum cogente
ecclesiarum necessitate, non tales ibi reperi quales uolui,
sed tamen in sancta communione corporis Christi
illis non communicaui.

C. CV. Excommunicatis non communicat qui eis animo non consentit.

Item Zacharias Papa Bonifatio Martiri. [in epistola,
cuius initium est: "Benedictus Deus."]
Quod predecessor noster beatae memoriae Gregorius,
huius sedis apostolicae presul, dum ad predicandum
uerbum euangelii tuam misisset fraternitatem in
Germaniae partibus et gentibus illis paganis, et uerbo
pollicitationis illam uoluit esse ante munitam, ita ut
orthodoxos episcopos, presbiteros, uel quoscumque reperire
potuisses in uerbo exhortationis perfectos, amplius
confirmares, et eis communicares (quod et factum est); si


quos uero seductores episcopos aut pseudopresbiteros
a recto fidei tramite deuiantes reperisses, nulla tibi cum
eis esset communio, quod te, Deo solatiante, usque
ad presens spiritualiter seruasse confessus es, uel, si
omnino propter principalem et humanum fauorem gentis
Francorum, dum ad eos accessisses, corporaliter abstinere
non ualuisti cogente ecclesiarum Dei necessitate,
et tamen in eorum consilio et communionis consensu
anima tua non est coinquinata: itaque propter hoc, quod cum
eis conuersatus es, non consentiens iniquitati eorum, nullum
tibi est detrimentum coram Deo.
IX. Pars. Gratian. Excommunicationis autem forma et
modus, atque reconciliationis hic est:

C. CVI. Modus et forma excommunicationis.

Debent duodecim sacerdotes episcopum circumstare,
et lucernas ardentes in manibus tenere, quas in conclusione
anathematis uel excommunicationis proicere debent in terram
et conculcare pedibus; deinde epistola per parrochias
mittatur, continens excommunicatorum nomina et causam
excommunicationis.

C. CVII. De eodem.

Item ex Concilio Aurasico.
Canonica instituta et sanctorum Patrum exempla sequentes,
ecclesiarum Dei uiolatores N. auctoritate Dei
et iudicio sancti Spiritus a gremio sanctae matris ecclesiae
et a consortio totius Christianitatis eliminamus, quoadusque
resipiscant et ecclesiae Dei satisfaciant.

C. CVIII. Modus reconciliationis excommunicatorum.

Item ex eodem.
Cum aliquis uel excommunicatus, uel anathematizatus,
penitencia ductus ueniam postulat et emendationem
promittit, episcopus, qui eum excommunicauit, ante ianuas
ecclesiae uenire debet, et duodecim presbiteri cum eo, qui
eum hinc et inde circumstare debent. Et si ille terrae
prostratus ueniam postulat, et de futuris cautelam
spondet, tunc episcopus apprehensa manu eius dextera, in
ecclesiam illum introducat, et communioni Christianae
reddat, et septem psalmos penitenciales decantet
cum istis precibus: Kyrie eleison, Pater noster,
saluum fac seruum tuum. Oratio: Presta, quesumus
Domine, huic famulo tuo dignum penitenciae fructum, ut
ecclesiae tuae sanctae, a cuius integritate deuiauerat peccando,
admissorum ueniam consequendo reddatur innoxius.
Per Dominum.


X. Pars. Gratian. Presbiteris uero, qui excommunicati
sacrum ministerium contingere presumunt, que penitencia sit inponenda,
Iohannes VIII. Clero et ordini Salonitano scribens
diffinit, dicens:

C. CIX. Que sit penitencia sacerdotum, qui excommunicati sacrum ministerium presumunt.

De illis presbiteris, qui tempore sanctissimi predecessoris
nostri domini Papae Nicolai excommunicati sacrum
ministerium contingere presumpserunt, ipsi in se dampnationis
(sicut canones statuunt) sententiam intulerunt.
Tamen, quia miseratio apostolica ueniam solet
prestare correctis, ob multitudinem misericordiae illis
hanc indulgentiam exhibemus, ut, sancta communione saginati,
studeant tribus annis continuis per ebdomadam omni
secunda et sexta feria a uino et a carne
penitus ieiunare, et ultra lugenda nequaquam committere.
Gratian. Qui autem excommunicatis communicant pro
modo peccati penitenciae modum accipiant.
Unde Urbanus II. Genebaldo Constantiensi Episcopo:

C. CX. Pro modo peccati puniantur qui excommunicatis communicant.

Sanctis quippe canonibus cautum constat, ut quicumque
excommunicatis communicauerit excommunicetur.
Ipsius tamen penitenciae atque absolutionis modos eo
moderamine decernimus, ut quicumque seu ignorantia
seu timore, seu necessitate negocii cuiusquam maximi et
maxime necessarii eorum se conuictu, oratione, salutatione
osculoue contaminauerint, cum minoris
penitenciae medicina societatis nostrae participium sortiantur.
Eos uero, qui aut spontanee, aut negligenter
inciderint, sub ea uolumus disciplinae cohercione
suscipi, ut ceteris metus incutiatur.

CAUSA XII.

GRATIANUS.
Quidam clerici propria relinquere uolunt; de suis et ecclesiae
rebus testamenta conficiunt; de rebus ecclesiae nonnulla largiuntur.
(Qu. I.) Modo primum queritur: Utrum clericis liceat
proprium habere? (Qu. II.) Secundo, an res ecclesiae, que ab
eis datae sunt, possint constare aliqua firmitate eis, qui eas acceperunt?
(Qu. III.) Tertio, si ante tempus suae ordinationis,
qui nichil habere uidebantur et post ordinationem aliqua inuenisse
noscuntur, an possint ea quibus uoluerint, relinquere an non?
(Qu. IV.) Quarto, si de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse


noscuntur, an utrique communiter, an singulariter ecclesiae uel
sacerdoti iure proueniant? (Qu. V.) Quinto, si testamenta eis
liceat conficere?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Clericos nichil possidere multis auctoritatibus
iubetur.
Ait enim Tolletanum Concilium: [IV. c. 23.]

C. I. Inpuberes et adolescentes, in uno conclaui manentes, probatissimo seniori deputentur.

Omnis etas ab adolescentia in malum prona est. Nichil
incertius quam uita adolescentium. Ob hoc constituere
oportuit, ut, si qui inpuberes, aut adolescentes in clero
existunt, omnes in uno conclaui atrii conmaneant ut lubricae
etatis annos non in luxuria, sed in disciplinis ecclesiasticis
agant, deputati probatissimo seniori, quem et magistrum
doctrinae, et testem uitae habeant. §. 1. Quod si
aliqui ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foueantur,
ut et uita eorum a criminibus intacta sit, et res ab iniuria
inpiorum. Qui autem his preceptis resultauerint, monasteriis
deputentur, ut uagantes animae et superbae seueriori
regula distringantur.

C. II. Omnibus clericis communis est uita seruanda.

Item Clemens in epistola IV.
Dilectissimis fratribus et condiscipulis, Ierosolimis cum
karissimo fratre Iacobo et coepiscopo habitantibus,
Clemens episcopus. Communis uita, omnibus est necessaria,
fratres, et maxime his, qui Deo inreprehensibiliter militare
cupiunt, et uitam apostolorum eorumque discipulorum
imitari uolunt. §. 1. Communis enim usus omnium, que
sunt in hoc mundo, omnibus hominibus esse debuit. Sed
per iniquitatem alius hoc dixit esse suum, et alius istud
et sic inter mortales facta est diuisio. §. 2. Denique Grecorum
quidam sapientissimus, hec ita esse sciens, communia
debere, ait, esse amicorum omnia. In omnibus autem
sunt sine dubio et coniuges. "Et sicut non potest," inquit,
"diuidi aer, neque splendor solis, ita nec reliqua, que communiter
omnibus data sunt ad habendum, diuidi debere,
sed habenda esse communia." Unde et Dominus per Prophetam
loquitur, dicens: "Ecce quam bonum et quam
iucundum, et reliqua." §. 3. Istius enim consuetudinis
more retento etiam apostoli eorumque discipuli, ut predictum
est, una nobiscum et uobiscum communem uitam
duxerunt. Ut enim bene nostis, erat multitudinis


eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut
nostrum de his, que possidebat, aliquid suum esse dicebat,
sed omnia illis et nobis erant communia, nec quisquam
egens erat inter nos. §. 4. Omnes uero, qui domos uel
agros possidebant, uendebant eos, et precia eorum et reliquas
res, quas habebant, offerebant, ponentes ante
pedes apostolorum (sicut nobiscum quidam uestrum cognouerunt
et uiderunt), et diuidebant singulis, prout cuique
opus erat. §. 5. Ananias autem uir austerus, et Saphira
uxor eius, quia mentiti sunt apostolis de precio agrorum
suorum, quos uendiderant, nobis presentibus, in conspectu
omnium circumstantium a conspectu apostolorum propter
peccatum eorum et mendacium, quod fecerunt, mortui
delati sunt ambo. Quapropter hec cauenda uobis
mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum obedire
precipimus, quia hi, qui mandata eorum postponunt, non
solum rei, sed etiam extorres fiunt. Que non solum
uobis cauenda, sed etiam omnibus predicanda sunt.
§. 6. Unde consilium dantes uestram prudentiam hortamur,
ut ab apostolicis regulis non recedatis, sed communem
uitam ducentes, et scripturas sacras recte intelligentes,
que bene nouistis adinplere satagatis.

C. III. Iuxta ecclesiam clericorum claustra constituantur.

Item Eugenius Papa [II.] et Leo IX.
Necessaria etenim res existit, ut iuxta ecclesiam
claustra constituantur, in quibus clerici disciplinis ecclesiasticis
uacent. Itaque omnibus sit unum refectorium ac
dormitorium, seu ceterae officinae ad usus clericorum necessariae.
Ministri uero post episcopum super eos eligantur,
quorum uita atque doctrina illos potius exornet quam
dehonestet.
Gratian. Nec in atrio ecclesiae alia edificia nisi clericorum
ponantur.
Unde Nicolaus Papa:

C. IV. In atrio ecclesiae nisi clericorum edificia minime ponantur.

Nulla edificia in atrio ecclesiae ponantur nisi tantum
clericorum.

C. V. Clericus nichil seculare possideat.

Item Ieronimus ad Nepotianum.
Clericus, qui Christi ecclesiae seruit, interpretetur
primum uocabulum suum, et, nominis diffinitione prolata,
nitatur esse quod dicitur. Si enim KLEROS grece latine sors
appellatur, propterea clerici dicuntur, quia de sorte
Domini sunt, uel quia ipse Dominus sors, id est pars, clericorum
est. Et quia uel ipse pars Domini est, uel Dominum
partem habet, talem se exhibere debet, ut ipse
possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino. Qui
Dominum possidet et cum Propheta dicit: "Pars mea
Dominus," nichil extra Dominum habere potest. Quod


si quippiam aliud habuerit preter Dominum, pars eius
non erit Dominus; uerbi gratia, si aurum, si argentum, si
possessiones, si uariam suppellectilem, cum istis partibus
Dominus non dignatur fieri pars eius. Si autem ego pars
Domini sum, et funiculus hereditatis eius, non accipio
partes inter ceteras tribus, sed quasi Leuita et sacerdos
uiuo de decimis, et altari seruiens altaris oblatione
sustentor. Habens uictum et uestitum, his contentus ero,
et nudam crucem nudus sequor.

C. VI. Nichil preter Deum habeat qui in eius sortem eligitur.

Item Ambrosius de fuga seculi. [c. 2.]
Cui portio Deus est nichil debet curare nisi Deum, ne
alterius inpediatur necessitatis munere. Quod enim ad alia
offitia confertur, hoc religionis cultui atque huic nostro
offitio decerpitur. Hec enim uera est sacerdotis fuga, abdicatio
domesticorum, et quedam alienatio karissimorum, ut
suis se abneget qui Deo seruire gestit.

C. VII. Clericis et Deo deuotis nec causas agere, nec aliquid proprium habere licet.

Item Ieronimus ad quendam suum Leuitam, de duobus
generibus hominum.
Duo sunt genera Christianorum. Est autem genus
unum, quod mancipatum diuino offitio, et deditum contemplationi
et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare
conuenit, ut sunt clerici, et Deo deuoti, uidelicet
conuersi. KLEROS enim grece latine sors. Inde huiusmodi
homines uocantur clerici, id est sorte electi. Omnes enim
Deus in suos elegit. Hi namque sunt reges, id est se et
alios regentes in uirtutibus, et ita in Deo regnum habent.
Et hoc designat corona in capite. Hanc coronam habent ab
institutione Romanae ecclesiae in signo regni, quod in
Christo expectatur. Rasio uero capitis est temporalium
omnium depositio. Illi enim uictu et uestitu contenti nullam
inter se proprietatem habentes, debent habere omnia
communia. §. 1. Aliud uero est genus Christianorum, ut
sunt laici. LAOS enim est populus. His licet temporalia
possidere, sed non nisi ad usum. Nichil enim
miserius est quam propter nummum Deum contempnere.
His concessum est uxorem ducere, terram colere, inter uirum
et uirum iudicare, causas agere, oblationes super altaria
ponere, decimas reddere, et ita saluari poterunt, si uicia
tamen benefaciendo euitauerint.

C. VIII. Clerici nichil possideant proprium.

Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo. [responsionum
c. 1. et 2.]
Quia tua fraternitas monasterii regulis erudita seorsum
non debet fieri a clericis suis in ecclesia Anglorum, que
auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere
conuersationem, que in inicio fuit Patribus


nostris, in quibus nullus eorum ex his, que possidebat,
proprium habebat, sed erant illis omnia communia.
§. 1. Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti,
qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et
stipendia sua accipere exterius, quia et de eisdem Patribus
nouimus scriptum: "quod diuidebant prout
cuique opus erat." De eorum quoque stipendio cogitandum
atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula
sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis
inuigilent, et ab omnibus illicitis cor, et linguam, et corpus
Deo auctore conseruent. §. 2. Communiter autem uiuentibus
iam de faciendis porcionibus, uel exhibenda hospitalitate,
et adinplenda misericordia a nobis quid erit
loquendum, cum omne, quod superest necessitatibus in
causis piis ac religiosis erogandum est? Domino magistro
omnibus dicente: "Quod superest date elemosinam,
et omnia munda sunt uobis."

C. IX. Clericis omnia communia esse debent.

Item Urbanus Papa omnibus catholicis. [epistola
unica, c. 1.]
Scimus uos non ignorare, quia hactenus uita communis
inter omnes Christianos uiguit, et adhuc Dei gratia uiget,
et maxime inter eos, qui in sorte Domini sunt electi, id
est clericos, sicut in Actibus apostolorum legitur: "Multitudinis
autem credentium erat cor unum, et anima una, nec
quisquam eorum, que possidebat, aliquid suum esse dicebat,
sed erant illis omnia communia." Et infra: §. 1.
Quicumque uestrum communem uitam susceptam habet,
et uouit se nichil proprium habere, uideat ne pollicitationem
suam irritam faciat, sed hoc, quod Domino pollicitus est,
fideliter custodiat, ne dampnationem sibi, sed premium acquirat
quoniam satius est non uouere, quam uotum,
prout melius potest, non perficere. Grauius enim puniuntur
qui uotum fecerunt aut fidem perceperunt, et uotum non
perfecerunt aut in malis uitam finierunt, quam illi, qui
sine uoto aut fide mortui sunt, et tamen bona
egerunt opera.

C. X. De eodem.

Item Augustinus in sermone de communi uita
clericorum.
Nolo, ut aliquis de nobis inueniat male uiuendi
occasionem. Prouidemus enim bona, ut ait Apostolus,
non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Propter nos conscientia nostra nobis necessaria est,
propter uos fama nostra non pollui, sed pollere debet in


uobis. Duae sunt res, conscientia et fama. Conscientia
necessaria est tibi, fama proximo tuo. Qui fidens
conscientiae negligit famam suam, crudelis est. Et
infra: §. 1. Nulli in societate nostra licet aliquid
habere proprium; sed forte aliqui habent, nulli licet,
sed qui habuerint faciunt quod non licet. Et post
pauca: §. 2. Enthecam habere non licet. Non
est episcoporum aurum seruare, et a se reuocare mendicantis
manum. Cottidie tam multi petunt, tam multi
gemunt, tam multi inopes nos interpellant, ut plures tristes
relinquamus, quia quod dare omnibus possimus non habemus.
Non habemus ergo enthecam. Et infra: §. 3.
Qui habuerit proprium, uel habere uoluerit, et de
proprio uiuere, et contra precepta ista facere, parum est
ut dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit.
Dixeram enim, et scio me dixisse, ut si nollent etiam
suscipere socialem uitam mecum, non illis tollerem clericatum,
seorsum manerent, seorsum uiuerent. Malui
enim habere uel claudos, quam plangere mortuos. Qui
enim ypocrita est mortuus est. Quomodo ergo, quicumque
uoluisset extra manere, et de suo uiuere, non tollerem clericatum
ei? ita modo, quia placuit eis Deo propitio hec
socialis uita, quisquis cum ypocrisi uixerit, quisquis inuentus
fuerit habens proprium, non illi permitto, ut inde
faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum.
Item: §. 4. Qui non uult mecum manere et in communi
uiuere, habeat libertatem, sed uideat, utrum habere
possit felicitatis hereditatem.

C. XI. Non licet aliquid habere his, qui suis renunciant et communiter uiuere spondent.

Idem. [serm. III. de communi uita clericorum]
Non dicatis uos aliquid habere proprium, sed sint
uobis omnia communia. Et infra: §. 1. Quicumque autem
progressus in tantum fuerit malum, ut occulte litteras ab
aliquo uel quodlibet munus accipiat, si hoc ultro confitetur,
parcatur illi, et oretur pro illo. Si autem deprehenditur
atque conuincitur, secundum arbitrium presbiteri uel
prepositi grauius emendetur. Et infra: §. 2. Cum huius
nostrae congregationis fratres non solum facultatibus, sed
uoluntatibus propriis in ipsa ordinis susceptione renunciauerint,
et se per promissam obedientiam penitus
aliorum potestati, et inperiis in Christo et pro Christo
subdiderint, certum est eos nichil habere, possidere,
dare, uel accipere sine superioris licentia debere. §. 3. Quod
si propinquus, uel amicus, uel quilibet fratrum cuiquam aliquid
offerre uoluerit, primo quidem priori insinuetur, et sic


suscipiatur, si ipse mandauerit. De quo tamen nichil aliud
fiat, nisi quod priori placuerit.

C. XII. De eodem.

Idem. [tractatu L. ad c. 12. Iohannis]
Exemplum Domini accipite conuersantis in terra.
Quare habuit loculos cui angeli ministrabant, nisi quia
ecclesia ipsius loculos habitura erat? Quare furem admisit,
nisi ut eius ecclesia fures cum patitur tolleret?

C. XIII. Ecclesiarum prepositi rerum earundem dispensatores efficiuntur.

Item Prosper. [de uita contemplatiua, lib. II. c. 9.]
Expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias perfectionis
amore contempni. Non enim propriae sunt, sed
communes ecclesiae facultates, et ideo quisquis omnibus,
que habuit, dimissis aut uenditis fit rei suae contemptor,
cum prepositus factus fuerit ecclesiae, omnium, que habet
ecclesia, efficitur dispensator. Denique S. Paulinus, ut ipsi
melius nostis, ingentia predia, que fuerunt sua, uendita
pauperibus erogauit; sed cum factus esset episcopus, non
contempsit ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensauit.
Quo facto satis ostendit, et propria debere propter perfectionem
contempni, et sine impedimento perfectionis posse
ecclesiae facultates, que sunt profecto communia,
possidere. Quid S. Ylarius? nonne et ipse omnia
sua aut parentibus reliquit, aut uendita pauperibus erogauit?
Is tamen, cum merito perfectionis suae fieret ecclesiae Arelatensis
episcopus, que illa tunc habebat ecclesia non solum
possedit, sed etiam acceptis fidelium numerosis hereditatibus
ampliauit. Itaque homines tam secularium
quam diuinarum litterarum sine ambiguitate doctissimi,
si scirent res ecclesiae contempni debere, nunquam eas
debuerant suscipere, qui omnia reliquerant.

C. XIV. Diaconi uel quelibet religiosae personae regularem uitam ducere cogantur.

Item Gregorius Felici Episcopo de Acropoli.
[lib. II. ep. 29.]
Quoniam Velina, Vixentina, et Blandina ecclesiae,
tibi in uicino constitutae sunt, propterea
fraternitati tuae earum solempniter operam uisitationis
iniungimus, illud pre omnibus conmonentes, ut,
ubicumque prefatarum ecclesiarum, siue dioceseos


earum, uel diaconi uel religiosae personae inuentae
fuerint, districte ac canonice uiuant.

C. XV. Quare in primitiua ecclesia predia uendebantur.

Item Melciades Papa.
Futuram ecclesiam in gentibus apostoli preuidebant;
idcirco predia in Iudea minime sunt adepti, sed precia
tantummodo ad fouendos egentes. At uero, cum inter
turbines et aduersa mundi succresceret ecclesia, ad hoc
usque peruenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani
principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad
fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. E
quibus uir religiosissimus Constantinus, primus fidem ueritatis
patenter adeptus, licentiam dedit per uniuersum orbem
suo degentibus inperio non solum fieri Christianos,
sed etiam fabricandi ecclesias, et predia constituit tribuenda.
Denique idem prefatus princeps donaria inmensa
contulit, et fabricam templi primae sedis B. Petri
instituit, adeo ut sedem inperialem relinqueret, et B.
Petro suisque successoribus profuturam concederet.
§. 1. Idem uero presidens sanctae sinodo, que apud
Nicenam congregata est, cum querelam quorumdam
coram se conspiceret deferendam, ait: "Vos a nemine
diudicari potestis, quia Dei solius iudicio reseruamini.
Dii etenim uocati estis, et idcirco non potestis
ab hominibus iudicari." Ab illo etenim tempore, et deinceps,
uiri religiosi non solum possessiones et predia, que
possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt,
edificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum
martirum per ciuitates ac monasteria innumera, in quibus
cetus Domino seruientium conueniret.

C. XVI. Quare predia fidelium hodie ab ecclesia non alienentur.

Item Urbanus Papa. [epistola unica, c. 1.]
Videntes autem summi sacerdotes, et alii, atque
Leuitae, et reliqui fideles, plus utilitatis posse conferre,
si hereditates et agros, quos uendebant, ecclesiis, quibus
presidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum
tam presentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora
possent ministrare fidelibus communem uitam
ducentibus, quam ex precio ipsorum, ceperunt predia
et agros, quos uendere solebant, matricibus ecclesiis tradere,
et ex sumptibus eorum uiuere. §. 1. Ipsae uero res in ditione


singularum parrochiarum episcoporum (qui locum tenent
apostolorum) erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper
debent esse temporibus. Ex quibus episcopi et fideles
dispensatores eorum omnibus communi uita degere
uolentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius
potuerint, ut nemo in eis egens inueniatur. §. 2.
Ipsae enim res oblationes fidelium appellantur, que
a fidelibus Domino offeruntur. §. 3. Memoratis augmentationibus
ergo in tantum ecclesiae, quibus episcopi
president, Domino adminiculante creuerunt, et in tantis
maxima pars earum habundant rebus, ut nullus sit in
eis communem uitam degens indigens, sed omnia necessaria
ab episcopo suisque ministris percipiat. §. 4.
Ideo, si aliquis extiterit modernis aut futuris temporibus
qui hoc auellere nitatur, iam dicta dampnatione feriatur.

[C. XVII.]

Item Augustinus. [tractatu LXII. in Iohannem]
Habebat Dominus loculos, a fidelibus oblata conseruans,
et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat:
Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est
instituta, ut intelligeremus quod precepit, non esse cogitandum
de crastino, non ad hoc fuisse preceptum, ut nichil
pecuniae seruetur a sanctis, sed ne Deo propter ista
seruiatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur.
II. Pars. Gratian. His omnibus claret, quod clericis
nullo modo licet habere quid proprium; quod si habuerint, non
clerici erunt, non tamen clericatus eis tollendus est.
Unde Augustinus ait in eodem sermone:

C. XVIII. Clericatus non tollitur eis, qui uolunt habere aliquid proprium.

Certe ego sum qui statueram, nullum ordinare clericum,
nisi qui mecum uellet manere, ut si uellet a proposito
discedere, recte illi tollerem clericatum. Ecce
in conspectu Dei et uestro muto consilium. Qui uolunt aliquid
habere proprium, quibus non sufficit Deus et ecclesia
eius, maneant ubi uolunt et ubi possunt, non eis aufero
clericatum, nolo habere ypocritas. Malum esse quis
nesciat? Malum est cadere a proposito, sed peius est
simulare propositum. Et post pauca: §. 1. Si non seruat
sanctitatem foris, dimidius cecidit: si intus habuerit
simulationem, totus cecidit. Nolo, ut habeat necessitatem
simulandi. Scio, quomodo homines amant clericatum.
Nemini eum tollo nolenti mecum communiter uiuere.
Gratian. Econtra sunt aliae auctoritates, quibus conceditur
propria habere, non solum aliis sed etiam episcopis.
Unde in Concilio Agatensi [c. 8.] legitur:

C. XIX. De rebus propriis uel acquisitis episcopi heredibus suis reliquant.

Episcopi de rebus propriis uel acquisitis, uel quicquid
de proprio habent, heredibus suis, si uoluerint,
derelinquant. Quidquid uero de prouisione ecclesiae
suae fuerit siue de agris, siue de frugibus, siue de
oblationibus, omnia in iure ecclesiae reseruare censuimus.

C. XX. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 15.]
Manifesta autem debent esse que ad ecclesiam pertinent
his, qui circa episcopos sunt, presbiteris et diaconis,
ut, si episcopo contigerit inopinatus transitus,
res ecclesiae nullo modo possint minui et perire; neque
res propriae episcopi inportunitatem patiantur pro rebus
ecclesiae, ut nec ecclesia dampnum incurrat, nec episcopus
in suis rebus pro rebus ecclesiae proscribatur.
Idem statutum est in canonibus Apostolorum, [c. 40.] in
quibus legitur:

C. XXI. De eodem.

Sint manifestae res propriae episcopi (si tamen habet
proprias), et manifestae dominicae, ut potestatem
habeat de propriis moriens episcopus sicut uoluerit et
quibus uoluerit derelinquere, nec sub occasione ecclesiasticarum
rerum ea, que episcopi probantur esse, interdicantur.
Fortassis enim aut uxorem habet, aut
filios, aut propinquos, aut seruos. Et iustum est hoc apud
Deum et homines, ut nec ecclesia patiatur detrimentum
ignorantia rerum pontificis, nec episcopi uel eius
propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur, et in causas
incidant qui ad eum pertinent, mortisque eius iniuriis
infamentur.

C. XXII. Ex rebus ecclesiae, si episcopus indiget, sibi et suis necessaria sumat.

Item in eisdem canonibus. [c. 41.]
Ex his autem, quibus episcopus indiget, (si tamen
indiget), in suas necessitates et peregrinorum fratrum
usus et ipse percipiat, ut nichil ei possit omnino deesse.
Lex enim Dei precipit, ut qui altario deseruiunt pascantur
ex ipso.

C. XXIII. Res ecclesiasticas episcopus dispenset.

Item ex Concilio Antioceno, c. 25.
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad
dispensandum erga omnes, qui indigent; cum summa reuerentia


et timore Dei. Participet et autem et ipse quibus indiget,
(si tamen indiget), tam in suis quam fratrum, qui ab
eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis, ita ut
nulla qualibet occasione fraudentur, iuxta sanctum Apostolum
sic dicentem: "Habentes uictum et tegumentum,
his contenti sumus." Quod si contentus istis
minime fuerit, conuertat autem res ecclesiae in suos domesticos
usus, et eius commoda uel agrorum fructus non cum
presbiterorum diaconorumque conscientia pertractet, sed
horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus
filiisque conmittat, ut per huius modi personas occulte
res ledantur ecclesiae, sinodo prouinciae penas iste persoluat.
Si autem et aliter accusatur episcopus, aut presbiteri,
qui cum ipso sunt, quod ea, que pertinent ad ecclesiam,
uel ex agris, uel ex alia qualibet ecclesiastica facultate
sibimet usurpent, ita ut ex hoc pauperes affligantur,
criminationi uero et blasphemiis tam sermo predicationis,
quam hii, qui dispensant, taliter exponantur, et hoc
oportet corrigi, sancta sinodo id quod condecet conprobante.

C. XXIV. Res ecclesiae sint in episcopi potestate.

Item in canonibus Apostolorum. [c. 41.]
Precipimus, ut in potestate sua ecclesiae res episcopus
habeat. Si enim animae hominum preciosae illi sunt
creditae, multo magis oportet eum curam de pecuniis
agere ita ut potestate eius indigentibus omnia dispensentur
per presbiteros et diacones, et cum timore et
omnia sollicitudine ministrentur. Ex his autem, quibus
indiget etc. ut supra.
Gratian. Cum ergo in concilio Agatensi, et Martini
Papae, et in canonibus Apostolorum dicatur: "Sint
manifestae res propriae episcopi," cum in eisdem canonibus, et in
concilio Antioceno precipiatur, ut episcopus participet res ecclesiae,
si tamen indiget, nonne patenter ostenditur, quod episcopus
habeat libere propria? Dicendo enim: "si indiget rebus ecclesiae,"
notat eum habere propria, que forte suis necessitatibus non
sufficiunt. Quomodo ergo clericus, si proprium habere uoluerit,
clericus non erit, et episcopus habens propria non solum non
desinit esse episcopus, uerum etiam cunctas ecclesiasticas facultates
in sua iubetur habere potestate? §. 1. Sed notandum est,
episcopos orientales uxores habere et filios, quosdam autem ex
nostris partibus, cum in laicatu siue in minoribus ordinibus constituti
habeant uxores et filios, siue morte uxoris interueniente siue
continentia pari uoto seruata, ad sacros ordines accedere. His
omnibus conceditur habere propria ad suos et suorum usus. Qui
autem ab infantia sacrae miliciae traditi sunt, nullo modo eis permittitur
habere propria, quia nulla est eis excusatio proprietatis,
nisi forte retinendo sua a sumptibus ecclesiae abstineant.
Quod fieri posse Prosper [de uita contemplatiua, lib. II.
cap. 12.] testatur dicens:

C. XXV. De his, qui tam infirmi sunt, quod rebus suis renunciare non possunt.

Illi autem, qui tam infirmi sunt, ut possessionibus suis
renunciare non possint, si ea, que accepturi erant, dispensatori


relinquant, nichil habentibus conferenda, sine peccato
possident sua, quia et ipsi quodammodo sua relinquunt,
quando propriis contenti rebus nichil eorum, que labori uel
ordini suo deberi arbitrantur, accipiunt.
Gratian. De rebus uero ecclesiae queritur, an liceat eas
per prebendas diuidi, ut annuos redditus quisque sibi specialiter
uendicet? Hoc non posse fieri, argumento et auctoritate probatur.
Clerici successores sunt eorum, de quibus dicitur.
"Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una."
Necesse est ergo, ut eorum consequantur uitam, quorum in ecclesia
gradum administrant. Non ergo aliquid propriam sibi
uendicabunt, sed erunt eis omnia communia.
Item Urbanus Papa ait: [in epistola unica, c. 2.]

C. XXVI. Res ecclesiae quasi communes episcopus dispenset.

Res ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes
et Domino oblatae cum summo timore non in alios, quam
in prefatos usus sunt fideliter dispensandae.

C. XXVII. Non liceat episcopo res ecclesiarum in proprios usus conuertere.

Item ex Sinodo habita Romae ab Eugenio Papa: [II. c. 16.]
Nulli episcoporum liceat res mobiles aut inmobiles
de subiectis plebibus aliisque piis locis in proprio usu
habere, ne maiores enormiter locupletentur, et minores
tali facto pauperes inueniantur. Contra agens canonica
auctoritate coartatus existat.
Gratian. Si ergo res ecclesiae non quasi propriae, sed
quasi communes habendae sunt, cum de communi nullus dicat,
hoc meum est, nec de rebus ecclesiae, hec mea est, potest aliquis
dicere, ne uideatur non imitari karitatem illorum, in qua nulli
aliquid erat proprium, sed erant illis omnia communia. §. 1. His
ita respondetur: Sicut perfectione karitatis manente secundum
discretionem ecclesiarum ecclesiasticarum facultatum distributio
fit dum aliis possessiones huius ecclesiae ad dispensandum conmittuntur,
ex quibus, licet res ecclesiae omnibus debeant esse
communes, primum tamen sibi et suae ecclesiae deseruientibus necessaria
subministret, reliqua, que supersunt, fidelium usibus
ministraturus, ita et prebendae ecclesiarum eadem karitate manente
pie et religiose possunt distribui, nec tunc rebus ecclesiae
ut propriis, sed ut communibus utilitatibus deseruiturus ut
ex his, que sibi assignata sunt, primum necessaria sibi percipiat;
si qua uero suis necessitatibus supersunt, in communes usus ecclesiae
expendat.
Unde Augustinus ad Bonifatium: [Comitem, ep. L.]

C. XXVIII. De eodem.

Si priuatum possidemus, quod nobis sufficiat, non
illa nostra sunt, quorum procurationem quodammodo
gerimus, non proprietatem nobis usurpatione dampnabili
uendicamus.
Gratian. Ostensum est, quomodo liceat clericis habere
proprium, quomodo non. Item, quomodo res ecclesiae per
prebendas diuidi possunt.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, si sacerdotes aliqua de rebus
ecclesiae dedisse noscuntur, an his, qui eas acceperunt aliqua
firmitate constabunt? Quod res ecclesiae nullo modo distrahi
possunt et distractae possideri, multis auctoritatibus probatur.
Ait enim Stephanus Papa:

C. I. Ecclesiae pecuniam auferens uelut homicida dampnatur.

Qui Christi pecunias et ecclesiae aufert, fraudat et
rapit, ut homicida in conspectu iudicis deputabitur.

C. II. Quicquid de sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clero usurpatum fuerit, ecclesiae restituatur.

Item Pelagius Hostilio Episcopo.
Augusto sedis nostrae notario suggerente didicimus,
quod ei dilectio tua directis apicibus indicasset, quosdam
de clero tuo, et maxime parrochiarum ad te pertinentium,
non pauca sacrata uasa uel ministeria distraxisse, et aliqua
huiusmodi perpetrasse, que aliena a religioso sunt proposito.
Karitatem uero tuam, ut hec conpetenti sollicitudine
debeat insequi uel ulcisci, nostrae preceptionis auctoritate
cupis conmuniri. Qua de re presentibus mandamus
affatibus, ut conpetenti uiuacitatis instantia quicquid de
sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clericorum usurpatum
fuisse uel distractum conpereris, sine cuiusquam morae
interuentu exigere non dimittas et ecclesiasticis usibus reformare.

C. III. Quicquid Domino consecratur ad ius pertinet sacerdotum.

Item Bonifatius Papa.
Nulli liceat ignorare, omne, quod Domino consecratur,
siue fuerit homo, siue animal, siue ager, uel quicquid
semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et
ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis
erit omnis, qui a Domino et ecclesia, cui conpetunt,
aufert, uastat, inuadit uel eripit, et usque ad emendationem
ecclesiaeque satisfactionem ut sacrilegus iudicetur,
et, si emendare noluerit, excommunicetur.

C. IV. Excommunicationi subiaceat qui ecclesiastica predia inuadit.

Item Gregorius VII. [lib. VI. Regesti, in concilio c. 1.]
Quicumque militum, uel cuiuscumque ordinis uel professionis
persona, predia ecclesiastica a quocumque rege,


seu seculari principe, uel ab episcopis inuitis, seu abbatibus,
aut ab aliquibus ecclesiarum rectoribus susceperit,
uel inuaserit, uel eorum consensu tenuerit, nisi eadem
predia ecclesiis restituerit, excommunicationi subiaceat.

C. V. Sacrilegii crimen incurrit qui predia ecclesiastica uexat.

Item Pius Papa. [epist. II.]
Predia diuinis usibus tradita quidam humanis applicant
usibus, et Deo nostro, cui tradita sunt, ea subtrahunt, ut
sibi inseruiant. Quapropter ab omnibus illius usurpationis
contumelia depellenda est, ne predia usibus secretorum
celestium dicata a quibusdam inruentibus uexentur. Quod
si quis presumpserit, ut sacrilegus iudicetur.

C. VI. De eodem.

Item Anacletus. [Papa, epist. I.]
Qui abstulerit patri uel matri aliquid, dicetque
hoc peccatum non esse, homicidae particeps est. Pater
noster sine dubio Deus est, qui nos creauit: mater uero
nostra ecclesia est, que nos in baptismo regenerauit.
Ergo, qui Christi pecunias et ecclesiae rapit, aufert
et fraudat, homicida est.

C. VII. In quadruplum restituat qui res inuadit ecclesiae.

Item Iohannes Papa III. [ad Zachariam
Archiepisc.]
In antiquis ecclesiae statutis decretum est, ut qui aliena
inuadit non exeat inpunitus, sed cum multiplicatione omnia
restituat. Unde in euangelio scriptum est: "Quod si
aliquid defraudaui, reddo quadruplum." Et in seculi legibus
cautum habetur: "Qui rem subripit alienam etc." (ut
infra in auctoritate Eusebii Papae).

C. VIII. Pro tenore secularium legum puniantur inuasores ecclesiasticarum rerum.

Item Gregorius ad Constantiam Reginam Galliae.
[lib. IV. epist. 33.]
Cum deuotissimam dominam sciam de celesti uita
atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me
conmittere uehementer estimo, si ea, que pro timore
omnipotentis Dei sunt suggerenda, siluero, et te sanctissimam
de ecclesiastica pace sedule non conmonuero.
Nimis me Iuliani fratris nostri et coepiscopi proclamatio
nuper contristauit, maxime cum uillae suae, uidelicet ecclesiae,
a nequissimis predonibus sint depredatae, atque nocturnis
incendiis more furum conbustae, et dum idem
maligni iuxta nostri predecessoris Bonifatii decreta pro
emunitate illud emendare noluerint, et dum seculi


leges hec eadem ita se habere uoluerint, lege uulgari
teste, in qua sic scribitur: "Si quis manu armata usque ad
quatuor homines in uicum alterius ad malefaciendum uenerit,
ille, qui prior est, pro illicita presumptione conponat solidos
nongentos, sequaces uero eius unusquisque solidos
octoginta. Si uero incendium fecerit, nouies conponat:
predam uero in quadruplum restituat."

[C. IX.]

Si seculi leges talem iustitiam habere uoluerunt, lex
diuina cur inferior esse debebit, cum in ipsius ueritatis presentia
a Zacheo collaudatum sit, ut, si aliquem defraudaret,
in quadruplum restitueret? Et quia summum in
rebus bonum est iustitiam colere, ac sua cuique iura
seruare, et in subiectos non sinere quod potestatis est fieri,
sed quod equum est custodiri (quod et uos diligere, et
omnino confidimus studere): quapropter excellentiae
uestrae mense nouembrio presentis anni, secunda indictione,
Petrum fratrem et coepiscopum nostrum a gremio
sanctae Romanae ecclesiae transmittimus, ut, fratribus
eiusdem prouinciae in unum congregatis, emunitas et
presumptio, et sacrilegium canonica auctoritate et uestra
regia dignitate talem terminum accipiant, ne post hac
membra diaboli, filii nequam, in sancta ecclesia te etiam ibi
regnante talia presumant.

C. X. Ecclesiae rem subripiens in undecuplum restituat quod abstulit.

Item Eusebius Papa. [epist. II.]
In legibus seculi cautum habetur: "Qui rem subripit
alienam, illi, cui res direpta est, in undecuplum
que sublata sunt restituat." Et in lege diuina legitur:
"Maledictus omnis, qui transfert terminos proximi sui."
Talia ergo non presumantur absque ultione, nec exerceantur
absque dampnatione. Proinde si quis ecclesiasticas
oblationes et quod Deo consecratum est rapuerit, uel
consenserit facientibus, ut sacrilegus diiudicetur, et dampnum
in quadruplum restituat, et canonice peniteat.
Gratian. Econtra Gregorius scribens [cap. 4. responsionum]
Augustino Anglorum Episcopo, de his, qui furtim
auferunt aliquid de ecclesia:

C. XI. Sine augmento sibi ablata ecclesiam recipere oportet.

Fraternitas tua ex persona furis pensare potest, qualiter
ualeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia


furtum perpetrant: et sunt alii, qui in hac re ex inopia delinquunt.
Unde necesse est, ut quidam dampnis, quidam
uero uerberibus corrigantur. Et cum paulo districtius
agitur, ex karitate agendum est, et non ex furore, quia ipsi
hoc prestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur.
§. 1. Addis etiam, quo augmento ea, que furto de
ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut
ecclesia cum augmento recipiat quod de terrenis rebus uidetur
amittere, et lucra de dampnis querere.
Gratian. Verum illud Eusebii de legum seueritate, istud
Gregorii de ecclesiastica mansuetudine dictum intelligitur.

C. XII. Non sunt alienanda in episcopatu adquisita.

Item Deusdedit Episcopo Mediolanensi.
Res in episcopatu adquisitas sacerdotibus nulla est alienandi
licentia.

C. XIII. Vasa sacra, nisi pro redemptione captiuorum non sunt alienanda.

Item ex VI. Sinodo uniuersali, [c. 15.]
Apostolicos et paternos canones renouans hec sancta
et uniuersalis sinodus diffiniuit, neminem prorsus episcopum
uendere uel utcumque alienare cimilia et uasa
sacrata, excepta causa olim ab antiquis canonibus ordinata,
uidelicet pro redemptione captiuorum; sed nec tradere
salaria ecclesiarum in emphiteotica pacta, nec alias rusticas
possessiones uenundare, ac per hoc, ecclesiasticos redditus
ledere, quos ad propriam utilitatem, et ob escam pauperum
et peregrinorum sustentationem esse decernimus
Et paulo post: §. 1. Quisquis autem post hanc diffinitionem
nostram contrarium quid huic sanctae sedi ac
uniuersali sinodo agere temptauerit, deponatur ut preuaricator
diuinarum rerum et preceptorum, cassata uidelicet
omnino que facta est in scriptis uel sine scriptis ab
episcopo uenditione uel emphiteotica traditione, uel alia qualibet
alienatione, cimiliorum et salariorum locorum.
Qui uero perceperit aut emerit aliquid ex predictis cimiliis
uel salariis, et non restituerit ecclesiae iterum que ecclesiae
sunt, et non reddiderit ad incidendum cartam
uenditionis uel emphiteoseos, sit anathema, usque dum
fecerit quod ab hac sancta et uniuersali sinodo confirmatum
est. §. 2. Si autem episcopus conuictus fuerit construxisse
monasterium de ecclesiasticis redditibus, tradat eidem
ecclesiae ipsum monasterium.

C. XIV. Pro redemptione captiuorum uasa sacra non prohibentur alienari.

Item Gregorius [lib. VI. epist. 35.] Domino
Episcopo Messano.
Et sacrorum canonum, et legalia statuta permittunt,
ministeria ecclesiae pro captiuorum esse redemptione uendenda.

C. XV. Res ecclesiae licite inpenduntur pro captiuorum redemptione.

Idem Demetrio et Valeriano Clericis Firmianis. [lib. VII.
Indict. 2. epist. 14.]
Sacrorum canonum statuta et legalis permittit
auctoritas, licite res ecclesiasticas in redemptione captiuorum
inpendi. Et ideo, cum edocti a uobis simus,
ante annos scilicet XVIII. Fauium, episcopum
ecclesiae Firmianae, XI. libras argenti de eadem
ecclesia pro redemptione uestra, ac patris uestri Passiui
fratris et coepiscopi nostri, tunc uero clerici, nec non
matris uestrae hostibus inpendisse, atque ex hoc quandam
formidinem uos habere, ne hoc, quod datum est, a
uobis quolibet tempore repetatur, precepti huius auctoritate
suspicionem uestram preuidimus auferendam, constituentes,
nullam uos exinde heredesque uestros quolibet tempore repetitionis
molestiam sustinere, nec a quoquam uobis aliquam
obici questionem.

C. XVI. Res desolatae ecclesiae non preponantur captiuis.

Idem. [lib. VI. epist. 35. ad Dominum Episcopum]
Sicut omnino graue est frustra ecclesiastica ministeria
uenundare, sic iterum culpa est inminente huiusmodi necessitate
res maxime desolatae ecclesiae captiuis suis preponere,
et in redemptione eorum cessare.
II. Pars. Gratian. Que uero penitencia huiusmodi inuasoribus
atque predonibus, qui uasa sacra et reliqua diuino
cultui dedicata pollutis manibus arripiunt et quasi profana
contractant, sit indicenda, Nicolaus Papa diffinit scribens
Frontario Archiepiscopo Burdegalensi.

C. XVII. Inuasoribus rerum ecclesiasticarum que penitencia sit inponenda.

De uiro nefando, Burgando nomine, qui rabie insana
conmotus diabolicis se irretire laqueis non dubitauit, atque
gentilium more per abrupta itinera et conpita insidians, uobis
in uestrae ecclesiae uilla una cum clericis uestris
manentibus, et populum salubribus instruere dogmatum
monitis decertantibus, paneque spiritualis uerbi uacua hominum
corda reficientibus, atque laudabile salutis propriae
desiderium habentibus sancta apostolorum Petri et Pauli
limina uisitare, collectis maliciae suae sequacibus et iniquitatis


conplicibus, nefarias inuasiones et depredationes
inferre uiolentas demoniaco ausu presumpserit, et, ut
epistolae uestrae textus eloquitur, sacrum altare sacraque
dominici corporis et sanguinis uasa, insuper et sanctum
crisma pollutis arripere manibus quasi uilia et ad usum communem
apta presumpsit, dilectio nos uestra consuluit,
si ipse, uel qui cum eo in tam inpio et iniquo scelere
fuerunt, ad penitenciam quandoque gratia tracti diuina
uenire uoluerint, quo eos penitenciae uinculo constringatis,
nostrae institutionis censuram exposcere curastis. De quibus
(si tamen ita est) iubemus, cum ad penitenciam reuerti
accelerauerint, uno anno extra ecclesiam Dei consistere,
cuius sacratissima uasa extra ritum fidei Christianae diripiendo
auferre non dubitauerunt. Secundo uero anno
ante fores ecclesiae sine communione maneant. Tertio uero
anno ecclesiam Dei ingrediantur, et inter audientes
astent sine oblatione, non manducantes carnem neque
bibentes uinum, preter natalis et resurrectionis dominicae
dies. Quarto preterea anno, si his prioribus tribus eorum
fructuosus fuerit penitenciae labor, communioni fidelium restituantur,
totaque mentis intentione spondentes, talia se
ulterius numquam facturos, corpus et sanguinem Domini
suscipere mereantur, et usque ad septimum annum tribus in
ebdomada diebus sine esu carnium et uini potatione maneant
penitentes.

C. XVIII. Res ecclesiae episcopus alienare uel usurpare non presumat.

Item in Concilio Leonis Papae IV.
III. Pars. Monemus et inrefragabiliter affirmamus,
ut nullus episcoporum uel sacerdotum rem tituli sui usurpare
presumat, sed neque salarium a Christianis sanctis locis
oblatum causa amicitiae, uel timoris, aut muneris pertemptet
auferre, ne ecclesia Dei ad nichilum redigatur. Quod qui
facere presumpserit episcopus uel sacerdos, canonicam
sine dubio subeat ultionem, et quod ecclesiae iniuste ablatum
est reddere conpellatur, ita ut deinceps nullas uires pro
his ad litigandum uel possidendum habere possint.

C. XIX. Episcopo uel abbati res ecclesiae alienare non licet.

Item ex hystoria Eusebii Episcopi Cesariensis capitulo XII.
Quisquis episcopus uel abbas de salariis episcopii
uel monasterii quicquam transferre in principum
manus, uel etiam alii personae conferre uoluerit, irritum
sit quod datum esse constiterit, secundum canonem
sanctorum Apostolorum, qui dicit: "Omnium ecclesiasticarum
rerum episcopus habeat sollicitudinem, et dispenset
eas tamquam Deo contemplante. Non liceat autem ei
fraudare quicquam ex illis, uel cognatis propriis
donare que Dei sunt. Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus
largiatur, sed non sub horum occasione que sunt


ecclesiae defraudentur." §. 1. Quod si excusationem pretenderit
episcopus dampnum facere et nichil ad profectum
agrum existere, nec sic principibus tribuatur
ager uel locus, sed clericis uel agricultoribus. §. 2. Quod
si calliditate usus fuerit princeps, et uel a colono uel a
clero agrum emerit, sit irrita uenditio, et restituatur
episcopio et monasterio. Episcopus uel abbas hoc
faciens abiciatur, tamquam qui dispersit que non
collegit.

C. XX. Predia ecclesiae Papae alienare non licet.

Item Simacus Papa. [in Sinodo III. c. 4. et seqq. usque
ad c. 9.]
Non liceat Papae predium ecclesiae alienare aliquo
modo pro aliqua necessitate, nec in usufructu rura
dare, nisi tantummodo domus, que in quibuslibet
urbibus non modica inpensa sustentantur. Qua lege
omnes custodes astringantur, ut donator, assentator,
uenditor honorem perdat. Et qui subscripserit anathema
sit cum eo, qui dederit uel qui receperit, nisi restituatur.
Liceat etiam quibuslibet ecclesiasticis personis contradicere,
et cum fructibus alienata reposcere. Quod non
modo in apostolica seruandum est ecclesia, uerum
etiam in uniuersis ecclesiis per prouincias quidem
dicitur conuenire.

C. XXI. Qui res ecclesiasticas uendit ad altare non audeat accedere.

Item. [in Sinodo VI.]
Indigne ad altare Domini properare permittitur, qui
res ecclesiasticas audet inuadere aut iniuste possidere, aut
iniqua uel iniusta defensione in eis perdurare. §. 1.
De quibus tanta debet esse prouisio, ut uindictam ammonitio
precedat, et res usurpatas iniuste qui abstulit,
aut iniuste ablatas retinet, equitate patrocinante legibus
restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit,
demum predonem sacerdotalis districtio maturata percellat.
§. 2. Valde enim iniquum et ingens sacrilegium est,
ut quecumque uel pro remedio peccatorum, uel pro
salute ac requie animarum suarum unusquisque uenerabili
ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus


maxime seruari conuenit, id est Christianis et
Deum timentibus hominibus, in aliud transferri uel
conuerti. Propterea, qui hec non preuiderit, et aliter
quam scriptum est predia ecclesiae tradita petierit, uel
acceperit, aut possederit, nisi se cito correxerit, quo
iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, sitque accipienti,
et donanti, uel possidenti anathema, et
institutae penae contubernium assiduum. Nec aliquo se
ante tribunal Christi obstaculo muniat qui a religiosis animabus
ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine
aliqua pietatis consideratione dispergit.

C. XXII. Excommunicentur qui auctoritate principum res inuadunt ecclesiae.

Item Nicolaus Adoni, Viennensi Archiepiscopo. [in
epistola, cuius initium: "Quia sanctitatis uestrae"]
De rebus, que semel Deo contributae atque dicatae
sunt, et postea sub occasione concessionis principum a quibusdam
inuaduntur atque diripiuntur, sancimus, ut prius
consulatis principem ad resecandam tam presumptiuam
factionem, et cognoscendum, utrum illius sit concessio,
an inuasoris presumptio. Quod si principis inordinata fuerit
largitio, ipse sit princeps pro emendatione redarguendus.
Si autem inuasoris declaratur presumptio, usque ad emendationem
excommunicationis sit uindicta cohercendus.

C. XXIII. De rebus ecclesiae non est alienandum aliquid.

Item Gelasius Iustino Archidiacono et Fausto
Defensori.
IV. Pars. Vobis enim et famae uestrae consultum
duximus, ut pontificis uestri loco uobiscum ab eodem aliquis
subrogetur, qui eius nomine pariter uniuersa disponat,
quatinus omnia predia ad uestrum reuocetis studium,
nec cuiquam clerico pro portione sua aliquod solum
ecclesiae putetis esse deputandum, ne per incuriam et negligentiam
minuatur, sed omnem pensionis summam ex
omnibus prediis rusticis urbanisque collectam ad antistitem
deferatis. Ex qua tamen collectione habeatur ratio, quid
ad causas uel expensas accedentium necessitatum opus
esse perspicitur, ut de medio sequestretur, et quatuor
portiones uel de fidelium oblatione, uel de hac fiant modis


omnibus pensione, ita ut unam sibi tollat antistes, aliam
clericis pro suo iudicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus
sub omnium conscientia faciat erogari, fabricis
uero que conpetit ad ordinationem pontificis, erogatione
uestra decernimus esse pendendam. Si quid forte
sub annua remanebit expensa, electo idoneo ab utraque
parte custode, condatur enthecis, ut, si maior emerserit
fabrica, sit subsidio quod diuersi temporis diligentia
potuerit custodiri, aut certe ematur possessio, que utilitates
respiciat communes.

C. XXIV. Diuini muneris participatione priuetur qui ecclesiastica priuilegia calcat.

Idem Maiorico, Sereno et Iohanni
Episcopis.
Qui et humanis legibus inciuili dampnatione
calcatis, et reuerentia religionis abiecta, uel ecclesiastica
priuilegia calcare contendunt, uel ubilibet in pauperum
prosilire dispendium, nec huiusmodi saltem conmoniti conuictique
nequiciam sopire consentiunt atque illata sacris
rebus detrimenta sarcire, merito diuini muneris sunt
participatione priuandi, ut huius perceptione careant,
quod sacrilegis ausibus habuere despectui. Celestinus
uero presbiter fratris et coepiscopi nostri Sereni, qui contra
pontificale iudicium contraque apostolicae sedis mandata
prorumpens, supradictis communionem sacram ministrare
presumpsit, cum non potuerit ignorare sententiam proprii
sacerdotis, ab offitio protinus ecclesiastico repellatur, ut
nullus ecclesiae ministrorum contra pontificalia instituta
uenire contendat.

C. XXV. De eodem.

Idem eisdem.
Volateranae ecclesiae actus uel patrimonium, quod
hactenus conperimus destitutum, post dampnationem
Eucharisti, quo fuerat deprauante dispersum, curae uestrae
decreuimus esse delegandum, ut diligentia (qua uos pro
utilitatibus ecclesiae estimamus esse uigilantes) predia
culturae restituatis antiquae, reuocetis si qua sunt
uendita aut donata mancipia. Possessiones etiam, quas
ab Eumacio et Opilione episcopis, uel ceteris quouis
iure uideritis teneri, quia contra constituta sinodi ab episcopis
predia alienari nullo potuerunt conmento,
nichilominus reuocentur. Sit emptoribus ad eum recursus,
qui presumpsit aliquid de ecclesiae rebus illicita uenditione
distrahere, ita ut pensiones annuas ad pontificem
deferatis, cui priuilegia sua integra conuenit omni ratione


seruari, ut eius dispensatione portiones proueniant consuetae,
ita ut portionem quartam, que ad eos pertinet, sua
pontifex ordinatione distribuat, prout cuiusque locum
meritumque cognoscit. Pariter etiam ex fidelium oblatione
est faciendum, ut quartam clericis eroget pro consideratione
suae electionis antistes. Fabricarum etiam
portio episcopo sciente et disponente uestra erogatione
pendatur, quatinus nichil penitus in detrimentum alicuius
rei patiamini generari.

C. XXVI. Reddituum et oblationum duae portiones clericis conmittantur.

Idem Clero, et ordini, et plebi Brundusii.
Concesso uobis quem petistis antistite, fratre iam et
coepiscopo meo Iuliano, necessarium fuit (eodem ad
ecclesiam suam mox remisso) ad uos nostra scripta pariter
destinari, quibus agnosceretis eidem fuisse preceptum,
ne umquam ordinationes presumat illicitas. Et infra:
§. 1. Redditus et oblationes fidelium in quatuor partes
diuidat, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis
pro offitiorum suorum sedulitate distribuat, fabricis tertiam,
quartam pauperibus et peregrinis habeat fideliter erogandam,
quarum rationem diuino est redditurus examini.

C. XXVII. De oblationibus fidelium quot portiones fiant, et que cui proueniat.

Idem. [in epistola ad episcopos per Lucaniam et
Brutios, c. 29.]
Quatuor autem tam de redditu quam de oblatione
fidelium, prout cuiuslibet ecclesiae facultas admittit (sicut
dudum rationabiliter est decretum), conuenit fieri portiones
quarum una sit pontificis, altera clericorum, tertia pauperum,
quarta fabricis est applicanda. De quibus
sicut sacerdotis intererit integram ministris ecclesiae memoratam
dependere quantitatem, sic clericus ultra delegatam
sibi summam nichil insolenter nouerit expetendum.
Ea uero, que ecclesiasticis edificiis attributa sunt, huic
operi ueraciter prerogata locorum doceat instauratio sanctorum
manifesta, quia nefas est, si sacris edibus destitutis
in lucrum suum presul inpendia his deputata conuertat.
Ipsam nichilominus ascriptam pauperibus portionem
quamquam diuinis rationibus se dispensasse monstraturus
esse uideatur, tamen iuxta quod scriptum
est: "Ut uideant opera uestra bona, et glorificent
patrem uestrum, qui in celis est," oportet etiam presenti
testificatione predicari, et bonae famae preconiis non taceri.
Quapropter nec clericorum quispiam etc.

C. XXVIII. Oblationum et reddituum ecclesiarum tres portiones presbitero dispensandae credantur.

Item Simplicius papa Florentio, et Equitio
Episcopis. [epist. III.]
De redditibus ecclesiae uel oblatione fidelium sola
episcopo ex his una portio remittatur, duae ecclesiasticis
fabricis, et erogationi pauperum profuturae a
presbitero sub periculo sui ordinis ministrentur; ultima
clericis pro singulorum meritis diuidatur. Et
infra: §. 1. Cui (id est Gaudentio episcopo), specialiter
hoc precipimus, ut tres illas portiones, quas
triennio sibi tantummodo dicitur uendicasse, restituat.

C. XXIX. De redditibus ecclesiae etiam nouiter adquisitis quarta pars clericis erogetur.

Item Gregorius Maximiano Episcopo Siracusano.
[lib. III. epist. 11.]
Cognouimus de redditibus ecclesiae nouiter adquisitis
canonicam dispositionem quartarum minime prouenire,
sed episcopos locorum tantummodo distribuere quartam
antiquorum reddituum, nunc uero quesita suis usibus retinere.
Quam rem prauam subintroductamque consuetudinem
fraternitas tua uiuaciter emendare festinet, ut siue de
preteritis redditibus siue de his, que obuenere, uel
obuenientibus, quartae secundum distributionem canonicam
dispensentur. Incongruum namque est unam eandemque
ecclesiae substantiam dupplici quodammodo iure
censeri.

C. XXX. De stipendio ecclesiae quatuor debent fieri portiones.

Idem Augustino Episcopo Anglorum. [in respons. ad Primam
interrogationem]
Mos est apostolicae sedis ordinato episcopo precepta
tradere, ut de omni stipendio, quod
accidit, quatuor debeant fieri portiones, una uidelicet
episcopo et familiae eius propter hospitalitatem atque
susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta
ecclesiis reparandis.


[PALEA.

C. XXXI. De eodem.

Item ex Concilio Tolletano.
Sancimus omnibus episcopis curam laicorum instare,
ut, si quos in fide Christi inuenerint, nimio affectu diligant.
Insuper confirmamus, ut, si aliqua ab ipsis accipiant
dona, statim in quatuor diuidant partes, ita, ut prima pars
secundum apostolorum precepta titulorum, nec non
cimiteriorum restaurationibus diligenter attribuatur, secunda
clericis, tertia cunctis pauperibus, quarta uero aduenis. ]

C. XXXII. Omnes presbiteri secundum iussionem episcopi res ecclesiae dispensare studeant.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 22.]
V. Pars. Statuimus (quod omnes iubent) ut
ciuitatenses siue diocesiani presbiteri uel clerici, saluo iure
ecclesiae, rem ecclesiae, sicut permiserint episcopi,
teneant, uendere autem aut donare penitus non presumant.
Quod si fecerint, et facta uenditio non ualebit,
et de facultatibus, si quas habent proprias, indempnem
ecclesiam reddant, et communione priuentur.

C. XXXIII. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt aut aduersariis tradunt.

Item ex eodem. [Concilio, c. 26.]
Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio
firmatur, aut subprimere, aut negare, aut aduersariis
fortasse tradere dampnanda et punienda obstinatione
presumpserit, quicquid per absentiam documentorum
dampni ecclesiae illatum est de propriis facultatibus
reddat, et communione priuetur. Hi autem, qui
in dampno ecclesiae inpie sollicitati, a traditoribus
aliquid susceperint, superiori sententia teneantur.

C. XXXIV. Episcopus heredes non habens non alium quam ecclesiam sibi heredem instituat.

Item ex eodem. [c. 33.]
Episcopus, qui filios aut nepotes non habens,
alium quam ecclesiam relinquit heredem, si quid de


ecclesia non in ecclesiae causa aut necessitate presumpsit,
quod distraxit aut donauit irritum habeatur. Qui
uero filios habet, de bonis, que reliquit ab heredibus
eius indempnitatibus ecclesiae consulatur.

C. XXXV. Qui in clero constituti sunt de rebus ecclesiae nichil alienare presumant.

Item ex eodem. [c. 49.]
Diaconi uel presbiteri in parrochia constituti de
rebus ecclesiae sibi creditis nichil audeant conmutare,
uendere uel donare, quia res sacratae esse Deo noscuntur.
Similiter et sacerdotes nichil de rebus ecclesiae sibi conmissae
(ut superius conprehensum est) alienare presumant.
Quod si fecerint, conuicti in concilio, et ab honore depositi,
de suo proprio aliud tantum restituant, quantum
uisi sunt presumpsisse. §. 1. Libertos etiam
quos sacerdotes uel diacones de ecclesia sibi
conmissa facere uolunt, actus ecclesiae prosequi iubemus.
Quod si facere contempserint, placuit eos ad proprium
reuerti seruitium.

C. XXXVI. De possessione ecclesiastici iuris quicquid a presbitero distrahitur, inane habeatur et uacuum.

Item ex eodem. [c. 53.]
Quicquid parrochiarum presbiter de ecclesiastici iuris
possessione distraxerit, inane habeatur et uacuum uenditione
conparantis et actione uendentis.

C. XXXVII. Alienationes factae ab intrusis et ordinationes sine consensu clericorum irritae sunt.

Item Urbanus Papa.
Alienationes omnium per intrusionem, seu canonice
electorum sub episcopi nomine, aut abbatis, qui secundum
usum ecclesiae suae consecrandus est, alienationes quocumque
modo factas, nec non personarum ordinationes
ab eisdem sine communi consensu clericorum ecclesiae, siue
per symoniam itidem factas, irritas iudicamus. §. 1. Illud
etiam per omnia interdicimus, ut nullus clericus prebendam
suam seu beneficium aliquod ecclesiasticum aliquo modo
alienare presumat. Quod si presumptum olim fuit uel aliquando
fuerit, irritum erit, et ultioni canonicae subiacebit.

C. XXXVIII. Episcopo defuncto, uel adhuc in supremis agente, de rebus eius nichil est usurpandum.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 16.]
Hec huius placiti constitutione inter nos censura


placuit custodiri, ut defuncto antistite, uel etiam adhuc
in supremis agente, nullus clericorum, cuiuslibet ordinis
offitii gradusue sit, quicquam de domo eius presumat,
uel de utilitate que instrumenti domus esse noscitur,
id est mobilis et inmobilis rei ecclesiasticae
conetur inuadere, nichil furto, nichil dolo subprimens auferens
atque abscondens; sed is, cui domus conmissa est,
subiunctis sibi uno uel duobus fidelissimis, omnia
usque ad tempus substituendi pontificis debet conseruare,
uel his, qui in domo inueniuntur, clericis consuetam
alimoniam administrare. Substitutus autem antistes susceptae
sedis commoda ordinabit uelut Deus inperabit,
ut eis uti debeat cum his, quos cognouerit disciplinae et
karitati predecessoris sui fideliter paruisse. Quod si quisquam
post hec cuiuslibet ordinis (ut superius dictum est)
clericus quacumque occasione uel de omni facultate
quippiam probatus fuerit abstulisse uel forsitan dolo aliquo
subpressisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condempnetur,
et uix ei peregrina communio concedatur,
quia durum est, ut hi, quos constat in seruitio Domini cum
primae sedis antistite desudasse, ab his, qui suarum
rerum incubatores uel utilitatibus seruientes atque uacantes
fuisse noscuntur, despecti aliquatenus crucientur.

C. XXXIX. Episcopi, qui nichil ecclesiae conferunt, famulos eius libertati non donent.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 66.]
Et si illi, qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi
distribuunt, eterni iudicis uoce in futuro condempnabuntur,
quanto magis hi, qui auferunt pauperibus quod non
dederunt? Quapropter episcopi, qui nichil ex suo proprio
ecclesiae Christi conpensauerunt, hanc diuinam sententiam
metuant, et liberos ex famulis ecclesiae ad condempnationem
suam non presumant facere. Inpium enim
est, ut qui res suas ecclesiae Christi non contulerit dampnum
inferat, et ius ecclesiae alienare contendat.
Tales igitur liberos successor episcopus absque ulla
oppositione ad ius ecclesiae reuocabit, quia eos non equitas,
sed inprobitas absoluit.

C. XL. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt, aut negant, aut aliis dampnabiliter tradunt.

Item ex Concilio Aurelianensi.
Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio
firma tenetur, aut subprimere, aut negare, aut auertere,


aut fortasse tradere dampnabili et punienda obstinatione
presumpserit, quicquid pro absentia documentorum
ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddat.

C. XLI. Ministris ecclesiae de rebus eiusdem absque episcopi permissu alienare nichil licet.

Item ex eodem.
Abbatibus, presbiteris, aliisque ministris de rebus
ecclesiasticis uel sacro ministerio deditis alienare uel
obligare absque permissu et subscriptione episcopi
nichil liceat. Quod si presumpserint degradentur
communione concessa, et quod temere alienatum
est ordinatione episcopi reuocetur.

C. XLII. De rebus ecclesiae, que absente episcopo distrahuntur, ad ius ecclesiasticum reuocentur.

Item ex Sinodo Anchiritana. [c. 15.]
Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est
presbiteri uendiderint, placuit rescisso contractu ad ius
ecclesiasticum reuocari. In iudicio autem erit episcopi constitutum,
si precium debeat recipi necne, propter quod
sepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam
pro accepto precio reddi.

C. XLIII. Post mortem episcopi res ad eum pertinentes clerici non rapiant.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 22.]
Non licet clericis post mortem episcopi sui rapere
res pertinentes ad eum, sicuti precedentibus regulis constitutum
habetur. Si uero hec fecerint, periclitari se
nouerint a proprio gradu.

C. XLIV. Rescindantur precariae et commutationes ab inuasoribus factae.

Item ex Concilio Mediomatricis.
Precariae et conmutationes tempore uiduatarum
ecclesiarum factae ab his, qui loca episcoporum occupauerant,
rescindantur, et cum auctoritate ecclesiastica uel ciuili,
si faciendae sunt, fiant.
Item Gregorius Maximiano Siracusano Episcopo:
[lib. III. epist. II.]

C. XLV. Pro labore inuentarii nichil accipiant yconomi de rebus ecclesiae.

Karitatem tuam curauimus conmonere, ut, si quispiam


episcoporum de hac luce migrauerit, uel (quod absit) pro
suis remotus fuerit excessibus, conuenientibus yconomis
cunctisque clericis prioribus, atque in sui presentia inuentarium
ecclesiae rerum facientibus, omnia, que reperta
fuerint, subtiliter describantur, nec (sicut antea fieri dicebatur)
species quedam aut aliud quodlibet de rebus ecclesiae
quasi pro faciendi inuentarii labore tollatur. §. 1. Visitatores
ecclesiarum clericique earum, qui cum ipsis
non per suae ciuitatis parrochias fatigantur, aliquid
laboris sui capiant te disponente subsidii. Iustum namque
est, ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore
suum conmodare reperiuntur obsequium.

C. XLVI. Excommunicentur laici, qui morientium clericorum audent bona diripere.

Item ex Concilio Urbani Papae Aluerniae habito.
De laicis questio facta est, qui morientibus episcopis
siue aliis clericis res defunctorum inuasas ecclesiae pauperibusque
subripiunt. Contra quos commune totius concilii
anathema prolatum est, ipso Papa huiusmodi sententiam
promulgante: "Si quis post interdicti presentis cognitionem
episcoporum, seu presbiterorum, aut clericorum aliorum res
inuaserit, usque ad satisfactionem excommunicetur. §. 1.
Episcoporum uero deficientium res per archipresbiterorum
seu archidiaconorum manus, aut secundum mortuorum iudicium
pro ipsorum salute in elemosinas dispensentur, aut
successori, qui futurus est, reseruentur. Id ipsum de presbiterorum
seu clericorum aliorum rebus per episcopum, uel
supradictas personas, aut cui deficientes conmiserint, fiat.
Si quis autem aduersus ista presumpserit, anathema sit."

C. XLVII. De eodem.

Item Innocentius II. [in Concilio Lateranensi,
cap. 4.]
Illud, quod in sacro Calcedonensi concilio constitutum
est, inrefragabiliter conseruari precipimus, ut
uidelicet decedentium bona episcoporum a nullo omnino
hominum diripiantur, sed ad opus ecclesiae et successoris
sui in libera yconomi et clericorum permaneant potestate.
Si quis autem hoc amodo attemptare presumpserit, excommunicationi
subiaceat. Qui uero morientium presbiterorum
uel clericorum bona rapuerint simili sententiae
subiciantur.
Gratian. Hoc non solum de laicis, uerum etiam de metropolitanis


et quibuslibet aliis clericis intelligendum est: sicut
Sexta Sinodo [c. 35.] legitur:

C. XLVIII. Res episcopi morientis metropolitano non licet inuadere.

Non liceat alicui metropolitano moriente episcopo
qui sub eo est, aut res suas aut ecclesiae suae auferre,
sed sint sub custodia cleri ecclesiae defuncti episcopi,
usque dum alius ordinetur episcopus. Si uero clerici in
ecclesia non fuerint, tunc metropolitanus illibata omnia
episcopo, qui ibi ordinabitur, reddat.
Gratian. Sicut autem res ecclesiae nulli usurpare licet, ita
ecclesiae aliena inuadere non permittitur.
Unde Gregorius: [lib. II. epist. 43. ad Bonifatium
Episcopum]

C. XLIX. Aliena ecclesiae non licet inuadere.

Sicut ecclesia proprias res amittere non debet, ita
eam rapacitatis ardore alienas inuadere non oportet.
Gratian. His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur,
quod nulli sacerdotum res ecclesiasticas alicui tradere licet, et
ille, qui de manu sacerdotis facultates ecclesiae acceperit, nullo
iure eas uendicare poterit. Potius cogetur restituere quod
illicite accepit. §. 1. Sed notandum est, quod quibusdam causis
exigentibus res ecclesiae distrahi possunt. Causa enim necessitatis
cum consilio clericorum, uel ut meliora prospiciant, res
ecclesiae a sacerdotibus distrahi possunt.
Unde in Affricano Concilio legitur:

C. L. Nisi causa necessitatis nec episcopo liceat rem ecclesiae usurpare.

Non habenti necessitatem nec episcopo liceat
matricis ecclesiae rem sui tituli usurpare.

C. LI. Nec presbiteri episcopis ignorantibus, nec episcopi ignorante concilio rem ecclesiae uendant.

Item ex Concilio Cartaginensi. [unico, c. ult.]
Placuit, ut presbiteri non uendant rem ecclesiae, ubi
sunt constituti nescientibus episcopis suis, quomodo nec
episcopis licet uendere predia ecclesiae inconsulto
concilio uel cuncto presbiterio sine ulla necessitate.

C. LII. Nisi ut meliora prospiciat, rem ecclesiae distrahere non licet episcopo.

Item ex epistola Leonis Papae, uniuersis Episcopis
per Siciliam constitutis.
Sine exceptione decernimus, ne quis episcopus de
rebus ecclesiae suae quicquam donare, uel conmutare,
uel uendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut
meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu
id eligat, quod non sit dubium profuturum ecclesiae.
Et infra: §. 1. Episcopus rebus ecclesiae tamquam conmendatis,
non tamquam propriis utatur. Irrita enim
episcoporum uenditio et conmutatio rei ecclesiasticae
erit absque conniuentia et subscriptione clericorum.
Gratian. Item domus urbium uel castrorum, que ecclesiae
plus incommodi quam utilitatis afferunt, licet rectoribus
ecclesiarum (sicut in superiori capitulo Simaci: "Non liceat
Papae etc." continetur) uendere uel conmutare.
Item, sicut in Agatensi Concilio [c. 45.] legitur.

[C. LIII.]

VI. Pars. "Terrulas aut uineolas exiguas, et
ecclesiae minus utiles, aut longe positas paruas, episcopus
sine consilio fratrum (si necessitas fuerit) distrahendi habeat
potestatem."
[Gratian.] Seruos quoque fugitiuos, qui reuocati retineri
non possunt, similiter episcopis distrahere licet.
Unde in eodem Concilio legitur: [c. 46.]

C. LIV. Alienentur fugitiui, qui teneri non possunt.

Fugitiui domos suas aut familias deserentes, qui,
etiamsi reuocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione
ab episcopis, si uoluerint, aut si ita meruerint
distrahantur.


[PALEA.

C. LV. Item ex Concilio apud Tansiacum c. 2.

Iniustum uidetur et inpium, ut mancipia, que fideles
uiri seu feminae pro redemptione animae suae Deo et
sanctis eius consecrauerint, cuiuscumque muneris precio
uel conmutationis commercio iterum in secularem seruitutem
redigantur, cum canonica auctoritas seruos fugitiuos
tantummodo distrahi permittat. Et ideo omnes rectores


ecclesiarum summopere caueant, ne unius elemosina alterius
peccatum fiat, et est absurdum, ut ecclesiastica
dignitate seruus decedens humanae obnoxius sit seruituti. ]
VII. Pars. Gratian. Item si rectores ecclesiae de rebus
propriis tantumdem ecclesiae restituere uoluerint, ecclesiasticas
facultates libere dare possunt, et constabunt his, quibus datae
fuerint, perpetua firmitate.
Unde in Agatensi Concilio [c. 49.] legitur:

C. LVI. Alienatio de rebus ecclesiae quomodo rata esse poterit.

Si quis qualibet conditione de rebus ecclesiae aliquid
alienare presumpserit, si de suo proprio tantum ecclesiae
contulerit, quantum uisus est abstulisse, tunc demum
istud stare licebit.
VIII. Pars. Gratian. Item si seruos ecclesiae libertati
episcopus donauerit, ea, que in manumissione data illis fuerant
perpetua firmitate tenebunt, si tamen quantitatem canonibus prefixam
data non excesserint.
Unde in eodem Concilio [c. 7.] legitur:

C. LVII. De eodem.

Si quos de seruis ecclesiae bene meritos sibi episcopus
libertati donauerit, collatam libertatem a successoribus
custodiri cum hoc, quod manumissor eis in
libertatem contulerat placuit. Quod tamen iubemus
uiginti solidorum numerum et modum in terrula,
uineola uel hospitiolo tenere. Quod autem amplius
datum fuerit post manumissoris mortem ecclesiae reuocetur.
Gratian. Sed notandum est, quod serui ecclesiarum manumitti
non possunt, non retento ecclesiastico patrocinio, nisi forte
manumissor duos eiusdem meriti et eiusdem peculii ecclesiae conferre
uoluerit.
Unde in Concilio Tolletano IV. [c. 86.] legitur:

C. LVIII. De episcopo, qui non retento patrocinio seruos ecclesiae manumittit.

Episcopus, qui mancipium iuris ecclesiae, non retento
ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos eiusdem
meriti et peculii coram concilio ecclesiae, cui preminet,
per conmutationem subscribentibus sacerdotibus offerat,
ut rata et iusta inueniatur diffinitio conmutantis. Tunc
enim liberam manumissionem sine patrocinio ecclesiae
concedere poterit, quia eum, quem libertati tradere disposuit,
iam iuri proprio adquisiuit. §. 1. Huiusmodi
autem liberto aduersus ecclesiam, cuius iuris extitit, accusandi
uel testificandi denegetur licentia. Quod si presumpserit,
placet, ut stante conmutatione in seruitutem propriae
ecclesiae reuocetur, quam nocere conatur.
Gratian. Libertus enim (nisi uenia inpetrata) patronum


in ius uocare non permittitur. Unde in libro 2. Digestorum,
titulo de in ius uocando: [l. fin.] "Si sine uenia edicti inpetrata
libertus patronum in ius uocauerit, ex querela patroni
uel supradictam penam, id est quinquaginta aureos, dat, uel a
prefecto urbis quasi inofficiosus castigatur, si inopia dinoscitur
laborare." §. 1. Si uero a collegio quis manumissus fuerit, non
singulis, sed uniuersitati reuerentiam debet. Unde in eodem libro,
titulo eodem: [l. Sed si hac] "Qui manumittatur a corpore aliquo,
uel collegio, uel ciuitate, singulos in ius uocabit. Nam non
est illorum libertus, sed reipublicae honorem habere debet. Et si
aduersus rempublicam uel uniuersitatem uelit experiri, ueniam
edicti petere debet, quamuis actorem eorum constitutum in ius
sit uocaturus." §. 2. Si uero ingenuum princeps facit, patrono
reuerentiam non debet. §. 3. In criminali uero, si
patronum in ius uocauerit, caput eius et fortunas petiturus, ante
litis exordium capite puniendus est. Crimen maiestatis excipitur,
uel si patronam illicito serui concubitu uti deprehenderit,
quo casu etiam seruo cum munere libertatis dominam accusare
permittitur, sicut in 9. libro Codicis titulo de mulieribus, que seruis
propriis, [l. unica] inperator Constantinus constituisse
legitur: "Si qua cum seruo suo occulte rem habere detegitur,
capitali sententiae subiugetur, tradendo ignibus uerberone.
Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit offitio copia
nunciandi, sit etiam seruo licentia deferendi, cui probato
crimine libertas dabitur." §. 4. In patronos etiam testificari non
possunt, nisi in quibusdam casibus, in quibus etiam serui in
dominos torqueri iubentur.
Unde in libro Codicis, titulo de questionibus, [l. prima]
Inp. Antoninus:

[C. LIX.]

"Questionem de seruis contra dominos haberi non oportet,
exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus,
et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet. §. 1.
In ceteris autem, quamquam ea, que seruus contra dominum
dixit, iudicaturi sententiam formare non debeant tamen, si
aliis quoque probationibus fides ueritatis inuestigetur, prescriptionis
inuidia euanescit. §. 2. In pecuniariis uero causis nec
inopia probationum seruos contra dominum interrogari posse
manifestum est."

[C. LX.]

Idem.
"Insolitum est et graue exemplo, audiri seruos aduersus
tutores uel matrem dominorum suorum, nisi tutelae agatur."
[Gratian.] Si uero libertus sua auctoritate a patrocinio
ecclesiae recesserit, si admonitus redire contempserit, in seruitutem
reuocabitur.
Unde in eodem Concilio legitur:

C. LXI. De libertis ecclesiae, qui ab eius patrocinio discedunt.

Liberti ecclesiae, qui a patrocinio eius discedentes quibuscumque


personis adheserint, si admoniti redire
contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per in
obedientiae contemptum ingrati actione tenentur.

C. LXII. Reuocentur in seruitutem ecclesiarum liberti, qui contra eas superbiunt.

Item ex Concilio Spalensi. [II., c. 8.]
Octaua discussio agitata est de quodam Elisep ex
familia Egabrensis ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus
libertati de libertate confestim ad contumaciae morbum
transsiliit, sicque per superbiam non solum eiusdem
episcopi malis uel insidiosis artibus salutem ledere
uoluit, sed etiam patronam ecclesiam libertatis inmemor predampnauit.
Aduersus quem ingrati actio canonum ac
legum auctoritate iuste dirigitur, scilicet, ut inmeritae libertatis
dampno mulctatus ad seruitutis nexum coactus
reuocetur. Talium enim status, qui contra episcopum
suum uel patronam ecclesiam nituntur, decidi potius
quam conseruari conuenit, ut quorum libertas perniciosa
est sit salutifera seruitus, et qui superbire nouerint
adepta libertate, proditi discant obedire subiecti.

C. LXIII. A patrocinio non discedant ecclesiae liberti ad sacros ordines promoti.

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 6.]
De libertis autem hoc precepit sancta sinodus, ut,
si qui presbiteri uel diaconi ab episcopis facti sunt secundum
modum, quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi,
et tamen a patrocinio ecclesiae tam ipsi quam ab eis
progeniti non recedant. §. 1. Ab aliis quoque libertati traditi
et ecclesiis conmendati patrocinio episcopi colligantur,
et ne cuiquam donentur hoc a principe episcopus
postulet.
Gratian. Ne uero longinquitate temporis obscuretur conditio
originis, tempore suae manumissionis scribant liberti professionem,
qua se profiteantur de familia esse ecclesiae, et ab eis
obsequio se numquam recessuros.
Unde in eodem Concilio legitur:

C. LXIV. Professionem suae conditionis liberti ecclesiae faciant.

Longinquitate sepe fit temporis, ut non pateat conditio
originis. Unde iam decretum est in anteriori uniuersalis
concilii canone, ut professionem suam liberti ecclesiae debeant
facere, qua profiteantur se et de familia ecclesiae
esse, et eius obsequium numquam relicturos. Unde
his quoque nos adicimus, ut quociens cursum uitae sacerdos


inpleuerit, et de hac uita migrauerit, mox, cum
successor eius aduenerit, omnes liberti ecclesiae, uel ab
eis progeniti cartulas suas in conspectu omnium debent
ipsi qui substituitur pontifici publicare, et professionem
in conspectu ecclesiae renouare, quatinus status
sui uigorem et illi obtineant et obedientia eorum ecclesia
non careat. Si autem scripturas libertatis suae intra
annum ordinationis noui pontificis manifestare contempserint,
aut professiones renouare noluerint, uacuae et
inanes cartulae ipsae remaneant, et illi origini suae redditi
sint perpetuo serui.

C. LXV. Nec liberti, nec eorum posteri a patrocinio discedant ecclesiae.

Item ex eodem.
Liberti ecclesiae, quia numquam eorum moritur patrona,
a patrocinio ecclesiae numquam discedant, nec posteritas
quidem eorum, sicut priores canones decreuerunt.
Ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat,
ipsaque posteritas sese ab ecclesiae patrocinio non
subtrahat, necesse est, ut tam idem liberti, quam ab
eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per
quam ex familia ecclesiae libertos effectos se esse fateantur,
eiusque patrocinium non relinquant, sed iuxta uirtutem
suam obsequium ei uel obedientiam prebeant.
Gratian. Pro remuneratione etiam inpensi obsequii res ecclesiasticae
utiliter possunt donari.
Unde in IV. Concilio Tolletano [c. 36.] legitur:

C. LXVI. Que de rebus ecclesiae in remuneratione obsequii prestantur rata permanebunt.

Quicumque suffragio cuiuslibet aliquid ecclesiasticae
utilitatis prouiderint, et pro eo quodcumque commodum
in remuneratione promiserint, promissi solutionem
eos absoluere oportebit, ita ut ad concilium
conprouinciale deferatur, ut eorum conuentu confirmetur,
quia (sicut Paulus ait) dignus est mercenarius
mercede sua.

C. LXVII. Serui ecclesiarum in eorum dominium transferri possunt, qui ecclesiasticis deseruiunt utilitatibus.

Item Gregorius. [lib. II. Indict. 11. epist. 18. Theodoro
Conciliario]
Ecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum
est remuneratione gaudere, ut qui se uoluntariis
obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt digne nostris
prouisionibus consolentur. Quia igitur Theodorum


uirum eloquentissimum, consiliarium nostrum, mancipiorum
cognouimus ministerio destitutum ideo puerum nomine
Acosimum, natione Siculum, iuri dominioque suo dari
tradique precipimus, quem quoniam traditum ex nostra
uoluntate iam possidet, huius necesse fuit
pro futuri testimonio ac robore largitatis auctoritate
fulciri, quatinus Domino protegente secure eum semper
sine ullius retractationis suspicione, ut dominus,
ualeat possidere.
Gratian. Miserationis quoque intuitu serui ecclesiarum
libertati donari possunt.
Unde Gregorius Montanae et Thomae: [lib. V.
epist. 12.]

C. LXVIII. Miserationis et pietatis intuitu serui ecclesiarum possunt manumitti.

Cum redemptor noster, totius conditor creaturae, ad hoc
propiciatus humanam uoluit carnem assumere, ut diuinitatis
suae gratia dirupto, quo tenebamur captiui, uinculo
seruitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur,
si homines, quos ab initio natura liberos protulit, et ius
gentium iugo substituit seruitutis, in ea, qua nati fuerant,
manumittentis beneficio libertati reddantur. Atque ideo
pietatis intuitu, et huius rei consideratione permotus,
uos, Montanam atque Thomam, famulos sanctae Romanae
ecclesiae, cui Deo auctore deseruimus, liberos ex
hac die ciuesque Romanos efficimus, omneque uestrum
uobis relaxamus seruitutis peculium. §. 1. Hanc
autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam
dictauimus, et propria manu una cum tribus presbiteris
prioribus et tribus diaconibus pro plenissima firmitate
subscripsimus, uobisque tradidimus. Actum in urbe
Roma.
Gratian. Item serui ecclesiarum publicis angariis fatigari
non debent.
Unde in III. Tolletano Concilio [c. 21.] legitur:

C. LXIX. Serui ecclesiarum publicis angariis non fatigentur.

Ecclesiarum seruos, et episcoporum, uel omnium
clericorum, a iudicibus uel actoribus publicis in diuersis
angariis fatigari dolemus. Propter quod omne concilium a
pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut tales
usus deinceps inhibeat, sed serui suprascriptorum
offitiorum in eorum usibus uel ecclesiae laborent. Si quis
uero iudicum uel actorum clericum aut seruum clerici
uel ecclesiae in publicis ac priuatis negotiis occupare uoluerit,
a communione ecclesiastica, cui inpedimentum facit,
efficiatur extraneus.
Gratian. Item pro alimonia pauperum, pro redemptione
captiuorum res sacras distrahi licet.


Unde Ambrosius ait in libro [II.] de offitiis: [c. 28]

C. LXX. Res sacrae quibus ex causis alienari debeant.

Aurum ecclesia habet, non ut seruet, sed ut eroget
et subueniat in necessitatibus. Quid est opus custodire quod
nihil adiuuat? An ignoramus, quantum auri atque argenti
de templo Domini Assirii sustulerunt? Nonne melius conflat
sacerdos propter alimoniam pauperum, si aliqua
subsidia desunt, quam si sacrilegus contaminat et
asportat hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus
es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum,
ministrasses alimoniam. Cur tot captiui in commercium
ducti nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius
fuerat, ut uasa uiuentium seruares quam metallorum. His
non posset responsum referri. Quid enim diceres?
Timui, ne templo Dei ornatus deesset? Respondet:
Aurum sacramenta non querunt, neque auro placent que
auro non emuntur. Ornatus sacrorum redemptio captiuorum
est, et uere illa sunt uasa preciosa, que redimunt
animas a morte. Ille uerus est thesaurus Domini, qui operatur
quod sanguis eius operatus est. Et post pauca: §. 1.
Nemo potest dicere, cur pauper uiuit? Nemo potest
queri, quia captiui redempti sunt. Nemo potest accusare,
quia templum Dei edificatum est. Nemo potest indignari,
quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt. Nemo
potest dolere, quia in sepulcris Christianorum requies
defunctorum est. In his tribus generibus uasa ecclesiae
etiam initiata confringere, conflare, uendere licet. Opus est,
ut de ecclesia mistici populi forma non exeat, nec ad
usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo
primum intra ecclesiam quesita sunt uasa, que initiata non
essent, denique conminuta, postremo conflata, per
minutas erogationes dispensata egentibus captiuorum
quoque preciis profecerunt. Quod si desunt noua et que
nequaquam initiata uideantur, in huiusmodi, quos supra
dixi usus, arbitror omnia pie posse conuerti.

C. LXXI. Non parietes ornare templi, sed pauperibus prouidere gloria episcopi est.

Item Ieronimus. [ad Nepotianum de uita clericorum]
Gloria episcopi est pauperum opibus prouidere;
ignominia sacerdotis est propriis studere diuiciis. Natus in
paupere domo et in tugurio rusticano, qui uix milio et cibario
pane rugientem uentrem saturare poteram, nunc similam
et mella fastidio. Eiusdem: §. 1. Multi edificant parietes,
et columpnas ecclesiae subtrahunt, marmora nitent, auro
splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum
Christi nulla est electio. Neque uero michi aliquis
obponat diues in Iudea templum, mensam, lucernas, turibula,
patellas, cyphos, mortariola, et cetera ex auro fabrefacta.


Tunc hec probabantur a Domino, quando sacerdotes
hostias inmolabant, et sanguis pecudum erat remissio
peccatorum, quamquam hec omnia precesserint in figuram;
scripta sunt autem propter nos, in quos fines
seculorum deuenerunt. Nunc uero, cum paupertatem domus
suae pauper Dominus dedicauit, portemus crucem
et delicias lutum putemus. Eiusdem: §. 2. Amico
rapere quippiam furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium
est; accepisse pauperibus erogandum et esurientibus
plurimis illud reseruare, uel cautum uel timidum
est aut, quod apertissimi sceleris est, exinde aliquid
subtrahere, omnium predonum crudelitatem superat.
Item eiusdem: [ad Paulinum, de institutione monachi]
§. 3. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus,
cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri
pondus abiecit, nec putauit, se posse et uirtutes simul
et diuicias possidere. Nos suffarcinati auro Christum pauperem
sequimur, et, sub pretextu elemosinae pristinis incubantes
opibus, quomodo possumus aliena fideliter distribuere
qui nostra timide reseruamus? Plenus uenter de
ieiuniis facile disputat. Non Ierosolimis fuisse, sed Ierosolimis
bene uixisse laudandum est.
Gratian. Item largitate etiam episcopi stipendium de rebus
ecclesiae clericis dare licet, cuius professio sub precariae
nomine fieri debet.
Unde in VII. Concilio Tolletano legitur:

C. LXXII. Qui beneficium ab ecclesia accepit, eius professionem nomine precariae faciat.

Sepe fit, ut proprietati originis obsistat longinquitas
temporis. Quapropter prouidentes decernimus, ut si
quis clericorum stipendium de rebus ecclesiae cuiuscumque
episcopi percipit largitate, sub precariae
nomine debeat professionem scribere, ne per retentionem
diuturnam preiudicium afferat ecclesiae,
et quecumque in usu perceperit debet utiliter
laborare, ut nec res diuini iuris uideantur aliqua occasione
negligi, et subsidium ab ecclesia, cui deseruiunt, percipere
possint clerici. Quod si quis eorum contempserit facere,
ipse se stipendio suo uidebitur priuare.
Gratian. Religionis quoque intuitu ea, in quibus ecclesia
detrimentum non patitur, monasteriis tradi possunt.
Unde in Tolletano Concilio I. [c. 4.] legitur:

C. LXXIII. Licet religionis intuitu res ecclesiae alienare.

Si episcopus unam de parrochitanis ecclesiis suis
monasterium dicare uoluerit, ut in ea monachorum


congregatio regulariter uiuat, hoc de consensu concilii sui
licentiam habeat faciendi. Qui etiam, si de rebus ecclesiae
pro eorum substantia aliquid, quod detrimentum ecclesiae
non exhibeat, eidem loco donauerit, sit stabile. Rei enim
bonae statuendae sanctum concilium dat consensum.

C. LXXIV. Non ultra quinquagesimam partem rerum ecclesiae monasterio, quod construit, episcopo licet conferre.

Item in eodem concilio Tolletano X. [c. 5.]
Bonae rei dare consultum et presentis habetur
uitae subsidium, et eternae remunerationis expectare
cernitur premium. Quisquis itaque episcoporum in parrochia
sua monasterium constituere forte uoluerit, et hoc
ex rebus ecclesiae, cui presidet, ditare decreuerit, non
amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit,
ut, hac temperamenti equitate seruata, et cui tribuit
conpetens subsidium conferat, et cui tollit dampna grauia
non infligat. Ecclesiam uero, que monasticis non informabitur
regulis, aut quam pro suis magnificare uoluerit
sepulturis, non amplius quam centesimam partem census
ecclesiae, cui presidet, ibidem conferre licebit, ea tamen
cautela seruata, ut unam tantummodo, que placuerit, ex
his duabus remunerationem assumat.

C. LXXV. Iure proprietatis res ecclesiae monasteriorum edificiis tradere licet.

Item Gregorius. [lib. II. Indict. 11. epist. 17.
Gratioso Subdiacono]
Religiosam uitam eligentibus nos oportet congrua consideratione
prospicere, ne cuiusdam necessitatis occasio
aut desides faciat, aut robur (quod absit) conuersationis infringat.
Idcirco presenti tibi auctoritate precipimus, quatinus
domum positam in hac urbe, regione quarta, iuxta locum,
qui appellatur gallinas albas, uel ortum iuris sanctae
Romanae, cui auctore Deo presidemus ecclesiae, in qua
Campana quondam Patricii mansisse dinoscitur, simul
et ortum atque hospitia, que intra eandem domum ianua
conclusit, eidem debeas tradere proprietatis iure
proculdubio possidendam, in qua domo monasterium
ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo
adiuuante construere, et tam ipsa quam que in eius
honore locoque successerit predictam domum et ortum
cum omnibus ad se pertinentibus (sicut diximus) quieto et
inconcusso iure a nobis pietatis consideratione concessam
ualeat possidere.
Gratian. Ecce ostensum est, quomodo res ecclesiae sine
culpa dari possunt, et constare his, quibus datae fuerint.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, si ante tempus suae ordinationis
nichil habere uidebantur, quid de his fieri debeat, que post ordinationem
suam inuenisse noscuntur.
De his ita statutum est in Concilio Cartaginensi III.:
[c. 49]

C. I. De his qui, primum nichil habentes, tempore suae administrationis aliqua adquirunt.

Placuit, ut episcopi, presbiteri, diaconi, uel quicumque
clerici, qui nichil habentes ordinantur, et tempore episcopatus
uel clericatus sui agros uel quecumque predia suo
nomine conparant, tamquam rerum dominicarum inuasionis
crimine teneantur, nisi ammoniti ecclesiae eadem contulerint.
Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius
uel successione cognationis euenerit, faciant inde
quod eorum proposito congruit. Quod si a suo proposito
retrorsum exorbitauerint, honore ecclesiastico indigni tanquam
reprobi iudicentur.

C. II. De ministris, qui nulla ecclesiae occasione, sed utilitate sui aliqua adquirunt.

Item ex Concilio Tolletano XI.
Quicumque de sacerdotibus uel ministris pro sui
utilitate atque amicitia, quocumque modo, aut per scripturae
seriem aliquid meruerint ab aliquo percipere,
in rebus ecclesiae non poterit numerari, sed quod exinde
uoluerint facere ipsorum uoluntatis arbitrio subiacebit.
Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit,
ecclesia, cui prefuit uel minister extitit, hoc sibi
in perpetuum uendicabit.
Gratian. Ecce quod illa, que non ex offitio ecclesiastico,
sed ex aliqua prestatione suae utilitatis lucratus est, potest dare
quibus uoluerit.
II. Pars. §. 1. Sed queritur de his, que sibi communiter
cum ecclesia uel sequestratim pro remedio animae offeruntur, uel
de tertia parte, quam de rebus parrochialium ecclesiarum sibi
debitam accipit, si ea potuerit dimittere quibus uoluerit.
De his ita diffinitur in Concilio Agatensi: [c. 6.]

C. III. De pontificibus, quibus ab extraneis uel cum ecclesia, uel sequestratim aliquid dimittitur.

Pontifices, quibus in summo sacerdotio constitutis aliquid
ab extraneis aut cum ecclesia, aut sequestratim
dimittitur, aut donatur, (quia hoc ille, qui donat, pro redemptione
animae suae, non pro commodo sacerdotis offerre
probatur), non quasi suum proprium, sed quasi dimissum
ecclesiae inter facultates ecclesiae conputabunt, quia
iustum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum


est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti.
§. 1. Sane quicquid per fidei commissum aut sacerdoti,
aut ecclesiae fortasse dimittitur, cuicumque alii
postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia
conputare aut retinere non poterit.

C. IV. Episcopus tertiam partem sibi debitam ecclesiae relinquere poterit.

Item ex Concilio Tolletano. [IX., c. 6.]
Episcopus, si tertiam partem, quam de rebus parrochialium
ecclesiarum sibi debitam nouit, ecclesiae, cuius
res esse patebit, aut alteri ecclesiae, conferre decreuerit,
licitum maneat, et inreuocabile robur eius sententia
ferat.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod autem queritur, si de suis et ecclesiae rebus aliqua
acquisisse noscuntur, cui proueniant? ita diffinitur in eodem
Concilio.

C. I. De his, qui de suis et ecclesiae rebus aliqua adquisisse noscuntur.

Sacerdotes, uel quilibet quibus ecclesiasticarum rerum
cura conmissa est, quecumque amministrationis suae
tempore emerint, si de rebus propriis uel uile uel karum
habuerint, ad ecclesiae nomen, cui presunt, cartarum conficere
instrumenta procurent, non enim iustum est, ut ecclesia
quem suscepit externum efficiat in alieno diuitem,
et in suo retineat fraudatorem. §. 1. Hii uero, qui suarum
rerum noscuntur habere conpendium, ex omni re, quam post
ordinationis suae diem uisi sunt conquisisse, siue nulla siue
aliqua sint instrumenta confecta, conpensatione tam sui
iuris quam ecclesiasticarum rerum habita, si se utriusque
rei quantitas exequauerit, inter ecclesiam et decedentis
heredes equo iure conquisitio pertinebit.
Gratian. Si quis uero pro conpendio suarum rerum ecclesiae
rebus detrimentum intulerit, uel si occasione rerum ecclesiasticarum
in rebus propriis detrimentum passus fuerit, uicissim que
lucrum sentiunt detrimenta patientibus resarcient.
Unde in Bracarensi Concilio [III. c. 8.] legitur:

C. II. Resarciantur detrimenta sacerdoti uel ecclesiae, que alterius occasione alter senserit.

Quicumque sub hoc neglectu res diuinas laborare distulerit,
speciali placito distringendus est, ut si de rebus
seu augmentis ecclesiae questum laboribus suis proprie
auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris
exhibuit, aut minorationem uel perditionem induxit, quicquid
in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cuius rebus


atque suffragiis suos conuictus fuerit ampliasse labores.
Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit,
aut dispendii uel perditionis quippiam pertulerit,
si hoc conprobare potuerit, totum illi a rebus ecclesiae
eiusdem reformabitur, pro cuius utilitate id expendisse
probatur.
Gratian. Si uero de rebus ecclesiae tantummodo aliqua adquisisse
noscuntur, et ad nomen ecclesiae instrumenta debent
conponere, nec aliquibus poterunt illa donare.
Unde in Agatensi Concilio [c. 54.] legitur:

C. III. De hiis, que sacerdotes emunt, ad ecclesiae nomen faciant scripturam.

Presbiter, cum diocesim tenet, de his, que emerit, ad
ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab eius, quam
tenet, ecclesiae ordinatione discedat.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Testamenta uero non licet eis conficere, nisi de
propriis rebus.
Unde Gregorius scribit Lucido Episcopo:
[lib. X. epist. 42.]

C. I. Quomodo de rebus ecclesiae sacerdotibus testari liceat.

Nulli dubium est, quod sicut sacerdotibus res in
episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, ita de
eis, quas ante habuerint, quicquid iudicare uoluerint non
uetentur. Itaque fraternitatem tuam tempore, quo ad nos
fuit, conquestam esse recolimus, quod quedam mobilia,
que Constantius decessor uester Luminosae ancillae
Dei, et fratribus suis, testamenti serie legati titulo dereliquit,
iam episcopus adquisisset, decreuissetque nos, ut, si
hoc constat, nullum ex his ecclesia uestra preiudicium
pateretur. Quod et uos oportet recolere, et molestiam aliquam
predictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione
de his, que possidet, quicquam auferre.

C. II. De eodem.

Idem. [lib. IV. epist. 22. Cypriano Diacono]
Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam iam credimus
cognouisse. Sed quia testamentum dicitur condidisse,
subtiliter te ne quid de rebus ecclesiae suae consumpsisset
oportet inquirere. Et siquidem eum exinde aliquid
incongrue minuisse didiceris, ita age, ut res ab eo,
cuius interest, modis omnibus reparentur.

C. III. Que monasteriis ab episcopo conferuntur reuocari non debent.

Item Gregorius Mariniano Episcopo Rauennati.
[lib. V. epist. 1.]
Quia Iohannes quondam decessor tuus sepius a
nobis expetiit, ut ea, que in monasterio illo contulerat,
quod iuxta ecclesiam S. Apollinaris ipse construxerat, nostra
debuissemus auctoritate firmare, et hec facturos nos esse
promisimus, fraternitatem uestram necessarium preuidimus
adhortandam, ut nichil de his, que illic contulit
atque constituit, aliquo modo patiatur inminui, sed omnia
firma stabilitate studeat seruari. Huius igitur monasterii
et collectarum illic rerum quia in testamento, quod condidit,
fecisse noscitur mentionem, sciendum uobis est, non
nos ideo ea confirmasse, quoniam suppremam eius sequimur
uoluntatem, sed quia hoc ei (sicut diximus) uiuenti promisimus.
Hec itaque omnia sic sollicite fraternitas uestra
inplere festinet, quatinus et que in suprascripto monasterio
constituit et a nobis sunt firmata seruentur, et illa, que
in dampno dari uel fieri per testamentum suae decreuerit
ecclesiae, nullam, prohibente lege, obtineant
firmitatem.

C. IV. Que ante suam ordinationem, uel post, hereditaria successione quesiuit episcopus, cui uult derelinquat.

Item ex Concilio Spalensi.
Fixum abhinc et perpetuo mansurum esse decreuimus,
ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum, aut
certe in episcopatu hereditaria successione acquisiuit, secundum
auctoritatem canonicam cui uult conferat et quicquid
de eis uult, faciat. Postquam autem episcopus factus est,
quascumque res de facultatibus ecclesiae aut suo, aut alterius
nomine conparauerit, decreuimus, ut non in propinquorum
suorum, sed ecclesiae, cui preest, iura deueniant.
Gratian. De rebus uero ecclesiasticis testari licet episcopo,
si tantumdem de propriis restituat.
Unde in Agatensi Concilio [c. 51.] statutum est:

C. V. Quomodo possint esse rata que de ecclesiae proprietate testamento legantur.

Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici
iuris proprietate legauerit, aliter non ualebit, nisi
tantum de proprii iuris facultate suppleuerit.
II. Pars. Gratian. Sed si episcopus uel quilibet ex gradu
ecclesiastico intestatus defunctus fuerit, nec aliqui inuenti fuerint,
qui iure cognationis ei succedant, ecclesia ei succedat in integrum,
nec licebit alicui aliqua ex rebus eius presumere.


Unde in Terraconensi Concilio [c. 12.] statutum est:

C. VI. Episcopo intestato ecclesia succedat ex integro.

Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post hanc
diffinitionem a presbiteris eius et diaconibus de rebus
ipsius breuis conscriptio fiat a minimo usque ad maximum,
id est de utensilibus et omni supellectile, ita tamen,
ut si quis exinde uel presumpsisse aliquid, uel occulte
tulisse fuerit conuictus, secundum furti tenorem restituat
uniuersa.

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Triburiensi.
Quicumque ex gradu ecclesiastico sine testamento et
sine cognatione decesserit, hereditas eius ad ecclesiam,
ubi deseruiuit, euoluatur. Similiter de sanctimonialibus.

CAUSA XIII.

GRATIANUS.
Diocesiani cuiusdam baptismalis ecclesiae, cladibus bellorum
pressi, hostili metu conpulsi domicilia sua transtulerunt in
aliam diocesim, predia tamen antiqua non desierunt colere;
ceperunt persoluere decimas illi ecclesiae, in cuius diocesim
transierunt, et apud eam sibi elegerunt sepulturas. Transactis
quinquaginta annis clerici, quibus quondam persoluerant decimas,
ceperunt mouere questionem in eos, qui ab istis accipiunt
primicias et decimas; ueniunt ad causam. (Qu. I.) Modo primum
queritur, si illi, quorum domicilia sunt in diocesi huius
baptismalis ecclesiae, an debeant persoluere decimas, et
celebrare suas exequias apud eam ecclesiam, in qua quondam
hec fiebant a parentibus eorum? (Qu. II.) Secundo, an prescriptione
temporis ius percipiendi decimas et funerandi tollatur?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod priori ecclesiae hec omnia iure persoluenda
sint, actores his argumentis probare contendunt. Constat
unamquamque baptismalem ecclesiam habere diocesim sibi legitime
assignatam, sicut et parrochiales ecclesiae habent parrochias
distributas.
Unde Dionisius Episcopus Seuero Episcopo: [ep. II.]

C. I. Singuli sacerdotes proprios debent habere ecclesias.

Ecclesias singulas singulis presbiteris dedimus; parrochias
et cimiteria eis diuisimus, et unicuique ius proprium
habere statuimus, ita uidelicet, ut nullus alterius parrochiae
terminos aut ius inuadat, sed unusquisque terminis
suis sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi conmissam


custodiat, ut ante tribunal eterni iudicis ex omnibus
sibi conmissis rationem reddat, et non iudicium, sed
gloriam pro suis actibus percipiat.
Gratian. In diocesi autem designata quecumque predia
coluntur, prouentus decimationum baptismali ecclesiae assignatus
debet persolui. Quia ergo predia hec intra terminos nostrae
diocesis continentur, et prouentus decimationum nobis legitime
assignatus nostrae persoluendus est ecclesiae.
II. Pars. §. 1. His ita respondetur: Decimae a Deo constitutae
sunt per Moysen, ut persoluerentur a populo filiis Leui
pro ministerio, in quo deseruiebant ei in tabernaculo. Non accipiebant
filii Leui decimas, nisi ab eis, pro quibus offerebant
preces et sacrificia. Quia ergo nos seruimus Domino in tabernaculo,
offerendo pro istis preces et sacrificia, et ipsi debent nobis
persoluere decimas et primicias. §. 2. Item, cum decimae darentur
filiis Leui, non electione offerentis persoluebantur, ut contempto
Leuita, qui secum erat, ipse eligeret cui uellet decimas dare.
Nam dictum est; "Leuita, qui tecum moratur et intra muros
urbis tuae habitat, comedet eas." Ideo etiam ex singulis
tribubus ciuitates ad habitandum acceperunt, ut unaqueque tribus
illis persolueret decimas, qui secum erant. Nam Moyses precepit
filiis Israel, (sicut legitur in Deuteronomio): "In loco,
quem elegerit dominus Deus uester, ut sit nomen eius in eo,
illuc omnia, quae precipio, conferetis holocausta, et hostias, et
decimas, et primicias manuum uestrarum, et quicquid precipuum
est in muneribus que uouistis Domino. Ibi epulabimini
coram Domino Deo uestro uos et filii ac filiae uestrae
famuli et famulae uestrae, atque Leuites, qui in uestris
urbibus conmorantur. Neque enim habet aliam partem atque
possessionem inter uos." Et infra: §. 3. "Decimam frumenti
et uini et olei primogenita armentorum et pecorum, et
omnia, que uoueris, et sponte offerre uolueris, et primicias manuum
tuarum coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem
elegerit Dominus Deus tuus, tu, et filius tuus, et filia tua, seruus
et ancilla, atque Leuites, qui manent in urbibus
tuis." §. 4. Quia ergo nos intra muros urbis istorum sedemus,
et eis habitatione iuncti sumus, rite ab eis decimas accipimus.
Item ait Propheta: "Producens fenum iumentis, et herbam
seruituti hominum." Fenum et herba ex terra producitur: sed
quibus? iumentis rigantibus eam, hominibus colentibus
eam, et in hoc seruientibus ipsi. Item Apostolus: "Communicet
autem is, qui cathezizatur uerbo, ei, qui se cathezizat." Hoc
Galatis. Corinthiis autem probat specialiter sibi deberi sumptus,
quia eis spiritualia ministrauit, dicens: "Si seminauimus
uobis spiritualia, magnum est si uestra carnalia metamus?"
Item: "Si alii participes uestrae potestatis facti sunt, cur non
magis et nos?" Item: "Quis plantat uineam, et de fructu eius
non edit?" Nos plantauimus uineam, et uos uultis edere fructus
eius? Item precepit Dominus Moysi, ut nemo mittat falcem
in alienam messem. Nec messis nostra est, et uos uultis in eam
falcem mittere? Item: "Non alligabis os boui trituranti." Nos
sumus boues triturantes: queritis uos alligare os nostrum, et
de nostra tritura uictum uobis queritis? Item Apostolus: "Qui


altario seruiunt de altario uiuant." Sed numquid de eo, cui
non seruiunt? Item: "Qui in sacrario operantur cum sacrario
participant." Sed numquid cum illo, in quo non operantur?
Nos seruimus altario, uos ei participare uultis, nos uero uacuos
et inanes dimittere queritis? Item Apostolus: "Laborantem
agricolam prius oportet suscipere de fructibus suis:"
uos autem econtra queritis? Nos sumus agricolae laborantes,
uos primum uultis percipere de fructibus nostris? immo non primum,
quia nec ultimum nobis relinquere uultis. A prioribus enim
incipientes paullatim serpitis, et totum usurpare contenditis, ut
pro uobis uideatur dictum: "frustatim lupus comedit agnum."
Item: "Quis umquam suis militat stipendiis? quis pascit gregem,
et de lacte eius non edit?" Nos militamus: et uos stipendia nostrae
miliciae uobis queritis? Nos gregem pascimus: et uos lac eius et
lanam accipere uobis uultis? Sapere est de alieno labore uictum
querere, si sapere est uelle quod non possis. §. 5. Item
Dominus dixit discipulis suis: "In quamcumque domum intraueritis,
in eadem manete, edentes et bibentes que apud illos sunt.
Cum autem intraueritis, primum dicite: pax huic domui." Nos
domum hanc ingressi sumus, ei pacem obtulimus: uos autem
alieno cibo quasi otiosi pasci gaudetis? Videte, ne in uobis
uertatur illud: "Videte quid faciat otium et alienus cibus."
§. 6. Item Propheta: "Sumite psalmum et date tympanum."
Isti a nobis sumunt psalmum: et uos ab eis queritis tympanum?
§. 7. Item Leo IV.: "De decimis non tantum nobis, sed etiam
maioribus iusto ordine uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta
baptismata dantur, debere dari." §. 8. Quibus autem
plebibus debentur? illis, a quibus baptisma accipiunt an aliis?
Nos eos baptizamus, et uos ab eis decimas sumitis? Honesta
interpretatio est: utinam inueniatis qui sic pro uobis interpretentur.
Quia nos ergo rigamus populum hunc, imbrem doctrinae
ei ministrantes, quia colimus eum uomere predicationis, corda
eius ad fidem aperientes, si non uultis sinere, uel patimini
eum nobis fructificare, et qualia uobis fieri non uultis nobis inferre
cauete, ne, si pergitis dicere que uultis, audiatis que non
uultis.
III. Pars. §. 9. Ad hec: Callida quidem et multiplici
argumentatione nostra iura auferre contenditis, ita ut, si fides
uerbis adhiberetur; non uerba pro uerbis, sed res pro uerbis reportaretis.
Sed Deo propicio, si uerba dedistis, uerba recipietis.
§. 10. Arguitis nos, quod ea, que uobis debentur, subripere querimus,
quia nostra persequimur. Sapientis quidem et philosophico
ore prolata sententia; suum persequi est aliena rapere?
Unde ad uos hec sententia manauit, nisi quia tanto ardore nostra
concupiscitis, ut uestra putetis uobis auferri, cum nos nostra
consequimur? Unde, cum causa nostra debitum finem sortita
fuerit, exclamabitis: "Ah miser, crucior tantum bolum esse
ereptum ex faucibus." Sed uidete, ne dampnum effusi unguenti
uobis recompensare queratis. Constituistis uos plantatores uinearum,
fossores agrorum, trituratores arearum, rigatores camporum,
multa alia offitia huiusmodi uobis assumpsistis, et debita
uobis obsequia a nobis subtrahi conquesti estis. Sed non
negamus quod uestrum est. Boui trituranti paleae et integumenta
seruantur. Sint hec uobis, et grana nobis relinquite.
Pastinatores uinearum, fossores agrorum, rigatores camporum,
diurna mercede accepta, prouenientes fructus dominis
relinquunt. Vos ergo recepta mercede uestri operis in cottidianis
oblationibus, et aliis obsequiis, que pro spiritualibus, que a uobis
accipiunt, cottidie deferuntur prouenientes fructus decimationum
et primiciarum nobis relinquite. §. 11. Item precepit Dominus
discipulis suis, ut comederent et biberent ea, que apud auditores
suos erant, sed non iussit eis, ut dominos de domibus suis eicerent,


et rebus suis expoliarent. Non facile inuenies qui tales
hospites libenter suscipiant. Mus in pera, ignis in sinu, serpens
in gremio male suos remunerant hospites. Unde in prouerbiis
dicitur: "Qui serpentem in sinu suo nutrit, percutietur ab
eo." Tales inueniatis uobis hospites, quales nobis esse uultis.
Non sufficit uobis edere et bibere que in domo nostra sunt, dum
cottidianos fructus oblationum percipitis, ex quibus uictum et
uestitum habeatis, quibus cum Apostolo deberetis esse contenti;
sed non uultis, quia imitatores eius non estis; potius
de domo nostra expellere, et rebus nostris nos penitus expoliare
contenditis, dum nec etiam horum decimationes nobis
relinquere uultis, §. 12. Ut autem uniuersaliter omnia colligantur,
cuncta, que pro uobis inducta sunt, siue de laborante agricola,
siue de eo, qui suis stipendiis non militat, ad hunc articulum deferimus,
ut fructum uestri operis, quem adeo recipere contenditis,
in oblationibus et cottidianis obsequiis istorum recipiatis,
decimationes uero eorum, que nobis debentur, intactas nobis relinquite,
ne, dum queritis usurpare quod uestrum non est, iusta
animaduersione etiam illud cogamini amitterre, quod uobis aliquo
modo uidebatur conpetere. §. 13. Quod autem hae decimationes
nullo iure uobis debeantur, facile probabimus. Dicitur enim
in quodam concilio: "Si quis laicus, uel clericus, seu
utriusque sexus persona proprietatis suae loca etc." sicut in eodem
capitulo in causa monachorum notata inueniuntur. Si ergo laicus,
uel clericus, uel quelibet persona, loca suae proprietatis uendens
aut donans, prouentum decimationum ab ecclesia, cui legitime
assignatus est, nullo modo potest abstrahere, nec isti de diocesi
transeuntes ad diocesim decimas suorum prediorum, que intra
terminos nostrae parrochiae continentur, nobis auferre possunt.
Quantum enim ad ius percipiendarum decimarum attinet, idem est
possessorem de diocesi ad diocesim transire, quod possessionem de
diocesiano ad diocesianum transferre.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Ad hec: Decimationes istae, etsi uobis iure deberentur,
ut asseritis, tamen tricennalis obiectio uobis silentium
inponit. Omnis enim possessio tricennaria prescriptione tollitur,
uel quadragenaria (sicut possessiones religiosarum domorum) uel
centenaria, sicut predia sanctae Romanae ecclesiae.
Unde Gelasius Papa ait: [Episcopis Siciliae. ep. II. c. 2.]

C. I. Que triginta annis ab episcopis possidentur iure ab eis uendicantur.

Facultates ecclesiae, nec non et dioceses, que ab aliquibus
possidentur episcopis, iure sibi uendicent, quod
tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum
ita emanauit auctoritas, ut ultra XXX. annos nulli
liceat pro eo appellare, quod legum tempus exclusit.
Gratian. At illi econtra: Cuius auctoritate nobis silentium
inponitis, eius auctoritate claudimus uestra ora. Ait enim
idem Gelasius: "Nulla presumptione statum parrochiarum
etc." Si ergo temporalis obiectio diocesim semel constitutam
diuellere non potest, patet, quod nec uobis patrocinabitur, ut,
statum nostrae parrochiae mutantes, decimationes quondam
nobis legitime assignatas uindicabili usurpatione uobis uendicetis.
Quomodo autem distinguendae sint hae auctoritates, in causa
monachorum inuenietur.
II. Pars. §. 1. Nunc queritur de iure funerandi, que
harum ecclesiarum habeat ius tumulandi istos? Sicut Ieronimus


scribit, coniugati in uno sepulcro uidentur esse ponendi.
Ait enim:

C. II. In sepulcro parentum filii sunt collocandi.

Ebron dicitur esse ciuitas trium uirorum, quia in ea
sepulti sunt tres patriarchae, in spelunca duplici cum tribus
uxoribus suis, id est Abraham et Sara, Ysaac et Rebecca,
Iacob et Lia, preter ipsum Adam et Euam uxorem suam.
Tobias dicit ad filium suum: "Cum acceperit Deus animam
meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae
omnibus diebus, et cum ipsa conpleuerit tempus suum,
sepelies eam iuxta me in uno sepulcro." Idem: §. 1.
Quos coniunxit unum coniugium coniungat unum sepulcrum,
quia una caro sunt, et quos Deus coniunxit homo
non separet.

[C. III.]

Item Augustinus.
III. Pars. Unaqueque mulier sequatur uirum suum,
siue in uita siue in morte. Item Gregorius: §. 1. Soror
sancti Benedicti sepulta est in sepulcro, quod ipse sibi
preparauerat, ut quorum mens una fuit semper in Domino,
eorum quoque corpora sepultura non separaret.
Gratian. Item Ioseph, moriens in Egypto, rogauit fratres
suos, ut tempore suae uisitationis ossa sua secum deferrent, et in
sepulcro patrum suorum ea collocarent. §. 1. Item, dictum est
Prophetae, qui contra preceptum Domini prohibitus comederat
in Bethel: "Non inferetur cadauer tuum in sepulcro
patrum tuorum." §. 2. Item. De nonnullis legitur in libro
Regum: "Obiit et appositus est ad patres suos," hoc est in sepulcro
patrum suorum. §. 3. Item. In nouo testamento
legitur B. Philippus edificasse sibi sepulcrum, in quo ipse et filiae
eius quieuerunt. §. 4. Item. B. Seuerus Rauennatum archiepiscopus
tumulum fieri iussit, in quo se, et uxorem, et filiam collocauit.
§. 5. His omnibus exemplis colligitur, quod in sepultura
parentum corpora filiorum collocanda sunt. Quia ergo parentes
istorum apud priores ecclesias sepulti sunt, et hi apud easdem
debent tumulari. §. 6. Econtra Adam, ut asseritis, in ciuitate
Arbeae tumulatus est. Sed numquid omnes filii eius sepulti sunt
ibi? tanta multitudo humani generis tam breui tumulo non tam
facile posset includi. §. 7. Item Abraham ibi sepultus est. Sed
numquid Ismahel, et Madai, et alii, quos de Cethura genuit, ibi sepulti
sunt? §. 8. Item Ysaac ibi positus est. Sed numquid
Esau cum eo tumulatus est? §. 9. Item Iacob ibi collocatus est.
Sed numquid aliquis filiorum eius preter Ioseph cum eo
sepultus est? Rachel quoque non in Ebron, sed iuxta Bethleem
tumulata legitur. Exemplo igitur istorum liquet, quod liberum
est filiis sepeliri in sepulcris patrum suorum, et liberum est eis
alibi pro locorum et temporum oportunitate corpori suo hospitium
inuenire. Non ergo hoc exemplo isti coguntur sepeliri in sepulcris
patrum suorum. §. 10. Item, que legibus diffinita sunt mutare
non licet. Que autem legibus expressa non sunt arbitrium secuntur
humanae uoluntatis. At legibus diffinitum est, quibus decimae


sint persoluendae, et ideo danti mutare non licet. Ubi autem quisque
tumulandus sit, legibus expressum non est, et ideo in uoluntate
tumulandi consistit.
Unde B. Gregorius ait:

C. IV. Ultima uoluntas defuncti seruari debet. Ultima uoluntas defuncti modis omnibus conseruetur.

IV. Pars. Gratian. Quod de libero et non de seruo intelligendum
est. Seruus enim testamenti paginam condere non
potest.
Unde Gelasius Papa scribit Honorio Episcopo:

C. V. Seruus testamentum facere non potest.

Illud etiam sinceritatem tuam uolumus non latere, ad
nos fuisse perlatum, quod Ampliatus conductor, quem non
solum seruum constat esse ecclesiae, sed ita rationibus
a multis temporibus inplicatum, ut, etiam si esset ingenuus,
donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius
haberetur, ausu temerario molitus fuerit paginam
condere testamenti, cuius omne peculium ecclesiastico iuri
legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his presumptionibus
uice nostra tua fraternitas contradicat, nec fieri
prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quicquam
humanitus forte contigerit, quia grandeuus esse memoratur
mox eius sine dilatione substantiam precipiat unanimitas
tua filiis eius dumtaxat, quibus patrimonium
probatur esse conmissum, sub fideli descriptione contradi,
donec temporibus uniuersis, quibus hoc patrimonium
gubernasse cognoscitur, partes dominicas reddere
cogatur indempnes.
V. Pars. Gratian. Quia ergo secundum Gregorium ultima
uoluntas defuncti conseruanda est, pro istorum uoluntate
corpora eorum sunt tumulanda, non pro arbitrio uestrae dispositionis.
Item in Triburiensi Concilio legitur:

C. VI. Ubi quisque eligere sepulturam sibi debet.

Ubicumque temporum uel locorum facultas tulerit, apud
maiorem ecclesiam, ubi sedes est episcopi, sepulturae celebrentur.
Si autem propter temporis uel loci asperitatem
hoc difficile uisum fuerit, apud ecclesiam, quo religiosorum
canonicorum, uel monachorum, uel sanctimonialium
religiosa congregatio communiter degerit, sepeliatur.
Si autem et hoc ineptum uisum fuerit, ubi quis decimas
persoluebat uiuus, ibi sepeliatur mortuus.
Gratian. Quia ergo decimam nobis persoluebat uiuus, et
apud nos sepeliendus est mortuus. Item, si quis de prouincias ad
prouinciam transiret, et ibi domicilium sibi collocaret, liber
factus a ditione prioris iudicis, iurisdictioni illius iudicis subiceretur,
in cuius prouincia sedem sibi eligeret. Quia ergo
isti a uestra diocesi in nostram transierunt, liberi a uestra


ditione nostro iuri subiciuntur. Nostrum ergo est ius funerandi
eos.
Sed obicitur illud Melciadis Papae:

C. VII. Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet.

Placuit per omnia magno concilio, ut nullus proprii
arbitrii temeritate aliam ecclesiam, nisi cui usus antiquorum
parentum canonica institutione subiacere perhibetur, sepulturae
causa adire procuret, nisi infirmitatis causa prepeditus
in aliam fuerit regionem quolibet negotio progressus.
Ad hec, si quis prelatus contra hec agere sategerit,
ecclesiastico uinculo se subdi cognoscat.
Gratian. Sed aliud est ex temeritatis superbia usum antiquorum
parentum non sequi, atque aliud rationabili occasione
nouam sibi sepulturam eligere. Contra Melciadis Papae auctoritatem
nititur qui superbia uel odio ductus, siue uanis persuasionibus
aut uariis munusculis illectus, sepulturam suorum
parentum sequi contempnit. Secundum Gregorium autem
liberam habet ultimam uoluntatem qui certae rationis causa
nouum suo corpori querit hospitium. §. 1. Vel, ut quidam distinguunt,
libera est ultima uoluntas cuiusque, non in sepultura sibi
eligenda, sed in testamento conficiendo. Unde et testamentum
appellatur, quia eo libere quisque testatur quid post suum decessum
de propriis rebus fieri uelit. §. 2. Sed non uidetur libera
testatoris uoluntas, cum secundum Augustinum pro numero
filiorum debeat fieri testamentaria distributio facultatum, ueluti, si
quis habet unum filium, Christum putet alterum; si uero duos,
Christum faciat tertium, et sic per ordinem. Et secundum
Leonem quisque medietatem eorum, que Christo testatur, ecclesiae
iubetur relinquere, apud quam fidei sacramenta suscepit.
Sed illud Augustini non est iubentis, sed dehortantis, ne quis
iratus filium suum exheredaret, atque totum Christo relinqueret.
Ait enim in II. sermone de uita clericorum:

C. VIII. Pro numero filiorum pars hereditatis Deo offeratur.

Si quis irascitur filio suo, et moriens exheredat eum,
si uiueret, non eum placarem? non ei filium reconciliare
deberem? Quomodo ergo uolo ut cum filio suo habeat
pacem, cuius appeto hereditatem? Sed plane sic faciat
quod sepe hortatus sum. Unum filium habet: putet
Christum alterum; duos habet: putet Christum tertium;
decem habet: faciat Christum undecimum, et suscipio.
Gratian. Hac nimirum auctoritate mensura testatori prefigitur,
non quam cogatur exsoluere, sed quam prohibetur transscendere.
VI. Pars. §. 1. Oblationes uero defunctorum qui reddere
noluerint excommunicentur.


Unde in Cartaginensi Concilio IV.: [c. 95.]

C. IX. Excommunicentur qui defunctorum oblationes ecclesiis negant.

Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut
difficulter reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur.

C. X. Ut infideles eiciantur ab ecclesiis, qui oblationes retinent defunctorum.

Item ex Concilio Varensi. [I., c. 4.]
Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis
tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abiciendi,
quia usque ad exinanitionem fidei peruenire
certum est hanc pietatis diuinae exacerbationem, quia et
fideles de corpore recedentes uotorum plenitudine
et pauperes consolatu alimoniae et necessaria sustentatione
fraudantur. Hii ergo tales quasi egentium necatores,
nec credentes iudicium Dei habendi sunt.
Unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruit, congruente
sententia, qua ait: "Amico quippiam rapere furtum
est, ecclesiae uero fraudare sacrilegium est."

C. XI. Qui oblata ecclesiis aut testamento relicta retinere presumpserint excommunicentur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 4.]
Clerici uel seculares, qui oblationes parentum aut
donatas, aut testamento relictas retinere perstiterint,
aut id, quod ipsi donauerint ecclesiis uel monasteriis,
crediderint auferendum, sicut sinodus sancta constituit,
uelut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis
excludantur. §. 1. Si quis autem clericus furtum
ecclesiae fecerit, peregrina ei tribuatur conmunio.
VII. Pars. Gratian. Item queritur, an pro sepultura mortuorum
aliquid sit exigendum?
De his ita scribit Gregorius in Registro, Ianuario,
Episcopo Sardiniae:

C. XII. Pro sepultura nichil muneris exigendum est.

Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea
solidos pro filiae suae sepultura fraternitas uestra exigere
uelit. Hoc autem uicium et nos, postquam, Deo
auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia
nostra omnino uetuimus, et per prauam denuo consuetudinem
nequaquam usurpari permisimus, memores, quia
dum Abraham a filiis Ephron, hoc est a filiis
Seor, sepulcrum precio ad humandum corpus coniugis


postularet, premium accipere rennuit, ne commodum
uideretur de cadauere consecutus. Si ergo tantae considerationis
paganus uir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes
dicimur, hoc facere non debemus? Unde hoc auaritiae
uicium ne in alienis denuo temptari presumatur, ammoneo.
§. 1. Sed si quando aliquem in ecclesia uestra sepeliri
conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi uel
heredes pro luminaribus sponte quid offerre uoluerint,
accipere non uetamus. Peti uero aut aliquid exigi
omnino prohibemus, ne (quod ualde irreligiosum est) aut
uenalis (quod absit) dicatur ecclesia, aut uos de humanis
uideamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaueribus studetis
querere quolibet modo conpendium.

C. XIII. Etiam coacti de sepultura precium accipere non debemus.

Item Ieronimus super Genesim.
Postquam precio uictus est Ephron, ut sepulcrum uenderet
et acciperet argentum, licet cogente Abraham, uau
littera, que apud illos pro o legitur, ablata est de eius nomine,
et pro Ephron appellatus est Ephran, significante scriptura,
non eum fuisse consummatae perfectaeque uirtutis, qui
potuerit uendere memoriam mortuorum. §. 1. Sciant
igitur qui sepulcra uendunt uoluntarie, nec coguntur
ut accipiant precium, sed a nolentibus quicquam extorquent,
mutari nomen suum, et perire quiddam
de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui
inuitus accepit.

C. XIV. De eodem.

Item ex Concilio Triburiensi. [c. 16.]
In ecclesiastico namque libro scriptum est: "Mortuo
non prohibeas gratiam, sciens, quia omnes moriemur."
Et item: "Omnia, que de terra orta sunt, in terram
conuertentur." Quid terra terram uendis? memento,
quod terra es, et in terram reuerteris, et quoniam
mors tibi futura est, et appropiat, et si tardat. Recordare,
quia non hominis terra est, sed, ut Psalmista
conmemorat: "Domini est terra, et plenitudo eius."
Si terram uendis, inuasione rei reus teneberis. Gratis


accepisti a Deo, gratis da pro eo. Quare interdictum
sit omnibus omnino Christianis terram mortuis uendere,
et debitam sepulturam denegare, nisi forte proximi et amici
defuncti propter nomen et redemptionem animae uiri
gratis aliquid dare uelint.

C. XV. De eodem.

Item ex Concilio Varensi.
Precipiendum est secundum canonum auctoritatem,
ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nichil muneris
exigant, nisi forte qui sepelitur uiuens iusserit ecclesiae, in
cuius atrio sepelitur, aliquid de suis rebus tribuere, aut
etiam post mortem illius, quibus conmissum est eius
elemosinam facere, de rebus illius aliquid sponte dare
uoluerint; et tamen nullatenus a presbiteris illis
aliquid exigatur, siue ab illis, qui locis et uillis presunt.
§. 1. Prohibendum est etiam secundum maiorum instituta,
ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu,
aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam uero,
aut prope altare, ubi corpus Domini et sanguis conficitur,
nullatenus sepeliantur.

C. XVI. A sacris locis non iuuantur post mortem, quibus peccata dimissa non sunt.

Item Augustinus.
VIII. Pars. Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris
locis post mortem adiuuari non possunt, quia quos peccata
grauiora deprimunt, si in sacris locis se sepelire
faciunt, restat, ut de sua presumptione iudicentur, quatinus
eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis
accusat.

C. XVII. Quibus prosit in ecclesia sepeliri.

Item Gregorius. [lib. IV. Dial. c. 50.]
Cum grauia peccata non deprimunt, tunc prodest
mortuis, si in ecclesiis sepeliantur, quia eorum
proximi, quociens ad eadem sacra loca ueniunt, suorum
quoque sepulturam aspiciunt, recordantur et
preces pro eis Domino fundunt. Nam quos peccata grauia


deprimunt ad maiorem cumulum dampnationis potius quam
ad solutionem eorum corpora in ecclesiis ponuntur.

C. XVIII. Qui sepeliantur in ecclesia.

Item ex Concilio Magunciensi. [I. c. 52.]
Nullus mortuus infra ecclesiam sepeliatur, nisi
episcopi, aut abbates, aut digni presbiteri, uel fideles laici.
Gratian. Quid uero mortuis prosit iuxta ecclesiam sepeliri
quidue ad eos perueniat, Augustinus in libro de agenda cura
pro mortuis [cap. ult.] ostendit, dicens.

C. XIX. Quare mortui iuxta ecclesiam sepeliantur.

Non estimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus,
peruenire, nisi quod pro eis siue altaris, siue orationum,
siue elemosinarum sacrificiis solempniter supplicamus,
quamuis non omnibus prosint pro quibus fiunt, sed
his tantum, pro quibus dum uiuunt, cooperantur
ut prosint. Sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea
pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum pretermittatur,
ad quos hec beneficia possint et debeant peruenire.
Melius enim supererunt ista his, quibus nec obsunt,
nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt. §. 1. Diligentius
tamen facit quisque pro necessariis suis, quo
pro illo fiat similiter a suis. §. 2. Corpori autem humando
quicquid inpenditur non est presidium salutis, sed
humanitatis offitium, secundum affectum, quo nemo umquam
carnem suam odio habet. Unde opportet, ut
quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille in
de recesserit, qui gerebat. Et si hec faciunt qui carnis
resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui
credunt? ut corpori, sed tamen ut resurrecturo et in
eternitate mansuro, inpensum huiusmodi offitium sit
etiam quodammodo eiusdem fidei testimonium. §. 3. Quod
uero quisque apud memorias martirum sepelitur, hoc
tantum michi uidetur prodesse defuncto, ut conmendans
eum etiam martirum patrocinio affectus supplicationis pro
illo augeatur.
Gratian. Contra Ieronimus: [in epistolam ad Galat.
c. 6. ad ea uerba: Unusquisque onus suum.]

C. XX. Post mortem orationes non prosunt uiuentium.

In presenti seculo scimus siue orationibus siue consiliis
inuicem posse nos adiuuari. Cum autem ante tribunal
Christi uenerimus, nec Iob, nec Daniel, nec Noe
rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare
onus suum.
Gratian. Verum hoc de inpenitentibus accipiendum est, de
quibus propheta: "Non dabit Deo placationem suam, nec
precium redemptionis animae suae, et ideo frater non redimet eum,
sed laborabit in eternum, et uiuet in finem." De aliis autem
intelligi non potest.


Unde Gregorius Bonifatio Archiepiscopo:

C. XXI. In penitencia defunctis bona prosunt uiuentium.

Pro obeuntibus quippe consuluisse cognosceris,
si liceat pro eis oblationes offerri. Sancta sic tenet
ecclesia, ut quisque pro mortuis uere Christianis offerat
oblationes, atque presbiter eorum faciat memoriam, et
quamuis peccatis omnes subiaceamus, congruit, ut sacerdos
pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat;
non tamen pro inpiis (quamuis Christiani fuerint) tale quid
agere licebit.

C. XXII. Quatuor modis soluuntur animae mortuorum.

Idem.
Animae defunctorum quatuor modis soluuntur, aut
oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut karorum
elemosinis, aut ieiunio cognatorum. §. 1. Curatio
uero funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis
sunt uiuorum solatia quam subsidia mortuorum. Si aliquid
prodest inpio sepultura preciosa, oberit pio uilis aut nulla.
§. 2. Nec ideo tamen contempnenda sunt corpora et
abicienda defunctorum, maximeque iustorum. §. 3.
Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio
pro elemosinis, quas uiuentibus et sentientibus
exhibemus si neque hoc apud Deum perit, quod examinis
hominum membris offitii diligentia persoluitur.

C. XXIII. Ante diem iudicii sacrificiis et elemosinis mortui iuuantur.

Item Augustinus in Enchiridion. [c. 109. et 110.]
Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem
interpositum est, animas abditis receptaculis continet,
sicut queque digna est uel requie, uel erumpna,
pro eo quod sortita est in carne dum uiueret. Neque negandum
est, defunctorum animas pietate suorum uiuentium
releuari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur,
uel elemosinae fiunt in ecclesia. Sed eis hec prosunt, qui,
cum uiuerent, hec sibi ut postea possent prodesse meruerunt.
§. 1. Est enim quidam uiuendi modus, nec tam bonus,
ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei
ista post mortem non prosint. Est uero talis in bono, ut
hec non requirat, et est rursus talis in malo, ut nec his
ualeat, cum hec uita transierit, adiuuari. Quocirca omne hic
meritum conparatur, quo possit post uitam releuari quispiam
uel grauari. Et post pauca: §. 2. Cum sacrificia altaris
siue quarumcumque elemosinarum pro baptizatis
omnibus offeruntur, pro ualde bonis gratiarum actiones
sunt, pro non ualde malis propiciationes sunt, pro ualde
malis, etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum,
tamen uiuorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt
aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe, ut
tollerabilior fiat ipsa dampnatio.


IX. Pars. Gratian. De obseruatione autem tertii, septimi,
tricesimi uel quadragesimi diei queritur, unde exordium
sumpserit?
Ambrosius in libro de obitu Theodosii Inperatoris:

C. XXIV. Quare certi dies in mortuorum conmemoratione seruentur.

Quia alii tertium diem, alii septimum, alii tricesimum,
alii quadragesimum obseruare consueuerunt in
offitiis mortuorum, quid doceat lectio consideremus.
"Defuncto, inquit, Iacob, precepit Ioseph pueris suis sepultoribus,
ut sepelirent eum, et sepelierunt sepultores
Israel, et repleti sunt quadraginta dies. Sic enim
dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum septem
diebus." Hec ergo sequenda sollempnitas, quam prescribit
lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum
est: "Quia planxerunt filii Israel Moysen triginta diebus,
et consummati sunt dies luctus." Utraque ergo obseruatio
habet auctoritatem, qua necessarium pietatis inpletur
offitium.
X. Pars. Gratian. Lugere autem et tristari tam pro
nostra quam pro aliorum morte Ciprianus prohibet dicens.

C. XXV. Nec pro nostra, nec pro morte aliorum tristari debemus.

Quam preposterum est quamque peruersum, ut cum
Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et
accersit de hoc mundo, non statim uoluntatis eius inperio
pareamus, obnitimur et reluctamur, et peruicacium
more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et merore
perducimur, exeuntes istinc necessitatis uinculo, non
uoluntatis obsequio, et uolumus ab eo premiis celestibus
honorari, ad quem uenimus inuiti. Idem: §. 1. Nobis quoque
ipsis minimis et extremis quociens reuelatum est, quam
frequenter atque manifeste de Dei dignatione preceptum
est, ut contestarer assidue, ut publice predicarem, fratres
non esse lugendos accersione dominica de seculo
liberatos, cum sciamus non amitti, sed premitti, recedentes
precedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent.

C. XXVI. Ex pusillanimitate mortuos lugere contingit.

Item Iohannes Crisostomus, in epistola ad Ebreos.
Ubicumque sepeliamur, Domini est terra et plenitudo
eius. Scilicet quod oportet fieri efficiatur. Lugere
autem et deplorare et lamentari eos, qui de hac uita decedunt,
ex pusillanimitate contingit.


Gratian. Hoc autem ex desperatione futurae resurrectionis
intelligitur. Unde et Apostolus non simpliciter ait: "Nolumus
uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini," sed
addidit: "sicut et ceteri, qui spem non habent." Pietatis namque
affectu et humanitatis intuitu mortuos lugere non prohibemur,
sicut nonnullos sanctorum aliorum exequiis pias lacrimas inpendisse
legimus.
Hinc etiam Anastasius Papa: [ep. II. ad Nerianum]

C. XXVII. Qui spem futurae resurrectionis habent de mortuis nimium tristari non debent.

Habent forsitan illi iustam longi doloris excusationem,
qui uitam alteram nesciunt, qui de hoc seculo ad melius esse
transitum non confidunt. Nos autem, qui hoc credimus
et docemus, contristari nimium de obeuntibus non
debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc
magis nobis in culpa sit. Nam diffidentiae quodammodo
genus est contra hoc, quod quisque predicat, querere,
iustitiam amans, dicente Apostolo: "Nolumus
autem uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini,
sicut et ceteri, qui spem non habent."

C. XXVIII. De eodem.

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 22.]
Qui diuina uocatione ab hac uita recedunt, cum
psalmis tantummodo et psallentium uocibus debent ad
sepulcrum deferri. Sufficiat autem, quod in spe
resurrectionis Christianorum corporibus famulatus diuinorum
inpenditur canticorum. Prohibet nos sanctus
Apostolus lugere defunctos, dicens: "De dormientibus
autem nolo uos contristari, sicut et ceteri, qui spem
non habent." Et Dominus non fleuit mortuum Lazarum,
sed ad huius uitae erumpnas plorauit resuscitandum. Si
autem potest hoc episcopus omnibus Christianis prohibere,
non moretur agere. Religiosis tamen omnino
aliter fieri non debere censemus. Sic enim Christianorum
per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.
XI. Pars. Gratian. De mortuis etiam queritur, utrum
sciant ea, que hic a uiuis geruntur? Ysaias ex persona
populi afflicti ait: "Abraham pater noster nesciuit." Augustinus
quoque in libro de agenda cura pro mortuis illud idem
testatur, dicens: [c. 15.]

C. XXIX. Mortui ex se nesciunt que hic geruntur.

Fatendum est, nescire quidem mortuos quid hic agatur,
sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis, qui


hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed que
sinuntur etiam isti meminisse et que illos quibus
hec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui
rebus, que hic aguntur, presto sunt, audire aliquid mortui,
quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui
cuncta subiecta sunt. §. 1. Multi quoque ad uiuos aliquos
ex mortuis uenire credunt, sicut e contrario Paulum ex
uiuis in paradisum raptum esse diuina scriptura testatur.
XII. Pars. Gratian. De his autem, qui in patibulis suspenduntur,
queritur, an iuxta ecclesiam sint sepeliendi? De
quibus in Magonciensi Concilio [II. sub Rab ano, c. 27.,]
ita statutum est:

C. XXX. Non est deneganda communio his, qui in patibulis suspenduntur.

Quesitum est ab aliquibus fratribus de his, qui in patibulis
suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem
Deo peractam, utrum cadauera eorum ad ecclesias deferenda
sint, et oblationes pro eis offerendae, et missae
celebrandae, an non? Quibus respondemus, si omnibus
de peccatis suis puram confessionem agentibus et digne
penitentibus communio in fine secundum canonum precepta
danda est, cur canones communionem uel
sepulturam eis interdicunt, qui pro peccatis suis penam
extremam persoluerunt et confitentur, uel confiteri
desiderant? Scriptum est enim: "Non iudicat
Deus bis in id ipsum."

[PALEA. C. XXXI.

Fures et latrones, si in furando aut depredando occidantur,
uisum est pro eis non orandum. Si conprehensi
aut uulnerati presbitero uel diacono confessi fuerint,
communionem eis non negamus. ]


[PALEA.

C. XXXII. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi.
Si fur aut latro captus in preda absque occisione
potest conprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem
Dei creati et in nomine eius baptizati sunt, interfectores
eorum quadraginta diebus non intrent ecclesiam.
Lanea ueste induti ab escis et potibus, qui
interdicti sunt, a toro, a gladio, ab equitatu
se abstineant. In tertia, quinta feria et sabbato aliquo
genere leguminum uel olerum, et pomis, paruisque
pisciculis, cum mediocri cereuisia uicissim utantur et temperate.


Sin autem a ueridicis conprobatur testibus,
quod sine odii meditatione se suaque liberando diaboli
membra interfecerint, et capi non poterant, penitenciam
pro homicidio eis non iniungimus, nisi ipsi uoluerint
aliquid quod humanitatis est facere. At si presbiter
est, non deponatur; cunctis tamen diebus uitae suae
penitenciam agat. ]

CAUSA XIV.

GRATIANUS.
Canonici cuiusdam ecclesiae questionem mouent de prediis;
testes ex fratribus suis producunt; negociatoribus pecuniam crediderunt,
ut ex eorum mercibus emolumenta acciperent. (Qu. I.)
Queritur, an liceat eis repetere sua? (Qu. II.) Secundo, an
illi testes sint audiendi? (Qu. III.) Tertio, an illud sit usuras
exigere? (Qu. IV.) Quarto, an liceat clericis uel laicis a quolibet
usuras expetere? (Qu. V.) Quinto, an elemosinae de usuris
fieri possint? (Qu. VI.) Sexto, an usurarii penitenciam agere
ualeant, nisi quod male acceperunt restituant.

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod sua repetere non possint, facile posse probari uidetur.
Ait enim Dominus in euangelio: "Si uis perfectus esse,
uade, et uende omnia, que habes, et da pauperibus." Quia ergo
isti iter perfectionis arripiunt, non licet eis sua habere. Multo
ergo minus licet eis repetere, quia non debet repeti quod possideri
non licet. §. 1. Item: "Si quis uoluerit tunicam tuam
tollere, et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium."
§. 2. Item Apostolus in epistola ad Corinthios: "Secularia igitur
iudicia si habueritis, omnino peccatum est in uobis." §. 3. Item
Gregorius exponens: "Omnia mihi licent, sed ego sub nullius
redigar potestate," inquit: "Cum mens concepta desideria sequitur,
seruire rebus conuincitur, quarum amore superatur."

C. I. Pro rebus transitoriis episcopus prouocatus non litiget.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 19.]
Episcopus nec prouocatus pro rebus transitoriis litiget.
Gratian. Quia ergo generaliter perfectis prohibetur in iudicio
contendere, patet, quod istis non licet stare coram iudice. §. 1.
His ita respondetur: prohibetur perfecto in iudicio stare captando
lucrum, sed non euitando dampnum. Vel aliter: Aliud est sua


possidere, aliud est communium procuratorem esse. Canonici.
non possident sua, quia res Deo oblatae non sunt alicuius.
Utuntur enim rebus ecclesiae, non ut suis, sed tamquam ad dispensandum
sibi creditis. Unde Prosper in libro de uita contemplatiua:
"Sacerdos, cui dispensationis cura conmissa est,
etc." require in causa eius, a quo pro ingressu monasterii pecunia
exigebatur. Sicut ergo isti non sua possident, ita nec sua repetunt,
sed res ecclesiae, quarum procurationem gerunt. Similiter
quod in iudicio prohibentur contendere sic intelligendum est,
uidelicet, ut non sibi stent coram iudice, sed aliis. Aliis autem
coram iudice astitisse, et pro eis iudicem interpellasse nonnullos
sanctorum legimus. Hi autem non sibi stant, sed pauperibus,
quorum necessitatibus profutura repetunt, et ita non prohibentur
stare coram iudice. §. 2. Illud uero euangelii: "Si quis abstulerit
tibi tunicam, etc." non precipientis est, sed exhortantis.
Unde Augustinus ait: [lib. XIX. contra Faustum, c. 25.]

C. II. Peccat, qui ultra debitum exigit, non qui sibi debita reposcit.

Quod debetur, etsi benigne remittitur, non tamen
inique repetitur. Peccat autem qui exigit ultra debitum,
ideoque lex modum figens penam talionis instituit. Sed
tu eo longe es a peccato iniusti exactoris, quo omnino non
exigis debitum, ideoque bonus magister ait: "Qui te percutit
in maxillam, prebe ei et alteram," presertim ne
cogamur et ipsi reddere debitum ab eo, qui nullum habet
debitum.
[Gratian.] Sic et cetera accipies.

[C. III.]

Idem de sermone domini in monte.
Quisquis preceptis non obtemperat, reus est et debitor
penae. Et paulo post: §. 1. Precepto Domini non obedire
peccatum est; et consilio si uti nolueris, minus boni
adipisceris. Item Gregorius in epistola ad Iouinianum:
§. 2. Quod precipitur inperatur; quod inperatur necesse
est fieri; si non fiat, penam habet. §. 3. Ubi consilium
datur, offerentis arbitrium est; ubi preceptum, necessitas
seruientis.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
De eo autem, quod queritur, an de suis fratribus testes possint
producere, multis auctoritatibus uidetur esse prohibitum.
Leges enim tam sacrorum canonum quam secularium principum
prohibent aduersus alium testem de sua domo produci. Contra
se enim quisque testari potest, pro se uero minime. Quia ergo
isti producuntur, ut pro se ipsis testimonium ferant, (non enim
suae utilitatis ecclesiae se penitus inmunes arbitrantur futuros,
patet, quod eorum uox in talibus non est audienda. Sed distinctio


hec et testium examinatio in criminalibus causis seruanda est; in
ciuilibus autem non usquequaque. In criminali enim causa non
licet testem de domo propria produci, in ciuili autem prelatis ecclesiae
licet.
Unde Pascalis II. Guidoni, Archiepiscopo Viennensi,
apostolicae sedis Legato scribit, dicens:

C. I. Clerici pro sua ecclesia testimonium ferre possunt.

Super prudentia tua plurimum admiramur, quod in negocio
B. Stephani clericorum ipsorum acceptare nolueris
testimonium. Diuersae sunt namque species causarum, nec
in omnibus causis crimina agitantur. In criminibus siquidem
accusatorum et testium illa districtio obseruanda est,
que in canonibus continetur, ne qui ad probationem domestici
assumantur. Ceterum in possessionum uel huiusmodi
negociis hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negocia
tractauerunt, de quorum auditu et uisu hesitatio esse non
debeat. Si ergo idem clerici idonei sunt ad assertionem
causae illius, nullatenus remoueantur, sed, sicut aliis litteris
deliberatum est, inter S. Iohannis et S. Stephani canonicos
lis illa plenius decidatur.
Gratian. Potest etiam intelligi aliter. Domestici ad probationem
non admittantur, ut pro his uidelicet, quorum sunt
domestici, testimonium ferant. Hii autem (sicut supra de actoribus
dictum est) non pro domesticis, sed pro ecclesia, que mater est
omnium pauperum, testimonium dicant. In conficiendis autem
instrumentis secularium negociorum presbiteri non uocentur ad
testimonium, sed, si casu contractui eos interfuisse acciderit,
iubente episcopo testimonium dicant.
Unde in Sinodo habita Romae ab Eugenio Papa [II.]
statutum est: [cap. 13.]

C. II. In conficiendis instrumentis sacerdotes ad testimonium non uocentur.

Quamquam sacerdotum testimonium credibile habeatur,
tamen in ipsis secularibus negociis pro conficiendis
instrumentis ad testimonium non rogentur, quia
eos talibus rebus interesse non conuenit. Si autem
euentu aliquo causae interfuerint, et aliquid uiderint uel
audierint, ubi nullae idoneae secularium personae inueniantur,
ne ueritas occultetur, et malus ut bonus estimetur,
in prouidentia proprii sit episcopi, ut aut coram se et conpetentibus
iudicibus, aut aliter ueritatem honorifice testificentur.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod autem preter summam emolumenta sectari sit usuras
exigere, auctoritate Augustini probatur, qui in psalmo XXXVI.
[ad. uers. "Tota die"] scribit, dicens:

C. I. Qui plus quam dederit expetit usuras accipit.

Si feneraueris hominem, id est si tu mutuum
dederis pecuniam tuam, a quo plus quam dedisti expectes,
non pecuniam solam, sed aliquid plus quam dedisti,
siue illud triticum sit, siue uinum, siue oleum, siue quodlibet
aliud, si plus quam dedisti expectes accipere, fenerator
es, et in hoc inprobandus, non laudandus.

C. II. Quicquid supra datum exigitur, usura est.

Item Ieronimus super Ezechielem, libro VI.
[ad. c. 18.]
Putant quidam usuras tantum esse in pecunia. Quod
prouidens diuina scriptura omnis rei superhabundantiam
aufert, ut plus non recipias quam dedisti. Item: §. 1.
Alii pro pecunia fenerata solent munuscula diuersi generis
accipere, et non intelligunt scripturam usuram appellare
et superhabundantiam quicquid illud est, si ab eo, quod dederint,
plus acceperint.

C. III. Quicquid sorti accidit usura est.

Item Ambrosius de Nabuthe.
Plerique refugientes precepta legis cum dederint pecuniam
negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de
mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt.
Ideo audiant quid lex dicat: "Neque," inquit, "usuram,
escarum accipies, neque omnium rerum." Item: §. 1.
Esca usura est, et uestis usura est, et quodcumque sorti
accidit usura est; et quodcumque uelis ei nomen
inponas, usura est. Item: §. 2. Si quis instaurandum
conuiuium putet, ad negociatorem mittit, ut absinthiati
cupellam sibi gratis deferat, ad cauponem dirigit, ut
Picenum uinum aut Tiriacum requirat; ad lanium, ut
uuluam sibi procuret; ad alium, ut sibi poma adornet.

C. IV. Quando amplius exigitur quam detur, usura accipitur.

Item ex Concilio Agatensi.
Usura est, ubi amplius requiritur quam quod datur.
Verbi gratia, si solidos decem dederis, et amplius
quesieris, uel dederis frumenti modium unum, et
super aliquid exegeris.
Gratian. Ecce euidenter ostenditur, quod quicquid ultra
sortem exigitur usura est.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod uero nec clericis, nec laicis liceat usuras exigere, probatur
auctoritate Gelasii et aliorum.
Ait enim Gelasius Papa, scribens clericis per Lucaniam
et Siciliam: [c. 17.]

C. I. A questibus negociationis clerici abstineant.

Clerici ab indignis questibus nouerint abstinendum,
et ab omni cuiuslibet negociationis ingenio uel cupiditate
cessandum. In quocumque uero gradu sint, si cessare
noluerint, mox a clericalibus offitiis abstinere cogantur.

C. II. Excommunicentur ministri, qui fenerantur.

Item ex Concilio Arelatensi I., quod confirmauit Siluester
Papa. [c. 12.]
Ministri, qui fenerantur, placuit iuxta formam diuinitus
datam eos a communione abstinere.

C. III. Qui uolunt esse in clero a studio negociationis abstineant.

Item ex Concilio Terraconensi. [c. 2.]
Canonum statutis firmatum est, ut quicumque in
clero esse uoluerit emendi uilius et uendendi karius studio
non utatur. Quod si exercere uoluerit, cohibeatur a
clero.

C. IV. Alienetur a clero usuras aut superhabundantiam exigens.

Item ex Concilio Martini papae. [c. 62.]
Si quis oblitus timorem Domini, et sacrarum scripturarum,
que dicunt: "Pecuniam suam non dedit ad
usuram, post hanc cognicionem magni concilii fenerauerit
uel centesimam exegerit, aut ex quolibet negocio turpis
lucri quesierit, aut per diuersas species uini, uel frugis,
uel cuiuslibet rei, emendo uel uendendo aliqua incrementa
susceperit, de gradu suo deiectus alienus habeatur
a clero.

C. V. Pro pecunia, quam dedit mutuo clericus, iusto precio species recipiat.

Item ex eodem.
Si quis clericus in necessitate solidum prestiterit, hoc
de uino uel frumento accipiat, quod mercandi causa tempore


statuto decretum fuerit uenundare. Ceterum si
speciem non habuerit necessariam, ipsum quod dedit,
ullo augmento recipiat.

C. VI. Clericus non plus accipiat quam conmodauit.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 16.]
Nullus clericorum amplius accipiat quam conmodauit;
si pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem,
eandem speciem, quam dedit, accipiat, et
quicquid aliud tantum, quantum dedit, accipiat.

C. VII. [VIII.] De eodem.

Item ex Niceno Concilio. [c. 17.]
Quoniam multi clerici, auaritiae causa turpia lucra
sectantes, obliti sunt diuini precepti, quo dictum est: "Qui
pecuniam suam non dedit ad usuram," statuit hoc sanctum
concilium, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem
usuras accipere, uel ex quolibet tali negotio turpia
lucra sectari, uel etiam species frumentorum ad sescuplum
dare, omnis, qui tale aliquid conatus fuerit ad questum,
deiciatur a clero, et alienus habeatur ab ecclesiastico
gradu.

C. VIII. [VII.] Etiam laicis usura dampnabilis est.

Item Leo Papa. [epist. I. c. 3.]
Nec hoc quoque pretereundum duximus, esse quosdam
turpis lucri cupiditate captos qui usurariam exercent
pecuniam, et fenore uolunt ditescere. Quod nos
ut non dicamus in eos, qui sunt in clericali ordine
constituti, sed etiam in laicos cadere, qui
se Christianos dici capiunt, condolemus. Quod uindicari
acrius in eos, qui fuerint confutati, decernimus, ut omnis
peccandi oportunitas adimatur.

C. IX. Turpe lucrum sequitur, qui minus emit, ut plus uendat.

Item Iulius Papa.
Quicumque tempore messis uel uindemiae non necessitate,
sed propter cupiditatem conparat annonam uel
uinum, uerbi gratia de duobus denariis conparat modium
unum, et seruat, usque dum uendatur denariis quatuor
aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.

C. X. Rapinam facit qui usuram accipit.

Item Ambrosius in libro de bono mortis. [c. 12.]
Si quis usuram accipit, rapinam facit, uita non uiuit.

C. XI. Non minus crudelis est qui pauperem trucidat fenore, quam qui diuiti aliqua rapit.

Item Augustinus ad Macedonium. [ep. LIV.]
Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices
reddi iubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid uel
eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem fenore? Hec utique
atque huiusmodi male utique possidentur, et uellem
ut restituerentur, sed non est quo iudice repetantur.
Iam uero prudenter intueamur quod scriptum est:
"Fideli homini totus mundus diuitiarum est: infideli
autem nec obolus," nonne omnes, qui uidentur sibi
gaudere conquisitis, eisque uti nesciunt, alienum
possidere conuincimus? Hoc enim certe alienum non est,
quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et
hoc iuste, quod bene. Omne igitur, quod male possidetur,
alienum est; male autem possidet qui male utitur.
Gratian. Porro, a quo usurae exigendae sint, Ambrosius
testatur, dicens: [in libro de Tobia, c. 15.]

C. XII. Ab illo usuram exigere possumus, cui iure nocemus.

Ab illo exige usuram, cui nocere merito desideras;
cui iure inferuntur arma, huic legitime inferuntur usurae;
quem bello uincere non potes, ab hoc usuram
exige, quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat
qui usuras flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur qui
fuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi ius belli, ibi
ius usurae.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero elemosinae non sint faciendae ex fenore
uel usuris, nec ex quolibet male acquisito, Augustinus testatur
in libro de uerbis Domini tractatu XXXV.:

C. I. De usuris elemosinae fieri non possunt.

Nolite uelle elemosinas facere de fenore et usuris.

C. II. Oblatis de rapina reprobatur a Deo.

Item Augustinus.
Inmolans ex iniquo oblatio est maculata. Dona iniquorum
non probat altissimus, nec respicit in oblationibus
iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur
peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,
quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui.
Panis egentium uita pauperis est. Qui defraudat illum homo
sanguinis est. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem
facit necessario, fratres sunt.

C. III. Non est aliquid rapiendum diuitibus, ut detur egenis.

Item Augustinus in Omelia.
Forte aliquis cogitat et dicit: Multi sunt Christiani
diuites, auari, cupidi; non habeo peccatum, si illis
abstulero, et pauperibus dedero. Unde enim illi nil boni
agunt, mercedem habere potero. Sed huiusmodi
cogitatio ei Diaboli calliditate suggeritur. Nam si
totum tribuat quod abstulerit, potius peccatum addit
quam minuat.


[PALEA.

C. IV. De eodem.

Item Ieronimus.
Nemo, qui rapit, moriens, si habet unde reddat, saluatur.
Si eos, quorum fuit, inuenire non poterit, ecclesiae uel
pauperibus tribuat. ]


[PALEA.

C. V. De eodem.

Item Ambrosius.
Rapinam emere non licet, nisi ea intentione, ut cui est
ablata reddatur. ]

C. VI. Furtum conmittit qui inuentum non reddit.

Item eiusdem.
Si quid inuenisti, et non reddidisti, rapuisti; quantum
potuisti fecisti. Quia plus non inuenisti. Qui alienum
negat, si posset et tolleret. §. 1. Deus cor interrogat,
non manum.

C. VII. Qui de rebus concessis et bene quesitis elemosinam inpendit, illa placet Deo.

Item Gregorius. [lib. VII. epist. 110. ad Syagrium.]
Elemosina redemptoris nostri oculis illa placet, que
non ex illicitis et iniquitate congeritur, sed que de
rebus concessis et bene acquisitis inpenditur.

C. VIII. Peccat qui rem inuentam non reddit.

Item Ieronimus in libro Leuitici.
Multi sine peccato putant esse, si alienum, quod inuenerint,
teneant, et dicunt, Deus michi dedit, cui habeo reddere?
Discant hoc peccatum simile esse rapinae, si quis
inuenta non reddat.

C. IX. Bonus usus non iustificat iniuste quesita.

Item Augustinus. [lib. de bono coniugali, c. 14.]
Neque enim si agris inique ac perperam inuasis ita
quisque utatur, ut ex eorum fructibus elemosinas largas
faciat, ideo rapinam iustificat. §. 1. Neque si alius ruri
paterno, uel iuste quesito auarus incumbat, ideo culpanda
est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est.
§. 2. Nec tirannicae factionis peruersitas laudabilis erit,
si regia clementia tirannos subditos tractet. §. 3. Nec
uituperetur ordo regiae potestatis, si rex tirannica crudelitate
seuiat. Aliud namque est iniusta potestate iuste
uelle uti, et aliud est iusta potestate iniuste uelle uti.

C. X. Cum alterius detrimento alteri subuenire non licet.

Item Ambrosius in libro [III.] de offitiis. [c. 9.]
Denique, si non potest alteri subueniri, nisi alter ledatur,
commodius est neutrum iuuari quam alterum grauari.
Ideoque in causis pecuniariis interuenire non est sacerdotale
in quibus non potest fieri, quin frequenter alter
ledatur, qui uincitur, quoniam intercessoris beneficio se uictum
arbitratur. Sacerdotis igitur est nulli nocere, prodesse
uelle omnibus; posse autem solius Dei est.

C. XI. Elemosinae et sacrificia non placent Deo, que offeruntur ex scelere.

Item Gregorius in Registro. [lib. VII. Indict. 2. epist. 126.
Reccaredo Regi.]
Scriptum est: "Victimae inpiorum abhominabiles
sunt Deo: uota iustorum placabilia;" neque enim in
omnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo detur inspicitur.
Hinc est enim quod scriptum est: "Respexit
Deus ad Abel, et ad munera eius; ad Cain autem et
ad munera eius non respexit." Dicturus quippe, quia
Dominus respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit
ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non
offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt.
"Dona quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit
in oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum
propiciabitur peccatis eorum." Idem: "Longe est
Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet."
II. Pars. Gratian. Contra in Exodo legitur, quod filii
Israel, exituri de Egypto, a uicinis suis acceperunt mutuo


uasa aurea et argentea, ex quibus postea edificauerunt tabernaculum
Domino. His respondet Augustinus in libro questionum Exodi:
[quest. 39.]

C. XII. Non licet aliena rapere exemplo Israelitarum spoliantium Egyptios.

Dixit Dominus ad Moysen: "Petat uir a proximo,
et mulier a proxima, uasa aurea et argentea, et uestem."
Non hinc quisque sumendum exemplum putare
debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim
Deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteat.
Nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium
prebuerunt.
III. Pars. Gratian. Item obicitur: Aliena rapere non est
contra preceptum: nullo siquidem Dei mandato rapina uidetur
prohibita. Sed nomine furti omnis illicita usurpatio rei alienae
intelligitur.
Unde Augustinus in eodem libro: [quest. 71.]

C. XIII. Maioris penae est uiolenter aliquid eripere, quam furari.

Penale est occulte auferre: multo maioris penae est
uisibiliter eripere. Auferre ergo nolenti, siue occulte siue
palam, habet preceptum suum. Furti enim nomine
bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non
enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique
furti nomine in lege ueteris testamenti et rapinam intelligi
uoluit. A parte enim totum significauit, quicquid
illicite rerum proximi aufertur.
Gratian. His auctoritatibus probatur, quod neque ex rebus
inuentis, neque ex male conquisitis elemosinam quisquam
facere potest.
IV. Pars. §. 1. Sed Augustinus contra testatur [serm.
XXXV. de uerbis Domini] dicens:

C. XIV. De male adquisitis bonum fieri potest.

Qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum.
Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto tu
bonus, qui facis de malo bonum, et cum ceperis aliquid
boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tui
conuertuntur in bonum, et tu remanes malus?
Gratian. Sed hoc multipliciter intelligitur. Facit enim de
malo bonum qui reddit quod illicite abstulit. Nomine etiam mali
cura et sollicitudo mortalium exprimitur. De malo ergo bonum
facit qui pauperibus dispensat quod cum labore et sollicitudine
acquisiuit, iuxta illud euangelii: "Facite uobis amicos de mammona
iniquitatis." Vel ex malo acquiritur quod ex turpi causa
possidetur, ueluti cum mathematicus ex arte, quam docet, uel ex
futuris, que pronunciat, nonnulla lucratur. Que uero de malo
sic acquiruntur in bonum possunt conuerti. De peccato etiam
aliqua nonnumquam acquiruntur, que pauperibus iuste erogantur.


Unde Augustinus ad Macedonium: [epist. LIV.]

C. XV. Que male acquiruntur aliquando bene possunt expendi.

Non sane quicquid ab inuito sumitur iniuriose aufertur.
Nam plerique nec medico uolunt reddere honorem suum,
nec operario mercedem; nec tamen hec qui ab inuito accipiunt,
per iniuriam accipiunt, que potius per iniuriam
non darentur. §. 1. Sed non ideo debet iudex uendere
iustum iudicium, aut testis uerum testimonium, quia uendit
aduocatus iustum patrocinium et iurisperitus uerum consilium.
Illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur:
isti ex una parte consistunt. Cum autem iudicia
et testimonia, que nec iusta et uera uendenda sunt,
iniqua et falsa uenduntur, multo sceleratius utique pecunia
sumitur, quia scelerate etiam, quamuis a uolentibus, datur.
Ille tamen solet male sibi ablatam pecuniam repetere,
qui iustum iudicium emit, quoniam uenale esse non debuit.
Qui uero pro iniquo iudicio dedit, uellet quidem repetere,
nisi timeret uel puderet emisse. §. 2. Sunt aliae personae
inferioris loci, que ab utraque parte non insolenter accipiunt,
sicut offitialis, et qui amouetur, et cui admouetur
offitium. Ab his extorta per inmoderatam inprobitatem repeti
solent; magisque reprehendimus qui talia inusitate
repetiuerunt, quam qui ea de more sumpserunt, quoniam
multae necessariae personae rebus humanis uel inuitantur
huiusmodi commodis, uel tenentur. §. 3. Isti, si uiam uitae
mutauerint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis
gradum, facilius ea, que hoc modo acquisierunt, tanquam
sua pauperibus largiuntur, quam eis, a quibus accepta sunt,
tamquam aliena restituant. §. 4. Qui uero contra ius
societatis humanae furtis, rapinis, calumpniis, obpressionibus,
inuasionibus aliqua abstulerit, reddenda potius
quam donanda censemus, Zachei publicani exemplo.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero penitencia agi non possit, nisi res aliena
reddatur, testatur Augustinus in epistola [LIV.] ad Macedonium.

C. I. Penitencia non agitur, si res aliena non restituitur.

Si res aliena, propter quam peccatum est, reddi possit,
et non redditur, penitencia non agitur, sed simulatur.
Si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum,
nisi restituatur ablatum; si, ut dixi, restitui potest.
Plerumque enim qui aufert amittit, siue alios patiendo malos
siue ipse male uiuendo, nec aliud habet unde restituat. §. 1.
Huic certe non possumus dicere, redde quod abstulisti, nisi
cum habere credimus et negare. Ubi quidem si


aliquos sustinet cruciatus repente, dum existimatur
habere quod reddat, non est iniquitas, quia, si non est
unde reddat ablatam pecuniam, tamen, dum eam
per molestias corporales reddere conpellitur, peccati
quo male ablata est, penas luit. §. 2. Sed non inhumanum
est etiam pro talibus intercedere non ad hoc ut
minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem
seuiat. Et paulo post: §. 3. Illud uero fidentissime
dixerim, eum, qui pro homine ad hoc interuenit, ne male
ablata restituat, et qui ad se confugientem (quantum honeste
potest) ad reddendum non conpellit, socium esse fraudis
et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus
quam inpendimus. Non enim opem fert qui ad
peccandum adiuuat, ac non potius adiuuat sed obuiat
subuertendo atque obprimendo. §. 4. Sed numquid nos
ideo aut exigere aut exigendum tradere uel possumus uel
debemus? Agimus, quantum episcopalis facultas dat, et
humanum quidem nonnumquam, sed maxime ac semper
diuinum iudicium comminantes. Nolentes autem reddere,
quos nouimus et male abstulisse, et unde reddant habere,
arguimus, increpamus, obtestamur, quosdam clam, quosdam
palam, sicut diuersitas personarum diuersam uidetur
posse uel accipere medicinam.
II. Pars. Gratian. Si uero rem alienam quis consecrauerit,
non eandem, sed estimationem eius restituere debet.
Unde Gregorius: [lib. VII. Indict. 2. epist. 58. Fantino
Defensori]

C. II. Qui rem alienam consecrat, eius estimationem restituat.

Conperimus, nullam extitisse causam, pro qua res
eorum potuissent rationabiliter occupari, atque eas
inconsulte ac temere consecrari. Idcirco experientiae
tuae precipimus, ut, quia quod semel consecratum est eis
non ualet ultra restitui, studii tui sit ut ipse episcopus debeat
precium dare.
III. Pars. Gratian. Pro malis autem apud principes ecclesia
debet intercedere, non eos temerario ausu defendere.
Unde Gregorius Romano Defensori: [lib. VII. Indict. 2.
epist. 24.]

C. III. Ecclesia pro malis intercedat non eos temere defendat.

Hii, qui in furtis publicis inplicati sunt, a nobis non
uideantur iniuste defendi, ne opinionem male agentium ex
indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus;
sed quantum decet ecclesiam ammonendo, uerbum
intercessionis adhibendo quibus ualetis succurrite, ut
et aliis opem feratis, et opinionem sanctae ecclesiae non
inquinetis.


IV. Pars. Gratian. Furtum autem non tam in quantitate
rei quam in affectu furantis consideratur.
Unde Ieronimus in epistola ad Titum: [ad c. 2.]

C. IV. Non solum in maioribus sed etiam in minoribus furtum conmittitur.

Fur autem non solum in maioribus, sed in minoribus
etiam iudicatur. Non enim, quod furto ablatum est, sed
mens furantis attenditur. Quomodo in fornicatione non
idcirco diuersa sit fornicatio si mulier pulcra aut
deformis, ancilla aut ingenua, paupera aut opulenta sed
qualiscumque illa fuerit, una est fornicatio ita in furto,
quantumcumque quis abstulerit, furti crimen incurrit.

CAUSA XV.

GRATIANUS.
Clericus quidam crimine carnis lapsus esse perhibetur
ante, quam sacerdotalem benedictionem consequeretur. Postquam
uero sacerdotium adeptus est, in furorem uersus quendam
interfecit. Recuperata uero sanitate apud episcopum accusatur
ab ea, cum qua lapsus esse dicitur. Episcopus autem die dominico
causam examinat. Sacerdos inficiatur crimen sibi illatum;
quorundam clericorum sibi patrocinia querit; illi uero non
sine precio sibi patrocinantur; tandem episcopus questionibus confessionem
extorquet; demum solus et absque sinodali audientia
illum sententia ferit. (Qu. I.) Queritur autem, an ea, que mente
alienata fiunt, sint inputanda? (Qu. II.) Secundo, an pro inpensis
patrociniis liceat clericis munera exigere? (Qu. III.) Tertio,
an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? (Qu. IV.)
Quarto, an die dominico eius causa sit uentilanda? (Qu. V.)
Quinto, an sibi neganti purgatio sit deferenda? (Qu. VI.) Sexto,
an eius confessio cruciatibus sit extorquenda? (Qu. VII.) Septimo,
an absque sinodali audientia episcopus ualeat sacerdotem
dampnare? (Qu. VIII.) Octauo, si sponte confessus aut ab aliis
conuictus fuerit, quod ante ordinationem peccauerit, an suscepti
ordinis offitium sibi exequi liceat?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ea, que alienata mente fiunt, non
sint inputanda, facile uidetur posse probari. Peccata namque
alia penes uoluntatem animi, alia circa naturae infirmitatem
uidentur consistere. Est autem uoluntas, ut Augustinus ait in
libro 1. retractationum, [cap. 15.] animi motus ad aliquid uel non


imitandum, uel adipiscendum. Quod propterea dictum est, ut
hac diffinitione uolens a nolente discerneretur. §. 1. Ex uoluntate
itaque peccata procedunt, que libero mentis arbitrio et delinquendi
proposito conmittuntur. §. 2. Porro infirmitas alia
est animi, alia carnis. Infirmitas animi est ignorantia; carnis
infirmitas est concupiscentia. Ex utraque autem infirmitate que
procedunt inputantur ad penam. Unde de quibusdam ignorantibus
dictum est: "Si quis ignorat, ignorabitur." Tales erant
illi, de quibus Christus ait apostolis: "Extra sinagogam facient
uos, quia arbitrabuntur obsequium se prestare Deo." De eisdem
etiam Apostolus scribit in epistola ad Romanos: "Testimonium
illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum
scientiam." Nullum tamen eorum in sua perfidia perseuerantem
hec ignorantia excusat. Ex carnis infirmitate procedunt que
naturae languore fiunt, que, nisi inputarentur ad penam, nequaquam
Apostolus lege carnis grauatus diceret: "Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? etc." Siue ergo
penes uoluntatem, siue penes infirmitatem peccata consistant,
semper inputantur ad penam. §. 3. Cui sententiae illud Augustini
de uera religione [C. 14.] contrarium esse uidetur: "Usque
adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nisi sit uoluntarium
nullo modo sit peccatum, et hoc quidem adeo manifestum est, ut
nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat."
Quare aut negandum est peccatum conmitti, aut fatendum est
cum uoluntate conmitti. §. 4. Sed hoc non generaliter de omnibus
peccatis intelligendum esse, idem Augustinus in 1. libro
retractionum [cap. 13.] ostendit, dicens: "Usque adeo peccatum
uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit
uoluntarium. §. 5. Potest uideri falsa hec diffinitio; sed si diligenter
excutiatur, inuenitur uerissima. Peccatum illud
quippe cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod
etiam pena peccati. Quamuis et illa, que non inmerito
non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus, uel
coactis perpetrantur, non omnino possint non uoluntaria
dici." Idem in eodem: [libro c. 15.] "Diffinitio peccati quam
diximus: Peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quod
iustitia uetat unde liberum est abstinere, propterea uerum
est, quia id diffinitum est, quod tantummodo peccatum est, non
quod etiam pena peccati."

C. I. Non sunt peccata uolentium, nisi nescientium.

Idem in libro [IV.] questionum. [qu. 24.
ad c. 15. Numerorum]
Merito queritur, que sunt peccata nolentium?
utrum que a nescientibus conmittuntur, an etiam possit
recte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur?
Nam et hoc contra uoluntatem dici solet; sed utique
uult propter quod facit; tamquam si periurare nolit,
et facit cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit,
mortem minetur. Vult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo
non per se ipsum appetit, ut falsum iuret, sed ut falsum
iurando uiuat. Quod si ita est, nescio, utrum possint ista
dici peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Nam
si diligenter inspiciatur, forte ipsum peccare nemo uelit,
sed propter aliud quod uult peccat. Omnes quippe
homines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere.
Usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc


ipsum, sed propter illud, quod ex eo consequitur. Hec si
ita se habent, non sunt peccata nolentium, nisi nescientium,
que discernuntur a peccatis uolentium.

[C. II.]

Digestorum titulo de iniuriis. [I. 3.]
Illud relatum pereque est, eos, qui iniuriam pati possunt,
et facere posse. Sane sunt quidam, qui facere non
possunt, utputa furiosus, et inpubes, qui doli capax non est.
Namque hi pati iniuriam solent, non facere. Cum enim iniuria
ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere,
hos, siue pulsent siue conuicium dicant, iniuriam fecisse non
uideri. Itaque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest;
facere uero nemo, nisi qui scit se iniuriam facere,
etiam si nesciat cui faciat. Quare si quis per iocum
percutiat, aut dum certat, iniuriarum non tenetur. Si quis
liberum hominem ceciderit, dum putat seruum suum, in ea
causa est, ne iniuriarum teneatur.
Gratian. Ut itaque, ex premissis apparet, siue ex uoluntate
siue ex infirmitate peccata procedant, palam est illa inputari.
Sed carnis infirmitas dupliciter intelligitur. Est enim
languor naturae, qui carnis concupiscentia appellatur, que uerius
animae infirmitas dici potest, sed ideo carnis infirmitas dicitur,
quia accidit animae ex coniunctae carnis corruptione. Porro
alia est infirmitas, que proprie carnis dicitur, qua (elementorum
seu humorum concordia turbata) caro ipsa afficitur, et tandem
dissoluitur. §. 1. Similiter animi infirmitas duplex est: una,
que uicium appellatur, qua anima a Deo separatur, ut est ira,
odium, et alia huiusmodi; alia infirmitas animae, que, cum
ipsa non sit peccatum, est tamen pena, et causa peccati, ut est
obliuio et ignorantia. Furor autem, cum non sit peccatum, est
tamen pena peccati, ut febris et ceterae passiones, quas proprie
carnis dicimus esse, quarum motus, id est ea, que illis perturbantibus
fiunt, nulli inputantur ad penam. §. 2. Sed obicitur de
Lamech, qui, cum cecus esset, Cain interfecit, nec eum excusauit
cecitatis infirmitas. Unde dictum est: "Septuplum ultio dabitur
de Cain; de Lamech septuagies septies." Sed cecitas
ignorantiae similis est. §. 3. Ex utraque enim quedam fiunt, que
inputantur, quedam uero que minime. Cecus namque, si debitum
suae uxori se credens reddere alienam polluit, non est reus
adulterii. Si autem ludo, uel exercitatione uirium, uel uenatione
iaculum mittens aliquem perimat, quia ab eo hoc penitus debet
esse alienum, homicidii reus habetur. Mens uero alienata furore,
cum sui conpos non sit, eorum, que admittit, reatum non contrahit,
quia facultatem deliberandi non habuit. Unde pupillo et
furioso in maleficiis subuenitur, ut non eis inputentur ad penam
que ex mentis deliberatione non processerunt. Quod non
solum humanis, sed etiam diuinis legibus noscitur adprobatum.
Ait enim Augustinus de paruulis: [in lib. de fide ad
Petrum Diaconum, cap. 30.]

[C. III.]

"Firmissime tene et nullatenus dubites, exceptis illis, qui pro
nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum
uitam eternam, qui non hic a malis suis fuerit per penitenciam
fidemque conuersus, et per sacramentum fidei et penitenciae,
id est per baptismum, liberatus; et maioribus quidem


necessarium esse et penitenciam de malis suis agere et fidem
catholicam secundum regulam ueritatis tenere, et sacramentum
baptismatis accipere: paruulis uero, qui necdum propria
uoluntate credere, nec penitenciam pro peccato, quod originaliter
trahunt, agere possunt, sacramentum fidei, quod est sanctum
baptisma, quamdiu rationis eorum etas capax esse non potest,
sufficere ad salutem."
[Gratian.] Ex eo autem, quod in fine huius auctoritatis dicitur:
"Quamdiu scilicet rationis eorum etas capax esse non potest,"
euidenter datur intelligi, nulli post baptismum peccata
inputari, siue sit adultus siue inpubes, nisi rationis sit capax.
Unde etiam de brutis animalibus eadem ratio ab Augustino in
eodem libro [c. 3.] redditur, quare sua facta eis non inputentur:
"Animalia, inquit, enim seculi presentis cursum aut ornatum
secundum creatoris incomprehensibilem uoluntatem peragunt,
que de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationabilia
non sunt. Numquid enim de bubus cura est Deo? Homines
uero, quia rationales sunt facti, et de se, et de omnibus
rebus, quas in usum uitae presentis acceperunt, rationem reddituri
sunt Deo et pro suorum actuum qualitate recipient aut
penam aut gloriam." Sacrae tamen legis auctoritate animalia
iubentur interfici, non propter conscientiam peccati, sed quia refricant
memoriam facti.
Unde Augustinus super Leuiticum: [ad. c. 20.
quaest. 74.]

C. IV. Non propter culpam, sed propter memoriam facti pecus occiditur, ad quod mulier accedit.

Mulier que accesserit ad omne pecus ascendi ab eo,
interficietis mulierem et pecus; morte moriatur. Rei
enim sunt. §. 1. Queritur, quomodo sit reum pecus,
cum sit irrationabile, nec ullo modo capax legis est?
Item: Pecora inde credendum est iussa interfici, quia
tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam.
II. Pars. Gratian. De furiosis autem euidentissime scribit
Augustinus in libro questionum ueteris et noui testamenti,
[qu. 2. in fine] ita dicens:

C. V. Culpa non necessitate, sed uoluntate reum constringit.

Aliquos scimus subito dementes factos ferro, fuste, lapidibus,
morsibus, multos nocuisse, quosdam et occidisse,
captos autem industria et iudiciis oblatos minime reos
factos, eo quod non uoluntate, sed inpellente ui nescio qua
hec gesserint nescientes. Quomodo enim reus constituitur
qui nescit quod fecerit?

C. VI. Reus uoluntate, non necessitate constringitur.

Item Ambrosius in Exameron, in tractatu primi diei.
Illa cauenda sunt, que ex nostra uoluntate prodeunt delicta
iuuentutis et irrationabiles corporis passiones. Quorum


igitur nos sumus domini, eorum principia extrinsecus
non requiramus, nec deriuemus in alios, sed agnoscamus
ea, que proprie nostra sunt. Quod possumus
non facere, si uolumus, huius electionem mali potius nobis
debemus ascribere quam aliis. Ideo etiam in iudiciis istiusmodi
uoluntarios reos, non necessitate conpulsos
culpa constringit, pena condempnat. Neque enim, si
per furorem aliquis innocentem perimat, obnoxius morti
est, quin etiam ipsius legis diuinae oraculo, si quis per
inprudentiam intulerit necem, accipit inpunitatis spem,
refugii facultatem, ut possit euadere. Hoc igitur de eo,
quod proprie malum uidetur, dictum sit. Mala enim non
sunt, que nec crimine mentem inplicant, nec conscientiam
ligant. Unde paupertatem et ignobilitatem,
egritudinem, mortem, nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum
sorte numerauerit.

C. VII. Veniam habent que ignorantes ebrii conmittunt.

Idem in libro de patriarchis. [c. 6. libro de Abraham.]
Sane discimus uitandam ebrietatem, per quam crimina
cauere non possumus. Nam que sobrii cauemus per ebrietatem
ignorantes conmittimus. §. 1. Nesciunt quid loquantur
qui nimio uino indulgent, iacent sepulti, ideoque, si
qua per uinum deliquerint, apud sapientes iudices uenia
quidem facta donantur, sed leuitatis dampnantur auctores.

C. VIII. Inobedientia uel concupiscentia non habet culpam in corpore non consentientis.

Item Augustinus I. libro de ciuitate Dei. [c. 25.]
Si concupiscentia uel inobedientia, que adhuc in
membris moribundis habitat, preter nostrae uoluntatis legem
quasi lege sua mouetur, si absque culpa est in corpore
dormientis, quanto magis absque culpa est in corpore
non consentientis.

C. IX. Loth non de incestu, sed de ebrietate culpatur.

Idem contra Faustum, libro II.
Inebriauerunt Loth filiae eius, et se nescienti miscuerunt.
Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum
ille incestus, sed quantum ebrietas illa meretur.

C. X. Nemo trahitur ad culpam, nisi ductus propria uoluntate.

Item Ambrosius de beata uita.
Non est quod cuiquam nostram ascribamus erumpnam,
nisi nostrae uoluntati. Nemo nostrum tenetur ad culpam,
nisi uoluntate propria deflexerit. Non habent
crimen que inferuntur reluctantibus. Voluntaria tantum
conmissa sequitur delictorum inuidia, quam in alios deriuamus.
Voluntarium sibi militem elegit Christus, uoluntarium
sibi seruum diabolus actionatur. Neminem


iugo seruitutis astrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum
ere uendiderit.

C. XI. Minister Dei est qui inuitus homicidium facit.

Idem de paradiso in libro.
Nec is, qui inuitus fecerit aliquod homicidium, extra
ministerium est. Siquidem lex ait de eo: "Quia Deus
dedit eum in manus eius." Manus ergo eius instrumenti
modo diuinae ultioni ministerium prebuerunt. Leuita
igitur minister remissionis est. Percussor autem, qui
non ex dispositione, sed preter uoluntatem fecerit homicidium,
diuinae minister est ultionis. §. 1. Illud quoque
specta, quia, cum interficitur inpius, Christus infunditur,
et, ubi abhominatio aboletur, sanctificatio consecratur, quia
Dominus dixit: "In ea die, qua interfecero omne
Israel." Quod non refertur ad unum diem afflictionis
Egypti, sed ad omne tempus.
Gratian. Cum itaque qui inuitus hominem interfecerit minister
Dei sit, cum innocentem furore perimens morti nequaquam
obnoxius sit, cum subito dementes eorum, que faciunt, reatum
minime gestent, patet hunc sacerdotem homicidii reum non esse,
unde nec sacerdotio priuari debet.
§. 1. Obicitur autem illud, quod inuenitur in penitenciali
Theodori:

C. XII. In se reuersus penitenciam agat qui insaniens aliquem occiderit.

Si quis insaniens aliquem occiderit, si ad sanam mentem
peruenerit, leuior ei penitencia inponenda est.
Gratian. Sed hoc forte de eo intelligitur, quem propria
culpa ad furorem perduxit. §. 1. Item obicitur: Sunt quedam,
que, etsi non inputentur ad penam, tamen inpediunt sacramenti
signaculum. Ambicio namque parentum filio non inputatur ad
penam, cui tamen obest ad ecclesiae munus accipiendum. Sic
que mente alienata fiunt, etsi non inputentur ad penam, tamen
sacri muneris executionem inpediunt.
Unde Ieronimus ait:

C. XIII. Innocens est qui non iratus, sed propter disciplinam aliquem casu perimit.

Si quis non iratus, sed propter disciplinam palmam
alicui dederit, et casu occiderit, sicut fieri solet, quantum
ad gratiam, innocens est, quia uoluntatem, non opus
requirit. Quantum autem ad legem, reus est, quia opera
querit. §. 1. Item si in persecutione uirgo fuerit obpressa,
repellitur lege, quia opus inspicit, non uoluntatem;
in gratia autem quasi uirgo suscipitur, quia non opera
querit, sed uoluntatem.
Gratian. Sicut ergo qui propter disciplinam casu homicidium
facit, quantum ad legem, reus est, quantum ad gratiam, innocens,
sic iste sacerdos, qui furore homicidium fecit, quantum
ad culpam, innocens est, quantum ad suscepti muneris executionem,
reus probatur. §. 1. His ita respondetur: Non omnia,
que ordinandum inpediunt, ordinatum deiciunt; non enim potest
ad sacerdotium prouehi qui aliquando insaniuit. Verumtamen,
si post sacerdotium furere ceperit, non ideo sacerdotio carebit,


nisi forte numquam ad sanae mentis offitium illum redire contingat.
Sicut de quodam episcopo Gregorius scribit in
registro ad Eleuterium Episcopum: "Quamuis triste sit nobis
etc." ut supra: "Longa inualetudine grauatus episcopus".

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Pro inpensis uero patrociniis Terraconensi Concilio
clerici munera exigere prohibentur, in quo sic statutum legitur:
[c. 10.]

C. I. Pro patrociniis inpensis clericus munera exigere non debet.

Obseruandum quoque decernimus, ne quis sacerdotum
uel clericorum more secularium iudicum pro inpensis
patrociniis munera audeat accipere, nisi in ecclesia
gratuito oblata, que non fauore muneris uideantur accepta,
sed collatione deuotionis illata. Quod si quesita probatur
accipere, ueluti exactor fenoris aut usurarum possessor
secundum statuta Patrum se nouerit degradandum.
Gratian. Hoc autem de illis intelligendum est, qui canonicam
uitam professi regulariter se uicturos proposuerunt. Generali
namque ecclesiae consuetudine receptum est et moribus approbatum,
ut clerici more aduocatorum patrocinia inpendant, et pro
inpendendis munera exigant, et pro inpensis suscipiant.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Tertio queritur, an ex mulieris confessione iste sit condempnandus?
In quo primum uidendum est, an mulier sacerdotem
accusare ualeat? Quod sacris canonibus omnino uidetur esse
prohibitum. Generaliter enim statutum est ex decretis Fabiani
Papae, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur,
qui sui ordinis non sunt, nec esse possunt. Mulieres
autem non solum ad sacerdotium, sed nec etiam ad diaconatum
prouehi possunt, unde nec sacerdotes accusare, nec in eos testificari
ualent. Legibus quoque cautum est, ut ob uerecundiam sui
sexus mulier apud pretorem pro alio non intercedat, nisi forte
suas uel suorum iniurias persequi maluerit. Hec autem, que
nec suas, nec suorum iniurias persequitur, ad hanc accusationem
admitti non debet. §. 1. Econtra qui iudicis personam gerere
ualet ab accusatoris offitio non remouetur. Mulieres autem in
ueteri testamento populum iudicasse, quicumque librum Iudicum
legerit ignorare non poterit. Non itaque ab accusatione remoueri
possunt quas etiam iudicis personam frequenter gessisse
constat, nec ulla serie diuinarum scripturarum ab accusatione
prohibentur. §. 2. His ita respondetur: In ueteri lege multa
permittebantur, que hodie perfectione gratiae abolita sunt. Cum
enim mulieribus permitteretur populum iudicare, hodie pro peccato,
quod mulier induxit, ab Apostolo eis indicitur uerecundari,
uiro subditas esse, in signum subiectionis uelatum caput habere.
Que ergo his omnibus uiro subiecta ostenditur, cui pro alio
postulare non conceditur, ad accusationem admittenda non uidetur.


§. 3. Econtra, quamquam passim et indifferenter ad accusationem
mulier non admittatur, sunt tamen quedam crimina,
quorum accusationem mulier subire non prohibetur.
Unde in libro Codicis [IX., tit. 1. l. 12.] Inp. Diocletianus
scribit, dicens:

[C. I.]

"De crimine, quod publicorum fuerit iudiciorum, mulieri accusare
non permittitur, nisi certis ex causis, id est si suam suorumque
iniuriam persequatur, secundum antiqui iuris statuta
tantum, de quibus specialiter eis concessum est, non exacta subscriptione.
Unde aditus preses prouinciae in primis examinabit
an tale sit crimen, cuius accusationem mulier subire non prohibetur".

[C. II.]

Item in libro Digestorum, Paulus libro II. de
adulteriis. [tit. de testibus, l. 18.]
"Ex eo, quod prohibet lex Iulia de adulteriis testimonium
dicere condempnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonium
dicendi in iudicio ius habere." Item de accusationibus
et inscriptionibus, lege 1.: §. 1. "Non est permissum mulieri
publico iudicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentum
liberorumque, et patroni et patronae, et eorum filii filiaeue,
nepotis neptisue mortem exequatur."

[C. III.]

Paulus libro 1. de adulteriis.
"Certis de causis concessa est mulieribus publica accusatio,
ueluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex
lege testimonium publicorum inuitae non dicant." §. 1.
Idem et in lege Cornelia testamentaria senatus statuit; sed et
de testamento paterni liberti uel materni mulieribus publico
iudicio dicere permissum est. §. 2. "Pupillis ex consilio tutorum
patris mortem, item pupillae aui sui mortem exequi, concessum
est lege testamentaria. Nam de patris quidem testamento
pupillis agere diuus Vespasianus permisit. Sed etsi non exhibeantur
tabulae, per interdictum possunt experiri." Codice
qui accusare possunt uel non, idem Augustus Dionisio:
"Uxor tua, si consobrini sui necem uindicandam existimat,
adeat presidem prouinciae." Digestis ad legem
Iuliam maiestatis, [lege 8.,] Papinianus libro 12. Responsorum:
§. 3. "In questionibus lesae maiestatis etiam mulieres
audiuntur. §. 4. Coniurationem Sergii Catilinae Iulia
mulier detexit, et M. Tullium consulem iudicium eius instruxit."
[Gratian.] Quecumque uero persona ad accusationem publicorum
iudiciorum uel lesae maiestatis admittitur, eadem accusationem
symoniae subire non prohibetur.
Unde in primo Codicis libro Inp. Leo Augustus Armasio,
Prefecto Pretorii:

C. IV. Lesae maiestatis, et publicorum iudiciorum, et symoniae accusatio equaliter proponatur.

Sane quisquis hanc sanctam et uenerandam antistitis
sedem pecuniae interuentu subisse, aut si quis, ut alterum
ordinaret uel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar
publici criminis et lesae maiestatis accusatione proposita, a
gradu sacerdotis retrahatur. Nec hoc solum deinceps
honore priuari, sed perpetuae quoque infamiae dampnari
decernimus, ut facinus quos par coinquinat et equat,
utrosque similis pena comitetur.
Gratian. Cum autem sacris canonibus accusationes omnino
submoueantur, quas leges seculi non asciscunt, e diuerso
uidentur admittendae que legibus seculi non prohibentur. Verum
hoc non infertur. Quicumque enim clericorum nuptias sacris
canonibus contrahere prohibentur, et legibus inperatorum. Non
autem consequenter omnium copulam leges admittunt, quorum
coniunctionem sacri canones non prohibent; legibus enim soli
cantores et lectores, canonibus autem etiam acoliti uxores ducere
possunt. Quamuis igitur sacris canonibus submoueantur accusationes,
quas leges seculi non asciscunt, non ideo consequenter
recipiuntur quascumque leges principum admittunt. §. 1. Sed
(sicut circa huius operis initium premissum est) tociens legibus
inperatorum in ecclesiasticis negociis utendum est, quociens sacris
canonibus obuiare non inueniuntur. Unde aut specialiter sacris
canonibus mulier ab accusatione lesae maiestatis et symoniae
ostendatur prohibita, aut premissis rationibus ad huiuscemodi
accusationem admittenda probatur. §. 2. Nec quisquam
distinguere querat, ad aliorum, non ad sacerdotum accusationem
in hoc casu symoniae mulieres esse admittendas. Cum enim generaliter
legibus hoc eis permissum inueniatur, nisi quis specialiter
aliqua lege hoc prohibitum ostenderit, eius distinctio locum non
habebit. Verum, cum contra regulas generales quedam crimina
specialiter excepta sint, in quibus mulieri accusare permittitur,
inter que fornicatio non numeratur, patet, quod huius accusatio
duppliciter infirmatur, et quia fornicationis crimen intendit, et
quia, dum de se confitetur, super alienum crimen ei credi non
oportet.
Unde Iulius Papa scribit, [in decretis, c. 18.,] dicens:

C. V. Rei professio aduersus quemlibet admitti non debet.

Nemini (preterquam de crimine maiestatis) de se
confesso super alienum crimen credi oportet, quoniam
eius atque omnis rei professio periculosa est, et admitti
aduersus quemlibet non debet.
Gratian. Quia ergo ista de se confitetur, super alienum
crimen ei credi non potest, sed contra eam sua confessio
interpretanda est.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod uero die dominico nec episcopo, nec presbitero causam


uentilare aliquam liceat in Terraconensi Concilio prohibetur
in quo sic statutum est: [c. 4.]

C. I Ministri ecclesiae die dominico causas uentilare non debent.

Nullus episcoporum aut presbiterorum uel clericorum
die dominico propositum cuiuscumque causae negocium
audeat uentilare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solempnia
peragant. Ceteris uero diebus, conuenientibus personis,
illa, que iusta sunt, habent licentiam iudicandi, excepto
criminali.

C. II. Sollempnibus diebus et ieiuniorum legitimorum secularia placita non agantur.

Item ex Concilio apud Erphesfurt, habito presente
Rege Heinrico.
Placita secularia dominicis diebus, uel aliis precipuis
festis, seu etiam in his diebus, in quibus legitima ieiunia
celebrantur, secundum canonicam institutionem minime
decreuimus fieri. Insuper etiam sancta sinodus decreuit,
ut nulla iudiciaria potestas licentiam habeat sua auctoritate
Christianos ad placitum bannire in supradictis diebus,
id est septem diebus ante natale Domini usque in
octauas epiphaniae, et a quinquagesima usque ad octauas
pascae, et septem diebus ante natiuitatem sancti
Iohannis Baptistae, quatinus adeundi ecclesiam orationibusque
uacandi liberius habeatur facultas.

C. III. De eodem.

Item Adrianus Papa. [in capitulis, c. 64.]
Nullus episcopus uel infra positus die dominico causas
iudicare presumat.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
Purgationem uero neganti prestandam, Stephanus scribit
Leoni, Thianensi Episcopo:

C. I. Diaconus, si de crimine conuinci non poterit, apud episcopum se ipsum secreto purificet.

De crimine sibi illato diaconus tuus uerissime fatebatur
se inmunem. Verumtamen si suspicio habetur, et
accusatores ydonei reperiuntur, et testes, quales sacri
canones sanciunt, accito tecum certo episcoporum numero
ueniant accusatores, uocetur et ipse Aldericus diaconus, et,
si negauerit, uentiletur causa canonice, et, si uel sponte confessus,
uel legitimis testibus fuerit approbatus, canonica
feriatur sententia. Quod si nec sponte confitetur, nec


accusatores et testes legitimi reperti fuerint, et mala fama
crebrescit, non publico examine, sed coram te, et aliquantis
reuerentissimis presbiteris et diaconibus tuae ecclesiae
secreto iuramento se purificet. Et deinceps boni
testimonii eum annuncia, et conpesce et conmone ecclesiae
tuae filios, ne sacerdotem Dei ulterius infamare presumant,
timentes, quod Cam maledictus est, qui uerenda
patris derisit.

C. II. Non est spoliandus presbiter uel diaconus, nisi sponte confessus aut legitime conuictus fuerit.

Item Nicolaus Salomoni Constantiensi Episcopo.
Presbiter aut diaconus, quem asseris crimina nolle
publice confiteri, sed uelle cum sacramento defendere se,
et si tamen notum sit episcopo esse scelus ipsius perpetratum,
non potest per aliquam penitenciam sacerdotali
uel diaconali offitio potiri. Sed mirandum, si ipse confessus
non fuerit, quomodo notum possit esse episcopo scelus
ab ipso perpetratum, nisi accusatore forte ydoneo per
testes ydoneos approbante. Unde si examinante episcopo
causam presbiteri uel diaconi non fuerit per testium approbationem
presbiter uel diaconus forte conuictus, non
est scelus episcopo legitime manifestum, nisi sua sponte
ipsum confiteatur. Quod nisi fecerit, interim non uidemus
suo debere presbiterum uel diaconum offitio priuari. Sola
ergo spontanea confessio, et canonicus numerus, uel
qualitas testium (decernentibus episcopis, et accusatore
quod obiecerat conprobante) clericum priuat proprio gradu.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero confessio cruciatibus extorquenda non
sit, Alexander Papa testatur, scribens omnibus orthodoxis:
[epist. I. cap. 2.]

C. I. Ministrorum confessio non sit extorta, sed spontanea.

Si sacerdotibus uel auctoribus ecclesiae quedam
scripturae quoquo modo per metum aut fraudem, aut per
uim extortae fuerint, uel, ut se liberare possint, quocumque
ab eis conscriptae aut roborate fuerint ingenio, ad
nullum eis preiudicium uel nocumentum ualere censemus,
neque ullam eos infamiam uel calumpniam, aut a suis
sequestrationem bonis umquam, Deo auctore et sanctis
apostolis eorumque successoribus, sustinere permittimus.
Confessio enim in talibus non conpulsa, sed spontanea
fieri debet. §. 1. Omnis enim confessio, que fit ex necessitate,


fides non est. §. 2. Confessio ergo in talibus
non debet extorqueri, sed sponte profiteri. Pessimum
enim est de suspicione aut extorta confessione quemquam
iudicare, cum magis cordis inspector sit Dominus, quam
operis. §. 3. Non potest autem humano condempnari
examine quem Dominus suo reseruauit iudicio. Si omnia
namque in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia
non haberent. Item: §. 4. Est etiam hoc perlatum ad
sanctam sedem (quod pudeo dicere, et non solum sacerdotali,
sed etiam omni Christiano nomini est inimicum), id
est quod nonnulli episcopos uel sacerdotes aut metu
conpellunt, aut ui extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas
confessionis suae in alteram partem, quam debeant, litteras
scribere, aut pro suarum non requisitione causarum,
aut (quod deterius est) alieni erroris sectae scripturas
facere, et propriis manibus roborare, et coram populis recitare
atque confiteri. Alios dicunt carceribus et ergastulis
retrudi, ut saltem his territi insidiis Domini sacerdotes,
suis faueant uoluntatibus. Item: §. 5. Confessio
uero in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet, ipso
testante, qui ait: "Ex corde procedunt homicidia, adulteria,"
et cetera, que sunt ad hec pertinentia. §. 6.
Nec tantum, attendenda sunt que fiant, quantum quo
animo fiant. §. 7. Amplius enim respicit Deus ad
cogitationes et spontaneas uoluntates, quam ad actus, qui
per simplicitatem aut necessitatem fiunt.

C. II. Auctoritas apostolica penitus illicita in irritum deducit iuramenta.

Item Nicolaus Papa Episcopis Galliae.
Auctoritatem uenerabilium predecessorum nostrorum
secuti, et nominatim beatissimi Papae et martiris Alexandri
a beato Petro quinti, ab omnibus iuramentis et cuiuscumque
modi obligationibus, quibus illi se coacti inpiorum uiolentia
obligauerant, absoluimus, et ne illa seruentur uetuimus
tam prefatum archiepiscopum Treuerensem, quam eius
prepositum, et omnes, qui tunc temporis capti se illis quoquo
modo obligauerunt, neque ullam eos proinde infamiam
uel calumpniam, aut a suis bonis sequestrationem umquam,
Deo auctore, et sanctis apostolis et nostris predecessoribus,
sustinere permittimus, sicut per Prophetam Dominus
dicit: "Dissolue colligationes inpietatis et cetera."
Quin etiam prefato fratri nostro, filiisque Treuerensis ecclesiae,
illiusque defensoribus hec in mandatis damus, ut
spirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illos
eorumque fautores insequantur, quousque cum integritate
possessiones, uel quecumque res ecclesiasticae hoc facto uel
quocumque pacto distractae sunt seu direptae reuocentur.
II. Pars. Gratian. A fidelitatis etiam iuramento Romanus


Pontifex nonnullos absoluit, cum aliquos a suis dignitatibus
deponit.
Unde Gelasius Papa Anastasio Inperatori:

C. III. Pontificalis auctoritas a iuramento fidelitatis nonnullos absoluit.

Alius item Romanus Pontifex, Zacharias scilicet regem
Francorum non tam pro suis iniquitatibus, quam pro
eo, quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et
Pipinum, Karoli inperatoris patrem, in eius loco substituit,
omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis absoluit.
Quod etiam ex frequenti auctoritate agit sancta
ecclesia, cum milites absoluit a uinculo iuramenti, quod
factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali
gradu deponuntur.

C. IV. Excommunicati uinculo fidelitatis non tenentur obnoxii.

Item Gregorius VII. Romanae Sinodo presidens dixit.
Nos, sanctorum predecessorum nostrorum statuta
tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento
constricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento
absoluimus, et ne sibi fidelitatem obseruent modis
omnibus prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem
ueniant.

C. V. Ante, quam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus seruare cogitur.

Item Urbanus II. Episcopo Vapicensi.
Iuratos milites Hugoni Comiti, ne ipsi, quamdiu excommunicatus
est, seruiant, prohibeto. Qui si sacramenta
pretenderint, moneantur, oportere Deo magis seruire
quam hominibus. Fidelitatem enim, quam Christiano
principi iurarunt, Deo eiusque sanctis aduersanti, et eorum
precepta calcanti, nulla cohibentur auctoritate persoluere.

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. Absque sinodali uero audientia sacerdotem dampnari,
in Spalensi Concilio, cui Ysidorus interfuit, [cap. 6.]
sic prohibetur:

C. I. Sine concilii examine presbiter uel diaconus non deiciatur.

Sexta actione conperimus, Fragitanum Cordubensis
ecclesiae presbiterum iniuste olim a pontifice suo deiectum,
et innocentem exilio condempnatum. Quem rursus ordini
suo restitutum esse, id denuo aduersus presumptionem


uestram decreuimus, ut iuxta sanctorum Patrum sinodalem
sententiam nullus uestrum sine concilii examine
quemlibet presbiterum uel diaconum deiciendum putet.
Nam multi sunt, qui indiscussos potestate tirannica,
non auctoritate canonica dampnant. Et sicut nonnullos
gratia fauoris sublimant ita quosdam odio inuidiaque
humiliant, et leui opinionis aura condempnant
quorum crimen non approbant. Episcopus enim sacerdotibus
ac ministris solus honorem dare potest, solus
auferre non potest. Si enim hi, qui in hoc seculo a
dominis suis honorem adepti sunt libertatis, in seruitutis
nexum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores tribunali
foro accusati fuerint, quanto magis hii, qui diuinis
altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur? Qui
profecto nec ab uno dampnari, nec uno iudicante poterunt
honoris sui priuilegio exui, sed, presentati sinodali
iudicio, quod omnino de illis canon preceperit oportet
diffiniri.

C. II. Causas clericorum episcopus non nisi cum senioribus ecclesiae audiat.

Item Gregorius Iohanni Episcopo Panormitano.
[lib. XI. epist. 49.]
Si quid igitur de quocumque clerico ad aures tuas
peruenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas,
nec te ad uindictam res accendat incognita, sed presentibus
ecclesiae tuae senioribus diligenter est perscrutanda
ueritas, et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio
culpam feriat delinquentis.

C. III. A quot episcopis presbiteri uel diaconi sunt audiendi.

Item ex Concilio Cartaginensi I. [c. 11.]
Si quis tumidus uel contumeliosus extiterit in maiorem
natu, uel aliquam causam habuerit, a tribus uicinis episcopis,
si diaconus est, qui arguitur, si presbiter est, a
sex, si episcopus, a duodecim consacerdotibus audiatur.
Uniuersi episcopi dixerunt: Contundi debet contumacia
et superbia in omnibus frangi. Causae uero pro personis
ab his statuto numero audiantur.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi II. [c. 10]
Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc
adicio secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si quis
episcopus (quod non optamus) fieri reatum aliquem
incurrerit, et si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos
congregare episcopos, ne in crimine maneat, a
duodecim episcopis audiatur, et a sex presbiter, et a
tribus diaconus, cum proprio suo episcopo.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 8.]
Si autem presbiteri uel diaconi fuerint accusati, adiuncto
sibi ex uicinis locis proprius episcopus legitimo numero
collegarum, quos ab eodem accusati petierint, id est
una secum in presbiteri nomine sex, in diaconi tres
qui ipsorum causas discutiant eadem dierum et
dilatione, et a communione remotionum, et discussione
causarum, inter accusatores et eos, qui accusantur, forma
seruata. Reliquorum uero clericorum causas etiam
solus episcopus loci agnoscat et finiat.
II. Pars. Gratian. Solus autem ad exclusionem aliorum
episcoporum, non suorum clericorum dicitur, sine quorum presentia
eius sententia irrita erit.
Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 23.] legitur.

C. VI. Absque clericorum presentia episcopus nullius causam audiat.

Episcopus nullius causam audiat absque presentia
suorum clericorum; alioquin irrita erit sententia episcopi,
nisi presentia clericorum firmetur.

C. VII. Nisi in sinodo canonice uocati sacerdotes dampnari non possunt.

Item ex Concilio Spalensi II. [c. 6.]
Episcopus sacerdotibus ac ministris solus honorem dare
potest, sed solus auferre non potest. Si enim hii, qui in
seculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt, in
seruitutis iugum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores
ac presides tribunali foro fuerint accusati, quanto


magis hii, qui diuinis altaribus consecrati, honore ecclesiastico
decorantur? Qui profecto nec ab uno dampnari, ne
uno iudicante poterunt honoris sui priuilegiis exui, se
presentati sinodali iudicio, quid canon de illis preceperit
diffiniri.

QUESTIO VIII.

GRATIANUS.
De ultima uero questione sic statutum est in Concilio Neocesariensi:
[c. 9. et 10.]

C. I. Presbiter, qui confitetur, se ante ordinationem corporaliter lapsum, postea non offerat.

Qui admiserit corporale peccatum, et hic postea
presbiter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem
suam peccauerit, non quidem offerat, maneat
autem in aliis offitiis propter eius studii utilitatem. Cetera
uero, peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione priuari.
Quod si de his non fuerit confessus, nec aliquibus
potest manifeste conuinci, huic ipsi potestas de se est
conmittenda. Similiter et diaconus, si in eodem culpae
genere fuerit inuolutus, sese a ministerio cohibebit.

C. II. Deseruientes altario si carnis fragilitate deliquerint, episcopi arbitrio subiacebunt.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 5.]
Hii, qui altario Dei deseruiunt, si subito in flenda
fragilitate carnis corruerint, et Deo respiciente digne penituerint,
ita ut mortificato corpore cordis contriti Deo sacrificium
offerant, maneat in potestate pontificis uel ueraciter
afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiore
tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic
offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora
offitia ulterius promoueri. Quod si iterato uelut canes ad
uomitum reuersi fuerint, non solum dignitate offitii careant,
sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu, non
percipiant.

C. III. Ex ministris ecclesiae geniti in seruitutem eiusdem deuocentur.

Item ex Concilio Tolletano IX. [c. 10.]
Cum multae super innocentiam ordinis clericorum
hactenus emanauerint sententiae Patrum, et nullatenus ipsorum


formari quiuerit correctio morum, usque adeo sententiam
iudicantium protraxere conmissa culparum, ut non
tantum ferretur ultio in actores scelerum, uerum
etiam in progeniem dampnatorum. Ideoque quilibet
ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps uel ex ancillae
uel ex ingenuae detestando conubio in honore constituti
filios procreauerint, illi quidem, ex quibus geniti probabuntur,
canonica censura dampnentur; proles autem,
aliena pollutione nata, non solum hereditatem numquam
accipiet, sed etiam in seruitute eius ecclesiae, de cuius
sacerdotis uel ministri ignominia nati sunt, iure perhenni
manebunt.

C. IV. Qui confitetur se ante ordinationem peccasse non sacrificet; conuictus autem deponatur.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 35.]
Si quis presbiter ante ordinationem peccauerit non
offerat, sed tantum pro religione nomen presbiteri portet.
Si autem non ipse confessus fuerit, sed ab alio publice conuictus,
nec hoc ipsum habeat ut nomen presbiteri portet.
Similiter et de diaconibus obseruandum est, ut, si
ipsi confessi fuerint, ordinem subdiaconi accipiant.

C. V. De manu sacerdotis, qui ab ecclesia tolleratur, licite sacramenta sumuntur.

Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 71.]
Sciscitantibus uobis, si a sacerdote, qui fuerit conprehensus
in adulterio, siue de hoc sola fama respersus
est, debeatis communionem suscipere, necne? respondemus:
Non potest aliquis, quantumcumque pollutus sit, sacramenta
diuina polluere, que purgatoria cunctarum contagionum
existunt. Qualiscumque enim sacerdos sit, que
sancta sunt coinquinari non possunt. Idcirco ab eo, usquequo
episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda
est, quoniam mali bona ministrando se tantummodo
ledunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum
prestat, aliis uero lumen in tenebris administrat, et
unde aliis commodum exhibet inde sibi dispendium prebet.
§. 1. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi
misteria, quoniam omnia in fide Christi purgantur.
Fides enim est, que uincit hunc mundum, et quia non
danti, sed accipientis sit, dicente B. Ieronimo: "Ad
credendum omni animae baptismum perfectum esse
et in omni sacerdote corpus est perfectum." Qui rursus
sacrae scripturae concordans ait: "Prius, quam audias,


ne iudicaueris quemquam," atque ante probationem accusationis
illatae neminem a communione tua suspendas, quia
non statim qui accusatur reus est, sed qui conuincitur criminosus.

CAUSA XVI.

GRATIANUS.
Quidam abbas habebat parrochitanam ecclesiam; instituit
ibi monachum, ut offitium celebraret populo; possedit eam per
quadraginta annos sine aliqua interpellatione; tandem querela
aduersus abbatem mouetur a clericis baptismalis ecclesiae, in
cuius diocesi parrochitana ecclesia illa consistebat. (Qu. I.)
Hic primum queritur, utrum monachis liceat offitia populis celebrare,
penitenciam dare et baptizare? (Qu. II.) Secundo, si
contigerit eos capellas habere episcopali beneficio, an ab eis sint
instituendae, an ab episcopis? (Qu. III.) Tertio, an iura ecclesiarum
prescriptione tollantur? (Qu. IV.) Quarto, si ecclesia
aduersus ecclesiam prescribat, an etiam monasterium aduersus
ecclesiam prescribere possit? (Qu. V.) Quinto, si capellam in
suo territorio edificatam iure territorii sibi uendicare ualeat?
(Qu. VI.) Sexto, si archipresbiter uel episcopus sua auctoritate,
non iudiciaria sententia capellam illam inrepserit, an cadat a
causa, ut ecclesia, cui presidet, non ultra habeat ius reposcendi
quod suus pastor illicite usurpauit? (Qu. VII.) Septimo queritur,
si laici capellam illam tenebant (ut quibusdam moris est)
et in manibus abbatis eam refutauerint, et ordinandam tradiderint,
an consensu episcopi et clericorum abbas possit eam
tenere?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod monachi offitia populis celebrare non possint,
multis auctoritatibus probatur, quarum prima est illa sanctae
Nicenae Sinodi, qua dicitur:

C. I. Monachorum conuersatio ab omnibus debet esse discreta.

Placuit omnibus residentibus in sancta Nicena sinodo,
ut monachorum conuersatio et uita secundum ethimologiam
nominis ab omnibus discrepet. Monachus enim grece,
latine singularis, unde monachum per omnia singulariter
agere oportet. Quamobrem firmiter et insolubiliter
omnes precipimus, ut aliquis monachus penitenciam nemini
tribuat, nisi inuicem, ut iustum est; mortuum non sepeliat,
nisi monachum in monasterio secum conmorantem,
uel si fortuitu quemquam aduenientium fratrum ibi mori
contigerit.

C. II. Monasterii districtionem et ecclesiasticum ministerium quilibet simul tenere non potest.

Item Gregorius Iohanni, Rauennati archiepiscopo.
[lib. IV. epist. 1.]
Nemo potest ecclesiasticis obsequiis deseruire, et in


monachica regula ordinate persistere, ut ipse monasterii
districtionem teneat, qui cottidie in monasterio ecclesiastico
cogitur permanere.

C. III. Monachi, qui ad clericatum promouentur, a priori proposito discedere non debent.

Item Innocentius. [ad Victricium, ep. II. c. 10.]
De monachis, qui diu morantes in monasteriis si
postea ad clericatus ordines peruenerint, statuimus,
non debere eos a priori proposito discedere.
Gratian. Si ergo, sicut Innocentius diffinit, a suo proposito
eis discedere non licet, et, sicut Gregorius testatur, in monastica
regula deuote persistere et ecclesiasticis obsequiis simul deseruire
non possunt: patet, quod parrochitanis ecclesiis monachi prefici
non possunt.

C. IV. Monachus non habet docentis offitium sed plangentis.

Item Ieronimus ad Riparium et Desiderium.
Monachus non doctoris, sed plangentis habet offitium,
qui uel se, uel mundum lugeat, et Domini pauidus
prestoletur aduentum.

C. V. In populari frequentia monachi esse non debent.

Idem ad Paulinum. [de institutione monachi,
epist. XIII.]
Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid
facis in urbibus, que utique non sunt solorum habitacula,
sed multorum? Et infra: §. 1. Habeto simplicitatem columbae,
ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam,
ne aliorum subplanteris insidiis. Non multum distat in uicio
uel decipere posse uel decipi. Christianum, quem senseris
tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem, excepta
elemosina, que indifferenter omnibus patet, institorem potius
habeto quam monachum. Preter uictum, et uestitum,
et manifestas necessitates nichil cuiquam tribuas, ne filiorum
panes canes comedant.

C. VI. Monachus pascitur, clerici pascunt.

Idem ad Eliodorum episcopum.
Alia causa est monachi, alia clerici. Clerici
oues pascunt: ego pascor; illi de altari uiuunt: michi
securis quasi ad radicem infructuosae arboris ponitur, si
munus ad altare non defero. §. 1. Michi sedere ante presbiterum
non licet. Illi, si peccauero, licet me tradere
satanae in interitum carnis, ut spiritus sit saluus in die
Domini.

C. VII. Non licet aliquid monachis agere sine presbiterorum consilio.

Idem ad Rusticum.
Ecclesia habet senatum cetum presbiterorum, sine
quorum consilio nichil monachis agere licet. Roboam
filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia audire noluit
presbiteros suos. Senatum quoque Romani habebant,


quorum consilio cuncta agebant, et nos habemus senatum
nostrum cetum presbiterorum.

C. VIII. Secundum ethimologiam nominis monachus solitariam uitam ducat.

Item Eugenius Papa.
Placuit communi nostro concilio, ut nullus monachorum
pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu
presumat, neque penitenciam dare, neque filium de baptismo
accipere, neque baptizare, neque infirmum uisitare, neque
mortuum sepelire, neque ad ecclesiam transire secularem,
neque qualibuscumque negociis sese inplicare; sit
claustro suo contentus, quia sicut piscis sine aqua caret
uita, ita sine monasterio monachus. Sedeat itaque solitarius,
et taceat, quia mundo mortuus est, Deo autem
uiuit. §. 1. Agnoscat nomen suum, MONOS enim grece,
latine unus: AGOS grece, latine tristis. Unde
dicitur monachus, id est unus tristis. Sedeat igitur tristis,
et offitio suo uacet.

C. IX. Absque episcoporum consensu episcopalia iura monachi non usurpent.

Item Pascalis II. Victori, Bononiensi Episcopo.
Peruenit ad nos, unde ualde miramur, quod quidam
monachi et abbates in parrochia uestra contra sanctorum
patrum decreta episcopalia iura et offitia sibi arroganter
uendicant uidelicet penitenciam, remissionem peccatorum,
reconciliationem, decimas, et ecclesias, cum absque proprii
episcopi licentia uel apostolicae sedis auctoritate hoc
nullatenus presumere debeant, sicut in Calcedonensi concilio
a sanctis Patribus de huiusmodi cautum est et sub anathematis
uinculo monachis omnibus prohibitum. Mandamus
itaque dilectioni tuae, ut eos conuenias, et ne talia deinceps
presumant omnino prohibeas.

C. X. De eodem.

Item Calixtus Papa. [II.]
Interdicimus etiam abbatibus et monachis publicas penitencias
dare, infirmos uisitare, et unctiones facere, et publicas
missas cantare. Crisma et oleum, consecrationes altarium,
ordinationes clericorum ab episcopis accipiant, in quorum
parrochiis manent.

C. XI. Monachi intra claustra morantes clericorum offitia exterius non administrent.

Item Alexander II.
Iuxta Calcedonensis tenorem optimi concilii monachis
quamuis religiosis ad normam S. Benedicti intra
claustrum morari precipimus; uicos, castella, ciuitates
peragrare prohibemus, a populorum predicatione omnino
cessare censuimus, nisi forte quis, de suae animae salute
sollicitus, ut eorum habitum assumat eos intra claustrum
consulere uoluerit.

C. XII. Monachi, qui sunt in ciuitatibus, episcopo debent esse subiecti.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 4.]
Qui uere et pure solitariam eligunt uitam digni sunt
conuenienti honore. §. 1. Eos uero, qui per singulas
ciuitates seu possessiones in monasteriis sunt, placet
nobis episcopo subiectos esse, et quieti operam dare,
atque obseruare ieiunia et orationes, in locis, in quibus
semel se Deo deuouerint, permanentes, et neque communicare
ecclesiasticas, neque seculares aliquas
attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi
forte iubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius ciuitatis
episcopo. Et neminem seruorum suscipi in monasterium,
ut sit cum eis monachus, nisi cum domini proprii
licentia. Pretereuntem uero hec decreuimus extra communionem
esse, ne nomen Domini blasphemetur. §. 2. Conuenit
uero ciuitatis episcopo curam et sollicitudinem
necessariam monasteriis exhibere.
Gratian. His ita respondetur: Auctoritas illa Nicenae
sinodi prohibet monachos de monasteriis exire, et per capellas
sepulturas mortuorum celebrare, confluere uidelicet more clericorum
ad cuiuslibet exequias celebrandas. Ceterum si apud
monasterium aliquis semetipsum tumulari uoluerit, non est prohibendus.
Unde Gregorius scribit Iohanni, Episcopo de urbe ueteri:
[lib. I. epist. 12.]

C. XIII. Missae celebrari, et mortui sepeliri in monasterio non prohibeantur.

Agapitus abbas monasterii S. Georgii insinuauit nobis,
plurima se a uestra sanctitate grauamina sustinere, quod
in eodem monasterio missas prohibeas celebrari, mortuos
etiam interdicas sepeliri. A qua inhumanitate uos
hortamur suspendi, et sepeliri ibidem mortuos, missas
celebrari, nulla ulterius habita contradictione permittas.

C. XIV. Non sunt cassandae piae uoluntates defunctorum.

Idem Caralitano Episcopo Venerio. [lib. III. ep. 9.]
Ammonere te uolumus, ne piae defunctorum
uoluntates tua (quod absit) remissione cassentur.

C. XV. Testatoris arbitrium seruari oportet.

Item Gelasius.
Consideratio ecclesiasticae utilitatis hoc postulat, ex
iusta dispensatione testatoris seruandum arbitrium.

[C. XVI.]

Item ex Concilio Triburiensi. [c. 15.]
Ubicumque facultas rem et oportunitas temporum


suppetit, etc. Sicut in eodem capite supra legitur in causa
eorum, qui de diocesi ad diocesim transierunt.
Gratian. Ecce his auctoritatibus patet, quod, si quis apud
monasterium sepulturam sibi eligere uoluerit, libere a monachis
potest sepeliri. Unde liquido colligitur prohibitionem illam
Nicenae sinodi propter inprobitatem circumuagantium factam
esse.
Unde in Calcedonensi Concilio [c. 23.] dicitur:

C. XVII. Monachi, qui sine licentia episcopi uagantur, ad propria loca redire cogantur.

Quidam monachi nichil habentes sibi iniunctum a proprio
episcopo, interdum uero etiam illi, qui ab eo fuerant
excommunicati, ueniunt ad ciuitatem Constantinopolitanam,
et in ea perturbationes tranquillitati ecclesiasticae
inferunt, et diuersorum domos corrumpunt. Statuit igitur
hec sancta sinodus, hos primum conmoneri,
ut exeant de regia ciuitate; demum eos inuitos deici,
ac per defensorem conpelli, ut ad sua loca perueniant.

C. XVIII. Monachi circumuagantes per defensorem sunt conpellendi.

Item Pelagius Papa Paulino Solitario.
Probinum Sabariae, et Milianum atque Probianum,
uel alios pseudomonachos Iohanni defensori precipimus
ut eos debeat detinere, quatinus, si quam desiderant
suae contentionis rationem cognoscere, ad nos ut
informentur debeant exhiberi. Certe si sola obstinatione
ab ecclesiastico corpore sunt scissi, in Reatina (sicut petisti)
insula ut exulentur, predicto defensori duximus iniungendum.

C. XIX. Nullus monachus preter Domini sacerdotes audeat predicare.

Item Leo Papa. [ad Theodoritum, Episcopum Cypri,
epist. LXI. al. LXIII.]
Adicimus illud etiam, quod nobis propter inprobitatem
quorumdam monachorum religionis uestrae
uerbo mandastis per uicarios nostros, hoc specialiter
statuentes, ut preter Domini sacerdotes nullus audeat
predicare, siue monachus siue laicus ille sit, qui cuiuslibet
scientiae nomine glorietur.
Gratian. Ecce in hoc capitulo et uicium est expressum,
et generali constitutione euacuatum. Quod uero penitenciam dare
prohibeatur, inde est, quod nulli sacerdotum licet parrochianum
alterius ligare uel soluere. Monachi autem, et si in dedicatione
sui presbiteratus (sicut et ceteri sacerdotes) predicandi,
baptizandi, penitenciam dandi, peccata remittendi, beneficiis ecclesiasticis


perfruendi rite potestatem accipiant, ut amplius et perfectius
agant ea, que sacerdotalis offitii esse sanctorum Patrum
constitutionibus conprobantur: tamen executionem suae potestatis
non habent, nisi a populo fuerint electi, et ab episcopo cum consensu
abbatis ordinati. Ecclesiasticas uero atque seculares actiones
attractare prohibentur, ut non presumant sibi patrocinia
causarum, nisi ab episcopo conmoniti fuerint, nec secularibus
causis occupentur, ut resideant cognitores dirimendarum litium.
Unde Pelagius scribit Antoninae Patriciae,
et Deciae:

C. XX. Monachus defensor fieri non debet.

De presentium portitore, quod defensor factus non est,
nulla uobis animi molestia sit, quia satis ualde amarissimum
habeo de isto proposito ad illud offitium homines
deduci, in quo nullo modo que a monachis Deo
promissa sunt ualeant adinpleri. Omnimoda enim est illius
habitus et istius offitii diuersitas. Illic enim quies, oratio,
labor manuum: at hic causarum cognitio, conuentiones,
actus, publica litigia, et quecumque uel ecclesiastica instituta,
uel supplicantium necessitas poscit. Faciat autem
Deus, ut tales sint hii, qui uel a nobis in isto habitu
nutriuntur, uel in monasteriis crescunt, ut prouecta etate et
probata uita non ad litigiorum offitia, sed ad sacerdotium
ualeant promoueri.
Gratian. Gelasius tamen (sicut in tractatu de promotionibus
clericorum inuenitur) in capitulo illo: "Monachus
nouicius, etc." permittit illos ex dispensatione defensores fieri.
II. Pars. Quod uero sacerdotalium offitiorum potestatem
habeant, testatur Ambrosius, dicens:

C. XXI. Clericorum offitia celebrare monachi presbiteri non prohibeantur.

Doctos ac probos monachos, presbiterii honore dedicatos,
predicare, baptizare, penitenciam dare, debita
miseris relaxare, decimarum, primiciarum, oblationum
uiuorum et mortuorum portione iusta perfrui debere,
moderata dispensatione conmendamus, ut, iuxta Apostolum
de altario, cui seruiunt, uiuentes, per obsequium
dominicae plebis panem et uinum inmaculata benedictione
transforment in corpus et sanguinem Domini nostri Iesu
Christi.

C. XXII. Beneficiis ecclesiasticis monachus libere perfruatur presbiter.

Item Innocentius Papa.
Si monachus ad clericatum promoueatur, beneficia ei
pleniter, et annonae, et decimae donentur absque ulla minoratione
et dilatione, ut, quanto melius possit iuxta possibilitatem


quando necessitas extiterit, ad opera ecclesiastica
et ipsam restaurandam ecclesiam adiutorium
faciat.

C. XXIII. De eodem.

Item Gregorius.
Moderamine apostolicae auctoritatis decernimus, ut
monachi, si presbiterii honore dedicati sunt, cum ligandi
soluendique potestate decimarum, primiciarum, oblationum,
donationum, que fiunt pro uiuis et defunctis, portionem
iusto canone ad suam proximorumque utilitatem merito
perfectioris iustitiae non minus quam ceteri sacerdotes
laudabiliter sibi uendicent.

C. XXIV. Clericorum offitia monachi presbiteri libere administrent.

Idem.
Ex auctoritate huius decreti (quod apostolico moderamine
et pietatis offitio a nobis est constitutum) sacerdotibus
monachis apostolorum figuram tenentibus liceat predicare,
baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare,
penitenciam inponere, atque peccata soluere.

C. XXV. Monachi presbiterii honore decorati potestatem habent ligandi et soluendi.

Item ex decreto Bonifatii Papae.
Sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem,
zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati,
asserentes monachos, quia mundo mortui sunt et Deo uiuunt,
sacerdotalis offitii potentia indignos, neque penitenciam,
neque Christianitatem largiri, neque absoluere
posse per sacerdotalis offitii diuinitus sibi iniunctam potestatem.
Sed omnino labuntur. §. 1. Neque enim
B. Benedictus, monachorum preceptor almificus, huiuscemodi
rei aliquo modo fuit interdictor, sed eos secularium
negociorum edixit expertes fore tantummodo.
Quod quidem apostolicis documentis, et omnium sanctorum
Patrum institutis non solum monachis, sed etiam canonicis
magnopere inperatur. "Nemo enim militans
Deo inplicat se negociis secularibus." §. 2. Tantorum igitur
Patrum instituti exemplis (quibus periculosissimum
est refragari) credimus a sacerdotibus monachis
ligandi soluendique offitium Deo operante digne administrari,
si eos digne contigerit hoc ministerio sublimari.
§. 3. Decertantes igitur monachicae professionis
presbiteros sacerdotalis potentiae arcere offitio,
omnimodo precipimus, ut ab huiuscemodi ausibus reprimantur
in posterum, quia quanto magis quisque est
celsior tanto illis erit potentior.
Gratian. His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur,
monachos posse penitenciam dare, baptizare, et cetera sacerdotalia


offitia licite administrare. Quod uero populi electione, episcoporum
institutione, et abbatis consensu potestatem suam
exequi ualeant, Ieronimi, Gelasii et Gregorii auctoritate
probatur.
Ait enim Ieronimus ad Rusticum Monachum:
[epist. IV.]

C. XXVI. Digne in monasterio uiuens per populi electionem ad clericatum poterit promoueri.

Sic uiue in monasterio, ut clericus esse merearis.
§. 1. Multo tempore disce que postmodum doceas, et
inter bonos semper sectare meliores. Quod si populus
uel episcopus te in clericum elegerit, age ea, que clerici
sunt.

C. XXVII. In ordinem clericatus promoueri monachi possunt.

Idem ad eundem. [eadem epistola superius]
Si clericatus titillat desiderium, discas quod possis
docere, et rationabilem hostiam offeras Deo, ne miles
ante quam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. §. 1.
Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris,
et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam
dicere. Habeant illi ordinem suum et gradum, quem si
tenueris, quomodo in eo tibi uiuendum sit editus ad Nepocianum
liber docere te poterit. §. 2. Nunc monachi cunabula
moresque discutimus, et eius monachi, qui liberalibus
studiis eruditus in adolescentia iugum Christi collo suo
inposuit. Primumque tractandum est, utrum solus, an cum
aliis in monasterio uiuere debeas. Michi placet, ut habeas
sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque
doctore ingrediaris uiam, quam numquam ingressus
es.

C. XXVIII. In loco, quo abbas iudicauerit, monachus eligatur, et ab episcopo sacerdos ordinetur.

Item Gelasius Papa.
Si quis monachus fuerit, qui uenerabilis uitae merito
sacerdotio dignus preuideatur, et abbas, sub cuius inperio
regi Christo militat, illum fieri presbiterum petierit,
ab ipso debet eligi, et in loco, quo iudicauerit, ordinari,
omnia, que ad sacerdotii offitium pertinent, uel populi
uel episcopi electione prouide ac iuste acturus.

C. XXIX. Tempore maturitatis ecclesiasticis monachi promoueantur ordinibus.

Item Siricius Papa. [ad Himerium, ep. I. c. 13.]
Monachos quoque, quos morum grauitas et uitae ac
fidei institutio sancta conmendat, clericorum offitiis aggregari
et optamus et uolumus, ita, ut qui intra tricesimum
annum etatis sunt digni in minoribus, per gradus


singulos crescentes tempore promoueantur ordinibus,
et sic ad diaconatus uel presbiterii insignia maturae etatis
consecratione perueniant nec saltu ad episcopatus
culmen ascendant nisi in his eadem, que singulis dignitatibus
superius prefiximus, fuerint tempora custodita.

C. XXX. Ecclesiastica offitia nec auida elatione monachi suscipiant, nec blandiente desidia respuant.

Item Augustinus ad Eudoxium. [ep. LXXXI.]
Vos autem fratres exhortamur in Domino, ut propositum
uestrum custodiatis, et usque ad finem perseueretis,
ac si qua opera uestra mater ecclesia desiderauerit,
nec elatione auida suscipiatis, nec blandiente
desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis Deo, cum
mansuetudine portantes eum, qui uos regit, qui dirigit
mites in iudicio, qui docet mansuetos uias suas. Nec uestrum
ocium ecclesiae necessitatibus preponatis, cui parturienti
si nulli boni ministrare uellent, quomodo nasceremini
non inueniretis.

C. XXXI. Gelasius quendam Rufinum monachum iubet sacerdotem fieri, et in quadam basilica ordinari.

Item Pelagius Papa Bono Episcopo Sauinati.
In parrochia tua, basilica S. Laurentii, que in possessione
filii et consiliarii nostri uiri magnifici Theodori fundata
est, offitium presbiteri deesse cognouimus. Et quia prefatus
filius noster nobis retulit, inuenisse se Rufinum
quendam monachum, olim sibi uita et moribus conprobatum,
et hunc postulat ibi presbiterum consecrari
(quod subito fieri nos prerogata obseruantia non adquieuimus),
ideoque dilectio tua his acceptis sabbato
ueniente faciat eum diaconum, et, si Deus uoluerit et
uixerimus, mediana ebdomada presbiterum faciemus,
quatinus superueniente pascali festiuitate sacra misteria
in memorata basilica a persona conpetenti ualeant adinpleri.

C. XXXII. Qui de clerico monachus efficitur proprio episcopo ordinante poterit eligi et consecrari.

Item Gregorius in Registro.
Si quos a clericatu in monachicam conuersationem
uenire contigerit, si talis uitae monachus fuerit, ut
episcopus, cui ante militauerat, eum dignum sacerdotio
preuideat, in loco, quo iudicauerit, eligi poterit et ordinari.

C. XXXIII. Sine testimonio abbatis ad clericatus offitium monachi non eligantur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 27.]
Monachi uagantes ad offitium clericatus (nisi eis testimonium


abbas suus dederit), nec in parrochiis, nec in ciuitatibus
ordinentur. §. 1. Si enim necesse fuerit
clericum de monachis ordinari, cum consensu et uoluntate
abbatis presumat episcopus.

C. XXXIV. Cum abbatis uoluntate monachi ordinentur, quos pro utilitate ecclesiae episcopus ordinare uoluerit.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 3.]
Cum pro utilitate ecclesiae aliquos monachorum in
clericatus offitio episcopus probauerit promouendos,
cum abbatis uoluntate debent ordinari. Ea uero, que in
iure monasterii de facultatibus offeruntur, in nullo diocesiana
lege ab episcopis contingantur.

C. XXXV. Sine abbatis inperio ecclesiastica non presumant celebrare ministeria monachi.

Item ex Concilio Terraconensi. [c. 11.]
Monachi a monasterio foras egredientes ne aliquod
ministerium ecclesiasticum presumant agere prohibemus,
nisi forte cum abbatis inperio. Similiter, ut nullus eorum,
id est monachorum, forensis negocii susceptor uel executor
existat, nisi id quod monasterii exposcit utilitas,
abbate sibi nichilominus inperante.

C. XXXVI. Ad clericatus miliciam non eligantur desertores monasteriorum.

Item Augustinus ad Aurelium. [ep. LXXVI.]
Legi epistolam benignitatis tuae de Donato et fratre
eius, et quid responderem diu fluctuaui. Sed tamen etiam
atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus
nutriendis in Christo seruimus, nichil mihi aliud occurrere
potuit, nisi non esse uiam dandam seruis Dei, ut se
facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores.
Etenim ipsis facilior lapsus, et ordini
clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum
ad miliciam clericatus eligantur, cum ex
his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores
atque meliores in clerum assumere soleamus, nisi
forte (sicut uulgares dicunt) malus coraula bonus simphoniacus
est; ita idem ipsi uulgares de nobis iocabuntur,
dicentes: malus monachus bonus clericus est.
Nimis dolendum est, si ad tam ruinosam superbiam
monachos subrigimus, et tam graui contumelia clericos
dignos putamus, in quorum numero sumus, cum etiam
aliquando bonus monachus uix bonum clericum faciat, si
adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria,
aut personae regularis integritas. Sed de istis
credo arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra uoluntate
(ut suis potius conregionalibus utiles essent) de monasterio


recessissent. Sed falsum est; sponte abierunt
sponte deseruerunt, nobis, quantum potuimus, pro eorum
salute renitentibus.
III. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus monstratur,
quod monachi, qui a populo sunt electi et ab episcopo
cum consensu sui abbatis sunt ordinati, legitime potestatem suam
exequi ualent. Illud uero Gregorii: "Nemo potest ecclesiasticis
obsequiis deseruire, etc." de illis intelligendum est, qui,
in numero cardinalium uel episcoporum ordinati, monasterii sui
dispensationem sibi reseruare contendunt.
Unde idem Gregorius scribit Mariniano Episcopo
Rauennati: [lib. VI. epist. 40.]

C. XXXVII. Pro abbatis uel monachi promotione monasteria non grauentur.

Ne pro cuiuslibet monachi aut abbatis promotione
onus aliquod fortasse monasteria sustineant, studendum
nobis est, ut, si quispiam monachorum ex quocumque
monasterio ad clericatus offitium uel ordinem sacrum
accesserit, non ibi aliquam ulterius habeat potestatem.

C. XXXVIII. Qui ecclesiis quoquomodo militant abbates esse non possunt.

Idem Maximiano Siracusano Episcopo. [lib. III.
epist. 11.]
Presbiteros, diaconos, ceterosque cuiuslibet ordinis
qui ecclesiis quoquo modo militant, abbates per monasteria
esse non permittas; sed aut admissa clericatus milicia
monachicis non promoueantur ordinibus, aut, si
in abbatis loco permanere decreuerint, clericatus nullatenus
permittantur habere miliciam. Satis enim incongruum est,
si, cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis
non possit explere, ad utrumque uideatur ydoneus.
Gratian. Hoc uel generaliter, uel speciali priuilegio dictum
potest intelligi, sicut etiam de quodam monasterio in registro
Gregorii legitur hoc modo:

C. XXXIX. De quodam senodochio, cuius abbas ad episcopatum eligi prohibetur.

Hinc est etiam, quod senodochium seu monasterium,
quod in eodem Francorum regno constitutum est, quia per
ambiciones et contenciones quorumdam non canonice tractabatur,
a peruersitate malorum liberare cupiens precepit, ut
sine regali prouidentia, et monachorum electione nullus
ibi abbas aliqua umquam subreptione introduceretur. Precepit
etiam, ut eiusdem monasterii abbas numquam ad episcopatum
eligeretur, ne forte occasione episcopatus abbatia
aliquid detrimenti pateretur. Quod priuilegium ita est illius
ecclesiae, ut communem legem regibus uel abbatibus omnino
dare non possit. Non enim quod uni singillatim conceditur
statim omnibus conuenit.
Gratian. Superiori auctoritate non prohibentur abbates
sacerdotes fieri, cum B. Benedictus iubeat abbatem fratribus


egredientibus et regredientibus benedictionem dare, quod non est
nisi sacerdotum. Lectionem quoque euangelii similiter ad legendum
abbati tribuit, quam subsequenti oratione legere similiter
sacerdotalis offitii est. Sed tales sacerdotes uel diacones fieri
prohibet, qui in ecclesiastica milicia cogantur iugiter permanere.
§. 1. Item illud Ieronimi ad Riparium et Desiderium:
"Monachus non doctoris, sed plangentis offitium habet," et ad
Eliodorum: "Alia causa est monachi, alia clerici," et ad
Rusticum: "Sine consilio presbiterorum monachis nichil agere
licet," non ita generaliter intelligendum est, ut nulli monachorum
liceat docendi offitium assumere, ne B. Gregorium, aut
Augustinum Anglorum episcopum, beatum quoque Martinum,
innumeros etiam, quos de monachica conuersatione ad summum
sacerdotii gradum scriptura testatur esse promotos, cogamur
negare offitium docendi habuisse, aut in die consecrationis suae
asseramus eos a proposito priori discessisse, quod (ut Innocentius
testatur) nulli facere licet. Voluit ergo Ieronimus distinguere
inter personam monachi et clerici, ostendens quid cuique ex proprio
offitio conueniat. §. 2. Aliud enim conuenit cuique ex eo,
quod monachus est: aliud ex eo, quod clericus est. Ex eo,
quod monachus est, sua et aliorum peccata deflendi habet offitium:
ex eo, quod clericus, docendi et pascendi populum. §. 3. Monachos
autem usque ad tempus Eusebii, Zosimi et Siricii,
monachos simpliciter, et non clericos fuisse, ecclesiastica testatur
ystoria. Idem etiam Ieronimus refert, monachos Scithiae conuenisse
in unum, ut sacerdotem sibi inuenirent, qui eis missarum
solempnia celebraret.

C. XL. Omnes clerici uel monachi tutelae inmunitatem habere debent.

Item Leo Augustus. [lib. I. Codicis, de Episcopis et
Clericis, lege 51.]
Generaliter sanccimus, omnes uiros reuerentissimos
episcopos, nec non presbiteros seu diaconos et subdiaconos,
et precipue monachos, licet non sint clerici, inmunitatem
ipso iure omnis habere tutelae, siue testamentariae
siue legitimae, siue datiuae, et non solum tutelae esse eos
expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum,
sed furiosi, et muti, et surdi, et aliarum personarum,
quibus tutores uel curatores a ueteribus legibus dantur.
§. 1. Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere
beneficium sanccimus, qui ad sacrosanctas ecclesias uel
monasteria permanent, non deuagantes, neque circa
ministeria diuina desides, cum propter hoc ipsum beneficium
eis indulgemus, ut, aliis omnibus derelictis, Dei omnipotentis
inhereant ministeriis. §. 2. Et hoc non solum in ueteri Roma
uel in hac regia ciuitate, sed in omni terra, ubicunque Christianorum
colitur nomen, obtinere sanccimus.
Gratian. §. 3. Nouarum etiam collationum et sordidorum
munerum inmunitatem acceperunt. Unde Constantinus
cunctis scribit clericis: [tit. eodem, lege prima] "Iuxta sanctionem,
quam dudum meruisse perhibemini, fundos et mancipia
uestra nullus nouis collationibus obligabit, sed uacatione gaudebitis."
Item Inperator Honorius et Theodosius: [eodem


libro, titulo de sacrosanctis ecclesiis, lege: §. 4.]
"Placet, rationabilis consilii tenore perpenso, districta moderatione
perscribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae
urbium singularum habeantur inmunes. Prima quippe illius
usurpationis contumelia depellenda est, ne predia usibus celestium
secretorum dedicata, sordidorum munerum fece uexentur,
nichil extraordinarium abhinc superindictumue flagitetur,
nulla sollicitudo translationis signetur, postremo nichil
preter canonicam illationem preter quam aduenticiae necessitatis
sarcina repentina poposcerit, eius functionibus asscribatur.
Si quis contra uenerit, post debitae ulcionis acrimoniam,
que erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae
deportationis uratur."
[Gratian.] Hoc idem datur intelligi ex uerbis B. Siluestri,
qui obedientiam minorum erga maiores assignans ait:
"Abbas hostiario, monachus abbati sit subditus," supra in tractatu
ordinandorum. Ostendit ergo Ieronimus, quod simpliciter
monachis nichil liceat agere sine consilio presbiterorum. Nec offitium
docendi sibi assumere liceat sine auctoritate clericorum,
nisi forte diuina gratia intus conmoniti, sicut B. Gregorius
refert in dialogo de B. Benedicto, qui homines montis Cassini ad
fidem adduxit, et aram Apollinis, que ibi erat erecta, subuertit; et
de quodam Equicio, cui angelus in somniis apparuit, et eum ad
predicandum misit, qui, cum de uicio linguae conquereretur,
angelus flebotomo linguam eius tetigit, et totum uicium illud
curauit. §. 1. Quod uero Ieronimus se ipsum talibus connumerat,
tale est, quale est illud Apostoli ad Philippenses: "Quicumque
inperfecti sumus," hoc sentiamus, se ipsum inperfectis
connumerans. Hinc idem Ieronimus alibi ait: "Natus in paupere
domo et tugurio rusticano." Et infra: "Nos suffarcinati
auro," se famelicum fastidientibus mella, pauperem diuitibus connumerans,
supra ubi agitur de clericis, qui propria relinquere
nolunt, capitulo "Gloria episcopi." §. 2. Ecce sufficienter monstratum
est, quod monachis presbiterii honore decoratis, a populo
electis, ab episcopo institutis, eadem liceant, que et aliis sacerdotibus.
Probatur hoc etiam ex similitudine consecrationis. Non
enim in consecratione eorum aliud dicitur, et aliud in consecratione
aliorum. Utrisque enim in commune a Domino benedictionem
infundi episcopus obnixe deposcit. Et dum consecrat,
cunctis sacerdotibus singillatim dicit: "Consecrentur et sanctificentur,
Domine, manus istae, ut quicquid consecrauerint consecratum
sit, et quecumque benedixerint benedicta sint." Ecce
communis est benedictio. Unde igitur diuortium? Sicut ergo in
benedictione utrique communem nanciscuntur potestatem, ita in
institutione communiter assecuntur potestatis executionem. §. 3.
Ceterum absque episcoporum licentia non solum monachis, sed
etiam omnibus generaliter clericis potestatis executio interdicitur.
Unde Clemens: [epist. III.]

C. XLI. Sacerdotalia offitia sine permissu episcoporum non agant presbiteri.

Cunctis fidelibus et summopere omnibus presbiteris, et


diaconibus, et reliquis clericis attendendum est, ut nichil
absque episcopi licentia proprii agant; non utique missas
sine eius iussu quisquam presbiterorum in sua parrochia
agat, non baptizet, nec quicquam absque eius permissu
faciat.
IV. Pars. Gratian. De his uero, qui intra monasterii
claustra consistunt, quibus populus ad regendum non conmittitur,
queritur, utrum decimas debeant dare uel accipere? In quibus
hec discretio seruanda est, ut de agris et uineis, que ad proprium
stipendium coluntur, decimas sibi retineant. Si enim decimae a
populo filiis Leui reddebantur pro ministerio, quo Domino deseruiebant
in tabernaculo, offerendo sacrificia et holocausta pro
populo, patet, quod monachi de propriis prediis non magis quam
alii sacerdotes decimas soluere coguntur. §. 1. Sed dicitur,
predia monachorum, siue precio sint empta siue pro salute animarum
oblata, antequam in ius eorum uenirent, baptismalibus ecclesiis
siue quibuslibet aliis primicias et decimas persoluebant, illae
autem ecclesiae suo iure priuari non possunt.
Unde in Maguntiensi Concilio statutum inuenitur:

C. XLII. Qui res suas alicui delegauerit, decimationum prouentum priori ecclesiae auferre non poterit.

Si quis laicus, uel clericus, seu utriusque sexus persona,
proprietatis suae loca uel res alicubi dare delegauerit,
decimationum prouentum priori ecclesiae legitime
assignatum inde abstrahere nullam habeat potestatem.
Quod si facere temptauerit, talis traditio irrita prorsus ducatur,
et ipse ad emendationem ecclesiastica coherceatur
censura.

C. XLIII. Antiquiores ecclesiae nec decimis, nec ulla possessione priuentur.

Item ex Concilio Cabillonensi.
Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis, nec ulla
possessione priuentur, ita ut nouis oratoriis tribuantur.

C. XLIV. Antiquiores ecclesiae propter nouas iusticiam suam non perdant.

Item ex Concilio Guarmaciensi.
Quicumque uoluerit in sua proprietate ecclesiam edificare,
et consensum et uoluntatem episcopi habuerit,
in cuius parrochia est, licitum sit. Verumtamen omnino
prouidendum est episcopo, ut aliae ecclesiae antiquiores
propter nouas suam iusticiam aut decimam non
perdant, sed semper ad antiquiores ecclesias persoluantur.
Gratian. Decimas autem baptismalibus ecclesiis persoluendas,
Leo IV. affirmat, dicens:

C. XLV. Baptismalibus ecclesiis decimae dari debent.

De decimis iusto ordine non tantum nobis, sed etiam


maioribus uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta
baptismata dantur, debere dari.
Gratian. Si ergo nulli licet decimationum prouentum a
priori ecclesia, cui assignatus fuerat, abstrahere; si ius antiquioris
ecclesiae nouis tribuendum non est; si decimae tantummodo
baptismalibus ecclesiis dandae sunt: patet, quod monachi
ex propriis prediis decimas dare coguntur. Sed illa auctoritas
Magontiensis concilii de uenditore uel donatore loquitur, diffiniens,
quod ille, qui uendit aut donat, non potest prouentum
decimationum illi ecclesiae detrahere, cui prius fuerat legitime
assignatus. Monachi autem decimas et primicias non auctoritate
uendentis aut donantis, sed auctoritate eiusdem concilii et
Pascalis Papae detinent, a quibus difinitum est, ut monachi de
propriis prediis decimas non soluant.
Sic enim in Magontiensi Concilio statutum est:

C. XLVI. De propriis prediis abbates et episcopi decimas non persoluant.

Questi sunt preterea quidam fratres, quod essent
aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sinerent
dari ad ecclesiam, ubi illorum coloni missam
audiunt. Proinde decreuit sacer iste conuentus, ut episcopi
et abbates de agris et uineis, que ad suum et fratrum
stipendium habent, ad ecclesias suas deferri faciant,
familiae uero ibi dent decimas suas, ubi
eorum infantes baptizantur, et ubi per totum anni circulum
missas audiunt.

C. XLVII. De propriis laboribus monachi et canonici decimas minime soluere cogantur.

Item Pascalis II.
Decimas a populo sacerdotibus ac Leuitis esse reddendas,
diuinae legis sanxit auctoritas. Ceterum a monachis
siue clericis communiter uiuentibus nulla ratio sinit ut milites
aut episcopi, aut personae quelibet decimas de laboribus
seu nutrimentis suis propriis extorquere debeant. Unde
B. Gregorius sic ait: "Communi uita uiuentibus iam de
faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adinplenda
misericordia nobis quid erit loquendum?" cum omne,
quod superest, in causis piis et religiosis erogandum sit,
dicente Domino: "Quod superest date elemosinam, et
ecce omnia munda sunt uobis."
V. Pars. Gratian. Quod autem dicitur, ut antiquiores
ecclesiae, nec decimis, nec ulla possessione priuentur propter
nouas, non ita intelligendum est, ut nullo modo credatur licere
episcopo aliquam partem possessionum uel decimationum unius
ecclesiae alteri pro tempore tribuere. Sicut enim Papa duos
episcopatus in unum potest redigere, ita et unus consentiente proprio


episcopo in duos potest diuidi, uel etiam metropolitano
inuito quelibet ecclesia ab eius iurisdictione apostolica eximi
auctoritate.
Unde Gregorius Papa scribit Benenato Episcopo,
capitulo XXV.

C. XLVIII. Duo episcopatus in unum redigi possunt apostolica auctoritate.

Et temporis qualitas, et uicinitas locorum nos inuitat,
ut Cumanam atque Musinatium unire debeamus ecclesias,
quoniam nec longe, a se itineris interuallo
seiunctae sunt, nec (peccatis facientibus) tanta multitudo
populi est, ut, sicut olim fuit debeant duos habere
sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum
uitae huius expleuit, utrasque nos ecclesias presentis auctoritatis
pagina unisse tibique conmississe cognoscas,
utrarumque etiam ecclesiarum scito te esse proprium
pontificem. Et ideo quecumque uel de earum
patrimonio uel cleri ordinatione promotioneue iuxta
canonum statuta uisa fuerint ordinare atque disponere,
habebis ut proprius reuera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis
consensu atque permissione licentiam. Ubi uero
commodius ac utilius esse perspexeris, habitato, ita
sane, ut alteram ecclesiam cui corporaliter presens non
es, sollicita prouidentique cura disponas, quatinus illic
diuina misteria solempniter Domino prestante peragantur.

C. XLIX. Duos episcopatus in unum redigere apostolica ualet auctoritas.

Idem Iohanni Episcopo. [Veliterno, lib. II. epist. 35.]
Postquam hostilis inpietas diuersarum ciuitatum ita
(peccatis facientibus) desolauit ecclesias, ut reparandi eas
spes nullo modo populo deficiente remanserit, maiori
ualde cura constringimur, ne defunctis earum sacerdotibus
reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernante
per inuia fidei hostis callidi rapiantur (quod absit) insidiis.
Huius ergo rei sollicitudine sepe conmoniti, hoc nostro
sedit cordi consilium, ut uicinis eas mandaremus pontificibus
gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque
Triumtabernensium ecclesiae preuidimus
conmittendam, quam tuae ecclesiae aggregari unirique necesse
est, quatinus utrarumque ecclesiarum sacerdos recte
Christo adiuuante possis existere, queque tibi de eius
patrimonio, uel cleri ordinatione seu promotione uigilanti
ac canonica uisa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex
proprius liberam habeas ex presenti nostra permissione
licentiam.

C. L. Non habeant episcopum dioceses, que numquam habuerunt.

Item ex Concilio Cartaginensi II. [c. 5.]
Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam si hoc
placet, sanctitati uestrae insinuo, ut dioceses, que numquam
episcopos habuerunt, non habeant, et illa diocesis, que
aliquando habuit, habeat proprium. Secundum hanc
prosecutionem sanctitatis uestrae est estimare quid
fieri debeat. Ab uniuersis dictum est: Placet.

C. LI. Nisi cum uoluntate episcopi dioceses, que ab eis retinentur, non accipiant proprios episcopos.

Item ex Affricano Concilio III.
Multis conciliis hoc statutum est a cetu sacerdotali, ut
plebes, que in diocesibus ab episcopis retinentur, que episcopos
numquam habuerunt, non nisi cum uoluntate eius
episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rectores.

C. LII. Apostolica auctoritas a iurisdictione archiepiscopi episcopos ualet eximere.

Item Gregorius Iohanni Episcopo Lariseo.
[lib. II. Indict. 11. epist. 7.]
Frater noster Adrianus Thebanae ciuitatis episcopus,
ad Romanam urbem ueniens, lacrimabiliter est conquestus
de quibusdam se capitulis a fraternitate tua, nec non a
Iohanne, primae Iustinianae urbis antistite, iniuste condempnatum.
§. 1. De nequissimo autem eius iudicio
dampnandoque alias tractaturi sumus iuuante Domino.
Adrianum uero episcopum reperimus et tuo contra sacerdotales
mores odio laborasse, et nullo iure pecuniariis in
causis eum fraternitatis tuae condempnatum fuisse sententia.
§. 2. Quia igitur et ab antefato Iohanne primae Iustinianae
episcopo contra ius canonesque depositus honoris
sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari
ecclesia atque in propriae dignitatis ordine decreuimus
reuocari. Et cum oportuisset te ex eo dominici corporis
communione priuari, quod post ammotionem sanctae
memoriae decessoris mei (per quam eum ecclesiamque
eius de tuae iurisdictione potestatis exemit)
rursus in eis aliquid tibi iurisdictionis seruare presumpseris,
tamen nos humanius decernentes, communionisque
tibi sacramentum interim conseruantes decernimus, ut fraternitas
tua ab eo ecclesiaque eius omnem ante habitae suae
potestatem iurisdictionis abstineat, et secundum scripta
decessoris nostri, si qua causa uel fidei uel criminis, uel
pecuniaria aduersus prefatum Adrianum consacerdotem
nostrum potuerit euenire, per eos, qui nostri sunt uel
fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est questio,
cognoscatur, uel huc ad apostolicam sedem, si est ardua,
deducatur, quatinus nostrae audientiae sentencia decidatur.


Quod si contra hec, que statuimus, quolibet tempore
qualibet occasione uel subreptione uenire temptaueris, sacra
te communione priuatum, nec eam te, excepto
ultimo uitae tuae tempore, nisi cum concessa Romani
Pontificis iussione decernimus percipere. §. 3. Res
autem siue sacras, siue alias mobiles inmobilesque eius
ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, (quarum noticiam
nobis oblatam presentibus adnectimus litteris), sine
aliqua ei fraternitas tua dilacione restituat. De quibus si
qua inter uos questio uertitur, uolumus, ut apud responsalem
nostrum in urbe regia uentiletur.
Gratian. Si autem necdum in diocesi alicuius episcopi
loca illa assignata fuerint, ex uigore apostolicae sedis proprium
episcopum accipiant.
Unde Gregorius iunior scribit Bonifatio:
[Episcopo, epist. ult.]

C. LIII. Ubi multitudo excrescit fidelium, episcopi sunt ordinandi.

Precipimus, ut iuxta canonum statuta, ubi multitudo
excreuit fidelium, ex uigore apostolicae sedis debeas
ordinare episcopos, pia tamen contemplatione, ut non uilescat
dignitas episcopatus.
Gratian. Sicut duo episcopatus suprascripto modo in unum
possunt redigi, et unus in duobus ualet diuidi, sic etiam
episcopus de baptismalibus et parrochitanis ecclesiis facere
potest cum consensu suorum clericorum. Quod cum factum
fuerit, illa pars populi, que nouis ecclesiis subponitur, a iure
prioris ecclesiae absoluitur. Hoc nisi fieri posset, multitudo ecclesiarum
ad paucitatem redigeretur. Plures autem baptismales
ecclesias in una terminatione facere non potest.
Unde in Tolletano Concilio legitur.

C. LIV. In una terminatione plures baptismales ecclesiae esse non possunt.

Plures baptismales ecclesiae in una terminatione esse
non possunt, sed una tantummodo cum capellis suis. Et
si contentio fuerit de terminatione duarum matricum, plebes
utrarumque discernant, et si non conueniunt, lis Dei
iudicio discernatur.
VI. Pars. Gratian. Ius ergo ecclesiarum ita interpretandum
est, ut, nisi episcopo disponente aliis ecclesiis fuerit assignatum,
in nullo priorum reddituum diminutionem patiantur.
Unde Anastasius Papa:

C. LV. Communione priuetur qui decimas uel oblationes extra episcopi conscientiam tenere uoluerit.

Statuimus, ut si quis oblationes ecclesiae, uel decimas,
quas populus dare debet, contenderit, uel extra baptismalem
ecclesiam dare uoluerit, preter conscientiam


episcopi, uel eius, cui huiuscemodi offitia conmissa sunt,
nec cum eorum uoluerit agere consilio, bannum nostrum
conponat, et communione priuetur.
Gratian. Cum addit: "extra conscientiam episcopi," intelligendum
relinquit, quod episcopo consentiente aliis ecclesiis dari
possunt.

C. LVI. Iuxta dispositionem episcopi decimae distribuantur.

Item.
In sacris canonibus prefixum est, ut decimae iuxta episcopi
dispositionem distribuantur. Quidam autem laici,
qui uel in propriis, uel in beneficiis suas habent basilicas,
contempta episcopi dispositione non ad ecclesias, ubi
baptismum, et predicationem, et manus inpositionem, et
alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed
uel propriis basilicis, uel aliis ecclesiis pro suo libitu
tribuunt, quod omnimodis diuinae legi et sacris canonibus
constat esse contrarium. Unde uestram potestatem ut
eos corrigatis expetimus.
Gratian. Cum autem reprehenduntur, quia contempta
episcopi dispositione hoc faciunt, intelligitur, quod, si episcopo
disponente hoc fecerint, inreprehensibiles inueniantur.

C. LVII. Anathema sit qui preter conscientiam episcopi decimas uel oblationes dispensare uoluerit.

Item Simacus Episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae
dixit. [in Sinodo sexta Romana]
In canonibus, in Gangrensi ecclesia apostolica auctoritate
conditis, de fructuum oblationibus, que ministris
ecclesiae debentur, et de his, que in usus pauperum conferuntur,
scriptum habetur: "Si quis oblationes ecclesiae
accipere uel dare uoluerit preter episcopi conscientiam, uel
eius, cui huiuscemodi offitia sunt conmissa, nec cum eius
uoluerit agere consilio, anathema sit." Et iterum in eodem
concilio Gangrensi: "Si quis oblata Deo dederit uel
acceperit preter episcopum, uel eius consensum qui
ab eo constitutus est ad dispensandam misericordiam pauperibus,
et qui dat, et qui accipit anathema sit." §. 1. Valde
ergo iniquum et ingens sacrilegium est, quecumque uel
pro remedio peccatorum, uel pro salute, aut requie
animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae contulerit
aut certe reliquerit, ab his, a quibus maxime seruari
conuenit, id est Christianis et Deum timentibus
hominibus, et super omnia a principibus et primis
regionum, in aliud transferri uel conuerti. Et infra:


§. 2. Generaliter uero quicumque res ecclesiae confiscare,
aut conpetere, uel peruadere periculosa sua infestatione
presumpserit, [§. 3.] similiter et hi, qui res ecclesiae
iussu uel largitione principum uel quorumdam potentum,
aut quadam inuasione aut tirannica potestate retinuerint,
et filiis uel heredibus suis (ut a quibusdam iam
factum audiuimus) quasi hereditarias reliquerint, nisi cito
res Dei, ammoniti a pontifice agnita ueritate reddiderint,
perpetuo anathemate feriantur. Iniquum enim esse censemus,
ut pocius custodes cartarum quam defensores rerum
creditarum (ut preceptum est) iudicemur. Et infra: §. 4.
Ferro enim abscidenda sunt uulnera, que fomenta non
sentiunt. §. 5. Similiter et illi extorres debent fieri ab ecclesia,
qui sacerdotali ammonitione non corriguntur dicente
Domino: "Auferte malum ex uobis." Uniuersa sinodus
surgens acclamauit. Ut ita fiat rogamus. Dictum est
octies. Exaudi Christe, Simaco Papae uita.
Dictum est duodecies.

C. LVIII. Eadem plectetur pena qui res ecclesiae et episcoporum bona inuadit.

Idem.
Similiter et hoc ad omnium ecclesiarum noticiam uestra
cunctorumque exortatione et iudicio censemus peruenire,
et ab omnibus firmiter teneri, quia res episcoporum
ecclesiae esse non dubitantur, si in eorum facultatibus simili
fuerit crudelitate grassatum, peruasores rerum memoratarum
predicta canonum districtione feriantur, ut
qui moribus propriis ac nulla conscientiae castigatione corriguntur
saltim ecclesiasticae et canonicae uindictae perfodiantur
aculeis.

C. LIX. Res ecclesiastica principum auctoritate distribui non possunt.

Item ex libro Capitulorum Karoli et Lodowici
Inperatorum. [c. 83.]
Quia iuxta sanctorum Patrum traditionem nouimus res
ecclesiae uota fidelium esse, precia peccatorum, et patrimonia
pauperum, cuique non solum habita conseruare,
uerum etiam, Deo opitulante, conferre temptamus.
Ut autem ab ecclesiasticis de diuidendis rebus ecclesiae
suspicionem dudum conceptam penitus amoueamus,
statuimus, ut neque nostris, neque filiorum, et,
Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus,
ullam penitus diuisionem aut iacturam patiantur.


Gratian. Cum ergo preter conscientiam episcopi, uel eius,
cui huiuscemodi offitia conmissa sunt, quilibet prohibetur
lationes ecclesiae distribuere, liquido apparet, quod cum episcopi
consensu quibuslibet ecclesiis possint distribui.
§. 1. Huic interpretationi uidetur contraire auctoritas illa
Tolletani Concilii. [IV., c. 32.]

C. LX. Nichil de iure suae diocesis episcopi presumant auferre.

Constitutum est a presenti concilio, episcopos dioceses
suas ita regere, ut nichil ex earum iure presumant auferre,
sed iuxta priorum auctoritatem conciliorum tam de oblationibus
quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur.
Quod si amplius quippiam ab eis presumptum
extiterit, per concilium restauretur, appellantibus ipsis
conditoribus, aut certe propinquis eorum, si iam illi a seculo
discesserunt.

C. LXI. Possessiones ecclesiae derelictas nulli sit licentia alienandi.

Item Simacus Papa. [ad Caesarium fratrem c. 1.]
Possessiones, quas unusquisque ecclesiae proprio
dedit aut reliquit arbitrio, alienare quibuslibet titulis atque
distractionibus, uel sub quocumque argumento non
patimur, nisi forte aut clericis bonorum meritis,
aut monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis, si
necessitas largiri suaserit; sic tamen, ut hec ipsa non perpetuo,
sed temporaliter perfruantur.
Gratian. Sed illud Tolletani concilii ita intelligendum est,
ut episcopi preter quartam uel tertiam, que secundum locorum
diuersitates eis debetur, nichil contingant.
Unde in Concilio Leonis Papae [IV. c. 26.] statutum est:

C. LXII. A clericis et piis locis ultra statuta Patrum aliquid episcopus non exigat.

Nulli episcoporum liceat a subiecto sacerdote, uel alio
quolibet clerico, et piis locis dationes ultra statuta Patrum
exigere, aut superposita in angariis inferre. Sed cum


optimus sit perspector, ita perspiciat, ut uniuersae
sibi oues conmissae a se maxime alantur, atque in necessitatibus
adiuuentur, non illicitis exactionibus obprimantur,
quia Dominus pascere et docere nos docuit et omnibus
ministrare, non terrenis lucris et auaritiis delectari.

C. LXIII. De redditibus ecclesiae quarta pars clericis distribuenda est.

Item Gregorius Leoni Episcopo Cathinensi.
[lib. VII. epist. 8.]
Ad hoc locorum gradus rationis ordo distinxit et
iudicia esse constituit, ut nec prepositi in obprimendos se
frustra ualeant occupare subiectos, nec subiectis iterum
contra suos prepositos effrenata sit resultandi licentia.
§. 1. Volumus ergo, ut quicquid ecclesiae tuae
ex redditu uel quolibet alio titulo fortassis accesserit,
quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas
segregare, atque eam secundum Dei timorem presbiteris,
diaconibus ac clero (ut tibi uisum fuerit) discrete diuidere.

C. LXIV. Episcopi turpis lucri gratia nichil a monachis uel clericis suis exigere debent.

Item ex VII. Sinodo. [c. 4.]
Predicator ecclesiae Paulus diuinus apostolus, ac
si canonem ponens Ephesiorum presbiteris, imo uero et
omni sacratae multitudini ac plenitudini, ita fiducialiter
perhibuit: "Argentum et aurum, aut uestem nullius
concupiui. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes
oportet suscipere infirmos, beatius existimans dare quam
accipere." Propter quod et nos docti ab eo diffinimus,
nullatenus episcopum turpis lucri gratia excogitare
ad excusandas excusationes in peccatis expetere aurum
uel argentum, aut aliam speciem a presbiteris, uel clericis,
uel monachis, qui sub ipso sunt. Ait enim Apostolus:
"Non debent filii thesaurizare parentibus, sed
parentes filiis." Et apostolus Petrus: "Pascite,
qui in uobis est, gregem Dei, non coacte, sed spontanee
secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes


in clero sed forma facti gregis. Et cum aparuerit
princeps pastorum, percipietis inmarcescibilis
gloriae coronam."
Gratian. Illud autem, quod in fine capituli Simaci ponitur:
"Hec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur," ad personales
tantum possessiones, clericorum uidelicet et pauperum,
non ad monasteriales referendum est.
VII. Pars. §. 1. Quam uero sit graue apud Deum decimas,
et oblationes, ac primicias sacerdotibus non soluere,
auctoritate Ieronimi et Augustini apparet.
Ait namque Ieronimus super Malachiam:

C. LXV. Reus apud Deum habetur qui sacerdotibus decimas non soluerit.

"Reuertimini ad me, et ego reuertar ad uos, dicit
Dominus exercituum; et dixistis, in quo reuertemur? Si
homo affiget Deum, quia uos configitis me, et dixistis,
in quo configimus te? in decimis et in primiciis.
Et in penuria uos maledicti estis, et me configitis tota
gens." Nunc sequamur ordinem prophetae: "Quia michi
non reddidistis decimas et primicias, idcirco in fame et
penuria maledicti estis, et me uos subplantastis, siue defraudastis."
Ecce annus expletus est, et nichil in
meos thesauros, sed in uestra horrea conportastis et pro
decimis et primiciis, que parua erant, ut a uobis
darentur, ubertatem possessionum uestrarum et omnem
frugum habundantiam perdidistis. Ut autem sciatis, me
hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea,
hortor uos atque conmoneo, ut inferatis decimas in horrea
hoc est in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque
Leuitae, qui michi ministrant, cibos, et probate me, si non
tantas pluuias effudero, ut catheractae celi apertae esse credantur,
"et effundam uobis benedictionem usque ad habundantiam."
Verbum effusionis nomen largitatis ostendit.
Sed fieri potest, ut agros irrigantibus pluuiis sit quidem
fertilitas, uerum aut locusta ueniet, aut brucus, aut erugo,
aut eruca, et labores hominum uastabunt. Propterea
subiungit et dicit: "Et increpabo pro uobis deuorantes,"
locustam uidelicet, et reliqua, que diximus, "et
non corumpent fructum terrae uestrae." §. 1. Si
quando fames, et penuria, et rerum omnium egestas obprimit
mundum, sciamus, hoc ex Dei ira descendere, qui
se in pauperibus, si non accipiant elemosinam, fraudari
loquitur, et suas possessiones possumus decimas et primicias
interpretari. §. 2. Si quis doctus et eruditus lege
Domini potest alios erudire, non debet suae adsignare
prudentiae ingenioque quod possidet, sed gratias agat Domino
primum, qui cuncta largitur, deinde sacerdotibus
eius ac ministris, a quibus doctus est. Si enim non egerit
gratias, sed sibi scientiam uendicauerit, in penuria maledicetur.


Quod si intelligens largitorem Deum, et agens his
gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliauerit se, et
in horreum Dei intulerit cibos, hoc est scripturae
alimenta in ecclesia populis ministrauerit, statim aperientur
super eum catheractae celi, et effundetur pluuia spiritualis,
et mandabit nubibus suis, ut pluant super eum
imbrem, et habundantia rerum omnium perfruetur.

C. LXVI. Decimae sacerdotibus sunt reddendae.

Item Augustinus. [serm. CCXIX. de tempore]
Decimae tributa sunt egentium animarum. Quod si
decimam dederis, non solum habundantiam fructuum
recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris.
Non igitur Dominus Deus premium postulat, sed honorem.
Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a
nobis dignatus est accipere, non sibi, sed nobis sine dubio
profuturam. Sed si tardius dare peccatum est, quanto
magis peius est peccatum non dedisse? De milicia,
de negocio et de artificio redde decimas. Cum enim
decimas dando et terrena et celestia possis premia promereri
pro auaritia duplicem benedictionem fraudas?
Hec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi
decimam non dederis, tu ad decimam reuoceris. Dabis
inpio militi quod non uis dare sacerdoti. Benefacere Deus
semper paratus est, sed hominum malicia prohibetur. Decimae
etenim ex debito requiruntur, et qui eas dare
noluerint res alienas inuadunt. Et quanti pauperes in
locis suis ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame
mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal
eterni iudicis apparebit, quia rem a Domino pauperibus
delegatam suis usibus reseruauit. Qui ergo sibi aut premium
conparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam
promereri, reddat decimam; etiam de nouem partibus
studeat elemosinam dare pauperibus.

C. LXVII. Se ipsum condempnat qui euangelizantibus necessaria subtrahit.

Item Ieronimus. [in comm. ad c. 3. epistolae ad
Titum in fine.]
Apostolicis uiris et euangelizatoribus Christi in necessariis
usibus nolle tribuere, se ipsum condempnare est.
Quod autem decimae episcoporum consensu monachis licite tribuantur
B. Ieronimus Damaso Papae scribit, dicens.

C. LXVIII. Liberum est clericis monachis decimas concedere.

Quoniam quicquid habent clerici pauperum est, et domus
illorum omnibus debent esse communes, susceptioni
peregrinorum et hospitum inuigilare debent, maxime curandum
est illis, ut de decimis et oblationibus cenobiis et
senodochiis qualem uoluerint et potuerint sustentacionem


inpendant. Liberum est enim monachis et spiritualibus
uiris Deum timentibus et colentibus decimas et oblaciones
cunctaque remedia concedere, et de iure suo in dominium
illorum et usum transferre, nec tam in pauperibus paupertatem
quam religionem attendere. §. 1. Quod autem beatitudo
tua quesiuit, utrum usus decimarum et oblationum
secularibus prouenire possit, nouit uestra sanctitas omnino
non licere, protestantibus hoc omnibus diuinis auctoritatibus
paternorum canonum. Quamobrem, si aliquando
fuerint ab his male detenta, que diuini iuris esse noscuntur,
et in usum monachorum transierint et seruorum Dei, episcopo
tamen loci illius prebente consensum, constabunt eis
omnia perpetua firmitate et stabilitate subnixa. §. 2.
Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari,
quibus parentum et propinquorum nulli suffragantur.
Qui autem bonis parentum et opibus sustentari
possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto
incurrunt et conmittunt, et per abusionem talium
iudicium sibi manducant et bibunt.
Gratian. De prediis autem, que a colonis eorum coluntur,
sic diffinitum est in Magontiensi concilio: "Questi sunt preterea
etc."

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. De capellis uero, que ab eis possidentur, quod
per eorum institutionem a sacerdotibus sint gubernandae, Iohannes
Papa probat, scribens Ysaac Siracusano Episcopo.

C. I. Presbiteri in monasteriorum ecclesiis instituantur per abbates.

Visis litteris karitatis uestrae, quibus satis perpenditur,
quanto studio huic sanctae sedi reuerentiam exhibetis, non
modice gauisi sumus. Nunc itaque super ea, que consuluistis,
ut karissimo fratri benigne discretum consilium damus.
Delegauit enim nobis pia mansuetudo uestra, utrum ecclesiae
pro quiete monachorum a sanctis conciliis catholicisque
episcopis eis traditae per sacerdotes ab eis ordinatos et
inuestitos debeant institui. Addidit quoque fraternitas tua,
litem et seditionem inter clericos monachosque ex hac causa
non modicam esse ortam; quod instigatione uersuti hostis
nemo fieri ambigat. Habet enim mille nocendi modos,
nec ignoramus astutiam eius. Conatur namque a principio
ruinae suae unitatem ecclesiae rescindere, karitatem uulnerare,
sanctorum operum dulcedinem inuidiae felle inficere,
et omnibus modis humanum genus euertere et perturbare.
Dolet enim satis et erubescit karitatem, quam in celo nequiuit
habere, homines constantes ex lutea materia in terra
tenere. Unde oportet (quantum fragilitati nostrae conceditur)
ut omnes aditus nocendi eius uersuciae muniamus,
ne mors ingrediatur per portas nostras. §. 1. Consilio
itaque multorum fratrum diligenter exquisito decernimus,
ut amodo ecclesiae monachis traditae per suos sacerdotes


instituantur. Diuinae enim leges habent et seculares, ut
cuius est possessio eius fiat institutio, et si in dando quod
maius est facilis fuit karitas, sit facilior in concedendo quod
minus est sancta largitas. Maius enim fuit possessionem
dare quam sit inuestituram concedere. Quomodo possessoris
iura cognoscentur, et suarum rerum sibi tributa
reddentur, ubi quod suum est per alterum datur, et, cum
uoluerit, aufertur? Humani moris est illum uereri, cuius
iudicio et uoluntate nunc erigitur, nunc deprimitur. Unde
fit, ut in partem episcopi ad seruiendum sacerdos procliuior
fiat, et sic episcopus quod sancte et religiose dederat quadam
simulata auctoritate ad se trahat. Sic itaque priuatur
mercede, quam consecutus fuerat, tum quia ficta karitate
aufert quod dederat, tum quia prauorum sacerdotum discordias,
et scissuras amantium, uerbis nimis factus credulus,
quod prius fucate moliebatur lucrari post detecta fraude
conatur quadam usurpatione ex toto auferre. Quorum auertentes
calliditates et hostis uersuti suasiones, deinceps
omnino licentiam damus suarum ecclesiarum inuestitores
fieri, ita tamen, ut iudicio sinodi, si contra sacerdotium
agere presumpserint, multentur, et felici mucrone episcopi
sacerdotum piacula resecentur.
II. Pars. Gratian. Hac auctoritate monachis conceditur
inuestitura suarum ecclesiarum. Sed uidetur contraire Urbanus
papa II., dicens:

[PALEA. C. II.

Admonemus atque precipimus, ut decimas omnino
dari Deo non negligatur, quas ipse Deus dari constituit,
quia timendum est, ut quisquis Deo debitum suum
subtrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei
necessaria sua. ]


[PALEA.

C. III. De eodem.

Item Nicolaus Papa II. epistola unica, c. 5.
Precipimus, ut decimae et primiciae, seu oblationes
uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur
a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint.
Quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione
separentur. ]


[PALEA.

C. IV. De eodem.

Item Leo Papa.
Nullus decimas ad alium pertinentes accipiat. ]


[PALEA.

C. V. Item Ambrosius sermone I. de Quadragesima.

Nam qui Deo non uult reddere decimas, quas retinuit,
et homini non studet reddere quod iniuste ab eo abstulit, non
timet adhuc Deum, et ignorat quid sit uera penitencia
ueraque confessio. Iste talis homo non potest ueram
facere elemosinam. ]

C. VI. Abbates in parrochialibus ecclesiis absque episcopi consilio presbiteros non ordinent.

Sane quia monachorum quidam episcopis ius suum
auferre contendunt, statuimus, ne in parrochialibus ecclesiis,
quas tenent, absque episcoporum consilio presbiteros collocent,
sed episcopi parrochiae curam cum abbatum consensu
sacerdoti conmittant, ut eiusmodi sacerdotes de populi
quidem cura episcopis rationem reddant, abbati uero pro
rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam
subiectionem exhibeant, et sic sua cuique iura seruentur.
Idem: §. 1. In parrochialibus ecclesiis presbiteri per episcopos
constituantur qui eis respondeant de animarum cura,
et his, que ad episcopum pertinent.

C. VII. Quorumcumque monachorum ecclesiae episcoporum subdantur regimini.

Item ex Concilio apud Flauentiam habito.
Statuendum est, quatinus ecclesiae quorumcumque
monachorum in singulis parrochiis sitae episcoporum, ut
decet, diuinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia
exhibeant.
Gratian. Ecce Urbanus Papa prohibet inuestituras parrochialium
ecclesiarum per monachos fieri, quas Iohannes Papa eis
concessit. Sed illud Iohannis Papae intelligendum est de illis
capellis, que cum omni iure suo ab episcopis monachis conceduntur.
Istud autem Urbani intelligendum est de illis, quas
abbates in propriis prediis edificant in uillis uel in castellis suis.

[QUESTIO V.]

GRATIANUS.
Tales, etsi ius territorii habeant, tamen potestatem gubernandi
populum, et spiritualia ministrandi non habent. Quod
etiam de episcopo intelligendum est.
Unde Nicolaus Papa ait:

C. VIII. [I.] Episcopus, qui in alterius diocesi ecclesiam edificat, eius consecrationem sibi uendicare non audeat.

Si quis episcoporum in alienae ciuitatis territorio pro
quacumque suorum opportunitate ecclesiam edificare disponit,
non presumat dedicationem, que illius est, in cuius
territorio ecclesia assurgit. Edificatori uero episcopo hec
gratia reseruetur, ut quos desiderat clericos in re sua ordinari,
ipsos ordinet is, cuius territorium est, uel si ordinati
iam sunt, ipsos habere adquiescat, et omnis ecclesiae ipsius


gubernatio ad eum, in cuius ciuitatis territorio ecclesia surrexerit,
pertinebit.

C. IX. [II.] Basilicae nouiter conditae ad episcopum pertinent, cuius conuentus constiterit esse.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 34.]
Possessio territorii conuentum non adimit ideoque
nouae basilicae, que conditae fuerint, ad eum proculdubio
pertinebunt episcopum, cuius conuentus esse constiterit.

C. X. [III.] Edificatori episcopo in diocesi alterius ecclesiam consecrare non licet.

Item Gregorius. [lib XI. epist. 19. ad Iohannem
Subdiaconum]
Lator presentium Iohannes, frater et coepiscopus noster,
indicauit nobis, quod quidam Exsuperantius episcopus
ausu temerario in diocesi ipsius oratorium construxerit,
eumque sine precepti auctoritate contra morem presumpserit
dedicare, missasque illic celebrare non metuit.
Quam rem cum summa te celeritate ac districtione conuenit
emendare, nec ulterius tale aliquid attemptare
permittere.
Gratian. Quod de iure ordinandi, non possidendi intelligendum
est. His auctoritatibus facile potest perpendi, quod siue
abbates siue episcopi in suis castellis uel uillis ecclesias edificauerint,
non ideo episcopo, in cuius diocesi fuerint, conuentus adimitur,
et ideo sacerdotes, iuxta illud Urbani et Nicolai, in eis non
nisi per episcopos, cum consensu tamen et electione edificantium,
ordinari possunt.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem prescriptione temporis omnia iura
tollantur, probatur auctoritate Calcedonensis Concilii et
Gelasii Papae, et Tolletani Concilii. Prima hec est:

C. I. Rusticanae parrochiae apud episcopos, qui eas possident triginta annis sine uiolentia permaneant inmobiles.

Per singulas ecclesias rusticanas parrochias,
permanere inmobiles apud eos, qui eas tenent, episcopos
decreuimus, et maxime si eas sine uiolentia per triginta
annos gubernauerunt. Si uero intra triginta annos
facta fuerit de eis dubitatio, liceat eis, qui se
dixerint lesos propterea, mouere apud sinodum prouinciae
certamen.

C. II. Dioceses triginta annis ab episcopis possessae inmobiles permaneant.

Item Gelasius. [epist. II. ad Siculos, c. 1.]
Presulum nostrorum auctoritas emanauit, ut facultates
ecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem, ita
tamen, ut uiduarum et pupillorum atque pauperum,
necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc
eis statuimus dari, quod hactenus decretum est; reliquum
sibi episcopi uendicent, ut, sicut antea diximus, peregrinorum
atque captiuorum largitores esse possint. §. 1. Illud
etiam annecti placuit, ut si, quod absit, facultates ecclesiae,
nec non dioceses ab aliquibus possidentur episcopis,
iure sibi uendicent quod tricennalis lex conclusit, quia et
filiorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas.

C. III. Territorii possessio conuentum non adimit.

Item ex Tolletano Concilio IV. [c. 34.]
Sicut diocesim alienam tricennalis possessio tollit, ita
territorii conuentum non adimit.

C. IV. Tricennalis possessio intra unam prouinciam seruari debet.

Item ex eodem. [c. 33.]
Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per triginta
annos sine aliqua interpellatione possederit, quamuis
secundum ius legis eius non uideatur esse diocesis,
admittenda tamen non est contra eum actio reposcendi.
Sed hoc intra unam prouinciam, extra uero nullo modo,
ne, dum diocesis defenditur, prouinciarum termini confundantur.
II. Pars. Gratian. Ecce his auctoritatibus probatur,
quod possessionis et gubernationis iura prescriptione tolluntur.
Sed idem Gelasius contra testatur, scribens Maximo et
Eusebio Episcopis:

C. V. Status parrochiarum nec presumptione, nec temporis prescriptione mutari potest.

Licet regulis contineatur antiquis, parrochias unicuique
ecclesiae pristina dispositione deputatas nulla posse


ratione conuelli, ne per consuetudinem pessimam, exempli
mali temeritate crescente, uniuersalis confusio nasceretur:
tamen etiam decretis nostris ante non multum temporis
destinatis omnia iussimus, que taliter fuerant inuasa, restitui.
Sed quia temeritas peruadentium legem sibi posse putat
generari, si sceleri suo pertinaciam retentionis adiungat, ea,
que inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantium,
Camiscanae ecclesiae sacerdotem, et directos ab
Anconitano pontifice decreuimus, per uos inpleri cupimus,
tunc formam in ceteris cognitionibus, que sit sequenda, perscripsimus.
Nulla igitur presumptione statum parrochiarum,
qui perpetuae etatis firmitate durauit, patimur inmutari,
quia nec negligentia pontificum, nec temporalis
obiectio (que per incuriam forte generatur), neque ignauia
faciente consensus adhibitus, nec subripiente supplicatione
preceptio diuellere potest semel diocesim constitutam,
ex qua semper ad regenerationem atque consignationem
plebs deuota conuenit. Territorium etiam non facere
diocesim, olim noscitur ordinatum.
Gratian. Hoc multipliciter distinguitur. Sunt quedam dioceses,
quae certis limitibus distinctae sunt; hae nullo modo prescribi
possunt. Aliae uero, que non sunt certis limitibus distinctae, et
de quibus certa diffinitio non olim processit, prescriptione tolluntur.
Unde Innocentius Papa ait:

C. VI. Limitis possessio prescribi non potest.

Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigitanum
et Honorium Cordubensem episcopos, discussio
agitata est propter parrochiam basilicae cuiusdam, quam
horum alter Cellacensem, alter Reginensem asseruit.
Et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio
uentilatae est, cuius quamuis uetusta retentio nullum
iuris preiudicium afferret, ideoque, ne in dubium ultra
inter eos nostra deuocaretur sentencia, prolatis canonibus
sinodalia decreta perlecta sunt. Quorum auctoritas premonet,
ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos
alienos usurpet; ob hoc placuit inter alternas partes inspectores
uiros mittendos, ita ut diocesis possidentis (si
tamen basilicam ueris signis limes prouisus monstrauerit)


ecclesiae, cuius est ius retentionis, sit eternum dominium.
Quod si limes legitimus eandem basilicam non
concludit, et tam longi temporis probatur obiecta prescriptio,
appellatio presentis episcopi non ualebit, quia illi
tricennalis obiectio silentium inponit. Hoc etiam et
secularium principum edicta precipiunt, et presulum Romanorum
decreuit auctoritas. Si uero infra metas tricennalis
temporis extra alienos terminos basilicae iniusta
retentio reperitur, repetentis episcopi iuri sine mora restituetur.

C. VII. Spatia, que diffinita fuerint, tempore prescribi non possunt.

Item Gelasius Iusto Episcopo.
Dilectio tua studeat, quesita omnium fideliter rerum
ueritate, ut si de spaciis, de quibus memoratur orta contentio,
diffinito dudum certa processerit, intemerata seruetur;
alioquin, si nichil umquam constiterit terminatum,
tunc de prescriptione temporum, si qua pars confidit,
prebeat sacramentum, ut tamen que hactenus possedisse
probabitur, iusiurandum sinatur offerre.
III. Pars. Gratian. Potest et aliter distingui. Que
quisque sua auctoritate usurpat, quia nullo titulo possidere incipit,
prescribere non potest, et in hoc casu intelligenda est illa
auctoritas Gelasii: "Temporalis obiectio, que per incuriam forte
generatur, non potest diuellere diocesim semel constitutam."
Intelligendum est, si nullo titulo, sed sola usurpatione eam possidere
cepit. Si uero iudicis auctoritate, et priuilegiorum longa
consuetudine possidere cepit, tunc temporalis obiectio actori
silentium inponit.
Unde Gelasius Papa ait:

C. VIII. Priuilegia per XXX. annos possessa inmobilia seruari debent.

Placuit huic sanctae et magnae sinodo, ut res uel
priuilegia, que Dei ecclesiis ex longa consuetudine pertinent,
et siue a diuae recordationis inperatoribus, siue ab aliis
Dei cultoribus in scriptis donata, et ab eis XXX. per annos
possessa sunt, nequaquam a potestate presulum eorum
quecumque persona secularis per potestatem subtrahat, aut
per argumenta quelibet auferat; sed sint omnia in potestate
ac iussu presulis ecclesiae, quecumque intra XXX. annorum
spacia ab ecclesiis possessa fuisse noscuntur. Quisquis
ergo secularium contra presentem diffinitionem
egerit, tamquam sacrilegus iudicetur, et donec se correxerit,


et ecclesiae propria priuilegia seu res restituerit.
anathema sit.
Idem Episcopis Dardaniae.

C. IX. Repeti non possunt que XXX. annis quiete possidentur.

Inter cetera inquit: Post quingentos annos constituta
Christi quosdam audio uelle subuertere, cum XXX.
annorum lex hominum non possit abrumpi.
IV. Pars. Gratian. Item si de rebus ecclesiae controuersia
mota est, et diffinitio subsecuta, etsi iniusta sit, tamen quia
non sua, sed diffinientis auctoritate possidere cepit, tricennalis
prescriptio petitori silentium inponit, ita tamen, ut subputacio prescriptionis
non a tempore diffinicionis, sed a decessu diffinientis
exordium sumat.
Unde in Tolletano Concilio [IX. c. 8.] statutum est:

C. X. Vita irrite disponentis non poterit pertinere ad tricennium temporis.

Si sacerdotes uel ministri, dum gubernacula ecclesiarum
amministrare uidentur, contra Patrum sanctissimas
sanctiones de rebus ecclesiae diffinisse aliqua dinoscuntur,
non ex die, quo talia scribendo decreuerunt, sed ex quo
talia moriendo diffinita reliquerunt, subputacionis ordo substabit.
Nusquam etenim poterit ad tricennium
temporis pertinere uita irrite iudicantis, quia status contractuum
non sumpsit inicia ab origine equitatis.
V. Pars. Gratian. Item ea, que in beneficiis possidentur,
siue que metu hostilitatis interueniente diutius possessa
fuerint, prescribi non possunt.
Unde in Agatensi Concilio [c. 59.] diffinitum est:

C. XI. Que in beneficiis possidentur prescribi non possunt.

Clerici quilibet quantacumque diuturnitate temporis
de ecclesiae remuneratione aliqua possederint, in ius proprium
prescriptione temporis non uocentur, dummodo
pateat ecclesiae rem fuisse, ne uideantur etiam episcopi
administrationis prolixae aut precatorias, cum ordinati
sunt, facere non debuisse, aut diu retentas
facultates in ius proprietatis suae posse transscribere.

C. XII. Que humanitatis intuitu aliquibus prestantur prescribi non possunt.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 25.]
Si episcopus humanitatis intuitu mancipiola, uineolas


uel terrulas clericis aut monachis, uel quibuslibet prestiterit
excolendas uel tempore tenendas, etiamsi longa
transisse annorum spatia conprobentur, nullum ecclesia preiudicium
patiatur, nec secularis legis prescriptio, que ecclesiam
aliquam inpediat obponatur.

C. XIII. Temporis prescriptio non obicitur ubi hostilitatis metus interuenerit.

Item ex Concilio Spalensi, [II.] cui interfuit
Ysidorus. [cap. 1.]
VI. Pars. Prima actione Theodulfi Malachitanae ecclesiae
antistitis ad nos oblata precatio est, asserentis antiquam
eiusdem urbis parrochiam militaris quondam hostilitatis
discrimine fuisse decisam, et ex parte aliqua ab ecclesiis
Astigitanae, Eliberitanae atque Egabrensis urbium esse
retentam. Pro qua re placuit, ut omnis parrochia quam
antiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse ecclesiam
suam quisque conprobaret, eius priuilegio restitueretur.
Sicut enim per legem mundialem his, quos
barbarica seueritas captiua necessitate transuexit, postliminium
reuertentibus redditur antiqua possessio, non
aliter et ecclesia receptura est parrochiam, quam ante
tenuit cum rebus suis, siue ab aliis ecclesiis possideatur,
siue in cuiuslibet possessionem transfusa sit.
Non enim erit obicienda prescriptio temporis, ubi necessitas
intererit hostilitatis.

C. XIV. Temporis non currit prescriptio, ubi furor hostilitatis incumbit.

Item Iohannes Papa [VIII.] Paulo Episcopo, fungenti legatione
in Germaniam et Pannoniam.
Porro si de annorum numero forte causatur, sciat,
quia inter Christianos et eos, qui unius fidei sunt, numerus
certus affixus est. Ceterum, ubi paganorum et incredulorum
furor in causa est, quantalibet pretereant tempora, iuri non
preiudicat ecclesiarum, que corporalia nescientes arma
solum Dominum et propugnatorem suum, quando ei
placuerit misereri, pacienter expectant. Verum si annorum
prolixitas in talibus inpediat, Deus ipse reprehendendus
est, qui post quadringentos et triginta annos filios Israel
de durissima seruitute Pharaonis et fornace ferrea liberauit;
sed et ipse per se redemptor, hominum
genus post annorum milia de inferni claustris eripuit.
VII. Pars. Gratian. Tolluntur etiam prescriptione illae
dioceses, quas propriis episcopis negligentibus alii ab heresi ad
fidei integritatem reuocauerunt.
Unde in IX. Affricano Concilio [c. 88.] legitur:

C. XV. Si qui episcopi dioceses suas Deo lucrari negligunt post triennium constabunt eis episcopis, quorum studio fidei sunt reconciliatae.

Placuit, ut quicumque negligunt loca ad suam cathedram
pertinentia in catholica unitate lucrari, conueniantur
a diligentibus uicinis episcopis, ut id agere non
morentur. Quod si intra sex menses a die conuentionis
non effecerint qui potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant,
ita sane, ut si ille, ad quem pertinuisse uidebantur,
probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab
hereticis, ut inpune ibi sint, et suam diligentiam fuisse
preuentam, ut eo modo eius cura sollicitior uitaretur cum
hoc iudices episcopi cognouerint, suae cathedrae loca restituant.
Gratian. Potest etiam aliter intelligi prescriptio illa longi
temporis qua Gelasius negat statum parrochiarum posse mutari.
Longum enim tempus, sicut ex legibus habetur, decennium uel
uicennium intelligitur. Huius ergo longi temporis prescriptio
auctoritate Gelasii et secularium legum ecclesiis obici non potest.
VIII. Pars. §. 1. Prescriptionum aliae sunt odio introductae
petentis et fauore possidentis: aliae tantum odio petentis.
Qui enim bona fide et iusto titulo rem presentis per decennium,
absentis uero per uicennium tenuerit, perpetua exceptione tutus
erit, non solum aduersus alios, sed etiam aduersus creditores, quibus
res ipsa obligata fuerat, etiam aduersus uerum dominum. Si
uero aliquo casu a possessione ceciderit, etiam aduersus uerum
dominum utiliter rem uendicare poterit. Si autem nullo titulo,
bona tamen fide, per tricennium rem alicuius possederit, simili
gaudebit presidio. Bona uero fides non ad tractum medii temporis,
sed ad inicium possessionis refertur. Sufficit enim in inicio
cuique bona fide possidere cepisse, etiamsi medio tempore conscientiam
rei alienae habuerit. §. 2. Hae prescriptiones sunt
introductae fauore possidentis et odio petentis, quia lex fauet his,
qui bona fide et iusto titulo, uel bona tantum fide possident, odit
autem et punit circa rem suam negligentes et desides. §. 3. Quod
si mala fide rem alienam quis possidere ceperit, post XXX. annos
aduersus omnem petentem exceptione tutus erit. Si uero aliquo
casu a possessione ceciderit, actionem non habebit, quia prescriptio
hec non fauore malae fidei possessoris, sed odio tantum
rem suam persequi negligentis introducta est. Si autem res ad
creditorem suum uel ad dominum peruenerit, detentionis commodum
habebit; si uero ad alium, creditor uel dominus aduersus
eum experiri poterit, nec sibi proderit exceptio medii
possessoris, quia non ab eo habuerit causam possidendi.
Quod si uiolenter possessio ad eos peruenerit, malae fidei possessor
indistinctae possessionis commodum recipiet. §. 4. Hec de prescriptionibus
decennii, uel uicennii, uel tricennii intelligenda sunt,
si sine interruptione possessa probentur. Quod si per naturalem
detentionem possessio interrupta fuerit, a die recuperatae possessionis
noui triginta anni in omnibus prescriptionis numerabuntur.


Si per litis contestationem, ab ultimo die litigii quadraginta
anni conputabuntur. Quod si ab eo, qui in causa prescribendi
erat, possessionem aliquis nanciscatur, tempus precedens
cum tempore suae possessionis continuare poterit. §. 5. Is
autem, cuius res prescribitur, si litem contestari non poterit, uel
propter aduersarii absentiam, uel infantiam, uel furoris laborem
cum neminem tutorem uel curatorem habeat, uel quia in magna
potestate constitutus est, intra constituta tempora presidem adeat
libellum ei porrigat, et hoc in querimoniam deducat, et sic temporis
interruptionem faciat. Si autem presidem adire non poterit, saltem
ad episcopum locorum uel defensorem ciuitatis eat, et suam
manifestare uoluntatem in scriptis deproperet. Quod si preses,
uel episcopus, uel defensor abfuerit, liceat ei publice proponere,
ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione,
uel, si ciuitas tabularios non habeat, cum trium
testium subscriptione; et hoc sufficiat ad omnem temporalem interruptionem
siue triennii, siue longi temporis, siue triginta, uel
quadraginta annorum sit. §. 6. Hec de prescriptionibus inter
priuatos. Ceterum aduersus loca religiosa non nisi quadraginta
annorum prescriptio currit. Unde in Autenticis: "Quas
actiones tricennalis prescriptio secludit, si loco religioso
conpetant, quadraginta annis clauduntur." Et in Nouellis:
"Neque decennii, neque uicennii, etc." In canonibus
uero ecclesia aduersus ecclesiam triginta annis, monasterium
aduersus ecclesiam non nisi quadraginta annis prescribere permittitur.
Quod si priuatus primicias et decimas siue titulo
siue sine titulo possederit, nulla temporis prescriptione tutus esse
poterit. Que enim ab inicio de iure effectum sortiri non possunt
tractu temporis non conualescunt. §. 7. Unde si liber homo
longo tempore pro seruo detineatur, etiamsi quadraginta annorum
curricula excesserint, sola temporis longinquitate libertatis
iura minime mutilabuntur. §. 8. Ad hec ecclesia reipublicae:
primitiae, decimationes ciuilium functionum instar
obtinent. §. 9. Porro publicae functiones prescribi non possunt.
Unde VII. libro Codicis, titulo de triginta uel quadraginta
annorum prescriptione, Inp. Anastasius:

[C. XVI.]

"Iubemus eos, qui rem aliquam per continuum quadraginta
annorum curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt,
de possessione quidem rei seu dominio nequaquam
remoueri; functiones autem, seu ciuilem canonem, uel aliam
quandam publicam collationem inpositam eis dependere
conpelli, nec huic parti cuiusque temporis prescriptionem
obpositam admitti."
[Gratian.] Licet predia, sine sint priuati siue ecclesiae,
possunt prescribi. Prouentus primiciarum decimationum
prescriptione tolli non potest, etiamsi a Romano Pontifice
quilibet laicus super his rescriptum inpetrauerit. §. 1. Rescripta
enim, que contra ius scriptum inpetrata fuerint, nisi talia
sint, que aliquibus prosint, et nulli obsint, nullius momenti
esse censentur. §. 2. Item: Decimae Deo mandante sacerdotibus
et Leuitis separatae sunt, ut de sorte Domini uiuerent qui in eius


sorte connumerantur. Non ergo cuiusquam priuilegio laicis
concedi possunt, ne diuinis mandatis auctoritas humana preiudicium
inferat. §. 3. Unde Inp. Valentinianus et Theodosius:
"Uniuersas terras, que a colonis, siue emphiteoticariis
dominicis iuris, reipublicae uel templorum in qualibet
prouincia uenditae uel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his, qui
perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis
prescriptione officiente, iubemus restitui, ita, ut nec precium quidem
iniquis conparatoribus reposcere liceat."
IX. Pars. §. 4. De prescriptionibus uero longi temporis
in Autenticis inuenitur collatione VIII., constitutione sexta:
"Quas actiones alias tricennalis, decennalis, uicennalis prescriptio
secludit, si loco religioso conpetunt, quadraginta annis
clauduntur usucapione quadriennii prescriptione suum locum
habentibus."
X. Pars. [Gratian.] Sed sola prescriptione XXX. annorum
et deinceps, a qua tamen prescriptione priuilegia Romanae
ecclesiae sunt exclusa, que non nisi centum annorum spatio prescribi
possunt.
Unde Iohannes VIII. scribit Regi Lodouico:

C. XVII. Priuilegia Romanae ecclesiae non nisi centum annorum prescriptione tolluntur.

Nemo de annorum numero resultandi sumat fomentum,
quia sancta Romana (cui Deo auctore seruimus) ecclesia
priuilegia, que in firma Petri stabilitatis petra suscepit,
nullis temporibus angustantur, nullis regnorum partitionibus
preiudicantur. Sed uenerandae Romanae leges,
diuinitus per ora principum promulgatae, reum eius prescriptionem
non nisi per centum annos admittunt.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Ostensum est, quando ecclesia aduersus ecclesiam prescribere
possit. Nunc uidendum est, si monasterium aduersus ecclesiam
prescribere ualeat? Quod Urbanus II. prohibuit, dicens:

C. I. Tricennio temporis aliquid monachi prescribere non ualent.

Possessiones ecclesiarum et episcoporum tricennales
abbates uel monachos habere omnimodis prohibemus.
Gratian. Sed si tollitur eis tricennalis possessio, a B.
Gregorio conceditur eis quadragenalis prescriptio. Ait enim
Petro Subdiacono: [l. I. c. 9.]

C. II. Quadraginta annorum prescriptio religiosis domibus conceditur.

Volumus accedente te ad Panormitanam ciuitatem
questionem ipsam tali ratione discutere (dominio rei apud
possessorem, sicut hactenus possessum est, uidelicet permanente),
ut, si monasterium prefatum S. Theodori fines,


de quibus causatio mota est, inconcussos quadraginta annis
possedisse repereris, nullam deinceps (etiam si quid sanctae
Romanae ecclesiae conpetere potuit) patiaris sustinere
calumpniam, sed quietem eorum inconcussam omnibus
modis procurate. Sin uero actores ecclesiae non eos
possedisse quadraginta annis inconcusso iure monstrauerint,
sed aliquam intra tempora hec motam fuisse aliquando
questionem eorundem finium, electis arbitris tranquille et
legaliter sopiatur.

C. III. De eodem.

Item ex Nouellis Iustiniani. [Nouella CXXXI.]
Neque decennii, neque uicennii, uel XXX. annorum
prescriptio, sed sola XL. annorum curricula religiosis domibus
obponantur, non solum in ceteris rebus, sed etiam in
legatis et hereditatibus.
Gratian. Sicut ergo religiosis domibus ex lege non nisi quadragenaria
est obicienda prescriptio, ita et auctoritate Gregorii
aduersus alias ecclesias prescribere possunt eodem spacio temporis.

QUESTIO V. [VI.]

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ea, que ecclesiae debentur, rectores
eiusdem sua auctoritate iudiciis pretermissis repetere non ualeant,
B. Gregorius testatur, [lib. IV. c. 38.] dicens:

C. I. Iudicio, non manibus, res ecclesiae defendantur.

Consuetudo noua in hac ecclesia et ualde reprehensibilis
erupit, ut, cum rectores eius patrimonii urbana uel rusticana
predia iuri illius conpetere posse suspicantur, fiscali
more titulos inprimant, atque, quod conpetere pauperibus
existimant, non iudicio, sed manibus defendant, et,
cum predicatores suos ueritas: "nichil per contentionem"
agere precipiat, etiam ipsum litigiosae contentionis
malum transcenditur, et res quelibet, cum estimatur ecclesiae
posse conpetere, per uim tenetur. Proinde presenti
decreto constituto, ut, si quis ecclesiasticorum umquam
titulos ponere siue in rustico siue in urbano predio sua
sponte presumpserit, anathema sit. Et responderunt
omnes: "Anathema sit." §. 1. Is autem, qui ecclesiae preest,
si hoc uel ipse fieri preceperit, uel sine sua preceptione
factum digna punire animaduersione neglexerit, anathema
sit. Et responderunt omnes: "Anathema sit."

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
II. Pars. Gratian. Quod autem quisquis sua auctoritate
que sibi deberi putat usurpat, nec per iudicem res poscit
cadit a causa ex auctoritate Mileuitani Concilii habetur in
quo ita statutum legitur: [c. 21.]

C. I. [II.] Causae suae detrimentum patiatur episcopus, qui ecclesias suas ab alio retentas propria auctoritate querit adire.

Placuit, ut quicumque episcopi ecclesias uel plebes,
quas ad suam cathedram existimant pertinere, non ita
repetierint, ut causas suas episcopis iudicantibus agant,
sed alio retinente irruerint, siue nolentibus siue uolentibus
plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicumque
hoc iam fecerint, si nondum inter episcopos
finita est contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde
discedat, quem constiterit pretermissis iudicibus ecclesiasticis
irruisse. §. 1. Nec sibi quisque blandiatur, si a
primate, ut retineat, litteras inpetrauerit, sed, siue habeat
litteras siue non habeat, conueniat eum qui tenet, et
eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse
ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam questionem
retulerit, per episcopos iudices causa finiatur siue
quos eis primas dederit, siue quos ipsi uicinos
cum consultu primatis delegerint.
III. Pars. Gratian. Contra Gregorius Iohanni
Defensori, eunti in Yspaniam, scribit [lib. XI. epist. 50.,]
dicens:

C. II. [III.] Delictum personae in dampnum ecclesiae conuerti non potest.

Si episcopum (quod absit) talem culpam conmisisse
constiterit, ut constet eum non irrationabiliter esse depositum,
eadem eius depositio confirmetur, et omnes res suae
ecclesiae que ablatae fuerant, restituantur, quia delictum
personae in dampnum ecclesiae non est conuertendum. Si
autem dicitur, quia Comitiolus defunctus est, ab herede
eius que ab illo iniuste ablata sunt sine excusatione reddantur.

C. III. [IV.] In personam deliquentis, non in facultates eius ultio procedat.

Idem Petro Subdiacono. [lib. I. epist. 42.]
Cognouimus, quod si quis ex familia culpam fecerit,
non in ipso, sed in eiusdem substantia uindicetur.
De qua re precipimus, ut quisquis culpam fecerit,


in ipso quidem, ut dignum est, uindicetur; a communione
eius autem omnino abstineatur.

C. IV. [V.] Res eorum, qui ex clero labuntur simul cum ipsis monasterio tradantur.

Idem. [in eadem epistola]
De lapsis sacerdotibus, uel quolibet ex clero obseruare
te uolumus, ut in rebus eorum nulla contaminatione
miscearis: sed pauperrima regularia monasteria require,
que secundum Deum uiuere sciunt, et in eisdem monasteriis
lapsos trade ad penitenciam, et res lapsorum in
eo loco proficiant, in quo agere penitenciam traduntur,
quatinus ipsi ex rebus eorum subsidium habeant, qui de
correptione eorum sollicitudinem gerunt. Si uero parentes
habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita autem,
ut eorum stipendia, qui in penitenciam dati
fuerint, sufficienter debeant procurari. §. 1. Si qui
uero ex familia ecclesiastica sacerdotes uel Leuitae, uel
monachi, uel clerici, uel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos
in penitenciam uolumus, sed res eorum ecclesiastico iuri
non subtrahi. Ad usum tamen suum accipiant unde ad
penitenciam subsistant, ne, si nudentur, locis, in quibus
dati fuerint, sint onerosi.

C. V. [VI.] Inutilis sacerdos ecclesiam suam dignitate non priuat.

Item Leo IV. Karolo Regi.
Si fortassis (quod non credimus) apud uos inutiles iudicamur,
ecclesia tamen, cui permittente Domino presumus,
non inutilis, sed caput principiumque omnium merito simul
ab omnibus uocatur.

C. VI. [VII.] Possessiones monasterii pro peccato abbatis episcopo tollere non licet.

Item in Magontiensi Concilio.
Episcopo non licet possessionem monasterii tollere,
quamuis abbas peccauerit; sed subiciat eum potestati abbatis
alterius monasterii.
[PALEA.

C. VII. [VIII.] Que sacerdotes dederunt subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant.

Item Gelasius.
Illud statuendum censuimus, ut quascumque munificentias
clericis aut sibi seruientibus de rebus ecclesiae in
usum, aut de propriis in proprietatem precedentes dederint
sacerdotes, subsequentes pontifices nullatenus auferre
presumant. Si quid tamen culpae extiterit, pro qualitate
personarum uel regula precedentium canonum in persona
habeatur, non in facultate districtum. ]
Gratian. Si ergo delictum personae in dampnum ecclesiae


conuerti non potest, quin procurator condicionem ecclesiae potest
facere meliorem, non deteriorem; si peccato abbatis possessiones
monasterii auferri non licet: quomodo delictum episcopi uertetur
in dampnum ecclesiae, ut inde detrimentum causae suae patiatur?
Sed detrimentum causae pati non sic est accipiendum, ut ecclesia
suo iure priuetur, pocius, quia clericis coram iudice stantibus
episcopus tacebit, et pro iniuria illata multabitur, si propria
habuerit.

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ecclesias de manu laicorum nec
abbati, nec alicui liceat accipere, omnium canonum testatur auctoritas.
Generaliter enim tam ecclesiae quam res ecclesiarum
in episcoporum potestate consistunt. Laici autem nec sua, nec
episcoporum auctoritate decimas uel ecclesias possidere possunt.
Unde episcopi, siue beneficio siue precio ecclesias uel decimas
laicis dederint, domum orationis domum negociacionis et speluncam
latronum faciunt. Unde post euersionem cathedrae a cetu
fidelium segregati eterno uerbere a Domino flagellabuntur.
Unde Gregorius VII. ait: [in Concilio Lateranensi,
cap. 7. lib. VI. Regesti]

C. I. Decimae a laicis non possideantur.

Decimas, quas in usum pietatis concessas esse canonica
auctoritas demonstrat, possideri a laicis apostolica auctoritate
prohibemus. Siue enim ab episcopis, uel regibus, uel
quibuslibet personis eas acceperint, nisi ecclesiae reddiderint,
sciant, se sacrilegii crimen conmittere, et eternae
dampnationis periculum incurrere. §. 1. Oportet autem
congruentius nos decimas et primicias, quas iure sacerdotum
esse sancimus, ab omni populo accipere, quas fideles Domino
precipiente offerunt, iuxta uaticinium illud Malachiae prophetae:
"Inferte omnem decimationem in horreum meum,
ut sit cibus in domo mea." §. 2. Has uero decimas sub
manu episcopi fore censemus, ut ille, qui ceteris preest,
omnibus iuste distribuat, nec quicquam personae honorabilius
exhibeat, unde alii scrupuloso corde moueantur, sed
sint omnia communia, quia inhonestum uidetur, ut alii
sacerdotes habeant, alii uero detrimentum patiantur, sed
sicut una est fides catholica, ita necesse est, ut ille, qui prouisor
est loci, quamuis multae sint ecclesiae, omnibus tamen
fideliter distribuat.


PALEA.

C. II. De eodem.

Unde Urbanus II.:
Congregato apud Claromontensem urbem multorum
episcoporum sinodali conuentu, proposita nobis est a


quibusdam eorum questio de ecclesiis uel de ecclesiasticis
possessionibus, a clericis uel monachis usque in presentiarum
inconsultis episcopis adquisitis. Nos autem usi saniori
consilio eorumdem episcoporum, condescendentes pro tempore
prouidentesque ecclesiasticae paci, uel quia aliter absque
ineuitabilis scandali periculo huiusmodi questio non
poterat procedere, apostolica auctoritate decreuimus, ut ea,
que a clericis uel monachis, uel a quibuscumque personis,
prout potuerint, usque hodie fuerint acquisita, rata
perhenniter et inconcussa permaneant, hoc tamen tenore,
ne in posterum inconsultis episcopis talia presumant. ]

[C. III.]

Item Gregorius. [VII.]
Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum
non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque
Christianorum oblationes conferant, sed pocius laicalibus
personis, militum uidelicet, siue seruitorum, uel (quod grauius
est) consanguineis. Unde, si quis amodo episcopus
inuentus fuerit huius precepti diuini transgressor, inter
maximos hereticos et antichristos non minimus habeatur,
et, sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat
episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, siue precio siue beneficio,
eterni incendii ignibus deputentur.

C. IV. Fideliter decimas dat qui omnium suorum decimas soluit.

Item Ambrosius in sermone Quadragesimae. [cuius
initium: Ecce nunc tempus]
Quicumque recognouerit in se, quod fideliter non
dederit decimas suas, modo emendet quod minus fecit.
Quid est fideliter dare, nisi ut nec peius, nec minus aliquando
offerat, de grano, aut de uino, aut de
fructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut de
negocio, aut de ipsa uenatione sua?

C. V. Excommunicentur qui sacerdotibus decimas dare noluerint.

Item ex Concilio Rothomagensi.
Omnes decimae terrae, siue de frugibus siue de pomis
arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
[PALEA.
Boues, et oues, et caprae, que sub pastoris uirga
transeunt; quicquid decimum uenerit sanctificabitur
Domino. Non eligetur nec bonum, nec malum, nec altero
conmutabitur. Si quis mutauerit, et quod mutatum
est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et
non redimetur. ]


Sed quia modo multi inueniuntur, decimas dare nolentes
statuimus, ut secundum Domini nostri preceptum
admoneantur semel, et secundo, et tertio. Qui si non
emendauerint, anathematis uinculo feriantur, usque ad
satisfactionem et emendationem congruam.

C. VI. Veterum exemplo decimae soluuntur.

Item ex Concilio Magontiensi.
Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham
factis, Iacob promissis insinuat, et omnes sancti sacerdotes
conmemorant.
Gratian. Non autem sunt redimendae a populo, si aliter
eas dare noluerint.
Unde in eodem Concilio legitur:

C. VII. Decimae non sunt redimendae a populo.

Decimas, quas populus dare non uult, nisi quolibet
munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est,
ne fiat.

C. VIII. Quia decimae non redduntur, indictio fisci accessit.

Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, hom. 48.]
Maiores nostri ideo copiis omnibus habundabant, quia
Deo decimas dabant, et Cesari censum reddebant. Modo
autem, quia discessit deuocio Dei, accessit indictio fisci.
Nolumus cum Deo partiri decimas, modo autem tollitur
totum. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus.

C. IX. Columbas uendit qui ecclesiam indisciplinatis conmittit.

Item Origenes. [homil. 15. ad c. 21. Matthaei.]
Et hec diximus secundum simplicem intellectum.
Iuxta moralem autem talia dicemus, et primum quidem
de templo, de quo per Prophetam dixit Dominus:
"Domus mea domus orationis uocabitur." Ergo secundum
corporalem circumcisionem carnis, et secundum corporales
legis festiuitates et sacrificia, consequenter et templum
Dei estimabitur, quod in lapidibus insensatis erat
constructum; primum quidem a Salomone, deinde reparatum
ab Esdra, postea uero post Christi aduentum a Romanis
destructum, et illa domus est orationis; qua destructa
necesse est ut Iudei, quasi iam non habentes domum orationis,
iam non habeant priuilegium speculatoris Dei
nec possint secundum legem Deo seruire. §. 1. Hoc ergo
facto, omnia Christus eiecit in ministerio spiritualium
actuum suorum, et quod tunc fecit uisibiliter egit
eiciens uendentes et ementes de templo, et mensas nummulariorum
euertens, et cathedras uendentium columbas
ad correctionem populi, ut non pro mundanis festiuitates
in nomine Dei celebrent, nec emptionibus et uendicionibus


uacent in loco non conpetenti, in quo non debent emere
et uendere, sed orationibus tantum uacare, atque congregari
quasi in domo orationis. §. 2. Nunc autem
arbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructum
ecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea, non, sicut condecet,
spiritualiter uiuentes, sed secundum carnem militantes,
qui et domum orationis de lapidibus uiuis constructam
faciunt speluncam esse latronum, actibus suis non
ecclesia Dei dignis, sed spelunca latronum. Qui enim
considerat in multis ecclesiis talium Christianorum peccata,
qui arbitrantur questum esse pietatem, et cum deberent de
euangelio uiuere, secundum quod uiuere decet seruos Dei,
hoc non faciunt, sed diuicias et multas possessiones acquirunt,
nonne dices, speluncam latronum factam esse sub
illis ecclesiam? ut recte dicat Christus ad eos propter dissipationem
ecclesiae suae: "Que utilitas in sanguine
meo, dum descendo in corruptionem?" Item ipse per
Oseae tali modo: "Vae michi, quia factus sum sicut
qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in uindemia,
cum non sint botri ad manducandum primogenita.
Vae animae meae, quia periit timoratus a terra, et qui corrigat
in omnibus hominibus non est." Et cum intellexeris
Iesum dicentem talia, et lugentem peccata nostra, aspice
simul et illud, quod in euangelio scribitur: "Cum uidisset
Iherusalem, fleuit super eam, et dixit, quia si cognouisses
et tu." Et si rationabiliter fleuit super Iherusalem,
fleuit super ecclesiam, rationabilius edificatam quidem,
ut esset domus orationis, factam autem propter turpia
lucra, speluncam latronum. §. 3. Et arbitror conuenire
uerbum de uenditoribus columbarum eis, qui tradunt
ecclesias auaris, et tirannicis, et indisciplinatis, et irreligiosis
episcopis aut presbiteris. Propter que et cathedras
tantummodo appellauit Euangelista euersas esse ab Iesu.
Et utinam audirent hec cum dicentis ammonitione scripturae
qui gloriantur de cathedris Moisi, in quibus sedent, et uendunt
omnes cathedras columbarum et tradunt eas
talibus prepositis, ad quos recte dicitur a Domino
per Iheremiam prophetam: "Principes populi mei me non
cognouerunt. Filii enim sunt insipientes, et non intelligentes:
sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere
nesciunt."
Gratian. Cum ergo ecclesiae et oblationes earum non consistant,
nisi in potestate episcoporum, patet profecto, quod non
sunt ab alio recipiendae, quam de manu eorum.
Unde in Aurelianensi Concilio [I. c. 19.] statutum est:

C. X. Omnes basilicae ad eum pertinent episcopum, in cuius territorio positae sunt.

Omnes basilicae, que per diuersa loca constructae
sunt uel cottidie construuntur, in episcopi potestate
consistant, in cuius territorio positae sunt.

C. XI. Archidiaconus, archipresbiter, prepositus, uel decanus, nec offitia, nec beneficia ecclesiastica tribuat sine consensu episcopi.

Item Calixtus Papa.
Nullus omnino archidiaconus, aut archipresbiter, siue
prepositus, uel decanus animarum curam uel prebendas
ecclesiae sine iudicio uel consensu episcopii alicui tribuat;
immo, sicut sanctis canonibus constitutum est, animarum
cura et pecuniarum ecclesiasticarum dispensatio in episcopi
iudicio et potestate permaneat. Si quis uero contra
hoc facere, aut potestatem, que ad episcopum pertinet, sibi
uendicare presumpserit, ab ecclesiae liminibus arceatur.
Item Gregorius VII. in generali Sinodo residens dixit:
[cap. 1. et 2.]

C. XII. De manu laici episcopatus uel abbatia suscipi non debet.

Si quis deinceps episcopatum uel abbatiam de manu
alicuius laicae personae susceperit, nullatenus inter
episcopos uel abbates habeatur, nec ulla ei ut episcopo
seu abbati audientia concedatur. Insuper gratiam
B. Petri, et introitum ecclesiae interdicimus, quousque
locum, quem sub crimine tam inobedientiae quam ambitionis
ex qua scelus idolatriae cepit, resipiscendo non
deserit. Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticis
dignitatibus constituimus. Item: [c. 2.] §. 1. Si quis inperatorum,
regum, ducum, marchionum, comitum, uel quilibet
secularium potestatum aut personarum inuestituram episcopatuum
uel alicuius ecclesiasticae dignitatis dare presumpserit,
eiusdem sentenciae uinculo se obstrictum esse
sciat.

C. XIII. Excommunicationi subiaceat, nec inuestiturae sentiat fructum, qui de manu laici ecclesiam susceperit.

Idem. [ibidem, cap. 3.]
Quoniam inuestituras contra sanctorum Patrum auctoritatem
a laicis in multis partibus cognouimus
fieri, et ex eo plurimas perturbationes in ecclesia, immo
ruinam sanctae religionis oriri, ex quibus Christianae censurae
religio conturbatur, decernimus, ut nullus clericorum
inuestituras episcopatus, uel abbatiae, uel ecclesiae
de manu inperatoris, uel regis, uel alicuius laicae
personae, uiri uel feminae, suscipiat. Quod si presumpserit,
recognoscat inuestituram illam apostolica auctoritate irritam
esse, et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi
subiacere.

C. XIV. De eodem.

Item ex Canone Apostolorum. [31.]
Si quis episcopus secularibus potestatibus usus ecclesiam
per ipsos obtineat, deponatur et segregetur,
omnesque, qui illi communicant.

C. XV. De eodem.

Item ex Cronica Anastasii.
Sane Thessalonicenses episcopii ob metum inperatoris
Anastasii Timotheo Constantinopolitano episcopo
consenserunt, qui concilium Calcedonense anathematizauerat.
Quadraginta uero episcopi Illiricae et
Greciae conuenientes in unum, per professionem in scriptis
factam, ut a proprio metropolitano, discesserunt ab eo,
et Romam mittentes Romano episcopo communicare in
scriptis professi sunt. Et paulo post: §. 1. Cum Dioscorus
(iunior) manus inpositionem accepisset recesserunt multitudines
populorum dicentes quia secundum quod
continent canones sanctorum Apostolorum non est factus
episcopus et ideo non recipietur. Principes enim inthronizant
eum.

C. XVI. Excommunicetur qui per laicos ecclesias obtinet.

Item Pascalis Papa. [II.]
Si quis clericus, abbas uel monachus per laicos ecclesias
obtinuerit, secundum Apostolorum sanctorum canones
et Antioceni capitulum concilii excommunicationi subiaceat.

C. XVII. Qui per laicos ecclesias obtinet, et qui ei manus inponit, communione priuetur.

Idem.
Constitutiones sanctorum canonum sequentes statuimus,
ut quicumque clericorum ab hac hora inuestituram
ecclesiae uel ecclesiasticae dignitatis de manu laici acceperit,
et qui ei manum inposuerit, gradus sui periculo
subiaceat, et communione priuetur.

C. XVIII. De eodem. Idem.

Nullus laicorum ecclesias uel ecclesiarum bona occupet
uel disponat. Qui uero secus egerit, iuxta B. Alexandri
capitulum ab ecclesiae liminibus arceatur.

C. XIX. De eodem. Idem.

Sicut Domini uestimentum scissum non est, sed de eo
sortiti sunt, ita nec ecclesia scindi debet, quia in unitate tota


consistit. In potestate ergo proprii episcopi ecclesiae
reducantur, et ab ipso (sicut in sacris canonibus cautum
est) ordinentur. Alioquin et ecclesiae ipsae, et clerici earundem
diuinis destituantur offitiis.

C. XX. Nullus clericus per laicos ecclesiam obtineat.

Item Alexander. [II.]
Per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbiter
obtineat ecclesiam nec gratis, nec precio. §. 1. Nullus
habitum monachi suscipiat, spem aut promissionem
habens, ut abbas fiat. §. 2. Nullus presbiter duas habeat
ecclesias.

C. XXI. Singuli episcopi suos habeant yconomos.

Item Concilio Calcedonensi. [c. 26.]
Quoniam in quibusdam ecclesiis, ut rumore conperimus,
preter yconomos episcopi facultates ecclesiae tractant,
placuit, omnem ecclesiam habentem episcopum
habere yconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas
secundum sentenciam proprii episcopi, ita, ut
ecclesiae dispensatio preter testimonium non sit, et ex
hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotio
maledictionis derogatio procuretur. Quod si hoc minime
fecerit, diuinis constitutionibus subiacebit.

C. XXII. Laici non sunt constituendi yconomi.

Item ex Concilio Spalensi, [II.] cui interfuit
Ysidorus. [c. 9.]
Nona actione didicimus, quosdam ex nostro collegio
contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus diuinis
constitutos yconomos. Proinde pariter tractantes elegimus,
ut unusquisque nostrum secundum Calcedonensium
Patrum edicta ex proprio clero yconomum sibi constituat.
Indecorum est enim laicum uicarium episcopi,
esse et uiros ecclesiasticos iudicare. In uno enim
eodemque offitio non debet dispar esse professio. Quod
etiam in lege diuina prohibetur, dicente Moyse: "Non
arabis in boue simul et asino," id est: homines diuersae
professionis in uno offitio simul non sociabis. Unde
oportet nos et diuinis libris, et sanctorum Patrum obedire


preceptis, constituentes, ut qui in administrationibus
pontificibus sociantur, nec professione discrepent, nec
habitu. Nam coherere et coniungi non possunt quibus
et studia, et uota sunt diuersa. §. 1. Si quis autem episcopus
posthec ecclesiasticam rem aut laicalem procurationem
administrandam elegerit, aut si testimonio
yconomi gubernandam non crediderit, uere ut contemptor
canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum non
solum a Christo de rebus pauperum iudicabitur reus,
sed etiam concilio manebit obnoxius.

C. XXIII. Laicus in ecclesia aliquid statuendi facultatem non habet.

Item in Sinodo Simaci Papae Laurentius Mediolanensis
episcopus dixit:
Non placuit, laicum statuendi in ecclesia habere
aliquam potestatem, cui subsequendi manet
necessitas, non auctoritas inperandi.
Item in concilio eodem Eulalius, Episcopus Siracusanae
ecclesiae, dixit:

C. XXIV. Ecclesiasticas dignitates laici disponere non debent.

Laicis quamuis religiosis nulla de ecclesiasticis
dignitatibus aliquid disponendi legitur facultas attributa.

C. XXV. Laicus sacrilegus habetur qui dispositionem uel dominationem rerum ecclesiasticarum usurpat.

Item Calixtus Papa. [II.]
Si quis principum uel aliorum laicorum dispositionem
seu dominationem rerum siue possessionem ecclesiasticarum
sibi uendicauerit, ut sacrilegus iudicetur.

C. XXVI. In ecclesia, quam quis edificat, nichil sibi pre ceteris uendicet.

Item Gelasius Senecioni Episcopo.
III. Pars. Piae mentis amplectenda est deuotio, qua
Senilius nobis in re Viuiana sui iuris fundasse perhibet
ecclesiam, quam in honore S. Viti confessoris
eius nomine cupit consecrari. Hanc igitur, frater


karissime, si ad tuam diocesim pertinere non ambigis, ex
more conuenit dedicari, collata primitus donatione solempni,
quam ministris ecclesiae destinasse prefati muneris testatur
oblator, sciturus sine dubio preter processionis aditum,
qui omni Christiano debetur, nichil ibidem se proprii
iuris habiturum.

C. XXVII. De eodem. Idem.

Trigetius uero petitoria nobis insinuatione suggessit,
in re sua, quod Sextilianum uocatur, basilicam
se sanctorum Michaelis archangeli, et Marci confessoris
pro sua defensione fundasse. Et ideo, frater karissime,
si ad tuam pertinet parrochiam, benedictionem supra
memoratae basilicae solempni ueneratione depende.
Nichil tamen sibi fundator ex hac basilica nouerit uendicandum,
nisi processionis aditum, qui Christianis omnibus in
commune debetur.

C. XXVIII. De eodem.

Item Clemens. [epist. II. ad Iacobum]
Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis
precibus sacrari oportet, et non a quoquam
grauari.

C. XXIX. Laici presbiteros de ecclesiis non eiciant.

Item Leo IV. Karolo Regi.
Contra sanctorum patrum censuras uidetur existere, si
secularis uel laicus presbiteros ab ecclesiis, in quibus tempore
ordinationis eorum denominati uel introducti
fuerint, uidetur expellere.
Gratianus. Si uero fundatores ecclesiarum ad inopiam
uergere ceperint, ab eisdem ecclesiis temporalis uitae suffragia
percipiant.
Unde in Tolletano Concilio [IV. c. 37.] legitur:

C. XXX. Fundatores ecclesiarum, si inopes esse ceperint, ab eisdem alimenta accipiant.

Quicumque fidelium propria deuotione de facultatibus
suis aliquid ecclesiae contulerint, si forte ipsi aut filii eorum
redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium
uitae pro temporis usu percipiant.
Gratian. Si ergo ecclesiasticas facultates potestatem dispensandi


non habent multo minus ipsas ecclesias quibuslibet
ad regendum conmittere uel aliis auferre ualent. §. 1. Hic autem
distinguendum est, quid iuris fundatores ecclesiarum in eis
habeant, uel quid non? Habent ius prouidendi, et consulendi, et
sacerdotem inueniendi; sed non habent ius uendendi, uel donandi,
uel utendi tamquam propriis.
Unde in Canonibus inuenitur.

C. XXXI. Heredes eius, qui ecclesiam construxit, nichil aliud quam pro ea sollicitudinem gerere debent.

Filiis, uel nepotibus, ac honestioribus propinquis
eius, qui construxit uel ditauit ecclesiam, licitum sit hanc
habere sollertiam, ut, si sacerdotem aliquid ex collatis
rebus defraudare preuiderint, aut honesta conuentione
conpescant, aut episcopo uel iudici corrigenda denuncient.
Quod si talia episcopus agere temptet, metropolitano
eius hec insinuare procurent. Si autem metropolitanus
talia gerat, regis hec auribus intimare non differant.
§. 1. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi
proprii iuris potestatem preferre, non rapinam et fraudem
ingerere, non uiolentiam quamcumque presumere,
sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere,
quod aut nullam operatio noxam nocens attingat, aut
mulctam uel aliquam partem salutaris mercedis assumat.
§. 2. Si quis uero deinceps hec monita temerare
uoluerit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis
annuae sentenciam sustinebit.

C. XXXII. Fundatores ecclesiae ordinandos in ea episcopo offerant.

Item ex Tolletano Concilio. [IX. c. 2.]
Decernimus, ut quamdiu fundatores ecclesiarum in
hac uita superstites fuerint, pro eisdem locis curam habeant
sollicitam, atque rectores ydoneos in eisdem
basilicis idem ipsi offerant episcopo ordinandos.
Quod si spretis eisdem fundatoribus episcopus ibidem
rectores presumpserit ordinare, et ordinationem suam irritam
nouerit et ad uerecundiam sui alios in eorum
loco (quos ipsi fundatores condignos elegerint) ordinari.

C. XXXIII. A dominio constructoris oratorium non est auferendum.

Item ex Romana Sinodo. [Eugenii II. et Leonis IV. c. 2I.]
Monasterium uel oratorium canonice constructum a


dominio constructoris eo inuito non auferatur, liceatque
illi presbitero, cui uoluerit, pro sacro offitio illius diocesis
cum consensu episcopi, ne malus existat, conmendare.

C. XXXIV. De eodem.

Item Gregorius Papa. [lib. VII. Indict. I. Secundino
Episcopo Taurominitano]
Rationis ordo non patitur, ut monasterium contra uoluntatem
fundatorum ab eorum dispositione ad arbitrium
suum quis debeat uendicare.
Gratian. Prouidentia tamen et ammonitione episcopi a fundatoribus
ecclesiae honorari debent.
Unde Gregorius:

C. XXXV. Episcoporum prouidentia a fundatoribus ecclesiae honorentur.

Considerandum est quatinus si secundum prouidentiam
et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas
uoluerint tenere, et honorare faciant. Si autem hoc
contradixerint, in episcopi potestate maneat utrum eas
consistere permittat, aut reliquias inde auferre uelit.

C. XXXVI. Reliquiae auferantur ecclesiarum, si plures heredes de eis contendunt

Item ex Concilio Triburiensi. [c. 32.]
Si plures heredes contenderint de communi ecclesia,
auferri iubeat episcopus reliquias sacras, et ecclesiam
claudi, donec communi consensu et consilio episcopi ibi
presbiterum statuant, et unde uiuat.
IV. Pars. Gratian. Ut ergo ex his auctoribus colligitur,
de manu laicorum ecclesiae non sunt recipiendae, nisi cum consensu
episcoporum, iuxta illud Concilii Magontinensis:

C. XXXVII. Non liceat laicis de ecclesia eicere presbiteros.

Laici presbiteros de ecclesia non eiciant, neque in
eis constituant sine consensu suorum episcoporum.

C. XXXVIII. Absque episcoporum consensu laici presbiteros de ecclesiis non eiciant.

Item ex Concilio Cabilonensi. [II. c. 42.]
Inuentum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et
(quod est grauius) ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet


absque consensu suorum episcoporum ecclesias dant uel
auferunt. Unde oportet, ut canonica regula seruata nullus
absque consensu episcopi sui cuilibet presbitero ecclesiam
det; quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi graui
culpa coram episcopo canonica seueritate amittat.
Gratian. Sicut ergo auctoritate Ieronimi decimas male
possessas a laicis episcopo consentiente licet monachis de manu
laicorum recipere, et eas perpetua stabilitate tenere, sic et ecclesias
a laicis male detentas cum consensu episcoporum licet monachis
ad ordinandum accipere, et eis in perpetuum prouidere.
Unde Urbanus II:

C. XXXIX. Sine uoluntate episcoporum decimas uel ecclesias a laicis monachi non suscipiant.

Decimas et ecclesias a laicis monachi non suscipiant
absque consensu et uoluntate episcoporum. Quod si aliter
presumptum fuerit, canonicae ultioni subiaceant.

C. XL. Nulli liceat in suum ius monasterium conuertere; ad ordinandum tamen alii tradere illud ualet.

Item ex decreto Siluestri Papae.
Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium
ius liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium,
uel conmutare, nisi cum alio monasterio, uel quocumque
conmento uendere. Quod si factum fuerit,
non ualebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur
statum.

C. XLI. Episcopi et fratrum consilio monasterium ad meliorandum alii subponere quisque non prohibetur.

Item ex decreto Bonifatii.
V. Pars. Si quis uult monasterium suum ad meliorandum
in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi
et fratrum suorum, et dimittat presbiterum in priori
loco ad ministeria ecclesiae.


[PALEA.

C. XLII. Publicae penitenciae subiciantur qui circumueniendo aliquos tondere presumunt.

Item ex Concilio Moguntinensi.
VI. Pars. Constituit sane sacer iste conuentus, ut
episcopi siue abbates, qui, non in fructum animarum,
sed in auaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet
homines circumueniendo totonderunt, et res eorum tali
persuasione subripuerunt, penitenciae canonicae utpote
turpis lucri sectatores subiaceant. Hi uero, qui
illecti comam deposuerunt, in eo, quod ceperunt, perseuerare
cogantur, res uero eorum heredibus reddantur. ]

C. XLIII. Sine uoluntate fratrum aliquem de suis propinquis abbas sibi substituere non ualet.

Item ex eodem.
Congregatio debet eligere sibi abbatem abbatis sui
post mortem, uel eo uiuente, si ipse discesserit uel
peccauerit. Episcopus enim non debet abbatem uiolenter
retinere in locum suum. Ipse autem non potest aliquem
ordinare de suis propinquis uel amicis sine uoluntate
fratrum.

CAUSA XVII.

GRATIANUS.
Quidam presbiter infirmitate grauatus fieri se uelle monachum
dixit; ecclesiae et beneficio in manu aduocati renunciauit.
Postquam conualuit, mox se futurum monachum negauit, ecclesiam
et beneficium reposcit. (Qu. I.) Hic primum queritur,
utrum reus uoti teneatur, an liceat ei a proposito sui cordis
discedere? (Qu. II.) Secundo, an ecclesia et beneficium ei
reddenda sint que prius libera uoluntate refutauit? (Qu. III.)
Tertio, si contigisset eum se et sua monasterio tradidisse, an
licentia abbatis liceret ei ad propria redire? (Qu. IV.) Quarto,
si sine licentia abbatis retro abierit, an sua sibi abbate reddenda
sint?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod a uoto discedere non liceat, multis auctoritatibus
probatur. Ait enim Propheta: "Vouete, et reddite
Domino Deo uestro."

C. I. Que Deo uouentur necessario reddantur.

Item Augustinus.
Sunt quedam, que etiam non uouentes debemus; quedam
etiam, que nisi uouerimus, non debemus, sed postquam
ea Deo promittimus, necessario reddere constringimur.

[C. II.] Item Ieronimus.

Vouentibus non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile
est.

C. III. Dignus est supplicio qui se ipsum Deo subtrahit a uoto resiliens.

Item Gregorius in I. libro Registri. [lib. I. epist. 33. ad
Venantium]
Ananias Deo pecunias uouerat, quas post diaboli


uictus persuasione subtraxit. Sed qua morte mulctatus
est, scis. Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui
eos, quos dederat, nummos Deo abstulit, considera, quanto
periculo in diuino dignus eris iudicio, qui non nummos, sed
temetipsum omnipotenti Deo (cui te sub monachico habitu
deuoueras) subtraxisti.

C. IV. Ante Dei oculos cadunt qui bona, que concipiunt agere recusant.

Idem super Ezechielem. [lib. I. homil. 3.]
Qui bona agunt, si meliora agere deliberant, et post
deliberata non faciunt, licet in bonis prioribus perseuerent,
in conspectu tamen Dei ceciderunt ex deliberatione. Item:
§. 1. Sunt qui cuncta relinquere, et Dei seruicio se subdere,
et freno castitatis se restringere deliberant; sed cum post
castitatem alios cecidisse conspiciunt, se retrahendo meritum
perdunt.
Gratian. Si ergo post uotum quisque necessario cogitur
soluere quod uouit; si uouentibus non solum nubere, sed etiam
uelle dampnabile est: patet, quod sacerdos iste ad executionem
sui uoti cogendus est, et non solum non fieri, sed etiam uelle
monachum non fieri sibi dampnabile est. §. 1. Quod autem
inter uouentes iste conputandus sit, patet ex uerbis Augustini
dicentis: "Dixi, confitebor, etc. Magna pietas Dei est, ut ad
solam promissionem peccata dimittat. Nondum enim pronunciat
ore, et tamen Deus iam audit in corde; uotum enim pro opere
reputatur." Sicut ergo Propheta inter uouentes reputatur, quia
dixit: Ego confitebor; sic et iste inter eosdem conputandus est,
quia dixit: Fiam monachus. His ita respondetur: Aliud est
propositum corde concipere, et etiam ore enunciare; aliud est
subsequenti obligatione se reum uoti facere. §. 2. Quia ergo
iste propositum sui cordis ore simpliciter enunciauit non autem
monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit nequaquam
reus uoti habetur.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Unde Alexander II.:

C. I. Non cogitur aliquis in monasterio manere, nisi professionem fecerit in manu abbatis.

Cosaldus presbiter, quondam infirmitate feruore
passionis pressus, monachum se fieri promisit, non tamen
monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit,
sed beneficium ecclesiae in manu aduocati refutauit.
At postquam conualuit, mox se monachum negauit
fieri. Quapropter quia et B. Benedicti regula, et precipue


patris et predecessoris nostri S. Gregorii Papae
canonica institutio interdicit monachum ante unius anni
probationem effici, iudicamus et auctoritate apostolica
precipimus, ut prefatus presbiter beneficium et altaria
recipiat, habeat, et quiete retineat.

C. II. Uxor post propositum continentiae ducta dimitti non debet.

Item Augustinus ad Bonifatium Comitem. [ep. LXX.]
Nos nouimus, nos testes sumus, quod omnes actus publicos,
quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in
otium sanctum conferre, atque in ea uita uiuere, in qua serui
Dei monachi uiuunt. Cum ergo te esse in hoc proposito
gauderemus, nauigasti, uxorem duxisti. Si coniugem
non haberes, dicerem tibi quod et Tubanis diximus, ut
in castitate continenter uiueres. Sed ut te ad istam
uitam non exhorter, coniunx est inpedimento, sine cuius
consensu continenter tibi uiuere non licet, quia, et si
tu eam post illa uerba Tubanensia ducere non debueras,
illa tamen nichil eorum sciens innocenter tibi et
simpliciter nupsit.
Gratian. Ecce iste se corde concepit monachum fieri, et
ore pronunciauit, se uelle in otium sanctum conferre, non tamen
postea coactus est suscipere quod corde concepit, et ore pronunciauit.
Auctoritas illa Alexandri, secuta institutionem B. Gregorii
et B. Benedicti, probandis annum indulget, sed notis; incognitis
uero triennium conceditur.
Unde in Concilio Tolletano:

C. III. Nullus qui incognitus est monasticum habitum sumat ante triennium.

Si quis incognitus monasterium ingredi uoluerit,
ante triennium monachi habitus non prestetur. Et si
infra tres annos aut seruus, aut liber uel
colonus queratur a domino suo, reddatur ei cum omnibus,
que attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si
autem infra triennium non fuerit requisitus, postea queri
non potest, nisi sit tam longe, quod inueniri non
possit.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod autem queritur, an post traditionem sit ei fas cum
licentia abbatis ad propria redire? facile monstratur fieri non
posse. Ipsum enim redire criminosum est. Qui autem manifesto
facinori desinit obuiare, cum potest, consentit. Hic autem non
solum non obuiat, sed etiam permittendo fautor existit. Non


ergo licet abbati dare licentiam alicui retro abeundi, nec itaque
illi licet retrorsum abire, quia ex quo semel se abbati subiecit,
absque eius permissione nichil agere potest.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Si autem sine licentia abbatis de monasterio
discesserit, queritur, utrum sua sint ei reddenda, an non? Sed
possessiones et res ecclesiae traditas quolibet modo alienare nec
abbati, nec alicui licet.
Unde Simacus Papa: "Possessiones quas unusquisque
etc." Et iterum:

C. I. Honore priuetur qui de iure ecclesiae aliquid alienare presumit.

Quicumque episcoporum, presbiterorum, diaconorum
oblitus Dei, et decreti huius inmemor in constitutum
conmittens, predium ecclesiae magnum uel exiguum, uel
quicquam de iure ecclesiae alienare temptauerit, et
donator, et alienator, et uenditor honoris sui amissione
mulctetur.


[PALEA.

C. II. Item Gregorius Anthemio Subdiacono, libro XI. epistola 31.

Ratio nulla permittit, ut propriis cuiusquam usibus applicetur
quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur. ]

C. III. Qui reuocandum putat quod ecclesiae contulit sacrilegii crimen incurrit.

Item Ambrosius in libro [II.] de penitencia. [c. 9.]
Sunt qui opes suas tumultuario mentis inpulsu, non iudicio
perpetuo, ubi ecclesiae contulerunt, postea reuocandas
putauerunt. Quibus nec prima merces grata est, nec
secunda, quia nec prima iudicium habuit, et secunda habuit
sacrilegium. Sunt quos penituerit opes suas diuisisse
pauperibus. Sic eos, qui penitenciam agunt, hoc solum
timere oportet, ne ipsius penitenciae agant penitenciam.

C. IV. Qui sacris locis derelicta retinere contendit sacrilegium conmittit.

Item Gregorius Sabino Subdiacono. [lib. VIII. epist. 6.]
Sacrilegium et contra legem est, si quis quod uenerabilibus


locis relinquitur prauae uoluntatis studiis temptauerit
conpendiis retinere.

C. V. Sacrilegi iudicantur qui ecclesiae facultates alienant.

Item Lucius Episcopus omnibus Episcopis. [epist. I. cap. 6.]
Omnes ecclesiae raptores atque suarum facultatum
alienatores a liminibus eiusdem matris ecclesiae
anathematizamus, apostolica auctoritate pellimus, dampnamus
atque sacrilegos esse iudicamus; et non solum eos,
sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt
rei iudicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par
enim pena et agentes et consentientes conprehendit.

C. VI. Excommunicetur qui confinia ecclesiae frangere temptauerit.

Item Nicolaus omnibus Episcopis.
II. Pars. Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum
est, statuimus, ut maior ecclesia per circuitum LX passus
habeat, capellae uero uel minores ecclesiae XXX. §. 1.
Qui autem confinium eorum confringere temptauerit,
aut personam hominis, uel bona eius inde subtraxerit,
nisi publicus latro erit, quousque emendet, et quod rapuerit
reddat, excommunicetur.

C. VII. Soluatur altario quod pro emunitate emendatur ecclesiae.

Item ex Concilio Triburiensi.
Si quis in atrio ecclesiae pugnam conmittit aut homicidium
fecerit, quicquid pro emunitate uiolata emendandum
est altario soluatur, cuiuscumque fuerit illa ecclesia.

C. VIII. Non licet alicui hominem de ecclesia rapere.

Item Augustinus ad Bonifatium. [ep. CLXXXVII.]
Miror, quomodo subito fidei murum aries ruperit
inimici. Noui enim, qua religione semper sis ecclesiam
ueneratus. Quo instigante facere hominem de
ecclesia rapuisti? Tuus si tuo amico forte presumeret
fugitiuus, posset proculdubio intercessoris causa ueniam
promereri. Ergo si amicus intenditur, cur Deus offenditur?
Sed et si de potestate presumitur, Nabucodonosor regem
intende, qui causa superbiae in bouem est ex homine conmutatus.
Non ut confundam te hec scribo, sed ut filium
karissimum moneo. Ecclesiae igitur illesum reuoca


quem irreligiosissimus rapuisti. Oblatio uero domus
tuae a clericis ne suscipiatur interdixi, communionemque
tibi interdico, donec peracta pro ausibus uel errore a me
diffinita tibimet penitencia, tempore condonato
pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras
sacrificium Deo.

C. IX. Fugientem ad ecclesiam nemo audeat abstrahere.

Item ex libro Capitularium. [V. c. 90.]
Reum ad ecclesiam fugientem nemo abstrahere
audeat, neque inde donare ad penam uel ad mortem, ut
honor ecclesiarum conseruetur; sed rectores pacem
eius, et uitam, et membra obtinere studeant;
tamen legitime conponat quod inique fecit.

C. X. Ab ecclesiae arceatur ingressu qui aliquem de ecclesia uiolenter rapuerit.

Item Gelasius Victori, Constantino, Martirio,
Felicissimo, Sereno, et Timotheo Episcopis.
Frater et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione
suggessit, Benenatum et Maurum Beneuentanae municipes
ciuitatis in contumeliam religionis acerba nimis et
plectibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad
ecclesiae septa curialem suum ne illic quidem tutum aut
de iniuria sua securum esse siuerunt, ausi irreptione
temerariae mentis admittere quod nec potestatibus quidem
uel principibus umquam licuit perpetrare, ut hominem
in sanctuariis constitutum (captata sacerdotis absentia) reluctantem
reclamantemque uiolenter abstraherent. Quos,
quantum sua nobis suggestione patefecit, merito indignos
esse sacra communione iudicauit. Et si reuera tanti facinoris
constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac
parte consentit. Nec enim ad supplicandum iure debet
admitti ubi admittere sacrilegium non dubitauit. Nullus
etenim intra limina tantae uenerationi deputata
utrumque sibi licere existimet pro suae uoluntatis arbitrio,
ut et humilitatem sibi uendicet et furorem. Et ideo,
fratres karissimi, supradictos, si manifesta reos facit conquestio,
ab omnibus parrochiarum uestrarum ecclesiis nostrae
preceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi
qui in iniuriam sanctorum locorum prosiluisse probantur,
merito consequantur pro facti sui qualitate uindictam, uerum
etiam ceteri a tali presumptione ultionis istius timore reuocentur.

C. XI. Ecclesiarum dignus non est ingressu qui eas uiolat.

Idem Epiphanio Episcopo.
Ad episcopos ceteros direximus iussionem, ut eos, qui
ecclesias uiolasse perhibentur, accessu earum iudicent esse
indignos.

C. XII. Qui ecclesiam Dei uastat, et eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur.

Item Pius Papa. [epist II. Italicis]
Sicut qui ecclesiam Dei uastat, et eius predia et
donaria spoliat et inuadit, fit sacrilegus sic ille,
qui eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur.
§. 1. Non ergo grauius peccatum est fornicatio
quam sacrilegium. Et sicut maius peccatum est,
quod in Deo conmittitur, quam quod in homine, sic
grauius est sacrilegium agere quam fornicari.

C. XIII. Qua pena feriatur qui ecclesiae usibus dedicata predia uexare temptauerit.

Item Urbanus. [in epist. ad omnes episcopos, c. 2.]
Adtendendum est omnibus, ne predia usibus secretorum
celestium dicata a quibusdam irruentibus uexentur.
Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam
(que erga sacrilegos iure promenda est) perpetua dampnetur
infamia, et carceri tradatur, aut exilio perpetuae deportationis
seruetur.


[PALEA.

C. XIV. Item Hyginus Papa.

Si quis ecclesiam igne conbusserit, quindecim
annis peniteat, et eam sedule restituat, et precium
suum pauperibus distribuat. ]

C. XV. Iudae similis probatur qui ornamenta ecclesiae subripit.

Item Clemens. [epist. II. ad Iacobum]
Si forte quispiam presbiter siue diaconus sacrarii sindonem
uel uelum subtractum uendiderit, Iudae Scariotis
similis estimabitur. Qui propter cupiditatem fecerit
hoc opus, nouerit se supradicti Iudae penam suscepturum.


[PALEA.

C. XVI. De eodem.

Item ex penitenciali Theodori.
Pecunia ecclesiastica furata uel rapta reddatur in
quadruplum; populi uero duplicetur. Si quis aliquid
de ministerio sanctae ecclesiae furatus fuerit,
septem annis peniteat, tres in pane et aqua. ]


[PALEA.

C. XVII. De eodem.

Item ex penitenciali Romano.
Si quis clericus furtum fecerit capitale, id est quadrupedem,
uel domum fregerit, aut quamlibet rem
melioris precii furatus fuerit, septem annis peniteat;
laicus quinque. Si quis autem de minoribus
semel aut bis furtum fecerit, reddat proximo suo, et
uno anno peniteat in pane et aqua, et si reddere non
potuerit tribus annis peniteat. ]

C. XVIII. Sacrilegium facit qui pecuniam ecclesiae rapit.

Item Anacletus. [epist. I., c. 2.]
Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur;
qui autem pecuniam uel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium
facit.

C. XIX. Segregetur ab ecclesia clericus, qui seruum uel discipulum suum ad eam fugientem uerberare presumit.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 8.]
Nullus clericorum seruum aut discipulum suum confugientem
ad ecclesiam extrahere audeat, uel flagellare
presumat. Quod si fecerit, donec digne peniteat, a
loco, cui honorem non dedit, segregetur. §. 1. Si qui
uero clerici in mutuam cedem proruperint, prout dignitas
offitiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice
districtius uindicetur.

C. XX. Qui de atrio uel porticibus ecclesiae fugientem abstrahit excommunicetur.

Item ex Concilio Triburiensi. [c. 20.]
Si quis contumax uel superbus timorem Dei uel
reuerentiam sanctarum ecclesiarum non habuerit, et fugientem
seruum suum, uel quem ipse persecutus fuerit,
de atrio ecclesiae, uel de porticibus quomodolibet


ecclesiae adherentibus per uim abstraxerit, pro emunitate
nongentos solidos conponat, et ipse publica
penitencia iuxta iudicium mulctetur.
Gratian. Sacrilegium ergo est, quotiens quis sacrum uiolat,
uel auferendo sacrum de sacro, uel sacrum de non sacro, uel non
sacrum de sacro. §. 1. Dicitur etiam sacrilegium conmittere qui
uiolentas et inpias manus in clericum iniecerit. §. 2. Porro
ipsum sacrilegium duplicem continet penam, pecuniariam uidelicet
et excommunicationis. Pecuniaria eis persoluenda est, ad quos
querimonia sacrilegii pertinet.
Unde Iohannes Papa VIII. scribit omnibus Episcopis:

C. XXI. De multiplici genere sacrilegii, et pena eiusdem.

Quisquis inuentus fuerit reus sacrilegii, episcopis uel
abbatibus, siue personis, ad quas querimonia sacrilegii
iuste pertinuerit, triginta libras examinati argenti purissimi
conponat. §. 1. Sacrilegium conmittitur, si quis
infregerit ecclesiam, uel triginta passus ecclesiasticos, qui in
circuitu ecclesiae sunt, uel domos, que infra predictos
passus fuerint, aliquid inde diripiendo uel auferendo;
seu qui iniuriam uel ablationem rerum intulerit clericis arma
non ferentibus, uel monachis, siue Deo deuotis, omnibusque
ecclesiasticis personis. Capellae, que sunt infra ambitum
murorum castellorum, non ponuntur in hac triginta
passuum obseruatione. §. 2. Similiter sacrilegium conmittitur
auferendo sacrum de sacro, uel non sacrum de sacro,
siue sacrum de non sacro. Idem: §. 3. Si quis domum
Dei uiolauerit, et aliqua sine licentia illius, cui conmissa esse
dinoscitur, inde abstulerit, uel ecclesiasticis personis iniuriam
fecerit, donec in conuentu ammonitus legitime satisfaciat,
sciat se conmunione fore priuatum. Si uero post
secundam et tertiam conuentionem coram episcopo satisfacere
detrectauerit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxius
teneatur, ita, ut secundum Apostolum nemini fidelium
misceatur. Idem: §. 4. Hii qui monasteria, et loca
Deo dicata, et ecclesias infringunt, et deposita uel alia
quelibet exinde abstrahunt, dampnum nouies conponant,
et emunitatem tripliciter, et uelut sacrilegi canonicae sententiae
subigantur.

C. XXII. Nisi canonice iudicatum episcopum conprehendens laicus, excommunicetur.

Item Alexander II.
Si quis deinceps priorum aut cuiuscumque dignitatis


uel cuiuscumque ordinis laicorum episcopum conprehenderit,
percusserit, aut aliqua ui a propria sede expulerit,
nisi forte iudicatum canonice, auctores et cooperatores tanti
sceleris anathematizentur, et bona eorum ecclesiae ipsius
iuri perpetuo tradantur. §. 1. Si uero in presbiterum uel
in quemcunque inferiorum graduum clericum hec eadem
presumpserit, canonicae penitenciae atque depositioni
subiacebit. Si contumax fuerit, excommunicetur.

C. XXIII. Flagellatores presbiterorum, post tertiam ammonitionem si non resipuerint, excommunicentur.

Item Nicolaus Papa Thadoni Archiepiscopo Mediolani.
De presbiterorum flagellatoribus, et occisoribus, predonibus,
scilicet qui seculari brachio minime cohercentur,
iuxta preceptum Domini placet fraterno amore conueniantur
secundo ac tertio. Qui si te non audierint,
conueniente ecclesia eos sacra conmunione priuare atque
(si in sua obstinatione permanentes sacerdotalia
monita forte contempserint) ab ecclesiae conpage sub anathematis
interdictione resecare licentiam tribuimus. §. 1.
Quos etiam resipiscentes tandem digna satisfactione premissa
in gremio sanctae matris ecclesiae reuocari
noueris posse.


[PALEA.

C. XXIV. Item ex Concilio Moguntino sub Rabano, c. 24.

Qui presbiterum occiderit, duodecim annorum
ei penitencia secundum canones inponatur; aut si
negauerit, si liber est, cum septuaginta duobus iuret:
si autem seruus, super duodecim uomeres feruentes se
expurget. Conuictus uero noxae usque ad ultimum
uitae tempus miliciae cingulo careat, et absque spe coniugii
maneat. ]


[PALEA.

C. XXV. Item ex Concilio Triburiensi.

Ut presbiteri non uadant, nisi stola aut orario induti.
Et si in itinere spoliantur, aut uulnerantur,
uel occiduntur non stola uestiti, simplici emendatione
soluantur, si autem cum stola triplici. ]


[PALEA.

C. XXVI. Item ex eodem, c. 5.

Omnes presbiteri interfectores conpositione
episcopi, ad cuius parrochiam pertinent, soluantur, ita
uidelicet, ut medietatem Vuirigeldi eius episcopus
utilitatibus ecclesiae, cui prefuit, tribuat, et alteram medietatem
in elemosinam illius iuste dispertiat, quia
nullus nobis eius heres proximior uidetur, quam ille, qui
ipsum Domino sociauit. ]

C. XXVII. Pro graduum uarietate mulctentur qui clericos occidunt.

Item ex libro V. Capitularium. [c. 25.]
Qui subdiaconum occiderit, CCC. solidos conponat; qui
diaconum, CCCC.; qui presbiterum, DC.; qui episcopum,
DCCCC.; qui monachum, CCCC.

[C. XXVIII.]

Item ex eodem libro VI.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat,
et Deo in monasterio seruiat cunctis diebus uitae suae, numquam
ad seculum reuersurus, et septem annos publicam
penitenciam agat.

[C. XXIX.]

Item Innocentius Papa. [II. in Concilio Lateranensi,
c. 15.]
Si quis suadente diabolo huius sacrilegii uicium
incurrerit, quod in clericum uel monachum uiolentas
manus iniecerit, anathematis uinculo subiaceat, et nullus
episcoporum illum presumat absoluere, nisi mortis urgente
periculo, donec apostolico conspectui presentetur, et eius
mandatum suscipiat.
III. Pars. Gratian. Qui autem de ecclesia ui aliquem
exemerit, uel in ipsa ecclesia, uel loco, uel cultui, sacerdotibus,
et ministris aliquid iniuriae inportauerit, ad instar publici criminis
et lesae maiestatis accusabitur, et conuictus, siue confessus, capitali
sententia a rectoribus prouinciae ferietur, sicut in primo libro
Codicis legitur, titulo de episcopis et clericis et lege: "Si quis
in hoc genus sacrilegii proruperit," et in Digestis titulo. Ad legem
Iuliam pecuniarum repetundarum, lege ultima. §. 1. Conmittunt
etiam sacrilegium qui contra diuinae legis sanctitatem aut


nesciendo conmittunt, aut negligendo uiolant et offendunt; aut qui
de principali iudicio disputant, dubitantes, an is dignus sit, quem
princeps elegerit; uel qui intra prouinciam, in qua prouinciales
et ciues habentur, offitium gerendae ac suscipiendae amministrationis
desiderant, libro 9. Codicis titulo de crimine sacrilegii.
§. 2. Similiter de iudicio summi Pontificis alicui disputare non
licet.
Unde Nicolaus Papa omnibus Episcopis:

C. XXX. Nulli liceat Romanam ecclesiam iudicare, uel eius sententiam retractare.

Nemini est de sedis apostolicae iudicio iudicare,
aut illius sentenciam retractare permissum, uidelicet propter
Romanae ecclesiae primatum, Christi munere in beato Petro
apostolo diuinitus collocatum.
Gratian. Sacrilegii quoque reatum incurrit qui Iudeis publica
offitia conmittit.
Unde in Tolletano Concilio IV: [c. 64.]

C. XXXI. Sacrilegium faciunt qui Iudeis publica offitia conmittunt.

Constituit sanctum concilium, ut Iudei, aut hii, qui ex
Iudeis sunt, offitia publica nullatenus appetant, quia sub
hac occasione Christianis iniuriam faciunt. Ideoque iudices
prouinciarum cum sacerdotibus eorum surreptiones fraudulenter
relictas suspendant, et offitia publica eos agere
non permittant. Si quis autem hoc permiserit, uelut in
sacrilegum excommunicatio proferatur, et is, qui subrepserit,
publicis cedibus deputetur.
IV. Pars. Gratian. Verum ne reuerentia religionis dominos
suo iure fraudaret, si famuli ad ecclesiae septa confugientes
inde nequaquam abstrahantur, sacris canonibus est institutum,
ut, prestito a domino sacramento inpunitatis, ei etiam reddatur
inuitus.
Unde Gelasius Papa scribit Bonifatio Episcopo:

C. XXXII. Post prestitam securitatem serui restituantur dominis, qui ad ecclesiam confugiunt.

Metuentes dominos famuli, ad ecclesiae septa si confugerint,
intercessionem debent querere, non latebras,
ne hec ipsa presumptio tarditatis temeritatem augeat
renitendi. Filius etenim noster uir spectabilis Petrus
queritur seruum suum in ecclesia S. Clementis diutius
conmorari, cui cum deputasset sacramenta prestari,
illum egredi nulla ratione uoluisse. Et ideo directus
supradicti homo de presenti cum eo, quem elegeris
esse mittendum, cum de inpunitate eius sacramenta
prebuerit, eum statim facies ad dominum suum
modis omnibus remeare, aut, si in hac pertinacia forte
extiterit, post sacramentum sibi prestitum reddatur
inuitus.

C. XXXIII. Securitate accepta ad rationem reddendam fugitiui ab ecclesia exire cogantur.

Idem Iohanni, Episcopo Vibonensi.
Uxor Felicis et filiae Romam, quia sic oportuit, peruenerunt.
Siquidem hunc ipsum primum se ad barbarorum
basilicam conferentem, seque bonas causas
habere iactantem, egredi sub hac condicione precipimus,
ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nichil
circa eum prorsus asperum fieri durumque pateremur.
Alioquin si contra fidem et utilitatem dominicam uenisse
probatur, ipse sibimet inputaret, atque ordinationi
congruae subiaceret. Qui superueniente filio nostro, uiro
spectabili Ortasio, sic est ad singula queque conuictus,
ut os aperire non posset, et uera esse que huic obicerentur,
uoce propria fateretur, ideoque tenetur custodia
mancipatus.

C. XXXIV. Eripiatur in libertatem seruus, cui Christiano Iudeus circumcisionis signaculum inpressit; alioquin ab ecclesia suo domino reddatur inuitus.

Idem Siracusano, Constantio, et Laurentio
Episcopis.
Iudas, qui Iudaicae professionis existit, mancipium iuris
sui, quod ante paucos annos se asserit conparasse, nunc
ad ecclesiam Venefranam confugisse suggessit, sicut petitorii
tenor annexus ostendit, eo quod dicat sibi ab infantia
Christiano nuper a prefato domino signaculum circumcisionis
infixum. Quapropter uestra diligenter inter utrumque sollicita
cura rerum fideliter examinet ueritatem, quatinus nec
religio temerata uideatur, nec seruus hac obiectione mentitus
conpetentis iura dominii declinare contendat.

C. XXXV. De atrio ecclesiae, quod triginta passibus clauditur, nisi prius data securitate fugiens non abstrahatur.

Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 10.]
Diffiniuit sanctum concilium, ut nullus audeat confugientes
ad ecclesiam uel residentes inde abstrahere, aut quodcunque
nocibilitatis, uel dampni, seu spolii, residentibus
in loco sancto inferre; sed esse pocius his ipsis, qui ecclesias
petunt, per omnia licitum, in triginta passus ab
ecclesiae ianuis progredi, in quibus triginta passibus uniuscuiusque
ecclesiae in toto circuitu reuerentia defendatur,
sic tamen, ut hii, qui ad eam confugiunt, in extraneis
uel longe separatis ab ecclesia domibus nullo modo abscedant,
sed in hoc triginta passuum numero absque
domorum extranearum receptaculo progredientes
aditum obtinebunt; qualiter ad requisitae naturae
usum debitis exeant locis, et nullo teneantur euentu necessitudinis
qui dominicis se defendendos conmiserint
claustris. §. 1. Si quis autem hoc decretum uiolare temptauerit,
et ecclesiasticae excommunicationi subiaceat, et


seueritatis regiae feriatur sentencia. §. 2. Ipsos autem,
qui ad ecclesiam confugium fecerunt, si iuxta priscorum
canonum instituta hii, qui eos repetunt, sacramenta
reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius ab ecclesiae
foribus non abstraxerit, aut fuga talium, si euenerit,
sacerdoti querenda est, aut dampnorum sentencia secundum
electionem principis huiusmodi sacerdotibus irroganda.

C. XXXVI. Ante datam securitatem de atrio ecclesiae fugitiuus non cogatur exire.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 3. et 5.]
Id constituimus obseruandum, quod ecclesiastici
canones decreuerunt, et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae
atriis uel domo episcopi eos abstrahere
omnino non liceat, sed nec alteri consignare, nisi ad
euangelia datis sacramentis de morte, et debilitate, et
omni penarum genere sint securi, ita ut ei, cui reus fuerit
criminosus, de satisfactione conueniat. Quod si
sacramenta sua conuictus fuerit uiolasse, reus periurii non
solum a communione ecclesiae uel omnium clericorum,
uerum etiam catholicorum conuiuio separetur.
Quod si is, cui reus est, uoluerit sibi intentione faciente
conponi, et ipse reus actus de ecclesia timore discesserit,
ab ecclesiae clericis non queratur. §. 1. Seruus
etiam, qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa,
si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit,
statim ad seruitium domini sui redire cogatur,
et posteaquam dato sacramento domino suo
fuerit consignatus, si aliquid penae pro eadem culpa,
qua excusatur, probatus fuerit pertulisse, pro contemptu
ecclesiae et preuaricatione fidei a communione et
conuiuio catholicorum extraneus habeatur. Si uero seruus
pro culpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta domini
clericis exigentibus de inpunitate perceperit, exire nolentem
a domino liceat occupari.
V. Pars. Gratian. Occasione namque religionis seruus
dominum suum contempnere, et eius ministerium destituere non
debet.
Unde in Gangrensi Concilio [c. 3.] legitur:

C. XXXVII. Religionis occasione dominum suum non audeat seruus contempnere.

Si quis seruum alienum occasione religionis docet
dominum suum contempnere, et eius ministerium destituere,


ac non pocius docuerit eum suo domino bona fide et
cum omni honorificentia deseruire, anathema sit.

C. XXXVIII. Corripiatur durissime qui causa religionis docuerit seruum dominum suum contempnere.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 47.]
Si quis seruum alienum causa religionis doceat contempnere
dominum suum, et recedere a seruitio eius, durissime
in omnibus arguatur.

C. XXXIX. Primati insinuetur necessitas, que res ecclesiae distrahere conpellit.

Item ex Concilio Cartaginensi, c. 31.
Nullus res ecclesiae distrahat. Quod si redditus
non habeat, et aliqua necessitas nimia cogit, hanc insinuandam
esse primati ipsius prouinciae censemus, ut
cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur.
Et si tanta urget necessitas ecclesiae, ut non
possit ante primatem consulere, saltem uicinos
conuocet episcopos, curans ad concilium referre omnem
ecclesiae necessitatem. Quod si non fecerit, reus Deo et
sancto concilio uenditor honore amisso teneatur.

C. XL. Sine licentia episcopi quicquid abbas uendiderit, in irritum deducatur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 56.]
In uenditionibus, quas abbates facere presumunt, hec
forma seruetur, ut quicquid sine episcopi licentia uenditum
fuerit ad potestatem episcopi reuocetur. §. 1. Mancipia
uero monachis donata ab abbate manumitti
non licet. Iniustum enim putamus, ut, monachis cottidianum
rurale opus facientibus, serui eorum libertatis
otio potiantur.
VI. Pars. Gratian. Etiam si episcopo consentiente monasterii
possessio ab abbate data fuerit, nullius momenti erit
donatio, nisi forte in ecclesiae fabricam erigendam donatio processerit.
Quo casu tantum ei donare licet, quantum ecclesiae
parietes concludunt.
Unde Gregorius scribit: [lib. VII. Indict. 1. epist. 33.,
Iohanni Episcopo Scyllacaeno]

C. XLI. Nullo titulo res monasterii ualent ab eius iure segregari.

Questi nobis sunt predicti monasterii monachi abbatem


suum terram intra Scillacenum castrum, que in DC.
pedes extenditur, sub pretextu fabricandae ecclesiae fraternitati
tuae donationis titulo concessisse. Ideo uolumus,
quantum parietes edificatae ecclesiae circumdare possunt,
iuri ecclesiae uendicare. Quicquid uero extra parietes
eiusdem ecclesiae esse potuerit, in iure monasterii
sine difficultate aliqua reuertatur, quia nec mundanarum
legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii
ab eius iure quolibet titulo segregari. Ea propter
donationem eiusdem terrae, que contra rationem facta
est, sine aliqua dilatione restitue.

[PALEA. C. XLII.

Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in
futuro tempore a te, ab omnibus episcopis firmam statuimus
illibatamque seruari, ut et suae ecclesiae iuuante
Domino tantummodo sint iure contenti, et monasteria ecclesiasticis
condicionibus, seu angariis, siue quibuslibet obsequiis
secularibus nullo modo subiaceant, nullis canonicis
iuribus deseruiant, sed remotis uexationibus diuinum opus
cum summa deuotione perficiant. ]
VII. Pars. Gratian. Sed notandum est, quod aliud est
in suos uel propinquorum usus res ecclesiae conuertere (quam
perniciosam cupiditatem sacri canones ubique prohibent, et dampnabilem
ostendunt), aliud est quod ex dispensatione karitatis
humanae infirmitati consulitur, ut quondam sua illi reddantur,
qui in sacro proposito manere contempnit. Quod non tam iure
fori quam iure poli nonnullos sanctorum fecisse legimus. Beatus
enim Iohannes euangelista duobus iuuenibus, quos penituerat
omnia sua pro Christo reliquisse, et pauperibus erogasse, aurum
et gemmas reddidit, ut cuncta, que uendiderant, sibi redimerent.
Sed obicitur: B. Iohannes non oblata reddidit, que pauperibus
iam erogata fuerant, sed alia recompensauit, que in pauperum
uel ecclesiarum facultatibus numquam conputata fuerant. Similiter
si abbas uel episcopus aliqua habuerit, que in ecclesiasticis
facultatibus nondum sunt annumerata, exemplo B. Iohannis det
illa recedenti, oblata uero ecclesiae retineat. §. 2. Sequitur
ergo aliud exemplum, quo eadem, que ablata sunt, laudabiliter
reddita monstrentur.
Augustinus in sermone [II.] de uita clericorum:

C. XLIII. Non debet ecclesia suscipere que filio exheredato sibi offeruntur.

Quicumque uult exheredato filio heredem facere ecclesiam,
querat alterum, qui suscipiat, non Augustinum: imo,
Deo propitio, neminem inueniet. Quam laudabile
factum sancti Aurelii Cartaginensis episcopi? Quidam
enim, cum filios non haberet, nec speraret, res suas
omnes (retento sibi usufructu) donauit ecclesiae. Nati sunt
illi filii, reddidit episcopus nec opinanti ea
que ille donauerat. In potestate habebat episcopus
non reddere, sed iure fori, non iure poli.
Gratian. Ecce, quod aliquando oblata iure et laudabiliter
redduntur. Verum non hoc exemplo recedenti sua reddenda


monstrantur. Aliud est enim in professione suae uitae persistere,
aliud a proposito sui ordinis discedere. Si S. Aurelius degenti
in laicali habitu oblata reddidit, quia post oblationem filios accepit,
non ideo in apostasiam euntibus sua reddenda sunt,
quibus utilius necessaria subtraherentur, ut coacti redirent ad
ordinem, a quo recesserant. Sed sicut inimicis et persecutoribus
iubemur necessaria subministrare, sicut ab Apostolo monemur
tempus redimere, ut expeditius orationi uacemus: sic, ne ecclesia
scandalum patiatur, ne discedens in deteriora precipitetur, ne in
perniciem monachorum aut incendium monasterii occasione
suorum exardescat, laudabilius sua sibi non dico redduntur, sed
auferri sinuntur, quam ab illo ista inferantur.

CAUSA XVIII.

GRATIANUS.
Quidam abbas consecratus in episcopum prius monasterio
multa contulit, postea in episcopatu plura acquisiuit; cui dum
fratres successorem quererent, episcopus loci semet electioni
uolebat inserere, ut per ipsum abbas in monasterio ordinaretur;
fratres renituntur. (Qu. I.) Queritur, an monasterium possit
petere que ab episcopo acquisita sunt? an episcopalis ecclesia
possit sibi uendicare que monasterio fuerant contradita?
(Qu. II.) Secundo, an per episcopum abbas sit eligendus et
ordinandus, an tantummodo a propriis fratribus sit instituendus?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Prima questio terminatur in Concilio habito apud Alteum,
in quo sic statutum legitur:

C. I. Qui de monacho episcopus ordinatur quod ante consecrationem habuerit monasterio, quod uero post consecrationem acquisiuit propriae ecclesiae derelinquat.

Statutum est et rationabiliter secundum sanctos Patres
a sinodo confirmatum est, ut monachus, quem canonica
electio a iugo regulae monasticae professionis absoluit, et
sacra ordinatio de monacho episcopum facit, uelut legitimus
heres paternam sibi hereditatem postea iure uendicandi
potestatem habeat; sed quicquid acquisierat, uel habere
uisus fuerat, monasterio relinquat, et abbatis sui, qui
fuerat secundum regulam S. Benedicti, arbitrio. Postquam
enim episcopus ordinatur, ad altare, ad quod sanctificatur
et titulatur, secundum sacros canones quod acquirere
poterit restituat.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Secundam uero questionem terminat auctoritas
Tolletani Concilii [IV. c. 50.] dicens:

C. I. Abbates et alia offitia per episcopos debent institui et ordinari.

Hoc tantum sibi in monasteriis uendicent sacerdotes,
quod precipiunt canones, id est monachos ad conuersationem
sanctam premonere, abbates aliaque offitia instituere,
atque extra regulam acta corrigere. Quod si aliquid in
monachos canonibus interdictum presumpserint aut usurpare
quicquam de monasterii rebus temptauerint, non
deerit ab eis sentencia excommunicationis.
II. Pars. Gratian. Econtra Gregorius scribit Castorio
Ariminensi Episcopo:

C. II. Congregatio monasterii, non episcopus abbatem instituat.

Abbas in monasterio non per episcopum aut per aliquem
extraneorum ordinetur, neque ab episcopo missa ibi celebretur,
ut nulli ecclesiae subiciatur.

[C. III.]

Idem Castorio Episcopo. [lib. IV. epist. 43.]
Abbatem cuilibet monasterio non alium, sed quem
dignum moribus atque actibus monasticae disciplinae
communi consensu congregatio poposcerit, ordinari
uolumus. Missas autem publicas per episcopos uel
clericos in monasteriis omnino celebrari prohibemus.

C. IV. Ille debet abbas institui, quem sua congregatio et possessionis dominus ordinari poposcerit.

Item Pelagius Papa Mellito Subdiacono.
Abbatem in monasterio illum uolumus ordinari, quem
sibi de sua congregatione et monachorum electio, et possessionis
dominus, et, quod magis obseruandum est, ordo
uitae ac meritum poposcerit ordinari.

C. V. De libertate monachorum.

Item Gregorius omnibus Episcopis.
Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere,
etc. Et infra: §. 1. Interdicimus igitur in nomine
Domini nostri, ex auctoritate B. Petri apostolorum
principis, (cuius uice huic Romanae ecclesiae presidemus),


ut episcoporum nullus aut secularium ultra presumat
de redditibus, uel cartis monasteriorum, uel de
cellis uel uillis, que ad ea pertinent, quocumque
modo seu qualibet occasione minuere, uel dolos uel inmissiones
aliquas facere. Et infra: §. 2. Defuncto
uero abbate cuiuscumque congregationis non extraneus
eligatur, nisi de eadem congregatione, quem sibi propria
uoluntate concors fratrum societas elegerit. Quod
si aptam inter se personam inuenire nequiuerint, sollerter
sibi de aliis monasteriis eligant ordinandum. Et infra:
§. 3. Pariter autem est custodiendum, ut inuito abbate ad
ordinandum alia monasteria, aut ad ordines sacros uel
clericatus offitium tolli exinde monachi non debeant. Et
infra: §. 4. Nullus monachum sine testimonio et concessione
abbatis in ecclesia aliqua teneat, uel ad
aliquem honorem promoueat. §. 5. Hanc ergo scriptorum
nostrorum paginam omni futuro in tempore ab omnibus
episcopis firmam statuimus illibatamque seruari, ut et suae
ecclesiae iuuante Domino tantummodo sint contenti iure,
et monasteria ecclesiasticis condicionibus, seu angariis, uel
quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subiaceant,
nullis canonicis iuribus deseruiant, sed remotis uexationibus
a cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa
animi deuotione perficiant.

C. VI. Missas publicas in cenobiis episcopi non celebrent, nec aliquod eis grauamen inferant.

Idem Castorio Episcopo Ariminensi.
Luminoso abbate referente plurimis in monasteriis
multa a presulibus preiudicia atque grauamina monachos
pertulisse cognouimus. Oportet ergo, ut tuae fraternitatis
prouisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione,
quatinus conuersantes in illis in Dei seruitio, gratia illis
suffragante, mente libera perseuerent. Missas quoque publicas
in cenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in
Dei seruorum recessibus, et eorum receptaculis ulla popularis
prebeatur occasio conuentus, quia non expedit
animabus eorum. Nec audeat ibi episcopus cathedram
collocare, uel quamlibet potestatem exercere inperandi,
nec aliquam ordinationem, quamuis leuissimam, faciendi,


nisi ab abbate fuerit rogatus, quatinus monachi semper
maneant in abbatum suorum potestate, ut remotis uexationibus
a cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa
deuotione animi perficiant.

C. VII. Baptisterium in monasterio non permittatur fieri.

Item Gelasius Papa.
Pridem precepimus, ut de monasterio S. Andreae, quod
est super Mascalas, baptisterium propter monachorum molestias
debuisset auferri, atque in eodem loco, quo sunt
fontes, altare fundari, cuius rei perfectio hactenus est protracta.
Admonemus igitur fraternitatem tuam, nullam
iam moram post susceptas litteras nostras insererer,
sed repleto loco ipsorum fontium altare illic sine aliqua
dilatione fundetur, quatinus et predictis monachis opus Dei
secure liceat celebrare, et de negligentia tua non contra
fraternitatem tuam animus noster excitetur.

C. VIII. Cum permissione episcopi abbas locum suum potest deserere.

Item ex Concilio Magontino.
Abbas pro humiliatione et cum permissione episcopi
locum suum potest relinquere; tamen eligant sibi fratres
abbatem de ipsis si habent, sin autem, de extraneis.
III. Pars. Gratian. Ecce in Tolletano concilio dicitur,
quod sacerdotes abbates et alia offitia instituere debeant.
B. Gregorius et Pelagius prohibent, dicentes, abbatem a fratribus
suae congregationis eligendum et ordinandum. Quomodo ergo
hec tanta diuersitas ad concordiam reuocabitur? Sed sciendum
est, quosdam monachos esse indomitae ceruicis et effrenatae
superbiae, quos dum abbates ad religionem cogere uoluerint, in
eorum deiectione conspirant, et alium moribus suis conuenientem
sibi preficere contendunt, quales erant illi, qui in necem
B. Benedicti conspirasse leguntur. Pro huiuscemodi constitutum
est, ut abbates et alia offitia per sacerdotes instituantur.
Unde Pelagius Papa scribit Opilioni Defensori dicens:

C. IX. Non licet monachis abbates pro suo arbitrio expellere, aut alios ordinare.

Nullam potestatem de cetero, nullam licentiam monachis
relinquimus pro arbitrio suo aut abbates expellere, aut
sibimet alios ordinare, (quia nulla auctoritas remanebit
abbati, si monachorum potestati ceperit subiacere,) ut de
cetero fideliter et studiose uniuersa, que uel ad diuini
cultus reuerentiam, uel ad utilitates eiusdem monasterii


pertinent, abbatis sollicitudo, ad quem potestas tota pertinere
conuenit, debeat adinplere.
IV. Pars. Gratian. Hinc etiam constitutum est, ut clerici
singulorum monasteriorum sint in potestate episcoporum, nec
alicui liceat extra eorum conscientiam monasteria edificare.
Unde in Calcedonensi Concilio [c. 4.] legitur:

C. X. Sine conscientia episcopi monasteria nullus edificet.

Quidam monachorum habitu utentes indifferenter per
ciuitates, necnon et monasteria et se ipsos presumptione
propria conmendant. Placuit igitur neminem
aut edificare aut construere monasteria, aut oratorii domum
sine conscientia ipsius ciuitatis episcopi. Item: [c. 8.]
§. 1. Clerici in ptochiis, monasteriis, aut martiriis
constituti sub potestate sint eius, qui in ea ciuitate est
episcopus, secundum traditionem sanctorum Patrum, neque
per presumptionem recedant a suo episcopo. §. 2. Eos
uero, qui ausi fuerint rescindere huiusmodi institutionem
quocumque modo, uel si noluerint subiacere proprio
episcopo, si quidem fuerint clerici, secundum, personarum
ordinationem subiaceant condempnationibus canonum,
si uero laici uel monachi fuerint communione
priuentur. Item: §. 3. Clerici, qui pauperum dispositioni,
uel monasteriorum uel martiriorum presunt, sub
potestate singularum ciuitatum episcoporum secundum
traditionem canonum perdurent, neque per suam temeritatem
episcopi sui moderationem declinent. Qui autem huiusmodi
dispositionem quolibet modo subuertere ausi fuerint,
et episcopo suo non obedierint, si quidem clerici fuerint,
canonicae dampnationi subiaceant, si autem monachi
uel laici sunt, a communione suspendantur.

C. XI. Examinetur ab episcopo religiosis feminis preponendus.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 97.]
Qui religiosis feminis preponendus est ab episcopo
conprobetur.
Gratian. Monasterium quoque absque episcopi permissione
nulli incipere aut fundare licet.
Unde in Agatensi Concilio [c. 27.] legitur:

C. XII. Sine permissione episcopi nullus monasterium presumat incipere.

De monachis monasterium nouum (nisi episcopo


aut permittente, aut probante) nullus incipere aut fundare
presumat.

C. XIII. De eodem.

Item ex eodem. [c. 58.]
Cellulas nouas aut congregatiunculas monachorum
absque episcopi notitia prohibemus institui.

C. XIV. Absque episcopi uel abbatis uoluntate nullus monachorum cellulam construere presumat.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 24.]
Nullus monachus, congregatione monasterii derelicta,
ambitionis et uanitatis inpulsu cellulam construere sine
episcopi permissione uel abbatis sui uoluntate presumat.
V. Pars. Gratian. Item sunt alii, qui pro executione
diuersarum causarum quoslibet admittunt, qui districtionem eorum
soluant, et quietem religionis perturbent.
De quibus in Concilio Triburiensi legitur:

C. XV. Abbas, qui cautus in regimine non fuerit, a proprio episcopo et a uicinis abbatibus a suo arceatur honore.

Si quis abbas cautus in regimine, humilis, castus,
misericors, discretus sobriusque non fuerit, ac diuina precepta
uerbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo, in
cuius territorio consistit, et a uicinis abbatibus et ceteris
Deum timentibus a suo arceatur honore, etiamsi omnis
congregatio, uiciis suis consentiens, abbatem eum habere
uoluerit.

C. XVI. In episcoporum potestate abbates consistant.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 21.]
IV. Pars. Abbates pro humilitate religionis in episcoporum
potestate consistant, et si quid extra regulam
fecerint, ab episcopis corrigantur, qui semel in anno in
loco, ubi episcopus elegerit, accepta uocatione conueniant.
§. 1. Monachi autem abbatibus omni obedientia et deuotione
subiaceant. Quod si quis per contumaciam extiterit
indeuotus, ac per loca aliqua uagari, aut peculiare
aliquid habere presumpserit, omnia, que acquisierit, ab abbatibus
auferantur, secundum regulam monasterio profuturam.
Ipsi autem, qui fuerant peruagati, ubi
inuenti fuerint cum auxilio episcopi tamquam fugaces sub
custodia reuocentur. §. 1. Et reum se ille abbas futurum
esse cognoscat, qui in huiusmodi personis non
regulariter animaduerterit, uel qui monachum susceperit
alienum.

[C. XVII.]

Item ex Concilio Arelatensi.
Monasteria uel monachorum disciplina ad eum pertineant
episcopum, in cuius sunt territorio constituta.

C. XVIII. Episcopalia nullus ministret abbatibus, qui alicui episcoporum nolunt subesse.

Item Pascalis Papa. [II.]
Abbatibus, qui neque sub episcopo, neque sub metropolitano,
neque sub primate, neque sub patriarcha sunt, nullus
prorsus episcoporum episcopalia quelibet amministret. Cum
enim se nulli episcopo omnino subesse profiteantur, consequens
est, ut nullus episcoporum que sua sunt eis tamquam
extraneis largiatur.
Gratian. Pro huiuscemodi ergo statutum est, ut causae et
utilitates monasteriorum per episcopos disponantur.
Unde Gregorius scribit Vitali Defensori Sardiniae:
[lib. VII. epist. 65.]

C. XIX. Utilitates monasterii a proprio episcopo debent disponi.

Cognouimus, quod monasteria seruorum Dei uel
feminarum pro suo quisque libitu et diuersarum causarum
executione perturbet. Quod omnino non grate suscipimus,
tuamque ex hoc experientiam conmonemus, ut
nequaquam hoc usurpare denuo accepta nostra auctoritate
permittas, sed episcopo loci illius, sub cuius
moderamine degunt, curae sit causas utilitatesque disponere.
Valde est enim indecens, ut omisso eo alius
quilibet se illorum causis admisceat, sed ille eorum
uitas conpetenti regularique debet moderamine disponere,
qui pro conmissis eorum animabus conpellitur rationem
reddere.
VII. Pars. Gratian. Pro huiusmodi etiam prohibet B.
Gregorius mulieres passim ad monasterium accedere, et monachorum
conmatres fieri, scribens Valentino Abbati: [lib. III.
epist. 40.]

C. XX. Neque conmatres sibi facere, neque ad feminas accedere monachis licet.

Peruenit ad nos, quod in monasterio tuo passim mulieres
ascendant et (quod est grauius) monachos tuos
sibi conmatres facere, et ex hoc incautam cum eis conmunionem
habere. Ne ergo hac occasione humani generis
inimicus sua eos (quod absit) calliditate decipiat, ideo
huius te precepti serie conmonemus, ut neque mulieres in
monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas
ascendere, neque monachos tuos sibi conmatres facere.
Nam si hoc denuo ad aures nostras quocumque modo
peruenerit, sic te seuerissime noueris ultioni subdendum,
ut emendationis tuae qualitate ceteri sine dubio corrigantur.
VIII. Pars. Gratian. Non solum autem incauta familiaritas
aliarum mulierum eis interdicitur, uerum etiam sancti
monialium habitatione prohibentur.
Unde in VII. Sinodo [c. 20.] legitur:

C. XXI. Cum sanctimonialibus monachis habitare non licet.

Diffinimus minime duplex monasterium fieri, quia scandalum


id et offendiculum multis efficitur. Si uero aliqui
cum cognatis abrenunciare et monasticam uitam sectari
uoluerint, debent uiri quidem uirorum adire cenobium,
feminae uero mulierum ingredi monasterium. In hoc enim
placatur Deus. §. 1. Que autem hactenus sunt dupla,
secundum regulam sancti Patris Basilii et secundum preceptionem
eius ita formentur. Non habitent in uno monasterio
monachi et monachae. Adulterium enim intercipit
cohabitationem, si habeat aditum monachus ad
monacham, uel monacha ad monachum secreto ad collocutionem.
§. 2. Non cubet monachus in muliebri monasterio,
neque cum monacha singulariter conuiuetur; et
quando necessaria uitae a uirorum parte ad regulares
deferuntur, extra portam hec suscipiat abbatissa monasterii
feminarum cum quadam uetula monacha. §. 3.
Porro si contigerit, et aliquam propinquam suam uidere
uoluerit monachus, in presentia abbatissae huic confabuletur
per modica et conpendiosa uerba, et in breui ab ea
discedat.

C. XXII. Monachi et monachae in nullo simul cohabitent loco.

Item in Registro Gregorii.
In nullo loco monachos et monachas permittimus in
unum monasterium habitare, sed nec ea, que duplicia
uocantur. Et si quod tale est, religiosus episcopus
mulieres quidem in suo loco manere studeat, monachos
autem aliud monasterium edificare cogat. Si autem plurima
sint talia monasteria, separentur in aliis monasteriis
monachae, et in aliis monachi; res autem, quas communes
habent, secundum iura eis conpetentia distribuantur.

C. XXIII. A monasterio monachorum longius constituantur monasteria puellarum.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 28.]
Monasteria puellarum longius a monasterio monachorum
aut propter insidias diaboli, aut propter oblocutionem
hominum collocentur.

C. XXIV. Puellarum monasteria monachorum presidio et ministratione regantur.

Item ex Concilio Spalensi. [II., c. 11.]
In decima actione consensu communi decreuimus, ut
monasteria uirginum in prouincia Bethica monachorum
amministratione ac presidio gubernentur. Tunc enim salubria
Christo dicatis uirginibus probamus, quando eis
patres spirituales eligimus, quorum non solum gubernaculis


tueri, sed etiam doctrinis edificari possint, ea tamen
circa monachos cautela seruata, ut remoti ab earum familiaritate
nec usque ad uestibulum habeant accedendi
familiare permissum. Sed neque abbatem, uel eum, qui
preficitur, extra eam, que preest, loqui uirginibus Christi
aliquid, quod ad institutionem earum pertinet, licebit,
nec cum ea sola, que preest, frequenter loqui eos
oportet; sed sub testimonio duarum uel trium sororum,
ita ut rara sit accessio, et breuis omnino locutio.
IX. Pars. Gratian. Prohibentur etiam sanctimoniales
propria receptacula habere.
Unde Innocentius II.: [in Concilio Romae habito,
c. 26. et 27.]

C. XXV. De eodem.

Perniciosam et detestabilem quarumdam consuetudinem
mulierum (que licet neque secundum regulam B. Benedicti,
neque Basilii, aut Augustini uiuant, sanctimoniales tamen
uulgo censeri desiderant) aboleri decreuimus. Cum
enim, iuxta regulam degentes in cenobiis, tam in ecclesia
quam in refectorio atque dormitorio communiter esse debeant,
propria sibi edificant receptacula et priuata domicilia, in
quibus sub hospitalitatis uelamine passim hospites
minus religiosos contra sacros et bonos mores suscipere
nullatenus erubescunt. Quia ergo omnis, qui male
agit, odit lucem, ac per hoc ipsae absconditae in iustorum
tabernaculo opinantur se posse latere oculos iudicis cuncta
conspicientis, hoc tam inhonestum detestandumque
flagicium ne ulterius fiat omnibus modis prohibemus, et
sub pena anathematis interdicimus. §. 1. Simili modo prohibemus,
ne sanctimoniales simul cum canonicis et
monachis in ecclesia in uno choro conueniant ad psallendum.
X. Pars. Gratian. Item sunt alii, quos episcopo pregrauantes
salutem ipsarum animarum negligunt, quibuslibet occasionibus
bona monasteriorum distrahere cupiunt. Tales erant quidam
clerici Rauennatis ecclesiae, qui simulata religione monasteriis
cupiebant prefici, non transeuntes ad monachicum habitum,
neque renunciantes ecclesiasticae miliciae.
De quibus Gregorius scribit Iohanni Rauennati Episcopo:
[lib. IV. epist. 1.]

C. XXVI. Monasteria clericorum uel laicorum habitacula fieri non debent.

Peruenit ad me, quod in ecclesiis fraternitatis tuae
aliqua loca dudum monasteriis consecrata nunc habitacula
clericorum, aut etiam laicorum facta sunt;


dumque hii, qui sunt in ecclesiis, fingunt se religiose
uiuere, monasteriis preponi appetunt, et per eorum uitam
monasteria destruuntur. Nemo enim potest ecclesiasticis
offitiis etc. Et infra: §. 1. Proinde fraternitas tua
hoc, quolibet in loco factum est, emendare festinet,
quia ego nullo modo patiar, ut loca sacra pro clericorum
ambitu destruantur.

C. XXVII. Qui in sacro sunt ordine constituti in monasteriis nullam habeant potestatem.

Idem Mariano Episcopo Rauennae. [lib. VI. epist. 4o.]
Dudum ad nos multorum relatione peruenerat, monasteria
in Rauennatum partibus constituta omnino clericorum
uestrorum dominio pregrauari, ita ut occasione
regiminis ea quidem (quod dici graue est) uelud in proprietate
possideant. Quibus non modicum condolentes predecessori
uestro litteras misimus, ut hoc emendare
debuisset. Sed quoniam uitae termino citius occupatus
est, ne hoc onus monasteriis remaneat, fraternitati
uestrae eadem nos scripsisse recolimus. Et quia, ut conperimus,
in huius rei hactenus correctione cessatum est,
hec audiens iterum preuidimus ad uos scripta dirigere.
Hortamur ergo, ut omni mora omnique excusatione summota
ita monasteria ipsa ab huiuscemodi studeatis grauamine
releuare, quatinus nullam deinceps in eis clerici, uel, qui
in sacro ordine sunt constituti, ob aliud (nisi hortandi
tantummodo causa) accedendi habeant licentiam, aut si forte
ad peragenda sacra missarum fuerint inuitati misteria. Sed
ne pro cuiuslibet monachi aut abbatis promotione etc.
Et infra: §. 1. Non illic ulterius habeat potestatem aliquam,
ne monasteria huius occasionis uelamine ea, que
prohibemus, sustinere onera conpellantur. Hec itaque
omnia uigilanti cura emendare iam secundo conmonita
sanctitas uestra non differat; ne, si post hec negligentes
uos esse (quod non credimus) senserimus, aliter monasteriorum
quieti prospicere conpellamur. Nam notum uobis
sit, quia tantae necessitati seruorum Dei congregationem
subiacere non patiemur.

C. XXVIII. Gratia uisitandi et exhortandi monasterium episcopus adire potest.

Idem. [eidem, lib. VII. Indict. 1. epist. 18.]
XI. Pars. Visitandi exhortandique gratia ad monasterium,
quotiens placuerit, ab antistite ciuitatis accedatur;
sed sic karitatis offitium illic inpleat episcopus, ut grauamen
aliquod monasterium non incurrat.

C. XXIX. Frequenter episcopi monasteria uisitent, et que corrigenda sunt corrigant.

Item ex Concilio Aurelianensi.
Non semel, sed sepius in anno episcopi uisitent monasteria


monachorum, et si quid corrigendum fuerit,
corrigatur.
XII. Pars. Gratian. Pro talibus, qui animarum curam
non habentes, bona tamen monasteriorum in suos usus conuertere
cupiebant, statutum est, ut monasteria cum suis rebus penitus sint
libera a potestate et dominio episcoporum. Quod autem nullis
canonicis iuribus dicuntur monasteria esse subiecta, non ita intelligendum
est, quin ipsi episcopo aliquid nomine eulogiae, uel in
die dedicationis, uel in natali sanctorum, quorum nomine ipsum
monasterium dedicatum est, debeat offerri.
Unde Pelagius Papa ait:

C. XXX. Non debet episcopus aliquid a monasterio exigerepreter conditiones, quas dedicationis tempore constituit.

Eleutherius frater et coepiscopus noster queritur, quod
mater eius in casa, que Castellum dicitur, oratorium construxisset
ac dedicauerit, et in eodem loco monachos
constituerit, ex quibus unus est presbiter. Hoc autem tempore
dedicationis inter episcopum Cardelum (cuius ipsa
diocesis est) et matrem suam asserit conuenisse, ut quicquid
dedicationis uel natalis martirum die, quorum in
eodem monasterio reliquiae sunt, per fidelium oblationes
intrauerit, medietatem quidem habeat ipsum monasterium,
medietas autem episcopo offeratur. Contra quam
conuentionem Marium presbiterum (siue sciente siue nesciente
episcopo) monachis ipsis, uel presbitero, qui ex eis
est, uim dicitur intulisse, et frequenter molestias generare,
ita ut memoratum presbiterum prope ceciderit, et
missas eum facere nullo modo permittat, dicens, ut quasi
pensionis nomine aliquid statuere debeat. Hec igitur omnia
diligenter te examinare iubemus, et, si apud te euidenti ratione
constiterit, quia tempore, quo dedicatum est ipsum
monasterium, conditiones superius positae conuenerint, seruari
eas ex nostra auctoritate precipimus, nec aliquid
amplius exinde ab aliquo exigatur. Sin uero nil tale constiterit,
mediante te quid ipsi episcopo nomine eulogiae
offerri debeat inter ipsos monachos, et presbiterum
uolumus diffiniri, saluo tamen eo, ut presbiter Gaudentius,
qui etiam monachus est, missas in monasterio suo sicut consueuit
facere a nullo ulterius debeat prohiberi.

C. XXXI. Consueta seruitia episcopis monasteria exhibeant.

Item Urbanus II.
Seruitium, quod monasteria aut eorum ecclesiae a tempore
Gregorii VII. usque ad hoc tempus fecerunt, et
nos concedimus.
Gratian. Canonica ergo iura, quibus monasteria subiecta
non sunt, sinodales exactiones intelliguntur. Non enim cogendus
est abbas (sicut in Turonico concilio statuitur) ad sinodum
ire, nisi aliqua rationabilis causa existat. Sunt etiam quedam


seruitutis offitia, ut angariae operum, crebrae receptiones, annuae
exactiones, mulctationes peccantium, a quibus omnibus monasteria
libera sunt.

CAUSA XIX.

GRATIANUS.
Duo clerici ad monasterium transire uolunt; uterque licentiam
ab episcopo suo petiit; unus relicta propria ecclesia eo inuito,
alter dimissa regulari canonica cenobio se contulit. (Qu. I.)
Modo queritur, si episcopus debeat permittere, ut relicta propria
ecclesia clericus monasterium ingrediatur? (Qu. II.) Secundo
queritur, si episcopus licentiam dare noluerit, an eo inuito monasterium
possit adire? (Qu. III.) Tertio, si contigerit ipsos regulares
canonicos fuisse, utrum concedendus esset eis monasterii
ingressus?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod episcopus licentiam clericis adeundi monasterium dare
debeat, in Tolletano [IV.] Concilio precipitur, in quo [c. 49.]
ita statutum legitur:

C. I. Non debet negari clericis ingressus, qui monachorum propositum appetunt.

Clerici, qui monachorum propositum appetunt, (quia
meliorem uitam sequi cupiunt,) liberos eis ab episcopo in
monasteriis largiri oportet ingressus.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Inuito uero episcopo clericum eius a nullo esse suscipiendum,
Leo Episcopus testatur, scribens Rustico Narbonensi Episcopo:

C. I. Inuito episcopo eius clericum nemo suscipiat.

Alienum clericum inuito episcopo ipsius nemo suscipiat.
Gratian. Sed subaudiendum est, nisi ad propositum melioris
uitae transire uoluerit. Tunc enim liberum est illi, etiam episcopo
contradicente, monasterium ingredi.
Unde Urbanus Papa [II.] in capitulo sancti Rufi:

C. II. Qui monachorum propositum appetit, etiam inuito episcopo recipiendus est.

Duae sunt, inquit, leges: una publica, altera priuata.
Publica lex est, que a sanctis Patribus scriptis est confirmata,
ut lex est canonum, que quidem propter transgressiones
est tradita. Verbi gratia: Decretum est in canonibus, clericum
non debere de suo episcopatu ad alium transire sine
conmendatitiis litteris sui episcopi, quod propter criminosos
constitutum est, ne uidelicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur
personae. Solebant enim offitia sua, cum non in


suo episcopatu poterant, in alio celebrare, quod iure preceptis
et scriptis detestatum est. §. 1. Lex uero priuata est,
que instinctu S. Spiritus in corde scribitur, sicut de quibusdam
dicit Apostolus: "Qui habent legem Dei scriptam in
cordibus suis," et alibi: "Cum gentes legem non habeant,
si naturaliter ea, que legis sunt, faciunt, ipsi sibi sunt lex."
Si quis horum in ecclesia sua sub episcopo populum retinet,
et seculariter uiuit, si afflatus Spiritu sancto in aliquo
monasterio uel regulari canonica saluare se uoluerit,
quia lege priuata ducitur, nulla ratio exigit, ut a publica
lege constringatur. Dignior est enim lex priuata quam
publica. Spiritus quidem Dei lex est, et qui Spiritu Dei
aguntur lege Dei ducuntur; et quis est, qui possit sancto
Spiritui digne resistere? Quisquis igitur hoc Spiritu ducitur,
etiam episcopo suo contradicente, eat liber nostra
auctoritate. Iusto enim lex non est posita, sed ubi Spiritus
Dei, ibi libertas, et si Spiritu Dei ducimini, non estis
sub lege.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Canonicos autem regulares ad monasterium
transire multis auctoritatibus prohibetur.
Unde in Concilio Educensi, congregato sub VII.
Gregorio legitur:

C. I. Regulares canonici monachi fieri non debent.

Nullus abbas uel monachus canonicos regulares a proposito
professionis canonicae reuocare, atque ad monasticum
habitum trahendo suscipere audeat, ut monachi fiant,
quamdiu ordinis sui ecclesiam inuenire quiuerint, in qua
canonice uiuendo Deo seruire, et animam suam saluare possint.
Quod si temerario ausu id agere temptauerint, anathematis
uinculo obligentur.

C. II. De eodem.

Item Urbanus Papa II.
Mandamus et uniuersaliter interdicimus, ne quis
canonicus regulariter professus, nisi (quod absit) publice
lapsus fuerit, monachus efficiatur. Quod si decreto nostro
contraire presumens agere temptauerit, ad ordinem canonicum
precipimus ut redeat, et deinceps memorialem
cucullam deferat, et ultimus in choro maneat.
Gratian. Subaudiendum uero est, nisi cum patris sui licentia
religionis propositum induerit. Unde Urbanus II. scribit
Abbati sancti Rufi:

C. III. Patris sui concessione regulares canonici monachi possunt fieri.

Statuimus, ne professionis canonicae quispiam postquam
Dei uice supra caput sibi hominem inposuerit, alicuius
leuitatis instinctu uel districtioris religionis obtentu ex eodem
claustro audeat sine patris et totius congregationis


permissione recedere. Discedentem uero nullus abbatum
uel episcoporum, et nullus monachorum sine communi
litterarum cautione suscipiat.
II. Pars. Gratian. Queritur, si monasteria, que semel
dedicata sunt, possint transire in clericorum uel secularium habitacula?
Quod in Calcedonensi Concilio omnibus modis prohibetur
c. 24.:

C. IV. Que semel sunt dedicata, monasteria semper perseuerent.

Que semel sunt dedicata monasteria consilio episcoporum,
maneant perpetuo monasteria, et res, que
ad ea pertinent, monasteriis reseruari oportet, nec posse
ea ultra fieri secularia habitacula. Qui uero permiserint
hec fieri, subiaceant his condempnationibus, que per
canones constitutae sunt.

C. V. Qui loca sacra communia diuersoria fecerit, clericus deponatur, laicus excommunicetur.

Item in Sinodo VII., c. 13.
Quoniam a quibusdam uiris quedam uenerabiles
domus subripiuntur, tam uidelicet episcopia quam monasteria,
et facta sunt communia diuersoria, si quidem uoluerint
hii, qui hec retinent, reddere ea, ut secundum antiquitatem
restaurentur, bene et optime; alioquin, si de sacro
catalogo fuerint, hos deponi precipimus, si uero monachi uel
laici, excommunicari, quos nimirum constat condempnatos
esse et Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et deputantur
ubi uermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur,
quia Deo aduersantur, qui dicit: "Nolite
facere domum patris mei domum negotiacionis."
III. Pars. Gratian. Queritur de his, qui ad conuersionem
ueniunt, quo tempore debeant tonsurari? De his ita scribit
Gregorius Papa Fortunato Episcopo Neapolitano: [lib.
VIII. epist. 23.]

C. VI. Antequam biennium in conuersione conpleuerit, aliquis tonsurari non debet.

Monasteriis omnibus fraternitas uestra districtius interdicat,
ut eos, quos ad conuersionem susceperint, prius,
quam biennium in conuersatione conpleuerint, nullo
modo audeant tonsorare. Sed hoc spacio uita moresque eorum
sollicite conprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus,
quod uoluit, aut ratum non habeat quod elegit.
Nam dum graue sit, inexpertos hominum obsequiis sociari,
quis possit dicere, quanto sit grauius ad Dei seruitium


inprobos applicare? Miles uero, si conuerti uoluerit,
prius, quam nobis renuncietur, nullus eum sine nostro
consensu qualibet presumat ratione suscipere.
IV. Pars. Gratian. Queritur, si ingressis monasterium
ultra relinquatur licentia testandi? Hoc Gregorius prohibet,
ita scribens Ianuario Caralitano Episcopo: [lib. VII. Indict. 2.
epist. 7.]

C. VII. Post monasterii ingressum nulli relinquitur licentia testandi.

Quia ingredientibus monasterium conuertendi gratia
ulterius nulla sit testandi licentia, sed ut res eorum eiusdem
monasterii sint, aperta legis diffinitione decretum
est.

C. VIII. Post ingressum monasterii eidem monasterio omnia sunt conferenda.

Item Gregorius Cipriano Diacono. [lib. III. epist. 6.]
Perlatum est ad nos Petronillam nomine, de prouincia
Lucania progenitam, per exhortationem Agnelli episcopi
fuisse conuersam, resque suas omnes, quas habere potuit,
licet iure sibi potuissent conpetere, tamen eidem monasterio,
in quod ingressa est, etiam specialiter donationis
titulo contulisse.
Gratian. Econtra Paulus primus heremita in testamento
colobium suum Athanasio Alexandrino episcopo reliquit, tunicam
uero B. Antonio. Sed aliud est de his, qui monasterium ingressi
se et sua tradiderunt: aliud de his, qui solitariam uitam
ducentes se nulli ecclesiae tradiderunt. Illi semel tradita nulli
tradere possunt: isti nulli oblata libere testari ualent.

[C. IX.] Item constitutio noua.

"Si qua mulier aut uir monasticam elegerit uitam, et intrauerit
monasterium, liberis non extantibus, monasterio, quod ingrediuntur,
res eius conpetere iubemus. §. 1. Sed si persona
liberos habens ante, quam de rebus suis inter eos disponat, monasterium
intret, liceat ei postea inter eos diuidere, legitima nulli
diminuta, et quod eis non dederit monasterio conpetet. §. 2.
Sed si omnem substantiam inter filios diuidere uoluerit, sua
persona filiis connumerata partem sibi retineat, que monasterio
conpetere debeat. §. 3. Sed si post ingressum moriatur, ante,
quam inter eos diuidat, filii legitimam percipiant, reliqua substantia
monasterio conpetente." Constitutione 5. in collatione 1. §. 4.
"Nunc autem, cum monachus factus esset, hoc ipso res suas
omnes obtulisse uideatur, si prius testatus non sit, exinde,
iudicio eius cessante, lege disponitur, ut si liberos habet, in


quos aut nichil, aut minus legitima portione quoquo donandi
titulo contulerit, eatenus substantiae monasterio destinatae detrahantur,
ne quid contingat circa liberos iniquum."

[C. X.]

Item ex Nouella. [CXXIII.]
"Non liceat parentibus liberos, uel liberis parentes ab
hereditate sua repellere monachos factos, quamuis, dum laici
fuerant, in causam ingratitudinis inciderunt." Item: §. 1.
"Non liceat parentibus liberos suos ad solitariam uitam transeuntes
abstrahere de monasterio."

CAUSA XX.

GRATIANUS.
Duo pueritiae annos agentes a parentibus monasterio traditi
sunt; unus inuitus, alter spontaneus cucullam induit. Ad annos
pubertatis uenientes, inuitus ad secularem miliciam redit, spontaneus
monasterium districtius petit. (Qu. I.) Nunc primum
queritur, si in pueritiae annis traditi cogantur religionis propositum
tenere? (Qu. II.) Secundo, si preter uoluntatem parentum
tonsuram uel religionis uestem quis in pueritia accipiat, an possit
sibi detrahi, an non? (Qu. III.) Tertio, qui preter propriam
uoluntatem cucullam induerit, an cogatur eam retinere, an non?
(Qu. IV.) Quarto, si ab uno monasterio in aliud districtius
liceat alicui transire?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod intra annos pueritiae traditi, cum adulti fuerint, liberum
habeant arbitrium manendi uel discedendi, probatur auctoritate
nonae Sinodi in qua sic statutum est:

C. I. Virginitatis professio quo tempore firma esse incipit.

Firma autem tunc erit professio uirginitatis, ex quo
adulta iam etas esse ceperit, et que solet apta nuptiis
deputari ac perfecta.
Gratian. Si uirginitatis professio tunc incipit esse firma,
cum etas ceperit esse adulta, et religionis professio tunc demum
debet esse firma, cum ad adultam etatem peruentum fuerit. Sed
hic de illa professione agitur, que in annis pueritiae proprio
arbitrio Deo offertur, quam non confirmat parentum consensus.
Ceterum, que a parentibus Deo offertur professio, inuiolatam
seruari oportet.
Unde Gregorius scribit ad Augustinum Anglorum
Episcopum:

C. II. Non licet de monasterio egredi quem pater uel mater infra annos infantiae fecerit ordinari.

Addidistis adhuc, quod si pater uel mater filium


filiamue intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari
tradiderunt disciplina, utrum liceat eis postquam
ad pubertatis inoleuerint annos, egredi, et matrimonio
copulari. Hoc omnino deuitamus, quia nefas est, ut oblatis
a parentibus Deo filiis uoluptatis frena relaxentur.

C. III. Aut propria professio, aut paterna deuotio monachum facit.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 48.]
Monachum aut paterna deuotio, aut propria professio
facit. Quicquid horum fuerit, alligatum tenebit. Proinde
his ad mundum reuertendi intercludimus aditum, et
omnes ad seculum interdicimus regressus.

C. IV. In monasterio perpetuo maneant qui a parentibus traditi fuerint.

Item Ysidorus.
Quicumque a parentibus propriis in monasterio fuerit
delegatus, nouerit se ibi perpetuo mansurum. Nam
Anna Samuel puerum suum natum et ablactatum
Deo pietate obtulit, qui et in ministerio templi, quo a
matre fuerat deputatus, permansit, et ubi constitutus est
deseruiuit.


[PALEA.

C. V. De eodem.

Item ex Regesto Gregorii, libro I. epistola 48. ad
Anthemium.
Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum,
etiam pueros in eisdem monasteriis ante XVIII.
annorum tempora suscipi prohibemus, uel si qui nunc
sunt tua eos prouidentia auferat, et in urbem Romanam
transmittat. Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia
uolumus custodire. ]

C. VI. Qui a progenitoribus monasterio traditus est, de eo egredi non ualet.

Item ex Concilio Triburiensi.
Quem progenitores ad monasterium tradiderunt, et
in ecclesia cepit canere et legere, nec uxorem ducere,
nec monasterium deserere poterit: sed si discesserit, reducatur;
si tonsuram dimiserit, rursum tondeatur; uxorem si
usurpauerit, dimittere conpellatur.


[PALEA.

C. VII. Item ex Penitenciali Theodori.

Infans pro infante potest dari in monasterio, quamuis
alter uocatus sit. Tamen melius est uotum soluere. Similiter
et pecora equali precio (si necesse est) sunt redimenda. ]
II. Pars. Gratian. Ex his auctoritatibus colligitur, quod
paterna professio pueros tenet obligatos, nec licebit eis a proposito


discedere, quod paterna deuotione in puerilibus annis susceperint.
Sed obicitur illud Leonis Papae: [epist. XC. ad
Rusticum Episcopum, cap. 13. et 14.]

C. VIII. Non licet puellis nuptias eligere, que spontanea uoluntate uirginitatis propositum susceperunt.

Puellae, que non coactae parentum inperio, sed spontaneo
iudicio uirginitatis propositum atque habitum susceperint,
si postea nuptias elegerint, preuaricantur,
etiam si nondum eis consecratio accessit, cuius
utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
Ambigi uero non potest crimen magnum admitti,
ubi et propositum deseritur, et consecratio uiolatur. Nam
si humana facta non possunt inpune calcari quid de his
manebit, qui corruperint federa diuini sacramenti?
Gratian. Cum ergo in principio huius capituli dicatur:
"Puellae, que non coactae inperio parentum," datur intelligi,
quod si coactae uirginitatis habitum sumpserint, sine preuaricatione
ipsum deserere possunt. Sed puella hic nubilis intelligitur,
cuius (ut in sequentibus monstratur) post duodecimum annum
liberum est arbitrium; nec in electione propositi cogitur sequi
parentum inperium.
Sic et illud intelligendum est, quod est statutum in Sinodo ab
Eugenio Papa habita: [II. c. 32.]

C. IX. Extra uoluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur.

Sicut qui monasteria elegerunt a monasteriis egredi
non permittuntur, ita hii qui inuiti sine iustae offensionis
causa sunt intromissi, non nisi uolentes teneantur, quia
quod non petunt obseruant. Ideoque tales considerandi
sunt maxime peccata conmittere quam plangere, sicut in
decreto sanctissimi Leonis Papae manifestissime continetur.


[PALEA.

C. X. Unde Marcellus Papa.

Illud autem statuendum esse censemus, ut, si in minori
etate filii monasterio oblati fuerint, et sacram tonsuram
uel uelamina susceperint, dignum quidem duximus, ut XV.
anno a prelatis moniti inquirantur, utrum in ipso habitu
permanere cupiant, an non? Si uero permanere professi
fuerint, ulterius penitendi locum minime amplecti possunt.
Sin autem ad secularem habitum reuerti uoluerint, redeundi
licentia nullo modo denegetur, quia satis inutile est, ut coacta
seruitia Domino prestentur. ]


III. Pars. Gratian. Velamen autem uirginibus inponi
non licet, nisi certis diebus.
Unde Gelasius Papa omnibus Episcopis: [per Lucaniam,
c. 14. et 15.]

C. XI. Non nisi certis diebus uelamen inponatur uirginibus.

Deuotis uirginibus, nisi aut in epiphaniorum die,
aut in albis pascalibus, aut in apostolorum natalibus
sacrum uelamen minime inponatur, nisi forsitan (sicut
de baptismo dictum est) graui languore correptis ne autem
sine hoc munere de seculo exeant, inplorantibus
non negetur. §. 1. Viduas autem uelare pontificum nullus
attemptet.
IV. Pars. Gratian. Tempus quoque consecrationis earum
similiter obseruetur.
Unde Gregorius in Registro: [lib. III. ep. 11.]

C. XII. Ante sexagesimum etatis suae annum uirgines non consecrentur.

Iuuenculas fieri abbatissas uehementissime prohibemus.
Nullam igitur fraternitas tua nisi sexagenariam uirginem,
cuius uita atque mores hoc exegerint, uelare permittat.

[C. XIII.]

Item ex concilio Cartaginensi III.
Sanctimoniales ante annum quadragesimum non
uelentur.

C. XIV. Ante uigesimum quintum annum uirgines non consecrentur.

Item ex Concilio Affricano III. [c. 4.]
Placuit ut ante XXV. annos etatis nec diacones ordinentur,
nec uirgines consecrentur, et ut lectores populum
non salutent.


[PALEA.

C. XV. Item Pius Papa.

Virgines non uelentur ante XXV. annos, nisi forte
necessitate periclitantis pudicitiae uirginalis, et non
sunt consecrandae nisi in epiphania, et in sabbato pascae,
et in apostolorum natalitiis, nisi causa mortis urgente. ]
V. Pars. Gratian. Quamuis autem uiduae prohibeantur
uelari, uiduitatis tamen professio in scriptis ab eis est facienda.
Vestis quoque professioni conueniens est eis tradenda, qua ubique
utantur.


Unde in Concilio Tolletano X.: [c. 4.]

C. XVI. Professionem uiduitatis faciant, et habitum religionis sumant, que castitatem seruare proponunt.

Vidua, que sanctae religionis obtinere propositum uoluerit,
sacerdoti uel ministro, ad quem aut ipsa uenerit, aut
quem ad se uenire contigerit, scriptis professionem faciat
a se aut signo, aut subscriptione notatam, continentem, se
et religionis propositum uelle, et hoc perhenniter inuiolate
seruare. Tunc accepta a sacerdote uel ministro apta religionis
professioni ueste, seu lectulo quiescens siue
in quocumque loco consistens, constanter utatur,
nec diuersi coloris aut diuersae partis eadem sit notabilis
uestis, sed religiosa et non suspecta.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. De his uero, qui preter uoluntatem parentum
tonsuram, uel religiosam uestem susceperint, sic diffinitur
in concilio X. Tolletano: [c. 6.]

C. I. Tonsura uel uestis religiosa in minori etate suscepta a parentibus irrita fieri potest.

Si in qualibet minori etate uel religionis tonsuram uel
religioni debitam uestem, in utroque sexu filiis aut unus aut
ambo parentes dederint forte, aut nolentibus uel nescientibus
se susceptam non mox uisam in filiis abdicauerint,
sed uel coram se, uel coram episcopo, palamque in conuentu
eosdem filios talia habere permiserint, ad secularem
reuerti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed
conuicti, quod tonsuram aut religiosam uestem aliquando
habuerint, mox ad religionis cultum habitumque reuocentur,
et sub strenua districtione huiusce obseruantiae
inseruire cogantur. §. 1. Parentibus sane filios suos religioni
contradere non amplius quam usque ad decimum
etatis eorum annum licentia poterit esse; postea uero,
an cum uoluntate parentum, an si suae deuotionis sit
solitarium uotum, erit filiis licitum religionis assumere cultum.
§. 2. Quisquis autem uel abolitione tonsurae, uel
secularis uestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem,
et excommunicationis censuram accipiat, et
religioni semper inhereat.

C. II. Usque ad annos XII. paternae uoluntatis puella subiaceat arbitrio.

Item ex Concilio Triburiensi. [c. 24.]
Puella, si ante XII. etatis annos sponte sua sacrum sibi


assumpserit uelamen, possunt statim parentes eius uel
tutores id factum irritum facere, si uoluerint. At si
annum et diem dissimulando consenserint, ulterius nec
ipsi, nec ipsa mutare poterunt. §. 1. Si uero in
fortiori etate adolescentula uel adolescens seruire Deo elegerint,
non est potestas parentibus prohibendi.
II. Pars. Gratian. Velamen autem nulli sanctimonialium
alteri inponere licet.
Unde Eutycianus Papa ait:

[C. III.]

Statuimus, ut si abbatissa aut quelibet sanctimonialis
post hanc diffinitionem in tantam audaciam proruperit,
ut aut uiduam, aut puellam uirginem uelare presumat
iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
III. Pars. Gratian. Hac auctoritate predicta et paterna
professione docetur astringi quilibet in puerilibus annis, et preter
uoluntatem eorum proposito suscepto perhibetur teneri, nisi tonsuram
uel religiosam uestem parentes mox uisam abdicauerint.
Paruuli uero, dum offeruntur, nonnisi sub multorum testimonio
suscipiendi sunt.
Unde in nona Sinodo legitur:

C. IV. Infantes oblati a parentibus sub plurimorum testimonio suscipiantur.

Oportet infantes cum uoluntate et consensu parentum,
imo ab ipsis parentibus oblatos, sub testimonio plurimorum
suscipi, ut omnis occasio maledicti gratia excludatur hominum
pessimorum.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem qui inuitus propositum religionis
susceperit non sit cogendus ad inuiti propositi obseruationem,
testatur Leo Papa, [epist. XC. aliter XCII. ad Rusticum
Episcopum, c. 12.] dicens:

C. I. Non potest deseri propositum monachi sponte susceptum.

Propositum monachi proprio arbitrio et uoluntate susceptum
deseri non potest absque peccato. Quod enim
quis uouet Deo debet et reddere. Unde qui relicta
singularitatis professione ad miliciam uel ad nuptias deuolutus
est, publicae penitenciae satisfactione purgandus est,
quia, etsi innocens milicia, et honestum potest esse coniugium,
electionem tamen meliorum deseruisse transgressio
est.

C. II. Qui religiosum habitum sponte susceptum deserere uoluerit ad ipsum redire cogatur.

Item ex Concilio Tolletano VII. [c. 6.]
Procliuis autem cursus est ad uoluptatem et imitatrix
natura uiciorum. Quamobrem quisquis uirorum
uel mulierum habitum semel induerit spontanee religiosum,
aut si uir deditus ecclesiae, uel femina fuerit
delegata puellarum monasterio, in utroque sexu preuaricator
inuitus reuerti cogatur, ut uir detondeatur, et
puella ad monasterium regrediatur. Si autem quolibet
patrocinio desertores permanere uoluerint, sacerdotali sententia
a Christianorum cetu habeantur extorres, ut nec
locus eis ullus sit conmunionis. §. 1. Viduae quoque
(sicut iam dudum uniuersalis statuit sinodus) professionum
uel habitus sui desertrices superiori sententia condempnentur.

C. III. Semel in clero taxati, uel monasteriis deputati, ad miliciam non redeant.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 7.]
Eos, qui semel in clero taxati fuerint, siue in monasterio
deputati, decreuimus neque ad miliciam, neque ad
honores seculares uenire. Eos autem, qui hoc ausi fuerint
facere, et non eius rei penitere maluerint, ut ad hoc idem
reuertantur, quod ante non obtentu Dei sibi proposuerunt,
conuenit anathematizari.
II. Pars. Gratian. Cum dicitur, propositum monachi
proprio arbitrio et uoluntate susceptum, intelligitur, quod si propria
uoluntate susceptum non fuerit, obseruari non cogitur.
Unde Nycolaus Papa scribit omnibus Episcopis in
Regno Lodoici:

C. IV. Monasterialibus disciplinis nullus subiciatur inuitus.

Presens clericus, nomine Lambertus, una cum patre suo,
nomine Atto, quondam uidelicet comite, nunc autem clerico,
ad limina apostolorum properans adiit presentiam nostram,
asserens qualiter idem pater eius in laicali adhuc ordine
in prediis propriis edificasset duo monasteria, uoluntatem
gerens, ut post suum decessum presens eius filius Lambertus
in locum ei succederet, quem, infra teneram
etatem inter octauum et decimum annum constitutum,
memoratus pater proprio arbitrio absque regulari institutione
extra omnem illius uoluntatem cucullam induit. Igitur
post quoddam ipsius temporis spacium (ut ipse dicit) Salomon
episcopus cum quibusdam aliis absque patris oblatione
uel abbatis percepta benedictione eundem Lambertum
monastico induere fecit habitu (ut ferunt)
inuitum, et sub hac occasione paterna seu materna hereditate
a fratribus suis priuatum esse, atque contra omnem (ut
dictum est) uoluntatem suam quasi regularem illum monachum
permanere uoluit. Super qua re diligenti cura


inuestigantes, etiam sub adiuratione patrem ipsius, si uerum
diceret, interrogauimus; sed idem clericus Atto respondit,
se talem habuisse et habere uoluntatem, ut filius suus
uerus fieret monachus, et in locum ei succederet.
Sub testificatione autem iurando firmauit, quod,
quando primitus ei cucullam induit, idem Lambertus semper
restitit, et numquam se fieri monachum consensit; sed demum
ab insequentibus monachico est habitu uiolenter
indutus, asserens, quia numquam regulam aliquando
promisit, neque ego, pater eius, palla altaris indutum
illum obtuli, neque a quocumque sacerdote uel abbate (ut
mos poscit) benedictione percepta regulae umquam se
monachum subiectum futurum promisit. Super his
omnibus protestatus est prefatus clericus Atto, quia si
eo tempore tam durae obseruantiae monasticam intellexisset
regulam, numquam eundem filium suum Lambertum
coegisset portare cucullam. §. 1. Quapropter consulte psalmographi
uerba recolentes, quibus uoluntarie se Deo
sacrificare pronunciat, et uoluntaria oris sui beneplacita
fieri in conspectu Dei obsecrat, presentem, ut dictum est,
clericum nomine Lambertum minime debere existimauimus
sub tali uiolentia fieri monachum. Quod enim quis
non elegit, nec optat, profecto non diligit; quod autem
non diligit facile contempnit. Nullum ergo bonum nisi
uoluntarium. Idcirco et Dominus non ferendam in uia
uirgam, per quam uiolentia ulli inferatur, precepit. Quapropter
consultius agitur, si piis suasionibus contemptum
mundi et amorem Dei predicando, quam uiolentiam inferendo
ad celestem amorem illum accenderitis. Unde omnium
uestrum karitati hanc nostri apostolatus mandare decreuimus
epistolam, monentes atque precipientes, quatinus (si
ita uerum est, ut isti dicunt) nullus episcopus uel abbas, seu
monachorum reliquorum conuentus, monasticis regulis inuitum
illum subiacere conpellat; neque ullo modo fratres
eius per hanc occasionem licentiam habeant paterna seu
materna illum hereditate priuare; sed usque dum diuina
inspiratione conpunctus propria uoluntate regulae se
subdat, liceat eum a mundanis et laicalibus remotum uagationibus
uel negociis inter religiosos et ecclesiasticos uiros
in canonica degere uita. Non enim putamus (quod absit)
religiosos canonicos a sanctorum monachorum consortio
seiunctos, quia unusquisque secundum Apostolum propriam
mercedem accipiet secundum suum laborem.
III. Pars. Gratian. Si uero episcopi uel abbatis promissionibus
illecti aliqui tonsuram uel religionis uestem susceperint,
ipsi quidem in eo, quod ceperunt, permaneant, res uero eorum
heredibus suis restituantur.
Unde in Maguntiensi Concilio legitur:

C. V. Restituantur heredibus res eorum, qui ab episcopis uel abbatibus decepti comas deposuerunt.

Constituit sane sacer iste conuentus, ut episcopi siue


abbates, qui non in fructum animarum, sed in auariciam et
turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumueniendo
totonderunt, et res eorum tali persuasione subripuerunt,
penitenciae canonicae utpote turpis lucri sectatores subiaceant.
Hii uero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod
ceperunt, perseuerare cogantur, res uero eorum heredibus
reddantur.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero ab uno monasterio in aliud districtius
transire monachis liberum sit, ex Concilio Triburiensi habetur,
in quo sic statutum est:

C. I. Non sunt prohibendae uirgines sacrae, que causa religionis aliud monasterium adire desiderant.

Virgines sacrae si pro lucro animae suae propter
districtiorem uitam ad aliud monasterium pergere disposuerint,
ibidemque conmanere decreuerint, sinodus concedit.
Si uero fuga disciplinae alium locum quesierint,
redire cogantur.
Gratian. Quod autem de uirginibus sacris hoc capitulo
statuitur de monachis etiam consequenter intelligitur, de quolibet
etiam clerico.
II. Pars. §. 1. Sed obicitur illud Basilii:

C. II. Vota monachi sine consensu abbatis sui irrita sunt.

Monacho non licet uotum uouere sine consensu
abbatis sui; si autem uouerit, frangendum erit.
Item illud Agatensis Concilii: [c. 27.]

C. III. Monachum nullus suscipiat aut ordinet absque abbatis sui permissu.

Monachum, nisi aut permissu abbatis sui aut uoluntate
ad alterum monasterium conmigrantem, nullus abbas suscipere
aut retinere presumat; sed ubicumque fuerit, abbati suo
auctoritate canonum reuocetur. §. 1. Item: Clericis
sine conmendaticiis epistolis episcopi sui licentia non
pateat euagandi. In monachis quoque presentis sententiae
forma seruetur, quos si uerborum increpatio non
emendauerit, etiam uerberibus statuimus coherceri. §. 2.
Seruandum quoque de monachis, ne eis ad solitarias cellulas
liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis
post emeritos labores, aut propter infirmitatis necessitatem
asperior abbatis regula remittatur. Quod ita demum
fiet, ut intra eadem monasterii septa manentes, tamen
sub abbatis potestate, separatas habere cellulas permittantur.
Abbati quoque singulas diuersas cellulas aut
plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum
hostilitatis intra muros receptacula collocare.


Gratian. Verum hoc intelligendum est de monachis religiose
uiuentibus, quibus uota specialis abstinentiae uel alicuius districtionis,
que generalem consuetudinem suorum fratrum excedat,
sine abbatis consensu uouere non licet, ne super eos fratres
scandalizentur. Causa etiam illorum statutum est hoc, qui regularem
disciplinam subterfugientes peregrinationis uota sibi assumunt,
quod nec monacho, nec alicui clerico licet, ne hac occasione
ad secularem conuersationem redeat.

CAUSA XXI.

GRATIANUS.
Archipresbiter cuiusdam ecclesiae preposituram alterius accepit,
nec priorem uult relinquere; secularium quoque negociorum
procurator efficitur; claris et fulgidis uestibus se exornans ab
episcopo suo corrigitur; relicto suo offitio ad secularem iudicem
habet confugium. (Qu. I.) Queritur, an clericus in duabus
ecclesiis possit conscribi? (Qu. II.) Secundo, si unam uoluerit
relinquere, an liceat ei ad aliam transire? (Qu. III.) Tertio,
an procurationes secularium negociorum clericis liceat suscipere?
(Qu. IV.) Quarto, an claris et fulgidis uestibus eis ornari
expediat? (Qu. V.) Quinto, an ab episcopo correpti suum
offitium relinquere, et ad secularem iudicem confugere ualeant?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
In duabus ecclesiis aliquem posse connumerari, septima
Sinodus prohibet, dicens: [c. 15.]

C. I. In duabus ecclesiis clericus conscribi non debet.

Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus
ecclesiis. Negotiacionis enim est hoc et turpis lucri
commodum, et ab ecclesiastica consuetudine penitus
alienum. Audiuimus enim ex ipsa dominica uoce, quod
nemo potest duobus dominis seruire. Aut enim unum
odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum
contempnet. Unusquisque enim secundum apostolicam
uocem in quo uocatus est, in hoc debet manere, et
in una locari ecclesia. Que enim per turpe lucrum in ecclesiasticis
rebus efficiuntur aliena consistunt a Deo; ad uitae
uero huius necessitatem studia diuersa sunt. Ex eis ergo,
qui uoluerit, acquirat corpori opportuna. Ait enim Apostolus:
"Ad ea, que michi opus erant, et his qui mecum
sunt, ministrauerunt manus istae." Et hec quidem in hac
seruanda urbe. Ceterum in uillis, que foris sunt,
propter inopiam hominum indulgeatur.
Gratian. Sed duae ecclesiae intelliguntur ecclesiae duarum
ciuitatum, in quibus nullus debet conscribi.


Unde in Calcedonensi Concilio [c. 10.] statutum est:

[C. II.]

"Clericos in duarum ciuitatum ecclesiis conscribi non
oportet."
[Gratian.] Sed econtra nonnumquam episcopus unius ciuitatis
efficitur archiepiscopus alterius ciuitatis, nec tamen priorem
ecclesiam deserit: sed prior ecclesia quasi conmendata relinquitur,
secunda quasi titulata habetur.
Unde Leo IV. scribit:

C. III. In una ecclesia titulatus alteram sibi commendatam potest habere.

Qui plures ecclesias retinet, unam quidem titulatam,
aliam uero sub conmendatione tenere debet.
Sic et illud Agatensis Concilii [cap. 57.] intelligendum
est:

C. IV. Duobus monasteriis unus abbas preesse non potest.

Unum abbatem duobus monasteriis presidere interdicimus.
Gratian. Potest etiam utrique tamquam titulato preesse,
sed iure speciali, non communi.
Unde Gregorius: [lib. II. epist. 13. ad Agnellum
Episcopum]

C. V. Unus episcopus duabus preficitur ecclesiis.

Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis
nos ualde letificat, ob hoc, quod de tua fraternitate bona
testatur. Et quia defuncto pontifice suo Petro sibi cardinalem
postulant te constitui sacerdotem, eorum desideria
necessario conplenda preuidimus. §. 1. Tota igitur
mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro
facere festinato, ut digna te merces ante eius conspectum in
die retributionis inueniat. Quicquid uero de predictae rebus
ecclesiae uel eius patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneue,
et omnibus generaliter ad eam pertinentibus
sollerter atque canonice ordinare facereque prouideris,
liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus
facultatem.

[C. VI.]

Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est,
quoniam sic te predictae Terracinensis ecclesiae cardinalem
esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis ecclesiae
pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque
eius pretereas, quia ita fraternitati tuae sepe dictae Terracinensis


ecclesiae curam iniungimus ut Fundensis
ecclesiae tibi iura potestatemue nullo modo subtrahamus.
Gratian. Non enim potest utrique presidere tamquam
titulatae, sed uni tamquam conmendatae, alteri uero tamquam
titulatae preesse ualet.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Qui uero relicta sua ecclesia ad aliam transire
uoluerit nequaquam sine dimissoriis litteris sui episcopi suscipiatur.
Unde in septima Sinodo [c. 17.] legitur:

C. I. Sine dimissoriis litteris in aliena ecclesia clericus non ordinetur.

Quoniam diuersarum ecclesiarum clerici suas, in quibus
ordinati sunt, ecclesias relinquentes, ad alios concurrunt
episcopos, et ignorante proprio episcopo in alienis constituuntur
ecclesiis, ubi contingit eos sine sui examinatione
permanere, precipimus amodo, ut nullus omnino clericorum,
in quocumque gradu sit, licentiam habeat sine dimissoriis
litteris sui episcopi in altera constitui ecclesia. Qui uero
hoc amodo non obseruauerit, ad obprobrium eius, qui
ordinauerit eum, deponatur tam ipse, quam qui eum sine
ratione suscepit.

C. II. Ad aliam ecclesiam clerico transire non licet, si propriis ministris sua fuerit destituta.

Item ex Concilio Spalensi. [II. c. 3.]
Placuit, ut si quis clericus ministris ecclesiae propriae
destitutis ad aliam transitum fecerit, conpellente, ad
quem confugerit, sacerdote, ad ecclesiam, quam prius
incoluerat, reuertatur. Qui uero eum susceperit, nec statim
sine ullo nisu exceptionis ad propriam ecclesiam remittendum
elegerit, quamdiu eum restituat, communione se
priuatum cognoscat. Desertorem autem clericum cingulo
honoris atque ordinis sui exutum aliquo tempore monasterio
religari conuenit, sicque postea in ministerio
ecclesiastici ordinis reuocari. Nam non poterit in talibus
propagationis aboleri licentia, nisi fuerit in eis per
correctionem disciplinae subsecuta correctio.
Gratian. Obicitur autem illud Calcedonensis Concilii:
[c. 10.]

C. III. Nichil commune habeat cum priori qui ab una in aliam transfertur.

II. Pars. Si quis iam translatus est ab una ecclesia


in aliam, nichil habeat commune cum priori siue
sub ecclesia constitutis martiribus, siue in ptochiis,
uel xenodochiis, aut eorum negociis. Eos uero, qui ausi
fuerint post ordinationem huius magnae et uniuersalis sinodi
agere que prohibita sunt statuit sancta sinodus cadere de
proprio gradu.
Gratian. Sed aliud est transferri, atque aliud propria
temeritate transire. Illud apostolica auctoritate fieri licet, hoc
uero omnibus modis prohibetur.
III. Pars. §. 1. Sicut autem duabus ecclesiis unus preponi
non debet, ita nec una ecclesia inter plures diuidi ualet.
Unde in Remensi Concilio legitur:

C. IV. Una ecclesia duobus sacerdotibus diuidi non potest.

Sicut in unaquaque ecclesia unus presbiter debet esse,
ita ipsa, que sponsa uel uxor eius dicitur, non potest
diuidi inter plures presbiteros, sed unum tantummodo habebit
sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Unde
interdicimus, ut nullus presumat ecclesiam inter duos uel
plures diuidere quia ecclesia Christi uxor et sponsa debet
esse, non scortum, sicut Papa Calixtus testatur.
IV. Pars. Gratian. Conductitiis quoque presbiteris ecclesia
conmitti non debet.
Unde Innocentius II.: [in Sinodo Romana, c. 10.]

C. V. Conductitiis presbiteris ecclesiae non conmittantur.

Precipimus etiam, ne conductitiis presbiteris ecclesiae
conmittantur, et unaqueque ecclesia, cui facultas suppetit,
proprium habeat sacerdotem.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod autem clerici secularium negociorum procuratores
esse non ualeant, auctoritate Cartaginensis Concilii I. probatur,
in quo Nicasius Episcopus Culusitanus dixisse
legitur capitulo 6.:

[PALEA. C. I.

Peruenit in sanctam sinodum, quia de eis, qui in clero
connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam alienarum
possessionum conductiones et seculares causas suscipiunt,
et se ipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiam
separant, ad domos autem secularium concurrunt, et substantiarum
eorum gubernationes auariciae causa suscipiunt.
Decreuit igitur sancta et magna sinodus, neminem deinceps
eorum, hoc est non episcopum, siue clericum, aut monachum,
conducere possessiones, aut misceri secularibus procurationibus,


nisi forte qui legibus ad minorum etatem tutelas
siue procurationes inexcusabiles attrahantur, aut cui ipsius
ciuitatis episcopus ecclesiasticarum rerum conmiserit gubernacula,
uel orphanorum, aut uiduarum, que indefensae sunt,
aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigent
amminiculo propter timorem Dei. Si quis uero transgressus
fuerit hec statuta, correctioni ecclesiasticae subiaceat. ]

C. II. Qui annexi sunt clero secularium possessionum procuratores non fiant.

Credo placere suggestionem meam sanctitati uestrae,
et displicere uobis, ut qui seruiunt Deo, et annexi sunt
clero, accedant ad actiones, seu amministrationes uel
ad procurationes domorum. Gratus episcopus dixit:
Apostolorum statuta sunt, que dicunt: "Nemo militans
Deo inplicat se negociis secularibus." Proinde aut clerici
sint sine actionibus domorum, aut actores sine offitio clericorum.
Uniuersi dixerunt: "Hoc obseruemus."

C. III. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi IIII. [c. 15.]
Placuit, ut episcopi, presbiteri, et diaconi, uel quicumque
clerici non sint conductores, aut procuratores,
neque ullo turpi uel inhonesto negocio uictum
querant, quia respicere debent scriptum esse: "Nemo
militans Deo inplicat se secularibus negociis."

C. IV. Secularium negociorum procurationem clerici non suscipiant.

Item ex epistola Cipriani ad Presbiteros, et Diacones, et
plebem Furnensem. [lib. I. epist. 9.]
Ciprianus presbiteris, et diaconibus, plebi Furnensi
consistentibus salutem. Iampridem concilio
episcoporum statutum est, ne quis de clericis et Dei ministris
tutorem et curatorem testamento suo nominauerit,
quando singuli diuino sacerdotio honorati et in clericorum
ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis deseruire,
et precibus atque orationibus uacare debeant.
Scriptum est enim: "Nemo militans Deo inplicat se
negociis secularibus, ut possit placere ei, cui se probauit."
§. 1. Quod episcopi et antecessores nostri religiose
considerantes et salubriter prouidentes censuerunt,
ne quis excedens ad tutelam uel curam clericum nominaret;
ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec
sacrificium pro dormitione eius celebraretur. Neque enim
ante altare Dei merentur nominari in sacerdotum
prece qui ab altari sacerdotes et ministros uolunt auocare.

C. V. Non licet clericis molliciis et secularibus rebus obligari.

Item ex eadem.
Molliciis et secularibus rebus laqueisque obligari
non debent qui diuinis rebus et spiritualibus occupati
sunt nec ad terrenos et seculares actus uacare.

C. VI. Secularibus negociis clerici non alligentur.

Item ex eadem.
Hii, qui in ecclesia Domini ad ordinationem clericorum
promouentur, in nullo ab administratione diuina
auocentur, nec molestiis et negociis secularibus alligentur,
nec ab altariis et sacrificiis recedant, sed
die ac nocte celestibus rebus et spiritualibus seruiant.

C. VII. De eodem.

Item, ut supra, Ciprianus.
Sacerdotum religiose secretum et necessarie factum
seruetur a nobis, simul et ceteris fratribus detur
exemplum, ne quis sacerdotes et ministros Dei altari eius
et ecclesiae uacantes ad seculares molestias deuocet. Obseruari
de cetero poterit, ne quis ultra hoc faciat circa
personam clericorum, si quod factum est fuerit uindicatum.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod uero fulgidis et claris uestibus eis ornari non liceat,
in septima Sinodo iubetur, in qua sic statutum est: [c. 16.]

C. I. Corripiantur clerici, qui in unguentis et claris uestibus et fulgidis lasciuiunt.

Omnis iactantia et ornatura corporalis aliena est a
sacrato ordine. Eos ergo episcopos uel clericos, qui se
fulgidis et claris uestibus ornant, emendari oportet. Quod
si in hoc permanserint, epithimio contradantur. Similiter
et eos, qui unguentis unguntur. §. 1. Quoniam uero
radice amaritudinis exorta contaminatio facta est in ecclesia
catholica, Christianos calumpniantium hereticorum,
hii, qui hanc receperunt, non solum imaginarias scripturas
abhominati sunt, sed et omnem reuerentiam
repulerunt, eos, qui religiose ac pie uiuunt, offendentes, ac


per hoc conpletur in eis quod scriptum est: "Abhominatio
est peccatoris Dei cultus," igitur si inuenti fuerint deridentes
eos, qui uilibus et religiosis uestimentis amicti
sunt, per epithimium corrigantur. §. 2. Priscis enim
temporibus omnis sacratus uir cum mediocri ac uili ueste
conuersabatur. Omne quippe, quod non propter necessitatem
suam, sed propter uenustatem accipitur, elationis habet
calumpniam, quemadmodum magnus ait Basilius. Sed
neque ex sericis texturis uestem quis uariatam induebat,
neque apponebant uariorum colorum ornamenta in summitate
uestimentorum. Audierant enim, quia "qui
mollibus uestiuntur in domibus regum sunt."

C. II. Clerici siue in itinere ambulantes, siue alibi degentes, congruis sibi uestibus utantur.

Item ex VI. Sinodo. [c. 27.]
Nullus eorum, qui connumerantur in clero, uestimentum
indecens habeat, siue in ciuitate degens siue in itinere
ambulans, sed stolis utatur, que concessae sunt clericis.
Si uero quis tale quid fecerit, per unam ebdomadam suspendatur.

C. III. Non secularibus uestibus, sed ordini suo conuenientibus clerici utantur.

Item Zacharias Papa. [in Sinodo Romana, c. 3.]
Episcopi, presbiteri, diaconi, secularibus indumentis
non utantur, nisi, ut condecet, tunica sacerdotali; sed neque
dum ambulauerint in ciuitate, aut in uia, aut in
plateis, sine operimento presumant ambulare, preterquam
si in itinere longo ambulauerint, quia sicut mulier
orans in ecclesiis non uelato capite deturpat caput
suum, iuxta Apostolicam uocem, ita sacerdos sine operimento
deturpat sacerdotium suum. Quod si temere presumpserit
contra statuta agere, communione priuetur, donec
que statuta sunt adinplere maturet.

C. IV. Extra domos sine proprio ornatu sacerdotes non appareant.

Item Leo Papa. [IV. in Sinodo Romana, c. 12.]
Sine ornatu sacerdotali extra domos sacerdotes apparere
nullo modo conuenit, ne, ut aliquis secularium, iniurias
patiantur. Contrarius denique inuentus aut desinat,
aut canonicae subiaceat disciplinae.

C. V. De eodem.

Item Innocentius II. [in Concilio Lateranensi,
cap. 4.]
Precipimus, ut tam episcopi quam clerici in statu
mentis, in habitu corporis, Deo et hominibus placere studeant,
et nec in superfluitate, fissurae, aut colore
uestium, nec in tonsura intuentium (quorum forma et exemplum
esse debent) offendant aspectum, sed potius quod
eorum deceat sanctitatem. Quod si moniti ab episcopis
emendare noluerint, ecclesiasticis careant beneficiis.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
Suum uero episcopum relinquere, uel ab offitio suo discedere,
atque ad secularem iudicem confugere nulli licet.
Unde in Agatensi Concilio [c. 8.] legitur:

C. I.

Placuit, ut clericus, si relicto offitio suo propter districtionem
ad secularem iudicem fortasse confugerit, et is,
ad quem recurrit, solatium ei defensionis inpenderit, cum
eodem de ecclesiae communione pellatur.

C. II. Presbiter uel diaconus ab episcopo depositus inperatorem non adeat.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 12.]
Si quis a proprio episcopo depositus presbiter uel
diaconus, aut etiam si a sinodo quilibet episcopus fuerit
exauctoratus, molestiam inperialibus auribus inferre non
presumat, sed ad maiorum episcoporum sinodum sese
conuertat, et que se putat habere iusta in eorum concilio
alleget, atque ab his de se expectet que fuerit deprompta
sentencia. Quod si deficiens pusillanimitate hoc noluerit
facere, sed inportunus fuerit inperatori, huiusmodi nullam
ueniam habere, neque locum ullius assertionis suae, nec
spem recipiendi gradus habeat in futurum.

C. III. Non defensetur ab aliquo qui episcoporum iudicio dampnatur.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 2.]
Si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum
quocumque crimine fuerit dampnatus, non liceat eum
siue ab ecclesiis, quibus prefuit, siue a quolibet homine
defensari; interposita pena dampni pecuniae atque honoris,
quo nec etatem, nec sexum excusandum esse precipimus.

C. IV. Communione priuetur qui ecclesiasticae disciplinae regulam fugientem defensare presumit.

Item ex Concilio Arelatensi III.
Si forte aliquis clericorum regulam disciplinae ecclesiasticae
subterfugiens fuerit euagatus, quicumque eum susceperit,
et illum pontifici suo non reconciliauerit, sed
magis defensare presumpserit, ecclesiae communione
priuetur.

C. V. Spe reconciliationis careat qui ab episcopis condempnatus inperatorem adierit.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 35.]
Si quis episcopus, presbiter aut diaconus excommunicatus
in concilio iniuste se queritur condempnatum, ad maiorum
episcoporum concilium reuertatur, ut eorum
inquisitionem et iudicium expectans, si quas se iustas causas
habere putat, illis exponat. Si autem contempserit, et
inportans se palatio aures principum inquietare uoluerit,
hic ad nullam ueniam poterit peruenire, neque spem futurae
reconciliationis habebit.

C. VI. Episcoporum causae coram principibus examinari non debent.

Item Gregorius Constantinae Augustae.
[lib. IV. epist. 34.]
Si episcoporum causae michi conmissorum apud piissimos
dominos aliorum patrocinio disponuntur, infelix
ego in ecclesia ista quid facio? Sed ut episcopi mei me
despiciant, et contra me refugium ad seculares iudices
habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo.
Hoc tamen breuiter suggero, quia aliquantulum expecto, et
si ad me uenire distulerint, exercere in eos districtionem
canonicam nullo modo cessabo.

CAUSA XXII.

GRATIANUS.
Quidam episcopus iurauit falsum quod putabat uerum, quo
conperto archidiaconus eius iurauit se numquam prestaturum ei
obedientiam. Conpellitur archidiaconus ab episcopo ad exhibendum
sibi consuetam reuerentiam; accusatur episcopus de dupplici
periurio, et de eo, quod falsum iurauit, et quia archidiaconum
ad peierandum conpellit. (Qu. I.) Primum queritur, an iuramentum
sit prestandum, uel non? (Qu. II.) Secundo, si sit
periurus qui iurat falsum quod putat uerum? (Qu. III.) Tertio,
si licuit archidiacono denegare episcopo consuetam obedientiam?
(Qu. IV.) Quarto, si constiterit esse illicitum quod iurauit
archidiaconus, an sit seruandum? (Qu. V.) Quinto, si constiterit
illud seruandum esse, an episcopus sit reus periurii, qui
contra iuramentum archidiaconum suum ire conpellit?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod iuramentum prestandum non sit, auctoritate
scripturae canonicae probatur. Ait enim Christus in euangelio
apostolis: "Sit sermo uester: Est est, non non; quod autem
amplius est a malo est." Item Iacobus in epistola: "Ante
omnia, fratres mei, nolite iurare omnino." Utraque auctoritate
iuramentum prohibemur prestare. Sed aliud est ad iurandum
sponte accedere, aliud uel ad asserendam innocentiam
suam, uel ad federa pacis confirmanda, uel ad persuadendum
auditoribus, quando pigri sunt credere quod eis utile est, iuramentum
offerre. Primum prohibetur, secundum conceditur. Non
enim iurare omnino peccatum est.
Unde in Tolletano Concilio VIII. [c. 2.] legitur:

C. I. Iuramentum pro federe pacis est faciendum.

Omne, quod in federa pacis uenit, tunc solidius subsistit,
cum iuramenti hoc interpositio roborat. Sed et
omne, quod amicorum animos conciliat, tunc fidelius
durat, cum eos sacramenti uincula ligant. Omne enim,
quod testis adstipulatur, uerius constat, cum id
iurationis adiectio affirmat. Quod et si testis deficiat,
innocentis fidem sola iurisiurandi taxatio manifestat.

C. II. Iuratio non est prohibenda, nec tamquam bonum appetenda.

Item Augustinus super epistolam ad Galathas.
[cap. 1. in fine]
Non est contra preceptum Domini iuratio, que a malo,
non iurantis est, sed increduli a quo iurare cogitur.
Nam hinc intelligitur, ita Dominum prohibuisse a iureiurando,
ut, quantum in ipso est, quisque non iuret;
quod multi faciunt, in ore habentes iurationem tamquam
magnum atque suaue aliquid. Nam utique Apostolus
nouit preceptum Domini, et tamen iurauit. Non enim
audiendi sunt qui has iurationes esse non putant. Quid
enim facient de illa: "Cottidie morior, per gloriam
uestram, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro":
quam greca exemplaria manifestissimam iurationem
esse ostendunt. Prohibemur ergo iurare cupiditate
aut dilectione iurandi. Quamuis enim iuramentum amplius
sit, quam est est, non non, et ideo a malo sit, non
tamen a malo tuo, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum,
qui non aliter mouentur ad fidem.

C. III. Peierare peccatum est, non iurare.

Item Augustinus in epistola [CLIV.] ad Publicolam.
In nouo testamento dictum est, ne omnino iuremus.
Quod michi quidem propterea dictum uidetur, non quia
iurare peccatum est, sed quia periurare inmane peccatum
est, a quo nos longe esse uoluit qui omnino ne iuremus
conmonuit.

C. IV. In necessariis uerum iurare non est peccatum.

Idem. [sermone XXX. de uerbis Apostoli]
Ut noueritis, uerum iurare non esse peccatum, inuenimus
etiam apostolum Paulum iurasse: "Cottidie
morior ego, per uestram gloriam, fratres, quam habeo in
Christo Iesu Domino nostro." Per uestram gloriam iuratio
est; non enim sic ait, per uestram gloriam morior, quasi
uestra gloria me facit mori, quomodo, si diceretur per
uenenum, per gladium, per bestiam, per inimicum mortuus
est, intelligeretur faciente inimico, faciente gladio, faciente
ueneno mortuus est.

C. V. Nec tamquam bonum appetendum, nec tamquam malum iuramentum est uitandum.

Idem de sermone Domini. [lib. I. c. 30.]
Ita ergo intelligitur precepisse Dominum, ne iuraretur,
ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum, et
assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem delabatur.
Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis
iurationem habendam, refrenat se quantum potest,
ut non ea utatur, nisi necessitas cogat, uidelicet, cum uidet
pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere,
nisi iuratione firmetur. Ad hoc utique pertinet
quod sic dicitur: "Sit autem sermo uester: Est est, non
non." Hoc bonum est et appetendum, "quod autem amplius
est a malo est;" id est: si iurare cogeris, scias de necessitate
uenire infirmitatis eorum, quibus aliquid suades, que
infirmitas utique malum est, unde nos cottidie liberari deprecamur,
cum dicimus: "Libera nos a malo." Itaque non
dixit, quod autem amplius est malum est. Tu enim non
malum facis, qui bene uteris iuratione.

C. VI. Iurare non est peccatum.

Item Augustinus de sermone Domini in monte libro I.
Tu malum non facis, qui bene uteris iuratione, que, etsi
non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quod
utiliter suades. Sed a malo est illius, cuius infirmitate
iurare cogeris.

C. VII. Per Deum iurare permittitur, ne per idola iuretur.

Item Ieronimus in Iheremia. [ad c. 4.]
Et iurabunt, uiuit Dominus in ueritate, et in iudicio,
et in iustitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.
Quomodo ergo euangelium iurare nos prohibet?
Sed hic: iuramentum, pro confessione dicitur, et ad
condempnationem idolorum, per que iurabat Israel. Denique
auferuntur offendicula, et iurat per Dominum, quodque
dicitur: "uiuit Dominus;" in testamento ueteri iusiurandum
est ad condempnationem mortuorum, per quos
iurauit omnis idolatra.

C. VIII. Infirmis iurare conceditur.

Item Ieronimus super Mattheum in libro I. [in c. 5.]
Considera, quod Saluator non per Deum iurare prohibuerit,
sed per celum, et per terram, et per Iherosolimam,
et per caput tuum. Et hoc quasi paruulis fuerat lege
concessum, ut quomodo uictimas inmolabant Deo, ne eas
inmolarent idolis, sic et iurare permitterentur in Deum;
non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo
id exhibere quam demoniis.

C. IX. Excommunicetur clericus per creaturas pertinaciter iurans.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 61. et 62.]
Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum;
si perstiterit in uicio, excommunicandum. Inter
epulas uero cantantem supradictae sententiae seueritate
cohercendum.

C. X. Clericus deponatur, laicus anathematizetur, per capillum uel caput Dei iurans.

Item Pius Papa.
Si quis per capillum Dei uel caput iurauerit, uel alio
modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si ex ecclesiastico
ordine est, deponatur; si laicus, anathematizetur.
Et si quis per creaturas iurauerit, acerrime castigetur,
et iuxta id, quod sinodus diiudicauerit, peniteat. §. 1. Si
quis autem talem hominem non manifestauerit, non est
dubium, quin diuina condempnatione coherceatur. §. 2.
Et si episcopus ista emendare neglexerit, acerrime
corripiatur.
II. Pars. Gratian. Queritur, quis magis teneatur, an ille,
qui per Deum, an ille, qui super sacra euangelia iurat? Huic
questioni Iohannes Crisostomus respondet, dicens:

C. XI. Non est maius per euangelia, quam per Deum iurare.

Si aliqua causa fuerit, modicum uidetur facere qui iurat
per Deum. Qui autem per euangelium, maius aliquid
fecisse uidetur. Quibus dicendum est: Stulti, scripturae
propter Deum sanctae sunt, non Deus propter
scripturas.

C. XII. Non solum in altari uel reliquiis, sed etiam in communi loquela periurium caueatur.

Item Ieronimus.
Habemus in lege Dei scriptum: "Non periurabis
in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui in
uanum." Ideo ammonendi sunt omnes, ut diligenter
caueant periurium, non solum in altari seu sanctorum reliquiis,
sed etiam in communi loquela.

C. XIII. Non prohibet Deus iurare.

Item Ysidorus Sententiarum libro II. [c. 31.]
Non est contra Dei preceptum iurare; sed dum
iurandi usum facimus, periurii crimen incurrimus.

C. XIV. Iuratio non est peccatum.

Item Augustinus de uerbis Apostoli, sermone 28. [al. 30.]
Si peccatum esset iuratio, nec in ueteri lege diceretur:
"Non periurabis; reddes Domino iuramenta
tua." Non enim peccatum preciperetur nobis. Item:
§. 1. Non uobis dicimus, nos non iurare. Si enim hoc dicimus,
mentimur. Quantum ad me pertinet, non iuro,
sed quantum michi uidetur, magna necessitate conpulsus,
cum uideo, nisi faciam, michi non credi, et ei, qui michi
non credit, non expedire, quod non credit. Hac perpensa
ratione et consideratione librata cum magno timore dico:
"Coram Deo," aut, "testis est michi Deus," aut, "scit
Christus, quod sic est in meo animo," et uideo, quod
plus est, id est quod amplius est quam est est, non
non. Sed hoc quod est amplius a malo est, non iurantis,
sed non credentis.
III. Pars. Gratian. Ex premissis colligitur, quod iurare
non est peccatum; non tamen tamquam bonum est appetendum,
ne consuetudine iurandi labamur in periurium. Sed cum dicatur
procedere a malo non credentis, uidetur, quod, etsi iurare peccatum
non sit, iuramentum tamen recipere malum sit. Sed
nomine mali non malicia, sed pena peccati intelligitur. Ex penali
enim infirmitate incredulitas illa processit, qua ad iurandum


conpellimur. Ipsum autem iurare sicut peccatum non est, ita
iuramentum ab aliquo recipere malum non est.
Unde Augustinus scribit ad Publicolam:
[epist. CLIV.]

C. XV. Iuramentum accipere non prohibemur.

Quamuis dictum sit, ne iuremus, nusquam in scripturis
sanctis me legisse memini, ne ab aliquo iurationem
recipiamus.
IV. Pars. Gratian. Sed queritur, an sit utendum fide
eius, qui per demonia iurat? De his ita scribit Augustinus
[eadem epist. CLIV.] ad Publicolam:

C. XVI. Licet uti fide eius, qui, ut eam seruet, per demonia iurat.

Mouet te, utrum eius fide utendum sit, qui, ut eam
seruet, per demonia iurauerit. Ubi te uolo prius considerare,
utrum si quispiam per Deos falsos iurauerit se fidem seruaturum,
et eam non seruauerit, non tibi uidetur bis
peccasse? Si enim tali iuratione promissam seruaret.
fidem ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per Deos
falsos iurauerit. Illud autem nemo reprehenderet,
quia fidem seruauit. Nunc uero, quia et iurauit
per quos non debuit, et contra pollicitam fecit fidem
quod non debuit, bis utique peccauit, ac per hoc qui utitur
fide illius, quem constat iurasse per falsos Deos, et utitur
non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato
illius se sociat, quo per demonia iurauit, sed bono
pacto eius, quo fidem seruauit. Neque hic eam fidem
dico seruari, qua fideles uocantur qui baptizantur in Christo.
Illa enim longe alia est longeque discreta a fide
humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine
ulla dubitatione minus malum est per Deos falsos iurare
ueraciter, quam per Deum uerum fallaciter. Quanto enim
per quod iuratur magis sanctum est, tanto magis penale est
periurium. §. 1. Alia questio est, utrum non peccet
qui per falsos Deos sibi iurari facit? quia ille, qui ei
iurat, iurat per falsos Deos, quos colit. Cui questioni
possunt illa testimonia suffragari, que ipse conmemorasti de
Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per Deos suos
iurauit, sicut Laban per Deum Sabaoth.
Gratian. Sic etiam cum in libro Machabeorum Romani
legantur pacem firmasse cum Iudeis, intelligendi sunt iurasse
per falsos Deos, sicut et Iudei iurauerunt per Deum uerum.
Sic etiam de iuramento, quod fit per creaturas, intelligendum
est, quod ipsum quidem iurare per creaturas, malum est, quia a
Deo prohibitum est; sed seruare quod iuratur, bonum est, ut
euitetur peccatum mendacii et dolositatis. §. 1. Sed obicitur,
quod Ioseph, uir sanctus, per creaturas iurauit, dum dixit fratribus
suis: "Per salutem Pharaonis, non exibitis hinc." §. 2.
Sed sciendum est, quod sancti non tam per creaturas, quam per


auctorem creaturarum iurabant, nec in creaturis aliud quam
creatorem ipsarum uenerabantur, sicut Ioseph, qui per Pharaonem
iurando hoc in eo ueneratus est, quod Dei iudicio positus erat in
infimis. Unde Apostolus ait: "Omnis potestas a Domino
Deo est." Item Christus Pilato: "Non haberes in me potestatem,
nisi esset tibi datum desuper." Deus autem per creaturas
iurare prohibuit, ne uel more gentilium aliquod numen deitatis
creaturis inesse crederetur, uel ne creaturas contemptibiles iudicando
per eas promissa pro nichilo duceremus. §. 3. Sed queritur,
quid grauius sit, an per creaturas, an per creatorem iurare
fallaciter? Dupliciter enim reus est qui per creaturas iurat mendaciter,
quia et contra prohibitionem iurat per quod sibi iurare
non licet, (a quo peccato est inmunis, qui non nisi per creatorem
iurat,) et proximum dolo capit, quod facit etiam per creatorem
mendaciter iurans. Sed si periurium tanto magis penale est,
quanto sanctius illud, per quod iuratur, apparet, quod, etsi
per creaturas mendaciter iurans dupliciter peccet, grauiori tamen
se subicit penae qui per creatorem iurat mendaciter.
V. Pars. §. 4. Periurii autem pena grauissima est, quam
si quis timens ad confessionem uenire noluerit, a fidelium consortio
est abiciendus.
Unde Euticianus Papa:

C. XVII. Fidelium consortio careat qui penitenciam periurii agere noluerit.

Predicandum est etiam, ut periurium fideles caueant, et
ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus
esse, et in lege, et in Prophetis, et in euangelio prohibitum.
Audiuimus autem, quosdam paruipendere hoc
scelus, et leuem quodammodo periuris penitenciae modum
inponere; qui etiam nosse debent, talem de periurio
penitenciam inponi debere, qualem et de adulterio,
de fornicatione, et de homicidio sponte conmisso, et
de ceteris criminalibus uiciis. §. 1. Si quis uero perpetrato
periurio aut quolibet criminali peccato, timens penitenciam
longam, ad confessionem uenire noluerit, ab ecclesia
repellendus est, siue a communione et consortio fidelium,
ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque in
sua domo eum recipiat.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem periurium sit falsum iurare, facile
probatur. Ait enim Augustinus in libro Psalmorum super:
"Domini est terra":

C. I. Peierat qui aliter facturus est quam promittit.

In dolo iurat qui aliter facturus est quam promittit, cum
periurium sit nequiter decipere credentem.

C. II. Quos debeat habere comites iusiurandum.

Item Ieronimus super Iheremiam, libro II.
Animaduertendum est, quod iusiurandum hos habeat
comites, ueritatem, iudicium atque iusticiam. Si ista defuerint,
nequaquam iuramentum erit, sed periurium.
Gratian. Item, qui falsum iurat mentitur. Mentiendo autem
iurare nichil est aliud quam peierare. §. 1. Cum ergo omnes,
qui locuntur mendacium, perdendi sint, iuxta illud Psalmistae:
"Perdes omnes, qui locuntur mendacium," multo magis dampnabiles
sunt, qui deierare mentiendo conuincuntur, quia nomen
Dei sui in uanum assumunt. §. 2. Sed aliud est falsum iurare,
aliud iurare in dolo. Non enim omnis, qui aliter facturus est
quam promittit, in dolo iurat. Licet enim Apostolus aliter
facturus esset quam Corinthiis promitteret in prima epistola,
cum ait: "Veniam ad uos," non tamen in dolo iurauit, aut
mendaciter promisit. Ille enim in dolo iurat, aut mendaciter
promittit, in cuius mente est, non sic se esse facturum, ut
promittit; ille autem, qui promittit falsum quod putat uerum, nec
iurat, in dolo nec mendaciter promittit.
Unde Augustinus de uerbis Apostoli, sermone XXVIII.:
[al. XXX.]

C. III. De eo, qui iurat falsum quod putat uerum.

Homines falsum iurant, uel cum fallunt, uel cum
falluntur. Putat homo uerum esse quod falsum est, et
temere iurat; aut scit uel putat falsum esse, et tamen pro
uero iurat, et nichilominus cum scelere iurat. Distant autem
ista periuria, que duo conmemoraui. Fac illum iurare,
qui uerum putat esse pro quo iurat; uerum putat esse, et
tamen falsum est; non ex animo iste periurat, fallitur:
hoc pro uero habet, quod falsum est, non pro re falsa
sciens iurationem interponit. Da alium. Scit falsum
esse, et dicit uerum esse, et iurat tamquam uerum sit quod
scit falsum esse. Videtis, quam ista detestanda sit belua, et
de rebus humanis exterminanda? Quis enim fieri uelit?
Omnes homines detestantur talia. Fac alium. Putat esse
falsum, et iurat tamquam uerum sit. Forte uerum est.
Verbi gratia (ut intelligatis) pluit in illo loco; interrogas
hominem, et dicit pluisse, et ad negocium ipsius
conpetit, ut dicat, pluit, sed putat non pluisse: periurus
est. Interest, quemadmodum uerbum procedat ex
animo. Ream linguam non facit nisi rea mens.
Gratian. Quia ergo mens huius non erat rea (nesciebat
esse falsum quod iurauit uerum), nec temere uel negligenter,
sed cum magna diligentia uidebatur sibi deprehendisse uerum quod
iurauit falsum, periurii reus nequaquam est iudicandus. Item,
quod dicitur, qui falsum iurat mentitur, non uniuersaliter hoc
intelligi debet. Non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, sicut
nec omnis, qui mentitur, falsum dicit.
Unde Augustinus in Enchiridion: [c. 22.]

C. IV. Non est mentiri dicere falsum quod putat uerum.

Is autem, qui mentitur, contra id, quod animo sentit,
loquitur uoluntate fallendi. §. 1. Et utique uerba propterea


sunt instituta, non ut per ea se inuicem homines fallant, sed
ut eis quisque in alterius noticiam cogitationes suas proferat.
Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt
instituta, peccatum est. §. 2. Nec ideo ullum mendacium
putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando
alicui prodesse mentiendo. Possumus enim et furando, si
pauper, cui palam datur, sentit commodum, et diues, cui
clam tollitur, non sentit incommodum, nec ideo tale furtum
quisquam dixerit peccatum non esse. Et infra: [c. 18.]
§. 3. Nemo mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod
putat uerum, quia, quantum in ipso est, non fallit ipse,
sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis
arguendus est qui falsa incautius credit ac pro ueris
habet, pociusque e contrario, quantum in ipso est, ille mentitur,
qui dicit uerum quod putat falsum. Quantum enim
ad animum eius attinet, quia non quod sentit, hoc dicit, non
uerum dicit, quamuis uerum inueniatur esse quod dicit.
Nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens uerum
loquitur, sciens autem uoluntate mentitur. Non consideratis
itaque rebus ipsis, de quibus aliquid dicitur, sed sola
intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit,
quoniam id uerum putat, quam qui mentiendi animum sciens
gerit, nesciens uerum esse quod dicit.

C. V. Non mentitur qui animum fallendi non habet.

Item Gelasius Papa.
Beatus Paulus apostolus non ideo (quod absit) fefellisse
credendus est aut sibi extitisse contrarius, quoniam, cum
ad Ispanias se promisisset iturum, dispositione diuina
maioribus occupatus ex causis inplere non potuit quod promisit.
Quantum enim ipsius uoluntatis interfuit, hoc
pronunciauit, quod reuera uoluisset efficere. Quantum enim
ad diuini secreta consilii, (que, ut homo, omnia non potuit,
licet spiritu Dei plenus, agnoscere) superna pretermisit dispositione
preuentus. §. 1. Nec quia B. Petrus apostolus pro
affectu diuinae reuerentiae ipsi Domino respondit: "Non
lauabis mihi pedes in eternum," fefellisse (quod absit) aut
in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox
eidem diuinae uoluntati cesserit, et quod se dixerat non esse
facturum, causis asstrictus humanae salutis, passus est
prona uoluntate faciendum.
II. Pars. Gratian. Ille ergo falsum iurando mentitur,
qui scit falsum esse quod iurat. Est enim mendacium (ut Augustinus
ait) "falsa significatio cum uoluntate fallendi." §. 1.
Sed cum fallere semper sit uoluntatis, falli autem uel infirmitatis,
uel temeritatis, grauius autem sit quod ex uoluntate, quam quod
ex temeritate uel infirmitate procedit: aliquando contingit falli
uel nullum, uel minimum esse peccatum, aliquando ex ipsa rerum
uaria consideratione minus esse fallere quam falli.
Unde idem Augustinus in Enchiridion: [c. 21.]

C. VI. Falli in his, que ad fidem non pertinent, aut paruum, aut nullum peccatum est.

In quibus rebus nichil interest ad capessendum regnum


Dei, utrum credantur, an non, et utrum uera putentur,
an falsa; in his errare, id est aliud pro alio putare, non
est arbitrandum esse peccatum, aut si est, minimum esse
atque leuissimum.

C. VII. In his, que ad fidem pertinent, grauius est falli quam alios decipere.

In eodem. [c. 18.]
In ipsarum consideratione rerum, que dicuntur, tantum
interest, quia, siue quisque fallatur siue mentiatur,
utcumque falli quam mentiri minus est malum, quantum
pertinet ad hominis uoluntatem; tamen longe tollerabilius
est in his, que a religione seiuncta sunt, mentiri, quam
in his, sine quorum fide uel noticia Deus coli non potest,
falli.
III. Pars. Gratian. Item, quod dicitur: "Perdes omnes,
qui locuntur mendacium," non de omni mendacio intelligendum
est. Sunt enim quedam mendacia, in quibus etsi sit aliqua culpa,
non tamen dampnabilia sunt, immo tamquam non mendacia habenda
sunt. Sunt et alia mendacia, que sunt grauioris culpae, de
quibus intelligitur: "Perdes omnes, qui locuntur mendacium."
§. 1. Ut autem appareat, que mendacia sint uenialia, et que
dampnabilia, distinguendum est, quot sint genera mendacii.
De quibus Augustinus scribit in libro de mendacio:
[c. 14.]

C. VIII. Quot sint genera mendacii?

Primum est capitale mendacium et longe fugiendum,
quod fit in doctrina religionis, ad quod mendacium
nulla condicione quiuis debet adduci. Secundum, ut
aliquem ledat iniuste, quod tale est, ut nulli prosit,
et obsit alicui. Tertium, quod prodest alteri ita, ut obsit
alteri, quamuis non ad inmundiciam obsit corporalem. Quartum,
sola mentiendi fallendique libidine, quod mirum
mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de
suaui eloquio. His omnibus penitus euitatis atque reiectis,
sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest
alicui, uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste
tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum,
quod et nulli obest, et prodest alicui, uelut si
nolens hominem ad mortem quesitum prodere, mentiatur.
Octauum genus est mendacii, quod et nulli obest, et ad
hoc prodest, ut ab inmunditia corporali aliquem tueatur.
§. 1. Non igitur est mentiendum in doctrina pietatis;


magnum scelus est, primum genus detestabilis mendacii.
Non est mentiendum igitur secundo genere,
quia nulli facienda est iniuria. Non est mentiendum tertio
genere, quia nulli cum alterius iniuria est consulendum.
Non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem,
que per se ipsam uiciosa est. Non est mentiendum
quinto genere, quia nec ipsa ueritas placendi causa
hominibus enuncianda est; quanto minus mendacium,
quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe
est? Non est mentiendum sexto genere, neque enim recte
testimonii ueritas pro cuiusque temporali commodo ac
salute corrumpitur; ad sempiternam uero salutem nullus
ducendus est opitulante mendacio. Neque septimo
genere mentiendum est, non enim cuiusque commoditas
aut salus temporalis perficiendae fidei preferenda
est, nec se quisquam in recte factis nostris tam male
moueri sentiat, ut fiat etiam animo deiectior longeque
a pietate remotior. Nec octauo genere mentiendum est,
quia et in bonis castitas animi pudicitiae corporis prefertur,
et in malis, quod ipsi facimus, eo, quod fieri sinimus,
nobis dampnabilius est. §. 2. In his autem octo generibus
tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto
magis a primo recedit. Quisquis autem esse aliquod
genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet
se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitretur
aliorum.

C. IX. Non licet alicui humilitatis causa mentiri.

Item Augustinus de uerbis Apostoli. [sermone XXXI.
al. XXIX.]
Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator
ante, quam mentireris, mentiendo efficeris quod euitaueras.
Veritas in te non est, nisi te ita dixeris
peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa
est, ut quod est dicas. Nam quomodo est humilitas,
ubi regnat falsitas?

C. X. De eodem.

Item Gregorius. [lib. XXVI. Moralium, c. 2.]
Incaute sunt humiles qui mendacio se illaqueant.

C. XI. Non licet mentiri, ut arrogantia uitetur.

Item Augustinus super Iohannem. [tractatu XLIII.]
Non ita caueatur arrogantia, ut ueritas relinquatur.

C. XII. Non omne mendacium eque peccatum est.

Item in Enchiridion. [c. 18.]
Michi autem non absurde uidetur omne quidem
mendacium esse peccatum, sed multum interesse, quo
animo et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim
ita peccat, qui consulendi, quomodo ille, qui nocendi
uoluntate mentitur, nec tantum nocet qui uiatorem mentiendo
in aduersum iter mittit, quantum is, qui uiam uitae
mendacio fallente deprauat.

C. XIII. Non est aliquo modo decipiendus quilibet.

Item Augustinus in libro de conflictu uiciorum atque
uirtutum. [c. 19.]
Nec artificioso mendacio, nec simplici uerbo oportet
quemquam decipere, quia quomodolibet mentitur quis,
occidit animam.

C. XIV. Pro temporali uita alicuius perfectus mentiri non debet.

Item Augustinus in quinto Psalmo. [ad uersic.: "Perdes
omnes, qui locuntur". ]
Ne quis arbitretur perfectum et spiritualem hominem
pro ista temporali uita, morte cuius sua uel alterius non
occiditur anima, debere mentiri, sed quoniam aliud
est mentiri, aliud uerum occultare; siquidem aliud est
falsum dicere, aliud uerum tacere; ut si quis forte
non uelit ad istam uisibilem mortem hominem prodere,
paratus esse debet uerum occultare, non falsum dicere, ut
neque prodat, neque mentiatur, nec occidat animam
suam pro corpore alterius. §. 1. Duo uero sunt
genera mendaciorum, in quibus non est magna culpa, sed
tamen non sunt sine culpa; cum aut iocamur, aut, proximo
consulendo, mentimur. Illud autem primum
in iocando ideo non est perniciosum, quia non
fallit. Nouit enim ille, cui dicitur, iocandi causa fuisse
dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet
nonnullam beniuolentiam. §. 2. Illud uero, quod non
habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est,
uerbi gratia, tamquam, si cui gladius conmendetur, et promittat
se redditurum, cum ille, qui conmendauit poposcerit;
si forte gladium suum repetat furens, manifestum
est, non esse reddendum, ne uel se occidat, uel
alios, donec ei sanitas restituatur. Hic ideo non habet
duplex cor, quia ille, cui conmendatus est gladius, cum promittebat,
se redditurum poscenti, non cogitabat furentem
posse repetere. §. 3. Manifestum est non esse culpandum
aliquando uerum tacere, falsum autem dicere non
inuenitur concessum sanctis.

C. XV. Nostro peccato alterius saluti consulere non debemus.

Idem in libro de mendacio. [c. 17.]
Faciat homo etiam pro temporali salute hominum
quod potest. Cum autem ad hoc uentum fuerit, ut tali
saluti nisi peccando consulere non possit, iam se existimet
non habere quid faciat, quando id reliquum esse prospexerit,
quod recte faciet.

C. XVI. De eodem.

Item Ysidorus in Sinonimis. [c. 10.]
Omne genus mendacii summopere fuge, nec casu, nec
studio loquaris falsum, nec, ut prestes, mentiri studeas, nec
qualibet fallacia uitam alicuius defendas. Caue mendacium
in omnibus.


[PALEA.

C. XVII. De eodem.

Item Augustinus in libro de mendacio, c. 6.
Si quis ad te confugiat, qui mendacio, tuo possit a
morte liberari, non es mentiturus. Os enim, quod mentitur,
occidit animam. Et infra: §. 1. Cum ergo mentiendo
uita eterna amittitur, numquam pro cuiusquam uita temporali
mentiendum est. ]

C. XVIII. Non deputantur mendacia, cum ea, que non sunt, ioco dicuntur.

Item Augustinus in libro questionum Genesis c. 45. [quest. 145.]
Quod ait fratribus suis Ioseph: "Nesciebatis, quia
non est in augurio homo, qualis ego?" de hoc augurio
etiam mandauit eis dicendum per hominem, quid sibi
uelit, queri solet. Aut quia non serio, sed ioco dictum
est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia
enim a mendacibus serio aguntur, non ioco. Cum
autem que non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur
mendacia.
Gratian. Sed in ueteri testamento multa permittebantur,
quorum exemplis hodie uti non licet.
Unde Gregorius: [lib. XVIII. Moral., c. 3.]

C. XIX. Veterum exemplo mentiri non licet.

Si quis per testamentum uetus uult suum tueri mendacium,
quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat
necesse est, rerum alienarum raptum, dicat retributionem
iniuriae, que infirmis illic concessa sunt, sibi nocere
non posse. Que omnia cunctis liquet quanta animaduersione
ueritas insequitur, que nobis iam significationis suae umbra
postposita in uera carne declaratur.

C. XX. Obstetrices de pietate remuneratae de mendacio sunt punitae.

Idem. [eodem lib. cap. 2.]
Si quelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari,
quanto magis hec facile abstergitur, quam mater boni
operis pietas ipsa comitatur? Nonnulli uero obstetricum
fallacia conantur asserere, hoc mendacii genus non
esse peccatum, maxime quia illis mentientibus scriptum
est: "quod edificauit eis domos Dominus."
In qua magis reconpensatione cognoscitur, quid mendacii
culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, que eis
in eterna potuit uita retribui, premissa culpa mendacii in
terrena est reconpensatione declinata.
Gratian. Abraham quoque loquens ad pueros suos ait:
"Sedete hic cum asina; ego et puer illuc usque pertransibimus,
et, cum adorauerimus, reuertemur ad uos;" licet aliud
se facturum deliberaret, tamen excusatur a mendacio. Unde
Ambrosius in libro de Patriarchis: "Prophetauit, quod
ignorabat. Ipse solus disponebat redire inmolato filio. Sed
Dominus per os eius locutus est quod parabat. Captiose
autem loquebatur cum seruulis, ne cognito negocio aut inpediret
eum aliquis, aut gemitu obstreperet aut fletu."
V. Pars. §. 1. Quandoque aliquid iubendo significamus
uelle fieri, quod tamen fieri nolumus, sed experimentum obedientiae
querimus, sicut Abraham a Deo temptatus legitur, cum
iussus est inmolare filium, quem Dominus nolebat ab eo occidi.
Unde in eodem libro idem Ambrosius: "Non enim uolebat
Deus inmolari a patre filium, nec inpleri hoc munus uolebat,
qui ouem pro filio inmolandam obtulit, sed temptabat affectum
patris, si Dei precepta preferret filio." Et infra: "Non
inicias, inquit, manum in puerum, neque facias ei quicquam.
Affectum tuum inquisiui, non factum exegi; temptaui
mentem tuam, si etiam filio dilectissimo non parceres propter me.
Non aufero quod ipse donaui, nec heredem inuideo, quem largitus
sum non habenti."

C. XXI. Simulatio utilis est et in tempore assumenda.

Item Ieronimus. [in epist. ad Galatas, c. 2.]
Utilem simulationem et in tempore assumendam,
Ieu regis Israel nos doceat exemplum, qui, cum non
potuisset interficere sacerdotes Baal, nisi finxisset se ydolum
uelle colere, dicens: "Congregate michi omnes
sacerdotes Baal. Achab seruiuit ei in paucis, ego
seruiam sibi in multis." Et Dauid, quando mutauit
faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit.
Nec mirum quamuis iustos homines tamen aliqua simulare
pro tempore ob suam et aliorum salutem, cum et ipse
Dominus noster, non habens peccatum, nec carnem peccati,
simulationem peccatricis carnis assumpsit, ut,
condempnans, in carne peccatum, nos in se faceret iusticiam
Dei.
Gratian. Ecce, que mendacia sint uenialia, et que dampnabilia.
§. 1. Sed queritur, quare Augustinus dicat, non esse
mentiendum pro temporali uita alicuius, cum Abraham descendens
in Egiptum rogauerit Saram, ut sororem eius se esse mentiretur,
dicens: "Noui, quod pulcra sis mulier, et quod, cum uiderint
te Egiptii, dicturi sunt, uxor illius est, et interficient me, et te


reseruabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene
sit michi propter te, et uiuet anima mea ob gratiam tui." Sed
Abraham non mendacium dici, sed uerum taceri uoluit.
Unde idem Augustinus ait in questionum Genesis:
[quest. 26.]

C. XXII. Quomodo Abraham excusetur de mendacio, qui Saram sororem suam esse dixit.

Queritur, cur Patriarcha mentiri uoluit, ut diceret
Saram sororem suam, et non potius Deo conmisit, qui,
si uellet, eius pudicitiam apud Pharaonem seruare posset.
Sed ueritatem uoluit celari, non mendacium dici. Soror
enim dicitur, quia filia fratris erat. Et in hoc ostenditur,
quod nemo debet temptare Deum suum, dum habet quod
rationabili consilio faciat. Fecit quod potuit: quod non
potuit Deo conmisit, in quem sperauit, nec eum fides aut
spes fefellit. Si autem interrogatus illam uxorem
suam indicaret, duas res conmitteret Deo, et uitam
suam, et uxoris pudicitiam.
Gratian. Item opponitur, quod Iacob mentiendo et sibi
profuit, et alii nocuit, nec tamen reprehenditur, sed conmendatur.
Sed Iacob dicendo se esse Esau primogenitum, non est
mentitus. Non enim dixit, se esse primogenitum nascendo, sed
ius primogeniturae, illo uendente, rite adeundo. Sic et Christus
Iohannem dixit esse Heliam, non persona, sed imitatione uirtutis.
Erat ergo Iacob Esau, non nascendo, ut diximus, sed
emptione primogenitorum, de non primogenito in primogenitum
transeundo, sicut et ipse Esau primogenita uendendo de
primogenito non primogenitus fieri meruit. Sic et Iudei, cum
essent filii Abrahae carne, quia non fuerunt filii eius imitatione,
non deputantur inter filios Abrahae, sed dicuntur filii diaboli,
cuius filii sunt, non nascendo, sed imitando. Unde a Domino
audire meruerunt: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae
facite; nunc autem queritis me interficere, hominem, qui ueritatem
locutus sum uobis. Hoc Abraham non fecit. Vos ex patre
diabolo estis, et desideria patris uestri facere uultis." §. 1. Econtra
gentiles, cum secundum originem carnis ab Abraham essent
alieni, tamen imitatione fidei et iusticiae successerunt in filios
Abrahae. Unde ab Apostolo dicitur eisdem: "Si autem Christi,
ergo Abrahae semen estis." Hinc idem Apostolus scribens
Romanis ait: "O tu Iudee, si circumcidaris, nec legem
eius obserues, circumcisio tua preputium facta est, quomodo
et preputium, si iusticias legis custodiat, in circumcisionem reputatur."
Prefertur ergo, ut ex premissis colligitur, imitatio operis
origini carnis. Veraciter ergo, non mendaciter, Iacob se dixit
Esau esse; nec mentiendo, sed uerum dicendo sibi profuit, alteri
uero non nocuit, quia benedictionem sibi debitam accepit, non
alienum subripuit. §. 2. Episcopus uero iste, de quo agitur,
etsi falsum iurauit, tamen quia, ut supra dictum est, ream linguam
non facit nisi rea mens, nequaquam reus periurii habetur.
Probatur etiam hoc exemplo Saulis, qui, cum esset in castris
pugnaturus contra Philisteos, iurauit se interfecturum quicumque
ante solis occasum comederet. Ionathas autem filius eius non
audito regis iuramento, cum pugnando magnam hostium stragem
dedisset, et salutem fecisset in Israel, fame laborans uidit fauum
mellis, quem regia uirga, quam gestabat in manibus, accepit et
comedit, statimque oculi, quos fere fames clauserat, aperti sunt,
et facies eius est exhilarata. Quo conperto Saul uoluit eum


dare neci; sed precibus et pia populi supplicatione placatus mortis
reuocauit sententiam, ne interficeretur ille, per quem salus
data erat in Israel, et quo pugnante de manibus hostium populus
ille liberatus fuerat. Ecce Saul falsum iurauit, quia quod
iurando se facturum decreuit precibus populi prouocatus
non fecit. Nec tamen periurii reus arguitur, quia quantum in
ipso fuit, quod iurauit inpleuit, dum sententiam mortis in filium
dedit, quam non carnali affectu, sed populi supplicatione reuocauit.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Cum ergo, ut ratione et exemplo monstratum est, episcopus
reus periurii non esset, consueta obedientia ab archidiacono sibi
denegari non debuit, cum etiamsi criminosum illum esse constaret
ante diffinitiuam tamen sententiam, ut supra monstratum est,
nulli suorum clericorum ab eo liceret discedere. Constat ergo
illicitum esse quod archidiaconus iuramento firmauit. Unde
merito queritur, an debeat seruari, uel non?

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
III. Pars. Quod autem illicita iuramenta seruari non debeant,
in Tolletano Concilio VIII. [cap. 2.] legitur, in quo sic
statutum est:

C. I. Melius est uota stultae promissionis non inplere quam crimen admittere.

Si publicis sacramentorum gestis (quod Deus auertat) a
quibuslibet illicita uel non bona extitisset conditio allegata,
que aut iugulare animam patris, aut gerere conpelleret
stuprum sacratissimae uirginis, numquid non tollerabilius
esset stultae promissionis uota reicere, quam per inutilium
promissorum custodiam exorrendam criminum inplere mensuram?

C. II. Aliquando non expedit promissum soluere sacramentum.

Item Ambrosius de offitiis, libro I. [cap. 50.]
Est etiam contra offitium nonnumquam promissum soluere
sacramentum, ut Herodes, qui iurauit, quoniam
quicquid petitura esset daret filiae Herodiadis, necem
Iohannis prestauit, ne promissum negaret.
Gratian. Item in sermone S. Augustini Episcopi de decollatione
S. Iohannis Baptistae, qui sic incipit: "Cum sanctum
euangelium legeretur":

C. III. Pietas fuit, quod Dauid Nabal, sicut iurauerat, non occidit.

Quod Dauid iuramentum per sanguinis effusionem non
inpleuit, maior pietas fuit. Video Dauid pium hominem
et sanctum in iurationem temerariam incidisse, et maluisse
non facere quod iurauerat, quam iurationem suam
hominis fuso sanguine inplere.

C. IV. De eodem. Item.

Iurauit Dauid temere, sed non inpleuit iurationem
maiori pietate. §. 1. Ecce Dauid S. iuramento quidem
astrictus non fudit sanguinem hominis: sed eum falsum
iurasse negare quis poterit? De duobus peccatis minimum
elegit; sed minus fuit illud in conparatione peioris.
Nam, per se ipsum appensum, magnum malum est
falsa iurare.

C. V. Turpia uota seruanda non sunt.

Item Ysidorus in Sinonimis, libro secundo.
In malis promissis rescinde fidem. In turpi uoto muta
decretum. Quod incaute uouisti non facias. Inpia
est promissio, que scelere adinpletur.

C. VI. Non est obseruandum iuramentum, quo malum incaute promittitur.

Item Beda in omelia XLIV. [in natali decollationis
S. Iohannis]
Si aliquid forte nos incautius iurare contigerit,
quod obseruatum peiorem uergat in exitum, libere illud
salubriore consilio mutandum nouerimus, ac magis instante
necessitate peierandum nobis, quam pro uitando
periurio in aliud crimen grauius esse diuertendum.
Denique iurauit Dauid per Deum occidere Nabal uirum
stultum et inpium, atque omnia, que ad eum pertinebant
demoliri. Sed ad primam intercessionem Abigail
feminae prudentis mox remisit minas, reuocauit ensem in
uaginam, neque aliquid culpae se pro tali periurio contraxisse
doluit.

C. VII. De duobus malis minus eligi oportet.

Item. [ibidem]
Non solum in iurando, sed in omne, quod agimus,
hec est moderatio sollicitius obseruanda, ut, si talem
forte in lapsum uersuti hostis inciderimus insidiis, ex quo
sine aliquo peccati contagio surgere non possumus,
illum pocius euadendi aditum petamus, in quo minus periculi
nos perpessuros esse cernimus.

C. VIII. Tollerabilius est iuramentum non inplere, quam quod turpe est facere.

Item Ambrosius de offitiis. [lib. III., c. 12.]
Unusquisque simplicem sermonem proferat; uas suum
in sanctificatione possideat, nec fratrem circumscriptione
inducat uerborum; nichil promittat inhonestum,
aut, si promiserit, tollerabilius est promissum non facere,
quam facere quod turpe sit. Sepe plerique constringunt
se iurisiurandi sacramento, et cum ipsi cognouerint promittendum
non fuisse, sacramenti tamen contemplatione
faciunt quod spoponderunt, sicut de Herode supra scripsimus,
qui saltatrici premium turpiter promisit, crudeliter
soluit. Turpe est, quod regnum pro saltatione promittitur;
crudele, quod mors Prophetae pro iurisiurandi religione
donatur. Quanto tollerabilius tali fuisset periurium
sacramento? Si tamen periurium dici posset
quod ebrius inter uina iurauerat, quod et iuratus inter
saltantium choros promiserat. Infertur disco Prophetae
caput, et hoc estimatum est fidei esse, quod amicitiae
fuit. Et post pauca de Iepte disserens: §. 1. Miserabilis,
inquit, necessitas, que soluitur patricidio. Melius est non
uouere id, quod sibi is, cui promittitur, nolit exsolui.
Et post paululum: §. 2. Non semper igitur promissa soluenda
sunt omnia. Denique ipse Dominus, sicut scriptura
indicat, frequenter suam mutat sententiam.

C. IX. Inconmutabilis Deus quandoque sua mutat statuta.

Item ex Concilio Tolletano. [VIII. c. 2.]
Inconmutabilis idemque semper existens Dei
summi natura sua sepe in sacris litteris legitur mutasse
promissa, et pro misericordia temperasse sentenciam.
Unde licet sit inpassibilis atque inconmutabilis, crebro
tamen eius et iuramenta leguntur, et penitencia, que
sacris extant misteriis adoperta. Iurare namque Dei est a
se ipso nullatenus ordinata conuellere: penitere uero eadem
ordinata, cum uoluerit, inmutare. Sic enim per Iheremiam
dicit: "Repente loquar aduersum gentem, et aduersus
regnum, ut eradicem et destruam et disperdam
illud. Si penitenciam egerit gens illa malo suo, agam
ego penitenciam a malo, quod cogitaui, ut facerem
ei".

C. X. Sapientis est quod male loquitur reuocare.

Item Augustinus.
Magnae sapientiae est reuocare hominem quod male
locutus est.

C. XI. Qua pena feriatur qui illicitum iuramentum facit.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 8.]
Qui sacramento se obligauerit, ut litigans cum quolibet
ad pacem nullo modo redeat, pro periurio uno anno
a conmunione corporis et sanguinis Domini segregatus,
reatum suum elemosinis, fletibus et quantis potuerit
ieiuniis absoluat. Ad karitatem uero, que operit multitudinem
peccatorum, celeriter uenire festinet.

C. XII. Non omnia promissa soluenda sunt.

Item.
Non semper promissa omnia soluenda sunt. Denique
ipse Dominus frequenter mutat sentenciam, sicut scriptura
indicat.

C. XIII. De eodem.

Item Ysidorus Sentenciarum libro II. [c. 31.]
Non est obseruandum sacramentum, quo malum
incaute promittitur, ueluti si quispiam adulterae perpetuam
fidem cum ea permanendi polliceatur. Tollerabilius
est enim non inplere sacramentum, quam permanere
in stupri flagitio.

C. XIV. Male iurans penitenciam agat.

Item ex Concilio Tolletano, c. 9.
Necesse est, ut male iurans dignam penitenciam agat,
eo quod nomen Domini contra preceptum illius sumpsit in
uanum, quia in Exodo scriptum est: "Neque enim insontem
habebit Dominus eum, qui assumpsit nomen Domini
Dei sui frustra."

[C. XV.] Item in Leuitico.

"Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen
Domini Dei tui, ego Dominus." Malum tamen,
quod facturum se sacramento deuouerit, omnino non
faciat, quia stulta uota frangenda sunt.

C. XVI. Iuramentum, quo malum incaute promittitur, non est seruandum.

Item ex Decreto Sotheris Papae, c. 3.
Si aliquid forte incautius nos iurasse contigerit, quod
obseruatum peiorem uergat in exitum, illud consilio salubriori
mutandum nouerimus, et magis instante necessitate
periurandum nobis, quam pro facto iuramento in
aliud crimen maius esse diuertendum.

C. XVII. Temeritas emendetur, cum diffinitio incauta soluitur.

Item ex Concilio Eliberitano, c. 1.
Diffinitio incauta laudabiliter soluenda est, nec est
preuaricatio, sed temeritatis emendatio.

C. XVIII. Illicitum iuramentum non est seruandum.

Item. Actio quarta septimae sinodi.
Iohannes apocrisarius orientalium sedium dixit: Significat
sermo patris nostri Sophronii, quod melius sit iurantem
periurare, quam seruare sacramentum in fractione
sacrarum ymaginum. Hoc autem dicimus, quia sacramento
quidam se excusant. Tarasius patriarcha dixit: Quia pater
Sophronius nouerat bonitatem Dei, propterea transgredi
uoluit inpium iuramentum. Item: §. 1. Tarasius patriarcha
dixit: Herodes obseruauit iuramentum, et periit:
Petrus uero negauit cum iuramento, et conuersus fleuit,
et saluatus est. Omne enim peccatum bonus Deus
indulget, si quis ex toto corde peniteat. Sancta sinodus
dixit: Sic docet sancta scriptura. Item Leontius episcopus
Fociae dicit: Scriptum est: "Iuramentum
mendax ne diligatis." Qua de causa iuramentum nostrum
mendax dissoluatur, quasi nullam habens uirtutem.

C. XIX. Non obseruentur iuramenta, que fiunt contra diuina mandata.

Item Ysidorus.
Si quis preuentus fuerit, ut diffiniat agere aliquid eorum,
que non placent Deo, penitenciam agat, et quod contra
mandatum Domini statutum est in irritum reuocetur. Item
Ieronimus in libro de natura rerum: §. 1. Tribus siquidem
modis iuramenta contracta soluenda sunt. Primo, cum quis
male iurat. Secundo, cum quis incaute iurat, non putans
hoc esse peccatum. Tertio, si pueri uel puellae in domo
parentum se iuramento constrinxerint, patribus post, quam
audierint, contradicentibus.
II. Pars. Gratian. Ecce, quod iuramenta illicita laudabiliter
soluuntur, dampnabiliter obseruantur. Quod tunc
intelligendum est, quando iuramentum illicitum deseritur, ut ad
bonum redeatur. §. 1. Ceterum si propterea deseritur, ut in aliud


malum transeatur, illicitum sacramentum dampnabiliter seruatur,
sed dampnabilius contempnitur.
Unde Augustinus de bono coniugali: [c. 4.]

C. XX. Non est appellanda fides, que ad peccatum faciendum admittitur.

Si ad peccatum admittendum fides adhibetur
mirum, si fides appelletur. Verumtamen, qualiscumque
sit, si et contra ipsam fit, peius est, nisi cum propterea
deseritur, ut ad fidem ueram legitimamque redeatur, id
est ut peccatum emendetur uoluntatis prauitate correcta,
tamquam si quisque, cum hominem solus expoliare non
possit, inueniat socium iniquitatis, et cum eo paciscatur,
ut simul id faciant, spoliumque partiantur, quo facinore
conmisso totum solus auferat. Dolet quidem ille, et seruatam
sibi non esse fidem conqueritur; uerum in ipsa sua querela
cogitare debet, potius in bona uita ipsi humanae societati
fuisse seruandum, ne preda iniqua ex homine
fieret, si sentit, quam inique sibi in peccati societate seruata
non fuerit. Ille quippe utrobique perfidus ac profecto
sceleratior iudicandus est.

C. XXI. Si propterea fides non seruatur, ut ad bonum redeatur, non ideo uiolari dicitur.

Item.
Mulier, si fide coniugali uiolata fidem seruet adultero,
utique mala est; si nec adultero, peior. Porro si eam
flagicii peniteat, et ad castitatem rediens coniugalem pacta
ac placita adulterina rescindat, miror, si eam fidei uiolatricem
uel ipse adulter putabit.
Gratian. Ex his itaque apparet, quod si quisquam, ut diximus,
illicitum iuramentum non seruauerit, ut in aliud malum
perniciosum declinet, tanto grauius delinquit, quanto dampnabilius
accumulantur peccata peccatis. Si autem propterea deseritur,
ut ad bonum redeatur, nichil culpae pro tali periurio contrahitur;
potius deflendum est, si in aliquo illius iuramenti occasione nos
deliquisse contigerit. Unde Augustinus scribit Seuero Mileuitano
Episcopo, consulenti de quodam Hubaldo, qui a consanguineis
cuiusdam pelicis coactus fuerat iurare, se illam ducturum in
coniugem, nec matri suae uel fratribus ulterius necessaria subministraturum.
Rescribit ergo B. Augustinus, ut diximus,
Seuero Mileuitano Episcopo, ita dicens:

C. XXII. De quodam Hubaldo, qui iurauit se non ministraturum necessaria matri et fratribus.

Inter cetera, ut rogaueras, a patre nostro Ambrosio quesiui,
quid tibi, karissime, agendum sit de Hubaldo parrochiano
tuo, qui captus et timore necis inpulsus suae concubinae
iuramento firmauit ipsam in coniugem suscipere,
propriamque matrem de domo cum fratribus expellere,


nichilque eis alimoniae umquam inpendere. Quia uero
quam prius habuerat non est peccatum in coniugem
suscipere, matrimonium sit in Deo firmum et stabile. §. 1.
Porro iuramentum non ob hoc inuenitur fuisse institutum,
ut esset uinculum iniquitatis, uel matricidii, uel fratricidii,
seu cuiuscumque criminis. Nec credo sacramentum ad hoc
debere fieri, ut iniusta iuratio suorum bonorum sit iniuste
iurantibus expoliatio, et accipienti eterna dampnatio.
Periurii namque pena percutitur, et uelut homicida in extremo
examine a iusto iudice degrandinabitur, per quem
sacrosanctum euangelium ad iniustum et illicitum, et Deo
minime amabile, quasi testimonium iustae et humanae petitionis
adducitur. §. 2. Foueat itaque Hubaldus matrem et
fratres, et lugeat, si coactione et timore iuramenti aliquid
defuit matri. Qui uero eum iurare coegerunt quod non debuit,
reatu periurii inpliciti teneantur. Iniuria quippe iniuste
irrogata eius est infamia, qui facit. Nec enim ullo modo ad
obprobrium coactae uoluntatis trahitur quod illicita conditio
necessitatis extorsit.
III. Pars. Gratian. Sed cum his omnibus illicita iuramenta
non seruanda probentur, obponitur, quod Iosue Gabaonitas contra
preceptum Domini non deleuerit, quia seniores Israel cum eis
iuramento pacem firmauerant. Sed notandum est, quod seniores
Israel, etsi scirent a Domino esse inperatum, ut delerent gentes
terrae promissionis, decepti tamen a Gabaonitis eos nesciebant esse
incolas terrae sibi promissae. Venerunt enim (ut historia refert)
attritis calciamentis, et cum aridis panibus, dicentes: Viri pacifici,
uenimus de terra longinqua, calciamenta sunt attrita in pedibus
nostris; panis defecit in sistarciis nostris; audiuimus Dominum
esse uobiscum, et uenimus conponere pacem. Quod uerbum
placuit senioribus Israel, et fecerunt pacem cum eis. Post diem
autem tertium, cum filii Israel appropinquarent Gabaonitis,
occurrerunt eis, quibus iurauerant seniores Israel. Illi autem
uidentes se esse deceptos, uoluerunt delere eos, sed pepercit eis
Iosue propter iuramentum seniorum Israel.
Unde Ambrosius in libro de Offitiis: [III., c. 10.]

C. XXIII. Quedam, licet a Deo prohibeantur, tamen iuramento firmata non sunt euitanda.

"Innocens credit omni uerbo." Non uituperanda
facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse,
ignorare quid noceat, et si circumscribitur ab aliquo, de
omnibus tamen iudicat qui fidem in omnibus esse arbitratur.
Hac igitur mentis suae dote inclinatus Iesus,
ut crederet Gabaonitis, testamentum disposuit, pacem
dedit, confirmauit societatem. Sed ubi in terras eorum uentum
est, deprehensa fraude, quod, cum essent finitimi, aduenas
esse se simulauerint, circumscriptum se populus
patrum indignari cepit. Iesus tamen pacem, quam
dederat, reuocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti
religione, ne, dum alienam perfidiam redargueret,
suam fidem solueret. Mulctauit meliori tamen eos obsequio
ministerii. Clementior sentencia, sed diuturnior.
Gratian. Illicitum ergo iuramentum, quod seruari prohibetur,
intelligendum est, quod scitur illicitum esse, dum iuratur.
Si autem nescitur illicitum esse, ipsa ignorantia excusetur si
putetur licitum esse, non ex ignorantia iuris, sed facti. Aliud
enim est, si alicuius copula credatur esse licita, quia nescitur esse
consanguinea, uel quia creditur esse uidua; aliud, si ideo putatur
licita, quia consanguinearum coniunctio uel relictarum
copula nullo iure credatur esse prohibita. Hic est enim ignorantia
iuris, que neminem excusat, nisi cui permittitur ius
ignorare; ibi uero ignorantia facti, qua quisque uere excusatur.
Seniores autem Israel non ignorabant gentes terrae promissionis
ex precepto Domini esse delendas; sed ignorabant Gabaonitas
esse incolas terrae promissionis. Ignorabant siquidem factum,
sed non ignorabant ius facti, atque ideo, etsi illicitum esset quod
iurauerunt, tamen licite seruari debuit quod iuramento firmauerunt.
§. 1. Quod autem illicitum iuramentum seruari prohibetur,


non est generaliter intelligendum. Iuramentum namque (ut Ieronimus
testatur super Iheremiam), debet habere tres comites, ueritatem,
iudicium, et iusticiam; ubi autem ista defuerint, non est
iuramentum, sed periurium. Unde datur intelligi illicitum esse
iuramentum, cui aliquod istorum defuerit; non tamen cuicumque
contigerit aliquod istorum deesse prohibetur seruari. §. 2.
Aliquando namque iuramento deest iusticia; ueluti, cum quispiam
post uotum castitatis ducit uxorem, iuramento firmans, numquam
ab ea se discessurum, quod, quamuis illicitum sit, quia iusticia
sibi probatur deesse, tamen auctoritate Augustini seruari precipitur.
Hoc autem si quis contendat prerogatiua coniugii, non
propter religionem iurisiurandi seruari, animaduertat, Gabaonitas
ob solam religionem contra inperium Domini reseruatos. Cum
ergo omne preceptum Domini iustum sit, patet ei iusticiam deesse,
quod eius precepto contrarium inuenitur. §. 3. Iudicium quoque
aliquando iuramento constat deesse, ueluti, cum propria temeritate
aliquis ductus iurat se manducaturum et bibiturum. Hoc
quamuis leuitate indiscreta illicitum probetur, non tamen ideo
uiolari iubetur. §. 4. Iuramentum itaque multipliciter illicitum
intelligitur. Est enim illicitum aliquando ex eo, quod iuratur,
aliquando ex modo iurandi. Ex eo, quod iuratur, tunc est
illicitum iuramentum, quando id, quod iuratur, in sui natura
uiciosum est uel uitam adimens, ut adulterium, homicidium, et his
similia; uel reparari non permittens, ueluti cum inimico ad pacem
non redire, indigenti misericorditer non subuenire. Ista, quia
perspicuam habent in se iniusticiam, etsi iuramento firmentur,
tamen seruari non debent. Circa hec itaque iuramenta intelligenda
sunt que de illicitis iuramentis non obseruandis supra
statuta leguntur. Quisquis ergo se iuramento firmauerit aliquid
facturum, quo uel corporalis, uel spiritualis salus adimatur, uel
sine quo utraque salus reparari uel conseruari non possit,
fidem promissam seruare prohibetur; quorum exempla premissae
auctoritates subiciunt, dum eum, qui homicidium facere, uel alimenta
matri et fratribus non subministrare, in adulterio perseuerare,
uel ad pacem cum aduersario non redire, iuramentum
prestando promiserit, salubriori consilio illicita uota obseruare
non permittunt. §. 5. Est etiam id, quod iuratur, aliquando
uiciosum, non in natura sui, sed ex causis extra uenientibus;
ueluti cum aliquis post uotum castitatis iurat alicui, se habiturum
eam in coniugem. Coniugem namque habere in se ipso malum
non est: tamen huic ex uoto perniciosum est. Hoc autem iuramentum,
etsi illicitum sit, non tamen obseruari prohibetur,
sed de uiolatione uoti penitencia sibi iubetur indici. §. 6. Ex
modo iurandi tunc est illicitum iuramentum, quando inconsiderate
et incircumspecte aliquid iuratur, quo nec corporalis, nec
spiritualis salus adimitur, et sine quo utraque salus reparari et
uita conseruari ualet: ueluti dum aliquis a parentibus coactus, ut
clericatus tonsuram uel religionis uestem suscipiat, se neutrum
facturum iuramento firmauerit. Hoc, quamuis aliquibus uideatur
reprehensibile, quia opus karitatis iuramento se non facturum
promisit, nulla tamen auctoritate seruari prohibetur, quia, etsi
numquam clericatus tonsuram uel religionis uestem suscipiat, non
tamen ideo minus salutem promereri malet, cum nonnulli in
laicali habitu sanctissimi et Deo delecti inueniantur. Quo exemplo
euidenter datur intelligi, quotiens aliquis iurat, se non facturum
aliquid, quo expeditior sibi uia preparetur ad beatitudinem,
dummodo sine eo salutem ualeat inuenire, quod iuramentum non
prohibetur obseruare. Unde, cum nos iuramus, non daturos
alicui aliquid, sine quo utraque salus eius potest esse incolumis,
etsi aliqua ex eo sibi commoditas prestaretur, nulla tamen auctoritate
iuramentum seruare prohibemur, dummodo sit nobis alia
uia necessitatibus eius subueniendi.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem quinto loco queritur, si licitum esset
quod archidiaconus iurauerat, an episcopus esset reus periurii,


qui ad peierandum archidiaconum cogebat? facile potest discerni.
Si enim consentiens pari pena cum faciente puniendus est, multo
magis ille, qui cogit, reus admissi criminis probatur. Unde Pius
Papa ait:

C. I. Qui peierare conpellit, et qui conpellitur, periurus uterque habetur.

Qui conpulsus a domino sciens periurat, utrique sunt
periuri, et dominus, et miles: dominus, quia precepit; miles,
quia plus dominum quam animam dilexit. Si liber est,
quadraginta dies in pane et aqua peniteat, et septem sequentes
annos; si seruus eiusdem, tres quadragesimas et legitimas
ferias peniteat.

C. II. Penitencia eius, qui in manu episcopi aut in cruce consecrata periurat.

Item.
Qui periurat se in manu episcopi, aut in cruce consecrata,
tres annos peniteat; si uero in cruce non consecrata,
annum unum peniteat. Qui autem coactus fuerit, et ignorans
se periurauerit, et post cognoscit, tres quadragesimas
peniteat.

C. III. Qua pena sit feriendus qui necessitate coactus periurat.

Item ex Penitenciali Theodori.
Si quis coactus pro uita redimenda, uel pro qualibet
causa uel necessitate periurat, quia plus corpus quam
animam dilexit, tres quadragesimas peniteat. Alii
iudicant tres annos, unum ex his in pane et aqua.

C. IV. Qui deierat et alios deierare facit, qua pena sit feriendus.

Item Gelasius Papa.
Si quis se periurauerit, et alios sciens in periurium
duxerit, quadraginta dies peniteat in pane et aqua,
et septem sequentes annos, et numquam sit sine penitencia.
Et alii, si conscii fuerint, similiter peniteant.

C. V. Homicidam uincit qui sciens ad periurium conpellit.

Item Augustinus in sermone de decollatione S. Iohannis.
[id est serm. XI. de sanctis]
Ille, qui hominem prouocat ad iurationem, et scit,
eum falsum esse iuraturum, uincit homicidam, quia homicida
corpus occisurus est, ille animam, immo duas animas, et
eius, quem iurare prouocauit, et suam. Scis, uerum esse
quod dicis, et falsum quod ille dicit, et iurare conpellis?


Ecce iurat, ecce periurat. Tu quid inuenisti? immo
et tu peristi, qui de illius morte saciari uoluisti.

C. VI. Non peccat qui iuramentum exigit ab eo, quem nescit falsum iurare.

Idem in sermone de periuriis. [id est in sermone de uerbis
Apostoli, XXX. ad XXVIII.]
Qui exigit iurationem, multum interest, si nescit illum
iuraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit:
Iura michi, ut fides ei sit, non est peccatum: tamen
humana temptatio est. Si autem scit, eum fecisse, et
cogit eum iurare, homicida est. Ille enim se suo periurio
interimit: sed iste manum interficientis et inpressit,
et pressit.

C. VII. Usque ad exitum uitae non conmunicet qui ad periuria alios trahit.

Item ex Concilio Maticensi. [I. c. 17.]
Si quis conuictus fuerit alios ad falsa testimonia uel
periuria adtraxisse, uel quacumque corruptione sollicitasse,
ipse quidem usque ad exitum uitae non conmunicet;
hii uero, qui ei in periurio consensisse probantur,
postea ab omni testimonio sunt remouendi, et secundum
legem infamia notabuntur.
II. Pars. Gratian. Item, qui audit aliquem falsum iurare,
et tacet, delinquit.
Unde Augustinus ait in questionibus Leuitici c. 1.: "Anima,
que audierit uocem iurantis falsum etc.":

C. VIII. Cui sit indicandum falsum, quod ab aliquoiuratur.

Hoc uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente
iurat aliquis falsum, et scit, eum falsum iurare, et tacet.
Tunc autem scit, si eius rei, de qua iuratur, testis fuit,
aut uidens, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit,
aut oculis suis conspexit, aut ille ipse, qui iurat, illi
indicauit. Ita enim potuit esse conscius. §. 1. Sed inter
timorem huius peccati, et timorem proditionis hominum
non parua existit plerumque temptatio. Possumus enim
paratum ad periurium admonendo uel prohibendo a tam
graui peccato reuocare; sed si non audierit, et coram nobis
de re, quam nouimus, falsum iurauerit, utrum prodendus sit,
ita ut proditus etiam periculum mortis incurrat, difficillima
questio est. Sed quia hic non expressit, cui hoc
indicandum sit, utrum illi, cui iuratur, an sacerdoti cuipiam,
qui non solum eum persequi non potest irrogando
supplicium, sed etiam orare pro illo potest: uidetur michi,


quod se soluat ab hoc peccati uinculo, si indicet
talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro,
siue eum corrigendo, siue Deum pro eo placando, si
et ipse confessionis sibi adhibeat medicinam.
Gratian. Si ergo iste, ut supra dictum est, qui audit falsum
iurare, et tacet, delinquit, multo magis ille reus est, qui ad
deierandum aliquem conpellit.
III. Pars. §. 1. Queritur de eo, qui uerborum calliditate
se circumuenire putat illum, cui iuramentum defert, an sit reus
periurii, nisi seruauerit quod iurasse creditur.
De hoc ita scribit Ysidorus Sentenciarum libro II.: [c. 31.]

C. IX. De eo, qui calliditate uerborum iurat.

Quacumque arte uerborum quis iuret, Deus tamen,
qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui
iuratur, intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et
nomen Dei in uanum assumit, et proximum dolo capit.

C. X. Periurus est qui super lapidem falsum iurat.

Item ex sermone S. Augustini: [XXX. de uerbis Apostoli]
Ecce, karitati uestrae dico, et qui per lapidem
iurat falsum periurus est. Unde hoc dico? quia multi et in
hoc falluntur, et putant, quia nichil est per quod iurant,
non se crimine teneri periurii. Prorsus periurus es, quia
per id, quod sanctum non putas, falsum iuras. Si tu illud
sanctum non putas, sanctum putat, cui iuras. Non
enim quando, iuras, tibi aut lapidi, sed proximo
iuras. Homini iuras ante lapidem, sed numquid non ante
Deum? Non te audit lapis loquentem, sed punit Deus te
fallentem.
Sed obicitur illud Gregorii in XXVI. libro Moralium:
[c. 7.]

C. XI. Apud Deum uerba nostra non ex ore, sed ex corde procedunt.

Humanae aures talia uerba nostra iudicant, qualia foris
sonant. Diuina uero iudicia talia foris audiunt, qualia
ex intimis proferuntur. §. 1. Certe nouerit ille, qui
intentionem et uoluntatem alterius uariis uerbis explicat,
quia non debet aliquis uerba considerare, sed uoluntatem
et intentionem, quia non debet intentio uerbis deseruire, sed
uerba intentioni.
Gratian. Si ergo diuina iudicia uerba nostra talia foris
audiunt, qualia ex intimis proferuntur, si intentio non debet deseruire
uerbis, sed uerba intentioni: patet, quod Deus non
sic accipit iuramentum, sicut ille, cui iuratur, sed pocius sicut qui
iurat intelligit, cum recipienti non ex intimis, sed ex his que proferuntur
foris, uerba nostra sonent. §. 1. Item obicitur, qui iurat
super lapidem, putans se iurare super sacrosanctum euangelium,
perinde tenetur, ac si super euangelium iurauerit, licet
ille, cui iurat, ideo super lapide illum iurare fecerit, ne, non
seruando quod promittit, reatu periurii teneatur. §. 2. Item
obicitur de ciuibus, qui credunt se iurare obedituros consulibus


suis in omnibus, que sibi inperata fuerint pro honore suae ciuitatis;
ne uero, obedientiam recusantes, reatu periurii illaqueentur,
supponitur breue iuraturis, in quo aliud continetur, quam se iuraturos
arbitrentur, uidelicet ne Padum in Nilum conuertant, uel
aliquid huiusmodi faciant. Si ergo contra hoc, quod se iurasse
crediderant, consulibus suis obedientiam denegarent, numquid
secundum intentionem recipientis, an non pocius secundum
intentionem iurantis Deus iuramentum illud acciperet? §. 3. Item,
si innocens de adulterio uel furto inpetitus innocentiam suam
uellet asserere, iuraret autem se ab obiectis sic esse inmunem,
sicut in breui illo continetur, quod manibus suis se scripsisse arbitretur,
contineatur autem in illo, hunc esse reum obiectorum,
numquid a Domino periurus reputabitur? aut numquid poterit
argui, se iurasse, adulterii aut furti reatum incurrisse? Non.
Hinc et Iohannes Crisostomus ait:

C. XII. Inter iuramentum et locutionem fidelium nulla debet esse differentia.

Iuramenti huius causa est, quia omnis, qui iurat, ad
hoc iurat, ut quod uerum est loquatur. Et ideo Dominus
inter iuramentum et loquelam nostram nullam uult esse
distantiam, quia, sicut in iuramento nullam conuenit esse
perfidiam, ita quoque in uerbis nostris nullum debet esse
mendacium, quia utrumque, et periurium et mendacium,
diuini iudicii pena dampnatur, dicente scriptura: "Os,
quod mentitur, occidit animam." Quisquis ergo uerum
loquitur, iurat, quia scriptum est: "Testis fidelis non
mentietur."

C. XIII. Ante, quam aliquis iuret, peierat, si contra conscientiam iurare parat.

Idem.
Qui periurare paratus est, ante, quam periuret,
iam periurus uidetur, quia Deus non ex operibus iudicat,
sed ex cogitationibus et ex corde.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod iuramenta secundum
intentionem prestantis, non recipientis, a Deo iudicantur.
Quomodo ergo, secundum Ysidorum, quecumque arte uerborum
quis iuret, Deus sic accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit?
Sed sicut aliud est callida arte uerborum iurare, aliud simpliciter
intentionem suam iurando enunciare, sic aliud est simplici intentione
iuramentum factum recipere, et aliud in recipiendo
calliditate uti, quia, sicut quisquam apud Deum non ualet aliquem
ledere, sic nec preter eius intentionem ualet quis alicui subuenire.
Deus autem duplicitatis aspernator simplicem intentionem utriusque
considerat, et tam ex parte recipientis quam ex parte prestantis
uerborum artem aspernatur et odit.
VI. Pars. §. 1. De etate uero iurantium queritur, qua
etate quisque ad iurandum debeat cogi? De quo in primo libro
Capitularium [c. 63.] sic inuenitur diffinitum:

C. XIV. Ante annos rationabiles aliqui non cogantur iurare.

Paruuli, qui sine etate rationabili sunt, non cogantur


iurare. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit
post hec, nec ad sacramentum accedat, nec in sua
causa uel alterius iurator existat.

C. XV. Ante quatuordecim annos nullus iurare cogatur.

Item ex Concilio Eliberitano.
Pueri ante quatuordecim annos non cogantur iurare.
Puella quoque, si in puerili etate sita in domo patris, illo
nesciente, se iuramento constrinxerit, et pater eius, ut
audierit, statim contradixerit, uota eius et iuramenta irrita
erunt, et facilius emendabitur.

C. XVI. De eodem, et ut a ieiunis iuramenta prestentur.

Item Cornelius Papa.
Honestum etiam uidetur, ut, qui in sanctis audet
iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore
Dei, ut et pueri ante quatuordecim annos non cogantur
iurare.
Gratian. Preterea sunt quedam tempora, quibus iurare
prohibemur.
Unde in Concilio apud S. Medardum habito:

C. XVII. Quibus temporibus iurare prohibemur.

Decreuit sancta sinodus, ut a septuagesima usque in
octauam pascae, et ab aduentu Domini usque in octauam
epiphaniae, nec non et in ieiuniis quatuor temporum, et
in letaniis maioribus, et in diebus dominicis, et in diebus
rogationum (nisi de concordia et pacificatione) nullus super
sacra euangelia iurare presumat.
V. Pars. Gratian. De forma uero fidelitatis, et quid
quisque debeat domino, uel e conuerso, sic inuenitur in epistola
Filiberti Episcopi:

C. XVIII. Que in fidelitate sunt obseruanda.

De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, hec uobis,
que secuntur, breuiter ex librorum auctoritate notaui.
Qui domino suo fidelitatem iurat, ista sex in memoria semper
habere debet: incolume, tutum, honestum, utile,
facile, possible. Incolume uidelicet, ne sit in dampnum
domino suo de corpore suo. Tutum, ne sit ei in dampnum
de secreto suo, uel de munitionibus, per quas tutus
esse potest. Honestum, ne sit ei in dampnum de sua iusticia,
uel de aliis causis, que ad honestatem eius pertinere
uidentur. Utile, ne sit ei in dampnum de suis possessionibus.
Facile uel possible, ne id bonum, quod dominus suus
facere leuiter poterat, faciat ei difficile, neue id, quod
possibile erat, reddat ei inpossibile. Ut fidelis hec documenta
caueat, iustum est. §. 1. Sed quia non sufficit


abstinere a malo, nisi fiat, quod bonum est, restat,
ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium
domino suo fideliter prestet, si beneficio dignus uideri
uult, et saluus esse de fidelitate, quam iurauit. §. 2. Dominus
quoque fideli suo in his omnibus uicem reddere debet.
Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus, sicut
ille, si in eorum preuaricatione uel faciendo, uel consentiendo
deprehensus fuerit perfidus et periurus.


[PALEA.

C. XIX. De eodem.

Augustinus.
Si quis laicus iuramentum uiolando profanat, quod regi
et domino suo iurat, et postea peruerse et dolose eius
regnum tractauerit, et in mortem ipsius aliquo machinamento
insidiatur, quia sacrilegium peragit, in Christum Domini
manum mittens, anathema sit, nisi per dignam penitenciae
satisfactionem emendauerit, sicut constitutum a sancta
sinodo est, id est seculum relinquat, arma deponat, in monasterium
eat, et peniteat omnibus diebus uitae suae. Verumtamen
conmunionem in exitu uitae suae cum eucharistia
percipiat. §. 1. Episcopus uero, presbiter, diaconus,
si hoc crimen conmiserit, degradetur. ]
VI. Pars. Gratian. Ut itaque ex premissis apparet, mendacium
nec simplici sermone debet proferri, nec iuramento firmari.
Mendacium autem non solum in uerbis, sed etiam in simulatis
operibus esse probatur.
Unde Ambrosius ait in sermone habito in dominica
de Abraham:

C. XX. Mentitur qui professionem suam operibus non ostendit.

Cauete, fratres, mendacium, quia omnes, qui amant
mendacium, filii sunt diaboli. §. 1. Non solum in falsis
uerbis, sed etiam in simulatis operibus mendacium est. Mendacium
namque est, Christianum se dicere, et opera Christi
non facere. Mendacium est episcopum, sacerdotem uel clericum
se profiteri, et contraria huic ordini operari.

C. XXI. Quociens sermo malus de ore nostro procedit.

Item Ieronimus. [in c. 4. epist. ad Ephesios]
Quociens uero loquimur, aut non in oportuno tempore,
aut non in oportuno loco, aut non ut conuenit audientibus,
tociens sermo malus procedit de ore nostro ad destructionem
eorum, qui audiunt. Consideremus itaque quid
loquamur, quia pro omni otioso uerbo reddituri sumus rationem
in die iudicii.


VII. Pars. Gratian. Iuramentum uero clericus laico prestare
non debet.
Unde in Remensi Concilio legitur:

C. XXII. Cuiquam laico clericus nichil iurare presumat.

Nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico quicquam
super sacra euangelia iurare presumat, sed
simpliciter cum ueritate et puritate dicat: est aut
non. Sed si est aliquid, quod sibi obiciatur, prout
iudicauerint qui eiusdem sunt ordinis, aut corrigatur, aut
expurgetur.
[PALEA.
Episcopo similiter clericus iuramentum prestare non
debet, nisi forte is, cui ecclesiae procurationem conmittit.
Unde Urbanus II. ait:

C. XXIII. De eodem.

Nullus episcopus clericos suos, nisi forte quibus ecclesiasticarum
rerum dispensatio conmissa fuerit, sibi iurare
conpellat. ]

CAUSA XXIII.

GRATIANUS.
Quidam episcopi cum plebe sibi conmissa in heresim lapsi
sunt; circumadiacentes catholicos minis et cruciatibus ad heresim
conpellere ceperunt, quo conperto Apostolicus catholicis episcopis
circumadiacentium regionum, qui ab inperatore ciuilem iurisdictionem
acceperant, inperauit, ut catholicos ab hereticis defenderent,
et quibus modis possent eos ad fidei ueritatem redire
conpellerent. Episcopi, hec mandata Apostolica accipientes,
conuocatis militibus aperte et per insidias contra hereticos pugnare
ceperunt. Tandem nonnullis eorum neci traditis, aliis rebus suis
uel ecclesiasticis expoliatis, aliis carcere et ergastulo reclusis, ad
unitatem catholicae fidei coacti redierunt. (Qu. I.) Hic primum
queritur, an militare peccatum sit? (Qu. II.) Secundo, quod
bellum sit iustum, et quomodo a filiis Israel iusta bella gerebantur?
(Qu. III.) Tertio, an iniuria sociorum armis sit propulsanda?
(Qu. IV.) Quarto, an uindicta sit inferenda? (Qu. V.)
Quinto, an sit peccatum iudici uel ministro reos occidere?
(Qu. VI.) Sexto, an mali sint cogendi ad bonum? (Qu. VII.)
Septimo, an heretici suis et ecclesiae rebus sint expoliandi, et
qui possidet ab hereticis ablata an dicatur possidere aliena?
(Qu. VIII.) Octauo, an episcopis uel quibuslibet clericis sua
liceat auctoritate, uel Apostolici, uel inperatoris precepto arma
mouere?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod militare alienum uideatur ab euangelica disciplina, hinc
uidetur posse probari, quia omnis milicia uel ob iniuriam propulsandam,
uel propter uindictam inferendam est instituta, iniuria
autem uel a propria persona, uel a socio repellitur, quod utrumque


euangelica lege prohibetur. Cum enim dicitur: "Si quis te
percusserit in unam maxillam, prebe ei et alteram," et iterum:
"Qui angariauerit te mille passus, uade cum eo duo milia;"
item cum Apostolus dicat ad Romanos: "Non uos defendentes,
karissimi, sed date locum irae:" quid aliud prohibemur, quam
propriae personae iniuriam repellere? §. 1. Item, cum Petro
gladio defendenti magistrum, Christus dixerit: "Conuerte
gladium tuum in uaginam; an putas, quia non possum rogare
patrem meum, et exhibebit michi plus quam duodecim milia
legiones angelorum?" denique, sicut de B. Andrea legitur, cum
fieret concursus populorum, ut de manibus iniqui iudicis eum
eriperent, et ab iniuria mortis illum defenderent, ipse econtra
et exemplo et uerbo patienciam docens, rogabat eos, ne suum
martirium inpedirent, quid aliud monemur, quam sicut proprias,
ita et sociorum iniurias patienter tollerare, nec ad arma concurrere,
sed eorum exemplo ad similia ferenda animum preparare?
§. 2. Item cum in Prouerbiis dicatur: "Michi uindictam, et
ego retribuam, dicit Dominus;" item, cum in euangelio dicatur:
"Nolite iudicare, et non iudicabimini;" item, cum pater familias
dicat seruis uolentibus colligere zizania: "Sinite utraque crescere
usque ad messem, et tunc dicam messoribus, colligite zizania,
et alligate fasciculos ad comburendum;" §. 3. item, cum rex
ille, qui nuptias fecerat filio suo, missis exercitibus suis, angelorum
uidelicet, dicatur perditurus homicidas prophetarum et apostolorum,
qui uocati ad nuptias uenire contempserunt credendo;
item, cum Paulus apostolus dicat in epistola ad Romanos:
"Nolite iudicare inuicem;" item: "Tu quis es, qui iudicas seruum
alienum? Suo domino stat, aut cadit. Siue ergo uiuimus
siue morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus
est, et resurrexit, ut et uiuorum, et mortuorum dominetur:" in
his omnibus quid aliud precipitur, quam ut uindicta delinquentium
diuino reseruetur examini? Cum ergo, ut supra dictum est,
milicia uideatur instituta uel ob iniuriam propulsandam, uel ad
uindictam inferendam, utrumque autem lege euangelica prohibeatur,
apparet, quod militare peccatum est.
Hinc etiam Gregorius:

C. I. Bella carnalia bellorum spiritualium figuram gerunt.

Nisi bella ista carnalia figuram bellorum spiritualium
gererent, numquam, opinor, Iudaicarum historiarum libri
discipulis Christi, qui uenit pacem docere, legendi in ecclesiis
fuissent ab Apostolis traditi. Quomodo enim eis
bellorum proficeret ista descriptio, quibus dicitur ab Iesu:
"Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis?" et quibus
per Apostolum iubetur et dicitur: "Non uosmetipsos
uindicantes, sed magis iniuriam percipite, et magis
fraudem patimini?" Unde denique sciens Apostolus, iam
nobis ultra bella non esse carnaliter peragenda, sed animae
certamina contra spiritales aduersarios desudanda, uelut
magister miliciae preceptum dat militibus Christi, dicens:
"Induite uos armatura Dei, ut possitis stare aduersus
insidias diaboli?"
Gratian. His ita respondetur: precepta patienciae non
tam ostentatione corporis quam preparatione cordis sunt retinenda.
Unde Augustinus ait in sermone de puero centurionis:

C. II. Precepta patienciae uirtute animi, non ostentatione corporis seruanda sunt.

Paratus debet esse homo iustus et pius patienter maliciam
eorum sustinere, quos fieri bonos querit, ut numerus
pocius crescat bonorum, non ut pari malicia se quis
numero addat malorum. Denique ista precepta magis
sunt ad preparationem cordis, quam ad opus, quod in
aperto fit, ut teneatur in secreto animi patiencia cum beniuolentia,
in manifesto autem id fiat, quod eis uidetur prodesse,
quibus bene uelle debemus. §. 1. Hinc liquido
ostenditur, quod ipse Dominus Iesus, exemplum singulare
patienciae, cum percuteretur in facie, respondit: "Si
male locutus sum, exprobra de malo; si autem bene, quid
me cedis?" Nequaquam igitur preceptum suum, si uerba
intueamur, inpleuit. Neque enim prebuit percutienti alteram
partem, sed pocius prohibuit, ne faceret et iniuriam
augeret. Et tamen paratus aduenerat non solum in
faciem percuti, uerum etiam pro his quoque, a quibus
hec paciebatur, crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce
pendens: "Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt."
§. 2. Neque Paulus apostolus preceptum Domini et magistri
sui uidetur inplesse, ubi etiam percussus in faciem dixit
principi sacerdotum: "Percutiet te Deus, paries dealbate;
sedes me iudicare secundum legem, et contra legem iubes
me percuti?" Et cum a circumstantibus diceretur: "Iniuriam
facis principi sacerdotum?" irridens eos ammonere uoluit
quid dixerit, ut qui saperent intelligerent iam destruendum
esse in aduentu Christi parietem dealbatum, hoc est
ypocrisin sacerdotii Iudeorum. Ait quippe: "Nesciui fratres,
quia princeps est. Scriptum est enim: Principi populi tui
non maledices," cum proculdubio qui in eodem populo creuerat,
atque in lege fuerat eruditus, illum principem
sacerdotum nescire non posset, nec eos, quibus ita notus
fuerat, ullo modo falleret, quod nesciret. Sunt ergo
ista precepta patienciae semper in cordis preparatione retinenda,
ipsa quoque beniuolentia, ne reddatur malum
pro malo, semper in uoluntate conplenda. §. 3. Agenda
sunt autem multa etiam cum inuitis quadam benigna asperitate
plectendis, quorum pocius utilitati consulendum est
quam uoluntati. Nam in corripiendo filium quamlibet
aspere numquam profecto paternus amor amittitur.
Fiat tamen quod nolit, et doleat qui etiam inuitus dolore
uidetur sanandus. §. 4. Ac per hoc, si terrena ista
respublica Christiana precepta custodiat, etiam ipsa bella
sine beniuolentia non gerentur, sed ut ad pietatis iusticiaeque
societatem uictis facilius consulatur. Nam cui
licentia iniquitatis eripitur utilius uincitur, quoniam
nichil est infelicius felicitate peccantium, qua penalis nutritur
inpunitas, et mala uoluntas, uelut interior hostis, roboratur.
Et paulo post: §. 5. Nam si Christiana disciplina omnia


bella culparet, hoc pocius, consilium salutis petentibus,
in euangelio diceretur, ut abicerent arma, seque miliciae
omnino subtraherent. Dictum est autem eis: "Neminem
concusseritis; estote contenti stipendiis uestris." Quibus
proprium stipendium sufficere debere precepit, militare
utique non prohibuit.

C. III. In bellicis armis multi Deo placere possunt.

Item eiusdem ad Bonifatium. [epist. CCVII.]
Noli existimare, neminem Deo placere posse, qui
armis bellicis ministrat. In his erat sanctus Dauid, cui
Dominus tam magnum perhibuit testimonium. In his etiam
plurimi illius temporis iusti. In his erat ille centurio,
qui Domino dixit: "Non sum dignus, ut intres sub tectum
meum." §. 1. Hoc ergo primum cogita, quando armaris
ad pugnam, quia uirtus tua etiam ipsa corporalis
donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non
facere contra Dominum. Fides enim, quando promittitur,
etiam hosti seruanda est, contra quem bellum
geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur? Pacem
habere uoluntatis, bellum autem debet esse necessitatis,
ut liberet Deus a necessitate, et conseruet in pace. Non
enim pax queritur, ut bellum exerceatur, sed bellum
geritur, ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus,
ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem uincendo perducas.
"Beati enim pacifici" (ait Dominus) "quoniam
filii Dei uocabuntur." Si autem pax humana tam dulcis
est pro temporali salute mortalium, quanto dulcior est pax
diuina pro eterna salute angelorum? Itaque hostem pugnantem
necessitas deprimat, non uoluntas. Sicut bellanti
et resistenti uiolentia redditur, ita uictoriis
capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio
non timetur.
Item eiusdem contra Manicheos: [id est, libro XXII. contra
Faustum, c. 74. et 75.]

C. IV. Que sint in bello iure reprehendenda.

Quid culpatur in bello? An quia morituri quandoque
moriuntur, ut domentur in pace uicturi? Hoc reprehendisse
timidorum est, non religiosorum. Nocendi
cupiditas, ulciscendi crudelitas, inplacatus atque inplacabilis
animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si
qua similia, hec sunt, que in bellis iure culpantur. Que
plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentias
resistentium (siue Deo, siue aliquo legitimo inperio iubente)
gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in
eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel
iubere aliquid tale, uel in talibus obedire iuste ipse constringit.


Unde neque Iohannes ab armis iubet discedere
milites, et tributa Christus Cesari monet reddi, quia
propter bella necessario militi stipendium prebeatur.
Ordo autem ille naturalis mortalium paci accommodatus
hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium
penes principes sit. §. 1. Sed si humana cupiditate
bellum geritur, non nocet sanctis, in quos non habet quisquam
potestatem, nisi desuper datam. Non enim est
potestas, nisi a Deo, siue iubente siue sinente. Ergo uir
iustus, si forte etiam sub rege, homine sacrilego, militet,
recte potest illo iubente bellare, si, uice pacis ordinem
seruans, quod sibi iubetur uel non esse contra Dei preceptum,
certum est, uel utrum sit, certum non est, ita, ut fortasse
reum faciat regem iniquitas inperandi, innocentem
autem militem ostendat ordo seruiendi.

C. V. Militare non est peccatum.

Item eiusdem in libro de uerbis Domini, tractatu
[siue sermone] XIX.
Militare non est delictum, sed propter predam militare
peccatum est; nec rempublicam gerere criminosum est,
sed ideo agere rempublicam, ut diuitias augeas, uidetur
esse dampnabile. Propterea enim quadam prouidentia
militantibus sunt stipendia constituta, ne, dum sumptus queritur,
predo crassetur. Item: §. 1. Dominus ipse
dixit: "Reddite que Dei sunt Deo, et que sunt cesaris
cesari." Igitur quod cesar precipit ferendum est, quod inperat
tollerandum est; sed fit intollerabile, dum
predam exactores accumulant. Item: §. 2. "Interrogauerunt
Iohannem milites, dicentes: Quid faciemus et
nos? Ait illis, neminem concutiatis, neque calumpniam
faciatis, sed estote contenti stipendiis uestris." Sic autem
se cognoscere debet omnis homo, qui militat. Non enim de
his tantum militantibus scriptura loquitur, qui armata milicia
detinentur, sed quisquis miliciae suae cingulo utitur,
dignitatis suae miles asscribitur, atque ideo hec sentencia
potest dici (uerbi gratia) militibus, protectoribus, cunctisque
rectoribus. Quicumque sibi stipendia publice decreta consequitur,
si amplius querit, tamquam calumpniator et concussor
Iohannis sententia condempnatur.

C. VI. Pacata sunt bella, que geruntur, ut mali coherceantur et boni subleuentur.

Item eiusdem de diuersis ecclesiae obseruationibus.
Apud ueros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt,
que non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur
ut mali coherceantur, et boni subleuentur.

C. VII. Summa est laus miliciae republicae utilitatibus obedientiam exhibere.

Item Gregorius uniuersis militibus Neapolim.
[lib. XII. epist. 24.]
Summa laus miliciae inter alia bona merita hec est,
obedientiam reipublicae utilitatibus exhibere, quicquid
sibi utiliter inperatum fuerit obtemperare, sicut etiam
nunc deuotionem uestram fecisse didicimus, que epistolis
nostris, quibus magnificum uirum Constantium tribunum
custodiae ciuitatis deputauimus preesse, paruit, et congruam
militaris deuotionis obedientiam demonstrauit. Unde
scriptis uos presentibus curauimus admonendos, uti predicto
magnifico uiro tribuno, sicut et fecistis, omnem
debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate uel conseruanda
ciuitate obedientiam exhibere, quatinus quicquid a
uobis hactenus bene gestum agnoscitur per presentem
temporis uigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod militare non est
peccatum, et quod precepta patienciae in preparatione cordis, non
ostentatione corporis seruanda sunt.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Quod autem queritur, quod sit bellum iustum Ysidorus
Ethimologiae libro XX. inquit:

C. I. Quid sit iustum bellum.

Iustum est bellum, quod ex edicto geritur de rebus
repetendis, aut propulsandorum hominum causa. §. 1.
Iudex dictus est, quia ius dictat populo, siue quod iure
disceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare. Non
enim est iudex, si non est iusticia in eo.

C. II Nichil interest ad iusticiam, siue aperte siue ex insidiis aliquis pugnet.

Item Augustinus in libro questionum. [VI., quest. 10.]
Dominus Deus noster iubet ad Iesum Naue, ut constituat
sibi retrorsum insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum
hostibus. Hinc admonemur, hoc non iniuste fieri
ab his, qui iustum bellum gerunt, ut nichil iustus precipue
cogitet in his rebus, nisi ut bellum suscipiat cui bellare
fas est. Non enim fas est omnibus. Cum autem iustum
bellum susceperit, utrum aperte pugnet, an ex insidiis,
nichil ad iusticiam interest. Iusta autem bella solent diffiniri,
que ulciscuntur iniurias, sic gens et ciuitas, petenda est,
que uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum
est, uel reddere quod per iniurias ablatum est. Sed et


hoc genus belli sine dubio iustum est, quod Deus inperat,
qui, nouit quid cuique fieri debeat; in quo bello
ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor belli, quam
minister iudicandus est.
Gratian. Cum ergo iustum bellum sit, quod ex edicto geritur,
uel quo iniuriae ulciscuntur, queritur, quomodo a filiis Israel iusta
bella gerebantur.
De his ita scribit Augustinus in questionibus Numeri:
[quest. 44. ad c. 20.]

C. III. Innoxius transitus filiis Israel negabatur, atque ideo iusta bella gerebantur.

Notandum sane est, quemadmodum iusta bella gerebantur
a filiis Israel contra Amorreos. Innoxius enim transitus
negabatur, qui iure humanae societatis equissimo patere
debebat.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod uero iniuria sociorum armis propulsanda non sit,
exemplis et auctoritatibus probatur. Dominus enim, cum ab
Herode quereretur ad interficiendum, non patrocinium sibi quesiuit
armorum, cum occulto instinctu posset in eum conuertisse
manus Iudeorum, sed fugiens in Egyptum latuit ibi per septennium.
Sic etiam, cum a Iudeis lapidibus peteretur, abscondit
se, et exiuit de templo. Sic etiam, cum duceretur ad crucem,
noluit conmouere aduersus seniores Iudeorum turbam, que nuper
ei obuiam processerat, et cum palmis et laudibus eum receperat.
Sic etiam interrogatus a Pilato, an rex esset, ait: "Regnum
meum non est de hoc mundo. Si enim esset de hoc mundo, ministri
utique mei decertarent, ut ego non traderer Iudeis," insinuans
illos ad regnum huius mundi pertinere, qui auxilio humanarum
uirium, non diuino presidio ab inminenti iniuria se tueri contendunt.
Item, cum discipulis suis ait: "Si uos persecuti fuerint
in una ciuitate, fugite in aliam," non arma armis, sed fugam
persequentibus docuit obponi. §. 1. Item, sicut in Ysaia legitur,
Egyptus a Nabuchodonosor deuastata est, quia filiis Israel contra
Assyrios et Chaldeos protectionis et defensionis auxilium promisit.
Unde dictum est: "Baculus harundineus rex Egypti, super
quem si aliquis innisus fuerit, confringetur, et perforabit manum
innitentis." Ipsi etiam Iudei captiui ducti sunt, quia spem suae
liberationis non in solo Deo, sed etiam in homine posuerunt.
Sic etiam de primis credentibus legitur, quod rapinam suorum
bonorum cum gaudio suscipiebant, non querentes sibi aliorum
patrocinia, sed gaudentes, quoniam digni inueniebantur pro nomine
Iesu contumeliam pati. Sic et Apostolus in prima epistola
persuadet Chorinthiis, ut iniuriam et fraudem patienter ferant
pocius, quam repetendo fratres scandalizent. Sic ab ydolotitis
et a qualibet esca censet abstinendum pocius, quam cum scandalo
fratrum edamus. Sic et a sumptibus abstinet, ne aliquod offendiculum
euangelio Christi prestaret. Cum ergo ille, qui ab iniuria
armis arcetur, non minus scandalizetur quam ille, a quo ablata
coram iudice reposcuntur, patet, quod ad propulsandam iniuriam
non sunt petenda armorum auxilia. Quod autem petendum non
est, illud iure prestari non debet. §. 2. Sed multa rite prestantur,
que tamen iure non petuntur. Bonus enim non rite


iniuriae uindictam peteret quia malum pro malo redderet
quam tamen iudex recte infligeret, nec nisi bonum pro malo
redderet.
Unde Augustinus in expositione Psalmi CVIII. ait:

C. I. Quot sint differentiae retributionis.

Sex differentiae sunt: reddere pro malis bona, non
reddere mala pro malis; hec bonorum sunt, et prius
melius. Non reddere bona pro bonis, reddere mala pro
bonis; hec duo malorum sunt, et posterius deterius. Reddere
pro bonis bona, et pro malis mala; hec duo mediocrium
sunt: prius propinquum bonis, quod Christus non
arguit, sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt;
posterius propinquum malis, tamen conuenit et bonis.
Unde et lex modum ultionis statuit: "Oculum pro oculo."
Que, si dici potest, iniustorum iusticia est, non quia iniqua
est ultio, quam lex statuit, sed quia uiciosa est libido ulciscendi,
magisque ad iudicem hoc pertinet inter homines
decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Hic enim
malum pro malo redderet, iudex uero non, sed delectatione
iustitiae, iustum iniusto, quod est bonum pro
malo, quod etiam Deus facit iudex.
Gratian. Item ab aliquo capto iniuste sua exiguntur, pro
uita tamen redimenda iuste offeruntur. Item uasa sacra ab aliquo
barbaro exiguntur iniuste, pro redemptione tamen captiuorum
iuste prestantur. Sic etiam iniuriae propulsatio, licet iniuste
postuletur, tamen iuste prestatur, quamquam et ipsa postulatio
non usquequaque iniusta probetur. §. 1. Aliud est enim iniuriam
propellere, ut sibi liceat uoluptuose uiuere, aliud, ut aliorum utilitati
libere possit uacare. Sicque aliud est suffragium ab homine
tamquam a ministro iusticiae postulare, ut mala uoluntas aduersantium
eius ministerio careat effectu, et bonorum uoluntas eius
suffragio sortiatur effectum; aliud spem suam a Deo in hominem
transferre, ut aduersa, que inferuntur a Deo ad uitae correctionem,
humano pellantur auxilio nulla precedente correctione, sicut
Israelitae, qui captiuitatem sibi inminentem Egyptiorum suffragio
se putabant posse euadere sine penitencia preteritae uitae, non
reuocantes ad memoriam: "Da nobis auxilium de tribulatione,
quia uana salus hominis." Et item: "Hii in curribus, et hii
in equis, nos autem in nomine Dei nostri inuocabimus." Petere
ergo uel prestare in tribulatione subsidium, ut uoluptuose quis in
crimine uiuat, dampnabile est. Petere autem uel prestare solacium,
ut malis facultas delinquendi adimatur, ut ecclesia pacem
adipiscatur, ut aliquis multorum utilitati seruetur, utile est et
honestum; dissimulare uero est grauissimum. Hinc de Paulo
legitur, quod, cum quidam Iudeorum iurassent, se non comesturos
panem, nisi eum interficerent, petiit milites a pretore, quorum
presidio illesus seruaretur ab iniuria Iudeorum, non suae
uoluptati, sed omnium utilitati uicturus. Hinc in euangelio
mercenarius uocatur qui uidet lupum uenientem, et dimittit oues,
et fugit. §. 2. Hinc etiam ecclesia auxilium ab inperatore ad
sui defensionem petere monetur.
Unde Augustinus ad Bonifatium ait: [epist. L.]

C. II. Ab inperatore ecclesia auxilium postulare debet.

Maximianus episcopus Vagiensis auxilium petiuit ab
inperatore Christiano contra hostes ecclesiae, non tam sui
ulciscendi causa, quam tuendae ecclesiae sibi creditae.


Quod si pretermisisset, non eius fuisset laudanda patiencia,
sed negligentia merito culpanda. Neque enim
apostolus Paulus uitae suae transitoriae, sed ecclesiae Dei
consuluit, quando contra illos, qui eum occidere conspirauerant,
consilium illorum ut tribuno proderetur
effecit. Unde factum est, ut eum ad locum, quo fuerat perducendus,
deduceret miles armatus, ne illorum pateret
insidiis.

C. III. Catholici aduersus hereticos a potestatibus ordinatis defensionem postulare possunt.

Item Augustinus ad Emeritum. [epist. CLXIV.]
Nostri aduersus illicitas et priuatas uestrorum uiolentias
(quas et uos ibi, qui talia facitis, doletis et gemitis)
a potestatibus ordinatis ultionem petunt, non quod
hos persequantur, sed quia se defendant.

C. IV. Quantum interest inter persecutionem hereticorum et catholicorum.

Item eiusdem contra Petilianum. [I. II. c. 88.]
Pro membris Christi aduersus uos seuiunt, et uobis
resistunt, quicumque in ecclesia eo animo sunt, quo
tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit.
Sed multum interest inter uestram persecutionem, et
istorum. Vos similes estis seruo sacerdotis, quia seruientes
principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam,
id est aduersus corpus Christi, armamini. Isti autem tales
sunt, qualis Petrus tunc fuit, qui pro Christi corpore, id est
pro ecclesia, etiam corporaliter pugnauit.

C. V. Iusticia plenus est qui patriam bello tuetur a barbaris.

Item Ambrosius libro I. de offitiis. [c. 27.]
Fortitudo, que bello tuetur a barbaris patriam, uel
domi defendit infirmos, uel a latronibus socios, plena iustitia
est.

C. VI. Prodest latroni uel piratae qui membra eius debilitat.

Item Ieronimus super Sophoniam. [ad c. 1.]
Si quis fortitudinem latronis, uel piratae eneruat
et infirmos reddit, prodest illis sua infirmitas. Debilitata
enim membra, quibus prius non bene utebantur, a
malo opere cessabunt.

C. VII. Qui a socio non repellit iniuriam similis est ei, qui facit.

Item Ambrosius libro I. de offitiis. [c. 36.]
Non in inferenda, sed in depellenda iniuria lex uirtutis


est. Qui enim non repellit a socio iniuriam, si potest,
tam est in uicio quam ille, qui facit. Unde S. Moyses hinc
prius orsus est temptamenta inbecillae fortitudinis.
Nam cum uidisset Hebreum ab Egyptio iniuriam accipientem,
defendit ita, ut Egyptium prosterneret, atque in
arena absconderet. Salemon quoque ait: "Eripe eum,
qui ducitur ad mortem."

C. VIII. Malorum inpietati fauet qui eis obuiare cessat.

Item Anastasius et Damasus.
Qui potest obuiare et perturbare peruersos, et non facit,
nichil est aliud quam fauere inpietati eorum. Nec caret
scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit
obuiare.

C. IX. Qui diuina mandata contempnunt seueris coherceantur uindictis.

Item Calixtus. [epist. II. ad Episcopos Galliae]
Iustum est, ut qui diuina contempnunt mandata et
inobedientes paternis existunt iussionibus, seuerioribus
corrigantur uindictis, quatinus ceteri talia conmittere timeant,
et deus gaudeat fraterna concordia, et cuncti
sumant seueritatis atque bonitatis exemplum. Nam si (quod
absit) ecclesiasticam sollicitudinem uigoremque negligimus,
perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto
nocebitur.

C. X. Inperatores cum episcoporum prouisione ecclesiae defensionem aduersus diuitum potenciam debent suscipere.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 9.]
Ab inperatoribus uniuersis iustum est postulandum
propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine
intermissione fatigatur ecclesia, ut defensores eis aduersus
potentias diuitum cum episcoporum prouisione delegentur.
Gratian. Ecce, quod nonnumquam est obuiandum peruersis,
et iniuria sociorum armis est propulsanda, ut et malis adempta
facultas delinquendi prosit, et bonis optata facultas libere consulendi
ecclesiae ministretur. Hoc qui non facit, consentit.
Unde Augustinus ait in Psalmo LXXXI.:

C. XI. Non sunt inmunes a scelere qui non liberant eos, quos possunt liberare a facto.

Ostendit Propheta nec illos inmunes a scelere esse, qui
permiserunt principibus Christum interficere, cum pro
multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a
consensu liberare. Qui desinit obuiare, cum potest,
consentit.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem uindicta inferenda non sit, multis
modis probatur. Mali enim tollerandi sunt, non abiciendi; increpatione
feriendi, non corporaliter expellendi.
Unde Augustinus ait in libro de uerbis Domini:
[sermone XVIII.]

C. I. Quomodo mali sunt tollerandi, et quomodo ab eis sit recedendum.

Tollerandi sunt quidem mali pro pace, nec corporaliter
ab eis recedatur; sed spiritualiter exire est facere quod
pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu
cuiusque, salua pace; displicere est non tangere. Non enim
prophetae, qui hoc dicebant, populum suum dimiserunt,
sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum templum
cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Hoc
ergo est exire, ore non parcere, hoc est inmundum non
tangere, uoluntate non consentire.

C. II. Quod mali sint tollerandi a bonis.

Idem.
Tu bonus tollera malum. Nam et Christus Iudam, cum
sciret furem esse, tollerauit et ad predicandum misit, eique
cum aliis eucharistiam dedit.

C. III. Pro pace ecclesiae mali sunt tollerandi.

Idem super Iohannem. [tractatu L., ad c. 12.]
Quid ergo uoluit Dominus noster Iesus Christus, fratres
mei, ammonere ecclesiam suam, quando unum perditum
inter duodecim habere uoluit, nisi ut malos tolleremus, ne
corpus Christi diuidamus? Ecce inter sanctos est Iudas,
ecce fur est Iudas, et, ne contendas, fur et sacrilegus,
non qualiscumque fur, sed loculorum dominicorum, sed
sacrorum. Sic crimina discernuntur in fure qualiscumque
furti et peculatus (peculatus enim dicitur furtum
de re publica, et non sic iudicatur furtum rei priuatae, quomodo
publicae), quanto uehementius est iudicandus sacrilegus
fur, non undecumque tollere hoc est, sed de
ecclesia. Qui aliquid de ecclesia furatur Iudae proditori
conparatur.

C. IV. De eodem.

Idem. [serm. XVIII. de uerbis Domini]
Ecce, inquiunt, dicit Propheta: "Recedite, exite
inde, et inmundum ne tetigeritis." Quomodo ergo malos
tollerabimus pro pace, a quibus exire et recedere iubemur,
ne tangamus inmundum? Nos istam recessionem spiritualiter
intelligimus: illi corporaliter. Nam et ego clamo cum


Propheta; equalia sumus uasa, utitur nobis Deus in
dispensatione uestra. Clamamus nos, et dicimus uobis,
recedite et exite inde, et inmundum ne tetigeritis, sed
contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere inmundum,
nisi consentire peccatis? Quid est autem exire
inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum,
quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona, salua
pace, fieri potest? Et paulo post: §. 1. Ergo, fratres mei,
quotquot habetis inter uos, qui adhuc amore seculi pregrauantur,
auaros, periuros, adulteros, spectatores nugarum,
consultores mathematicorum, phanaticorum, augurum,
aruspicum, ebriosos, luxuriosos, quicquid inter uos malorum
esse nostis, quantum potestis, inprobate, ut corde recedatis,
et redarguite, ut exeatis inde, et nolite consentire,
ut inmundum non tangatis.

C. V. Pacificus est qui corrigit quod potest, uel excludit a se quod non potest.

Idem in secundo libro contra Parmenianum, c. 1.
Quisquis uel quod potest arguendo corrigit, uel quod
corrigere non potest saluo pacis uinculo excludit, uel quod
saluo pacis uinculo excludere non potest equitate inprobat,
firmitate supportat, hic est pacificus, et ab isto maledicto,
quo scriptura dicit: "Vae his, qui dicunt quod nequam
est bonum, et quod bonum est nequam," omnino liber,
prorsus securus, penitus est alienus. §. 1. Quomodo,
inquit Parmenianus, incorruptus poteris permanere, qui
corruptis sociaris?

C. VI. Quid sit malis sociari.

Idem. [in eodem capite continuo]
Ita plane, sociatur, id est si mali aliquid cum eis
conmittit, aut conmittentibus fauet. Si autem neutrum facit,
nullo modo sociatur. Porro, si addat tertium, ut non sit
in uindicando piger, sed uel corripiat iustus in misericordia
et arguat, uel etiam, si eam personam gerit, et ratio conseruandae
pacis admittit, et coram omnibus peccantes
arguat, ut ceteri timeant, remoueatur etiam uel ab aliquo
gradu honoris, uel ab ipsa conmunione sacramentorum, et
hec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi
faciat, plenissimum offitium non solum castissimae
innocentiae, sed etiam diligentissimae seueritatis inpleuit.
Ubi autem cetera inpediuntur, illa duo semper retenta incorruptum
castumque custodiunt, ut nec faciat malum, nec
approbet factum.

C. VII. Aliena peccata in ecclesia alicui non preiudicant.

Idem in epistola Concilii ad Donatistas.
Si quis a catholica ecclesia fuerit separatus, quantumlibet
laudabiliter se uiuere existimet, hoc solo scelere,


quod a Christianitate disiunctus est, non habebit uitam,
sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac
sancta ecclesia bene uixerit, nichil ei preiudicant aliena
peccata; quia in ea unusquisque proprium onus portabit,
sicut Apostolus ait. §. 1. Ergo conmunio malorum
non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed
consensio factorum. Nam si in malis factis non eis quisque
consentiat, malus causam suam portat, nec preiudicat
alteri, quem in consensione mali operis non habet
socium criminis.

C. VIII. Non te maculat malus, si ei non consentis, sed ipsum redarguis.

Idem in sermone [XVIII.] de uerbis Euangelii.
A malis disiungimini semper corde: ad tempus caute
corpore copulamini. §. 6. Duobus modis non te maculat
malus: si non consentias, et si redarguas. Hoc est non
conmunicare, non consentire; conmunicatur quippe, quando
facto eius consortium uoluntatis uel approbationis adiungitur.
§. 2. Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis;
neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes,
ut insultantes arguatis.

C. IX. Inmundum tangere est peccatis consentire.

Item in eodem.
Recedite, exite inde, et inmundum ne tetigeritis.
Sed contactu cordis, non corporis. Quid enim est tangere
inmundum, nisi consentire peccatis? Quid est exire inde,
nisi facere quod pertinet ad correctionem illorum, quantum
pro uniuscuiusque gradu atque persona, salua pace,
fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccauerit?
non tetigisti inmundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti,
adhibuisti etiam, si res exigat, congruam, et que unitatem
non uiolet disciplinam? existi inde. §. 1. Clamauit
Moyses ista, clamauit Ysaias, clamauit Hieremias,
clamauit Ezechiel. Videamus, si dimiserunt populum
Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa, et
quam uehementer Hieremias increpauit in peccatores et
sceleratos populi? Inter eos tamen erat, unum cum eis
templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat, in eadem
sceleratorum hominum congregatione uiuebat; sed clamando
exibat inde. Hoc est exire inde, hoc est inmundum
non tangere, et uoluntate non consentire, et ore non
parcere.

C. X. Non maculant innocentes facta nocentium, que ab eis credi non possunt.

Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.
Quam magnum est crimen ab istorum innocentium
communione separari? Nam et facta nocentium, que innocentibus
demonstrari, uel ab innocentibus credi non possunt,
non inquinant quemquam, si propter innocentes


etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos
boni deserendi, sed propter bonos mali tollerandi sunt, sicut
tollerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec
communionem sacramentorum illius populi relinquebant;
sicut ipse Dominus nocentem Iudam usque ad condignum
eius exitum tollerauit, et eum sacram cenam cum innocentibus
communicare permisit, sicut tollerauerunt Apostoli
eos, qui per inuidiam (que ipsius diaboli est uicium)
Christum annunciabant.

C. XI. Mali, quos ecclesia recipit, nec expellit, a bonis sunt tollerandi.

Idem in libro I. de unico baptismo.
Forte in populo Dei stat iuxta te auarus, raptor,
inhians rebus alienis, quem nosti talem, et fidelis est, uel
potius fidelis uocatur. Non eum potes de ecclesia pellere, non
habes aliquem aditum castigando et corripiendo illum
corrigere, accessurus est tecum ad altare. Noli timere:
unusquisque onus suum portabit. Item: §. 1. Quomodo
(inquis) ferrem quem noui malum? nonne melius ipsum
ferres, quam te foras efferres? Ecce, quomodo ferres:
adtende Apostolum dicentem: "Unusquisque proprium
onus portabit." Liberet te ista sententia. Non
enim conmunicares cum illo auariciam, sed conmunicares
cum illo Christi mensam. Et quid tibi obesset, si cum
illo conmunicares mensam Christi? Apostolus dicit: "Qui
enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et
bibit:" sibi, non tibi. Sane si iudex es, si iudicandi potestatem
accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si
ueris documentis testibusque conuincitur, coherce, corripe,
excommunica, degrada.
Gratian. Est et alia distinctio tollerandorum et cauendorum,
quam ex uerbis Augustini licet colligere, dicentis: [serm. XLIX.
de uerbis Domini]

C. XII. Pastor est diligendus, mercenarius tollerandus, latro cauendus.

Tres personas dixit Dominus (et debemus illas inuestigare)
in euangelio, pastoris, et mercenarii, et furis.
Pastorem dixit animam suam ponere pro ouibus, et
intrare per ianuam. Furem dixit et latronem ascendere
per aliam partem. Mercenarium dixit, lupum uel etiam
furem si uideat, fugere, quia non est illi cura de ouibus:
mercenarius autem est, non pastor. Ille intrat per
ianuam, qui pastor est; ille ascendit per aliam partem,
qui fur est; ille uidens eos, qui uolunt oues tollere, timet
et fugit, quia mercenarius est, nec illi cura est de
ouibus, mercenarius est enim. Si inuenerimus tres istas
personas, inuenit sanctitas uestra quos diligatis, quos
tolleretis, quos caueatis. Diligendus est pastor, tollerandus
est mercenarius, cauendus est latro.
Gratian. Ecce, quod mali tollerandi sunt, nec corporali,


sed spirituali uindicta sunt puniendi. Unde, cum discipuli non
recepti a Samaritanis ignem celitus super eos deducere uoluerunt,
dicentes magistro: "Vis dicimus descendat ignis de celo,
et consumat eos?" audierunt: "Nescitis, cuius spiritus estis?"
Item: "Omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit."

C. XIII. Spiritualis carnalem non persequitur, sed e conuerso.

Hinc etiam Ieronimus ait. [in comment. ep. ad Gal. c. 4.]
Qui secundum carnem natus est, persequebatur
spiritualem: numquam uero spiritualis carnalem persequitur,
sed ignoscit ei, quasi rusticano fratri. Scit, eum
proficere posse per tempus, et si quando Egyptiae filium
uiderit irascentem, recordabitur unius patris, qui boues
creauit, et culicem, et in magna domo non solum esse
uasa aurea et argentea, sed lignea et fictilia uoluit.

C. XIV. Boni a malis numquam in hac uita penitus possunt separari.

Item Augustinus in libro [IV.] de baptismo. [c. 12.]
Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et
lenitatis obliuio et arrogantiae quanta iactatio, ut quis
se posse credat facere, quod nec Apostolis concessit
Dominus, ut zizania uidelicet a frumento putet se
posse discernere?

C. XV. Presens ecclesia simul recipit bonos et malos.

Item Gregorius. [homilia XXXVIII. Euang.]
Hec autem uita, que inter celum et infernum sita est,
sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium ciues communiter
recipit: quos tamen sancta ecclesia et indiscrete
suscipit, et postmodum in egressione discernet.
Si igitur boni estis, quamdiu in hac uita subsistitis,
equanimiter tollerate malos. Nam quisquis malos
non tollerat, ipse sibi per intollerantiam testis est, quia
bonus non est. Abel enim esse rennuit, quem Cain malicia
non exercet.
II. Pars. Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod
malorum uindicta Deo reseruanda est, nec sunt corporaliter
puniendi, sed crebra ammonitione, et karitatis beneficio ad correctionem
inuitandi. Unde Christus ait in euangelio: "Audistis:
quia dictum est in lege," (quem modum ulcionis lex statuit)
"Oculum pro oculo, dentem pro dente." Ego autem hanc uicissitudinem
tollens, et ad mansuetudinem et karitatis perfectionem
uos inuitans, dico uobis: "Nolite resistere malo, sed diligite
inimicos uestros, benefacite his, qui oderunt uos, ut sitis filii
patris uestri, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et
pluit super iustos et iniustos." Hinc Paulus ait: "Si esurierit
inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi." Omnis
autem iniquus bonorum est inimicus; omnis enim
amicus huius seculi inimicus est Dei. Inimicus autem Dei
bonitatis et iusticiae est inimicus, ac per hoc amatorem iusticiae
et bonitatis diligere non potest. Cum ergo inimicos diligere, uel
illis benefacere, cibum et potum subministrare iubemur: inimicos
persequi et punire prohibemur. §. 1. In lege enim ueteris testamenti
corporalis pena statuta est: in lege uero euangelii omni


peccanti per penitenciam uenia promittitur. Unde illa a terrore
incepit, dicens: "Ego sum Dominus Deus zelotes, uisitans
peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem."
Hec uero a lenitate mansuetudinis et misericordiae, ita
inquiens: "Beati pauperes spiritu, beati mites, beati misericordes,
quoniam ipsi misericordiam consequentur." In illa dicebatur:
"Qui fecerit hoc uel illud, morte moriatur." In ista
dicitur: "Gaudeo super uno peccatore penitenciam agente,
quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent penitencia."
Item: "Non ueni uocare iustos, sed peccatores." Item:
"Estote misericordes, sicut et pater uester misericors est." Inicium
quoque predicationis saluatoris nostri, et preconis eiusdem,
ad penitenciam peccatores inuitauit. Sic enim uterque exorsus
est: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum
celorum." Sic et in Actibus Apostolorum, cum Iudei, conpuncti
de scelere mortis Christi, dicerent Petro: "Quid faciemus,
uiri fratres?" legitur Petrus his respondisse: "Penitenciam
agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Et, ut uniuersaliter
dicatur, in lege populus ille rudis seruili timore penarum cogebatur:
unde et legem in pedagogum accepit. In euangelio autem
populus gratiae liber et adultus filiali amore, et hereditatis certitudine
ad cultum diuinae seruitutis inuitatur. Unde, cum quidam
legem, quasi cohercentem, predicarent esse tenendam simul cum
gratia, ait Apostolus: "Non enim accepistis spiritum seruitutis
iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in
quo clamamus: Abba pater." §. 2. Hinc etiam Gregorius
ait in expositione euangelii: "Simile factum est regnum celorum
homini regi, qui fecit nuptias filio suo."

C. XVI. In lege cuique permittebatur diligere amicum, et odire inimicum.

Cum in lege scriptum sit: "Diliges amicum tuum, et
odio habebis inimicum tuum," accepta tunc licentia iustis
fuerat, ut Dei suosque aduersarios, quanta possent uirtute,
conprimerent, eosque iure gladii ferirent. Quod
in nouo proculdubio testamento conpescitur, cum per semetipsam
ueritas predicat, dicens: "Diligite inimicos uestros,
benefacite his, qui oderunt uos." Quid ergo per tauros,
nisi ueteris testamenti patres signantur? Nam dum ex
permissione legis acceperant, quatinus aduersarios suos odii
retributione percuterent (ut ita dicam), quid aliud quam
tauri erant, qui inimicos suos cornu corporeae uirtutis feriebant?
Quid uero per altilia, nisi patres noui testamenti figurantur?
qui dum gratiam internae pinguedinis percipiunt,
a terrenis desideriis innitentes, contenplationis penna
ad sublimia quasi se subleuant.
Gratian. His ita respondetur: Sunt quedam, que salubri
tantum ammonitione sunt corripienda, non corporalibus flagellis
sunt animaduertenda; sed eorum uindicta diuino examini
tantum est reseruanda, quando in delinquentes disciplinam uidelicet
exercere non possumus, uel quia non sunt nostri iuris, uel quia
illorum crimina, etsi nobis nota sunt, tamen manifestis indiciis
probari non possunt. §. 1. De his, qui non sunt nostri iuris, ait
Apostolus in epistola prima ad Chorinthios: "Quid enim michi
attinet de his, qui foris sunt, iudicare? de his enim Dominus iudicabit."


Quod Augustinus exponens ait:

C. XVII. Infidelium colloquia et conuiuia non sunt euitanda.

Infideles non possumus Christo lucrari, si colloquium
eorum uitamus et conuiuium. Unde et Dominus cum
publicanis et peccatoribus manducauit et bibit. In his uero,
qui intus sunt, id est infidelibus, putredo resecanda est.
Gratian. Hinc etiam, cum Propheta dicit: "Facit Dominus
iudicium omnibus iniuriam patientibus," exponendo addidit
Augustinus: "ab his, qui non sunt sui iuris, in quos nequit disciplina
exerceri." §. 1. Item, quando multitudo est in scelere, nec
salua pace ecclesiae mala puniri possunt, tolleranda sunt
pocius, quam uiolata pace ecclesiae punienda.
Unde Augustinus ait: [in libro de fide et operibus,
c. 4. et 5.]

C. XVIII. Quedam mala sunt punienda, et quedam tolleranda.

Quidam, cum bonorum malorumque conmixtionem
in ecclesia demonstratam uel predictam esse
perspexerint, et precepta patienciae didicerint, (que nos
firmissimos reddunt, ut etiamsi uiderentur in ecclesia
zizania, tamen non inpediatur aut fides, aut karitas nostra,
et quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, non
ideo ipsi de ecclesia recedamus) destituendam putant
ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam
securitatem prepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat,
nisi dicere quid cauendum sit, quidue faciendum sit;
quodlibet autem quisque faciat non curare. Nos uero ad
sanam doctrinam pertinere arbitramur utrisque testimoniis
uitam sententiamque moderare, ut et canes
in ecclesia propter pacem ecclesiae tolleremus, et canibus
sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. Cum
uero per negligentiam prepositorum, siue per aliquam
excusabilem necessitatem, siue per occultas obreptiones
inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina
corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in
cor nostrum inpia et perniciosa presumptio, qua estimemus
nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non
inquinemur, atque ita post nos trahere conemur, ueluti
mundos sanctosque discipulos ab unitatis conpage quasi a
malorum coniunctione separatos, ueniant in mentem
illae de scripturis similitudines, et diuina oracula, uel certissima
exempla, quibus demonstratum et pronunciatum
est, malos in ecclesia bonis permixtos usque in finem
seculi tempusque iudicii futuri, malos tollerandos
nichilque bonis in unitate ac participatione sacramentorum,
qui eorum factis non consenserint, obfuturos. §. 1.
Cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest pace salua
potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae,
tunc rursus, neque socordia neque segnitia


dormiamus, sed aculeis preceptorum, que ad seueritatem
cohercionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus
nostros in uia Domini ex utrisque testimoniis illo duce
atque adiutore dirigentes, nec patienciae nomine torpescamus,
nec obtentu diligentiae seuiamus.

C. XIX. Leuius occulta, seuerius autem ab ecclesia punienda sunt delicta manifesta.

Idem contra epistolam Parmeniani. [lib. III. c. 2.]
Cum quisque fratrum et Christianorum, intus
in ecclesiae societate constitutorum, in aliquo tali peccato
fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat
hoc, ubi periculum scismatis nullum est. Infra: §. 1.
Quando cuiusquam crimen notum est, et omnibus
execrabile apparet, ut uel nullos prorsus, uel non tales
habeat defensores, per quos possit scisma contingere, non
dormiat seueritas disciplinae.
III. Pars. Gratian. Est etiam alia causa, qua correctio
uerborum uel uerberum uidetur esse inutilis uel superflua.
Predestinati enim ad uitam sine correctione mutantur, sicut
Petrus, quem Dominus respiciens nemine corripiente conmouit ad
lacrimas. Presciti ad mortem inter flagella deteriores fiunt,
sicut Pharao. Bonis ergo superflua, dampnandis inueniuntur hec
esse inutilia. His ita respondetur auctoritate Gregorii et Augustini:

C. XX. Sicut ab oratione cessandum non est, sic nec a correctione.

Sicut non est cessandum ab oratione pro eis, quos corrigi
uolumus, etiamsi nullo hominum orante pro Petro Dominus
respexit eum, et fecit eum suum flere peccatum: ita non est
negligenda correctio, quamuis Deus, quos uoluerit,
non correctos faciat esse correctos. Tunc autem ex
correctione proficit homo, cum miseretur atque adiuuat
qui facit, quos uoluerit, etiam sine correctione proficere.
Item in Dialogo: [lib. I. c. 8.]

C. XXI. Soli predestinati saluantur, quod tamen postulando suo labore merentur.

Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerint.
Sed ea, que sancti uiri orando efficiunt, ita predestinata
sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque
perhennis regni predestinatio ita est ab omnipotenti Deo
disposita, ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatinus
postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus
ante secula disposuit donare.

[C. XXII.]

Item Augustinus. [in libro de predestinatione
et gratia, c. 15.]
Nabuchodonosor penitenciam meruit fructuosam.


Nonne post innumeras inpietates flagellatus penituit, et
regnum, quod perdiderat, rursus accepit? Pharao autem
ipsis est flagellis durior effectus et periit? Hic michi
rationem reddat qui diuinum consilium nimium altum
sapienti corde diiudicat, cur medicamentum unius medici
confectum alii ad interitum, alii ualuerit ad salutem,
nisi quia Christi bonus odor aliis est odor uitae in
uitam, aliis est odor mortis in mortem? Quantum ad
naturam, ambo homines erant. Quantum ad dignitatem,
ambo reges. Quantum ad causam, ambo captiuum populum
Dei possidebant. Quantum ad penam, ambo flagellis
clementer ammoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse
diuersos, nisi quod unus Dei manum sentiens in recordatione
propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam
ueritatem pugnauit arbitrio?

[C. XXIII.] Idem.

Vasis irae numquam Deus redderet interitum, si non
spontaneum homo inueniretur habere peccatum, quia nec
Deus peccanti homini iuste inferret iram, si homo ex predestinatione
Dei cecidisset in culpam. Idem: §. 1. Predestinationem
Dei siue ad bonum siue ad malum in omnibus
operari ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines quedam
necessitas uideatur inpellere, cum in bonis uoluntas sit
intelligenda non sine gratia, in malis autem uoluntas intelligenda
sine gratia. §. 2. Cum uero aliquos a Deo
aut traditos desideriis suis, aut obduratos legimus aut relictos,
magnis peccatis suis hoc ipsos meruisse profitemur,
quo quia talia eorum crimina precesserunt, ut ipsi sibi
penam debuerint, qua eis etiam supplicium uerteretur
in reatum. Atque ita nec de iudicio Dei querimur,
quo deserit meritos deseri, et misericordiae eius gratias
agimus, qua liberat non meritos liberari. §. 3. Vires itaque
obedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non
predestinauit, sed ideo eum non predestinauit, quia recessurum
ab ipsa obedientia esse preuidit. §. 4. Predestinatio
quoque Dei semper in bono est, que peccatum sola
hominis uoluntate conmissum aut remittendum nouit cum
laude misericordiae, aut plectendum cum laude iusticiae.
In malis autem operibus nostris sola prescientia Dei
intelligenda est, quia, sicut presciuit et predestinauit que
ipse fecit, et ut faceremus dedit, ita presciuit tantum, non
etiam predestinauit, que nec ipse fecit, nec ut faceremus
exegit. §. 5. Hi autem, de quibus dicitur: "Ex nobis
exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex
nobis, mansissent utique nobiscum," uoluntate exierunt,
uoluntate ceciderunt, et quia presciti sunt casuri, non sunt
predestinati; essent autem predestinati, si essent reuersuri,
et in sanctitate ac ueritate mansuri. Ac per hoc predestinatio
Dei multis est causa standi, nemini est causa
labendi.
Gratian. Non ergo necessitatem facit correctionis uel obdurationis
diuina predestinatio seu prescientia, cum boni per
gratiam corrigantur, et libero arbitrio mali pereant. Neque


enim, quia predestinatio seu prescientia Dei non falli potest,
necessario eueniunt que predestinantur uel presciuntur, sicut nec
necessario predestinantur uel presciuntur que futura sunt: sed
quia bona absque eius gratia, mala preter eius scientiam euenire
non possunt. §. 1. Quamuis ergo conuenienter dicatur, si hec
predestinata sunt uel prescita, necessario euenient: non tamen
ideo absolute uerum est, necessario euenient que predestinata
sunt uel prescita; quia hic necessitas refertur ad rerum euentum,
ibi ad intuitum diuinae prescientiae. Unde Augustinus: "Duae
sunt," inquit, "necessitates, simplex una, ueluti, necesse est
omnes homines esse mortales: altera conditionis, ut, si aliquem
ambulare quis scit, eum ambulare necesse est. Quod enim quisque
nouit, id esse aliter, ac notum est, nequit. Sed hec minime
secum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria
facit natura, sed condicionis adiectio. Nulla enim necessitas
cogit incedere gradientem uoluntate, quamuis eum tunc, cum
gradiatur, incedere necessarium sit. Eodem igitur modo,
si quid prouidentia presens uidet, id necesse est esse, tametsi
nullam naturae habeat necessitatem. At quidem ea futura,
que ex libertate arbitrii proueniunt, prescientia contuetur.
Hec igitur, ad intuitum relata diuinum, necessaria fiunt per dispositionem
diuinae nocionis. Per se uero considerata absolutam
naturae suae libertatem non deserunt. Fient igitur proculdubio
cuncta, que futura Deus esse prenoscit; sed eorum quedam de
libero proficiscuntur arbitrio, que, quamuis eueniant, existendo
tamen naturam propriam non amittunt, qua prius, quam
fierent, etiam non euenire potuissent." §. 2. His omnibus mala
nostra libero asscribuntur arbitrio, cum alibi diuinae asscribantur
indignationi. Unde Gregorius: "Cum superna indignatio
sese, ut ita dixerim, medullitus mouet, hanc opinio humana
non remouet, nec se cuiuslibet utiliter deprecatio obicit, cum
semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim,
quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Dominum
suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, diuinae iracundiae
uim placauit, ad petram Oreb ueniens, et pro aquae exhibitione
diffidens, repromissionis terram ingredi Domino irascente non
potuit." §. 3. Item Augustinus: "De Tyriis uero et Sydoniis
quid aliud possumus dicere, quam non datum esse eis ut crederent,
quos credituros fuisse ipsa ueritas docet, si talia
qualia apud non credentes facta sunt, uirtutum signa uidissent?
Quare autem hoc negatum eis fuerit, dicant, si possunt, qui calumpniantur,
et ostendant, cur apud eos Dominus mirabilia, quibus
profutura non erant, fecerit, et apud eos, quibus erant profutura,
non fecerit. Nos etenim, si ratione facti profunditatem
iudicii eius penetrare non possumus, manifestissime tamen scimus,
et uerum esse quod dixit, et iustum esse quod fecit, et non solum
Tyrios et Sydonios, sed etiam Corozaim et Bethsaida potuisse
conuerti, et fideles ex infidelibus fieri, si hoc in eis Dominus
uoluisset operari. Neque enim ulli falsum uideri potest, quod
ueritas ait: 'Nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum
a patre meo.' Item qui per Prophetam plebi Iudaicae promisit:
'Ecce, ego sepiam uias tuas spinis, et muniam eas
lapidibus quadris,' id est adimam tibi facultatem peccandi.
Idem per Psalmistam de dampnandis dixerat: 'Fiant uiae
eorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens


eos.' Sed in his omnibus uicia nostra humanae asscribuntur
mentis arbitrio, quod diuina clementia in electis misericorditer
uertit ad bonum, in dampnandis iuste relinquit ad malum. Sicut
ergo, quamuis certissime sciamus, neminem ultra terminum a
Deo sibi prefixum esse uicturum, omnibus tamen languentibus non
incongrue medemur: sic, quamuis nemo saluetur, nisi predestinatus
ad uitam, omni tamen delinquenti est adhibenda correctio.
nec malorum est negligenda disciplina."
Unde idem Augustinus Bonifatio:

C. XXIV. Non semper in eos, qui peccant, uindicta exercenda est.

Ipsa pietas, ueritas, karitas, nos non permittit contra
Cecilianum eorum hominum accipere testimonium, quos in
ecclesia non uidemus, cui Dominus perhibet testimonium.
Quos enim diuina testimonia non secuntur, pondus
humani testimonii perdiderunt. Item: §. 1. Molestus est
medicus furenti frenetico, et pater indisciplinato filio: ille
ligando, ille cedendo, sed ambo diligendo. Si autem
illos negligant, et perire permittant, ista pocius falsa
mansuetudo est crudelitas. Item: §. 2. Quapropter si
potestate, quam propter religionem ac fidem,
tempore quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, qui
inueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et
scismatibus coguntur intrare, non quia coguntur reprehendant,
sed quo coguntur adtendant. Conuiuium
Domini est unitas corporis Christi non solum in sacramento
altaris, sed etiam in uinculo pacis. In eodem: §. 3. Theodosius
inperator legem generaliter in omnes hereticos
promulgauit, ut quisquis eorum episcopus uel clericus ubilibet
esset inuentus, decem libris auri mulctaretur. Item:
§. 4. Si duo aliqui in una domo simul habitarent, quam
certissime sciremus ruituram, nobisque id prenunciantibus
nollent credere, atque in ea manere persisterent,
si eos inde possemus eruere uel inuitos, quibus inminentem
illam ruinam predemonstrauimus, ut ulterius redire
sub eius periculum non auderent, puto, nisi faceremus,
non inmerito crudeles iudicaremur. Porro, si illorum
unus nobis diceret, quando intraueritis eruere nos,
me ipsum continuo trucidabo; alter autem nec exire
quidem inde, nec erui uellet, sed neque necare se auderet;
quid eligeremus, utrum ambos ruinae obprimendos relinquere,
an, uno saltim per nostram operam liberato,
alterum non nostra culpa, sed sua pocius interire? Nemo
est tam infelix, qui non quid fieri in talibus rebus oporteat
facillime iudicet. Item post pauca: §. 5. Quod si plurimi
essent in domo ruitura, et inde saltim unus liberari posset,
atque, id cum facere conarer, alii semetipsos precipitio
necarent, dolorem de ceteris, uerum de unius saltim


salute consolaremur; non tamen, ne se ipsos alii perderent,
perire uniuersos nullo liberato permitteremus. Quid igitur
de opere misericordiae, quod pro uita eterna adipiscenda et
pena eterna uitanda hominibus deberemus inpendere, iudicandum
est, si pro salute ista non solum temporali, sed
etiam breui et ad tempus exiguum liberanda sic nos
subuenire hominibus ratio uera et benigna conpellit?
Item: §. 6. Si (inquiunt Donatistae) oportet, ut nos extra
ecclesiam et aduersus ecclesiam fuisse peniteat, ut salui esse
possimus, quomodo post istam penitenciam apud uos clerici
uel etiam episcopi permanemus? Hoc non fieret, quoniam
reuera (quod fatendum est) fieri non deberet, nisi
pauci ipsa conpensatione sanarentur. Sed sibi hoc
dicant, et multo maxime doleant humiliter, qui in tanta morte
precisionis iacent, ut isto quodam uulnere matris
catholicae reuiuiscant. Cum enim precisus ramus inseritur,
fit aliud uulnus in arbore, quo possit recipi, ut uiuat, qui
sine uita radicis peribat; sed cum receptus recipienti coaluerit,
et uigor consequitur et fructus; si autem non
coaluerit, ille quidem arescet, sed uita arboris permanebit.
Est enim et tale inserendi genus, ut nullo preciso
ramo, qui intus est, ille, qui foris est, inseratur; non tamen
nullo, sed uel leuissimo uulnere arboris. Ita ergo et
isti, cum ad radicem catholicam ueniunt, nec eis, postquam
uix erroris sui penitet honor clericatus aut
episcopatus aufertur, si quidem fit aliquid tamquam in
cortice arboris matris contra integritatem seueritatis; uerumtamen,
quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat,
ad Dei misericordiam precibus fusis, coalescente pace
ramorum suorum, karitas cooperuit multitudinem
peccatorum. Et paulo post: §. 7. Verum in huiusmodi
causis, ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut
illius hominis est periculum, sed populorum strages
iacent, detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus
malis sanandis sincera karitas subueniat. Habeant ergo
de preterito detestabili errore, sicut Petrus habuit de mendacii
timore, amarum dolorem, et ueniant ad ecclesiam
Christi ueram, id est catholicam matrem: sint in illa
clerici, sint episcopi utiliter, qui contra eam fuerunt
hostiliter. Non inuidemus, imo amplectimur, hortamur,
optamus, et quos in uiis aut sepibus inuenimus,
intrare cogimus, et sic nondum quibusdam persuademus,
quia non res eorum, sed ipsos querimus?

C. XXV. Medicinali seueritate mali coguntur ad bonum.

Idem Fausto. [epist. CLXVII.]
Quid faciet ecclesiae medicina, salutem omnium
materna karitate conquirens, tamquam inter freneticos et


lethargicos estuans? Numquid contempnere, numquid desistere
uel debet, uel potest? Utrisque si necesse est
sit molesta, que neutris est inimica. Nam et
frenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari, sed perseuerat
diligentia karitatis freneticum ligare, lethargicum
stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo
diliguntur. Ambo molestari, quamdiu egri sunt, indignantur,
sed ambo sanati gratulantur. In eodem: §. 1.
Catholici esse non incipiunt, nisi heretici destiterint esse.
Neque enim sacramenta eorum inimica sunt nobis, que
in illis nobis communia sunt, quia non humana sunt,
sed diuina. Proprius error eorum est auferendus, quem
male inierunt, non sacramenta, que similiter acceperunt,
que ad penam suam portant et habent, quanto indignius
habent, sed tamen habent.
IV. Pars. Gratian. Ecce, quod crimina sunt punienda,
quando salua pace ecclesiae feriri possunt; in quo tamen discretio
adhibenda est. Aliquando enim delinquentium multitudo diu per
patienciam ad penitenciam est expectanda: aliquando in paucis
est punienda, ut eorum exemplo ceteri terreantur, et ad penitenciam
prouocentur. Hinc, cum discipuli celesti igne Samaritanos
uellent consumere, prohibiti sunt, et Samaritani ad penitenciam
sunt expectati, ut Christo predicante conuerterentur ad fidem.
Unde Ambrosius ait: [lib. VII. commentariorum ad c. 9.
Lucae u. 54.]

C. XXVI. Non semper est in eos, qui peccant, uindicta exercenda.

Quod Christus discipulos increpauit, quia ignem
descendere super eos gestiebant, qui ipsum non
receperant, ostenditur nobis, non semper in eos, qui peccant,
uindicandum, quia nonnumquam amplius prodest
clementia, tibi ad pacientiam, quam lapso ad correctionem.
Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus
hoc loco ignis arcetur; nec discipuli peccant, qui legem
secuntur. Sciebant enim et Finees reputatum ad iusticiam,
quod sacrilegos interemerat, et ad preces Helyae
ignem descendisse de celo.
Gratian. Potest in hac prohibitione Apostolorum aliud
intelligi. Apostoli non zelo iusticiae, sed amaritudinis odio ob
iniuriam suae expulsionis uindicandam Samaritanos igne uoluerunt
consumere; Dominus autem uolens eos iniuriam propriae
personae cum patiencia et gaudio tollerare, iniuriam uero seruitutis
diuinae non inultam relinquere, ait: "Nescitis, cuius
spiritus estis?" Hinc etiam Petrus, qui, cum aliis audierat:
"Beati eritis, cum maledixerint uobis homines, et dixerint
omne malum aduersum uos; gaudete in illa die, et exultate,
quoniam merces uestra copiosa est in celis," contumelias sibi
illatas cum gaudio suscipiebat; peccata uero, que in Deum conmittebantur,
acerrime puniebat. Unde Ananiam et Saphiram
Spiritui sancto mentientes mortis sentencia perculit. Sic etiam
Paulus, dum a suo contemptu pia ammonitione et multimoda conmendatione
sui Chorinthios reuocaret, magum illum Elymam
qui credituros a fide retrahebat, cecitate percussit, ut ceteri perterriti
predicationem eius non inpedirent, sed in Christum credentes


animae cecitatem effugerent. Et Chorinthium illum fornicatorem,
quia in Deum peccauerat, sathanae ad uexandum tradidit.
Hinc etiam Gregorius scribit Ianuario Episcopo, reprehendens
eum, quod ob iniuriam propriae personae quendam excommunicauerat,
dicens: [l. II. Indict. 10. epist. 34.]

C. XXVII. Pro iniuria propria episcopo aliquem excommunicare non licet.

Inter querelas multiplices Ysidorus uir clarissimus a
fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque
conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit,
dum a clerico tuo, qui presens erat, uoluissemus addiscere,
pro nulla alia causa, nisi pro eo, quod te iniuriauerat,
factum innotuit. Que res nos uehementer afflixit,
quia, si ita est, nichil te cogitare de celestibus ostendis,
sed terrenam te habere conuersationem significas, dum
pro uindicta propriae iniuriae (quod sacris regulis prohibetur)
maledictionem anathematis inuexisti. Unde de cetero
omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam
pro defensione tuae iniuriae inferre denuo non
presumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea
esse uindicandum.
Gratian. Hinc idem in omeliis, ostendens, quod peccata,
que in Deum uel in proximum conmittuntur, a nobis punienda
sunt, ea uero, quibus in nos delinquitur, patienter tolleranda,
uel potius dissimulanda sunt ait:

C. XXVIII. Valde offendit qui dominica debita inpune dimittit.

Si is, qui prelatus est, debitori dominico culpas inpune
dimittit, non mediocriter profecto offendit, qui debita
celestis regis et Domini sua presumptione resoluit. Ea namque,
que in nobis conmittuntur, facile possumus dimittere;
ea uero, que in Deum conmissa sunt, cum magna
discretione, nec tamen sine penitencia possumus
relaxare.
V. Pars. Gratian. Semel uero culpa remissa recidiuo
dolore iterum ad animum reuocari non debet.
Unde Gelasius Gerontio, Iohanni, Germano et
Petro Episcopis:

C. XXIX. Iniuria, cui semel remittitur, iterum reuocari non debet.

Si illic, ubi hec acta sunt, presentibus utrisque constiterit,
et satisfecisse Stephanum, et supplicatione suscepta
eum, qui male tractatus est, ignouisse, semel in abolitione
missa punitio recidiuo dolore non debet iterari, diuinae
scilicet imitatione clementiae, que dimissa peccata in
ulcionem redire non patitur. Sin uero nichil uel de satisfactione
probabitur, uel de remissione transactum dilectionis
uestrae sermone monstretur, quatinus, siue nunc saltim
poterit conpetens satisfactio prouenire, illud pocius exerceatur,
ubi animum sanare possit afflicti, siue irremissibilis
prestat acerbitas, ibidem nichilominus uindicetur,
ubi plectibilis est orta presumptio.


VI. Pars. Gratian. Sed obicitur illud Ambrosii: "Ad
preces Helyae ignis descendit de celo, ut Prophetae uindicaretur
iniuria." Quod tunc intelligitur factum, quando Achab rex
Israel post sterilitatem illam trium annorum et sex mensium, que
facta est, quando precibus Helyae celum clausum est annis tribus
et mensibus sex, misit duos quinquagenarios ad Helyam, qui
dicerent ei: "Homo Dei, rex Israel uocat te, qui ait: Si homo
Dei sum, descendat ignis de celo, et consumat uos, et statim ignis
de celo descendit, et consumpsit eos." Quo facto non cuius meriti
apud Deum esset uoluit ostendere, sed quod ille esset uerus Deus,
quem colebat, non ille, ad cuius culturam stupro corporis proprii
Iezabel nonnullos prouocabat, euidentissimis indiciis monstrare
curauit. Iniuria ergo Prophetae non alia, quam iniuria ipsius
Domini intelligitur, que in paucis uindicanda est, ut ceteri
terreantur.
Item obicitur illud Siluerii: [ad Amatorem Episcopum]

C. XXX.

Guilisarius patricius noster mandauit me ad se uenire
pacifice pro quibusdam ecclesiasticis dispositionibus in palacium
principis, et ad primum et ad secundum uelum
retinuit omnem clerum et populum, qui mecum ueniebat,
et nullum permisit introire, nisi me solum, et Vigilium diaconem
nostrum. Me uero ui retento, et ante predictam
patriciam deducto, miserunt in exilium, in quo
modo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae. Ego
tamen non dimisi, nec dimitto propterea offitium meum, sed
cum episcopis, quos congregare potui, eos, qui talia erga
me egerunt, anathematizaui, et una cum illis apostolica
auctoritate statui, nullum umquam taliter decipiendum,
sicut deceptus sum, et, si aliquis deinceps ullum umquam
episcoporum taliter deceperit anathema maranatha fieret
in conspectu Dei et sanctorum angelorum. Idem Vigilio:
§. 1. Habeto itaque cum his, qui tibi consentiunt, plenae
dampnationis sentenciam, sublatumque tibi nomen et munus
ministerii sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus iudicio et
apostolica a nobis auctoritate dampnatus.
Gratian. Sed et hic non suam, sed ecclesiae iniuriam ultus
est. Quod autem peccatum populi in paucis puniendum sit,
Moyses exemplo docuit, qui peccatum ydolatriae in
paucos cultores uituli uindicauit, morte paucorum expians peccata
multorum, in presens terrens, in posterum disciplinam sanctiens.
Sic et ipse Christus peccata totius populi morte paucorum
puniuit, dum pro fornicatione totius populi una die XXIII.
milia perierunt. Sic et pro peccato murmurationis uel
temptationis nonnulli puniti sunt, ut eorum exemplo ceteri ad
penitenciam cogerentur. Sic et cottidie nonnullos punit Deus, ut
diuina prouidentia etiam circa humana uigilare cognoscatur,
et nonnullos etiam per longa tempora ad penitenciam expectat, ut
patienciam suae benignitatis nobis ostendat. Sic Helyas etiam
culturam Baal uindicauit, sacerdotes et prophetas eius interficiendo,
morte auctorum expians peccata imitantium populorum. §. 1.
Quod uero peccata, que publicis indiciis deseruntur, punienda non
sint, illo exemplo probatur, quo Christus, qui Iudam solus furem
nouerat, non abiecisse, sed patienter tollerasse asseritur.


Unde Ambrosius super primam epistolam ad Chorinthios
[cap. S.] ait:

C. XXXI. Iudicis non est sine accusatore dampnare.

Si quis potestatem non habet quem scit reum abicere,
uel probare non ualet, inmunis est, et iudicis non est
sine accusatore dampnare, sicut Christus non abiecit
Iudam.
Gratian. Similiter non est ferenda sentencia, quando multitudo
est in causa, uel quando ille peccat, qui sociam habet
multitudinem.
Unde Augustinus in libro II. [c. 2.] contra Parmenianum:

C. XXXII. Quod a multitudine peccatur, uel ab eo, qui multitudinem habet sociam, ab ecclesia non punitur, sed defletur.

Non potest esse salubris a multis correctio, nisi
cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem.
Cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nichil aliud
restat bonis, quam dolor et gemitus, ut per illud signum,
quod Ezechieli sancto reuelatur, illesi euadere ab illorum
uastatione mereantur. Et infra: §. 1. Reuera
cum contagio peccandi multitudinem inuaserit, diuinae
disciplinae seuera misericordia necessaria est. Nam consilia
separationis et inania sunt, et perniciosa atque sacrilega,
quia inpia et superba sunt, et plus perturbant infirmos
bonos, quam corrigant animosos malos. Et infra: §. 2.
Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis
promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est, et
maxime, si occasionem atque oportunitatem prebuerit aliquod
flagellum desuper Domini, quo eos appareat pro suis
meritis uapulare.
Gratian. Precepta uero euangelica de dilectione inimicorum,
et misericordia inpendenda proximis, exhortationes quoque
Apostoli de cibandis uel potandis inimicis, non eatenus
intelligenda sunt, ut peccandi relaxetur inpunitas, sed ut delinquenti
correctio et naturae ministretur subsidium, donec per
sentenciam iudicis, adempta spe correctionis, malorum tollatur
exercitium. In hoc ergo iubemur diligere inimicos, et miseri
eorum, ut de eorum perditione doleamus, eorum salutem desideremus,
et pro illorum correctione cottidie laboremus et oremus,
penitentibus solacia inpendamus, alter alterius onera portantes;
ut non pertinaces et in malo persistentes inpunitate
donemus. Sicut enim erga penitentes non seueri, sed misericordes
esse monemur, iuxta illud: "Noli esse nimis iustus, quia
est iustus qui perit in iusticia sua," et iterum: "Iudicium sine
misericordia ei, qui non fecit misericordiam;" et item illud
Apostoli in secunda epistola ad Chorinthios: "Cui aliquid
donastis, et ego. Nam et ego si quid donaui, propter uos donaui,
ac si ipse Christus donaret, ut non circumueniamur a sathana,
Non enim ignoramus cogitationes eius," qui quos nequit consentiendo
decipere facit nimis asperos, sicut, inquam, penitentibus, ut
dictum est, misericordes esse iubemur, sic inpenitentibus et
obstinatis in malo inpendere prohibemur misericordiam.


Unde Ambrosius in libro de offitiis:

C. XXXIII. De iusta et iniusta misericordia.

Est iniusta misericordia. Denique in lege scriptum
est de quodam: "Non misereberis illius, "et in libris
Regum legitur, quia Saul contraxit offensam,
quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat
diuina sentencia seruari. Ita, si quis latronem
filiis deprecantibus motus, et lacrimis coniugis eius inflexus
absoluendum putat cui adhuc latrocinandi aspiret affectus,
nonne innocentes tradet exitio qui liberat multorum
exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, uincula dissoluit,
laxat exilium? cur latrocinandi qua potest
clementiori uia non eripit facultatem, qui uoluntatem extorquere
non potuit? Deinde inter duos, hoc est accusatorem
et reum, pari periculo de capite decertantes, alterum, si
non probasset, alterum, si esset ab accusatore conuictus,
si non id, quod iusticiae est, iudex exequatur: sed
miseretur alterius, aut dampnabit probantem, aut, dum
accusatori fauet, quod probare non possit, addicet
innoxium; non potest igitur hec dici iusta misericordia.
In ipsa ecclesia, ubi maxime quis misereri debet,
teneri quam maxime debet forma iusticiae, ne quis a
consortio criminationis abstractus, breui lacrimula
atque ad tempus parata, uel etiam uberioribus fletibus communionem,
quam plurimis debet postulare temporibus a
facilitate sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget
indigno, ad prolapsionis contagium prouocat uniuersos?
Facilitas enim ueniae incentiuum tribuit delinquendi.

C. XXXIV. Non debemus in mala causa pauperi misereri.

Item Augustinus in libro Psalmorum. [Psal. 32.]
Ne amisso iudicio sis pauperi in mala causa misericors,
cuius si parcis saccello, percutis cor, et tanto nequiorem
reddis, quanto iustum fauere uidet sibi.

C. XXXV. Homini est miserendum, peccatori est irascendum.

Idem.
Duo ista nomina cum dicimus, homo peccator, non utique
frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe: et quia
homo, miserere, nec omnino liberabis hominem, nisi
eum persecutus fueris peccatorem. Huic offitio omnis
inuigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata
est, non solum episcopo regenti plebem suam,


sed etiam pauperi regenti domum suam, diuiti regenti familiam
suam, marito regenti coniugem suam, patri regenti
prolem suam, iudici regenti prouinciam suam, regi regenti
gentem suam. Et paulo post: §. 1. Ita nulli homini claudenda
est misericordia, nulli peccato inpunitas relaxanda.
Hinc itaque intelligendum est, quam non sit contempnenda
elemosina, que quibusque pauperibus iure humanitatis
inpenditur, quandoquidem Dominus subleuabat
indigentiam pauperum etiam his loculis, quos ex
opibus inplebat aliorum. Et paulo post: §. 2. Non ergo
suscipiamus peccatores, propter quod sunt peccatores,
sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione
tractemus; persequamur in eis propriam iniquitatem,
misereamur communem naturam.
Gratian. Item illud euangelii, quod obiciebatur: "Qui
gladio usus fuerit gladio cadet," Augustinus exponit in libro 2.
contra Manicheos, [cap. 70.] ita dicens:

C. XXXVI. Qui dicatur gladium accipere.

Ille gladium accipit, qui, nulla superiori ac legitima
potestate uel iubente, uel concedente, in sanguinem
alicuius armatur.
VII. Pars. Gratian. Porro illud Ieronimi, quo ecclesia
negatur aliquem persequi, non ita intelligendum est, ut generaliter
ecclesia nullum persequatur, sed quod nullum iniuste persequatur.
Non enim omnis persecutio culpabilis est, sed rationabiliter
hereticos persequimur, sicut et Christus corporaliter persecutus
est eos, quos de templo expulit.
Unde Augustinus ait Vincentio Donatistae:

C. XXXVII. Potestatis offitio utiliter inquieti corriguntur.

Nimium sunt inquieti, quos per ordinatas a Deo
potestates cohiberi atque corrigi michi non uidetur
inutile. Nam de multorum iam correctione gaudemus. Et
post pauca: §. 1. Si enim quisquam inimicum suum periculosis
febribus freneticum factum currere in preceps
uideret, nonne tunc pocius malum pro malo redderet, si sic
eum ire permitteret, quam si corrigendum curandumque
ligaret? Et tamen ei tunc molestissimus et aduersissimus
uideretur, quando utilissimus et misericordissimus
extitisset. Sed plane salute reparata tanto uberius ei
gratias ageret, quanto minus sibi pepercisse sensisset.
Et post pauca: §. 2. At quibusdam ista non prosunt.
Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum
est insanabilis pestilentia? Item post aliqua: §. 3. Non
omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui uerberat, inimicus.
Meliora sunt uulnera amici, quam oscula


inimici. Melius est cum seueritate diligere, quam cum
lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo
securus iusticiam negligebat, quam esurienti panis frangitur,
ut iniusticiae seductus adquiescat. Item post pauca:
§. 4. Putas, neminem debere cogi ad iusticiam, cum legas
patremfamilias dixisse seruis: "Quoscumque inueneritis
cogite intrare;" cum legas etiam ipsum primo Saulum,
postea Paulum, ad ueritatem cognoscendam et tenendam
magna uiolentia Christi cogentis conpulsum esse. Item post
pauca: §. 5. Et noueritis furem aliquando auertendis
pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello
errantia pecora reuocare. Item: §. 6. Si semper
esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in
libris sanctis: "Detrahentem proximo suo occulte, hunc
persequebar." Aliquando ergo et qui eam patitur iniustus
est, et qui eam facit iustus est. Sed plane sepe et mali
persecuti sunt bonos, et boni malos; illi nocendo per
iniusticiam, illi consulendo per disciplinam; illi inmaniter,
illi temperanter; illi seruientes cupiditati illi
karitati. Nam qui trucidat non considerat quemadmodum
secet. Ille enim persequitur sanitatem,
ille putredinem. Occiderunt inpii Prophetas: occiderunt
inpios et Prophetae. Flagellauerunt Iudei Christum: Iudeos
flagellauit et Christus; traditi sunt Apostoli ab hominibus
humanae potestati: tradiderunt Apostoli homines potestati
sathanae. In his omnibus quid adtenditur, nisi eorum
quis pro ueritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa,
quis emendandi? Et paulo post: §. 7. Constantinus inperator
constituit, ut res conuictorum et unitati peruicaciter
resistentium fisco uendicarentur. Et post pauca:
§. 8. Certe nullius crimen maculat nescientem. Item:
§. 9. Facta nocentium, que innocentibus demonstrari uel ab
innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam,
sed propter innocentium consortium etiam cognita
sustinentur. Non enim propter malos boni sunt deserendi,
sed propter bonos mali sunt tollerandi, sicut
tolerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant,
nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant.

C. XXXVIII. Heretici ad salutem etiam inuiti sunt trahendi.

Item Donato Presbitero. [epist. CCIV.]
Displicet tibi, quod traheris ad salutem Dei,
cum tamen multos nostros traxeris ad perniciem?
Quid enim uolumus, nisi te conprehendi, et presentari,
et seruari, ne pereas? Quod autem in corpore lesus es,
ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti, et
te ad terram grauiter collisisti. Nam utique alius, qui adductus
est tecum, collega tuus illesus uenit, quia ipse
sibi talia non fecit. Sed neque putas hoc tibi fieri debuisse,


quia neminem existimas cogendum ad bonum. Adtende
quid dixerit Apostolus: "Qui episcopatum desiderat
bonum opus desiderat." Et tamen tam multi ut episcopatum
suscipiant tenentur inuiti, producuntur, includuntur,
patiuntur tanta que nolunt, donec eis adsit
uoluntas suscipiendi operis boni. Quanto magis uos ab
errore pernicioso, in quo uobis inimici estis, trahendi estis et
perducendi ad ueritatem uel cognoscendam, uel eligendam,
non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam
ne nequissime pereatis? §. 1. Dicis, Dominum dedisse
arbitrium liberum, ideo non debere hominem cogi ad
bonum. Quare ergo illi, de quibus supra diximus,
coguntur ad bonum? Adtende ergo et considera
quod non ideo uoluntas bona misericorditer inpenditur,
ut mala uoluntas hominis diligatur. Nam quis
nesciat, nec dampnari hominem, nisi merito malae uoluntatis,
nec liberari, nisi bonam habuerit uoluntatem? Non
tamen ideo qui diliguntur malae suae uoluntati inpune et
crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a
malo prohibendi, et ad bonum cogendi. Nam, si uoluntas
mala semper suae permittenda est libertati, quare Israelitae
recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur,
et ad terram repromissionis conpellebantur?
Si uoluntas mala suae permittenda est libertati, quare
Paulus non est permissus uti pessima uoluntate, qua persequebatur
ecclesiam, sed prostratus est, ut cecaretur,
et cecatus est, ut mutaretur, et mutatus est,
ut mitteretur, missus est, ut qualia fecerat in errore,
talia pro ueritate pateretur? Si uoluntas mala semper suae
permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis
sanctis filium durum non solum uerbis corripere, sed
etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus
ac domitus dirigatur? Unde idem Salomon dicit:
"Tu percutis eum uirga, animam autem eius liberas a
morte." Si mala uoluntas semper suae permittenda est
libertati, quare corripiuntur negligentes pastores, et dicitur
eis: "Errantem non reuocastis, perditum non
requisistis?" Et uos oues Christi estis; characterem
dominicum portatis in sacramento, quod accepistis; sed
erratis et peritis. Non ideo uobis displiceamus, quia reuocamus
errantes, et querimus errantes perditos. Melius
enim facimus uoluntatem Domini monentis, ut uos ad
eius ouile redire cogamus, quam consentiamus uoluntati
errantium, ut perire uos permittamus. §. 2. Noli ergo iam
dicere, quod te assidue audio dixisse: Sic uolo errare,
sic uolo perire. Melius hoc omnino non permittimus,
quantum possumus. Modo, quo quod te in puteum,
morereris, misisti, utique libera uoluntate fecisti. Sed
quam crudeles essent serui Dei, si huic malae uoluntati tuae
te permitterent, et non te de illa morte liberarent? Quis eos


non merito culparet? Quis non inpios recte iudicaret? Et
tamen tu te uolens in aquam misisti, ut morereris; illi te
nolentem leuauerunt de aqua, ne morereris. Tu fecisti
secundum uoluntatem tuam, sed in perniciem tuam; illi
contra uoluntatem tuam, sed contra mortem tuam. Si
ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in
nolentibus ab eis, qui eos diligunt, seruetur: quanto magis
illa spiritualis, in cuius desertione mors eterna metuitur?
Quamquam et in ista morte, quam tu ipse tibi uoluisti
inferre, non solum ad tempus, sed etiam in eternum morereris,
quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem,
non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et indiuiduam
karitatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi
ipse inferre mortem debuisti. Considera scripturas diuinas,
et discute quantum potes, et uide, utrum hoc fecerit aliquis
aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis mala tanta
perpessi sunt, qui eos ad interitum, non ad uitam,
quo conpelleris, adigebant. Et post pauca: §. 3.
Repetis, sicut audio, quod in euangelio scriptum est, recessisse
a Domino LXX. discipulos, et arbitrio suae malae
atque inpiae discessionis fuisse permissos; ceterisque duodecim,
qui remanserant, fuisse responsum: "Numquid et
uos uultis abire?" Et non adtendis quia tunc primum
ecclesia nouello germine pullulabat, nondumque conpleta
fuerat illa prophetia: "Et adorabunt eum omnes
reges terrae, omnes gentes seruient ei?" Quod utique
quanto magis inpletur, tanto maiore ecclesia utitur potestate,
ut non solum non inuitet, sed etiam cogat ad bonum.
Hoc Dominus significare uolebat, qui, quamuis magnam
haberet potestatem, prius tamen elegit conmendare humilitatem.
Hoc et in illa conuiuii similitudine satis euidenter
ostendit, ubi misit ad inuitatos, et noluerunt uenire, et ait
seruo: "Exi cito in plateas et uicos ciuitatis, et
pauperes ac debiles, cecos et claudos introduc huc. Et
ait Domino seruus: Factum est, ut inperasti, et adhuc locus
est. Et ait Dominus seruo: Exi in uias et sepes, et conpelle
intrare, ut inpleatur domus mea." Vide nunc, quemadmodum
de his, qui primi uenerant, dictum est: introduc
eos; nunc dictum est: conpelle. Ita significata sunt ecclesiae
primordia adhuc crescentis, ut essent uires etiam
conpellendi.

C. XXXIX. Heretici utiliter patiuntur que utiliter catholici inferunt.

Idem super Iohannem. [tractatu XI. ad c. 3.]
Quando uult Deus concitare potestates aduersus hereticos,
aduersus scismaticos, aduersus dissipatores ecclesiae,
aduersus exsufflatores Christi, aduersus blasphematores
Christi baptismi non mirentur. Quia Deus uocitat,
ut a Sara uerberetur Agar, cognoscat se Agar, ponat


ceruicem; que, cum humiliata discederet a domina
sua, occurrit ei angelus, et dixit: "Quid tibi est Agar,
ancilla Sarae?" Cum conquesta esset de domina, quid
audiuit ab angelo: "Reuertere ad dominam tuam." Ad
hoc ergo affligitur, ut reuertatur, atque utinam reuertatur,
quia proles eius, sicut Iacob, cum fratribus hereditatem
tenebit. Mirantur autem, quia conmouentur potestates
Christianae contra dissipatores detestandos
ecclesiae. Si non mouerentur, quomodo redderent
rationem de inperio suo Deo? Intendat karitas
uestra quid dicam, quia hoc pertinet ad reges seculi Christianos,
ut temporibus suis pacatam uellent suam
matrem ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Et paulo
post: §. 1. Nabuchodonosor rex decreuit, dicens: "Quicumque
dixerint blasphemiam in deum Sydrac, Mysac, et
Abdenago, in interitu erunt, et domus eorum in dispersione."
Ecce quomodo rex alienigena seuit, ne blasphemetur
Deus Israel, qui potuit tres pueros de igne
liberare. Et nolunt, ut seuiant reges Christiani, quia
Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis
terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur?
Et infra: §. 2. Quomodo ergo reges isti non moueantur,
qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed
se ipsos de flamma gehennae, quando uident
Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis?
quando audiunt dici Christiano: Dic te non esse Christianum?
Talia facere uolunt, sed saltim talia pati nolunt.
Nam uidete, qualia faciunt, et qualia patiuntur;
occidunt animas, affliguntur in corpore; sempiternas mortes
faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur.

C. XL. Ecclesia ratione hereticos persequitur.

Idem contra Petilianum. [lib. II. c. 79.]
Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis
auctoritatem. Quia uero interrogas, que sit ratio persequendi,
uicissim te interrogo, cuius sit uox in Psalmo
dicentis: "Detrahentem secreto proximo suo, hunc
persequebar." Quere itaque causam, et modum
persecutionis, et noli tanta impericia malorum generaliter
persecutores reprehendere. [c. 82.] Non enim
persequimur uos, nisi quemadmodum ueritas persequitur
falsitatem. Item: [c. 1O.] §. 2. Petilianus dixit, si
Apostoli persecuti sunt aliquem, aut aliquem tradidit Christus?
Augustinus respondit: Possem quidem dicere, ipsum
sathanam omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen
tradidit Apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus
sit saluus in die Domini Iesu, item alios, de quibus
dicit: "Quos tradidi sathanae, ut discant non blasphemare."
Et Dominus flagellatos expulit de templo
inprobos mercatores, ubi etiam connexum est testimonium


scripturae dicentis: "Zelus domus tuae comedit me."
Ecce, inuenimus Apostolum traditorem, Christum persecutorem.
[c. 19.]: §. 3. Quare per uiolentissimas turbas
etiam ultro inprobi estis ecclesiis catholicis, ubi potueritis
aduertere quod innumerabilibus exemplis res ipsa
indicat? Sed dicitis, uos loca uestra defendere, et resistitis
fustibus et cedibus, quibuscumque potueritis. Quare
non audistis ibi uocem Domini dicentis: "Ego autem uobis
dico, non resistere malo?" Aut, si fieri potest, ut aliquando
recte per uim corporalem resistatur uiolenti, nec
ideo preceptum uioletur, quod audiuimus a Domino: "Ego
autem dico uobis, non resistere malo:" cur non etiam
hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates
de sedibus, que illicite usurpantur uel ad iniuriam Dei retinentur,
pius expellat inpium, et iustus iniustum? Neque
enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae
ab Helya, quomodo ipse Helyas a rege nequissimo,
aut, quia flagellatus est Dominus a persecutoribus, passionibus
eius conparandi sunt quos ipse de templo flagellatos
eiecit. §. 4. Restat ergo, ut nichil aliud requirendum
esse fateamini, nisi utrum iuste, an inpie feceritis,
non miremini, si non desunt ministri Deo, per quos
flagellemini, quia persecutionem patimini non a nobis,
sed, sicut scriptum est, ab ipsis factis uestris. Et infra:
§. 5. De persecutione uestra querela sedabitur, si cogitetis
prius et intelligatis, non omnem persecutionem esse culpabilem.
Alioquin non laudabiliter diceretur: "Detrahentem
secreto proximo suo, hunc persequebar." Nam cottidie
uidemus et filium de patre tamquam de persecutore suo
conqueri, et coniugem de marito, et seruum de domino, et
colonum de possessore, et reum de iudice, et militem uel
prouincialem de duce uel rege, cum illi plerumque ordinatissima
potestate homines sibi subditos per terrores leuium
penarum a grauioribus malis prohibeant atque
conpescant, plerumque autem a bona uita, et a bonis factis
minando et seuiendo deterreant. Sed cum a malo et
illicito prohibent, correctores et consultores sunt;
cum autem a bono et licito, persecutores et obpressores
sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum
peccati modus correctionis excedat.

C. XLI. A regibus terrae contra inimicos suos ecclesia auxilium petat.

Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.
Non inuenitur exemplum in euangelicis et apostolicis
litteris, aliquid petitum a regibus terrae pro ecclesia
contra inimicos ecclesiae. Quis negat non inueniri? Sed
nondum implebatur illa prophetia: "Et nunc reges intelligite,
erudimini, qui iudicatis terram." Adhuc enim
inplebatur illud, quod in eodem psalmo paulo superius legitur:
"Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt


inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in
unum." Verumtamen si facta preterita in propheticis
libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo, qui appellabatur
Nabuchodonosor, utrumque tempus prefiguratum
est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet
ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martirum
illud inplebatur, quod figuratum est, quando rex memoratus
pios et iustos cogebat adorare symulacrum, et recusantes in
ignem mittebat. Nunc illud inpletur, quod paulo
post in eodem rege figuratum est, cum conuersus ad honorandum
Deum uerum decreuit in regno suo, ut, quicumque
blasphemaret Deum Sydrach, Mysach et Abdenago, penis
debitis subiaceret. Prius ergo tempus illius regis significabat
priora tempora regum infidelium, quos patiuntur Christiani
pro inpiis. Posterius uero tempus illius regis
tempora regum fidelium, quos patiuntur inpii pro
Christianis. Sed plane in eis, qui sub nomine Christi erant
seducti a peruersis, ne forte oues Christi sint errantes,
ad gregem aliter reuocandae sint, temperata seueritas,
et magis mansuetudo seruatur, ut cohercione exiliorum
atque dampnorum ammoneantur considerare, quid
et quare patiantur, et discant preponere rumoribus et calumpniis
hominum scripturas, quas legunt. Quis enim nostrum,
quis uestrum non laudat leges ab inperatoribus datas
aduersus sacrificia paganorum? Et certe longe ibi pena
seuerior constituta est. Illius quippe inpietatis capitale
supplicium constitutum est. De uobis autem corripiendis
atque cohercendis habita ratio est, qua pocius ammoneremini
ab errore discedere, quam pro scelere puniremini.

C. XLII. Malos ecclesia iuste persequitur.

Idem eiusdem ad Bonifatium Comitem. [ep. L.]
Si ecclesia uera ipsa est, que persecutionem patitur,
non que fecit, querant ab Apostolo, quam
ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat
ancillae. Liberam quippe matrem uestram, celestem
Ierusalem, id est ueram Dei ecclesiam, in illa muliere
dicit figuratam, que affligebat ancillam. Si autem melius
discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo,
quam Sara cohercendo. Illa enim faciebat dominae
iniuriam, ista inponebat superbae disciplinam. Deinde
quero, si boni et sancti uiri nemini faciunt persecutionem,
sed tantummodo patiuntur, cuius putant in Psalmo uocem
esse, ubi legitur: "Persequar inimicos meos, et conprehendam
illos, et non conuertar, donec deficiant?" Ergo si
uerum dicere uel agnoscere uolumus, est persecutio iniusta,
quam faciunt inpii ecclesiae Christi. Ista namque
beata est, que persecutionem patitur propter iusticiam; illi
uero miseri, qui persecutionem patiuntur propter iniusticiam.
Proinde ista persequitur diligendo, illa seuiendo:


ista ut corrigat, illa ut euertat: ista ut reuocet ab
errore, illa ut precipitet in errorem. §. 1. Quod
autem dicunt qui contra suas inpietates leges iustas institui
nolunt, non petisse a regibus terrae Apostolos talia
non considerant, aliud tempus tunc fuisse, et omnia suis
conuenire temporibus. Quis enim tunc in Christum
crediderat inperator, quis ei pro pietate contra inpietatem
leges ferendo seruiret. Tunc enim illud adhuc
propheticum conplebatur: "Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae,
et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, et
aduersus Christum eius." Nondum enim agebatur quod
paulo post in eodem psalmo dicitur: "Et nunc reges
intelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Seruite Domino
in timore, et exultate ei cum tremore." Quomodo ergo reges
Domino seruiunt in timore, nisi ea, que contra Domini iussa
fiunt, religiosa seueritate prohibendo atque plectendo?
Aliter enim seruit, quia homo est, aliter etiam quia rex
est. Quia homo est, seruit uiuendo fideliter; quia
rex est, seruat leges iusta precipientes et contraria
prohibentes conuenienti uigore sanctiendo.

C. XLIII. Exemplo Christi mali sunt ad bonum cogendi.

Idem. [in eadem epistola]
Quis potest nos amplius amare, quam Christus, qui animam
suam posuit pro ouibus suis? Et, cum Petrum et
alios apostolos uocasset uerbo solo, Paulum, ecclesia
suae postea magnum edificatorem, sed horrendum antea
uastatorem, non solum uoce conpescuit, uerum etiam potestate
prostrauit, atque infidelitatis tenebris seuientem,
ad desiderandum lumen cordis, ut surgeret, prius cecitate
corporis percussit. Si pena illa non esset, non ab ea postmodum
sanaretur, et quando apertis oculis nichil uidebat
si eos saluos haberet, non ad inpositionem manus Ananiae,
ut eorum aperiretur intuitus, tamquam squamas, quibus
clausus fuerat, inde cecidisse scriptura narraret. Ubi est
quod isti clamare consueuerunt, liberum est credere uel non
credere? cui uim Christus intulit? quem coegit? Ecce
habent Paulum apostolum; agnoscant in eo prius cogentem
Christum, et postea docentem, prius ferientem, et postea
consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui pena
corporis ad euangelium coactus intrauit, plus illis omnibus,
qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio laborauit, et
quem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfecta karitas
foras mittit timorem. Cur ergo non cogeret ecclesia
perditos filios, ut redirent?

C. XLIV. Non crudelitate, sed dilectione Moyses populum flagellauit.

Idem contra Faustum. [lib. XXII. c. 79.]
Quid crudele Moyses mandauit aut fecit, cum


conmissum sibi populum sancte zelans, uiuo et uni
uero Deo subditum cupiens, posteaquam cognouit ad fabricandum
et colendum ydolum defluxisse, mentemque inpudicam
prostituisse demonibus, in paucos eorum uindicans
gladio, quos Deus ipse, quem offenderant, alto et secreto
iudicio feriendos uoluisset mox feriri, et in presenti salubriter
terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum
nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit,
quis non in uerbis eius agnoscat, orantis pro peccatis
eorum, et dicentis: "Si dimittis illis peccatum, dimitte:
sin autem, dele me de libro tuo." §. 1. Sic plane et
Apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem
sathanae in interitum carnis, ut spiritus saluus
sit in die Domini Iesu; tradidit et alios, ut discerent non
blasphemare.

C. XLV. Non inputatur fidelibus, qui ex offitio aut tormenta exercent, aut capitalem sentenciam ferunt.

Item Innocentius. [epist. III. ad Exsuperium,
Episcopum Tolosanum, c. 3.]
Quesitum est etiam super his, qui post baptismum
amministrauerunt, et aut tormenta sola exercuerunt,
aut etiam capitalem protulere sentenciam. Nichil de his
legimus a maioribus diffinitum. Meminerant enim a Deo
potestates has fuisse concessas, et propter uindictam
noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministerio
esse datum in huiusmodi uindices. Quomodo igitur
reprehenderent factum, quod auctore Domino uiderent
esse concessum? De his ergo, ut hactenus seruatum est,
sic habeamus, ne aut disciplinam auertere, aut contra
auctoritatem Domini uenire audeamus. Ipsis autem in
ratione reddenda gesta sua omnia seruabuntur.

C. XLVI. Inmunis est dictator a culpa, cum legum auctoritas in inprobos exercetur.

Idem ad Tolosanum episcopum.
Illud etiam sciscitari uoluisti, an preces dictantibus liberum
concedatur utique post baptismi regenerationem a
principibus poscere mortem alicuius uel sanguinem de reatu.
Quam rem principes numquam sine cognitione concedunt,
sed ad iudices conmissa ipsa uel crimina semper remittunt,
ut causa cognita uindicentur; que cum quesitori
fuerint delegata, aut absolutio aut dampnatio pro negotii
qualitate profertur. Et dum legum auctoritas in inprobos
exercetur, erit dictator inmunis.

C. XLVII. In correptione malorum Deus omnipotens placatur.

Item Gregorius Brunichildae, Reginae Francorum.
[lib. VII. Indict. 1. epist. 5.]
Si quos igitur uiolentos, si quos adulteros, si quos


fures, uel aliis prauis actibus studere cognoscitis, Deum
Deorum correctione placare festinate, ut per uos
flagellum perfidarum gentium, quod (quantum uidemus) ad
multarum nationum uindictam excitatum est, non inducat;
ne, si, quod non credimus, diuinae ulcionis iracundia sceleratorum
fuerit actione conmota, belli pestis interimat quos
delinquentes ad rectitudinis uiam Dei precepta non reuocant.

C. XLVIII. Ecclesiasticae religionis inimici etiam bellis sunt cohercendi.

Idem Genadio, Patricio et Exarcho Affricae.
[lib. I. epist. 72.]
Sicut excellentiam uestram hostilibus bellis in hac
uita Dominus uictoriarum fecit luce fulgere, ita oportet
etiam inimicis ecclesiae eius omni uiuacitate mentis et
corporis obuiare, quatinus eius ex utroque triumpho magis
ac magis enitescat opinio, cum et forensibus bellis aduersariis
catholicae ecclesiae pro Christiano populo uehementer
obsistitis, et ecclesiastica prelia sicut bellatores
Domini fortiter dimicatis. Notum est enim hereticae religionis
uiros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia,
contra catholicam fidem uehementer insurgere, quatinus
hereseos suae uenena ad tabefacienda, si ualuerint, Christiani
corporis membra transfundant. Cognouimus enim
eos contra catholicam ecclesiam, Domino eis aduersante,
colla subrigere, et fidem Christiani nominis inclinare
uelle; sed eminentia uestra conatus eorum conprimat, et
superbas eorum ceruices iugo rectitudinis premat. Concilium
uero catholicorum episcoporum ammoneri precipite,
ut primatem non ex ordine loci postpositis uitae meritis
faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed uitae
melioris actio conprobatur. Ipse uero primas non passim
(sicut moris est) per uillas, sed in una ciuitate eorum iuxta
electionem resideat, quatinus adeptae dignitatis meliori
ingenio resistendi Donatistis possibilitas disponatur. Ex
concilio uero Numidiae si qui desiderant ad apostolicam
sedem uenire, permittite, et, si quilibet eorum uiae contradicere
putauerint, obuiate. Magis profecto excellentia
uestra apud Creatorem gloria proficit, si per eam
dispersarum ecclesiarum potuerit societas restaurari. Cum
enim largita munera ad nominis sui conspicit gloriam reuocari,
tanto largiora tribuit, quanto per ea religionis suae
dignitatem uiderit ampliari. Persoluentes preterea paternae
karitatis affectum, Dominum petimus, quo brachium
uestrum ad conprimendos hostes forte efficiat, et
mentem eius fidei zelo uelut mucrone gladii uibrantis
exacuat.

C. XLIX. Merito fidei bellorum prestatur uictoria.

Idem ad eundem. [lib. I. epist. 73.]
Si non ex fidei merito et Christianae religionis gratia


tanta excellentiae uestrae bellicorum actuum prosperitas
eueniret, non miranda fuerant, cum sciamus, hec
etiam antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum
futuras, Deo largiente, uictorias non carnali prouidentia, sed
magis orationibus preuenitis, fit, ut hoc in stuporem ueniat,
quod gloria uestra non terreno consilio, sed Deo desuper
largiente descendat. Ubi enim meritorum uestrorum
loquax non discurrit opinio? que bella uos frequenter
appetere non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae
causa reipublicae in qua Deum coli conspicimus, loquitur,
quatinus Christi nomen per subditas gentes fidei
predicatione circumquaque discurreret. Sicut enim
exteriora uos uirtutum opera eminentes in hac uita constituunt,
ita et interna morum ornamenta ex corde mundo
procedentia in futuram uitam celestium gaudiorum participatione
glorificant. Plurima enim pro pascendis ouibus
B. Petri apostolorum principis utilitatibus excellentiam
uestram prestitisse didicimus, ita, ut non parua loca patrimonii
eius propriis nudata cultoribus, largitis Dacorum
habitatoribus, restaurasset. Quecumque igitur
illi Christianissima mente confertis, horum
retributionem per spem in futuro iudicio sustinetis
VIII. Pars. Gratian. Breuiter monstratum est, quod boni
laudabiliter persecuntur malos, et mali dampnabiliter persecuntur
bonos. Illud autem Apostoli: "Tu autem quis es, qui
iudicas seruum alienum?" de occultis alieni cordis intelligendum
est. Quod uindicta inferri possit, monstratum est. Nunc restat
ostendere, quod debet inferri, et quod magis diliguntur illi, qui
puniuntur, quam qui inpuniti relinquuntur; quod utrumque multorum
auctoritate probatur.
Ait enim Augustinus.

C. L. Ad iram Deus prouocatur, cum peccata puniri differuntur.

Si ea de quibus uehementer Deus offenditur, insequi
uel ulcisci differimus, ad irascendum utique diuinitatis patienciam
prouocamus. "Nonne Achan filius Zare
preteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel
ira eius incubuit? Et ille erat unus homo, atque utinam solus
perisset in scelere suo."

C. LI. Vindicta, que ad correctionem ualet, non est prohibenda.

Item Augustinus de sermone Domini in monte, libro I.
[c. 37. et 38.]
Ea uindicta, non prohibetur, que ualet ad correctionem,
que etiam ad misericordiam pertinet, nec inpedit illud
propositum, quo quisque paratus est ab eo, quem correctum
esse uult, plura perferre. Sed huic uindictae
inferendae non est idoneus, nisi qui odium, quo flagrare
solent qui se uindicare desiderant, dilectionis


mansuetudine superauerit. Non enim metuendum
est, ne odisse paruulum filium parentes uideantur, cum ab
eis uapulat peccans, ne peccet ulterius. Et certe perfectio
dilectionis ipsius Dei patris imitanda nobis proponitur,
cum in sequentibus dicitur: "Diligite inimicos uestros,
benefacite his, qui oderunt uos, et orate pro his, qui uos
persecuntur." Et tamen dicitur de ipso per Prophetam:
"Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem
omnem filium, quem recipit." Et dicit etiam Dominus:
"Seruus, qui nescit uoluntatem Domini sui,
et facit non digna plagis, uapulabit paucis; seruus
autem, qui scit uoluntatem Domini sui, et non facit
digna plagis, uapulabit multis." Non ergo, nisi
ut ipse uindicet, cui rerum ordine potestas data est,
et ea uoluntate uindicet, qua pater filium paruulum flagellat,
quem tamen per etatem non potest
odisse. Hinc enim apertissimum exemplum dicitur,
quo satis apparet, posse peccatum amore pocius
uindicari, quam inpunitum relinqui, ut illum, quem
uindicat, non pena miserum, sed correctione beatum esse
uelit; paratus tamen sit, si opus fuerit, equo animo
plura tollerare ab eo illicita, quem uult esse correptum,
siue in eum habeat potestatem cohercendi,
siue non habeat. §. 1. Magni autem et sancti uiri, qui
iam optime scirent mortem istam, que animam dissoluit
a corpore, formidandam non esse, secundum eorum tamen
animum, qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt,
quo et uiuentibus utilis metus incuteretur, et illis,
qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum,
quod augeri posset, si uiuerent, diminueretur. Non
temere illi iudicabant, quibus tale iudicium Deus donauerat.
Inde est, quod Helyas morte multos affecit
propria manu, et igne diuinitus inpetrato, quod et alii
multi magni et diuini uiri eodem spiritu consulendo
rebus humanis non temere fecerunt. De quo
Helya cum dedissent exemplum discipuli, conmemorantes
quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem
petendi de celo ignem ad consumendum eos, qui sibi
hospicium non prebuerant, reprehendit in eis Dominus
non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam uindicandi,
que adhuc erat in rudibus, animaduertens eos non
amare correctionem, sed odio desiderare uindictam.
Itaque posteaquam eos docuit, quid esset diligere
proximum tamquam se ipsum, infuso etiam Spiritu sancto,
quem decem diebus conpletis post ascensionem suam desuper,
ut promiserat, misit, non defuerunt tales uindictae,
quamuis multo rarius quam in ueteri testamento. Ibi
enim ex maiori parte seruientes timore premebantur; hic
autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et


uerbis apostoli Petri Ananias, et uxor eius (sicut in Actibus
Apostolorum legimus) exanimes ceciderunt, nec resuscitati
sunt, sed sepulti.

C. LII. Que ueritati contraria sunt Christianus persequi debet.

Item Augustinus contra Cresconium Grammaticum,
libro I.
Quisquis Christianus iniquum persequitur,
Christi est inimicus. Verum dicis, si non hoc in illo
persequitur, quod Christo est inimicum. Neque enim dominus
in seruo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sint
utrique Christiani, non debent persequi uicia Christianae
contraria ueritati. An uero, si non persequantur, non rei
negligentiae merito tenebuntur?

C. LIII. Quemadmodum homo debet diligere proximum sicut se ipsum.

Item Augustinus ad Macedonium. [ep. LII.]
Debet homo diligere proximum tamquam se ipsum,
ut quem potuerit hominem beneficentiae consolatione,
uel informatione doctrinae, uel disciplinae cohercione,
adducat ad colendum.


[PALEA.

C. LIV. De eodem.

Item Augustinus ad Donatum Presbiterum, epistola CCIV.
Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum. ]
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod uindicta est inferenda
non amore ipsius uindictae, sed zelo iusticiae; non ut
odium exerceatur, sed ut prauitas corrigatur. Sed cum
uindicta aliquando inferatur dampnis rerum, aliquando flagellis,
aliquando etiam morte: queritur, an sit peccatum iudici uel ministro
reos morti tradere?

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem nulli liceat aliquem occidere, illo
precepto probatur, quo Dominus in lege homicidium prohibuit,
dicens: "Non occides." Item in euangelio: "Omnis, qui
gladium acceperit, gladio peribit."

C. I. Mali non sunt interficiendi, sed flagellis emendandi.

Item Augustinus ad Marcellinum Comitem, de Donatistis
captis. [epist. CLIX.]
Circumcelliones illos, et clericos partis Donati, quos de
Yponensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae


causa deduxerat, a tua nobilitate conperi auditos,
et plurimos eorum de homicidio, quod in Restitutum catholicum
presbiterum conmiserunt, et de cede Innocentii alterius
catholici presbiteri, atque de oculo eius effosso et digito
preciso fuisse confessos. Unde michi sollicitudo maxima
incussa est, ne forte sublimitas tua censeat eos tanta legum
seueritate plectendos, ut qualia fecerunt talia patiantur.
Ideoque his litteris obtestor fidem tuam, quam habes in
Christo, per ipsius Domini nostri misericordiam, ut hoc
non facias, nec omnino fieri permittas. Quamuis enim
ob illorum interitum dissimulare possemus, quia
non accusantibus nostris, sed illorum notariis, ad quos
tuendae publicae pacis uigilantia pertinebat, presentati
uideantur examini; nolumus tamen passiones seruorum
Dei, quasi in alienae partis suppliciis uindicari; non
quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus
auferri, sed hoc magis sufficere uolumus, ut uiui et nulla
parte corporis truncati uel ab inquietudine insana ad sanitatis
otium legum cohercione dirigantur, uel a malignis
operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et
ista dampnatio; sed quis non intelligat magis beneficium
quam supplicium nuncupandum, ubi nec seuiendi relaxatur
audacia, nec penitendi salutaris medicina subtrahitur?
Inple, Christiane iudex, pii patris offitium, sic succensere
iniquitati memineris, ut non in peccatorum
atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum
uulneribus curandi adhibeas uoluntatem. Noli perdere paternam
diligentiam, quam in ipsa inquisitione seruasti,
quando tantorum scelerum confessionem non extendendo
eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus
flammis, sed uirgarum uerberibus eruisti, qui modus cohercionis
et a magistris artium liberalium, et ab ipsis
parentibus adhibetur, ut sepe etiam in iudiciis ab
episcopis solet haberi. Noli ergo atrocius uindicare quod
lenius inquirendi quam puniendi maior necessitas est.
Ad hoc enim et mitissimi homines facinus admissum
diligenter atque instanter examinare debent, ut quibus
parcant inueniant.

C. II. Preter supplicium mortis rei sunt puniendi.

Idem Marcellino. [epist. CLVIII.]
Pena illorum, quamuis de tantis sceleribus confessorum,
rogo te ut preter supplicium mortis sit, et propter
conscientiam nostram, et propter catholicam mansuetudinem
conmendandam. Ipse enim fructus ad nos peruenit confessionis
illorum, quia inuenit ecclesia catholica, ubi
erga atrocissimos inimicos seruet atque exhibeat lenitatem.
In tanta quippe crudelitate quecumque preter


sanguinem uindicta processerit, magna lenitas apparebit.
Quod etsi modo quibusdam nostris illa atrocitate conmotis
uidetur indignum, et quasi dissolutionis et negligentiae
simile, transactis tamen motibus animorum (qui recentioribus
factis solent turbulentius excitari) egregie luculenta
bonitas apparebit.

C. III. Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum.

Idem Donato. [epist. CXXVII.]
Unum solum est, quod in tua iusticia pertimescimus,
ne forte (quoniam quicquid mali contra Christianam societatem
ab hominibus inpiis ingratisque conmittitur, profecto
grauius est et atrocius, quam si in alios conmittatur)
tu quoque pro inmanitate facinorum, ac non pocius pro
lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum.
Quod te per Iesum Christum ne facias obsecramus. Et
paulo post: §. 1. Ex occasione terribilium iudicum et
legum, ne eterni iudicii penas luant, corrigi eos cupimus,
non necari; nec disciplinam circa eos negligi uolumus, nec
suppliciis, quibus sunt digni, coherceri. Sic ergo eorum
peccata conpesce, ut sint quos peniteat peccauisse. Et paulo
post: §. 2. Proinde si occidendos in his uiros putatis, deterrebitis
nos, ne per nostram operam iudicium tale quid
perueniat. Quo conperto in nostram perniciem licentiori
audacia grassabuntur, necessitate nobis inpacta, ut
etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos uestris
iudiciis inferamus.

C. IV. Quies ecclesiae principum seueritate iuuatur.

Idem. [Macedonio, epist. LIV.]
Prodest seueritas uestra, cuius ministerio quies adiuuatur
et nostra. Prodest intercessio nostra, cuius ministerio
seueritas temperatur et uestra. Non uobis displiceat,
quod rogamini a bonis, quia nec nobis, quod timemini a
malis. §. 1. Nam hominum iniquitatem etiam apostolus
Paulus non tantum iudicio futuro, uerum etiam de presentibus
uestris secularibus potestatibus terruit, asserens
et ipsas ad dispensationem diuinae prouidentiae pertinere.
"Omnis," inquit, "anima potestatibus sublimioribus subdita
sit, etc." Hec uerba Apostoli utilitatem uestrae seueritatis
ostendunt. Proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus
debere qui timent, ita dilectionem iussi sunt timentibus
debere qui terrent. Nichil nocendi cupiditate fiat, sed omnia
consulendi karitate, et nichil fiat inmaniter, nichil inhumaniter.
Ita formidetur ulcio cognitoris, ut nec intercessoris
religio contempnatur, quia et plectendo, et ignoscendo hoc
solum bene agitur, ut uita hominum corrigatur. Quod si
tanta est peruersitas et inpietas, ut corrigendae rei nec


disciplinae, nec ueniae remedia suffragentur ab
omni tamen intentione atque conscientia, quam Deus
cernit, siue seueritate siue lenitate, non nisi offitium dilectionis
inpletur.

[PALEA. C. V.

Hoc tamen intelligendum est de illis, quos presentia
supplicia in melius conmutant, non de illis, qui obstinati
sunt in malo, qui, si semper uiuerent, semper peccarent,
quorum pena hic incipit, et in eternum durabit. ]

C. VI. In presentiarum nonnulli puniuntur, ne in eternum flagellentur.

Item Ieronimus in Naum. [Prophetam, ad c. 1.]
Quid ergo, ait, contra Dominum cogitatis? Ipse, qui
creauit mundum, et eius consummationem faciet. Quid
si uobis uidetur crudelis et rigidus et cruentus, quod in
diluuio genus deleuit humanum, super Sodomam et
Gomorram ignem et sulphurem pluit, Egyptios submersit
fluctibus, Israelitarum cadauera prostrauit in eremo, scitote,
eum ideo ad presens reddidisse supplicia, ne in eternum
puniret. Certe aut uera sunt que Prophetae loquuntur, aut
falsa. Si uera sunt que de seueritate eius uidentur dicere,
ipsi dixerunt: "Non iudicabit Dominus bis in id ipsum
in tribulatione;" sin autem falsa sunt, et falsum est quod
dicitur: "Non consurget duplex tribulatio:" falsa est ergo
et crudelitas, que in lege scripta est. Quod si uerum
est, et negare non poterunt, dicente Propheta: "Non
iudicabit Deus bis in id ipsum in tribulatione:" ergo
qui puniti sunt postea non punientur. Si autem postea
punientur, scriptura mentitur, quod nefas est dicere. Receperunt
ergo et qui in diluuio perierant, et Sodomitae,
et Egyptii, et Israelitae in solitudine mala sua in uita sua.
§. 1. Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio
decolletur, quid de eo postea fiat? Aut enim punietur,
et falsum est hoc, quod dicitur: "Non iudicabit Deus
bis in id ipsum in tribulatione," aut non punietur, et optandum
est adulteris, ut in presentiarum breui et cita pena
cruciatus frustrentur eternos. Ad quod respondebimus,
Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire
mensuras, et non preueniri sententia iudicis, nec illi
in peccatorem exercendae dehinc penae auferri potestatem,
et magnum peccatum magnis diuturnisque cruciatibus lui.
Si quis autem punitus sit ut ille in lege, qui Israelitis
maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales
postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio
conpensata sit.

C. VII. Qui rei sunt sanguinis ab ecclesia debent defendi.

Item Gregorius.
Reos sanguinis defendat ecclesia, ne effusione sanguinis
particeps fiat.
II. Pars. Gratian. Hinc apparet, quod mali flagellis
sunt cohercendi, non membrorum truncatione uel temporali morte
plectendi. §. 1. Sed obicitur illud, quod ait Dominus ad
Moysen: "Maleficos non patieris uiuere;" item: "Qui
coierit cum iumento morte moriatur." Adulterii etiam uel
blasphemiae crimine notatus inmisericorditer lapidari iubetur.
Item Moyses, qui legem acceperat, cultores ydoli morte puniuit.
Samuel etiam Agag regem pinguissimum in frusta conscidit.
Finees quoque Iudeum cum Madianita coeuntem gladio transfixit,
quod ei reputatum est ad iusticiam. Similiter nonnulli
in ueteri testamento inueniuntur malos trucidasse, nec transgressores
legis, sed defensores appellantur. §. 2. Prohibetur
ergo illo precepto quisque sua auctoritate in necem alicuius
armari, non legis inperio reos morti tradere. Qui enim, publica
potestate functus, ipsius legis inperio malos perimit, nec illius
precepti transgressor, nec a celesti patria alienus habetur.
Unde Augustinus ad Publicolam: [epist. CLIV.]

C. VIII. Ex offitio non est peccatum hominem occidere.

De occidendis hominibus, ne ab eis quisque occidatur,
non michi placet consilium, nisi forte sit miles, aut
publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed
pro aliis, uel pro ciuitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima
potestate, si eius congruit personae. Qui uero repelluntur
aliquo terrore, ne mala faciant, etiam ipsis fortasse
aliquid prestatur. Hinc autem dictum est: "Non
resistamus malo," ne nos uindicta delectet, que alieno
malo animum pascit, non ut correctionem hominum
negligamus. Unde nec reus est mortis alienae, qui
cum suae possessioni murorum ambitum circumduxerit,
aliquis ex ipsorum usu percussus interiit.
Neque enim reus est Christianus, si bos eius aliquem
feriendo, uel equus calcem iaciendo aliquem occidat,
aut ideo non debent Christianorum boues habere
cornua, aut equus ungulas, aut dentes canes. Aut
uero, quoniam apostolus Paulus satis egit, ut in tribuni
noticiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis
preparatas, et ob hoc deductores accepit armatos, si
in illos scelerati homines incidissent, Paulus in effusione
sanguinis eorum suum crimen agnosceret? Absit,
ut ea, que propter bonum ac licitum facimus aut habemus,
siquid per hec preter nostram uoluntatem cuiquam
mali acciderit, nobis inputetur. Alioquin nec ferramenta
domestica et agrestia sunt habenda, ne quis ex


eis uel se uel alterum interimat, nec arbores plantandae,
ne quis se inde suspendat, nec fenestra
facienda, ne per hanc se quisquam precipitet. Et
quid plura conmemorem, cum ea conmemorando finire
non possem? Quid est in usu hominum bono ac
licito, unde non possit inrogari pernicies?
III. Pars. Gratian. Se ipsum autem perimere nulla
legis auctoritate alicui permittitur.
Unde Augustinus libro I. de ciuitate Dei: [c. 17.]

C. IX. Qui Deo auctore bella gesserunt, preceptum non occidendi nequaquam transgressi sunt.

Si non licet priuata potestate alicui hominem occidere
innocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla
concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est,
et tanto fit nocentior, cum se occiderit, quanto innocentior
in ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si
Iudae merito factum detestamur, eumque ueritas iudicat,
cum se laqueo suspendit, sceleratae illius traditionis
auxisse pocius, quam expiasse conmissum, quoniam, de Dei
misericordia desperando exiciabiliter penitens, nullum
sibi salubris penitenciae locum reliquit: quanto magis a sua
cede se abstinere debet qui tali supplicio quid in se
puniat non habet? Iudas enim, cum se occidit, sceleratum
hominem occidit, et tamen non solum Christi, uerum etiam
suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia, licet propter
scelus, alio tamen suo scelere occisus est. §. 1. Cur
autem homo, qui nichil mali fecit, sibi malefaciat, et se
ipsum interficiendo hominem interficiat innocentem, ne
alium patiatur nocentem, atque in se perpetret peccatum
proprium, ne in eo perpetretur alienum? Item: [c. 20.] §. 2.
In sanctis canonicisque libris nobis nusquam diuinitus
preceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius inmortalitatis
adipiscendae, uel ipsius cauendi curandiue
causa nobismetipsis necem inferamus. Nam et
prohibitos nos esse intelligendum est, ubi lex ait: "Non
occides," presertim, quia non addidit, proximum tuum,
sicut falsum testimonium cum uetaret: "Falsum," inquit,
"testimonium non dices aduersus proximum tuum." Nec
ideo tamen, si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium
dixerit, ab hoc se putauerit crimine alienum, quoniam
regulam diligendi proximum a semetipso accepit,
quandoquidem scriptum est: "Diliges proximum tuum
sicut te ipsum." Porro si falsi testimonii non minus reus
est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus proximum
hoc faceret, cum in eo precepto, quo falsum testimonium
prohibetur, aduersus proximum prohibeatur,
possitque non recte intelligentibus uideri non esse prohibitum,
ut aduersus se ipsum quisque falsus testis assistat:


quanto magis intelligendum est, non licere homini se
ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: "Non occides,"
nichil deinde addito, nec ipse utique, cui precipitur,
intelligatur exceptus? Item: §. 3. "Non
occides," nec te, nec alterum. Neque enim qui se occidit
aliud quam hominem occidit. §. 4. Quasdam uero exceptiones
eadem ipsa diuina fecit auctoritas, sed his
exceptis, quos Deus occidi iubet, siue data lege, ad
personam pro tempore expressa iussione, siue ipse qui
occidit, ministerium debet iubenti, sicut gladius amminiculum
utenti. Et ideo nequaquam contra hoc preceptum
fecerunt, quod dictum est: "Non occides," qui Deo
auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae
potestatis secundum ius legis, hoc est iustissimae rationis
inperium, sceleratos morte punierunt. Et Abraham non
solum non est culpatus crudelitatis crimine, uerum etiam
laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium nequaquam
scelerate, sed obedienter occidere. Et merito queritur,
utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte filiam,
que patri occurrit, occidit, cum id uouisset se inmolaturum,
quod ei uictori redeunti de prelio primitus
occurrisset. Nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum
cum hostibus ruina domus obpressit, nisi quia Spiritus
latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. His
igitur exceptis, quos uel lex iusta generaliter, uel ipse
fons iustitiae Deus specialiter iubet occidi, quisquis hominem
uel se ipsum uel quemlibet occiderit, homicidii crimine
innectitur. Item: [c. 26.] §. 5. Hoc dicimus, hoc asserimus,
hoc modis omnibus approbamus, neminem spontaneam
mortem sibi inferre debere, uelut fugiendo molestias temporales,
ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena
peccata, ne hoc ipso incipiat habere grauissimum proprium;
neminem propter sua preterita peccata, que
magis in hac uita opus est, ut possint penitendo
sanari; neminem uelut desiderio melioris uitae, que post
mortem speratur, quia reum suae mortis melior post
mortem uita non suscipit.

C. X. Nemini licet sibi manus inicere.

Idem contra Petilianum. [lib. II. c. 49.]
Tu dixisti, laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit.
Hoc ad nos non pertinet omnino. Neque enim
ueneramur nomine martirum eos, qui sibi collum ligauerunt.

C. XI. De eodem.

Item Ieronimus in Iona Propheta. [ad cap. I., non
longe a fine.]
Non est nostrum mortem arripere, sed illatam ab aliis


libenter excipere. Unde et in persecutionibus non
licet propria perire manu (absque eo, ubi castitas periclitatur),
sed percutienti colla submittere.

C. XII. Nulla fiat pro illis oratio, qui se ipsos interficiunt.

Item ex Concilio Bracarensi. [I., c. 34.]
Placuit, ut hii qui sibi ipsis uoluntarie aut per ferrum,
aut per uenenum, aut per precipitium aut per
suspendium, uel quolibet modo inferunt mortem,
nulla pro illis in oblatione conmemoratio fiat, neque
cum psalmis ad sepulturam eorum cadauera deducantur.
Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurpant. Similiter et
de his placuit fieri, qui pro suis sceleribus moriuntur.
Gratian. Inpenitentes subaudiatur. Idem in eodem
libro I:

C. XIII. Non est reus homicidii miles, qui potestati obediens hominem occidit.

IV. Pars. Miles, cum obediens potestati, sub qua
legitime constitutus est, hominem occidit, nulla ciuitatis
suae lege reus est homicidii; immo, nisi fecerit, reus inperii
deserti atque contempti est. Quod si sua sponte atque
auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset.
Itaque unde punitur, si fecerit iniussus, inde
punietur, si non fecerit iussus.

C. XIV. Homicida est qui sponte occidit quos iudex iubet occidi.

Item in questionibus Exodi. [quest. XXXIX. ad c. 11.]
Cum minister iudicis occidit eum, quem iudex iussit
occidi, profecto, si id sponte facit, homicida est, etiamsi
eum occidat, quem scit a iudice debuisse occidi.

C. XV. Sicut iure laudatur obedientia, ita reprehenditur qui sibi non concessa usurpat.

Idem. [lib. XXII. contra Faustum, c. 73.]
Lex eterna ita medio quodam posuit loco aliqua, ut
in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis
iure laudetur obedientia. Abraham, si spontaneus
motus fuisset in occidendo filio, execrabilis haberetur: at
iubenti Deo obsecundans famulatus est.

C. XVI. Bono animo offitia uindictae possunt inpleri.

Idem in questionibus super Matheum. [lib. I. qu. 10.]
Offitia uindictae possunt inplere boni bono
animo, quomodo iudex, quomodo lex.

C. XVII. Non est iniquus, sed humanus, qui crimen persequitur, ut hominem liberet.

Idem ad Macedonium. [epist. LIV.]
Non est iniquitatis, sed pocius humanitatis societate


deuinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit
hominis liberator.

C. XVIII. Quare sint instituta regia potestas et legalia tormenta.

Idem. [in eadem epistola]
Non frustra sunt instituta potestas regis, ius
cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis,
seueritas etiam boni patris; habeant ista omnia
modos suos, causas, rationes, utilitates. Hec cum timentur,
et mali cohercentur, et boni quieti inter malos uiuunt.

C. XIX. Nonnumquam pocius peccat qui causam mortis prebet, quam ille, qui occidit.

Item.
Cum homo ab homine occiditur, multum distat, utrum
fiat nocendi cupiditate, uel iniuste aliquid auferendi (sicut
fit ab inimico, sicut a latrone), an ulciscendi uel obediendi
ordine (sicut a iudice, sicut a carnifice), uel euadendi
uel subueniendi necessitate, sicut interimitur latro a uiatore,
hostis a milite. §. 1. Et aliquando qui causa mortis
fuit pocius in culpa est, quam ille, qui occidit; uelut si
quispiam decipiat fideiussorem suum, atque ille pro isto
supplicium legitimum luat. Nec tamen omnis, qui causa
alienae mortis est, reus est. Velut si stuprum quisquam
petat, seseque, si non inpetrauerit, interimat?
Quid si filius timens patris pia uerbera precipitio pereat?
Quid si alius homine liberato, uel ne alius liberetur, sibi
ipsi mortem inferat? Num propter istas alienarum
mortium causas aut sceleri consentiendum est, aut uindicta
peccati, que non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam
paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda
sunt? Hec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem,
non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimamus
uoluntatem.

C. XX. Quod sacerdotes efficere docendo non ualent; disciplinae terrore potestas extorqueat.

Item Ysidorus. [lib. III. Sent. de summo bono, c. 53.]
Principes seculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis
adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam
ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam
potestates necessariae non essent, nisi ut quod non preualent
sacerdotes efficere per doctrinae sermonem
potestas hoc inperet per disciplinae terrorem. Sepe per
regnum terrenum celeste regnum proficit, ut qui intra ecclesiam
positi contra fidem et disciplinam agunt rigore
principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam ecclesiae
utilitas exercere non preualet, ceruicibus superborum
potestas principalis inponat, et, ut uenerationem


mereatur, uirtutem potestatis inpertiatur.
Cognoscant principes seculi Deo se debere esse rationem
reddituros propter ecclesiam, quam Christo tuendam
suscipiunt. Nam siue augeatur pax et disciplina ecclesiae
per fideles principes, siue soluatur, ille ab eis rationem
exigit, qui eorum potestati suam ecclesiam credidit.

C. XXI. Et regia, et sacerdotalis defendant auctoritas que ad diuinam confessionem pertinent.

Item Leo Papa. [epist. XXIX. ad Pulcheriam
Augustam.]
Res omnes aliter tutae esse non possunt, nisi
que ad diuinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis
defendat auctoritas.

C. XXII. Sacerdotalis ammonitio quos corrigere non ualet secularis potentia corrigat.

Item ex Concilio Turonensi III. [c. 41.]
Incestuosi, patricidae, homicidae multi apud nos
reperiuntur; sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt ammonitionibus
aurem accommodare, uolentes in pristinis perdurare
criminibus, quos oportet per secularis potentiae
disciplinam a tam praua consuetudine coherceri, qui per
salutifera sacerdotum monita noluerunt reuerti.

C. XXIII. Malos conprimere, et bonos subleuare regum offitium est.

Item Ieronimus super Hieremiam. [ad c. 22.]
Regum est proprium, facere iudicium atque
iusticiam, et liberare de manu calumpniantium ui obpressos,
et peregrino pupilloque et uiduae, qui facilius
obprimuntur a potentibus, prebere auxilium. Et, ut curam
eis preceptorum Dei maiorem iniceret, intulit: "Nolite
contristare," ut non solum eripiatis, sed ne patiamini
quidem ut uestra conniuentia eueniat eos ab aliis contristari,
"et sanguinem innocentem non effundatis in loco
isto." Homicidas enim, et sacrilegos etc. Et post
pauca: "Si," inquit, "hec feceritis, o reges Iuda, tenebitis
pristinam potestatem."
V. Pars. Gratian. Ipsis autem principibus et potestatibus
fidem et reuerentiam seruari oportet, quam qui non exhibuerit
apud Deum premia inuenire non poterit.
Unde idem Ieronimus: [in epist. ad Titum, c. 2. ad
uers. Serui dominis]

C. XXIV. Eterna mercede fraudatur qui fidem et reuerentiam potestatibus seruare contempnit.

Si apud dominos carnales in minimis fideles fuerint,
incipient eis apud Dominum maiora conmitti. Ornat
autem doctrinam Domini qui ea, que condicioni suae apta
sunt, facit, ut e diuerso confundit eam qui non est
subiectus in omnibus, cui condicio sua displicet, qui contradictor


atque fraudator in nullo bonam fidem ostendit.
Quomodo enim potest fidelis esse in substantia Dei qui
carnali domino fidem exhibere non potuit?

C. XXV. Militaris disciplina regi omnia seruat.

Item Ambrosius in libro I. de Patriarchis. [id est de
Abraham cap. 3.]
Dicat aliquis, cum ipse uicerit, quomodo dicit
Abraham ad regem Sodomorum: "Nichil sumam abs te,"
cum preda fuerit utique in potestate uictoris? Docet militarem
disciplinam, ut regi seruentur omnia. Sane his, qui
secum fuissent in adiumentum fortasse sociati, partem
emolumenti tribuendam asserit tamquam mercedem laboris.
Ideoque, quoniam sibi mercedem ab homine non quesiuit, a
Deo accepit, sicut legimus scriptum, quia post hec uerba
factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu, dicens:
"Noli timere Abraham; ego protegam te, et merces tua
magna erit ualde."
VI. Pars. Gratian. Preterea, sicut principibus et potestatibus
fidem et reuerentiam exhibere cogimur, ita secularium
dignitatum amministratoribus defendendarum ecclesiarum necessitas
incumbit. Quod si facere contempserint, a communione sunt
repellendi.
Unde Iohannes VIII.:

C. XXVI. Querimonias ecclesiarum qui in dignitatibus agunt attentius debent audire.

Amministratores plane secularium dignitatum, qui ad
ecclesiarum tuicionem, pupillorum ac uiduarum protectionem,
rapaciumque refrenationem constituti esse proculdubio
debent, quotiens ab episcopis et ecclesiasticis uiris conuenti
fuerint, eorum querimonias attentius audiant, et secundum
quod necessitas expetierit absque negligentia examinent et
diligenti studio corrigant. Quod si Dei timorem pre oculis
non habentes negligere post secundam et tertiam ammonitionem
inuenti fuerint, omni communione usque ad condignam
se nouerint satisfactionem priuatos.

C. XXVII. Contrariae fortitudines non solum homines sunt sed ultrices irae Dei.

Item Ieronimus super Iohel. [ad c. 2.]
VII. Pars. Non solum homines ministri sunt et ultores
Dei irae his, qui malum operantur (unde non sine
causa gladium portant), sed et contrariae fortitudines,
que appellantur furor et ira Dei.

C. XXVIII. Qui crudeles iugulat non est talis, qualis patientibus uidetur.

Idem super Ysaiam. [ad c. 13.]
Non est crudelis qui crudeles iugulat: sed crudelis
patientibus esse uidetur. Nam latro suspensus patibulo
crudelem iudicem putat.

C. XXIX. Minister Domini est qui malos percutit in eo, quod mali sunt.

Idem super Ezechielem libro III. [ad c. 9.]
Qui malos percutit in eo, quod mali sunt, et habet
uasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est
Domini.

C. XXX. Non scelus admittit iudex, qui hominem uincit.

Idem super epistola ad Galathas libro II. [ad c. 3.]
Iudex non est auctor sceleris, homines uinciendo.

C. XXXI. Non sanguinem fundit qui homicidas et sacrilegos punit.

Idem super Hieremiam. [lib. IV., ad c. 22.]
Homicidas, et sacrilegos, et uenenarios punire non
est effusio sanguinis, sed legum ministerium.

C. XXXII. Principes seculi pessimis parcere non debent.

Item Ciprianus. [libro de exhortatione martyrii, c. 5.]
Si audieris in una ex ciuitatibus, quas Dominus
Deus tuus dabit tibi inhabitare illic, dicentes: Eamus, et
seruiamus Diis alienis, quos non nostis, interficiens
necabis omnes, qui sunt in ciuitate, cede gladii, et
incendes ciuitatem igni, et erit sine habitaculo in eternum:
non reedificabitur etiam nunc, ut auertatur Dominus ab
indignatione irae suae. Et dabit misericordiam tibi, et
miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris uocem
Domini Dei tui, et obseruaueris precepta eius. Cuius precepti
et uigoris memor Matathias interfecit eum, qui ad
aram sacrificaturus accesserat. Quod si ante aduentum
Christi circa Deum colendum et ydola spernenda hec precepta
sunt seruata, quanto magis post aduentum Christi
seruanda sunt, quando ille ueniens non uerbis nos hortatus
sit, sed et factis?

C. XXXIII. Tribulationum flagellis aliquando perfidia castigatur.

Item Augustinus contra Petilianum. [lib. II. c. 83.]
Ad fidem nullus est cogendus ut dicitis, sed per
seueritatem, immo et per misericordiam Dei tribulationum
flagellis solet perfidia castigari. Numquid, quia mores
optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi
non legis integritate puniuntur? Sed tamen male uiuendi
ultrix disciplina prepostera est, nisi cura precedens
bene uiuendi doctrinam pretendat. Sic igitur que
aduersus uos leges constitutae sunt, non eis benefacere
cogimini, sed malefacere prohibemini. Nam benefacere
nemo potest, nisi elegerit, nisi amauerit, quod est in libera
uoluntate. §. 1. Cum aliquid aduersus uos leges
constituunt, admoneri uos credite, ut cogitetis, quare ista


patiamini. Si propter iusticiam, reuera illi persecutores
uestri sunt, uos autem beati, qui persecutionem passi
propter iusticiam possidebitis regnum celorum. Si autem
propter iniquitatem scismatis uestri, illi quidem correctores
uestri sunt; uos autem, sicut ceteri diuersorum
scelerum rei, qui penas legibus pendunt, profecto infelices
et in hoc, et in futuro seculo.

C. XXXIV. Iniuria sacramentorum Christi a regibus est uindicanda.

Idem. [in eodem lib., c. 92.]
Si propterea persecutor non fuit Nabuchodonosor,
quia scelus in sanctum Danielem conmissum uindicauit
iustissime: quomodo uindicandum est a regibus, quod Christi
sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in
periculum missa sunt, sic uindicari meruerunt?

C. XXXV. Diligentissimi rectores sunt, qui malos, ut a malo fugiant, persequuntur.

Idem. [in libro de unitate ecclesiae, c. 17.]
Si uos contra ecclesiam Christi altaria erexisse,
et a Christiana unitate, que toto orbe diffunditur, sacrilego
scismate separatos esse, et corpori Christi (quod est
ecclesia toto orbe diffusa), rebaptizando, et blasphemando,
et quantum potestis obpugnando aduersarios
sancta et canonica scriptura conuincit, non inpii atque
sacrilegi: illi autem, qui uos pro tanto scelere tam leuiter
dampnorum ammonitionibus, uel locorum, uel
honorum, uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque
decernunt, ut cogitantes, quare ista patiamini,
sacrilegium uestrum cognitum fugiatis, et ab eterna dampnatione
liberemini, diligentissimi rectores, et piissimi
consultores deputantur.

C. XXXVI. Non amatur seruus uel filius, cum non corripitur.

Idem super epistolam Iohannis.[tractatu VII.]
Non putes, te tunc amare seruum tuum, quando eum
non cedis, aut tunc amare filium tuum, quando non
das disciplinam, aut tunc amare uicinum tuum, quando
non corrigis eum. Non est ista karitas, sed languor.
Ferueat karitas ad emendandum, ad corrigendum. Si
sunt boni mores, delectent: si sunt mali, emendentur.

C. XXXVII. Innocentis offitium est nulli nocere, et peccantem punire.

Idem super libro [XIX.] de ciuitate Dei. [c. 16.]
Non est innocentiae parcendo sinere, ut in malum
grauius incidatur. Pertinet ergo ad innocentis offitium non


solum nemini malum inferre, uerum etiam a peccato cohibere,
uel punire peccatum, ut aut ipse, qui prius odio
habetur, corrigatur experimento, aut alii terreantur
exemplo.

C. XXXVIII. Non est misericors qui uiciis nutriendis parcit.

Idem ad Letarium.
Qui uiciis nutriendis parcit et fauet, ne contristet
peccantium uoluntatem, tam non est misericors, quam qui
non uult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non
timet, ne uulneratum doleat uel extinctum.

C. XXXIX. Enormia flagicia per seculi iudices corripiantur.

Item Aimo super epistolam ad Romanos. [c. 13.]
Sunt quedam enormia flagicia, que pocius per mundi
iudices, quam per antistites et rectores ecclesiarum uindicantur,
sicut est cum quis interficit Pontificem apostolicum,
episcopum, presbiterum, siue diaconum. Huiusmodi
reos reges et principes mundi dampnant. Ergo non
sine causa gladium portat qui talia scelera diiudicat. Sunt
enim maxime constituti propter homicidas, raptores,
ut et illos dampnent, et alios suo timore conpescant.

C. XL. Furta et cetera crimina a rege sunt cohibenda.

Item Ciprianus in nono genere abusionis.
Rex debet furta cohibere, adulteria punire, inpios de
terra perdere, patricidas et periuros non sinere uiuere,
filios suos non sinere inpie agere.

C. XLI. Non peccat qui ex offitio nocentem interficit.

Item Augustinus de libero arbitrio, libro I. [c. 4.]
Si homicidium est hominem occidere, potest occidere
aliquando sine peccato. Nam et miles hostem, et iudex
uel minister eius nocentem, et cui forte inuito atque inprudenti
telum manu fugit, non michi uidentur peccare,
cum hominem occidunt. Sed nec etiam homicidae
isti appellari solent. Idem in questionibus Leuitici: [quest. 68.
ad cap. 19.] §. 1. Cum homo iuste occiditur, lex eum
occidit, non tu.

C. XLII. Non qui ad bonum, sed qui ad malum cogit persequitur.

Item Pelagius Papa.
Non uos hominum uaniloquia retardent dicentium,


quia persecutionem ecclesia faciat, dum uel ea, que conmittuntur,
reprimit, uel animarum salutem requirit. Errant
huiusmodi rumoris fabulatores. Non persequitur, nisi
qui ad malum cogit. Qui uero malum uel factum iam punit,
uel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit. Nam
si, ut illi putant, nemo nec reprehendendus a malo,
nec retrahendus ad bonum est, humanas ac diuinas
leges necesse est euacuari, que et malis penam, et bonis
premia iusticia suadente constituunt. Malum autem
scisma esse, et per exteras etiam potestates huiusmodi
obprimi homines debere, et canonicae scripturae auctoritas,
et paternarum nos regularum ueritas docet. Quisquis
ergo ab apostolicis diuisus est sedibus, in scismate
eum dubium non est esse, et contra uniuersalem ecclesiam
altare conatur erigere. §. 1. Sed quid de talibus insertus
Calcedonensi sinodo canon statuat, gloria uestra consideret,
ubi post alia sic dicit: "Qui a communione semet
ipsum suspendit, et collectam fecit, et altare
constituit, et noluit uocanti episcopo consentire, et
noluit eidem acquiescere, neque obedire et prius
et secundo uocanti, hunc omnino dampnari, nec umquam
uel orationem mereri, nec recipere eum posse
honorem. Si enim permanserit turbas faciens et seditiones
ecclesiae, per extraneam potestatem tamquam seditiosum
conprimi." §. 2. Et B. Augustinus de talibus dicit:
"Multa etiam cum inuitis benigna quadam asperitate plectendis
agenda sunt, quorum pocius utilitati consulendum
est quam uoluntati. Nam in corripiendo filio, quamuis
aspere, numquam paternus amor amittitur; fit tamen quod
nollet ut doleat qui etiam inuitus uidetur dolore sanandus."
Ecce uidetis, quemadmodum tanti testimonio patris
non persequatur talia cohercendo, sed diligat emendando
tales semper ecclesia. Facite ergo etiam uos quod
scientes intentionem Christianitatis uestrae frequenter hortamur,
et date operam, ut talia ultra fieri non liceat, sed
etiam (quod uobis facillimum esse non dubito) hii, qui
presumpserunt talia, ad piissimum principem sub digna
custodia dirigantur. §. 3. Recolere enim debet celsitudo
uestra, quid per uos Deus fecerit tempore illo, quo et,
Istrias et Venetias tyranno Totila possidente, Francis
etiam cuncta uastantibus, non ante tamen Mediolanensem
episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum principem
exinde retulissetis, et quid fieri debuisset eius iterum scriptis
recognouissetis, et inter ubique feruentes hostes, Rauennam
tamen et is, qui ordinabatur, et is, qui ordinaturus erat,
prouidentia culminis uestri deducti sunt.

C. XLIII. Scismaticos et hereticos seculi potestates coherceant.

Idem Narsae, Patricio. [et Duci in Italia]
De Liguribus, atque Veneticis, et Istriis episcopis quid
dicam? quos ydonea est excellentia uestra et ratione
et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemptum apostolicarum
sedium de sua rusticitate gloriari, cum, si quid
eos de iudicio uniuersalis sinodi, quod Constantinopoli
per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte
mouebat, ad sedem apostolicam (quomodo semper factum
est) electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem
possint, dirigere debuerunt, et non clausis oculis
corpus Christi Domini nostri, hoc est sanctam ecclesiam,
lacerare. Nolite ergo dubitare huiuscemodi homines
principali uel iudiciali auctoritate conprimere, quia regulae
Patrum hoc specialiter constituerunt, ut, si qua ecclesiastici
offitii persona cui subiectus est restiterit, uel seorsum
collegerit, aut aliud altare erexerit, seu scisma fecerit, iste
excommunicetur atque dampnetur. Quod si forte et hoc
contempserit, et permanserit diuisiones et scismata faciendo,
per potestates publicas obprimatur. Ecce,
domine, quia animus uester forte timidus est, ne persequi
uidearis, de Patrum uobis auctoritate hec breuiter
dirigenda curaui, cum mille alia exempla et constitutiones
sint, quibus euidenter agnoscitur, ut facientes scissuras
in sancta ecclesia non solum exiliis, sed etiam proscriptione
rerum et dura custodia per publicas potestates debeant
coherceri.

C. XLIV. Ab ecclesiae unitate diuisi a secularibus potestatibus coherceantur.

Idem.
Quali nos de gloriae uestrae studiis iudicio gratulemur,
non solum uestram, sed multorum ac pene omnium credimus
habere noticiam, et idcirco nunc de his, que uobis presentibus
ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam uestram
duximus conquerendum. Tercius siquidem atque Maximilianus,
nomina tantum episcoporum habentes, et ecclesiasticam
ibi unitatem perturbare dicuntur, et omnes ecclesiasticas
res suis usibus applicare, in tantum, ut contra unum
eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum
iter necessitate conpellente quidam infatigabiliter uenientes
preces offerrent. Ob quam causam Petrum presbiterum
sedis nostrae, sed et Proiectum notarium ad eadem loca
duximus destinandos, ut ea, que canonicis statutis a predictis
pseudoepiscopis conpererint conmissa, uel digna
ibi debeant ulcione conpescere, uel eosdem ad nos usque
perducere. Et ideo salutantes paterno affectu gloriam
uestram petimus, ut prefatis, qui a nostra sede directi
sunt, in omnibus prebeatis auxilium, nec putetis alicuius
esse peccati, si huiusmodi homines conprimuntur. Hoc
enim et diuinae et humanae leges statuerunt, ut ab
ecclesiae unitate diuisi, et eius pacem iniquissime perturbantes,
a secularibus etiam potestatibus conprimantur.
Nec quicquam maius est, unde Deo sacrificium possitis


offerre, quam si id ordinetis, ut hii, qui in suam et in
aliorum perniciem debachantur, conpetenti debeant uigore
conpesci.

C. XLV. Iniquitas prauorum, quamuis bonis proficiat, tamen punienda est.

Item Pelagius Papa. [Iohanni Patricio]
Relegentes litteras excellentiae uestrae, de iniuria quidem,
quam uobis iniquorum hominum presumptio ingessit,
ualde doluimus. Sed quia scimus, occulto Dei iudicio
animam uestram, etsi per aliorum iniquitatem ac superbiam,
a contaminatione scismatis custoditam, egimus omnipotenti
Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus
bona operari consueuit. Nec enim sine illius prouidentia
factum esse credendum est, ut insensati et peruersissimi
homines ad hoc usque prosilirent, ut, suam diuisionem
catholicam esse credentes ecclesiam, a pollutione sua uos
prohiberent. Sic enim per misericordiam Dei etiam factum
est nescientibus illis, ut a scismaticorum communione
eruti, catholicae, quam diligitis, seruari uos contigisset
ecclesiae. Quamuis igitur uestra per illorum scelus facta sit
utilitas, nolite tamen inpunitam presumptionem iniquorum
hominum grassari permittere. Si enim hoc, quod in uestram
gloriam presumpserunt non fuerit uindicta conpressum,
quod in minoribus ualeant puniri, ultra non debet
ambigi. Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem,
et, ne eis amplius talia conmittendi spes crescat, uestris
cohercionibus reprimatur. Ad hoc siquidem Dei
nutu etiam contra uos talia presumpserunt, ut talia uobis
corrigentibus ab eorum scelere alios possetis, Deo
propitiante, munire. Quales sunt autem qui ecclesiam
fugiunt, Eufrasii uos scelera (que Deus occulta amplius
esse noluit) euidenter informant, qui in homicidio quidem
nec hominis necessitudinem, nec karitatem fratris nec sacerdotii
reuerentiam cogitauit. Incestuoso autem in adulterio
etiam ipsi uindictae abstulit modum, quia, si
adulterium punias, non remanet in quo uindicetur incestus.
Si incestuoso ingeras penam, inultum crimen adulterii remanebit.
Ecce, de quo collegio sunt qui, quantum ad superbiam
suam, iniuriam uobis inferre moliti sunt, et, quantum
ad prouidentiam Dei, inpollutos uos ecclesiae seruauerunt.
Auferte tales ab ista prouincia, utimini oblata uobis a Deo
obprimendi perfidos occasione. Quod tunc plenius fieri
poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem
dirigantur, et maxime ecclesiae Aquilegensis inuasor, qui et
in scismate, et in eo maledictus, nec honorem episcopi
poterit retinere, nec meritum.

C. XLVI. In certamine, quod contra infideles geritur, quisquis moritur, celeste regnum meretur.

Item Nycolaus exercitui Francorum.
Omnium uestrum nosse uolumus karitatem, quoniam
quisquis (quod non optantes dicimus) in hoc belli certamine
fideliter mortuus fuerit, regna illi celestia minime negabuntur.

C. XLVII. Non sunt homicidae qui aduersus excommunicatos zelo matris ecclesiae armantur.

Item Urbanus II Godifredo, Lucano Episcopo.
Excommunicatorum interfectoribus (prout in ordine
Romanae ecclesiae didicisti) secundum intentionem
modum congruae satisfactionis iniunge. Non enim eos
homicidas arbitramur, quos, aduersus excommunicatos
zelo catholicae matris ardentes, aliquos eorum trucidasse
contingit. Ne tamen eiusdem ecclesiae matris
disciplina deseratur, tenore, quem diximus, penitenciam
eis indicito congruentem, qua diuinae simplicitatis
oculos aduersus se conplacare ualeant, si forte quid
duplicitatis pro humana fragilitate in eodem flagicio incurrerint.

C. XLVIII. Pax ecclesiae mesticiam consolatur perditorum.

Item Augustinus [epistola L.] ad Bonifatium.
Quis enim nostrum uelit aliquem inimicorum
non solum perire, uerum etiam aliquid perdere? Sed si aliter
non meruit habere pacem domus Dauid, nisi Absalon, filius
eius, in bello, quod gerebat contra patrem, fuisset exstinctus,
quamuis magna cura mandauerit suis, ut eum,
quantum possent, uiuum saluumque seruarent, et esset
cui paternus affectus penitenti ignosceret quid ei restitit,
nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita suam
mesticiam consolari?
Gratian. Si ergo uiri sancti et publicae potestates bella
gerentes non fuerunt transgressores illius mandati: "Non occides,"
quamuis quosque flagitiosos digna morte perimerent; si
miles suae potestati obediens non est reus homicidii, si eius inperio
quemlibet flagitiosum interfecerit; si homicidas, et uenenarios
punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium; si pax
ecclesiae mesticiam consolatur perditorum; si illi, qui zelo catholicae
matris accensi excommunicatos interficiunt, homicidae non
iudicantur: patet, quod malos non solum flagellari, sed etiam
interfici licet. §. 1. Sed queritur, si contingat aliquos malos
puniri ab his, qui non habent legitimam potestatem, an sint rei
effusi sanguinis hii, per quos puniuntur?
De his ita scribit Ambrosius: [lib. II. de Cain et Abel,
cap. 4.]

C. XLIX. Aliquando puniuntur peccata per populos diuino iussu excitatos.

Remittuntur peccata per Dei uerbum, cuius Leuites interpres
et quidam executor est. Remittuntur per
offitium sacerdotis sacrumque ministerium. Puniuntur
quoque peccata per homines, sicut per iudices, qui
potestate ad tempus utuntur. §. 1. Puniuntur peccata
etiam per populos, sicut legimus, quia sepe ab alienigenis,
Dei iussu excitatis propter diuinae maiestatis offensam,
subactus est populus Iudeorum.
Gratian. Hinc notandum est, quod aliquando punit Deus
peccata per nescientes, aliquando per scientes. Per nescientes
peccata punit, sicut per Sennacherib, et per Nabuchodonosor,
et per Antiochum, et per principes Romanorum, et per
nonnullos reges gentilium populum Israeliticum delinquentem
afflixit aliquando, aliquando captiuauit. §. 1. Unde ipse


Dominus ait per Prophetam: "Virga furoris mei Assur: ipse
autem non cognouit." Assur erat uirga furoris Domini, quia per
eum innumeras gentes diuina iusticia flagellare disposuit. Ipse
uero non cognouit, quia in superbiam elatus uictoriam, quam
assecutus fuerat, non diuinae potenciae, sed suis uiribus attribuit.
Unde contra eius superbiam Dominus loquitur, dicens:
"Numquid serra gloriabitur contra eum, qui secat in ea? aut
numquid exaltabitur securis contra eum, qui cedit in ea?" Quibus
similitudinibus satis perspicue ostenditur, quod sicut serra et
securis nec secare, nec cedere ligna possunt, nisi ab alio regantur,
ac ideo contra regentem se superbire non debent: sic illi, per
quos Deus punit, absque nutu diuinae dispositionis nichil agere
ualent, ac ideo contra se regentem superbire non licet eis. §. 2.
Tales in eo, quod puniunt, Deo seruire dicuntur; in eo autem,
quod ignorantes se esse ministros irae Dei inpia uanitate superbiunt,
mercedem seruitutis suae a Deo non nisi temporalem
inueniunt, penam uero superbiae suae non effugiunt. Unde, cum
diceret ad Prophetam de Nabuchodonosor Dominus: "Quid
dabo ei pro labore, quo seruiuit michi apud Tirum?" statim subiunxit:
"Da," hoc est datam sibi pronuncia, "Egyptum et
Ethiopiam." Cum autem in corde suo superbiens postea diceret:
"Nonne hec est Babylon, quam ego condidi in robore regni
mei? etc." statim inmutauit Deus rationabilem mentem eius, et
induit eum bestialitate ferina, ut ab hominibus fugiens cum bestiis
uiueret. §. 3. Per Antiochum quoque, cum ydolatriam
Iudaicae plebis Dominus puniret, et pacem, quam ex lege Dei
abiecta, et ex sacris nationum assumptis querebant, illis
in perniciem uerteret, quia Dei dispositionem ignorans suae
facultati deuastationem illius plebis attribuit, inprecatur in eum
Propheta, dicens: "Effunde iram tuam in gentes, que te non
nouerunt, et in regna, que nomen tuum non inuocauerunt, ne
forte dicant in gentibus: ubi est Deus eorum?" §. 4. Similiter,
cum per Romanos peccatum mortis Christi Deus punire decreuisset,
urbis excidium et Iudaicae plebis miseram captiuitatem
suis uiribus asscribere ceperunt, unde contra eos Propheta inprecatur,
dicens: "Leua manus tuas in superbias eorum, qui te
oderunt," et qui multa maligne operati monumenta suae uictoriae
posuerunt in medio atrio tuo. §. 5. Per scientes peccata puniuntur,
sicut per filios Israel uoluit peccata punire Amorrheorum,
et Chananeorum et aliarum gentium, quarum terram
Israelitis possidendam dedit, quibus etiam precepit, ut nemini
eorum parcerent, sed omnes morti traderent. Quod propter
peccata eorum illis contigisse ex uerbis Domini apparet, qui,
cum diceret ad Abraham: "Semini tuo dabo terram hanc,"
ueluti quereret, quare non modo das eam michi? audiuit: "Nondum
enim sunt peccata Amorrheorum consummata." Que tunc
intelliguntur fuisse consummata, cum populus ille, de Egyptiaca
seruitute liberatus, terram eorum, sicut Abrahae promissum
fuerat, in hereditatem accepit. §. 6. Cum ergo sic diuino iussu
ad puniendum peccata populi excitantur, sicut populus ille Iudaicus
est excitatus ad occupandam terram promissionis, et ad delendas
gentes peccatrices, sine culpa noxius sanguis effunditur,
et que ab eis male possidentur in ius et dominium rite transeunt
bonorum. §. 7. Cum uero occulto instinctu aliqui mouentur ad
persequendum malos, sicut Sennacherib, et ceteri, qui populum
delinquentem persecuti sunt, licet occulto instinctu operante
illorum meritis incitentur ad persequendum, tamen, quia praua
intentione non peccata delinquentium punire, sed illorum bona
rapere uel suae dicioni subicere querunt, non sunt inmunes a


crimine. De quibus etiam notandum est, quod aliquando excitantur
ad puniendum peccata bonorum, ut tandem per bonos
correctos ipsi quoque puniantur, sicut in libro Iudicum legitur
de Iabin, rege Chananeorum, et de Madianitis, quod propter
ydolatriam populi suscitauit eos Deus, ut Israelem
affligerent, et terram eorum occuparent. Cum autem populus
Dei sub manibus eorum diutius afflictus peccatum suum recognosceret,
et per penitenciam Deum sibi placaret, ex Dei precepto
et Barach, comitatus Delboram prophetissam, uxorem
Lapidoth, Iabin, regem Chananeorum, et Sysaram ducem
exercitus sui, contriuit, et Gedeon et Zebee et Salmana, reges
Madianitarum, et Oreb et Zeb, duces eorum, morti tradidit.
§. 8. Apparet ergo, quod aliquando per legitimam potestatem
gerentes, aliquando per populos diuino iussu excitatos, mali pro
peccatis suis non solum flagellantur, sed etiam rite perduntur.
Nec est contrarium illud Augustini, quod ad Marcellinum pro
circumcellionibus supplicans rogabat, ut uerberibus eos coherceret,
non morte perderet. Quamuis enim supplicando spatium
uitae eis reseruari poposcit, non tamen legum seueritatem,
qua tales morte plectuntur, non obseruandam docuit.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
Quod autem queritur, an mali sint cogendi ad bonum? facile
apparet. Antiquus namque populus metu penarum ad legis
obseruationem cogebatur. In euangelio quoque Dominus ait
discipulis suis: "Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam
autem occidere non possunt, sed pocius eum timete," id est
ei in timore seruite, "qui potest animam et corpus perdere in
gehennam." Paulus quoque, cum ecclesiam Dei persequeretur,
in itinere cecatus ad Deum conuerti coactus est. Unde se abortiuo
similem testatus est, dicens: "Nouissime autem omnium
tamquam abortiuo uisus est et michi."
Hinc Augustinus scribit [epist. L.] ad Bonifatium:

C. I. Ecclesia malos debet cogere ad bonum, sicut Christus Paulum coegit.

Scismatici dicunt: cui Christus uim intulit, quem coegit?
Ecce habent apostolum Paulum. Agnoscant in eo prius
cogentem Christum, postea docentem: prius ferientem,
postea consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui
pena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus omnibus
illis laborauit, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio, et
quem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfecta
karitas foras mittit timorem. Cur ergo non cogeret
ecclesia perditos filios, ut redirent, si perditi filii coegerunt
alios, ut perirent? Quamuis et illos, quos non coegerunt,
sed tantummodo seduxerunt, si per terribiles et
salubres leges in eius gremio reuocentur, blandius pia
mater amplectitur, et de illis multo amplius, quam de his,
quos numquam perdiderat, gratulatur. §. 1. An non pertinet
ad diligentiam pastoralem etiam illas oues, que non


uiolenter ereptae, sed blande leniterque seductae a grege
aberrauerant, et ab alienis possideri ceperant, inuentas
ad ouile dominicum, si resistere uoluerint, flagellorum terroribus
uel etiam doloribus reuocare? Item: §. 2. A Christo
coactum Paulum ostendimus. Imitatur itaque ecclesia in
istis cogendis Dominum suum, que prius, ut neminem
cogeret, expectauit, ut de fide regum atque gentium predicatio
prophetica conpleretur. §. 3. Etiam hinc non
absurde intelligitur apostolica illa sentencia, ubi B. Paulus
dixit: "Parati ulcisci omnem inobedientiam, cum conpleta
fuerit prior uestra obedientia." §. 4. Unde et ipse
Dominus ad magnam cenam suam prius conuiuas adduci
iubet, postea cogi. Nam, cum ei serui respondissent:
"Domine, factum est quod iussisti, et adhuc locus est,
exite," inquit, "in uias et sepes, et quoscumque inueneritis
cogite intrare." In illis ergo, qui primo leniter adducti
sunt, conpleta est prior obediencia; in istis autem, qui
coguntur, inobedientia cohercetur. Item: §. 5. Si per
potestatem, quam per religionem ac fidem regum, tempore
quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, qui
inueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et scismatibus,
coguntur intrare, non quia coguntur, reprehendant,
sed quo coguntur, attendant.

C. II. Variis modis errantes corripiuntur a Domino.

Idem ad Donatistas. [epist. CLXVI.]
"Quod errauerat," inquit Dominus, "non reuocastis,
et quod perierat non requisistis." Hoc uobis per nos ipse
Deus facit, ipse obsecrando, ipse minando, siue corripiendo,
siue dampnis, siue laboribus, siue per ammonitiones
suas occultas uel uisitationes, siue per potestatum temporalium
leges.

C. III. Non est considerandum, quod quisque cogitur, sed quo cogitur.

Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.
Vides, ut oppinor, non esse considerandum, quod quisque
cogitur, sed quale sit illud, quo cogitur, utrum bonum,
an malum: non quod quisque bonus possit esse inuitus,
sed timendo quod non uult pati uel relinquit inpedientem
animositatem, uel ignoratam conpellitur cognoscere ueritatem,
ut timens uel respuat falsum, de quo contendebat,
uel querat uerum quod nesciebat, et uolens iam teneat quod
nolebat. Item: §. 1. Mea primitus sentencia erat, neminem
ad unitatem Christi cogendum esse, uerbo
esse agendum, disputatione pugnandum, ratione uincendum,
ne fictos catholicos haberem quos apertos hereticos
noueram. Sed hec oppinio mea non contradicentium uerbis
tantum, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam
primo opponebatur michi ciuitas mea, que, cum tota esset
in partes Donati, ad unitatem catholicam legum inperialium
timore conuersa est, quam nunc uidemus ita huius
uestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea numquam
fuisse credatur. Ita aliae multae, que michi nominatim


conmemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem, etiam
in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: "Da
sapienti occasionem, et sapientior erit."

C. IV. Onere pensionis rusticus ad Dominum conuerti cogatur.

Item Gregorius Maximiano Episcopo.
Iam uero, si rusticus tantae perfidiae et obstinationis
fuerit inuentus, ut ad Dominum minime uenire consentiat,
tanto pensionis onere grauandus est, ut ipsa exactionis suae
pena conpellatur ad rectitudinem festinare.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod mali sunt cogendi
ad bonum. §. 1. Sed obicitur, quod nemo est cogendus ad id,
ad quod inutiliter cogitur. Ad bonum autem quisque cogitur
inutiliter, cum Deus aspernetur coacta seruicia. Unde Apostolus,
cum ad elemosinas Chorinthios hortaretur, ait: "Unusquisque
det, prout destinauit in corde suo, non ex tristicia, aut ex
necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus." Unde datur
intelligi, quod qui inuitus dat propter presentem pudorem, et rem
et meritum perdit. Item, cum redderet causam, quare abstineret
a sumptibus, ait: "Si ex necessitate euangelizauero, non
erit michi gloria." §. 2. Item: "Si inuitus euangelizauero, dispensatio
michi credita est. Si autem uolens hoc ago, mercedem
habeo apud Deum." Item, cum Galathis scriberet, legalia non
esse tenenda, ait: "Si Spiritu ducimini, non estis sub lege." Ex
quo apparet eum, qui sub lege est, id est qui timore penae, non
amore iusticiae seruit, non duci Spiritu sancto. Si autem Spiritu
non ducitur, Deo placere minime ualet. §. 3. Item: "Non
accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater."
Ex quibus uerbis datur intelligi, quod, etsi in ueteri testamento
timore penae homines cogebantur ad bonum, tamen in nouo
testamento sola libertate et dilectione iusticiae sunt inuitandi ad
fidem. Unde illi dicuntur serui et filii ancillae, pertinentes ad
Ismahel: isti dicuntur liberi et filii liberae, pertinentes ad Ysaac.
§. 4. Item Iohannes in epistola sua: "Timor non est in karitate,
sed perfecta karitas foras mittit timorem." Qui autem cogitur,
illo timore ducitur, qui non est in karitate; qui manus conprimit,
non animum mutat, quo pena timetur, non bonum diligitur. Porro
sine dilectione boni nullus Deo placere, uel in numero bonorum
connumerari poterit. Unde, cum Propheta diceret: "Animalia
tua habitabunt in ea," hereditate, ostendens, quomodo ad ipsam
habitationem perueniant, subdit: "In dulcedine tua, quam tu
preparasti pauperi," dulcedinem uocans suauitatem boni
operis, qua bonum fit non timore penae, sed delectatione iusticiae.
Cum ergo sine hac dulcedine animalia in hereditate non habitent,
patet, quod nemo, nisi inutiliter, ad bonum cogitur solo timore.
Quicumque etenim ad bonum cogitur, solo timore, non amore
ducitur: non sunt ergo mali cogendi ad bonum. §. 5. His ita
respondetur: Si bonum, ad quod mali coguntur, semper inuiti
tollerarent, et numquam uoluntarii seruirent, inutiliter ad illud


cogerentur. Sed quia humanae naturae est et ea, que in dissuetudinem
ducuntur, abhorrere, et consueta magis diligere,
flagellis tribulationum cohibendi sunt mali a malo, et prouocandi
ad bonum, ut, dum timore penae malum in dissuetudinem ducitur,
abhorreatur, bonum uero ex consuetudine dulcescat. Unde Augustinus
in Psalmo 127.: "Cum per timorem gehennae continet se
homo a peccato, fit consuetudo iusticiae, et incipit quod durum
erat amari, et incipit excludi timor a karitate, et succedit timor
castus, de quo hic dicitur, quo timemus, ne tardet, ne discedat,
ne eo careamus. Ille utilis, sed non permanet in eternum
ut iste."

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
Nunc autem queritur, an heretici suis et ecclesiae rebus
sint expoliandi? et qui possident hereticis ablata an dicantur
possidere aliena?
De his ita scribit Augustinus ad Vincentium:
[epist. XLVIII.]

C. I. Res terrenae non nisi diuino uel humano iure tenentur.

Quicumque uos ex occasione huius legis inperialis, non
corrigendi dilectione, sed odio inimicandi persequitur, displicet
nobis. Et quamuis res queque terrena non recte a
quoquam possideri possit, nisi uel iure diuino, quo cuncta
iustorum sunt, uel iure humano, quod in potestate est regum
terrae, (ideoque falso res appellatis uestras, quas nec iuste
possidetis, et secundum leges terrenorum regum amittere
iussi estis, frustraque dicitis, nos eis congregandis laboramus,
cum scriptum legatis: "Labores inpiorum iusti
edunt)," sed tamen, quisquis ex occasione legis huius,
quam reges terrae Christo seruientes ad emendandam inpietatem
uestram promulgauerunt, res proprias uestras
cupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res
pauperum, uel basilicas congregationum, quas sub nomine
ecclesiae tenebatis (que omnino non debentur nisi ei ecclesiae,
que uera est Christi ecclesia) non per iusticiam, sed
per auariciam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo
flagicio uel facinore deiectum a uobis ita suscipit, sicut
suscipiuntur qui (excepto errore, quo a nobis separamini)
sine crimine apud uos uixerunt, displicet nobis. Sed nec
facile ista monstratis, nonnullos tolleramus, quos corrigere
uel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus
aream Domini, neque propter pisces malos
rumpimus retia Domini, neque propter hedos in fine
segregandos deserimus gregem Domini, neque propter
uasa facta in contumeliam migramus de domo Domini.

C. II. Catholici non ideo aliena possident, quia ab hereticis ablata tenent.

Idem contra Petilianum. [lib. II. c. 43.]
Si de rebus uel locis ecclesiasticis, que, non tenetis,
querimini, possunt et Iudei se iustos dicere, et iniquitatem
nobis obicere, quia locum, in quo inpii regnauerunt,
modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea, que
tenebant heretici, secundum parem Domini uoluntatem catholici
tenent? Ad omnes iniquos et inpios illa uox
Domini ualet: "Auferetur a uobis regnum Dei, et dabitur
genti facienti iusticiam." An frustra scriptum est: Labores
inpiorum pii edent? Quapropter magis mirari
debetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid
amisistis. Item: [c. 59.] §. 1. Si qua iam concisi possidere
cepistis, quia uobis ablata nobis Dominus dedit,
non ideo concupiscimus aliena, quia illius inperio, cuius sunt
omnia, facta sunt nostra, et iuste sunt nostra. Vos enim
utebamini ad precisionem, nos ad unitatem. Alioquin et
primo populo Dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam,
qui diuina potestate ab eorum facie, qui ea
terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudei, a quibus
ablatum est regnum secundum uerba Domini, et datum
est genti facienti iusticiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam,
quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores
Christi regnabant.

C. III. Res ecclesiasticae ab hereticis iniuste possidentur.

Idem. [epist. L. ad Bonifacium]
Quod autem nobis obiciunt, quod res eorum concupiscamus
et auferamus, utinam catholici fiant, et non solum
que dicunt sua, sed etiam nostra nobiscum in pace et
karitate possideant. Usque adeo autem calumpniandi cupiditate
cecantur, ut non adtendant, quam sint inter se contraria
que loquuntur. Ipsi certe dicunt, et inuidiosissime
sibi conqueri uidentur, quod eos in nostra communione
uiolento legum inperio coartamus. Hoc itaque nullo
modo faceremus, si res eorum possidere uellemus. Quis
auarus querit conpossessorem? Quis dominandi cupiditate
inflammatus, uel fastu dominationis elatus, desiderat habere
consortem? Ipsos certe attendant quondam suos,
modo etiam nostros socios et fraterna nobis dilectione
coniunctos, quemadmodum sua teneant non solum, que
habebant, sed etiam nostra, que non habebant, que
tamen, si pauperum conpares sumus, et nostra sunt, et
illorum. Si autem priuatim que nobis sufficiant possidemus,
non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem
quodammodo gerimus, non proprietatem nobis
usurpatione dampnabili uendicamus. Quicquid igitur
nomine ecclesiarum partis Donati possidebant, Christiani
inperatores legibus religiosis cum ipsis ecclesiis ad
catholicam transferre iusserunt. Cum ergo nobiscum
sunt plebes ecclesiarum earundem, nobiscum pauperes,


qui de eisdem possessiunculis alebantur, ipsi pocius foris
positi desinant concupiscere aliena, sed intrent unitatis
societatem, ut pariter gubernemus non illa tantum, que
dicunt sua, uerum etiam que dicunt et nostra. Scriptum
est enim: "Omnia uestra, uos autem Christi, Christus
autem Dei."

C. IV. Qui a corpore Christi preciditur spiritum iusticiae tenere non potest.

Idem in epistola ad Vincentium.
Quemadmodum membrum, si precidatur ab hominis
uiui corpore, non potest tenere spiritum uitae, sic homo, qui
preciditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest
tenere spiritum iusticiae, etiamsi figuram membri teneat,
quam sumpsit in corpore. In huius uero conpagem corporis
ueniant, et labores suos non dominandi cupiditate,
sed bene utendi pietate possideant. Nos autem uoluntatem
nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus
quolibet inimico iudicante purgamus, quando eos ipsos,
quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris
in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus.
§. 1. Sed hoc est, inquiunt, quod nos mouet: si iniusti sumus,
quare nos queritis? Quibus respondemus: querimus
uos iniustos, ne permaneatis iniusti; querimus perditos, ut
de inuentis gaudere possimus, dicentes: "Mortuus erat
frater, et reuixit; perierat, et inuentus est." Quare ergo
me, inquit, non baptizas, ut abluas me a peccatis? Respondeo,
quia non facio iniuriam caracteri inperatoris, cum
errorem corrigo desertoris. Quare, inquit, apud te uel
penitenciam non ago? Immo, nisi egeris, saluus esse non
poteris. Quomodo enim gaudebis te esse correctum, nisi
doleas te fuisse peruersum? Quid ergo, inquiunt, apud
uos, cum ad uos transimus, accipimus? Respondeo, non
quidem accipitis baptismum, qui uobis extra compagem
corporis Christi inesse potuit, prodesse non potuit: sed
accipitis unitatem Spiritus in uinculo pacis (sine qua nemo
poterit uidere Deum) et karitatem, que, sicut scriptum est,
operit multitudinem peccatorum. §. 2. Si autem
consideremus quod scriptum est in libro Sapientiae:
"Ideo iusti tulerunt spolia inpiorum;" item, quod legitur in
Prouerbiis: "Thesaurizantur autem iustis diuitiae inpiorum,"
tunc uidebimus, non esse querendum, qui habeant
res hereticorum, sed qui sint in societate iustorum. Item
post aliqua: §. 3. Si corpus Christi tollit spolia inpiorum,
et corpori Christi thesaurizant diuitiae inpiorum, non
debent inpii foras remanere, ut calumpnientur, sed intrare
ut pocius iustificentur. Item post aliqua: §. 4. In
Christi ergo conpagem corporis ueniant, et labores suos
non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant.
Nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est,
ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgauimus,
quando eos ipsos, quorum labores dicuntur,


ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur,
quantum ualemus, inquirimus.
Gratianus. His igitur auctoritatibus liquido monstratur,
quod ea, que ab hereticis male possidentur, a catholicis iuste
auferuntur, nec ideo aliena possidere dicuntur.

QUESTIO VIII.

GRATIANUS.
I. Pars. De episcopis uero uel quibuslibet clericis, quod
nec sua auctoritate, nec auctoritate Romani Pontificis arma
arripere ualeant, facile probatur. Cum enim Petrus, qui primus
apostolorum a Domino fuerat electus, materialem exerceret gladium,
ut magistrum a Iudeorum iniuria defensaret, audiuit:
"Conuerte gladium tuum in uaginam, omnis enim, qui acceperit
gladium, gladio peribit," ac si aperte ei diceretur: hactenus tibi
tuisque predecessoribus inimicos Dei corporali gladio licuit persequi;
deinceps in exemplum patienciae gladium tuum, id est tibi
hactenus concessum, in uaginam conuerte, et spiritualem tantum
gladium, qui est uerbum Dei, in mactatione ueteris uitae
exerce. Omnis enim preter illum, uel auctoritatem eius, qui
legitima potestate utitur, qui, ut Apostolos ait, non sine causa
gladium portat, cui etiam omnis anima subdita esse debet, omnis,
inquam, qui preter huius auctoritatem gladium acceperit
gladio peribit. §. 1. Item Ambrosius: "Arma episcopi lacrimae
sunt et orationes." Item illud Apostoli: "Non uosmetipsos
defendentes, karissimi," quamuis omnibus generaliter dicatur
specialiter tamen prelatis dictum intelligitur.
[PALEA.
Unde Iohannes Papa VIII. Angebergae Inperatrici,
excusans Iohannem episcopum remoueri de milicia, dicit:

C. I. De eodem.

Nimium certe ueretur, et iure formidat contra professionem
sui ordinis secularem miliciam exercere; terram
defendere, de preliis tractare, de armis, terrenae potestatis
est. ]


[PALEA.

C. II. De eodem.

Item Innocentius Papa.
Cum a Iudeis, inquit, Dominus caperetur, et Petrus
cuiusdam inobedientis aurem abscinderet, ferire prohibuit,
et forma omnium sacerdotum (quorum prior erat) etiam pro
se ipso capi arma carnalia prohibuit. ]


[PALEA.

C. III. De eodem.

Item Ambrosius.
Non pila querunt ferrea, non arma Christi milites.
Coactus repugnare non noui: sed dolor, fletus, orationes,
lacrimae fuerunt mihi arma aduersus milites. Talia enim
munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum
resistere; fugere autem, et relinquere ecclesiam non soleo.
Seruum Christi non custodia corporalis, sed Domini prouidentia
sepire consueuit. ]
Gratian. Hinc etiam de his, qui in bello aut in rixa
moriuntur, in Concilio Triburiensi sic statutum est:

C. IV. Pro clerico, qui in bello aut in rixa moritur oratio uel oblatio non offeratur.

Quicumque clericus aut in bello, aut in rixa, aut gentilium
ludis mortuus fuerit, neque in oblatione, neque in
oratione pro eo postuletur, sed in manus incidat iudicis;
sepultura tamen non priuetur.

C. V. Gradu amisso in monasterio trudantur clerici uoluntarie arma sumentes.

Item ex Concilio Tolletano [IV. c. 44.] de clericis arma
ferentibus.
Clerici, qui in quacumque factione arma uolentes
sumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterio
perhenniter tradantur.

C. VI. Proprii gradus amissione mulctentur militaria arma clerici ferentes.

Item ex Concilio Meldensi. [c. 37.]
Quicumque ex clero uidentur esse, arma militaria non
sumant, nec armati incedant; sed professionis suae uocabulum
religiosis moribus et religioso habitu prebeant. Quod
si contempserint, tamquam sacrorum canonum contemptores
et ecclesiasticae auctoritatis profanatores proprii gradus
amissione mulctentur, quia non possunt simul Deo et seculo
militare.
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Sacerdotes propria
manu arma arripere non debent; sed alios ad arripiendum,
ad oppressorum defensionem, atque ad inimicorum Dei oppugnationem
eis licet hortari.
Unde Leo IV. scribit Ludouico Augusto:

C. VII. Pro Sarracenis Papa iubet populum congregari, et eis ad litus maris occurrere.

Igitur cum sepe aduersa a Sarracenorum partibus perueniant
nuntia, quidam in Romanorum portum Sarracenos


clam furtiueque uenturos esse dicebant. Pro quo nostrum
precipimus congregari populum, maritimumque
ad litus descendere decreuimus, et egressi sumus Romam.

C. VIII. Ultor sui gregis Papa debet esse ac precipuus adiutor.

Item.
Scire uos oportet, quod numquam ab aliquibus nostros
homines sinimus opprimi; sed, si necessitas ulla incurrerit,
presentialiter uindicamus, quia nostri gregis in
omnibus ultores esse debemus et precipui adiutores.

C. IX. Celeste regnum a Deo consequitur qui pro Christianorum defensione moritur.

Idem exercitui Francorum.
Omni timore ac terrore deposito, contra inimicos fidei
sanctae et aduersarios omnium religionum uiriliter agere
studete. Nouit enim omnipotens, si quilibet uestrorum
morietur, quod pro ueritate fidei, et saluatione patriae,
ac defensione Christianorum mortuus est, ideo ab
eo celeste premium consequetur.

C. X. Contra Longobardos precibus Adriani Papae Karolus bellum suscepit.

Item Alcuinus.
Hortatu et precibus Adriani Romanae urbis episcopi
exoratus Karolus rex bellum contra Longobardos suscepit,
quod prius quidem et a patre eius Papa supplicante,
cum magna difficultate susceptum est.

C. XI. Iudeos non debemus persequi, sed Sarracenos.

Item Alexander Papa [II.] omnibus Episcopis Hispaniae.
Dispar nimirum est Iudeorum et Sarracenorum causa.
In illos enim, qui Christianos persecuntur, et ex urbibus
et propriis sedibus pellunt, iuste pugnatur; hii ubique
seruire parati sunt.

C. XII. Qui crimina, que potest emendare, non corrigit, ipse conmittit.

Item Iohannes VIII. Demago Duci glorioso.
Preterea deuotionis tuae studium exhortamur, ut contra
marinos latrunculos, qui sub pretextu tui nominis in Christicolas
debachantur, tanto uehementius accendaris, quanto
illorum prauitate famam tui nominis obfuscatam fuisse cognoscis;
quoniam, licet credi possit, quod te nolente illi
nauigantibus insidientur, tamen, quia a te conprimi posse
dicuntur, nisi eos conpescueris, innoxius non habeberis.


Scriptum quippe est: "Qui crimina, que potest emendare,
non corrigit, ipse conmittit."

C. XIII. Crimina pro Deo punire non est crudelitas sed pietas.

Item Ieronimus ad Riparium. [contra Vigilantium]
Legi syromasten Finees, auctoritatem Helyae,
et zelum Simonis Chananei, Petri seueritatem Ananiam
et Saphiram trucidantem, Pauli constantiam, qui
Helimam magum uiis Domini resistentem eterna seueritate
dampnauit. Non est crudelitas pro Deo crimina
punire, sed pietas. Unde et in lege dicitur: "Si frater
tuus, et amicus tuus, et uxor, que in sinu tuo dormit,
deprauare uoluerit ueritatem, sit manus tua super eos, et
effundes sanguinem ipsorum."

C. XIV. Quedam in ueteri testamento licebant, que modo prohibentur.

Item Iohannes Crisostomus super Mattheum
omelia XVII. [ad c. 5.]
Occidit Finees hominem, et reputatum est illi ad
iusticiam. Abraham uero, non solum homicida, uerum
etiam patricida (quod certe est grauius) effectus Deo magis
placuit. Petrus uero geminum fecit homicidium:
fuit tamen opus spirituale, quod factum est. Non
solum igitur respiciamus ad opera, sed ad tempus, et
ad causam, et ad uoluntatem, personarum quoque
differentiam, et quantacumque alia ipsis operibus
acciderunt, diligentissime requiramus. Non enim
possumus aliter ad ueritatem peruenire.

C. XV. Necessitate instante etiam a quadragesimalibus diebus bellum inire licet.

Item Nycolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 46.]
Si nulla urget necessitas, non solum quadragesimali
tempore, sed etiam omni tempore est a preliis
abstinendum. Si autem ineuitabilis urget inportunitas,
nec quadragesimali tempore pro defensione tam sua quam
patriae, seu legum paternarum, est bellorum proculdubio
preparationi parcendum, ne uidelicet Deum uideatur homo
temptare, si habet quod faciat, et suae ac illorum saluti
consulere non procurat, et sanctae religionis detrimenta non
precauet.

C. XVI. Petrus Ananiam et Saphiram increpando morti tradidit.

Item Gregorius in Dialogis. [lib. II. c. 30.]
Petrus, qui Tabitam mortuam orando suscitauit,


Ananiam et Saphiram mentientes morti increpando tradidit.
Neque enim orasse in eorum extinctione legitur, sed solummodo
culpam, quam perpetrauerant, increpasse. Constat
ergo, quia aliquando talia ex potestate exhibentur,
aliquando expostulatione, dum et istis increpando
uitam abstulit, et illi reddidit orando.

C. XVII. B. Gregorius quosdam hortatur, ut milites congregent, et contra hostes arma uiriliter parent.

Idem Veloci, Magistro. [lib. XII. ep. 21.]
Et pridem gloriae uestrae notificauimus quia
milites illuc erant parati uenire; sed quoniam inimicos
congregatos et huc discurrere epistola uestra significauerat,
hec eos hic causa retinuit. Nunc uero utile est
uisum, ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria
tua ammonere et hortari, ut parati sint ad laborem,
studeat, et occasione inuenta cum gloriosis filiis nostris
Marcio et Vitalio loquere, et quecumque uobis
Deo adiutore pro utilitate reipublicae persuaserint facite;
et si huc uel ad Rauennae partes nec dicendum
Arnulfum cognoueritis excurrere, uos a dorso eius ita,
sicut uiros fortes condecet, laborate, quatinus opinio
uestra ex laboris uestri qualitate amplius in republica
Deo auxiliante proficiat. Illud tamen pre omnibus ammonemus,
ut familiam Aloyn, et Adobin, Vigildi,
atque Grussingi, qui cum glorioso magistro militum
Mauricio esse noscuntur, sine aliqua mora uel excusatione
relaxes, quatinus uenientes illuc homines predicti uiri sine
aliquo inpedimento cum eis debeant ambulare.

[C. XVIII.]

Item Eiusdem Mauricio et Vitaliano. [lib. XII.
epist. 23.]
Suppliciter gloriae uestrae per filium nostrum Vitalianum,
cum quo et tractaueratis, et uerbo et scripto
mandauimus. Undecimo autem die mensis Iunii Arnulfus
hanc epistolam, quam uobis direximus, transmisit,
et ideo relegentes eam uidete, si in fide Suanenses, quam
reipublicae promiserunt, perstiterunt, obsidesque
dignos, de quibus possitis confidere, ab eis accipite, et
insuper denuo eos sacramentis astringite, reddentes


eis quod loco Pignoris sustulistis sermonibus uestris
eos sanantes. Si autem manifestissime cognoueritis, eos
cum Arnulfo de sua subiectione locutos fuisse, uel certe
obsides ei dedisse, sicut nos Arnulfi epistola, quam
uobis direximus, dubios reddidit, salubri consilio pertractantes,
ne in aliquo anima uestra uel nostra de
sacramentis grauetur, quicquid reipublicae utile iudicaueritis
peragite. Sed ita faciat gloria uestra, ut neque sit aliquid,
unde possimus ab aduersariis reprehendi, neque
utilitas reipublicae (quod Dominus auertat) negligatur.
Preterea, gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum
conperi, hostis multitudinem habet collectam, et Narina
dicitur residere; ut si huc cursum, Deo sibi
irato, mittere uoluerit, uel loca ipsius (quantum uos
Dominus adiuuerit) depredamini, aut certe sculcas,
quos mittes, sollicite requirant, ne dolens factum ad
uos discurrat.
Gratian. In registro etiam legitur, quod B. Gregorius
ciuibus Tusciae, ut contra Longobardus arma pararent, mandauit,
et militantibus stipendia decreuit. Hoc igitur exemplo et
premissis auctoritatibus claret, quod sacerdotes, etsi propria manu
arma arripere non debeant, tamen uel his, quibus huiusmodi offitia
conmissa sunt, persuadere, uel quibuslibet, ut ea arripiant, sua
auctoritate ualeant inperare.
III. Pars. §. 1. Sed obicitur illud Nycolai ad Imperatorem
Karolum:

C. XIX. Episcopi non debent militaribus occupari negociis.

Reprehensibile ualde esse constat quod subintulisti,
dicendo, maiorem partem omnium episcoporum die noctuque
cum aliis fidelibus tuis contra piratas maritimos inuigilare,
ob idque episcopi inpediantur uenire, cum
militum Christi sit Christo seruire, milites uero seculi
seruiant seculo, sicut scriptum est: "Nemo militans
Deo inplicat se negociis secularibus." Quod si seculi
milites miliciae student, quid ad episcopos et milites
Christi, nisi ut uacent orationibus?

C. XX. In morte cuiuslibet hominis episcopi se miscere formident.

Item Gregorius. [lib. VII. epist. I., ad Sabinianum]
Si in morte Longobardorum me miscere uoluissem,


hodie Longobardorum gens nec regem, nec ducem,
haberet. Sed quia Deum timeo in mortem cuiuslibet
hominis ne miscere formido.
Gratian. Ecce quod Nycolaus Papa prohibet episcopos
seculari milicia occupari, nec etiam contra maritimos piratas
permittit eos ad pugnam accedere. Quomodo ergo Leo Papa
aduersus Sarracenos urbem egreditur, et, ut procul eos a littore
arceat, populum undique conuocat, et suorum iniurias presentialiter
uindicat, atque cum Gregorio milites ad arma inuitat?
Sed notandum est, quosdam episcopos Leuitica tantum portione
esse contentos, qui, sicut in Dei sorte tantum numerantur, sic
ipsum Deum solummodo in hereditatem accipiunt, dicentes:
"Dominus pars hereditatis meae est." His nichil commune
est cum principibus seculi, quia temporalia penitus abiciunt, ne
eorum occasione legibus inperatorum obnoxii teneantur. Talibus
nulla occasio relinquitur occupationis secularis miliciae,
quia, cum de decimis et primiciis uiuunt tamquam summi
regis filii in omni regno a terrenis exactionibus liberi sunt ita, ut
dicere ualeant: "Venit princeps mundi huius, et in nobis non
habet quicquam." Porro alii sunt, qui non contenti decimis et
primiciis, predia, uillas, et castella, et ciuitates possident, ex quibus
Cesari debent tributa, nisi inperiali benignitate inmunitatem
promeruerint ab huiusmodi. Quibus a Domino dicitur:
"Reddite que sunt Cesaris Cesari; et que sunt Dei Deo." Quibus
idem Apostolus: "Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum;
cui uectigal, uectigal."
Unde Ambrosius: [ad Marcellinam sororem,
epist. XXXIII.]

C. XXI. Ecclesiae inperatoribus non sint obnoxiae.

Conuenior ipse a comitibus ut per me basilicae
fieret matura traditio, dicentibus, inperatorem iure suo
iussisse tradi debere utpote in cuius potestate essent
omnia. Respondi, si a me peteret quod meum est, id
est fundum meum, argentum meum, huiusmodi
meum, me non refragaturum, quanquam omnia, que
mea sunt, sint pauperum; uerum ea, que diuina sunt,
inperatoriae potestati non esse subiecta. Si patrimonium
petit, inuadite; si corpus, occurram. Vultis in uincula
rapere? uultis in mortem? uoluntatis est michi, non ego
me uallabo circumfusione populorum, nec altaria tenebo
uitam obsecrans; sed pro altaribus gratis inmolabor.
Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam ecclesiae
occupandam missos cognoscerem, ne, dum populus
basilicam uendicat, aliqua strages fieret, que in perniciem
totius ueniret ciuitatis; orabam, ne tantae urbis,
uel pocius totius Italiae busto superuiuerem. Et infra:
§. 1. Mandatur, trade basilicam, hoc est: "Dic aliquod
uerbum in Deum, et morere," nec solum dic aduersus Deum,
sed etiam fac aduersus Deum. Mandatur, trade altaria
Dei. Urgemur igitur regalibus preceptis; sed confirmamur
scripturae sermonibus, que respondit: "Tamquam una


ex insipientibus locuta es." Et infra: §. 2. Quid igitur
turbamini? uolens numquam uos deseram; coactus
repugnare non noui; dolere potero, flere potero, gemere
potero; aduersus arma, milites Gothos quoque, lacrimae
meae mea arma sunt. Talia enim munimenta sunt sacerdotis.
Aliter nec debeo, nec possum resistere. §. 3.
Utinam securus essem, quod ecclesia hereticis minime traderetur;
ad palatium inperatoris irem libenter, si hoc congrueret
sacerdotis offitio, ut in palatio magis certarem,
quam in ecclesia. Sed in consistorio solet non Christus reus
esse, sed iudex. Causam fidei in ecclesia agendam quis
abnuat? Si quis confidit, huc ueniat. Et infra: §. 4.
Allegatur, inperatori licere omnia, ipsius esse uniuersa.
Respondeo: Noli te grauare, inperator, ut putes, te in ea,
que diuina sunt, inperiale aliquod ius habere; noli te extollere,
sed, si uis diutius inperare, esto Deo subditus.
Scriptum est: "Que Dei Deo; que Cesaris Cesari." Ad
inperatores palatia pertinent, ad sacerdotes ecclesiae.
Publicorum menium tibi ius conmissum est, non sacrorum.
Iterum dicitur michi, mandasse inperatorem, debeo
et ego unam basilicam habere. Respondeo, non licet
tibi illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera
est enim, que non est legitimo coniugio Christi copulata.
Et infra: §. 5. Nabute, sanctum uirum, possessorem
uineae suae scimus interpellatum petitione regia, ut uineam
suam daret, ubi rex succisis uitibus olus uile sereret, eumque
respondisse: "Absit, ut ego Patrum meorum tradam
hereditatem." Regem contristatum esse, quod sibi esset
alienum ius relatione iusta negatum: sed muliebri concilio
deceptum morte in agrum uenisse. Sanctus enim Nabute
uites suas uel proprio cruore defendit. Si ille uineam
non tradidit suam, nos trademus ecclesiam Christi? Quid
igitur a me responsum est contumaciter? Dixi enim
conuentus, absit a me, ut tradam Christi hereditatem. Non
tradidit Nabute suam, ego tradam Christi hereditatem?
sed hoc addidi: absit, ut tradam Dyonisii hereditatem,
qui in exilio causa fidei defunctus est, hereditatem
Eustorgii confessoris, hereditatem Myrocletis,
atque omnium fidelium retro episcoporum. Respondi
ego quod sacerdotis est. Quod inperatoris est faciat
inperator. Prius est, ut animam michi quam fidem auferat.
Et infra: §. 6. Tributum Cesaris est, non negatur. Ecclesia
Dei est. Cesari utique non debetur, quia ius
Cesaris esse non potest Dei templum. Quod cum honorificentia
inperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim
honorificentius, quam ut inperator ecclesiae filius esse dicatur?
Quod enim dicitur, sine peccato dicitur, cum
gratia dicitur. Inperator enim intra ecclesiam
est. Bonus enim inperator querit auxilium ecclesiae,
non refutat. Et infra: §. 7. Si de me aliquid compelleretur
et posceretur, aut fundus, aut domus, aut
aurum, aut argentum, id quod mei iuris esset, libenter
offerrem: templo Dei nichil possum nec


decerpere, nec tradere illud custodiendum, non
tradendum acceperim. Deinde consulere etiam me inperatoris
saluti, quia nec michi expediret tradere, nec
illi accipere. Accipiat uocem liberi sacerdotis, si
uult sibi esse consultum, recedat a Christi iniuria. Hec
plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus eius,
quem inperatori debet sacerdos.

C. XXII. De suis exterioribus ecclesiae soluunt tributum.

Item Urbanus Papa.
Tributum in ore piscis piscante Petro inuentum est,
quia de exterioribus suis, que palam cunctis apparent, tributum
ecclesia reddit. Non autem totum piscem dare
iussus est, sed tantum staterem, qui in ore eius inuentus
est, quia non ecclesia dari inperatori, non pontificalis apex,
qui in ore capitis ecclesiae preminet, subici regibus potest.
Sed sane, ut diximus, quod in ore piscis inuenitur pro Petro
et Domino dari iubetur, quia de exterioribus ecclesiae, quod
constitutum antiquitus est, pro pace et quiete, qua nos tueri
et defensare debent, inperatoribus persoluendum est.
IV. Pars. Gratian. Quamuis etiam huiusmodi non
uideantur inperialibus exactionibus subiciendi. Nam, cum tempore
famis cunctorum Egyptiorum terram Pharao sibi emeret,
atque sub eadem fame suae seruituti cunctos subiceret, sacerdotibus
ita necessaria subministrauit, ut nec possessionibus, nec
libertate nudarentur, Domino ex tunc prenunciante, sacerdotes
in omni gente liberos esse oportere.
Unde Constantius et Constans hanc inmunitatem
dederunt ecclesiae, dicentes:

[C. XXIII.]

"In qualibet ciuitate, in quolibet oppido, uel uico, castello,
municipio, quicumque uoto Christianae religionis
meritum eximiae singularisque uirtutis omnibus intimauerit,
securitate perpetua potiatur. Gaudere eum et gloriari ex
fide uolumus semper, scientes, magis religionibus, quam offitiis et
labore corporis uel sudore nostram rempublicam contineri."
Valentinianus quoque et Valens decreuerunt, dicentes:
§. 1. "Uniuersos, quos constiterit custodes ecclesiarum esse
uel sanctorum locorum, ac religiosis obsequiis deseruire, nullius
attemptationis molestiam sustinere decreuimus." Inperator
Iustinianus: §. 2. "Sanccimus res ad uenerabiles
ecclesias, uel xenones, monasteria, uel ptochotrophia,
uel brephotrophia, uel orphanotrophia, uel gerontocomia, uel si
quid tale aliud consortium descendentes ex qualicumque
curiali liberalitate, siue inter uiuos, siue mortis causa, siue


in ultimis uoluntatibus habita, lucratiuorum inscriptionibus
liberas esse et inmunes; lege scilicet, que super huius modi
inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur
obtinente, in parte autem ecclesiastica, uel aliarum domuum, que
his piis consortiis deputatae sunt, suum uigorem pietatis intuitu
mitigante."
Hinc etiam in Parisiensi Concilio legitur:

C. XXIV. De agro ecclesiastico presbiter non cogatur censum persoluere.

Secundum canonicam auctoritatem et constitutionem
domini inperatoris Lodoici, de agro ecclesiastico, et manso,
de mancipiis, que ipse suis capitulis constituit,
uel si quilibet, pro loco sepulturae aliquid largitus ecclesiae
fuerit, de decimis et oblationibus fidelium nullus
quemquam presbiterorum aliquem censum persoluere
cogat, nec quisquam cuiuslibet ordinis aut dignitatis
exinde quicquam subtrahat, aut redhibitionem quamcumque
exigat temporalem. Quod si fecerit, communione
usque ad satisfactionem priuetur, et regia potestate dare
cogatur.


[PALEA.

C. XXV. Item ex Concilio Wormaciensi, c. 50.

Sanccitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer
absque ullo seruitio attribuatur, et presbiteri in eis
constituti non de decimis, neque de obligationibus fidelium,
non de domibus, neque de atriis, uel de hortis
iuxta ecclesiam positis, neque de prescripto manso aliquod
seruicium faciant preter ecclesiasticum. Et si aliquid
amplius habuerint, inde maioribus suis debitum seruicium
inpendant. ]
Gratian. Hinc datur intelligi, quod de his, que inperiali
beneficio, uel a quibuslibet pro beneficio sepulturae ecclesia possidet,
nullius iuri, nisi episcopi, teneatur asstricta. De his uero,
que a quibuslibet emerit uel uiuorum donationibus acceperit,
principibus consueta debet obsequia, ut et annua eis persoluat
tributa, et conuocato exercitu cum eis proficiscatur ad castra.
Quod tamen hoc ipsum non sine consensu Romani Pontificis
fieri debet.
Unde Gelasius Papa Elpidio Episcopo:

C. XXVI. Absque auctoritate Romani Pontificis ad comitatum episcopi proficisci non audeant.

Quo ausu, qua temeritate rescribis, ad Rauennam
te parare proficisci, cum canones euidenter precipiant nullum


omnino pontificum, nisi nobis ante uisis atque consultis
ad comitatum debere contendere? Quemadmodum
tibi putas licere quod non licet, nisi quod hoc
offitio carere festinas, quo his excessibus te ostendis
indignum?

C. XXVII. Absque metropolitani consilio uel prouincialium episcoporum ad inperatorem episcopi non pergant.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 11.]
Si quis episcopus, uel presbiter, uel omnis omnino,
qui est sub ecclesiastica regula constitutus, preter consilium
uel litteras eorum episcoporum, qui intra prouinciam
sunt, et maxime metropolitani, ad inperatorem
perrexerit, hunc abdicari et eici non solum de conmunione
debere, sed etiam propria dignitate priuari tamquam
molestum et inportunum inperialibus auribus contra ecclesiastica
constituta.
Gratian. Reprehenduntur ergo Gallicani episcopi a Nykolao,
quoniam auctoritate apostolica contempta potius arma
sequi elegerant, quam apostolico conspectui sese representarent.
Quamquam proficiscentes ad comitatum possunt intelligi non
secuti inperatorem, ut armis sibi auxilientur, sed ipsum cum
exercitu suo cottidianis orationibus Deo conmendent. In quo
casu auctoritas illa Sardicensis Concilii loqui uidetur, in
cuius octauo capitulo Osius Episcopus dixisse legitur:

C. XXVIII. Qui a religiosis inperatoribus uocati episcopi non fuerint ad comitatum non accedant.

Si uobis, fratres karissimi, placet, decernite, ne
episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi, qui a religiosis
inperatoribus uel inuitati uel uocati fuerint.
Sed quoniam sepe contingit, ut ad misericordiam
ecclesiae confugiant qui iniuriam patiuntur, et qui peccantes
in exilium uel in insulas dampnantur, aut certe
quamcumque sentenciam suscipiunt: ideoque subueniendum
his, et sine dubitatione eis est petenda
per ecclesiam indulgentia.
Gratian. Licet ergo prelatis ecclesiae exemplo B. Gregorii
ab inperatoribus uel quibuslibet ducibus defensionem
fidelibus postulare. Licet etiam cum B. Leone quoslibet ad
sui defensionem contra aduersarios sanctae fidei uiriliter adhortari,
atque ad uim infidelium procul arcendam quosque citare.
Effusionem uero sanguinis nulli episcoporum sua uel inperatorum
auctoritate inperare licet.
Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 30.] legitur:

C. XXIX. Sacerdotes ibi consentiant fieri iudices, ubi iureiurando indulgentia promittitur.

Sepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios


sacerdotibus negocia sua conmittunt. Quia uero sacerdotes
a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant
regibus fieri iudices, ubi iureiurando supplicii
indulgentia promittitur, non ubi discriminis sentencia preparatur.
Si quis ergo sacerdotum contra hoc conmune
consultum discussor in alienis periculis extiterit, sit
reus effusi sanguinis apud Christum, et apud ecclesiam
perdat proprium gradum.

C. XXX. Non debent agitare iudicium sanguinis qui sacramenta Domini tractant.

Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 6.]
His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt,
iudicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere
talibus excessibus prohibendum est, ne indiscretae presumptionis
motibus agitati aut quod morte plectendum
est sentencia propria iudicare presumant, aut per se inferant
truncationes quibuslibet personis aut inferendas
precipiant. Quod si quisquam horum inmemor preceptorum
aut in ecclesiae suae famulis, aut in quibuslibet
personis tale aliquid fecerit, concessi ordinis priuetur
honore et loco; sub perpetuo quoque dampnationis
teneatur ergastulo religatus. Cui tamen conmunio
exeunti ex hac uita non est neganda propter Domini
misericordiam, qui non uult peccatoris mortem, sed ut
conuertatur et uiuat.
Gratian. Ceteri etiam absque iudiciali auctoritate membrorum
truncationes et domorum incendia facere prohibentur.
Unde in Decretis Euticiani Papae:

C. XXXI. Membra detruncans, domos incendens absque iudiciali auctoritate, excommunicetur.

Si quis membrorum truncationes, domorum incendia
fecerit, siue facere iusserit aut facienti consenserit,
quousque de his unicuique legaliter uel amicabiliter
coram episcopo ciuitatis aliisque ciuibus non emendauerit,
tamquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum
collegio separetur.
VI. Pars. Gratian. De incendiariis quoque Innocentius
II. in uniuersali Concilio [c. 18.] generaliter constituit,
dicens:

[C. XXXII.]

"Pessimam quidem et depopulatricem, et horrendam
incendiariorum maliciam auctoritate Dei, et beatorum apostolorum
Petri et Pauli omnino detestamur et interdicimus. §. 1.
Si quis igitur post huius nostrae prohibitionis promulgationem
malo studio, siue pro odio, siue pro uindicta ignem apposuerit,
uel apponi fecerit, aut appositoribus consilium aut auxilium


scienter tribuerit, excommunicetur, et si mortuus fuerit incendiarius,
Christianorum careat sepultura, nec absoluatur, nisi prius,
dampno cui intulit secundum facultatem suam resarcito,
iuret, se ulterius ignem non appositurum. Penitencia autem
ei detur, ut Iherosolimis aut in Hispania in seruicio Dei per annum
integrum permaneat. Si quis autem archiepiscopus uel
episcopus hoc relaxauerit, dampnum restituat, et per annum ab
offitio episcopali abstineat. Sane regibus et principibus faciendae
iusticiae facultatem consultis archiepiscopis et episcopis non
negamus."

C. XXXIII. Homicida est, qui, publicam functionem non habens, aliquem occidit aut debilitat.

Item Augustinus in libro de ciuitate Dei.
"Qui percutit malos in eo, quod mali sunt, et habet
causam interfectionis, minister Dei est. Qui uero sine
aliqua publica amministratione maleficum, furem, sacrilegum,
adulterum et periurum, uel quemlibet criminosum
interfecerit, aut trucidauerit, uel membris
debilitauerit, uelut homicida iudicabitur, et tanto acrius,
quanto non sibi a Deo concessam potestatem abusiue usurpare
non timuit."
VII. Pars. Gratian. De his autem, qui simul hominem
uulnerant, queritur, si ille mortuus fuerit, quis eorum homicidii
reatum incurrat?
De his ita statutum est in Concilio apud Vermerias:

C. XXXIV. Si plures contra unum rixentur, qua pena quisque eorum feriatur.

Si quatuor aut quinque homines, seu etiam plures,
contra unum hominem rixati fuerint, et ab his uulneratus
mortuus fuerit, quicumque eorum plagam inposuit,
secundum statuta canonum ut homicida iudicetur; reliqui
autem, qui eum inpugnabant, uolentes eum interficere,
similiter peniteant. Qui nec eum impugnabant, nec
uulnerabant, nec consilio nec auxilio cooperatores fuerunt,
sed tantum affuerunt, extra noxam sint.

CAUSA XXIV.

GRATIANUS.
Quidam episcopus in heresim lapsus aliquos de sacerdotibus
suis offitio priuauit, et sentencia excommunicationis notauit. Post
mortem de heresi accusatus dampnatur, et sequaces eius cum
omni familia sua. (Qu. I.) Hic primum queritur, an lapsus
in heresim possit aliquos offitio priuare, uel sentencia notare?
(Qu. II.) Secundo, an post mortem aliquis possit excommunicari?
(Qu. III.) Tertio, an pro peccato alicuius tota familia
sit excommunicanda?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod autem ab heretico aliquis deponi aut excommunicari
non possit, facile probatur. Omnis enim hereticus aut iam
dampnatam heresim sequitur, aut nouam confingit. Qui uero
heresim iam dampnatam sequitur, eius dampnationis se participem
facit.
Unde cum Achatius absque sinodali auctoritate ab Apostolico
se dampnatum quereretur, contra Gelasius scribit, dicens:

C. I. Qui in iam dampnatam heresim labitur, eius dampnationis se participem facit.

Achatius non est inuentor factus noui erroris, sed ueteris
imitator, atque ideo non erat necessarium, ut aduersus
eum noua scita prodirent, sed antiqua tantummodo renouarentur.
Factus sum itaque executor ueteris constituti,
non promulgator noui. Quicumque enim in heresim semel
dampnatam labitur, eius dampnatione se ipsum inuoluit.

C. II. Non est retractandum quod semel sinodus statuit contra unamquamque heresim.

Idem. [in epistola ad Episcopos Dardaniae]
Maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie
precauerunt, ut quod contra unamquamque heresim
coacta semel sinodus pro fidei conmunione et ueritate
catholica atque apostolica promulgasset non sinerent nouis
posthec retractationibus mutilari, ne prauis occasio preberetur
que medicinaliter fuerant statuta pulsandi, sed,
auctore cuiuslibet insaniae, ac pariter errore dampnato,
sufficere iudicarunt, ut quisquis aliquando huius erroris
communicator existeret, principali sentencia dampnationis
eius esset obstrictus. §. 1. Sic Sabellium dampnauit
sinodus, nec fuit necesse, ut eius sectatores postea dampnarentur;
sed pro tenore constitutionis antiquae, qui uel
prauitatis illius uel communionis extitere participes, uniuersalis
ecclesia duxit esse refutandos. Sic Arrium, Eunomium,
Macedonium, Nestorium, sinodus semel gesta
condempnans, ulterius ad noua concilia uenire non sinit

C. III. Non ultra eum procedere oportet, qui in heresim dampnatam recidit.

Item Felix.
Achatius non fuit noui uel proprii inuentor erroris, ut
in eum noua scita procederent; sed alieno facinori suam
conmunionem miscuit. Itaque necesse est, ut in illam
recideret iusta lance sentenciam, quam cum suis successoribus
per conuenientiam sinodalem susceperat auctor
erroris.
Gratian. Si ergo ille episcopus in heresim iam dampnatam
lapsus est, antiqua excommunicatione dampnatus alios dampnare


non poterat. Excommunicatus enim alios excommunicare non
ualet.
Unde Alexander II. scribit Valeriano Episcopo,
Martiri:

C. IV. Excommunicatus alium excommunicare non potest.

Audiuimus, quod Henricus, Rauennas dictus archiepiscopus,
nisus sit te excommunicare. Verum, quia excommunicatus
te non potuit excommunicare, apostolica
auctoritate te tuosque absoluendo mandamus exinde numquam
curare.
Gratian. Si autem ex corde suo nouam heresim confinxit,
ex quo talia predicare cepit, neminem dampnare potuit,
quia non potest deicere quemquam iam prostratus. Ligandi
namque uel soluendi potestas ueris, non falsis sacerdotibus a
Domino tradita est. Apostolis enim dicturus: "Quorum
remiseritis peccata, etc." premisit: "Accipite Spiritum sanctum,"
ut euidenter cunctis ostenderet, eum, qui Spiritum sanctum
non habet, peccata non posse tenere uel remittere. Porro Spiritum
sanctum nemo nisi intra ecclesiam accipit, quia et ipsam
unitatem facit per gratiam. §. 1. Unde non nisi congregatis in
unum dictum est: "Accipite Spiritum sanctum," nec nisi super
congregatos in unum die pentecostes descendit Spiritus sanctus.
Sicut autem extra ecclesiam non accipitur, ita extra eam nichil
operatur. Cum ergo, sicut Apostolus ait, Spiritus postulet
Spiritus inpetret, extra ecclesiam nec postulare facit,
nec inpetrare. Unde Dominus dicturos: "Quodcumque petieritis,
etc." premisit: "Si duo ex uobis consenserint super terram,
etc." Et iterum: "Ubicumque duo uel tres congregati
fuerit in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum;"
nimirum cunctis ostendens, se non habitare in cordibus eorum,
qui superbiae singularitatem secuti a corporis Christi conpage
semetipsos abrumpunt. In quibus autem Christus non habitat,
in eis Spiritus sanctus mentium scissuras refugiens locum non
habet. Cum ergo dimittere peccata uel tenere, excommunicare
uel reconciliare opus sit Spiritus sancti et uirtus Christi: apparet,
quod hii, qui extra ecclesiam sunt, nec ligare, nec soluere possunt,
nec reconciliando ecclesiasticae conmunioni reddere, nec excommunicando
eius societate priuare, qua ipsi, heresi uel scismate
polluti siue sentencia notati, penitus carere probantur. Unde,
cum Dominus omnibus discipulis parem ligandi atque soluendi
potestatem daret, Petro pro omnibus et pre omnibus claues
regni celorum se daturum promisit, dicens: "Tibi dabo claues
regni celorum." Quicumque ergo ab unitate ecclesiae (que per
Petrum intelligitur) fuerit alienus, execrare non potest, consecrare
non ualet; excommunicationis uel reconciliationis potestatem
non habet. Unde Apostolus, cum fornicatorem Corinthium
excommunicandum scriberet, ait: "Ego quidem absens corpore,
presens autem spiritu, iam iudicaui ut presens eum, qui sic operatus
est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis uobis,
et meo spiritu, cum uirtute Domini nostri Iesu Christi, tradere
huiusmodi sathanae in interitum carnis." In quo formam excommunicationis
ostendens, docuit, non nisi fidelem et a fideli
notandum. In nomine namque Domini atque eius uirtute cooperante


non nisi fidelis aliquid operari ualet, cum nemo possit
dicere: "Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto." Item, cum
Dominus prohibeat agnum comedi extra catholicam ecclesiam,
qui professione fidei ab ea sunt alieni, ab eius participatione,
quam suo arbitrio reliquerunt, non repelluntur, sed abire permittuntur,
sicut illi, qui audientes: "Nisi manducaueritis carnem
filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc.," dixerunt: "Durus
est hic sermo, et quis potest eum audire?" atque ita abierunt
retrorsum, non repulsi, sed abire permissi. Hinc etiam Apostolus,
cum de excommunicandis ageret, premisit: "Si quis frater;"
de infidelibus autem supposuit, dicens: "Eos, qui foris sunt,
Dominus iudicabit." De his autem qui intus sunt, nobis iudicium
conmisit. Sicut autem ex eo, quod Apostolus ait: "Frater," et
ex his, que de fidelibus et infidelibus supposuit, apparet, non nisi
fidelem excommunicandum, ita ex eo, quod fidelibus tantum hoc
scribitur, uel potius, quia sicut ille, qui benedicit, maior est eo,
cui benedicitur, ita qui ex offitio maledicit maior est eo, cui
maledicitur, liquido constat, eum, qui ab integritate catholicae
fidei recedit, maledicendi uel benedicendi potestatem minime
habere. Catholicum namque, utpote superiorem se, maledicere
non ualet; in alienum a fide, tamquam in sibi equalem, sentenciam
dare non potest. Hec autem, que de hereticis, atque scismaticis,
uel excommunicatis dicta sunt, uidelicet, quod ligandi uel soluendi
potestatem non habeant, multorum auctoritatibus probantur.
Ait enim Leo Papa: [serm. III. in anniuersario suae assumtionis,
et serm. II. de natali Apostolorum]

C. V. Non soluitur uel ligatur nisi quem auctoritas B. Petri soluerit aut ligauerit.

Manet ergo Petri priuilegium, ubicumque ex ipsius equitate
fertur iudicium, nec nimia uel seueritas, uel remissio,
ubi nichil erit solutum uel ligatum, nisi quod
B. Petrus aut ligauerit, aut soluerit.

C. VI. In persona Petri ecclesia ligandi et soluendi potestatem accepit.

Item Augustinus super Iohannem. [tract. L. ad c. 12.]
Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et
in celo. Si Petro hoc tantum dictum est, non hoc facit
ecclesia. Si autem et in ecclesia fit, (utique que in
terra ligantur et in celo, et que soluuntur in terra
soluta sunt et in celo, quia, cum excommunicat ecclesia,
in celo ligatur excommunicatus; cum reconciliat
ecclesia, in celo soluitur reconciliatus), si hoc ergo in ecclesia
fit, Petrus, quando claues accepit, ecclesiam sanctam
significauit. Si in Petri persona significati sunt in ecclesia
boni, in Iudae persona significati sunt in ecclesia mali.

C. VII. Suis meritis firmus nonnumquam turbatur alienis.

Item Ambrosius. [ad c. 5. Lucae]
Non turbatur nauis, que Petrum habet: turbatur illa, que
Iudam habet. Etsi multa illic discipulorum merita nauigabant,
tamen adhuc eam proditoris perfidia agitabat. In
utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est turbatur


alienis. Caueamus igitur perfidum, caueamus proditorem,
ne per unum plurimi fluctuemus. Ergo non turbatur hec
nauis, in qua prudentia nauigat, abest perfidia, fides superat.
Quemadmodum enim turbari poterat, cui preerat
is, in quo ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi
modica fides: ibi securitas, ubi perfecta dilectio. Denique
etsi aliis inperatur, ut laxent retia sua, soli tantum
Petro dicitur: "Duc in altum," hoc est in profundum disputationum.
Quid enim tam altum quam altitudinem diuitiarum
uidere, scire filium Dei, et professionem diuinae
generationis assumere? quam licet mens nequeat humana
plene rationis inuestigatione conprehendere, fidei tamen
plenitudo conplectitur.

C. VIII. Solus Petrus mandatum accepit, ut amo piscem caperet.

Idem. [ibidem paulo inferius]
Est aliud apostolicum piscandi genus, quo genere solum
Petrum piscari Dominus iubet, dicens: "Mitte hamum,
et eum piscem, qui primum ascenderit, tolle."

C. IX. Nulla perturbatio a tramite apostolicae sedis retrahat, que omnes hereses semper destruxit.

Item Lucius Papa omnibus Episcopis.
A recta fide ergo et apostolico tramite propter ullam
perturbationem nolite recedere, scientes, quoniam
iuxta Saluatoris sentenciam beati sunt qui persecutionem
patiuntur propter iusticiam. Hec est Apostolorum uiua
traditio; hec uera karitas, que predicanda est, et precipue
diligenda ac fouenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda;
hec sancta et apostolica mater ecclesiarum omnium Christi
ecclesia, que per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae
traditionis numquam errasse probatur, nec hereticis
nouitatibus deprauanda succubuit, sed, ut in exordio
normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum
principibus Christi, illibata fidetenus manet.

C. X. Fides Romanae ecclesiae omnes hereses destruit, nullam fouet.

Item Syxtus.[Papa II. ad Gratum Episcopum, ep. I.]
Memor sum, me sub illius nomine ecclesiae presidere,
cuius confessio a Domino Iesu Christo est glorificata, et
cuius fides nullam umquam fouet, sed omnes
quidem hereses destruit. Intelligo autem michi aliter
non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua
uniuersalis ecclesiae salus infestatur, inpendam.

C. XI. Romana ecclesia nullis heresibus succubuit.

Item Eusebius Papa. [Episcopis Thusciae, epist. III.]
In sede apostolica extra maculam semper est catholica
seruata religio.

C. XII. Ad Romanam referatur ecclesiam, quotiens ratio fidei uentilatur.

Item Innocentius. [Papa Episcopis Concilii Mileuitani,
epist. XXVI.]
Quotiens fidei ratio uentilatur, arbitror omnes fratres et
coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis
et honoris auctoritatem, referre debere (ueluti nunc
retulit uestra dilectio) quod per totum mundum possit ecclesiis
omnibus prodesse.

C. XIII. Religionis christianae zelum Romana ecclesia pre ceteris habuit.

Item Iulius Papa. [ad Episcopos orientales, epist. I.]
Offitii nostri consideratione non est nobis dissimulare,
non est tacere libertas, quibus maior cunctis Christianae religionis
zelus incumbit.

C. XIV. Aliorum ora fides non timet, quam Romana conmendat ecclesia.

Item Ieronimus. [ad Damasum in expositione symboli]
Hec est fides, Papa beatissime, quam in catholica ecclesia
didicimus, quamque semper tenuimus; in qua si
minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari
cupimus a te, qui Petri et sedem tenes et fidem. Si
autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio conprobatur,
quicumque me culpare uoluerit, se inperitum, uel
maliuolum, uel etiam non catholicum, sed hereticum
conprobabit. Item: §. 1. Sancta Romana ecclesia, que
semper inmaculata permansit, Domino prouidente et
B. apostolo Petro opem ferente in futuro manebit, sine
ulla hereticorum insultatione atque firma et inmobilis
omni tempore persistet.

C. XV. Aliud quam Romana ecclesia neque sentire, neque uelle a permittitur.

Item Marcellus uniuersis Episcopis per Antiocenam
constitutis. [epist. I.]
Rogamus uos, fratres dilectissimi, ut non aliud doceatis
neque sentiatis, quam quod a B. Petro apostolo et reliquis
apostolis et Patribus accepistis. Ipse enim est caput
totius ecclesiae, cui ait Dominus: "Tu es Petrus, et super
hanc petram edificabo ecclesiam meam". Eius enim
sedes primitus fuit apud uos, que postea iubente Domino
translata est Romam, cui amminiculante gratia diuina
hodierna praesidemus die. Si uero uestra Antiocena, que
olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est, que eius non
sit subiecta ditioni. Nec ab eius dispositione uos deuiare
oportet, ad quam cuncta maiora ecclesiastica negocia diuina
disponente gratia iussa sunt referri, ut ab ea regulariter
disponantur, a qua sumpsere principia.

C. XVI. Alexandrinae ecclesiae a Romana dissentire non licet.

Item Leo Episcopus Dioscoro Episcopo Alexandrino.
[epist. LXXIX. al. LXXXI.]
Cum beatissimus Petrus apostolus a Domino acceperit
principatum, et Romana ecclesia in eius permaneat
institutis, nefas est credere, quod sanctus episcopus discipulus
ipsius Marcus, qui Alexandrinam primus ecclesiam
gubernauit, aliis regulis traditionum suarum decreta
firmauerit, cum sine dubio de eodem fonte gratiae unus
spiritus et discipuli fuerint et magistri, nec aliud
ordinatus tradere potuit, quam quod ab ordinatore
suscepit.

C. XVII. Professione suae fidei aurem erroris Romana abscidit ecclesia.

Item Gregorius.
Si Petrus uolens percussit aurem, docuit, quod aurem
in specie habere non deberent, quam in ministerio non
habebant. Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum,
secundum prophetica dicta demonstrans, et ipsos, si
conuertantur, posse sanari, qui in passione Christi uulnerati
sunt, eo, quod omne peccatum in ministerio fidei
abluatur. Tollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse
est, qui claues accepit regni celorum. Ille enim condempnat,
qui et absoluit, quoniam ligandi et soluendi idem adeptus
est potestatem. Tollit autem aurem male audientis, tollit
autem gladio spirituali aurem interiorem male intelligentis.
Caueamus, ne cui tollatur auricula, legitur passio Domini.
Si ad diuinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis,
exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus
est Christum prophetam estimari, sed Dei filium docuit fideli
confessione signari.

C. XVIII. Extra unitatem ecclesiae Spiritus sanctus non accipitur.

Item Ciprianus. [in tractatu de unitate ecclesiae]
Loquitur Dominus ad Petrum: "Ego dico tibi,
quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam
meam". Super unum edificat ecclesiam, et
quamuis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem
potestatem tribuat, et dicat: "Sicut misit me pater, et ego
mitto uos. Accipite Spiritum sanctum", tamen ut unitatem
manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem


sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique
ceteri Apostoli, quod Petrus fuit, pari consortio prediti
et honoris et potestatis. Sed ab unitate exordium proficiscitur,
ut ecclesia Christi una monstretur, quam unam
ecclesiam in Cantico quoque Canticorum Spiritus sanctus
ex persona Christi Domini designat dicens:
"Una est columba mea, perfecta mea; una est matri
suae, electa genitrici suae." Hanc ecclesiae unitatem
et B. Paulus apostolus docet, et sacramentum unitatis
ostendit, dicens: "Unum corpus, et unus spiritus:
una spes uocationis uestrae. Unus dominus, una fides,
unum baptisma, unus Deus." Quam unitatem tenere firmiter
et uendicare debemus, maxime nos episcopi, qui in
ecclesia Dei presidemus, ut episcopatum quoque
ipsum unum atque indiuisum probemus. Nemo fraternitatem
fallat, nemo ueritatem fidei perfida preuaricatione
corrumpat. §. 1. Episcopatus unus est, cuius
singularis in solidum pars tenetur. Et ecclesia
una est, que in multitudinem latius incremento fecunditatis
extenditur, quomodo multi radii sunt, sed unum
lumen, et rami arboris multi sunt, sed robur unum tenaci
radice fundatum, et quomodo de fonte uno riui plurimi
defluunt, et numerositas licet diffusa uideatur exundantis
copiae largitate, unitas tamen seruatur in origine.
Auelle radium solis a corpore: diuisionem unitas
non capit. Ab arbore frange ramum: fructus germinare
non poterit. A fonte precide riuum: precisus arescit.
Sic et ecclesia Domini luce perfusa per totum orbem
radios suos porrigit: unum tamen est, quod ubique
diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos
per uniuersam terram copia ubertatis extendit,
profluentes largitur riuos, latius pandit: unum tamen
caput est, et origo una, et una mater fecunditatis
copiosa. Adulterari non potest sponsa
Christi: incorrupta est et pudica. Unam domum nouit:
unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit.

C. XIX. Non habet Deum patrem uniuersalis ecclesiae relinquens unitatem.

Idem. [ibidem paulo inferius]
Alienus est, profanus est, hostis est: habere non
potest Deum patrem qui uniuersalis ecclesiae non tenet
unitatem. Idem: §. 1. Cum dominus discipulis


suis unanimitatem suaderet et pacem: "Dico," inquit,
"uobis quia si duo ex uobis conuenerint in terra,
de omni re, quamcumque petieritis, continget uobis a
patre meo, qui est in celis. Ubicumque enim duo aut tres
fuerint collecti in nomine meo, ego cum eis sum," ostendit
non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum
tribui. "Si duo," inquit "ex uobis conuenerint
in terra:" unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante
premisit, ut conueniat nobis fideliter et firmiter, docuit.
Quomodo autem potest ei cum aliquo conuenire, cui
cum corpore ipsius ecclesiae, et cum uniuersa fraternitate
non conuenit? Quomodo autem possunt duo uel
tres in nomine Christi colligi, quos constat a Christo et
ab eius euangelio separari?

C. XX. Ligandi et soluendi non habet potestatem qui unitatem pacis catholicae non tenet.

Item Ieronimus.
Omnibus consideratis puto me non temere dicere, alios
ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei,
que dicitur edificari super petram, que unica columba
appellatur, que sponsa pulchra sine ruga et macula, et
hortus conclusus et fons signatus et puteus aquae uiuae
et paradysus cum fructu pomorum; que domus etiam claues
accepit, ac potestatem soluendi et ligandi. Hanc domum si
quis corrigentem corripientemque contempserit, "sit
tibi," inquit, "tamquam ethnicus et publicanus." De
hac domo dicitur: "Domine, dilexi decorem domus
tuae, et locum habitationis gloriae tuae;" et: "Qui habitare
facit unanimes in domo;" et: "Iocundatus sum in his,
que dicta sunt michi: in domum Domini ibimus;" et:
"Beati, qui habitant in domo tua; in secula seculorum
laudabunt te."

C. XXI. Varia crimina uariis penis sunt afficienda.

Item Ieronimus.
Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus
quod uolumus pro arbitrio nostro, dicentes, hoc graue,
hoc leue est: sed afferamus diuinam stateram de scripturis
sanctis, tamquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit
grauius appendamus. Tempore, quo Dominus priora
delicta recentibus penarum exemplis cauenda monstrauit,
et ydolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus
liber ira regis contemptoris incensus, et scisma temptatum,
ydolatria gladio punita est, exustio libri bellica
cede et peregrina captiuitate, scisma hiatu terrae, sepultis


auctoribus uiuis, et ceteris celesti igne consumptis. Quis
iam dubitauerit, hoc esse sceleratius commissum, quod est
grauius uindicatum?

C. XXII. Ex sola ecclesia sacrificium Dominus accipit.

Item Gregorius in Moralibus. [lib. XXXV. c. 6.]
Quia ex sola ecclesia catholica ueritas conspicitur, apud
se esse locum Dominus perhibet, de quo uideatur. In petra
Moyses ponitur, ut Dei faciem contempletur, quia nisi
quis fidei soliditatem tenuerit, diuinam presentiam non
agnoscit. De qua soliditate Dominus dicit: "Super
hanc petram edificabo ecclesiam." §. 1. Sola quippe
est, per quam sacrificium Dominus accipiat libenter: sola,
que pro errantibus intercedat fiducialiter. Unde etiam
de agni hostia Dominus precepit, dicens: "In una domo
comedetis, nec efferetis de carnibus eius extra fores."
In una namque domo comedetur, quia
in una catholica ecclesia uera hostia redemptori inmolatur.
De cuius carnibus diuina lex efferri foras prohibet,
quia dari sanctum canibus uetat. Sola est, que intra
se positos ualida karitatis conpage custodit. Unde et
aqua diluuii archam quidem ad sublimiora sustulit, omnes
autem, quos extra archam inuenit, extinxit.

C. XXIII. Non exhibet fidem Christo qui corpus eius discerpit.

Item Ambrosius. [in oratione funebri de obitu fratris]
Aduocauit ad se Ciprianus episcopum Satyrum nec
ullam putauit ueram, nisi uerae fidei gratiam, percunctatusque
ex eo est, utrumnam de catholicis episcopis esset,
hoc est si cum Romana ecclesia conueniret. Et forte ad
id locorum in scismate regionis illius ecclesia erat. Lucifer
enim se a nostra conmunione diuiserat, et quamquam
pro fide exulasset, et fidei suae reliquisset heredes, non
tamen putauit fidem esse in scismate. Nam etsi fidem erga
Deum tenerent, tamen erga Dei ecclesiam non tenebant,
cuius patiebantur uelut quosdam artus diuidi et membra
lacerari. Etenim, cum propter ecclesiam Christus passus sit,
et Christi corpus sit ecclesia, non uidetur ab his exhiberi
Christo fides, a quibus euacuatur eius passio, atque
distrahitur. Itaque quamuis gratiae fenus teneret, et
metueret tanti nominis debitor nauigare, tamen eos
transire maluit, ubi tuto posset exsoluere. Iudicabat enim
diuinae solutionis gratiam in affectu ac fide esse, quam
quidem statim, ubi primum copia ecclesiae liberior
fuit, inplere non distulit, Dei gratiam et accepit desideratam,
et seruauit acceptam.

C. XXIV. Etiam corpore ab eo est recedendum, qui fidem Christi non habet.

Item Beda super epistolam Iohannis. [secundam, c. un.]
"Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina
Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina
Christi, hic et Filium, et Patrem habet. Si quis uenerit
ad uos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere
in domum, nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue, conmunicat
operibus eius malis". Hec Iohannes de
scismaticis siue hereticis deuitandis que uerbis docuit
etiam factis exhibuit. §. 1. Narrat enim de illo auditor
eius sanctissimus et martir fortissimus Policarpus,
Smirneorum antistes, quia tempore quodam, cum apud
Ephesum balneas lauandi gratia fuisset ingressus, et uidisset
ibi Cherinthum, exiliret continuo, et discessit
non lotus, dicens: Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae
corruant, in quibus Cherinthus lauatur inimicus ueritatis.
Idem etiam Policarpus Marcioni cum occurrisset
aliquando, dicenti sibi: Agnosce nos? respondit: Agnosco
primogenitum sathanae.

C. XXV. Profanus est extra ecclesiam B. Petri agnum comedere temptans.

Item Ieronimus. [ad Damasum]
Quoniam uetus oriens inter se populorum furore
collisus indiscissam Domini tunicam et desuper textam
minutatim per frusta decerpit, et Christi uineam
uulpes exterminant, inter lacus contritos, qui non
habent aquam, difficile ubi fons signatus et hortus ille
conclusus sit possit intelligi, ideo michi cathedram Petri et
fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde
nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi uestimenta
suscepi. Neque uero uastitas tanti elementi
liquentis, et interiacens latitudo terrarum me a preciosae
potuit margaritae inquisitione prohibere. Ubicumque
fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
Profligato a sobole mala patrimonio, apud uos solos incorrupta
patrum seruatur auctoritas. Ibi cespite terra
fecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert,
hic obruta sulcis frumenta lolium auenasque degenerant.
Nunc in occidente sol iusticiae oritur, in oriente autem
Lucifer ille, qui ceciderat, supra sidera posuit thronum
suum. Vos estis lux mundi, uos sal terrae, uos uasa
aurea et argentea: hic testea uasa uirgam ferream
et eternum operiuntur incendium. Quamquam
igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat humanitas.


A sacerdote uictima salutem, a pastore
presidium ouis flagito. Facescat inuidia Romani culminis,
recedat ambicio. Cum successore piscatoris
discipulo Christi loquor. Ego nullum premium
nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae
Petri, conmunione consocior. Super illam petram
fundatam ecclesiam scio. Quicumque extra domum
hanc agnum comederit, profanus est. Si quis in Noe archa
non fuerit, peribit regnante diluuio. Et quia pro facinoribus
meis ad eam solitudinem conmigraui, que Syriam iuncto
Barbariae fine determinat, non possum sanctum Domini,
tot interiacentibus spaciis, a sanctimonia tua semper expetere,
ideoque collegas tuos Egyptios confessores
sequor, et sub honerariis parua nauicula delitesco.
Non noui Vitalem, Miletum respuo, ignoro Paulinum.
Quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui
Christi non est antichristi est.

C. XXVI. Hereticorum consortia a catholicis sunt fugienda.

Item Ambrosius. [in commentariis ad c. 9. Lucae]
Que dignior domus apostolicae predicationis ingressu,
quam sancta ecclesia? aut quis preferendus magis omnibus
uidetur, quam Christus, qui pedes suis lauare consueuit
hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non
patitur habitare uestigiis, sed maculosos licet uitae prioris,
in reliquum tamen dignetur mundare processus? Hic
est igitur solus, quem nemo deserere debet, nemo mutare,
cui bene dicitur: "Domine, ad quem ibimus? uerba uitae
eternae habes, et nos credimus." Vides executorem celestium
preceptorum, qui, quoniam non mutauit hospitium,
celestium consortium habitationis emeruit? Fides
ergo in primis ecclesiae querenda mandatur, in qua, si
Christus habitator sit, haud dubie sit legendum. Si
uero populus perfidus, aut preceptor hereticus deformet habitaculum,
uitanda hereticorum conmunio, fugienda synagoga
censetur, excutiendus pedum puluis, ne fatiscentibus
perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi arido arenosoque
mentis tuae uestigium polluatur. Nam sicut corporeas
infirmitates populi fidelis suscipere in se debet euangelii
predicator, iuxta quod scriptum est: "Quis infirmatur,
et ego non infirmor?" ita, si qua est ecclesia, que fidem
respuat, nec apostolicae predicationis fundamenta possideat,
ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda
est. Quod Apostolus quoque euidenter asseruit, dicens:
"Hereticum hominem post unam correptionem deuita."

C. XXVII. Nec peccatis solui, nec regnum celeste ingredi potest ab unitate diuisus ecclesiae.

Item Beda super Mattheum. [in homilia de festo apostolorum
Petri et Pauli, ad c. 16. Matthei]
Quicumque ab unitate fidei uel societatis Petri apostoli
quolibet modo semetipsos segregauerint tales nec uinculis
peccatorum absolui, nec ianuam possunt celestis regni
ingredi.

C. XXVIII. Non suscipiantur sacrificia, quorum fides et uita reprobatur.

Item Ieronimus in Amos propheta. [ad c. 5.]
"Odi et proieci festiuitates uestras, et non capiam
odorem cetuum uestrorum. Quod si obtuleritis michi
holocaustomata et munera uestra, non accipiam, et uota
pinguium uestrorum non respiciam." §. 1. Odit autem
Deus, et non solum odit, sed proicit festiuitates
eorum, qui non celebrant festiuitates Dei, sed suas. Et
post pauca: §. 2. Odisse autem, et non odorari et proicere,
humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei nostris
sermonibus agnoscamus. Et si holocausta obtulerint,
ut uideantur ieiunare, dare elemosinas, pudicitiam polliceri
(que holocausta sunt uera), non ea suscipit Dominus.
Nam non sacrificiorum magnitudinem, sed
offerentium merita causasque diudicat. §. 3. Unde et uidua,
que in corbonam duo minuta miserat, omnibus a
Saluatore prefertur, quia dominus non ea, que offeruntur,
sed uoluntatem respicit offerentium.

C. XXIX. Ubi karitas non est, ibi fides uel iusticia locum non habet.

Item Augustinus. [de sermone Domini in
monte, lib. I. c. 9.]
Ubi sana fides non est, non potest esse iusticia, quia
iustus ex fide uiuit. Neque scismatici aliquid sibi ex ista
mercede promittant, quia similiter, ubi karitas non est, non
potest esse iusticia. Dilectio enim proximi malum non
operatur, quam si heretici haberent, non dilaniarent corpus
Christi, quod est ecclesia.

C. XXX. A fide recedens perfectionem Spiritus amittit.

Item Innocentius. [Papa ad Alexandrum, ep. XVIII.]
Heretici, cum a fide catholica destiterint, perfectionem
Spiritus, quam acceperant, amiserunt.

C. XXXI. Sacri offitii potestate penitus carent heretici.

Item Ciprianus Magno filio salutem. [lib. I. epist. 6.]
Dicimus omnino omnes hereticos et scismaticos nil habere
potestatis ac iuris. Propter quod Nouatianus nec debet
nec potest excipi, quo minus ipse quoque extra ecclesiam
consistens, et contra pacem ac dilectionem Christi faciens,
inter aduersarios et antichristos conputetur. Et paulo


post: §. 1. Ecclesia una est, que una et intus esse et foris
non potest. Si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium
non fuit. Si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano
episcopo legitima ordinatione successit, et quem post
sacerdotii honorem martirio quoque Dominus glorificauit,
Nouatianus in ecclesia non est, nec episcopus conputari
potest, qui, euangelica et apostolica traditione contempta,
nemini succedens a se ipso ortus est. Habere namque aut
tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia
non est. Et paulo post: §. 2. Quod uero eundem, quem
et nos, Deum Patrem, eundem Filium Christum, eundem
Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare
tales potest. Et infra: §. 3. Inuenimus in tali facinore
non solum duces et auctores, sed etiam participes penis
destinari, nisi a conmunione malorum se separauerint, precipiente
per Moysen Domino et dicente: "Separamini a
tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere
de omnibus, que sunt eorum, ne simul pereatis
in peccatis eorum." Et quod conminatus per Moysen fuerat
Dominus inpleuit, ut quisque se a Chore, et Dathan,
et Abiron non separasset, penas statim pro inpia conmunione
persolueret. Quo exemplo, ostenditur et probatur,
obnoxios omnes penae et culpae futuros, qui se scismaticis
contra prepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate
miscuerint, sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus
contestatur et dicit: "Sacrificia eorum tamquam
panis luctus, omnes, qui manducant ea, contaminabuntur,"
docens scilicet et ostendens, omnes omnino cum
auctoribus suis supplicio coniungi, qui fuerint eorum
peccato contaminati. Que ergo apud eos merita esse
circa Deum possunt, quibus supplicia diuinitus irrogantur?
Et infra: §. 4. Si autem foris cuncti heretici et scismatici
non habent Spiritum sanctum, et ideo apud nos eis
manus inponitur, ut hic accipiatur quod illic non est,
nec dari potest: manifestum est, nec remissionem peccatorum
per eos dari posse, quos constat Spiritum sanctum
non habere.

C. XXXII. Proprio spolientur honore qui contra pacem ecclesiae nituntur.

Item Liberius Papa. [in ep. ad Athanasium]
Qui contra pacem ecclesiae sunt, si dignitatem aut
cingulum miliciae habent, nudentur eis. Si autem
priuati, siquidem nobiles sunt, suarum substantiarum
proscriptionem patiantur; si autem ignobiles,
non solum in corpore uerberentur, sed exilio perpetuo
castigentur.

C. XXXIII. Non consecrat in scismate constitutus episcopus.

Item Pelagius Papa.
Pudenda, ut ita dicam, in diuisione rapina est non consecratus,


sed execratus episcopus. Si enim ipsum consecrationis
nomen rationabili ac uiuaci intellectu discutimus, is,
qui cum uniuersali detrectat consecrari ecclesia, consecratus
dici uel esse poterit nulla ratione. Consecrare enim
est simul sacrare. Sed ab ecclesiae uisceribus diuisus et
ab apostolicis sedibus separatus execrat ipse pocius,
non consecrat. Iure ergo execratus tantum, non consecratus
poterit dici, quem simul sacrare in unitate coniunctis
membris non agnoscit ecclesia. Videamus tamen, utrum uel
ipsarum consuetudinem partium in sua exordinatione
conseruauerit. Nempe hic mos antiquus fuit, ut,
quia pro longinquitate uel difficultate itineris ab Apostolico
onerosum illis fuerat ordinari, ipsi se inuicem Mediolanensis
et Aquileiensis ordinare episcopi debuissent, ita tamen, ut
in ea ciuitate, in qua ordinandus erat episcopus, alterius
ciuitatis pontifex occurrere debuisset, ut ordinandi
electio a presenti ordinatore ex consensu uniuersalis, cui
preficiendus erat, ecclesiae melius ac facilius potuisset
agnosci, et in sua qui ad episcopatum prouehendus erat,
nec tamen ordinatori suo subdendus fuerat, ordinaretur
ecclesia. Etenim cum, sicut diximus, ecclesia una sit,
cui in Canticis Canticorum dicitur: "Una est columba
mea," nullam aliam esse constat, nisi que in apostolica est
radice fundata, a quibus ipsam fidem uniuerso orbe
propagatam non potest dubitari. Quod ut licet uobis,
notissimum sit omnino, beati tamen Augustini testimonio
conprobemus. Audite, quid in quodam opere suo preclarissimus
doctor ecclesiae dicat. Ait enim: "Quod si
nullo modo recte dici potest ecclesia, in qua scisma est,
restat, ut, quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit,
quam in apostolicae sedis per successiones episcoporum
radice constitutam nullorum hominum malicia (etiamsi nota
et excludi non possit, sed pro temporum ratione
tolleranda iudicetur) ullo modo ualeat exstinguere."

C. XXXIV. Unitati non conmunicat scismaticis consentiens.

Idem.
Scisma siquidem ipsum, quod grecum nomen est, scissuram
sonat. Sed scisura in unitate esse non potest. Non
ergo unitati conmunicat qui scismaticis conmunicat.
Partes sibi ipsi fecerunt, et ab eo, quod unum est, ut apostoli
Iudae iam uerbis loquar, semetipsos segregantes,
Spiritum non habent. Quibus omnibus illud efficitur, ut,
quia in unitate unum non sunt, ut, quia in partem esse
uoluerunt, ut, quia Spiritum non habent, corpus
Christi sacrificium habere non possint. §. 1. Non autem
nobis nunc illa questio est, utrum tollerare malos, sed
utrum debeamus scismaticis sociari. Si etiam
ipsi, licet in suo sensu habundantes, intra materna
tamen positi uiscera quererent ueritatem, a nobis repellendi
non erant, donec apud eos ratione duce rei ueritas
claruisset. Sed quia se ab uniuersali ecclesia diuiserunt,
sicut B. Augustinus ait, omnis catholicus securus eam
partem detestatur, cui ecclesiam uniuersalem apostolicis


sedibus roboratam non conmunicare cognoscit. §. 2. Nec
enim leuigat eorum crimen, magis uero auget, quod eos
restitisse diu dixistis, ne apostolicis conmunicantes sedibus
in sua conmunione reciperent. In hoc enim dum et illi
culpandi sunt, qui conmunicare talibus uoluerunt, multo
magis tamen illi execrandi sunt, qui non solum in sacerdotibus
conmunionem apostolicarum sedium, uerum etiam
in ipsis laicis spreuerunt. Sed nec illud eis prodest, quod
eos in eisdem litteris uel ignorantia rationis, uel simplicitate
intellectus sui a nostra se conmunione suspendisse perhibetis.
Id ipsum enim magis est, propter quod scismatici
sunt, quia non eos diuersa sentiendi iudicium, sed quedam
apud se delata, sibi tamen incognita metuentes et contra
apostolicam sedem temere credentes, pessima diuisit
oppinio. §. 3. Quod scisma specialiter esse beatus denunciat
Augustinus, dicens de talibus: "Aduersus auctoritatem
illarum ecclesiarum, que ab apostolica sede epistolas
accipere meruerunt, temere credendo, inmanissimum
crimen scismatis a se propulsare non poterit." Ad
summam, aut illos ecclesiam esse creditis, (et, cum duae
ecclesiae esse non possint, nos, quod absit, scismaticos
iudicabitis,) aut, si ueram in apostolicis sedibus esse
constat ecclesiam, et illos ab unitate diuisos cognoscite, et
conmunionis questionem esse sublatam, quam ueram nisi
in unitate constat esse non posse. §. 4. Noli ergo, quasi
nulla scismaticorum atque ecclesiae differentia sit, uelle
indifferenter utrorumque sacrificiis sociari. Non est Christi
corpus, quod scismaticus conficit, si ueritate duce dirigimur.
Nec enim diuisum esse poterit Christum quisquam sine
Apostoli reprobatione confingere. Unam, ut sepe dictum
est, que Christi corpus est, constat esse ecclesiam que in
duo uel in plura diuidi non potest. Simul enim, cum ab ea
quisque discesserit, ecclesia esse desistit.

C. XXXV. Ex quo episcopus fidei contraria docet, alium expoliare non potest.

Item Nykolaus Papa scribit Michaeli Augusto.
[epist. VII.]
Ait Celestinus Papa, orientalibus episcopis scribens:
"Si quis ab episcopo Nestorio, aut ab aliis, qui eum
secuntur, ex quo talia predicare ceperunt, uel excommunicatus,
uel exutus est seu antistitis seu clerici dignitate,
hunc in nostra communione et durasse, et durare manifestum
est, nec iudicamus eum esse remotum, quia non
poterat quemquam eius remouere sentencia, qui iam se
prebuerat ipse remouendum."

C. XXXVI. Non habeantur excommunicati qui ab hereticis excommunicantur.

Item ad Clerum Constantinopolitanum.
Aperte, inquit, sedis nostrae sanxit auctoritas, nullum
siue episcopum, siue clericum, seu professione aliqua Christianum,
qui a Nestorio, uel eius similibus, ex quo talia


predicare ceperunt, uel conmunione uel loco suo deiecti
sunt, uel eiectum uel excommunicatum uideri: sed hii
omnes in nostra conmunione hucusque perdurant, quia
neminem deicere uel remouere poterat qui predicans
talia titubabat. Intellexisti, inperator, ex supra
memoratis non potuisse, ut non dicamus saltim
prelatum suum, quemlibet remouere, qui fuerant
olim remoti, nec deicere quemquam iam ante
prostrati?

C. XXXVII. Ad iudicandum excommunicati non sunt recipiendi.

Item Nykolaus Papa. [ibidem paulo inferius]
Miramur, quomodo excommunicati ad iudicandum recepti
sint, cum secundum apostolicos canones sine conmendaticiis
litteris in sola conmunione recipi prohibeantur.
Absurdum enim est, ut, cui non licet etiam cum minimis
iuxta sacras regulas conmunicare, liceat etiam ei de suis
pene maioribus iudicare.
Gratian. His auctoritatibus perspicue monstratur, quod,
ex quo aliquis contra fidem ceperit aliqua docere, nec deicere
aliquem ualet nec dampnare. §. 1. Obicitur tamen illud
Augustini: "Recedentes a fide nec baptisma, nec baptizandi
potestatem amittunt." Cum ergo sacerdotalem unctionem utraque
potestas, baptizandi uidelicet et excommunicandi, sequatur, a fide
recedentes aut utramque retinebunt, aut utraque carebunt. Sed
aliud est potestas offitii, aliud executio. Plerumque offitii potestas
uel accipitur, ueluti a monachis in sacerdotali unctione, uel accepta
sine sui executione retinetur, ueluti a suspensis, quibus amministratio
interdicitur, potestas non aufertur. A fide itaque recedentibus
potestas non adimitur, sicut redeuntibus non redditur, ne non
homini, sed sacramento iniuria uideatur fieri. Unde ab hereticis
baptizati uel ordinati, cum ad unitatem fidei catholicae redierint,
si forte intuitu ecclesiasticae pacis in suis recipiantur ordinibus,
non iterabitur sacramentum, quod in forma ecclesiae probabitur
ministratum, sed per inpositionem manus prestabitur
uirtus sacramenti, que extra ecclesiam nulli docetur esse collata.
Cum ergo utraque potestas in hereticis remaneat, si hereticus
catholicum uel alium hereticum excommunicauerit, ut in conmunionem
suae heresis illum deducat, quia iniqua est sentencia,
pondere caret. §. 2. Quod si in catholicum praue uiuentem, uel
in hereticum flagiciis uel facinoribus deditum, ut alias ad recte
uiuendi normam uterque redeat, sentenciam dederit, an uterque, an
hereticus tantum eius sentencia teneatur, merito querendum
uidetur? Potest autem dici, catholicum sentencia heretici minime
teneri. Non enim potest oris gladio ferire quem accusare
uel in quem testificari non ualet. Si enim quos diuina testimonia
non secuntur, quia extra ecclesiam sunt, pondus humani testimonii
perdiderunt aduersus eos, qui in ecclesia esse uidentur,
nec aduersus eosdem ecclesiasticae auctoritatis pondus habere poterunt
qui ab eius fide discessisse probati sunt, atque ideo ab
ecclesia sunt condempnati. In hereticum autem potestatem habere
uidetur hereticus, sicut et diabolus potest in malis, tamquam in suo
pecore.
Unde Augustinus scribit Vincentio Donatistae et
Rogatistae: [epist. XLVIII.]

C. XXXVIII. Pro facinore ab hereticis excommunicatus a catholicis non est recipiendus.

Quisquis pro aliquo facinore uel flagicio proiectum a
uobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui excepto errore, quo
a nobis separamini, sine crimine apud uos uixerunt, displicet
nobis. Sed nec facile ista monstratis, et, si monstretis,
nonnullos tolleramus, quos corrigere uel punire non
possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini,
neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque
propter hedos in fine segregandos deserimus gregem
Domini, neque propter uasa facta in contumeliam migramus
de domo Domini.

C. XXXIX. Quisquis propter disciplinam ab hereticis excommunicatur, a catholicis non est recipiendus.

Idem ad Eusebium. [epist. CLXIX.]
Subdiaconus quondam Hispaniensis ecclesiae,
uocabulo Primus, cum ab accessu indisciplinato sanctimonialium
prohiberetur, atque ordinata et sana precepta
contempneret, a clericatu remotus est. §. 1. Ego, si
Domino placet, istum modum seruo, ut quisquis apud eos
propter disciplinam degradatus ad catholicam transire
uoluerit, in humiliatione penitenciae recipiatur, quo et ipsi
forsitan eum cogerent, si apud eos manere uoluisset.
Gratian. Sed istud Augustini intelligitur dictum non
propter sentenciam, cuius potestas nulla est extra ecclesiam, sed
in detestatione criminum, que in hereticis, sicut in catholicis,
eque sunt punienda. Potest tamen illud Augustini de potestate
baptizandi intelligi, non ligandi, aut soluendi, uel cetera sacramenta
ministrandi. Baptisma namque siue ab heretico, siue
etiam laico ministratum fuerit, dummodo in unitate catholicae
fidei accipiatur, non carebit effectu. Alia uero sacramenta,
ut sacri corporis et sanguinis Domini, excommunicationis uel
reconciliationis, si ab heretico uel catholico non sacerdote ministrentur,
uel nullum, uel letalem habebunt effectum. Unde et ab
hominibus fidelibus nullatenus sunt recipienda.
Hinc Augustinus scribit in I. libro de unico baptismo:
[contra Donatistas c. 2.]

C. XL. In extremo positus etiam ab heretico penitenciam accipere ualet.

Si quem forte coegerit extrema necessitas et ubi
catholicum, per quem accipiat, non inuenerit, et in animo
pacem catholicam custodiens, per aliquem extra unitatem
catholicam positum acceperit quod in ipsa erat catholica
unitate percepturus, si statim etiam de hac uita migrauerit,
non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a
corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi
et presentia corporali reddiderit, unde numquam corde
discesserat, non solum non inprobamus quod fecit, sed
etiam securissime uerissimeque laudamus, quoniam presentem
Deum credidit cordi suo, ubi unitatem seruabat,
et sine sancti baptismi sacramento (quod, ubicumque inuenit,
non hominum, sed Dei esse cognouit) noluit ex hac uita
migrare. Si quis autem, cum possit in ipsa accipere,


aliqua mentis peruersitate elegerit in scismate baptizari,
etiamsi postea uenerit ad catholicam ecclesiam, certum
est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi
potest, prodesse non potest; peruersus et iniquus est,
et tanto perniciosius, quanto scientius.

C. XLI. Annum peniteat qui de manu heretici nesciens prohibitam conmunionem accepit.

Item Iulianus Papa.
Si quis dederit aut acceperit conmunionem de manu
heretici, et nescit, quod catholica ecclesia contradicit, postea
intelligens, annum integrum peniteat. Si autem
scit, et neglexerit, et postea penitenciam egerit, decem
annos peniteat. Alii iudicant septem, et quidam
humanius, ut quinque annos peniteat. §. 1. Si quis
permiserit hereticum missam suam celebrare in ecclesia
catholica, et nescit, quadraginta dies peniteat; si pro reuerentia
eius, annum unum peniteat; si pro dampnatione
ecclesiae catholicae, et consuetudinis Romanorum, proiciatur
ab ecclesia, sicut hereticus, nisi habeat penitenciam;
si habuerit, decem annos peniteat. Si recesserit
ab ecclesia catholica in congregatione hereticorum, et
alios persuaserit, postea si penitenciam egerit, duodecim
annos peniteat, tres extra ecclesiam et
septem inter audientes, et duos adhuc extra conmunionem.
De his ita in canone dicitur, ut duodecimo
anno conmunionem sine oblatione percipiant.

C. XLII. Pocius est mortem arripere quam de manu heretici conmunionem accipere.

Item Gregorius. [Papa lib. III. Dialog., cap. 31.]
Cepit Erminegildus rex iuuenis terrenum regnum despiciens,
et forti desiderio celeste querens, in ciliciis
iacere uinculatus et omnipotenti Deo ad confortandum
se preces effundere, tantoque sublimius gloriam
transeuntis mundi despicere, quanto et religatus agnouerat
nil fuisse, quod potuit auferri. Superueniente autem
festiuitatis pascalis die, intempestae noctis silentio ad eum
perfidus pater Arrianum episcopum misit, ut de eius manu
sacrilegae consecrationis conmunionem perciperet, atque
per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed uir Deo
deditus Arriano episcopo uenienti exprobrauit ut debuit,
eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit, quia
etsi exterius iacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis
culmine stabat securus. Ad se itaque reuerso episcopo


Arriano pater infremuit, statimque suos apparitores misit,
qui constantissimum confessorem Dei illic, ubi iacebat, occiderent.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem post mortem nullus excommunicari
ualeat uel absolui, ex uerbis euangelii monstratur, quibus dicitur:
"Quodcumque ligaueris super terram etc." Super terram, inquit,
non sub terra; ostendens, quod uiuentes pro uarietate suorum
meritorum soluere possumus uel ligare; de mortuis autem sentenciam
ferre non possumus.
Unde Leo Papa scribit Rustico, Narbonensi Episcopo:
[epist. XC. cap. 7. al. epist. XCII. c. 6.]

C. I. Non possunt ab ecclesia solui post mortem qui in hac uita ab ea noluerunt absolui.

De conmunione priuatis, et ita defunctis. Horum
causa iudicio Dei reseruanda est, in cuius manu fuit, ut
talium obitus non usque ad conmunionis remedium differretur.
Nos autem quibus uiuentibus non conmunicamus
mortuis conmunicare non possumus.

C. II. Ecclesia uiuentes potest ligare uel soluere, non mortuos.

Item Gelasius, Fausto Magistro, fungenti legationis
offitio Constantinopolim.
Legatur, ex quo est religio Christiana, uel certe detur
exemplum in ecclesia Dei a quibuslibet Pontificibus aut
ab ipsis Apostolis, ab ipso denique Saluatore ueniam, nisi
se corrigentibus, fuisse concessam. Auditum autem
sub isto celo non legitur omnino, nec dicitur, quod eorum
uoce depromitur: date nobis ueniam, ut tamen
nos in errore duremus. Id quoque pariter ostendant
qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus,
quibus regulis, qua lectione, quoue documento, siue a
maioribus nostris, siue ab Apostolis ipsis (quos potiores
merito fuisse non dubium est) seu ab ipso Domino Saluatore,
qui iudicaturus creditur uiuos et mortuos, siue factum est
umquam, uel faciendum esse mandatur? Mortuos suscitasse
Christum legimus; in errore mortuos absoluisse non legimus.
Et qui hoc tantum faciendi solus habuerit


potestatem, B. Petro apostolo principaliter mandauit:
"Quodcumque ligaueris super terram etc." Super
terram, inquit. Nam alligatione defunctum nusquam
dixit esse absoluendum.

C. III. Non oportet ab elemosinis eorum abstinere post mortem, quibus in uita conmunicare non destitimus.

Item Urbanus. [II.] Vilimundo Episcopo.
Sane quod super Richardo, filio Borelli, uestra fraternitas
se egisse innotuit pro zelo Dei et animarum karitate,
laudamus. Sed non est adeo timendum, non adeo est
uobis ab eius elemosinis abstinendum. Inter ceteros quippe
nostrae fidei patres B. Leo doctor egregius: "Quibus"
inquit, "uiuis, non conmunicamus nec mortuis conmunicare
debemus." Constat ergo, quoniam, quibus uiuis
(ut ex opposito loquamur), conmunicamus mortuis
quoque conmunicare possimus. Nos plane inter duo obpugnantia
positi, inter inpios et scismaticos uidelicet, scismaticis
ullo modo conmunicare non possumus, aut licet:
peccatoribus uero et predonibus dispensatiue propterea
conmunicamus, quia et ecclesiam hactenus sustentauerunt,
et se fideles in posterum pollicentur. Alioquin oportet
de huius mundi partibus exire. Sub qua etiam sponsione
nos eis nuper in B. Petri nataliciis absolutionem indulsimus.
Quia ergo predictus uir neque excommunicatus nominatiue,
neque conmunicans cum excommunicatis ex
nomine exiit, sed in Domini sui fide atque seruicio, licet
nobis dispensatiue, id est quamdiu eos patimur, eorum
elemosinis conmunicare, et defuncti animam Christianae
religionis modis omnibus adiuuare.

[C. IV.] Item Gelasius uniuersis Episcopis, per Dardaniam siue per Illiricum constitutis.

Nec quisquam uobis omnino persuadeat, Achatio preuaricationis
suae crimen fuisse laxatum, quia qui post,
quam in collegium recidens prauitatis iure meruit ab
apostolica conmunione secludi, in hac eadem persistens
dampnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes
non quesiuit omnino, nec meruit, mortuus iam non potest
inpetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi uoce delegatum
est: "Que ligaueritis super terram et reliqua". Ceterum


de eo, qui in diuino iudicio est constitutus, nobis fas
non est aliud decernere preter id, in quo eum dies supremus
inuenit. Atque ideo, nisi eius nomine refutato, ceterisque
consortibus huius erroris, cum nullo prorsus eorum participare
debetis mensae dominicae puritatem, quam maiores
nostri semper ab heretica magnopere seruauerunt pollutione
discretam.

C. V. Incorrigibilis dampnationis sentencia relaxari non potest.

Item Leo Papa. [epist. XIII. ad Pulcheriam
Augustam]
Dampnationis sentenciam quicumque meretur excipere,
si in suo sensu uoluerit permanere, nullus poterit
relaxare.
II. Pars. Gratian. His auctoritatibus probatur, quod
uiuentes, non mortuos soluere possumus uel ligare. Verum hoc
non de omni crimine intelligendum est. Sunt enim quedam
crimina, de quibus etiam post mortem accusari possunt quilibet
uel dampnari, ueluti heresis.
Unde in prima actione V. Sinodi legitur:

C. VI. Heretici etiam post mortem sunt excommunicandi.

Sane profertur a quibusdam, qui dicunt oportere
post mortem hereticos anathematizari, et sequi doctrinam
in hoc sanctorum Patrum, qui non solum uiuentes hereticos
condempnauerunt, sed etiam mortuos, sicut eos, qui
iniuste condempnati sunt, reuocauerunt post mortem, et
in sacris dipticis scripserunt. Quod factum est in
Iohanne, et in Flauiano religiosae memoriae episcopis
Constantinopolitanis. Item in actione V.: §. 1. Augustinus
ait: "Si forte isti libri ita designant traditorem suum,
sicut Dominus designauit Iudam, legant in eis nominatim
et expresse uel Cecilianum, uel eius ordinatores eorumdem
librorum fuisse traditores, et nisi eos anathematizauero,
ipse cum eis iudicer tradidisse." §. 2. Que modo
recitata sunt Augustinus sanctae memoriae consuluit,
et statuit teneri ab initio in ecclesia. Inpium enim
dogma iam inculpatum est et condempnatum
et eos, qui tali dogmati obnoxii sunt, anathematizari
uult ecclesiae traditio, licet etiam mortui essent. Ideo


sanctae memoriae Augustinus dicit: "Si modo conuinceretur
Cecilianus de his, que inferuntur ei, etiam post
mortem eius illum anathematizo." Item: §. 3.
Multi episcopi congregati, et quedam de diuersis causis
ad ecclesiasticum statum pertinentibus disponentes, de episcopis
statuerunt defunctis, qui suas facultates hereticis
relinquunt, ut etiam post mortem anathemati subiciantur.
Sunt autem et Augustini sanctae memoriae
dicentes epistolae, quod si qui in uita sua non recte
sapuerunt, licet non condempnati fuissent adhuc uiuentes,
tamen demonstrato peccato etiam isti post mortem
anathemati subiciantur. Item: §. 4. "Si uera sunt
que Ceciliano obiecta sunt, et nobis aliquando possent
monstrari, ipsum mortuum anathematizaremus."
Item: §. 5. "Dicis, licere michi etiam
de mortuis iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sed
etiam de mortuis solet fieri." Item: §. 6.
Rabula sanctae memoriae, episcopus factus Edissenae
ciuitatis, qui in sacerdotibus resplenduit Theodorum
Mosothenum post mortem in ecclesia
anathematizauit. Item: §. 7. Romanorum etiam ecclesia
ante paucos annos Dioscorum, qui fuit Papa
eiusdem ecclesiae, post mortem etiam anathematizauit,
cum nec in fide peccasset. Et hoc sciunt omnes,
qui degunt hic Romae, et maxime qui in dignitatibus
existunt, qui etiam eidem Dioscoro conmunicatores permanserunt
usque ad eius mortem. Item: §. 8. Si ad
tempora Theophili sanctae memoriae uel superius aliquis
recurrerit, etiam Origenem post mortem inueniet
anathematizatum. Quod etiam in isto fecit et
uestra sanctitas, et Vigilius religiosissimus Papa antiquioris
Romae. Item: §. 9. Sancta sinodus dixit: Sufficiunt
que dicta et prolata sunt ecclesiasticam
traditionem demonstrare, quod oportet hereticos etiam
post mortem anathematizari. Item in actione IV.: §. 10.
Sancta sinodus dixit: Augustini sanctae memoriae, qui
inter Affricanos episcopos splenduit, diuersae epistolae sunt
recitatae, significantes, quod hereticos oportet etiam
post mortem anathematizari. Talem autem ecclesiasticam
traditionem et alii Affricani reuerentissimi episcopi seruauerunt;
sed et Romana sancta ecclesia quosdam episcopos
etiam post mortem anathematizauit, licet pro fide in
uita sua non essent accusati, et utrumque apud nos gesta
habita significant.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem pro peccato alicuius tota familia


excommunicanda sit, multorum exemplis probatur. Pro peccato
namque Sodomitarum paruuli eorum, qui beneficio etatis paterna
flagicia nesciebant, celesti igne sunt consumpti. §. 1. Item pro
peccato Amalecitarum non solum paruuli eorum, sed etiam bruta
animalia usque ad mingentem ad parietem iussa sunt deleri a
Domino. §. 2. Item Dathan et Abiron auctores scismatis fuerunt
contra Moysen et Aaron nec tantum ipsi soli, sed omnis
substantia eorum cum ipsis descendit ad inferos. §. 3. In nouo
etiam testamento nonnumquam peccatis exigentibus grauis pestilentia
deseuisse legitur, que etiam illos inuoluit, qui peccati conscientiam
non habebant. Si ergo tam seuerissime pro peccatis
parentum inueniuntur paruuli puniti, nulli dubium est, quin
pro peccatis eorundem sentencia excommunicationis pariter
feriri ualeant. §. 4. His ita respondetur: Pro peccatis parentum
paruulos corporaliter flagellari ex uerbis euangelii apparet,
ubi discipulis de ceco nato interrogasse dicuntur: "Rabbi,
quis peccauit, hic, aut parentes eius, ut cecus nasceretur?" In
quibus etiam illud conpletur, quod Dominus ait ad Moysen:
"Ego sum Deus zelotes, uisitans peccata patrum in filios usque
in tertiam et quartam generationem." Spiritualiter autem peccatis
parentum paruuli non tenentur, ex quo per sacramentum
regenerationis ab originali peccato fuerint emundati. Unde per
Ezechielem Dominus ait: "Anima, que peccauerit, ipsa morietur;
filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portat
iniquitatem filii; iustitia iusti super eum erit, et inpietas inpii
erit super eum." Quecumque etiam peccata parentes conmiserunt,
ex quo filius personaliter ab eis separatus fuerit, ei non
inputantur ad penam. Unde peccato Adae ideo omnes posteri
teneri dicuntur, quia nondum aliquis ex illo materialiter fuerat
proseminatus. Quia uero apud Deum non sentencia sacerdotum,
sed uita reorum queritur, patet, quod non est notandus sentencia
quem peccati macula non inficit. Hinc etiam Paulus scribens
Chorinthiis ait: "Si quis frater nominatur fornicator, aut
auarus, aut idolis seruiens, cum eiusmodi nec cibum sumere
debetis." Ex quibus uerbis datur intelligi, quod nisi primum
fuerit aliquis nominatus de crimine, id est uel coram iudice
accusatus et conuictus, uel in iure ipse de se fuerit confessus,
quod nec sentencia est feriendus, nec ab eius conmunione est
abstinendum. Non ergo pro alicuius peccato tota familia excommunicanda
est.
Unde Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum:
[epist. LXXV.]

C. I. Pro peccato patris non est filius anathematizandus.

Si habes de hac re sentenciam certis rationibus uel scripturarum
testimoniis exploratam, nos docere digneris,
quomodo recte anathematizetur pro patris peccato filius,
aut pro mariti uxor, aut pro domini seruus, aut quisquam


in domo etiam nondum natus, si eo tempore, quo uniuersa
domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit
per lauacrum regenerationis in mortis periculo subueniri.
Hec enim fuit corporalis pena, qua legimus quosdam
contemptores Dei cum suis omnibus, qui eiusdem impietatis
participes fuerunt, pariter interfectos. Tunc quippe ad
terrorem uiuentium mortalia corpora perimebantur, quandoque
etiam moritura. Spiritualis autem pena, qua fit
quod scriptum est: "Quae ligaueris super terram erunt
ligata et in celo," animas obligat, de quibus dictum est:
"Ut anima patris, et anima filii mea est. Anima, que
peccauerit, ipsa morietur." §. 1. Audistis fortassis aliquos
magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam
anathematizasse peccantium. Sed forte, si essent interrogati,
reperirentur ydonei inde reddere rationem. Ego
autem, si quis a me quesierit, utrum id recte
fiat, quid ei respondeam non inuenio, numquam hoc facere
ausus sum de quorumdam facinoribus unanimiter
aduersus ecclesiam perpetratis, nisi grauissime conmouerer.
Sed si tibi quam iuste id fiat Dominus
reuelauit, nequaquam iuuenilem etatem tuam, et honoris
ecclesiastici rudimenta contempno. Senex enim a
iuuene, et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo
paratus sum doceri, quomodo possim uel Deo,
uel hominibus iustam reddere rationem, si animas innocentes
pro scelere alieno quod non trahunt ex Adam,
in quo omnes peccauerunt, spirituali supplicio puniamus.
Etenim Classitiani filius, etsi traxit ex patre noxam
primi hominis, sacro fonte baptismatis expiandam, tamen
quicquid post, quam eum genuit, peccati pater eius
admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere
quis ambigit? Quid dicam de coniuge? Quid
de tot animabus uniuersae familiae? Unde si una
anima per istam seueritatem, qua tota domus ista anathematizata
est, sine baptismate de corpore exeundo perierit,
innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes
uiolenter abstrahantur et interficiantur, huic dampno
non potest conparari. Si ergo de hac re potes reddere
rationem, utinam et nobis rescribendo prestes, ut possimus
et nos. Si autem non potes, quid tibi est inconsulta conmotione
animi facere, unde, si interrogatus fueris, responsionem
rectam non uales inuenire? Hec autem dixi,
etiamsi filius noster Classitianus aliquid admisit, quod tibi
anathemate plectendum iustissime uideretur.
II. Pars. Gratian. Ut ergo ex hac auctoritate euidentissime
monstratur, illicite excommunicatur quis pro peccato alterius,


neque aliqua ratione nituntur qui pro peccato unius in totam
familiam sentenciam ferunt excommunicationis. Illicita autem
excommunicatio notatum non ledit, sed excommunicantem.
Unde Gregorius scribit Magno, Episcopo Mediolanensi:
[lib. II. epist. 26.]

C. II. Illicite aliquem excommunicans, semet ipsum, condempnat non illum.

Conperimus, quod Laurentius quondam frater et
coepiscopus noster nullis te culpis extantibus conmunione
priuauerit. Ideoque huius precepti nostri auctoritate
munitus offitium tuum securus perage, et conmunionem
sine aliqua sume formidine.

C. III. Qui non corde, sed ore maledicunt, labiorum inmundiciam contrahunt.

Item Ieronimus in Leuitico.
Qui negligunt oris maledicti consuetudinem resecare,
etiamsi non corde maledicant, tamen inmundiciam
labiorum (secundum Ysaiae uerbum) et inquinamenta oris
incurrunt.

C. IV. Vita, non sentencia ligat quemlibet uel soluit.

Item.
Si quis non recto iudicio eorum, qui presunt ecclesiae,
depellatur, et foras mittatur, si ipse antea non exiit, hoc
est, si non ita egit, ut mereretur exire, nichil leditur in eo,
quod non recto iudicio ab hominibus uidetur expulsus. Et
ita fit, ut interdum ille, qui foras mittitur, intus sit, et ille
foris, qui intus uidetur retineri.

C. V. De eodem.

Item Rabanus de ecclesiasticis pressuris, libro I.
Non in perpetuum dampnamur, cum iniuste iudicamur,
dicente Psalmista: "Nec dampnabit illum, cum iudicabitur
illi." Multi sacerdotum culpam se zelo Dei persequi
profitentur; sed, dum indiscrete hoc agunt, sacrilegii
facinus incurrunt, et dum precipites quasi ad emendandum
ruunt, ipsi quoque multo magis deterius cadunt.

C. VI. Qua pena feriatur qui illicite aliquem excommunicat.

Item ex Concilio Parisiensi tempore Lodouici.
De illicita excommunicatione lex Iustiniani inperatoris
catholici, quam probat et seruat catholica ecclesia, constitutione
CXXVIII capitulo CCCLI decreuit, ut nemo
presbiter excommunicet aliquem ante, quam causa probetur,


propter quam ecclesiastici canones hoc fieri iubent. Si qui
autem aduersus ea aliquem excommunicauerit, ille quidem,
qui excommunicatus est, maioris sacerdotis auctoritate
ad gratiam sanctae conmunionis redeat: is autem, qui
legitime non excommunicauerit, in tantum abstineat a
sacra conmunione tempus, quantum maiori sacerdoti uisum
fuerit, ut quod iniuste fecit ipse iuste patiatur. Hinc
et S. Gregorius ad Iohannem episcopum iniuste excommunicantem
inter cetera scripsit, dicens: "Cassatis
prius atque ad nichilum redactis predictae sentenciae
tuae decretis, ex B. Petri principis apostolorum auctoritate
decreuimus, triginta dierum spacio sacra conmunione
priuatum ab omnipotenti Deo tanti excessus ueniam
cum summa penitencia ac lacrimis exorare. Quod si
hanc sentenciam nostram te cognouerimus inplesse
remissius, non iam tantum iniusticiam, sed contumaciam
fraternitatis tuae cognoscas iuuante Domino seuerius
puniendam," quia nemo propere uel prepostere, scilicet
non conmonitus neque conuictus est iudicandus. §. 1.
De conuentione autem huiusmodi inperatoris manifestorum
criminum lex dicit: "Quicumque tribus auctoritatibus
iudicis conuentus, uel tribus edictis fuerit ad iudicem prouocatus,
aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam
exstinguit, fuerit uocatus, et presenciam suam apud
eum iudicem, a quo ei denunciatum est, exhibere noluerit,
aduersus eum quasi in contumacem iudicari potest. Quinimo
retractari nec per appellationem negocia possunt, quociens
in contumacem fuerit iudicatum." Et hanc sentenciam de
tribus auctoritatibus conuentis ex euangelica ueritate
Celestinus ad Nestorium dicens, et Ephesina sinodus
de eodem decernens, et B. Gregorius ad Iohannem
scribens, conprobauit. §. 2. De peremptorio scripto
Affricanum concilium demonstrat de Cresconio, ut, si
conuentus resipiscere detrectauerit, suo contemptu et
sua contumacia faciente, auctoritate iudiciaria iam
protinus excludatur. Item B. Gregorius de sentencia
in contumacem, scribens ad Maximum presumptorem
Salonitanum episcopum, dixit: "Hortamur, ut ad nos
uenire omni postposita excusatione festines, quatinus seruata
iusticia hec, de quibus accusaris, et cognoscere,


et finire secundum canonica instituta Christo reuelante
possimus. Ita autem fac, ut ad ueniendum amplius iam
moras non ingeras, nec magis ipsa te absencia obnoxium
his, que dicuntur, assignet, et nos in te hec res, non solum
propter predicta crimina, que purgare subterfugis, sed
etiam propter inobedientiae culpam, durius, scilicet ut in
contumacem, cogat ex concilio ferre iudicium."

C. VII. Vita, non sentencia aliquem ab ecclesia eicit, uel ad eam reducit.

Item Origenes super Leuiticum. [hom. XIV. ad c. 24.]
Cum aliquis exiit a ueritate, a timore Dei, a fide,
a karitate, exit de castris ecclesiae, etiamsi per episcopi
uocem minime abiciatur; sicut e contrario, aliquis
non recto iudicio foras mittitur, sed si ante non
exierit, id est non egerit ut mereretur exire, nichil
leditur. Interdum enim qui foras mittitur intus est, et
qui foris est intus uidetur retineri.

C. VIII. Et qui aperto sacrilegio, et qui peruersa uita fidelibus non sociatur, ad ecclesiam non pertinere probatur.

Item Augustinus. [serm. XI. de uerbis Domini]
De illis, qui sunt ab ecclesia segregati, non dicit:
"Ea, que sunt Spiritus, non percipientes;" ne ad scientiae
perceptionem referretur: sed dictum est: "Spiritum
non habentes." §. 1. Hoc utique non diceretur nisi
de segregatis ab ecclesia, qui dicti sunt Spiritum non
habentes. Sed nec ille dicendus est esse in ecclesia, et ad
istam societatem Spiritus pertinere, qui ouibus Christi
ficto corde miscetur. "Spiritus enim sanctus disciplinae
effugiet fictum." Neque enim non solum ad
ecclesiam pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti
sunt, sed etiam illi, qui in eius unitate corporaliter
mixti per pessimam uitam separantur.

C. IX. A Deo separamus, quos inpios demonstramus.

Item ex V. Sinodo. [collatione 5.]
Certum est, quod qui inpius demonstratus est
omnino separatus est a Deo, sicut etiam ille, qui anathematizatus


est tamquam inpius separatus est. Nichil
enim aliud significat anathema, nisi a Deo separationem.
III. Pars. Gratian. Illicita ergo excommunicatio, ut ex
premissis apparet, non ledit eum, qui notatur, sed quo notatur,
ac per hoc qui innocentes sunt ex alterius crimine condempnari
non possunt, sicut ab inprudentibus familiae potentum
pro peccatis dominorum consueuerunt notari. Sed adhuc
obicitur, quod non solum innocentes, sed nec etiam criminosi
sentencia maledictionis sint feriendi. Ait enim Christus in
euangelio: "Orate pro persequentibus et calumpniantibus uos,
benefacite his, qui oderunt uos." Item Apostolus: "Benedicite
persequentibus uos: benedicite et nolite maledicere." Item:
"Maledici regnum Dei non possidebunt."

C. X. Ab omni maledicto fideles inmunes esse oportet.

Item Ieronimus in epistola ad Titum. [initio cap. 3.]
Si igitur Michael non fuit ausus diabolo et certe maledictionis
dignissimo iudicium inferre blasphemiae, quanto
magis nos ab omni maledicto puri esse debemus? Merebatur
diabolus maledictum, sed per os archangeli blasphemia
exire non debuit. Relege ueteres libros, et uide,
que tribus in monte Garizim constitutae sunt ut
benedicerent populo, et que in monte altero, ut maledicerent.
Ruben, qui maculauerat thorum parentis, et Zabulon
nouissimus Liae filius, et ancillarum liberi in monte Hebal
ponuntur, ut maledicant his, qui maledictione digni
sunt.

C. XI. Quos significent qui ad benedictionem, quiue ad maledictionem de filiis Israel electi sunt.

Idem in libro Iudicum.
Cum ergo in singulis quibusque fidelium sit talis propositi
uarietas, hoc michi designari uidetur in hoc loco,
quod dimidii illi, qui iuxta montem Garizim incedunt
(illum, qui ad benedictionem electus est), istos figuraliter
indicent, qui non metu penae, sed benedictionum et
repromissionum desiderio ueniunt ad salutem; illi uero
dimidii, qui iuxta montem Gebal incedunt, in quo
maledictiones prolatae sunt, istos alios indicant, qui
malorum metu et suppliciorum timore conplentes que in lege
scripta sunt, perueniunt ad salutem.
Gratian. Sed qui pro persecutoribus iussit orare, primos
parentes pro transgressione mandati mortis maledicto percussit.
Cain quoque, quia primae preuaricationi fratricidium adiunxit,
sentenciam maledictionis a Domino reportauit. Abrahae quoque
dixit Dominus: "Maledicam maledicentibus tibi, et benedicam
benedicentibus tibi." In euangelio etiam, cum esuriens ueniret
ad ficum, non inueniens fructum in ea, sua maledictione perpetua
sterilitate ipsam dampnauit. §. 1. Item Noe, cum uerenda sua
a Cham derisa cognosceret, filium eius Chanaan maledixit
dicens: "Maledictus Chanaan sit seruus fratrum suorum."
Item Ysaac, cum benediceret Iacob filio suo, ait: "Qui maledixerit
tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi benedictionibus


repleatur." §. 2. Item, sicut in libro Numerorum
legitur, Moyses ex precepto Dei duodecim tribus filiorum Israel
in duas partes diuisit, et sex tribus iussit, ut iuxta montem Gebal
incedentes maledictionem transgredientium legem uociferarent;
aliis uero precepit, ut iuxta alium montem incedentes
benedictiones obseruantium inclamarent. §. 3. In nouo etiam
testamento Petrus apostolus Symoni legitur maledixisse, cum
ait: "Pecunia tua tecum sit in perditione." Paulus quoque,
qui dixerat: "Benedicite, et nolite maledicere," fornicatorem
Chorinthium iussit excommunicari. Item in alia
epistola ait: "Si quis non fuerit secutus doctrinam Domini
nostri Iesu Christi, sit anathema, maranatha." Item Galathis:
"Si angelus de celo ueniens aliud uobis euangelizauerit, anathema
sit." §. 4. Distinguendum est ergo inter maledictum, quod
prohibetur, et maledictum, quod a Domino et a sanctis
uiris rationabiliter profertur. Maledictum, quod prohibetur,
est illud, quod procedit ex uoto ultionis et odio persequentis, non
ex amore iusticiae. Maledictum uero, quo sancti maledicunt, est
illud, quod procedit ex amore iusticiae, non ex liuore uindictae.
Unde Gregorius in Moralibus ait libro III.:

C. XII. Sancti uiri non ex uoto ultionis, sed amore iusticiae aliquos maledicunt.

Cum sancti uiri maledictionis sentenciam proferunt, non
in hanc ex uoto ultionis, sed ex iusticiae examine prorumpunt.
Intus subtile iudicium respiciunt, et
mala foris surgentia qua maledictione ferire
debeant cognoscunt, et eo maledicto non peccant,
quo ab interno iudice non discordant. Item:
§. 1. Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat:
aliud uidelicet, quod approbat, aliud, quod dampnat.
Aliter enim maledictum profertur iudicio iusticiae, ut in
ipso primo peccante prolatum est, cum audiuit: "Maledicta
terra in opere tuo, etc." et sicut Abrahae dicitur:
"Maledicam maledicentibus tibi." Aliter uero
profertur maledictum, quod non iudicio iusticiae, sed liuore
uindictae promitur, a quo uoce Pauli predicantis
cessare ammonemur, qui ait: "Benedicite, et nolite
maledicere."

C. XIII. Errantes et in errorem mittentes excommunicentur.

Item Pelagius Papa Angellio Episcopo.
Apostolicae auctoritatis exemplo didicimus, errantium
et in errorem mittentium spiritus tradendos esse sathanae,
ut blasphemare dediscant.

C. XIV. Delinquentes corrigantur a sacerdotibus, incorrigibiles inuenti excommunicentur.

Item Anacletus Papa. [epist. III.]
Tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam
debent habere curam de his, qui pereunt, quatinus eorum
redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles
apparuerint, ab ecclesia separentur.

C. XV. Secunda uel tertia ammonicione interposita excommunicationis sentencia procedat.

Item Gregorius. [Papa lib. II. epist. 37. ad Natalem
Episcopum]
De excommunicationis articulo (que tamen interposita
condicione gradus, secundo uel tertio iam ut ita dicam,
ex necessitate subiuncta est) beatitudo uestra inmerito queritur,
cum Paulus apostolus dicat: "In promptu habentes
ulcisci omnem inobedientiam."

C. XVI. Mali ab ecclesia sunt eliminandi.

Item Ieronimus. [in epistolam ad Galatas, c. 5.]
Secandae sunt carnes putridae, et scabiosa a
caulis ouis repellenda, ne tota domus, massa, corpus et
pecora ardeat, corumpatur, putrescat, intereat. Arrius
in Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim
oppressus est, totum orbem eius flamma populata est.

C. XVII. Pro diuersitate culparum subditi a prepositis corripiantur.

Item Augustinus. [in libro de correptione et gratia,
c. 15.]
Corripiantur itaque subditi a prepositis suis correptionibus
de karitate uenientibus pro culparum diuersitate
diuersis, uel minoribus, uel amplioribus, quia et ipsa, que
dampnatio nominatur, quam facit episcopale iudicium (qua
pena in ecclesia nulla maior est), potest, si Deus uoluerit,
in correptionem saluberrimam cedere atque proficere.
Neque enim scimus quid contingat sequenti die. Aut
ante finem huius uitae de aliquo desperandum est? Aut
contradici Deo potest, ne respiciat et det penitenciam, et,
accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a
reatu quamuis iustae dampnationis absoluat dampnatum
quem ipse non dampnet? Pastoris tamen necessitas
habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab
ouibus sanis morbidam, ab illo, cui nichil est inpossibile,
ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis
pertineat ad predestinatorum numerum, quis non pertineat,
sic affici debemus karitatis affectu, ut omnes uelimus saluos
fieri.

C. XVIII. Qui corrigi nolunt excommunicationis ferro debent abscidi.

Item Prosper. [libro de uita contemplatiua, c. 7.]
Ecce autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis
confiteri nolentibus undecumque claruerint quecumque non
fuerint patienciae leni medicamento sanata, ueluti quodam
igne piae increpationis urenda sunt et curanda. Quo
si nec sic quidem equanimiter sustinentis ac pie increpantis
medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter
obiurgati corrigi noluerint, tamquam putridae


corporis partes debent ferro excommunicationis abscidi,
ne, sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit,
salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit,
ita isti, qui emendari despiciunt, et in suo
morbo persistunt, si moribus deprauatis in sanctarum
societate permanserint, eos suae perditionis exemplo interficiant.

C. XIX. Excommunicandus est qui simul duas uxores habere presumit.

Item Nykolaus Papa Lothario Regi.
An non districta ultione feriendus es, qui in duabus
uxoribus adulterium Lamech et flagitium imitatus esse
dinosceris? Quod Dominus non nisi post septuaginta septem
generationes suo salutifero aduentu deleuit, cum Cain fratricidium
septima generatione aquis abolitum sit cataclismi.

C. XX. Falsi testes et homicidae conmunione priuentur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 37.]
Itaque censuimus homicidas et falsos testes a
conmunione ecclesiastica submouendos, nisi penitenciae
satisfactione crimina admissa diluerint.

C. XXI. Excommunicetur potens, qui clericum pauperem religiosum spoliare presumit.

Item ex Concilio Tolletano I. [cap. 11.]
Si quis de potentibus clericum, aut quemlibet pauperiorem,
aut religiosum expoliauerit, et mandauerit
eum ad se uenire episcopus, ut audiatur, et contempserit,
inuicem mox scripta percurrant per omnes prouinciae
episcopos, et quoscumque adire potuerint, ut excommunicatus
habeatur ipse, donec obediat et
reddat aliena.


[PALEA.

C. XXII. De eodem.

Ex dictis Gregorii Papae.
Quisquis per dolum manum suam mittit in Christum
Domini, id est episcopum uel presbiterum, quia sacrilegium
graue conmittit, et si quis ecclesiam Dei
uastat, aut inpugnat, aut incendit, quia et hoc grauissimum
est sacrilegium, placuit sanctae sinodo, ut inprimis
omnia bona eius proscriptione publicentur; deinde in uno
loco, id est in monasterio, inclusus peniteat omnibus diebus
uitae suae. ]

C. XXIII. Conmunione priuetur qui Romipetas, et peregrinos, uel mercatores molestare presumpserit.

Item Calixtus Papa.
Si quis Romipetas et peregrinos Apostolorum
limina, et aliorum sanctorum oratoria uisitantes capere, seu


rebus, quas ferunt, spoliare, et mercatores nouis teloneorum
et pedaticorum exactionibus molestare temptauerit,
donec satisfecerit, conmunione careat Christiana.

C. XXIV. Excommunicetur qui oratores et ecclesias, earumque bona et personas ibidem seruientes infestare presumit.

Item Urbanus.
Paternarum traditionum exemplis conmoniti, pastoralis
offitii debitum persoluentes, ecclesias cum bonis suis, tam
personis quam possessionibus, clericos uidelicet ac monachos,
eorumque conuersos, oratores quoque cum
suis nichilominus rebus, quas ferunt, tutos et sine molestia
esse statuimus. Si quis autem contra hoc facere presumpserit,
et post, quam facinus suum recognouerit, infra
spacium dierum triginta conpetenter non emendauerit, a
liminibus ecclesiae arceatur, et anathematis gladio feriatur.

C. XXV. Qui oratoribus, pauperibus non arma ferentibus in malum obuiauerint, excommunicentur.

Item Nykolaus Papa omnibus Episcopis.
Illi, qui peregrinos, uel oratores cuiuscumque sancti,
siue clericos, siue monachos, uel feminas, aut inermes
pauperes depredati fuerint, uel bona eorum rapuerint, uel
in malum eis obuiauerint, anathematis uinculo feriantur,
nisi digne emendauerint. §. 1. Pax uero illa, quam treugam
Dei dicimus, sic obseruetur, sicut ab archiepiscopis
uniuscuiusque prouinciae constituta est. Qui
autem eam infregerit excommunicationi subdatur.
IV. Pars. Gratian. Quia uero de hereticis sermo habetur,
uidendum est, quid intersit inter scisma et heresim, et qui sint
heretici, et quot sint hereticorum sectae?
Differentiam autem inter scisma et heresim Ieronimus in
epistola ad Galathas assignat, dicens:

C. XXVI. Scismatis et heresis differentia.

Inter heresim et scisma hoc esse arbitror, quod
heresis peruersum dogma habeat, scisma post episcopalem
discessionem ab ecclesia pariter separat.
Quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi potest
diuersum; ceterum nullum scisma nisi heresim
aliquam sibi confingit, ut recte ab ecclesia uideatur
recessisse.
Unde autem heresis dicatur, in eadem epistola Ieronimus
diffinit, dicens:

C. XXVII. Unde dicatur heresis?

Heresis grece ab electione dicitur, quod scilicet eam
sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse


meliorem. Quicumque igitur aliter scripturam intelligit,
quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo scripta
est, licet ab ecclesia non recesserit, tamen hereticus
appellari potest, et de carnis operibus est, eligens que
peiora sunt.
V. Pars. Gratian. Qui uero proprie dicantur heretici,
Augustinus [in lib. de utilitate credendi c. 1.] ostendens
ait:

C. XXVIII. Qui proprie dicantur heretici.

Hereticus est, qui alicuius temporalis commodi et maxime
gloriae principatusque sui gratia falsas ac nouas
oppiniones uel gignit, uel sequitur. Ille autem, qui huiusmodi
hominibus credit, est imaginatione quadam
ueritatis illusus.

C. XXIX. Non sunt heretici, qui non sua audatia, sed aliena seducuntur in errorem.

Idem. [Glorio, Elesuio, et aliis, epist. CLXII.]
Dixit Apostolus: "Hereticum hominem post primam
et secundam correctionem deuita, quia subuersus
est huiusmodi, et peccat, in semetipso dampnatus."
Sed qui sentenciam suam, quamuis falsam atque
peruersam, nulla pertinaci animositate defendunt, presertim
quam non audacia suae presumptionis pepererunt,
sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt,
querunt autem cauta sollicitudine ueritatem, corrigi
parati, cum inuenerint, nequaquam sunt inter hereticos
deputandi.

C. XXX. Magistri erroris existunt qui ueritatis disciplinam contempnunt.

Item Leo. [Papa epist. X. ad Flauianum]
Quid autem iniquius est quam inpia sapere, et
sapientioribus doctioribusque non credere? Sed in hanc
insipientiam cadunt, qui, cum ad cognoscendam ueritatem
aliquo inpediuntur obscuro, non ad propheticas
uoces, non ad apostolicas litteras, nec ad euangelicas
auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt, et ideo magistri
erroris existunt, quia ueritatis discipuli non fuerunt.

C. XXXI. Heretici sunt qui quod praue sapiunt contumaciter defendunt.

Item Augustinus contra Manicheos.
Qui in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque
sapiunt, si correcti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt
contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata
emendare nolunt, sed defensare persistunt, heretici
sunt.

C. XXXII. Errante dampnabilior est qui eius defendit errorem.

Item Urbanus Papa.
Qui aliorum errorem defendit multo est dampnabilior
illis, qui errant, quia non solum ille errat, sed
etiam aliis offendicula preparat erroris et confirmat. Unde
quia magister erroris est, non tantum hereticus, sed etiam
heresiarcha dicendus est.

C. XXXIII. Qui mendacio ueritatem inmutant patrum terminos transferre probantur.

Item Ieronimus. [lib. II. Conment. ad cap. 5. Oseae]
Transferunt principes Iuda terminos, quos posuerunt
patres eorum, quando inmutant mendacio ueritatem, et
aliud predicant quam ab Apostolis acceperunt. Idem:
§. 1. De hereticis manifestus est sensus, quod sophismatibus
suis et arte dialectica sepe opprimant ecclesiasticos.
Idem: §. 2. Veteres scrutans historias inuenire non
possum scidisse ecclesiam, et de domo Domini populos
seduxisse, preter eos, qui sacerdotes a Deo positi fuerant
et prophetae, id est speculatores. Isti ergo uertuntur in
laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum.

C. XXXIV. Abiciantur qui aduersariorum conueniunt prauitati.

Item Leo Papa. [epistola LXXIV. ad Anatolium] .
Illud sane plurimum michi displicere significo, quod
inter ditionis tuae clericos quidam esse dicuntur, qui
aduersariorum conueniant prauitati, et uesaniae
uasis misericordiae uasa misceantur. Quibus inuestigandis
et seueritate congrua cohercendis debet diligentia
tua uigilanter insistere ita, ut his, quibus prodesse correctio
non potuerit, non parcat abscisio. Oportet enim
nos euangelici meminisse mandati, quod ab ipsa
ueritate precipitur, ut, si nos oculus, aut pes, aut dextera
scandalizauerit manus, a conpage corporis auferatur, quia
melius sit his in seculo carere membris, quam cum ipsis
in eterna supplicia ire. Nam superfluo extra ecclesiam
positis resistimus, si ab his, qui intus sunt, in eis, quos decipiunt,
uulneramur. Abicienda prorsus pestifera hec a
sacerdotali uigore patiencia est, que sibimet, peccatis aliorum
parcendo, non parcit.

C. XXXV. Et sodalitates et conuiuia hereticorum clerici uitare debent.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 70. 71. 72.]
Clericus hereticorum aut scismaticorum tam conuiuia
quam sodalitates euitet equaliter. Eorum
conuenticula non ecclesia, sed conciliabula sunt appellanda.
Cum eis neque orandum est, neque psallendum.

C. XXXVI. Canonum obseruatores cum hereticis nullum debent inire certamen.

Item Gelasius Papa. [in epistola ad Episcopos
Dardaniae]
Cum quibus erat sinodus ineunda? Catholici pontifices
fuerant undique iam depulsi, soli remanserant socii
perfidorum, cum quibus nec iam licebat habere conuentum,
dicente Psalmo: "Non sedi cum concilio
uanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo." Nec
ecclesiastici moris est cum his, qui pollutam habent conmunionem
permixtamque cum perfidis, miscere concilium.
Recte igitur per Calcedonensis sinodi formam huiusmodi
preuaricatio repulsa est potius quam ad concilium uocata,
quod nec opus erat post primam sinodum, nec
cum talibus habere licebat. Idem: [in commonitorio ad
Faustum] §. 1. Canonum magistris atque custodibus
nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus conmunionis
alienae.

C. XXXVII. Non contradicit, sed pocius euangelio obedit qui malos excommunicat.

Item ex epistola Urbani Papae.
Notandum est, quod quidam dicunt contra euangelicam
parabolam nos facere, ubi de zizaniis non eradicandis Dominus
precepit, cum excommunicatione aliquos dignos
excommunicationi subicimus, et aiunt etiam S. Augustinum
hoc contradicere eo in loco, ubi ait: "Quia non est precidenda
unitas, ferendi sunt mali, non abiciendi." Quibus
hoc primum respondendum est: Si heretici et mali homines
non sunt excommunicandi, quare ipse pater sanctus
Augustinus cum legatis S. Romanae ecclesiae, et
cum sanctis episcopis suis Pelagium et Celestinum,
nouam heresim in sanctam Dei ecclesiam introducentes,
excommunicauit, et ab ecclesia Dei separauit? Quare ipsos
Donatistas, contra quos ista et multa his similia loquitur,
tam ipse quam omnis ecclesia Dei excommunicatos habuit,
et, nisi prius penituissent, et per manus inpositionem reconciliati
essent, eis nequaquam conmunicabat? Idem ipse
Dominus, qui hoc parabolice hic enarrat, aperte alibi
excommunicationem fieri iubet, dicens: "Frater, qui corripitur
ab ecclesia, et non obedit, sit tibi sicut ethnicus et
publicanus." Unde apparet liquido, aliud esse excommunicationem,
et aliud eradicationem. Qui excommunicatur
enim (ut Apostolus ait) ad hoc excommunicatur, ut
spiritus eius saluus fiat in die Domini. Disciplina enim est
excommunicatio, et non eradicatio,
[Gratian.] nisi forte ex contemptu et superbia
excommunicati proueniat.
Unde Augustinus in libro Numeri: [hom. XV. ad c. 23.]

C. XXXVIII. Diuina maledictio meritum maledicti designat.

Deus, quibus maledicit, meritum designat eius, cui


maledicitur, et sentenciam promit, utpote quem non
fallit neque peccati qualitas, neque peccantis affectus.
Homo, hoc quia non potest scire (neque enim propositum
mentemque alterius alius uidere aut cognoscere
potest), idcirco etiam si iudicantis uel sentenciam promentis
intuitu proferat maledictum, non potest esse maledicendi
causa, ubi ignoratur peccantis affectus, maxime cum humanum
uicium tunc sciat maledicta proferre, cum forte
conuiciis aut iniuriis prouocatur. Quod uicium resecare
uolens Apostolus, ne maledictis maledicta et conuiciis conuicia
prouocemus, mandatum necessarium ponit, ut benedicamus,
quo conuiciandi uicium resecetur, non quo
iudicandi ueritas, que homines latet, et pronunciandi auctoritas
perimatur.
Gratian. Sectae uero hereticorum quot sint, et unde nomina
acceperint, Ysidorus VIII. libro Ethimologiarum c. 5. determinat,
dicens:

C. XXXIX. Quot sint sectae hereticorum.

Quidam autem heretici, qui de ecclesia recesserunt,
ex nomine auctorum suorum nuncupantur; quidam uero
ex causis, quas eligentes instituerunt. §. 1. Symoniani a
Symone dicti, magicae disciplinae perito, cui Petrus in
Actibus Apostolorum maledixit pro eo, quod ab Apostolis
Spiritus sancti gratiam pecunia emere uoluisset. Hii
dicunt, creaturam non a Deo esse, sed a uirtute creatam
quadam superna. §. 2. Menandriani a Menandro mago,
discipulo Symonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed
ab angelis factum asseruit. §. 3. Basilidiani a basilide
appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegauit.
§. 4. Nykolaitae a Nykolao dicti diacono ecclesiae
Iherosolimorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est
a Petro; qui, propter pulchritudinem uxorem relinquens,
dixit ut qui uellet ea uteretur; uersa est in stuprum
talis consuetudo, ut inuicem coniugia conmutarentur.
Quos Iohannes in Apokalipsi inprobat dicens: "Sed
hoc habes, quod odisti facta Nykolaitarum." §. 5.
Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare
uoluerunt. Animam naturam esse Dei dicunt; bonum et
malum Deum suis dogmatibus fingunt. §. 6. Carpocratiani
a Carpocrate quodam uocantur, qui dixit, Christum
hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum.
§. 7. Cherinthiani a quodam Cherintho nuncupati. Hii inter
cetera circumcisionem obseruant, mille annos post resurrectionem
in uoluptate carnis futuros predicant. Unde et
grece Ciliastae, latine Miliasti sunt appellati. §. 8.
Nazarei dicti, qui dum Christum (qui a uico Nazareus est
appellatus) filium Dei confiteantur, omnia tamen ueteris
legis custodiunt. §. 9. Ofitae a colubro nominati sunt.
Coluber enim grece ofi dicitur. Colunt enim serpentem,
dicentes, ipsum in paradyso induxisse uirtutis


cognicionem. §. 10. Valentiniani a quodam Valentino
Platonico sectatore uocati, qui EONAS, id est secula
quedam in originem Dei creatoris induxit, Christum quoque
de Virgine nichil corporis assumpsisse, sed per eam
quasi per fistulam transisse asseruit. §. 11. Apellitae, quorum
auctor Apelles princeps fuit, qui, creatorem angelum
nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum
legis Israelis illum igneum affirmans qui dixit,
Christum non Deum in ueritate, sed hominem in fantasia
apparuisse. §. 12. Archontiaci a principibus appellantur,
quia uniuersitatem, quam Deus condidit, opera esse
archangelorum defendunt. §. 13. Adamiani uocati,
quia Adae imitentur nuditatem. Unde et nudi orant,
et nudi inter se mares feminaeque conueniunt. §. 14.
Caiani proinde sunt appellati, quoniam Cain
adorant. §. 15. Sethiani nomen acceperunt a filio Adae,
qui uocatus est Seth, dicentes, eundem esse Christum.
§. 16. Melchisedechiani uocati pro eo, quod Melchisedech,
sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed uirtutem Dei
esse arbitrantur. §. 17. Angelici uocati, quia angelos colunt.
§. 18. Apostolici hoc ideo sibi nomen sumpserunt,
quod nichil possidentes proprium nequaquam recipiant
eos, qui aliquo in hoc mundo utuntur. §. 19. Cerdoniani
a Cerdone quodam nominati, qui duo contraria
principia asseruit. §. 20. Marcionistae a Marcione,
Stoico philosopho, appellati, qui Cerdonis dogma secutus
alterum bonum, alterum iustum Deum asseruit, tamquam
duo principia creationis et bonitatis. §. 21. Artotyritae
ab oblatione uocati, panem enim et caseum offerunt, dicentes,
a primis hominibus oblationem a fructibus terrae
et a fructibus ouium fuisse celebratam. §. 22. Aquarii appellati
eo, quod aquam solam offerunt in calice sacramenti.
§. 23. Seueriani a Seuero exorti, uinum non bibunt; uetus
testamentum et resurrectionem non recipiunt. §. 24. Taciani
a Taciano uocati, qui et Enchratitae dicti, quia
carnes abhominantur. §. 25. Alogii uocantur tamquam
sine uerbo, logos enim grece uerbum dicitur. Deum
enim uerbum non credunt, respuentes Iohannis Euangelium
et Apokalipsim. §. 26. Catafrigiis nomen prouincia
Frigia dedit, quia ibi extiterunt auctores eorum
Montanus, Prisca et Maximilla. Hii aduentum Spiritus
sancti non in Apostolis, sed in se traditum asserunt.
§. 27. Cathareae propter mundiciam ita se nominauerunt:
gloriantes enim de suis meritis negant penitentibus
ueniam peccatorum; uiduas, si nupserint, tamquam adulteras
dampnant; mundiores se ceteris predicant. Qui nomen
suum si cognoscere uellent, mundanos pocius se quam
mundos uocarent. §. 28. Pauliani a Paulo Samosateno
exorti sunt, qui dixit, non semper fuisse Christum, sed a
Maria sumpsisse inicium. §. 29. Ermogeniani ab Ermogene
quodam uocati, qui materiam non natam introducens,


Deo non nato eam conparauit, matremque elementorum
et Deam asseruit, quos Apostolus inprobat elementis
seruientes. §. 30. Manichei a quodam extiterunt Persa,
qui uocatus est Manes. Hic duas naturas et substancias
introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo
quasi ex aliquo fonte manare asseruit; testamentum uetus
respuunt, nouum ex parte recipiunt. §. 31. Antropomorfitae
dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum
habere membra humana, que in diuinis libris scripta sunt,
arbitrantur; antropos enim grece latine homo interpretatur.
Ignorantes uocem Domini, qui ait: "Spiritus est Deus."
Incorporeus est enim; nec enim membris distinguitur,
nec corporis mole censetur. §. 32. Eraclitae ab
Eraclio auctore exorti, monachos tantum recipiunt,
coniugia respuunt, regna celorum paruulos habere non credunt.
§. 33. Nouatiani a Nouato Romanae
urbis presbitero exorti, qui aduersus Cornelium cathedram
sacerdotalem conatus inuadere, heresim instituit, noluit
apostatas suscipere et rebaptizans baptizatos.
§. 34. Montani heretici dicti, quod tempore persecutionis
in montibus latuerunt, qua occasione se a
catholicae ecclesiae corpore diuiserunt. §. 33. Ebionitae
ab Ebione dicti, siue a paupertate; Christum enim per
prouectum solum uirum iustum putant effectum. Unde
conpetenter Ebionitae pro paupertate intelligentiae appellati
sunt. Hii enim Iudei sunt, et ita tenent
euangelium, ut legem carnaliter seruent; aduersus quos ad
Galathas Apostolus scribens inuehitur. §. 36. Fotiniani
a Fotiniano Gallogreciae Sirmiae episcopo nuncupati,
qui Ebionitarum heresim suscitans asseruit, Christum
a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum.
§. 37. Haeriani ab Haereo quodam nuncupati sunt;
hii offerre sacrificium pro defunctis spernunt. §. 38.
Haetiani ab Haetio sunt uocati, idemque Eunomiani
ab Eunomio quodam dialectico, Haetii discipulo,
ex cuius nomine magis innotuerunt, dissimilem patri
asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum. Dicunt
etiam, nullum inputari peccatum in fide manentium.
§. 39. Origeniani Origene auctore exorti sunt, dicentes,
quod non possit Filius uidere Patrem, nec Spiritus sanctus
Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse,
et pro diuersitate peccatorum e celis usque ad
terras diuersa corpora quasi uincula meruisse, eaque
causa factum esse mundum. §. 40. Noetiani a quodam
Noeto uocati, qui dicebant Christum eundem
esse et Patrem, et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem
in offitiorum nominibus, non personis accipiunt.
Unde et Patripassiani uocantur, quia Patrem passum


dicunt. §. 41. Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse
dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex
cuius nomine maxime innotuerunt, unde et Sabelliani
uocati sunt. Hii unam personam Patris, et Filii, et Spiritus
sancti astruunt. §. 42. Arriani ab Arrio Alexandrino
presbitero exorti sunt, qui, coeternum Patri Filium
non agnoscens, diuersas in Trinitate substantias asseruit,
contra illud, quod Dominus ait: "Ego et Pater unum
sumus." §. 43. Macedoniani a Macedonio episcopo
sunt dicti, negantes Deum esse Spiritum sanctum. §. 44.
Apollinaristae ab Apollinare uocati sunt, dicentes Christum
corpus tantummodo sine anima assumpsisse. §. 45.
Antidicomaritae appellati sunt, eo, quod Mariae
uirginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum
uiro suo fuisse conmixtam. §. 46. Metangismonitae
ideo tale nomen acceperunt, quia angios grece uas
dicitur. Asserunt enim sic esse in Patre Filium, tamquam
uas minus inter uas maius. §. 47. Patriciani a quodam
Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae
carnis a diabolo conditam dicunt. §. 48. Coliciani a
quodam Colitho nominati, qui dicunt, Deum non
facere mala contra illud, quod scriptum est: "Ego
Dominus creans mala." §. 49. Floriani a Florino, qui
e contrario dicunt Deum creasse mala, contra hoc, quod
scriptum est: "Fecit Deus omnia bona." §. 50. Donatistae
a Donato quodam Afro nuncupati sunt, qui, de
Numidia ueniens, totam pene Affricam sua persuasione
decepit, asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio
Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. §. 51. Bonosiani
a quodam episcopo Bonoso exorti produntur,
qui Christum filium Dei adoptiuum, non proprium asserunt.
§. 52. Circumcelliones dicti eo, quod agrestes
sint, quos Cotopitas uocant, supradictae
heresis habentes doctrinam. Hii amore martyrii semetipsos
perimunt, ut uiolenter de hac uita discedentes
martyres nominentur. §. 53. Priscillianistae a Priscilliano
uocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manicheorum
permixtum dogma conposuit. §. 54. Luciferiani
a Lucifero Sirmiae episcopo orti, qui episcopos
catholicos, qui instanti persecutione perfidiae
Arrianorum erant consentientes, et postea correcti in
cathedram redire delegerunt, dampnantes
quod crediderunt siue quod credidisse dissimulauerunt,
quos ecclesia catholica materno recepit
sinu, tamquam Petrum post fletum negationis: hanc illi
matris karitatem super accipientes eos recipere
nolentes, ab ecclesiae conmunione recesserunt, et cum ipso
Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt.


§. 55. Iouinianistae a Iouiniano quodam monacho dicti,
asserentes, nullam nuptiarum et uirginum esse
distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes
esse discrimen. §. 56. Eluidiani ab Eluidio nominati,
qui dicunt post natum Christum alios Mariam
filios de uiro Ioseph peperisse. §. 57. Paterniani
Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis
partes a diabolo factas opinantur. §. 58. Arabici nuncupati
eo, quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore
mori, atque in nouissimo utrumque resurgere. §. 59.
Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbitero Affricanae
prouinciae ciuitatis Cartaginensis, animam inmortalem
esse, sed corpoream predicantes, et animas peccatorum
hominum post mortem in demones uerti putantes. §. 60.
Tesserescedecatitae dicti, quod quartadecima luna pasca
cum Iudeis obseruare contendunt. Nam tessera
quatuor, deka decem significat. §. 61. Nictages a somno
nuncupati, quod uigilias noctis respuant, supersticionem
esse dicentes, iura temerari diuina, qui noctem ad requiem
tribuit. §. 62. Pelagiani a Pelagio monacho exorti.
Hii liberum arbitrium diuinae gratiae anteponunt, dicentes,
sufficere uoluntatem ad inplenda iussa diuina. §. 63. Nestoriani
a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati,
qui B. uirginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo
genetricem asseruit, ut aliam personam carnis,
aliam faceret Deitatis, nec unum Christum in uerbo Dei et
carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum
filium Dei, alterum hominis predicauit. §. 64. Euticiani
dicti ab Eutice Constantinopolitano abbate, qui Christum
post humanam assumptionem negauit existere de
duabus naturis, sed solam in eo diuinam asseruit esse naturam.
§. 65. Acephalitae dicti, id est sine capite.
Nullus enim eorum repperitur auctor, a quo exorti sint.
Hii trium Calcedonensium capitulorum inpugnatores,
duarum in Christo substanciarum proprietatem negant, et
unam in eius persona naturam predicant. §. 66. Theodosiani
et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano,
qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi
peruersi electione una die ordinati sunt episcopi. Hii
errores Euticis et Dioscori sequentes Calcedonense
concilium respuunt, ex duabus unam in Christo naturam
asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam
contendunt. §. 67. Gnoitae et Tritoitae a
Theodosianis exorti sunt, ex quibus Gnoitae ab ignorantia
dicti, quia peruersitati, a qua exorti sunt, id adiciunt,
quod Christi diuinitas ignoret, que sunt futura scripta de
die et hora nouissima, nec recordantes Christi personam
nesciam loqui: "Diem iudicii in corde
meo." §. 68. Tritoitae uero uocati, quod sicut tres personas


in Trinitate, ita quoque tres asserunt Deos esse,
contra illud, quod scriptum est: "Audi Israel, Dominus
Deus tuus Deus unus est." §. 69. Sunt et aliae
hereses sine auctore et sine nominibus. Ex quibus aliae
putant trinum esse Deum; aliae Christi diuinitatem
passibilem dicunt; aliae Christi de patre natiuitati in
tempore inicium temporis dant; aliae liberationem
hominum apud inferos factam Christi descensione non
credunt; aliae animam imaginem Dei negant; aliae animas
conuerti in demones et in quecumque animalia existimant;
aliae de mundi statu dissentiunt; aliae innumerabiles mundos
oppinantur; aliae aquam Deo coeternam faciunt; aliae
nudis pedibus ambulant; aliae cum hominibus non manducant.
He sunt hereses aduersus catholicam fidem exortae,
ab Apostolis et sanctis Patribus uel
conciliis predampnatae, que, dum in se multis erroribus
diuisae inuicem sibi dissentiunt, conmuni tamen nomine
aduersus ecclesiam Dei conspirant. §. 70. Sed quicumque
aliter scripturam sanctam intelligit, quam sensus
Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de ecclesia
non recesserit, tamen hereticus appellari potest.

C. XL. Quare diuina prouidentia multos errare permittit.

Augustinus. [de Genesi contra Manichaeos, lib. I.
cap. 1.]
VI. Pars. Ideo diuina prouidentia multos diuersi erroris
hereticos esse permittit, ut, cum interrogant nos
ea, que nescimus, sic discutiamus pigriciam, et
diuinas scripturas cupiamus. Propterea Apostolus
ait: "ut probati manifesti fiant." Hii autem
Deo probati sunt, qui bene possunt docere.

CAUSA XXV.

GRATIANUS.
Sancta Romana ecclesia quandam baptismalem ecclesiam
suis muniuit priuilegiis, decimationes suae diocesis ex integro sibi
attribuens. Item quoddam monasterium similiter muniuit priuilegiis
propriis, decernens, ut ex propriis prediis nulli decimas
persolueret. Accidit itaque, ut intra diocesim premunitae baptismalis
ecclesiae prefatum monasterium alia emptione, alia donatione
predia sibi inueniret. Oritur itaque contentio inter monachos
et clericos de decimis. (Qu. I.) Nunc primum queritur, an
clerici baptismalis ecclesiae auctoritate priuilegii decimas suae
diocesis ex integro sibi ualeant uendicare? (Qu. II.) Secundo,
an subsequenti priuilegio monachorum derogetur antiquioribus
priuilegiis baptismalium ecclesiarum?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero auctoritate illius priuilegii decimas sibi
ex integro clerici uendicare non ualeant, hinc probatur, quia
decimae iuxta decreta sanctorum Patrum quadripertito diuiduntur,
quarum una pars episcopis, secunda clericis, tercia fabricis
restaurandis, quarta uero pauperibus est assignata. Decreta
uero sanctorum canonum neminem magis quam Apostolicum seruare
oportet.
Unde Gelasius Papa ait: [in epistola ad Episcopos
Dardaniae]

C. I. Constitutionem sinodi, quam uniuersalis ecclesiae probauit assensus, Romanam sedem seruare oportet.

Confidimus, quod nullus iam ueraciter Christianus ignoret,
uniuscuiusque sinodi constitutum, quod uniuersalis
ecclesiae probauit assensus, nullam magis exequi sedem
pre ceteris oportere, quam primam, que et unamquamque
sinodum sua auctoritate confirmauit et continuata moderatione
custodit.

C. II. Qui negligenter pascit dominicum gregem sibi commendatum conuincitur summum non amare pastorem.

Item Leo Papa. [epist. IV. Episcopis Siciliae]
Diuinis preceptis et apostolicis monitis incitamur ut pro
omnium ecclesiarum statu inpigro uigilemus affectu, ac, si
quid umquam reprehensioni inuenitur obnoxium,
aut ab ignorantiae inpericia, aut a presumptionis usurpatione
reuocemus. Ammonente enim diuinae uocis inperio,
quo beatissimus apostolus trina repetitione
misticis sanctionibus inbuitur, ut Christi oues qui Christum
diligit pascat, ipsius sedis, cui per habundantiam diuinae
gratiae presumus, reuerentia cohortamur, ut periculum
desidiae, quantum possumus, declinemus, ne professio
summi Apostoli, qua se amatorem Domini testatus est,
non inueniatur in nobis, quia qui negligenter pascit
tociens conmendatum dominicum gregem conuincitur summum
non amare pastorem.

C. III. Non debent ullo modo uariari que ad perpetuam quietem ordinantur.

Idem Anatholio Episcopo. [epist. LI.]
Que ad perpetuam generaliter ordinata sunt utilitatem
nulla conmutatione uarientur, nec ad priuatum trahantur
commodum que ad bonum sunt conmune prefixa, sed
manentibus terminis, quos constituerunt Patres nemo
iniuste usurpet alienum, sed intra fines proprios atque
legitimos, prout quisque ualuerit, in latitudine se exerceat
karitatis.

C. IV. Diuinas constitutiones et apostolicae sedis decreta nulli temerare licet.

Item Hilarius Papa. [in Sinodo Romana, c. 1.]
Nulli fas sit sine status sui periculo uel diuinas constitutiones,
uel apostolicae sedis decreta temerare, quia nos,
qui potentissimi sacerdotis amministramus offitia, talis
transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides
fuerimus inuenti, quia meminimus, quod timere debemus,
qualiter conminetur Deus negligentiae sacerdotum.
Siquidem maior reatu delinquit qui pociori honore
fruitur, et grauiora facit uicia peccatorum sublimitas
peccantium.

C. V. In Spiritum sanctum blasphemant qui sacros canones uiolant.

Item Damasus Papa.
Violatores canonum uoluntarie grauiter a sanctis
Patribus iudicantur, et a sancto Spiritu (instinctu cuius ac
dono dictati sunt) dampnantur, quoniam blasphemare
Spiritum sanctum non incongrue uidentur qui contra eosdem
sacros canones non necessitate conpulsi, sed libenter, ut
premissum est, aliquid aut proterue agunt, aut loqui
presumunt, aut facere uolentibus sponte consentiunt.
Talis enim presumptio manifeste unum genus est blasphemantium
Spiritum sanctum, quoniam, ut iam prelibatum
est, contra eum agit, cuius nisu et gratia sancti canones
editi sunt.

C. VI. In quibus liceat a Romano Pontifici nouas condere leges.

Item Urbanus Papa.
Sunt quidam dicentes, Romano Pontifici semper licuisse
nouas condere leges. Quod et nos non solum non negamus,
sed etiam ualde affirmamus. Sciendum uero summopere
est, quia inde nouas leges condere potest, unde Euangelistae
aliquid nequaquam dixerunt. Ubi uero aperte Dominus,
uel eius Apostoli, et eos sequentes sancti Patres sententialiter
aliquid diffinierunt, ibi non nouam legem Romanus
Pontifex dare, sed pocius quod predicatum est usque ad
animam et sanguinem confirmare debet. Si enim quod
docuerunt Apostoli et Prophetae destruere (quod absit)
niteretur, non sentenciam dare, sed magis errare conuinceretur.
Sed hoc procul sit ab eis, qui semper Domini ecclesiam
contra luporum insidias optime custodierunt.

C. VII. Contra sanctorum statuta apostolicae sedis auctoritas aliquid concedere a non ualet.

Item Zosimus Papa.
Contra Patrum statuta concedere aliquid uel mutare
nec huius quidem sedis potest auctoritas. Apud nos enim


inconuulsis radicibus uiuit antiquitas, cui decreta Patrum
sanxere reuerentiam.

C. VIII. Stare non ualet quod contra euangelicam uel propheticam doctrinam seu constitutionem factum fuerit.

Item Marcellinus Papa. [epist. II.]
Omne, quod inreprehensibile est, catholica defendit ecclesia.
Et infra: §. 1. Iniustum iudicium et diffinitio iniusta,
regio metu uel iussu a iudicibus ordinata, non ualeat.
Nequaquam quod contra euangelicam, uel propheticam,
uel apostolicam doctrinam constitutionemue eorum,
siue sanctorum Patrum actum fuerit, stabit, et quod ab infidelibus
uel hereticis factum fuerit omnino cassabitur.

C. IX. A statutis Patrum non deuiare et fidei regulam custodire prima salus est.

Item Hormisda Papa. [Episcopis Hispaniae]
Prima salus est rectae fidei regulam custodire, et a constitutis
Patrum nullatenus deuiare.

C. X. Profitetur Pelagius thomum sui decessoris se per omnia seruare.

Item Pelagius Childiberto Regi.
Satagendum est, ut pro auferendo suspicionis scandalo
obsequium confessionis nostrae legibus ministremus, quibus
nos etiam subditos esse sacrae scripturae precipiunt.
Veniens etenim Rufinus uir magnificus, legatus excellentiae
uestrae, confidenter a nobis, ut decuit, postulauit, quatinus
uobis aut beatae recordationis Leonis Papae thomum
a nobis per omnia conseruari significare debuissemus,
aut propriis uerbis nostrae confessionem fidei destinare.
Et primam quidem petitionis eius partem, quia facilior fuit,
mox, ut dixit, inpleuimus, meque in omnibus Presulis
thomum pro catholicae fidei assertione conscriptum, Deo
propicio, custodire manus nostrae ad uos professione significauimus.
Ut autem deinceps nullius (quod absit) suspicionis
resideret occasio, etiam illam aliam partem, quam
memoratus uir illustris ammonuit, facere maturaui scilicet
propriis uerbis confessionem fidei, quam tenemus, exposui.

C. XI. Anathema apud Deum fiat qui censuram Romanorum Pontificum uiolat.

Item Adrianus Papa. [in Capitulis, c. ult.]
Generali decreto constituimus, ut execrandum anathema
fiat, et ueluti preuaricator fidei catholicae semper
apud Deum reus existat, quicumque regum, seu episcoporum,
uel potentum deinceps Romanorum Pontificum


decretorum censuram in quoquam crediderit uel permiserit
uiolandam.

C. XII. Non licet alicui episcopo contra decreta Romanorum Pontificum aliquid agere.

Item Damasus Papa, Stephano Archiepiscopo.
Omnia decretalia cunctorum predecessorum nostrorum
constituta, que de ecclesiasticis ordinibus et canonum
promulgata sunt disciplinis, ita a omnibus
episcopis, ac sacerdotibus generaliter custodiri debere
mandamus, ut si quid in illa conmiserint, ueniam
sibi honoris deinceps nouerint denegari.

C. XIII. Non conmunicet sacris altaribus qui nescit sacris obedire canonibus.

Item Gregorius. [lib. II. ep. 7. ad Iohannem
Episcopum]
Hec consona sanctis Patribus diffinitione sanccimus,
ut qui sacris canonibus obedire nescit nec sacris ministrare,
uel conmunionem capere sit dignus altaribus.

C. XIV. Seruandae sunt regulae a sanctis Patribus in sinodo statutae.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 1.]
A sanctis Patribus in unaquaque sinodo usque nunc
prolatas regulas tenere statuimus.

C. XV. Voluntatem et statuta suorum decessorum custodiat qui sua seruari uoluerit.

Item Gregorius ad Montanum et Thomam. [lib. V.
epist. 12.]
Iusticiae ac rationis ordo suadet, ut qui sua a successoribus
desiderat mandata seruari decessoris sui proculdubio
uoluntatem et statuta custodiat.

C. XVI. Contra statuta agit sanctorum Patrum qui non ea seruat intacta.

Item Leo IV.
Ideo permittente Domino pastores hominum sumus
effecti, ut quod Patres nostri siue in sanctis canonibus siue
in mundanis affixere legibus excedere minime debeamus.
Contra eorum quippe saluberrima agimus instituta, si
quod ipsi diuino statuerunt consulto intactum non
conseruamus.
II. Pars. Gratian. Si ergo primam sedem statuta conciliorum
pre omnibus seruare oportet, si pro statu omnium
ecclesiarum necesse est illam inpigro uigilare affectu; si ea, que


a Romanis Pontificibus decreta sunt, ab omnibus seruari
conuenit; si illi, qui nesciunt sacris canonibus obedire, altaribus
ministrare non debent: patet, quod contra statuta sanctorum canonum,
quibus status ecclesiarum uel confundantur uel perturbantur,
priuilegia ab Apostolico concedi non debent. §. 1. His ita respondetur:
Sacrosancta Romana ecclesia ius et auctoritatem sacris
canonibus inpertit, sed non eis alligatur. Habet enim ius
condendi canones, utpote que caput et cardo est omnium ecclesiarum,
a cuius regula dissentire nemini licet. Ita ergo canonibus
auctoritatem prestat, ut se ipsam non subiciat eis. Sed sicut
Christus, qui legem dedit, ipsam legem carnaliter inpleuit, octaua
die circumcisus, quadragesimo die cum hostiis in templo presentatus,
ut in se ipso eam sanctificaret, postea uero, ut se
dominum legis ostenderet, contra litteram legis leprosum
tangendo mundauit, Apostolos quoque contra litteram sabbati
per sata pretergredientes, spicas uellentes et confricantes manibus
suis, probabili exemplo Dauid, circumcisionis, et templi
excusauit, dicens: "Non legistis, quid fecerit Abimelech, quando
uenit ad eum Dauid, et dedit ei panes proposicionis, de quibus
non licebat edere, nisi solis sacerdotibus, et comedit ipse et pueri
eius?" Item octaua die secundum legem puer circumciditur,
et uos in sabbato circumciditis hominem. Item, cum iuge holocaustum
ex lege offeratur, cum masculus quadragesimo
femina uero octuagesimo die ab ortu suae natiuitatis secundum
legis inperium in templum cum hostiis presentaretur, unde sacerdotes
hostias offerentes in templo litteram sabbati soluunt, et sine
crimine sunt: tunc filius hominis multo magis ualet soluere litteram
legis, qui est dominus etiam sabbati. Hinc etiam de eo
dicitur: "Erat Iesus docens, tamquam potestatem habens,"
id est tamquam dominus legis, addens moralibus ea, que deerant
ad perfectionem, umbram figuralium in lucem spiritualis intelligentiae
conmutans, non tamquam scribae eorum, qui littera legis
astricti non audebant aliquid addere uel conmutare. Sic et
summae sedis Pontifices canonibus a se siue ab aliis sua
auctoritate conditis reuerentiam exhibent, et eis se humiliando ipsos
custodiunt, ut aliis obseruandos exhibeant. Nonnumquam uero
seu iubendo, seu diffiniendo, seu decernendo, seu aliter agendo,
se decretorum dominos et conditores esse ostendunt. In premissis
ergo capitulis aliis inponitur necessitas obsequendi: summis
uero Pontificibus ostenditur inesse auctoritas obseruandi, ut a se
tradita obseruando aliis non contempnenda demonstrent, exemplo
Christi, qui sacramenta, que ecclesiae seruanda mandauit, primum
in se ipso suscepit, ut ea in se ipso sanctificaret. Oportet
ergo primam sedem, ut diximus, obseruare ea, que mandauit
decernendo, non necessitate obsequendi, sed auctoritate inpertiendi.
Licet itaque sibi contra generalia decreta specialia
priuilegia indulgere, et speciali beneficio concedere quod generali
prohibetur decreto. §. 2. Quamquam si decretorum intentionem
diligenter aduertamus, nequaquam contra sanctorum canonum
auctoritatem aliquid concedere inueniantur: Sacri siquidem
canones ita aliquid constituunt, ut suae interpretationis auctoritatem
sanctae Romanae ecclesiae reseruent. Ipsi namque soli
canones ualent interpretari, qui ius condendi eos habent. Unde
in nonnullis capitulis conciliorum, cum aliquid obseruandum
decernitur, statim subinfertur: "Nisi auctoritas Romanae ecclesiae
inperauerit aliter," uel: "saluo tamen in omnibus iure sanctae
Romanae ecclesiae," uel: "salua tamen in omnibus apostolica
auctoritate." Quecumque ergo de decimis uel quibuslibet
ecclesiasticis negociis sacris canonibus diffiniuntur, intelligenda
sunt necessario seruari, nisi auctoritas Romanae ecclesiae aliter


fieri mandauerit uel permiserit. Cum ergo aliqua priuilegia ab
Apostolico aliquibus conceduntur, etsi contra generalem legem
aliquid sonare uideantur, non tamen contra ipsam aliquid concedere
intelliguntur, cum ipsius legis auctoritate priuilegia
singulorum penes matrem omnium ecclesiarum reseruentur. Neque
enim priuilegia aliquibus concederentur, si preter generalem
legem nulli aliquid speciale indulgeretur. Priuilegia namque
dicuntur quasi priuata legia, eo quod priuatam legem singulis
generent. Quam distinctionem Gregorius innuens ait:
"Si hoc neque consuetudine generali neque priuilegio uendicas,
restat te usurpasse quod fecisti." §. 3. Item Ieronimus in expositione
Ionae: [ad c. 1.] "priuilegia singulorum non possunt
legem facere conmunem." §. 4. Valet ergo, ut ex premissis colligitur,
sancta Romana ecclesia quoslibet suis priuilegiis munire,
et extra generalia decreta quedam speciali beneficio indulgere,
considerata tamen rationis equitate, ut que mater iusticiae est in
nullo ab ea dissentire inueniatur, ut priuilegia uidelicet, que ob
religionis, uel necessitatis, uel exhibiti obsequii gratiam conceduntur,
neminem releuando ita diuitem faciant, ut, multorum detrimenta
non circumspiciendo, in paupertatis miseriam nonnullos
deiciant; illud Apostoli ad memoriam reuocantes, quod ad
Chorinthios scribens ait: "Non enim uolumus, ut aliis sit remissio,
uobis autem tribulatio." Cui sacra lex principum concordans
ait: "Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus
precipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non ledat alium
et prosit petenti, uel crimen supplicantibus indulgeat." §. 5. Item
constitutio inperatoris ad populum: "Nec dampnosa fisco, nec
iuri contraria postulari oportet." §. 6. Clerici ergo huius baptismalis
ecclesiae priuilegii auctoritate muniti, suae diocesis decimas
ex integro sibi uendicare ualent, nisi forte summa necessitate episcopi
cogantur ad quartam suam accipiendam, et illi superhabundare
monstrentur.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem antiquioribus priuilegiis subsequentibus
derogari non possit auctoritate Anacleti probatur, qui,
scribens omnibus Episcopis et reliquis Christi sacerdotibus, ait:
[in epist. I. c. 37.]

C. I. Ecclesiarum priuilegia cunctis temporibus intemerata seruentur.

Priuilegia ecclesiarum et sacerdotum intemerata et
inuiolata decreuimus cunctis manere temporibus. Leges
ecclesiae apostolica auctoritate firmamus, et peregrina submouemus
iudicia.

C. II. Nec nouitate mutari, nec inprobitate conuelli ecclesiarum priuilegia debent.

Item Leo Papa Marciano Augusto. [ep. LII. al. LIV.]
Priuilegia ecclesiarum et monasteriorum, sanctorum
Patrum auctoritate instituta, nulla possunt inprobitate conuelli,
nulla nouitate mutari. In quo opere auxiliante Christo
fideliter exequendo necesse est huius sanctae sedis Pontifices
perseuerantem exhibere famulatum. Dispensatio enim nobis
credita est, et ad nostrum reatum tendit, si paternarum
regulae sanctionum nobis consentientibus uel negligentibus
uiolentur.

C. III. Priuilegio suae dignitatis aliquis ecclesiam exuere non debet.

Item Gregorius Augustino, Anglorum Episcopo.
[respons. 9.]
In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus,
quia ab antiquis predecessorum nostrorum temporibus
pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare
auctoritate percepta minime debemus. Si ergo contingat,
ut fraternitas tua ad Galliarum prouincias transeat, et aliquid
ex auctoritate agendum fuerit, cum predicto Arelatensi
agatur episcopo, ne pretermitti possit hoc, quod
antiqua Patrum institutio inuenit. Brittannorum uero
omnes episcopos tuae fraternitati conmittimus, ut indocti
doceantur, infirmi persuasione roborentur.

C. IV. Statuta Apostolicorum decessorum Apostolicus destruere non debet.

Idem Felici Episcopo. [lib. XII. epist. 31.]
Si ea destruerem, que antecessores nostri statuerunt,
non constructor, sed euersor esse iuste conprobarer, testante
ueritatis uoce, que ait: "Omne regnum in se ipsum
diuisum," desolabitur et omnis scientia et lex aduersum
se diuisa destruetur.

C. V. Metropolitanus ius dignitatis traditae sibi antiquitus intemeratum obtineat.

Item Leo Papa. [epist. LXXXII. al. LXXXIV. ad
Anastasium, c. 2.]
Igitur secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei
conditos et totius mundi reuerentia consecratos, metropolitanos
singularum prouinciarum episcopos, quibus ex delegatione
nostra fraternitatis tuae cura pretenditur, ius
traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus,
ita, ut a regulis prestitutis nulla aut negligentia
aut presumptione discedant.

C. VI. Metropolitanorum inconuulsa seruari oportet priuilegia.

Item Ormisda Papa. [in epistola ad Iohannem Episc.]
Seruatis priuilegiis metropolitanorum uices uobis apostolicae
sedis delegamus, ut inspectis istis, siue ea,
que a nobis sunt nuper mandata, seruentur, siue, que de
ecclesiasticis causis tuae reuelationi contigerit, sub tua
nobis insinuatione pandantur. Erit hoc studii ac sollicitudinis
tuae, ut talem te in his, que iniunguntur, exhibeas,
ut fidem integritatemque eius, cuius curam suscipis, imiteris.

C. VII. Decreta apostolica nulla presumptione uiolentur.

Item Gregorius Bonifatio primo Defensori.
[lib. VII. epist. 17]
Institutionis nostrae decreta, que sunt priuilegiis


et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua
constituimus refragatione seruari, siue que scripto decreuimus,
seu que in nostra presencia uidentur esse disposita,
nec a quoquam pontificum in totum uel in partem
ea qualibet occasione conuelli decreuimus uel mutari.
Nam nimis est asperum, et precipue bonis sacerdotum moribus
inimicum, niti quempiam quantacumque rationis excusatione
que bene sunt ordinata rescindere, et exemplo
docere ceteros sua quandoque posse constituta
dissoluere.

C. VIII. Priuilegia ecclesiarum Apostolicus debet seruare illesa.

Idem Dominico, Cartaginensi Episcopo. [lib. II.
Indict. 10. epist. 39.]
De ecclesiasticis priuilegiis quod uestra fraternitas
scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra
defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura seruamus,
nec cuilibet gratia fauente ultra quam meretur
inpertior, nec ulli hoc, quod sui iuris est, ambitu stimulante
derogabo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque
honore singulos subuehi, dummodo non sit quod
alteri iure ab altero possit opponi.

C. IX. Quod rationabiliter diffinitum est nullo modo uiolari debet.

Item Vigilio, Arelatensi Episcopo. [lib. VII. ep. 117.]
Cum piae desiderium uoluntatis, et laudandae diffinitionis
intentio sacerdotalibus sit semper studiis adiuuanda,
cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, que pro
quiete religiosae conuersationis sunt disposita uel
ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quedam ualeat
presumptio perturbare: sed sicut hoc, quod ratio exigebat
utiliter, obtinuit diffiniri, ita quod diffinitum est
non debet uiolari.

C. X. Sibi iniuriam facit Apostolicus qui fratrum suorum iura perturbat.

Idem. [ad Natalem Episcopum, lib. II. epist. 37.]
Quod uero dicitis, nostris temporibus debere seruari
que a meis quoque decessoribus tradita uel custodita
sunt, absit hoc a me, ut statuta maiorum consacerdotibus
meis in qualibet ecclesia infringam, quia michi iniuriam
facio, si fratrum meorum iura perturbo.

C. XI. Nulla presumptione uiolentur que ab Apostolis et eorum successoribus sunt instituta.

Item Iulius Papa. [epist. I. ad Orientales, c. 4.]
Amputato totius usurpationis excessu nullus presumat
que sibi non uidentur esse concessa. §. 1. Ea


que sunt ab Apostolis eorumque successoribus instituta,
nulla desidia negligantur, nulla dissensione uiolentur, nulla
concertatione turbentur.

C. XII. Que rationabiliter ordinata sunt nulla debent refragatione turbari.

Item Gregorius Papa. [lib. VII. Indict. 2. epist. 60.
Praerecti Illustri]
Ecclesiasticae moderationi est omnino conueniens, ut
que ordinata fuerint, uel decisa, nulla in posterum debeant
refragatione turbari.

C. XIII. Que contra leges fiunt pro infectis habeantur.

Idem in Registro. [lib. VII. Indict. 2. epist. 7. Ianuario
Caralitano]
Inperiali constitutione sancitum est aperte, ut ea, que
contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro infectis
habenda sint.

[C. XIV.]

Codicis libro I. titulo de precibus inperatori offerendis, Inperator
Constantinus.
Nec dampnosa fisco, nec iuri contraria postulari oportet.

[C. XV.] Inp. Theodosius et Valentinianus.

Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus precipimus
refutari, nisi forte sit aliquid, quod non ledat
alium, et prosit petenti, uel crimen supplicantibus indulgeat.

C. XVI. Rescriptum meretur effectum, quod cum iuris et legum ratione concordat.

Item Pelagius Papa Iohanni Comiti.
Dicenti, sacras iussiones se habere pre manibus, respondimus
scire illum oportere, quod ipse clementissimus
princeps generalibus legibus constituerit, illa sacra uniuscuiusque
supplicantis desiderio concessa preualere et
effectui mancipari, que cum iuris et legum ratione concordant;
ea uero, que subreptione uel falsis precibus
forsitan inpetrantur, nullum remedium supplicantibus ferre.
Gratian. Rescripta, siue sint adnotationes siue pragmaticae
sanctiones, expressam debent habere in se condicionem: Si
preces ueritate nituntur. Mendax enim precator debet carere
inpetratis, et quibus scripta diriguntur sunt puniendi, si precum
mendacia uetuerint argui. Unde Inpp. Diocletianus, et
Maximianus, et Constantius libro I. Codicis titulo si contra ius
uel utilitatem publicam: §. 1. "Prescriptione mendaciorum
opposita, siue in iuris narratione mendacium reperiatur, siue in
facti, siue in tacendi fraude, pro tenore ueritatis, non deprecantis
affirmatione, datum iudicem cognoscere debere, et secundum hoc
de causa conuenit ferre sentenciam." Item Inp. Constantinus:


"Puniri iubemus decem librarum auri mulcta
iudices, qui uetuerunt precum argui falsitatem." Inpp.
Theodosius et Valentinianus: §. 3. "Et si legibus consentaneum
sacrum oraculum mendax precator attulerit,
careat penitus inpetratis, et, si nimia mentientis inuenitur
inprobitas, etiam seueritati subiaceat iudicantis." Item Constantinus:
§. 4. "Et si non cognitio, sed executio, mandatur,
de ueritate precum inquiri oportet, ut si fraus interuenit
de omni negocio cognoscatur." Inp. Anastasius: §. 5.
"Omnes cuiuscumque maioris uel minoris amministrationis uniuersae
reipublicae iudices monemus, ut nullum rescriptum, nullam
pragmaticam sanctionem, nullam sacram annotationem, que
generali iuri uel utilitati publicae aduersa esse uideatur in
disceptatione cuiuslibet litigii patiantur proferri; sed generales
sacras constitutiones modis omnibus non dubitent obseruandas."
Codicis titulo de diuersis rescriptis Inpp. Diocletianus et
Maximianus: §. 6. "Sanccimus, ut autentica ipsa atque
originalia rescripta, etiam ex nostra manu subscripta,
non exempla eorum insinuentur." Inp. Constantinus: §. 7.
"Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa,
auctoritate careant." Inp. Zeno: §. 8. "Uniuersa
rescripta, siue in personam precantium siue ad quemlibet iudicem
manauerint, que uel annotatio, uel queuis pragmatica sanctio
nominetur, sub ea condicione proferri precipimus, si preces
ueritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat
inpetrati, licet in iudicio asseueret ueritatem, nisi
questio fidei precum inperiali beneficio monstretur inserta. Nam
et magnificus uir questor, et uiri spectabiles magistri scriniorum,
qui sine prefata adiectione qualecumque diuinum responsum
dictauerint, et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt,
et qui illicite dictata ausi fuerint scribere cuiuscumque
scrinii memoriales, seu pragmaticarii, uel adiutores primicerii;
amissione cinguli ferientur."

C. XVII. Priuilegia ecclesiarum nulla debent inprobitate conuelli.

Item Leo Papa. [epist. LII. al. LIV. ad Marcianum
Augustum]
Priuilegia ecclesiarum, sanctorum canonibus instituta,
et uenerabilis Nicenae fixa decretis, nulla possunt
inprobitate conuelli, uel nouitate mutari.
Item Nykolaus Papa, uniuersali sinodo presidens, dixit:
[in Concilio Romano, c. ult.]

C. XVIII. Anathema sit qui mandata uel decreta Romanorum Pontificum seruare contempserit.

Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones uel
decreta pro catholica fide uel ecclesiastica disciplina,
pro correctione inminentium uel futurorum malorum a
sedis apostolicae Presule salubriter promulgata contempserit,
anathema sit.


Item Gelasius Cresconio Iohanni, Mesaliae Episcopis,
inter cetera:

C. XIX. Statuta priorum successores seruare oportet.

Decessorum statuta sicut legitima et iusta successorem
custodire conuenit, ita debet etiam male facta
corrigere.
Hinc etiam Archadius et Honorius:

[C. XX.]

Quecumque, inquiunt, a parentibus nostris diuersis
sunt statuta temporibus, manere inuiolata atque incorrupta
circa sacrosanctas ecclesias precipimus. Nichil igitur
a priuilegiis inmutetur, omnibus, qui ecclesiis deseruiunt,
tuicio deferatur, quia temporibus nostris addi
pocius reuerenciae cupimus, quam ex his, que olim prestita
sunt, inmutari. Idem: [leg. 30.] §. 1. Non tam
nouum aliquid presenti sanctione precipimus, quam illa, que
olim uidentur indulta, firmamus. Priuilegia igitur, que olim
reuerentia religionis obtinuit, mutilare sub penae
etiam interminatione prohibemus ita, ut hii quoque, qui
ecclesiae obtemperant, ipsius beneficiis perfruantur. Idem:
[leg. 34.] §. 2. Si ecclesiae uenerabilis priuilegia cuiusquam
fuerint uel temeritate uiolata, uel dissimulatione
neglecta, conmissum duodecim librarum auri (sicut
etiam prius constitutum est) condempnatione plectatur.
Ipsaque priuilegia nichilominus plenissimum per omnia
obtineant uigorem.
Item Pelagius Armentario, Magistro militum,
inter cetera:

C. XXI. Non liceat Pontifici a iure ecclesiae discedere, quod documentorum auctoritate firmatur.

Posteaquam ecclesiae iura documentorum quoque intercedentium
fuerint auctoritate firmata, nullatenus ab his discedendi
liberam Pontifex, uel si uult, permittatur habere
licentiam.
Gratian. Si ergo priuilegia monasteriorum uel quarumlibet
ecclesiarum auctoritate Leonis, Gregorii, Gelasii et nonnullorum
aliorum Pontificum sanctae Romanae ecclesiae inuiolata
seruantur; si ea, que contra leges fiunt, pro infectis habenda
sunt; si Pontifex non habet liberam licentiam discedendi a
documentis, quibus iura ecclesiae firmantur: patet, quod posteriora
priuilegia antiquioribus derogare non possunt, nec eorum
auctoritate eis aliqua obicietur exceptio, cum etiam, si contra illa
specialiter ferent, pro infectis essent habenda.
II. Pars. §. 1. His ita respondetur: Sancta Romana ecclesia
sua auctoritate congregata ualet disiungere, et disiuncta
congregare; rationis tamen equitate considerata. Unde uel pietatis,
uel necessitatis intuitu semel a se concessa ualet uel
totum uel in partem conmutare. Pro necessitate namque corrigendorum


uiciorum priuilegia multarum ecclesiarum uel inminuuntur,
uel penitus inmutantur, siue personaliter siue generaliter.
§. 2. Personaliter iuxta illud: "Priuilegium omnino
meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate."

C. XXII. Quod habet amittat qui quod non accepit usurpat.

Item Siluerius Papa Vigilio Episcopo. [ep. II.]
Sic decet fidem sanctorum Patrum in ecclesia seruari
catholica, ut quod habuit amittat qui inprobabili temeritate
quod non accepit assumpserit.

C. XXIII. Priuilegium amittit qui sua potestate non legitime utitur.

Item Simplicius [epist. II.] Iohanni, Episcopo Rauennati
post pauca, quibus eum ab illicita ordinatione prohibuit.
Denunciamus autem, quod si posthec aliquid
tale presumpseris, et aliquem seu episcopum, uel presbiterum,
seu diaconem inuitum facere forte credideris, ordinationes
tibi Rauennatis uel Emiliensis ecclesiae noueris
auferendas.

C. XXIV. Ius ordinandi amittunt qui inmeritum consecrant.

Item Leo Papa. [epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad
Episcopos Africanos]
Si qui episcopi talem consecrauerint sacerdotem, qualem
esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum proprii
honoris euaserint, ordinationis ius ulterius non
habebunt nec umquam ei sacramento intererunt, quod,
neglecto diuino iudicio, inmerito prestiterunt.
Gratian. Generaliter, ueluti dum ciuitati episcopalis dignitas
perpetuo subtrahitur, que suos episcopos interimere consueuit.
Unde Gelasius Papa scribit:

C. XXV. Episcopalis dignitas ciuitati subtrahitur, que suos presules interimit.

Ita nos Sillanorum cedes geminata pontificum horrendi
criminis atrocitate confudit, ut diu constitutio
nostrae deliberationis hesitaret, dum et ingerere quemquam
parricidalibus exemplis detestaremur antistitem,
et ecclesiam utcumque destitutam non usque adeo
iudicaremus relinquendam. Quapropter iam uelut usum
consuetudinemque sacrilegam declinantes, eatenus duximus
religioni consulendum, ut parrochiae uice ab extrinsecus
positis sacerdotibus gubernetur, que ibidem
conmanentes ferro didicit necare pastores, inauditoque
facinore (quod etiam in illis prouinciis nusquam prorsus
legitur accidisse, que bellorum continuis diuersisque
incursionibus affliguntur) ut aliqua reperta sit ciuitas,
que presules ministrantes sibi fidei Christianae


sine persecutore prosternat. Curandum est igitur,
ut funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum,
atque ita saltim furoris tanti materia subtrahatur,
si in quam hec possit acerbitas perpetrari consistens
persona ibidem defuerit, eoque modo uel illa ciuitas, dum
in quos deseuiat non habebit, ab huiusmodi temeritate
desistat, uel aliis imitandi contagia dira non
prebeat. Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliunde
pensatis, que sacram in suo gremio collocatam fuso
crudeliter maculat sanguine dignitatem, que in utroque
hac est ultione plectenda, siue instinctu domestico
seu furiis incitata hoc conmittit externis. Prebeat ergo
uestra dilectio in hoc statu positae ministerium uisitationis
ecclesiae, et aut conueniendo pariter, aut uicissim, prout
qualitas rerum causaque proposcerit, diuina misteria
representet ingratis, ne, cum deuitamus zizania, dominica
uideamur preterire frumenta.
III. Pars. Gratian. Hostilitatis quoque uel paupertatis
necessitate episcopales sedes uel mutantur, uel duae in unum
rediguntur, sicut supra in titulo de mutationibus episcoporum
B. Gregorius fecisse legitur. Non ergo priuilegia ecclesiarum
sic inuiolata permanere censentur, ut quibusdam de causis interuenientibus
apostolica auctoritate eis derogari non possit; alioquin
multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur, cum innumerae
ecclesiae in diocesibus aliarum frequenter conditae inueniantur.
Seruentur ergo priuilegia ecclesiarum cunctis inconcussa temporibus,
ne uidelicet preter eius auctoritatem, a quo data sunt,
contra ea liceat ire alicui. §. 1. Sed obicitur illud Simaci Papae:
"Possessiones, quas unusquisque ecclesiae suo reliquit arbitrio,
etc." que supra in titulo de alienatione rerum ecclesiasticarum
leguntur asscripta. Unde datur intelligi, quod ea, que de
iure uniuscuiusque ecclesias uel necessitatis, sicut peregrinis,
uel pietatis intuitu, sicut religiosis domibus conferuntur, non perpetuo,
sed temporaliter ab eis, quibus conferuntur, sunt possidenda.
Quamquam illud Simaci ad necessitatis intuitum, non ad
pietatis prospectum possit referri, uidelicet, ut ea, que peregrinis
uel captiuis necessitas largiri suasit, non ea, que religiosis domibus
ob quietem religiosae conuersationis concessa sunt prohibeantur
perpetuo possideri. Vel pocius de utrisque intelligendum
est, uidelicet, ut sicut necessitatem patientes cessante necessitate
beneficiis renunciare coguntur, que eis miserationis indulsit intuitus,
sic religiose uiuentes, cum a religione cessauerint, priuilegiis
exuuntur que religiosa conuersatio meruit. Priuilegia
ergo, que religiosis domibus conceduntur, uel in eo casu
accipienda sunt, in quo ita eis consulitur, quod nulli aliquid derogatur,
uidelicet ut ex noualibus, quorum decimationes nulli assignatae
fuerant, priuilegiorum auctoritate decimas aliquibus
persoluere non cogantur, uel si propter instantem temporis necessitatem
eis consuli non poterit, nisi aliis derogetur, ita priuilegiorum
auctoritas uidetur esse seruanda, ut eorum subueniatur
inopiae, non ut suarum diuitiarum augmento, et possessionum
non modica extensione porrecta, baptismales seu parrochianae
ecclesiae penitus destruantur.

CAUSA XXVI.

GRATIANUS.
Quidam sacerdos sortilegus esse et diuinus conuincitur apud
episcopum; correctus ab episcopo noluit cessare; excommunicatur;
tandem agens in extremis reconciliatur a quodam sacerdote
episcopo inconsulto; indicitur penitencia sibi sub quantitate temporis
canonibus prefixa. (Qu. I.) Primum queritur, qui sint


sortilegi? (Qu. II.) Secundo, an sit peccatum esse sortilegum?
(Qu. III.) Tertio, a quibus genus diuinationis sumpsit exordium?
(Qu. IV.) Quarto, quot sint genera diuinationis?
(Qu. V.) Quinto, an sortilegi uel diuini sint excommunicandi,
si cessare noluerint? (Qu. VI.) Sexto, an excommunicatus
ab episcopo possit reconciliari a presbitero, illo inconsulto?
(Qu. VII.) Septimo, si morientibus est indicenda penitencia sub
quantitate temporis?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Qui sint sortilegi, Ysidorus diffinit Ethimologiarum libro
VIII. [cap. 9.] ita dicens:

C. UN. Qui sint sortilegi?

Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam,
quas sanctorum seu apostolorum uocant sortes,
diuinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum
inspectione futura promittunt.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem sortes exquirere peccatum non sit,
exemplis et auctoritatibus probatur. Cum enim Achan de
anathemate furtim subripuisset, et ob eius peccatum populus cesus
apud Ain hostibus terga dedisset, precepit Dominus Iosue, ut
sortibus exquireret, quo peccante populus in manibus hostium cadere
meruerat. Iosue preceptum accipiens misit sortes, primum
super tribus, deinde super familias, demum super personas, et sors
ita cecidit super Achan. Saul quoque, cum pugnans contra Philisteos
iurasset, se interfecturum quicumque de populo ante solis
occasum comederet, sorte deprehendit Ionathan filium suum mel
comedisse, quod sceptro acceperat, quem cum morti tradere uellet,
populo supplicante reuocauit sentenciam. Ionas quoque, cum
a facie Domini fugeret, a nautis sorte deprehensus in mari
deiectus, et a ceto est absorptus. De Zacharia etiam legitur,
quod sorte exiit, ut incensum poneret. Matthias uero similiter
a B. Petro sorte in apostolatum et Iudae successor eligitur.
Quod ergo tantorum exemplis probatur, patet malum non esse.
Unde et Augustinus ait in libro Psalmorum: [in Psal. XXX.
concione 2. ad uersic. In manibus tuis sortes]

C. I. Quid sit sors.

Sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate
diuinam indicans uoluntatem.
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Ante, quam
euangelium claresceret, multa permittebantur, que tempore perfectioris
disciplinae penitus eliminata sunt. Copula namque
sacerdotalis uel consanguineorum nec legali, nec euangelica, uel
apostolica auctoritate prohibetur, ecclesiastica tamen lege penitus
interdicitur. Sic et sortibus nichil mali inesse monstratur, prohibetur
tamen fidelibus, ne sub hac specie diuinationis ad antiquos
ydolatriae cultus redirent. Unde quibusdam constellationes
et futurorum signa custodientibus Apostolus ait: "Dies
obseruatis, et menses, et tempora, et annos. Unde timeo, ne forte
sine causa laborauerim in uobis." Sic et astronomia, seu et
astrologia apud catholicos in dissuetudinem abiit, quia, dum propria
curiositate his nimis erant intenti, minus uacabant his, que
saluti animarum erant accommodata.


Quod autem sortibus credi non oporteat, Ieronimus
testatur, scribens super Ionam: [c. 1.]

C. II. Exemplo Ionae uel Matthiae non oportet sortibus credi.

Non statim debemus sub exemplo Ionae sortibus credere,
uel illud de Actibus Apostolorum huic testimonio
copulare, ubi sorte Matthias in apostolatum eligitur.

C. III. Ad secularia negocia diuina oracula non sunt conuertenda.

Augustinus ad inquisitiones Ianuarii. [epist. CXIX.]
Hii, qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi
optandum est, ut id pocius faciant, quam ad demonia consulenda
concurrant, tamen ista michi displicet consuetudo,
ad negocia secularia et ad uitae huius uanitatem
diuina oracula uelle conuertere.

C. IV. Exemplo Matthiae uel Ionae non est sortibus indifferenter credendum.

Item Beda super Actus Apostolorum. [ad c. 1.]
Non exemplo Matthiae, uel quod Ionas propheta sorte
deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum, cum
priuilegia singulorum (ut Ieronimus ait) conmunem legem
facere omnino non possint. §. 1. Si qui tamen necessitate
aliqua conpulsi Deum putant sortibus exemplo Apostolorum
esse consulendum, uideant hoc ipsos Apostolos
non nisi collecto fratrum cetu, et precibus ad Deum fusis
egisse.
De diuinis uero scribit Augustinus, [lib. V. super
Deuter. c. 19.,] ita dicens:

C. V. Non sunt obseruanda que a diuinis precipiuntur, quamuis ea contingant, que ab eis prenunciantur.

Intelligi uoluit Dominus etiam illa, que a diuinantibus
non secundum Deum dicuntur, si acciderint que dicuntur,
non sic accipienda, ut fiant que precipiuntur ab eis, aut
colantur que colantur ab eis.

C. VI. Instituciones hominum que sint supersticiosae uel non.

Idem in libro [II.] de doctrina Christiana. [c. 19. et 20. et 21.]
Illud, quod est secundum institutiones hominum, partim
supersticiosum est, partim non est supersticiosum. Supersticiosum
est quicquid institutum est ab hominibus ad
facienda ydola et colenda pertinens, uel ad colendam sicut
Deum creaturam, partemue ullam creaturae, uel ad consultationes
et pacta quedam significationum cum demonibus
placita atque federata, qualia sunt molimina magicarum
artium, que quidam conmemorare pocius quam docere
solent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiori
uanitate, aruspicum et augurum libri. §. 1. Ad hoc etiam


genus pertinent omnes ligaturae atque remedia, que medicorum
quoque disciplina condempnat, siue in precantationibus,
siue in quibusdam notis, quas karacteres uocant,
siue in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis,
uel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem
corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas,
aut manifestas, que eminentiori nomine uocant physicam,
ut quasi non superstitionem inplicare, sed naturae
prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summo
singularum aurium, aut de struthionum ossibus ansulae
in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextera
manu pollicem teneas. His adiunguntur milia inanissimarum
obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim
ambulantibus amicis lapis, aut puer medius interuenerit.
§. 2. Hinc etiam sunt illa, limen calcare, cum
ante domum suam transit; redire ad lectum, si quis, dum se
calciat, sternutauerit; redire ad domum, si procedens
offenderit; uel si uestis a soricibus roditur. §. 3. Neque
ab hoc genere superstitionis perniciosae segregandi
sunt, qui olim genethliaci propter naturalium considerationes
dierum, nunc autem mathematici uocantur.
Nam et ipsi, quamuis ueram stellarum positionem, cum
quisque nascitur, consecuntur, et aliquando peruestigant,
tamen quod inde conantur uel actiones nostras, uel
actionum euenta producere, nimis errant. §. 4.
Hoc autem genus fornicationis animae salubriter diuina
auctoritas non tacuit, neque ab ea sic deterruit
animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa
dicuntur a professoribus eorum, sed "etiamsi dixerint
uobis," inquit, "et ita euenerit, ne credatis eis." Non enim
quia imago Samuelis mortui Sauli uera pronunciauit
propterea talia sacrilegia, quibus illa imago presentata
est, minus execranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum
femina uentriloqua uerum testimonium perhibuit
Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit spiritui
illi, ac non pocius feminam illius demonii correctione
atque exclusione mundauit. §. 5. Omnes igitur artes huiusmodi
uel nugatoriae uel noxiae supersticionis, ex quadam
pestifera societate hominum et demonum quasi pacta infidelis
et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudiandae
et fugiendae Christiano.

C. VII. Non est uita, sed mors inquisitio uel curatio, que a diuinis uel magis expetitur.

Idem in libro de ciuitate Dei.
Qui sine Saluatore salutem uult habere, et sine uera sapientia
estimat se prudentem fieri posse, non sanus, sed
eger, non prudens, sed stultus in egritudine assidua laborabit,
et in cecitate noxia stultus et demens permanebit.
Ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio, que a diuinis
et magis, uel ab ipsis demoniis in ydolorum cultura expetitur,


mors pocius dicenda est quam uita, et qui ea sectantur,
si se non correxerint, ad eternam perdicionem
tendunt, Psalmista dicente: "Omnes dii gentium demonia
sunt," qui per deceptos homines alios decipere cottidie
gestiunt, ut perdicionis suae faciant eos esse participes.
Itaque hec uanitas magicarum artium ex traditione
malorum angelorum in toto terrarum orbe plurimis seculis
ualuit per quandam scientiam futurorum et infernorum,
et per inuentiones eorum inuenta sunt aruspicia, augurationes,
et ipsa, que dicuntur, oracula, et nigromantia.

C. VIII. Christiana et uera pietas planetarios expellit et dampnat.

Idem Confessionum libro IV. [c. 3.]
Illos planetarios, quos mathematicos uocant, plane
consulere non desistebant, quod quasi nullum eis
sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob
diuinationem dirigerentur. Quod tamen Christiana et uera
pietas consequenter expellit et dampnat.

C. IX. Cultura est ydolatriae auguria seruare, et stellarum requirere cursus.

Item Ieronimus.
Sed et illud adde, quoniam qui fornicatur in corpus
suum peccat, non istud corpus solum, quod templum
est effectum, sed et illud, quod dicitur, quia omnis ecclesia
corpus Christi est. Et in omnem ecclesiam uidetur
delinquere qui corpus suum maculauerit, quia per unum
membrum macula in omne corpus diffunditur. §. 1. Est et
illud obprobrium Egypti, quod, si neglexeris, et post
Iordanis transitum, et post baptismi secundam circumcisionem
uetustae consuetudinis inustione suggeritur, obseruare
auguria, requirere stellarum cursus, et euentus ex his
futurorum rimari ceterisque huiusmodi supersticionibus
inplicari. Ydolatriae mater namque est Egyptus, ex
qua certum est huiusmodi obprobria pullulare, que, si transito
Iordane susceperis, et his te laqueis rursus illigaueris,
tecum sine dubio obprobria Egypti trahis.
III. Pars. Gratian. Hec autem sacrilegia non usque
adeo sunt detestanda, ut, si aliquid de area uel torculari demonibus
fuerit inmolatum, quod reliquum est ideo credatur esse inmundum,
aut, si ipsum, quod oblatum fuerat, a nobis ignorantibus
sumi contigerit, ideo credamus nos deliquisse.
Unde Augustinus ad Publicolam: [CLIV.]

C. X. Non ideo reliqua sunt inmunda, quia de area uel torculari aliquid ad demonum sacrificia tollitur.

Si de area aut torculari tollitur aliquid ad sacrificia


demoniorum, sciente Christiano, ideo peccat, quia
permittit fieri, ubi prohibendi potestas est. Quod si factum
conperit, aut prohibendi potestatem non habuit,
utitur mundis reliquis fructibus, unde illa sublata
sunt.

C. XI. Inmunis est a reatu qui emit quod nescit ydolis inmolatum.

Item Ambrosius in prima epistola ad Chorinthios.
[ad c. 10.]
Licet aliquid pollutum sit per accidentiam, id est
oblationem ydoli, cum tamen nescit qui emit, nullum
patitur scrupulum, et apud Deum inmunis est.

QUESTIO III. et IV.

GRATIANUS.
I. Pars. A quibus autem genus diuinationis exordium sumpserit,
uel quot sint genera eius, Augustinus exponit in libro
de natura demonum, ita dicens:

C. I. De multiplici genere diuinationis.

Igitur genus diuinationis a Persis fertur allatum. §. 1.
Varro autem dixit quatuor esse genera diuinationum,
terram, aquam, aerem, et ignem: hinc geomanticam
ydromanticam, aeromanticam, piromanticam dictam
autumant. §. 2. Diuini dicti sunt, quasi deo pleni.
Diuinitate enim se esse plenos simulant, et astutia quadam
fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo autem
sunt genera diuinationis, ars et furor. Incantatores autem
dicti sunt qui artem uerbis peragunt. §. 3. Arioli uocati
sunt propter quod circa aras ydolorum nefarias preces
emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus
demonum accipiunt responsa. §. 4. Aruspices nuncupantur
quasi horarum inspectores; dies enim et horas in agendis
negociis operibusque custodiunt, et quid per singula
tempora obseruare debeat homo intendunt; hii etiam exta
pecudum inspiciunt, et ex eis futura predicunt. §. 5. Augures
sunt qui uolatus auium et uoces intendunt, aliaque
signa rerum uel obseruationes inprouisas hominibus occurrentes
ferunt. Idem sunt et auspices; nam auspicia
sunt, que iter facientes obseruant. Dicta sunt autem auspicia,
et auguria quasi auigerum, quod aues
gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum, unum ad
oculos, alterum ad aures pertinens: ad oculos scilicet uolatus,
ad aures uox auium. §. 6. Phithonissae a Phithonio
Apolline dictae, quod is auctor fuerit diuinandi.


Astrologi dicti sunt eo, quod in astris auguriantur.
Genethliaci appellati sunt propter nataliciorum considerationes
dierum. Geneses enim hominum per duodecim celi
signa describunt, siderumque cursus nascentium mores,
actus, et euentus predicere conantur, id est quis quali
signo fuerit natus, aut quem effectum habeat uitae qui
nascitur interpretantur. Hii sunt, qui uulgo mathematici
uocantur, cuius superstitionis genus constellationes
Latini uocant, id est notationes syderum, quomodo se
habeant, cum quisque nascitur. §. 7. Primum autem
idem stellarum interpretes magi nuncupantur, sicut de
his legitur qui in euangelio natum Christum annunciauerunt.
Postea hoc nomine soli mathematici dicti sunt.
Cuius artis scientia usque ad Christum fuit concessa, ut
Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de celo interpretetur.
Horoscopi dicti, quod horas natiuitatis
hominum speculentur dissimili et diuerso fato.
Sortilegi sunt qui sub nomine etc. Ut supra: §. 8. Salisatores
sunt uocati, qui, dum eis membrorum quecumque
partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu
triste significari predicunt.
III. Pars. Gratian. Queritur autem de natura demonum,
cuius naturae sint, an futura prescire ualeant, uel quot modis
futura prenoscant?
De his ita scribit Augustinus in eodem libro: [de diuinatione
demonum, c. 3.]

C. II. Quot modis demones futura prenoscunt.

Sciendum est, hanc esse naturam demonum, ut aerii
corporis sensu terrenorum corporum sensum facile precedant,
celeritate etiam propter aerii corporis superiorem
mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel
ferarum, uerum etiam uolatus auium inconparabiliter
uincant. Quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus
attinet, prediti, hoc est acumine sensus et celeritate motus,
multo ante cogitata prenunciant, uel nunciant
que homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit
etiam demonibus per tam longum tempus, quo eorum uita
protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest
hominibus propter breuitatem uitae peruenire. Per has
efficacias, quas aerii corporis natura sortita est, non solum
multa futura predicunt demones, uerum etiam multa
faciunt, que quoniam homines dicere aut facere non possunt,
eos dignos quidam, quibus seruiant et quibus honores
diuinos deferant, arbitrantur, instigante maxime uicio
curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae,
et exellentiae temporalis. [c. 5.] §. 1. Nunc igitur,
quoniam de diuinatione demonum questio est, primum
sciendum est, illos ea plerumque prenunciare, que ipsi
facturi sunt. Accipiunt enim sepe potestatem et morbos
inmittere, et ipsum aerem uitiando morbidum reddere, et
peruersis atque amatoribus terrenorum commodorum
malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt, quod


sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent miris
et inuisibilibus modis, per illam subtilitatem corpora
hominum non sentientium penetrando, et se cogitationibus
eorum per quedam imaginaria uisa miscendo, siue uigilantium
siue dormientium. §. 2. Aliquando autem non que
ipsi faciunt, sed que naturalibus signis futura prenoscunt
(que signa in hominum sensus uenire non possunt) ante
predicunt. Neque enim, quia preuidet medicus quod preuidere
nescit huius artis ignarus, ideo tamen
diuinus habendus est. Quid autem mirum, si, quemadmodum
ille corporis humani uel perturbata uel mortificata
temperie seu bonas seu futuras malas preuidet
ualetudines, sic demones in aeris affectione sibi notas,
nobis ignota, futuras preuident tempestates? Aliquando
etiam hominum dispositiones non solum uoce prolatas,
uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quedam ex
animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt,
atque hinc etiam multa futura prenunciant, aliis uidelicet
mira, qui ista disposita non nouerunt. [c. 6.] §. 3.
Fallunt etiam studio fallendi, et inuida uoluntate, qua
hominum errore letantur. Sed ne apud cultores suos pondus
auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque
suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando
ipsi decepti fuerint uel mentiti. §. 4. Nonnumquam
uero ipsi maligni spiritus et illusores hominum atque inuisores
salutis eorum solent predicere defectum culturae
suae et ydolorum ruinam, quatinus prescii uideantur
quid in singulis regnis aut locis uenturum, et quid aduersi
suae factioni contingere possit; quod etiam illi, qui
gentilium hystorias legunt, non ignorant. Quid ergo mirum
si, iam inminente templorum et simulachrorum euersione,
quam Prophetae summi Dei tanto ante predixerunt,
Serapis demon alicui cultorum suorum hoc de proximo
prodidit, ut suam quasi diuinationem recedens uel
fugiens conmendaret?
Pars. Gratian. Quod autem hominum dispositiones cogitatione
conceptas per exteriora signa diabolus deprehendat, non
firmissima ratione uidetur approbatum.
Unde idem Augustinus ait in libro II. retractationum:
[c. 30.]

C. III. Quod ex corporeis motibus internas animae cogitationes diabolus conprehendat res occultissima est.

Quodam loco dixi, demones aliquando hominum
dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione
conceptas, cum signa quedam ex animo exprimuntur
in corpore, tota facilitate perdiscere. Rem dixi occultissimam
audaciori assertione quam debui. Nam peruenire
ista ad noticiam demonum per nonnulla etiam experimenta
conpertum est. Sed utrum quedam signa dentur ex
corpore cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia, an
alia ui spirituali ista cognoscant, aut difficillime potest
ab hominibus, aut omnino non potest inueniri.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
Quod autem sortilegi et diuini, si cessare noluerint, excommunicandi
sint, ratione et auctoritate probatur. Est enim quoddam
genus culturae ydolorum, ex demonum consultationibus
futura predicere. Sicut enim auarus, quia cultum Deo debitum
nummo inpendit, ydolorum cultor ab Apostolo nominatur, sic
illi, qui futura, que ex Dei oraculo nonnumquam reuelata inueniuntur,
uel demonum consultatione, uel quibuslibet prestigiis
inuenire laborant, diuinitatis iura creaturis attribuunt. Futura
enim prescire solius Dei est, qui in sui contemplatione etiam
angelos illa prescire facit. Unde Ysaias ait: "Priora et nouissima
annunciate michi, et dicam, quod Dii estis." §. 1. Cultores
uero ydolorum a conmunione fidelium separandi sunt. Unde
Apostolus ait in epistola ad Chorinthios: "Si quis frater nominatur
fornicator, aut auarus, aut ydolis seruiens, cum eiusmodi nec
cibum sumere." Hinc etiam in decreto Gregorii iunioris,
[in Concilio Romano presidentis, c. 12.] legitur:

C. I. Anathema sit qui ariolos uel incantatores obseruat.

Si quis ariolos, aruspices uel incantatores obseruauerit,
aut philacteriis usus fuerit, anathema sit.

C. II. Quinquennio peniteant qui diuinationes expetunt.

Item ex Ancirano Concilio, c. 23. [al. 24.]
Qui diuinationes expetunt, et morem gentilium
subsecuntur, uel in domos suas huiusmodi homines introducunt,
exquirendi aliquid arte magica, aut expiandi
causa, sub regula quinquennii iaceant secundum
gradus penitenciae diffinitos.

C. III. Elementa colere, lunae stellarum cursus in suis operibus seruare Christianis non licet.

Item ex Concilio Martini Papa. [id est, ex Cap.
Martini Bracarensis, c. 72.]
Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium,
et obseruare uel colere elementa, aut lunae aut stellarum
cursus, aut inanem signorum fallaciam pro domo
facienda, uel propter segetes uel arbores plantandas,
uel coniugia socianda. Scriptum est enim: "Omnia,
que facitis aut in uerbo, aut in opere, omnia in nomine


Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo." §. 1.
Nec in collectionibus herbarum, que medicinales sunt,
aliquas obseruationes aut incantationes liceat attendere,
nisi tantum cum symbolo diuino, aut oratione dominica,
ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur.
§. 2. Si quis autem, paganorum consuetudinem
sequens, diuinos et sortilegos in domum suam introduxerit,
quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inueniant,
uel lustrationes paganorum faciant, quinque annis penitenciam
agat. §. 3. Mulieribus quoque Christianis
non liceat in suis lanificiis uanitatem obseruare, sed
Deum inuocent adiutorem, qui eis sapientiam texendi
donauit.

C. IV. Sacris offitiis dediti magi uel incantatores non fiant.

Item ex Concilio Laudicensi, c. 30.
Non oportet sacris offitiis deditos uel clericos magos
aut incantatores existere, aut facere philacteria, que animarum
suarum uincula conprobantur. Hos autem, qui
talibus rebus utuntur, proici ab ecclesia iussimus.

C. V. Honore priuetur episcopus aut presbiter, qui magos uel aruspices consulit.

Item ex Concilio Tolletano IV., c. 30.
Si quis episcopus, aut presbiter, siue diaconus, uel
quilibet de ordinibus clericorum aruspices, aut incantatores,
aut ariolos, aut certe augures uel sortilegos,
uel qui profitentur artem magicam, aut aliquos
eorum similia exercentes consuluisse fuerit deprehensus,
ab honore dignitatis suae suspensus monasterii curam
excipiat, ibique penitenciae perpetuae deditus
scelus admissum sacrilegii soluat.

C. VI. De his, qui auguriis et diuinationibus student.

Item ex Concilio Agathensi, c. 38.
Aliquanti clerici siue laici student auguriis, et sub
nomine fictae religionis per eas, quas sanctorum Patrum
sortes uocant, diuinationis scientiam profitentur,
aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt.
Hoc quicumque clericus aut laicus detectus
fuerit uel consulere uel docere, ab ecclesia habeatur
extraneus.

C. VII. Sors nichil aliud quam diuinatio et maleficium esse decernitur.

Item Leo IV. Episcopis Brittanniae. [c. 4.]
Sortes, quibus cuncta uos uestris discriminatis prouinciis,
(quas Patres dampnauerunt) nichil aliud
quam diuinationes et maleficia esse decernimus. Quamobrem
uolumus illas omnino dampnari, et ultra inter
Christianos nolumus nominari, et ne exerceantur anathematis
interdicto prohibemus.

C. VIII. Incantatores sortilegos uelut Christi inimicos insequi oportet.

Item Gregorius Adriano Notario. [lib. IX. ep. 47.]
Peruenit ad nos, quod quosdam incantatores atque
sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis sollicitudinem
zelumque tuum gratum fuisse cognoscas. Studii enim
tui sit sollicite querere, et, quoscumque huiusmodi Christi
inimicos inueneris, districta ultione corrigere.

C. IX. Excommunicetur clericus, monachus, laicus, diuinationes, uel auguria, uel sortes secutus.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 32.]
Si quis clericus, monachus uel secularis diuinationem
uel auguria crediderit obseruanda, uel sortes,
quas mentiuntur esse sanctorum, quibuscumque putauerint
intimandas, cum his, qui eis crediderint, ab ecclesiae
conmunione pellantur.

C. X. Contra sortilegos, et ydolorum cultores, custodia pastoralis inuigilet.

Item Gregorius. [lib. VII. epist. 66. ad Ianuarium
Episcopum. ]
Contra ydolorum cultores, uel aruspices atque
sortilegos, fraternitatem tuam uehementius pastorali
hortamur inuigilare custodia. Quod, si emendare
se a talibus nolle repereris, si serui sunt,
uolumus uerberibus, castigari, si uero liberi,
inclusione digni districtaque sunt in pena dirigendi.

C. XI. Ab ecclesia separetur auguriis et incantationibus deseruiens.

Item ex Concilio Cartaginensi, [IV.,] c. 39.
Auguriis uel incantationibus seruientem, similiter et
Iudaicis supersticionibus uel feriis inherentem a conuentu
ecclesiae separandum precipimus.



C. XII. Sortilegam et magicam artem episcopi modis omnibus eliminare studeant.

Item ex Concilio Anquirensi, c. 1.
Episcopi, eorumque ministri omnibus uiribus
elaborare studeant, ut perniciosam et a zabulo inuentam
sortilegam et magicam artem ex parrochiis suis penitus
eradicent, et si aliquem uirum aut mulierem huiuscemodi
sceleris sectatorem inueniunt, turpiter dehonestatum
de parrochiis suis eiciant. Ait enim Apostolus:
"Hereticum hominem post primam et secundam correctionem
deuita, sciens, quia subuersus est qui eiusmodi
est." Subuersi sunt et a diabolo captiui tenentur
qui relicto creatore suo diaboli suffragia querunt,
et ideo a tali peste debet mundari sancta ecclesia. §. 1.
Illud etiam non est omittendum, quod quedam sceleratae
mulieres retro post sathanam conuersae, demonum
illusionibus et fantasmatibus seductae, credunt se et
profitentur, cum Diana nocturnis horis dea paganorum, uel
cum Herodiade, et innumera multitudine mulierum equitare
super quasdam bestias, et multa terrarum spacia intempestae
noctis silentio pertransire, eiusque iussionibus
obedire uelut dominae, et certis noctibus euocari ad eius
seruicium. Sed utinam he solae in perfidia sua perissent,
et non multos secum ad infidelitatis interitum pertraxissent.
Nam et innumera multitudo hac falsa opinione
decepta uera esse credunt, et credendo a recta fide
deuiant, et errore paganorum inuoluuntur, cum aliquid
diuinitatis aut numinis extra unum Deum arbitrantur.
Quapropter sacerdotes per ecclesias sibi conmissas populo
Dei omni instantia predicare debent, ut nouerint hec
omnino falsa esse, et non a diuino, sed a maligno spiritu
talia fantasmata mentibus fidelium irrogari. §. 2.


Siquidem ipse sathanas, qui transfigurat se in angelum lucis,
cum mentem cuiusque mulieris ceperit, et hanc per
infidelitatem sibi subiugauerit, illico transformat se in
diuersarum personarum species atque similitudines, et
mentem, quam captiuam tenet, in sompnis deludens, modo
leta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas
ostendens, per deuia queque deducit, et, cum solus spiritus
hoc patitur, infidelis hoc non in animo, sed in
corpore euenire opinatur. Quis enim in somnis et
nocturnis uisionibus se non extra ipsum educitur,
et multa uidet dormiendo, que uigilando numquam uiderat?
Quis uero tam stultus et hebes sit, qui hec omnia, que in
solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur,
cum Ezechiel propheta uisiones Domini in spiritu, non in
corpore uidit, et audiuit, sicut ipse dicit: "Statim,"
inquit, "fui in spiritu?" Et Paulus non audet dicere se
raptum in corpore. Omnibus itaque publice annunciandum
est, quod qui talia credit et his similia fidem perdit,
et qui rectam fidem non habet, hic non est eius, sed
illius, in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro
scriptum est: "Omnia per ipsum facta sunt." Quisquis
ergo credit fieri posse, aliquam creaturam
aut in melius aut in deterius inmutari, aut transformari
in aliam speciem uel in aliam similitudinem, nisi ab
ipso creatore, qui omnia fecit, et per quem omnia facta
sunt, proculdubio infidelis est, et pagano deterior.
II. Pars. Gratian. Nonnulli inueniuntur, qui interno
liuore permoti in perniciem suorum inimicorum altare sacris
uestibus exuunt, aut lugubri ueste accingunt, uel consueta luminariorum
obsequia Dei ecclesiis subtrahunt, uel missam pio requie
defunctorum promulgatam pro uiuis celebrant hominibus.
Quorum omnium maleficia nequissima Toletanum Concilium
[XIII.] condempnat, dicens: [c. 7.]

C. XIII. Abiciatur sacerdos qui huiusmodi a maleficis operam dederit.

Quicumque sacerdotum uel ministrorum deinceps causa
cuiuslibet doloris permotus aut altare uestibus sacris
exuere presumpserit, aut qualibet alia lugubri ueste
accinxerit, seu etiam si consueta luminariorum obsequia
de templo Dei subtraxerit, uel extingui preceperit,
si eum antea uerae penitudinis coram metropolitano
satisfactio non purgauit, loci sui dignitate se nouerit
et honore priuari; illis proculdubio personis ab hac ultionum
sentencia separatis, que aut contaminationem sacrorum ordinum,
uel subuersionem sanctae fide metuentes, aut hostilitatem


uel obsidionem perferentes, seu etiam diuinorum
iudiciorum sentenciam metuentes fecisse contigerit, in
quorum facto plus humilitas, qua Deus placatur, quam
interni dolositas liuoris declaratur. §. 1. Plerique etiam
sacerdotum sauciati inimicitiae dolo missam pro requie
defunctorum promulgatam fallaci uoto pro uiuis student
celebrare hominibus ut is, pro quo ipsum offerunt
sacrificium mortis incurrat periculum.
Proinde nostrae elegit unanimitatis conuentus, ut, si
quis deinceps talia perpetrasse fuerit detectus, a proprii
deponatur ordinis gradu, et tam ipse sacerdos quam etiam
ille, qui eum ad talia peragenda incitasse perpenditur, exilii
perpetui ergastulo religentur.
III. Pars. Gratian. Ex premissis auctoritatibus colligitur,
quod arioli, aruspices, incantatores, et sortilegi, atque ceteri
huiusmodi sectatores ab ecclesia sunt eliminandi, et, nisi resipuerint,
perpetuo excommunicandi. §. 1. Sed quod in ultimo
Anquirensi capitulo ea, que per incantatores fiunt, non in
corpore, sed in spiritu fieri dicuntur, Augustinus in libro de
ciuitate Dei uidetur asserere ita dicens:

C. XIV. Que magorum prestigiis fiunt non uera, sed fantastica esse probantur.

Nec mirum de magorum prestigiis, quorum in tantum
prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi in illis signis
resisterent, uertentes uirgas in dracones, aquam
in sanguinem, cum fertur in gentilium etiam libris,
quod quedam maga Circe socios Ulixis mutauit in
bestias. Legitur etiam de sacrificio, quod Archades deo
suo Lieo inmolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum
formas conuerterentur. Sed hec omnia magicis
prestigiis pocius fingebantur quam rerum ueritate conplerentur.
Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti
fiant, de eorum proprietate atque inuentoribus iuxta traditionem
maiorum primum dicere congruum arbitramur.
§. 1. Magi sunt qui uulgo malefici ob facinorum magnitudinem
nuncupantur. Hi sunt qui permissu Dei elementa
concutiunt, mentes hominum turbant minus confidentium in
Deo, ac sine ullo ueneni haustu uiolentia tantum carminis
interimunt. Unde et Lucanus: "Mens hausti
nulla sanie polluta ueneni, incantata perit." Demonibus
enim accitis audent uentilare, ut quosque suos perimant
malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur
et uictimis sepe contingunt corpora mortuorum. §. 2.
Nigromantici sunt quorum precantationibus uidentur
resuscitari mortui, diuinare et ad interrogata respondere.


Nigro enim grece mortuus, mantia diuinatio nuncupatur,
ad quos suscitandos cadaueri sanguis adicitur.
Nam amare sanguinem demones dicuntur, ideoque, quociescumque
nigromantia fit, cruor aquae miscetur, et
colore sanguinis facilius prouocantur. §. 3. Ydromantici
ab aqua dicti. Est enim ydromantia in aquarum inspectione
umbras demonum euocare, et imagines ludificationes
eorum uidere, ibique ab eis aliqua audire, ubi
adhibito sanguine etiam inferos perhibentur suscitare.
Et infra: §. 4. Ad hec omnia supradicta pertinent ligaturae
execrabilium remediorum, que ars non conmendat
medicorum, seu in precantationibus, seu in karacteribus
suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus
ars demonum est, ex quadam pestifera societate hominum et
angelorum malorum exorta. Unde et cuncta uitanda sunt
Christiano, et omnino penitus execratione repudianda
atque dampnanda. §. 5. Auguria autem sunt auium.
Hec autem Friges primi inuenerunt. §. 6. Prestigium
uero Mercurius dicitur primus inuenisse. Dictum est
autem prestigium, quod prestringat aciem oculorum. §. 7.
Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur
quidam Tages. Hic exanimis aruspicinam dictauit,
et postea non apparuit. Nam dicitur fabulose arante quodam
rustico subito ex glebis exiluisse, et aruspicinam
dictasse, qua die mortuus est. Quos libros Romani
ex Etrusca lingua in propriam mutauerunt. §. 8. His
ergo portentis per demonum fallaciam illuditur curiositas
humana, quando id inpudenter appetunt scire, quod nulla
eis ratione conpetit inuestigare. Hec potestas ideo datur
inmundis spiritibus, ut peruersos sibi aptent, hoc
est prauos homines, seducant illos, qui spernunt ueritatem,
et credunt mendacio, et iuxta Pauli sentenciam sanam
doctrinam non ferent, sed ad sua desideria coaceruabunt
sibi magistros prurientes auribus, et a ueritate quidem
auertent auditum, ad fabulas autem conuertentur, onerati
peccatis ducentur uariis desideriis, semper discentes, et
numquam ad scientiae ueritatem peruenientes. Quemadmodum
autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi,
ita et isti resistunt ueritati, homines corrupti mente, reprobi
circa fidem; sed ultra non proficient, insipientia eorum
manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. §. 9. Nec
ideo quisquam credere debet, quoslibet magicis artibus
aliquid facere posse sine permissu Dei, (qui omnia, que
fiunt, aut iusto iudicio facit, aut permissu suo ita fieri
sinit), quod predicti magi leguntur similia fecisse Moysi, qui
uirgam suam proiecit, et conuersa est in draconem, proieceruntque
singuli uirgas suas, que conuersae
sunt in dracones, sed deuorauit uirga Aaron


uirgas eorum. Non enim fuerunt creatores draconum
nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur.
Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa:
quedam occultae rationes seminariae, quibus cum data
fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt
in species debitas suis modis et finibus: et sic non dicuntur
angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec
agricolae segetum, uel quorumcumque gignentium in
terra creatores dicendi sunt, quamuis nouerint prebere
quasdam uisibiles oportunitates et causas, ut illa nascantur.
Quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc illi inuisibiliter.
Deus uero solus unus est creator, qui causas ipsas et
seminarias rationes rebus inseruit. §. 10. Preterea quidam
putant querendum, quomodo scriptura narret Phithonissam
Samuelem prophetam suscitasse ad colloquium
Saulis inpiissimi regis, si phithonica diuinatio errori
magicae artis deputanda sit. Quibus ita responderi potest,
indignum omnino facinus esse, si secundum uerba
ystoriae conmodetur assensus. Quomodo enim fieri
poterat, ut arte magica attraheretur uir a natiuitate
sanctus, et uitae operibus iustus; at, si non attractus est,
consensit? Quod utrumque de iusto credere aduersum
est. Nullum enim suffragium habet iusticia
si tractus aut uoluntarius, amisit meritum
spiritale, quod positus in carne quesierat, quod ualde
absurdum est, quia qui hinc iustus recedit permanet iustus.
Porro hoc est prestigium sathanae, quo, ut plurimos
fallat, etiam bonos habere se in potestate confingit. Quod
Apostolus inter cetera ostendit, dicens: "Ipse sathanas
transfigurat se in angelum lucis." Ut enim errorem faceret,
in quo glorificaretur, in habitu uiri iusti et nomine se
subornauit, ut nichil proficere spem, quam predicabant Dei
cultoribus, mentiretur, quando hinc exeuntes iustos
finxit in sua esse potestate. Sed hoc quosdam fallit, quod
de morte Saulis et filii eius non sit mentitus, quasi
magnum sit diabolo ante occasum mortem corporis preuidere,
cum signa quedam soleant apparere morituris, quippe
a quibus Dei protectio amota uidetur, quanto magis diabolus,
quem angelica maiestate sublimem prophetica
oracula fuisse testantur, de cuius magnitudine Apostolus
ait: "An ignoratis altitudinem sathanae?" Quid mirum
ergo, si inminentem prope mortem potuit preuidere, cum
hoc sit, unde fallit et se in potestate Dei uult adorari?
Nam tanta ebitudine demens effectus est Saul, ut ad Phithonissam
confugeret. Deprauatus enim causa peccati ad
hec se contulit, que dampnauerat. Sed si quis propter
ystoriam ea, que uerbis expressa sunt, putet non pretermittenda,
ne ratio ystoriae inanis sit, recte facit


quidem: si tamen minime istud ad ueri rationem rapiat,
sed ad uisum et ad intellectum Saulis. Neque
enim reprobus factus bonum poterat intellectum habere.
Historicus enim mentem Saulis et habitum Samuelis
descripsit, ea, que dicta sunt et uisa, exprimens,
pretermittens, si uera an falsa sint. Qui
ait? "Audiens, in quo habitu esset excitatus, intellexit,"
inquit, "hunc Samuelem esse." Quid intellexerit
retulit, et, quia non bene intellexit, contra scripturam
alium adorauit quam Deum, et putans Samuelem adorauit
diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet sathanas.
Ad hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si
enim Samuel illi uere aparuisset, non utique uir iustus permisisset
se adorari, qui predicauerat Dominum solum
esse adorandum. Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham
in refrigerio erat, diceret ad uirum pestilentiae,
dignum ardore gehennae: "Cras mecum eris?" His duobus
titulis subtilitatem fallaciae suae prouidit inprouidus
sathanas, quia et adorari se permisit sub habitu et
nomine Samuelis contra legem, et uirum peccatis pressum,
cum magna distantia peccatorum et iustorum sit, cum
Samuele iustissimo futurum mentitus est. Verum potest
dici, uerum potest uideri, si de Samuelis nomine
taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat; ad eum enim
transmigrauit, quem adorauit. Semper ergo diabolus
sub uelamine latens prodit se, dum ea confingit, que hereant
personis, per quas fallere nititur. §. 11. Si
autem quilibet opponit, ac dicit, quomodo
eueniunt illa, que illi diuini predicunt futura? aut quomodo
possunt egris prebere medelam, aut sanis inmittere
egritudinem, si aliquid propriae uirtutis ac potestatis non
habeant? hoc a nobis recipiat responsum,
quod ideo quisque non debet eis credere, quia aliquando
eueniunt que predicunt, aut sanare uidentur languidos,
uel ledere sanos, quia hoc permissu Dei fit, ut
ipsi, qui hoc audiunt uel uident, probentur, et apareat
quali fide sint uel deuotione erga Deum. Sicut
in Deuteronomio legitur Moyses ex uerbo Domini
populo Dei precepisse, ita dicens: "Si surrexerit in
medio tui propheta, aut qui somnium dicat se uidisse, et
predixerit signum atque portentum, et euenerit quod
locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur Deos
alienos, quos ignoras, et seruiamus eis: non audies uerba
prophetae aut somniatoris, quia temptat uos Dominus
Deus uester, ut palam fiat, utrum diligatis eum, an
non. In toto corde uestro et in tota anima uestra
Dominum Deum uestrum sequimini, et ipsum timete;
mandata eius custodite, et audite uocem illius, ipsi
seruietis, et ipsi adherebitis etc." Ubi sane intelligi
uoluit, etiam illa, que a diuinantibus non secundum Deum
dicuntur, si acciderint que dicuntur, non sic accipienda,
ut fiant que precipiuntur ab eis, aut colantur
que coluntur ab eis. Nec preter suam potestatem Deus


ostendit esse, quod contingunt, sed quasi quereretur, cur
ea permittat, causam temptationis exposuit, ad cognoscendum
utique eorum dilectionem, utrum eam habeant
erga Deum suum, cognoscendum uero ab
ipsis pocius, quam ab illo, qui scit omnia ante, quam
fiant.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
Quod autem ab episcopo excommunicatus eo inconsulto ab
alio reconciliari non possit, nisi forte per eius metropolitanum
uel per summum Pontificem, ratione et auctoritate probatur.
Presbiteri namque potestatem excommunicandi uel reconciliandi
ab episcopis accipiunt, non episcopi a presbiteris, atque ideo excommunicatos
a sacerdotibus reconciliare possunt, excommunicatos
uero ab episcopis sacerdotes reconciliare non ualent.
Reconciliatio namque penitentium episcopale offitium est, non
sacerdotale.
Unde in Concilio Cartaginensi II. c. 3. Fortunatus
Episcopus dixit:

C. I. Penitentium reconciliatio, crismatis et puellarum consecratio a presbiteris non fiat.

Si iubet sanctitas uestra, suggero. Nam memini, preterito
concilio statutum, ut crisma, uel reconciliatio penitentium,
nec non et puellarum consecratio a presbiteris non
fiat. Si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo
statuendum sit? Aurelius episcopus dixit: Audiuit dignatio
uestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati,
quid ad hec dicitis? Ab uniuersis episcopis dictum est:
Crismatis confectio, et puellarum consecratio a presbiteris
non fiat. Reconciliare quemquam in publica missa
presbitero non liceat. Hoc omnibus placet.
Gratian. Puellarum tamen consecratio episcopo consulto
per presbiterum fieri ualet.
Unde in Cartaginensi Concilio III.: [c. 36.]

C. II. Permissione episcopi uirgines consecrare presbiter ualet.

Presbiter inconsulto episcopo uirgines non consecret;
crisma uero numquam conficiat.

C. III. Nec diacono ministrare, nec penitentem in ecclesia benedicere presbitero licet.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 43. et 44.]
Ministrare diaconus, aut consecrare altare presbiter
non presumat. §. 1. Benedictionem quoque super plebem
in ecclesia fundere, aut penitentem in ecclesia benedicere
presbitero penitus non licebit.


Gratian. Ecce, quod ab episcopo excommunicatus per sacerdotem
reconciliari non potest. Sed notandum est, quod reconciliatio
alia est publica, alia priuata. Publica reconciliatio est,
quando penitentes ante ecclesiae ingressum publice representantur,
et per inpositionem manus episcopalis ecclesiae publice
reconciliantur. Hec uidetur sacerdotibus esse prohibita. Unde
circa finem illius capituli non simpliciter prohibentur penitentes
reconciliare, sed in publica missa. Priuata uero reconciliatio
est, quando de peccatis occultis penitentes uel in extremis agentes
ad gratiam reconciliationis accedunt. Hec reconciliatio potest
fieri per sacerdotem.
Unde Euaristus Papa ait:

C. IV. Iussione episcopi presbiteri de occultis peccatis penitentes reconcilient.

Presbiteri de occultis peccatis iussione episcopi
penitentes reconcilient, et, sicut supra premisimus, infirmantes
absoluant et conmunicent.

C. V. Si episcopus absens est, per presbiterum reconcilietur in periculo constitutus.

Item ex concilio Cartaginensi II. [c. 4.]
Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo
fuerit constitutus, et se reconciliari diuinis altaribus
petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbiter
consulere episcopum, et sic periclitantem eius precepto
reconciliare. Quam rem debemus salubri consilio roborare.
Ab uniuersis episcopis dictum est: Placet quod
sanctitas uestra necessario nos instruere dignata est.

C. VI. Qui metu mortis reconciliatur conualescens sine conmunione penitenciae impleat tempus.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 82.]
Si quis de corpore exiens nouissimum et necessarium
conmunionis uiaticum expetit, non ei denegetur. Quod si
in desperatione positus post acceptam conmunionem iterum
sanus fuerit factus, tantum oratione particeps sit,
sacramentum uero non accipiat, donec institutum
penitenciae inpleat tempus. Qui ergo in exitu mortis
sunt, et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione
et probatione episcopi accipere debent.

C. VII. Sine manus inpositione recedentes de corpore reconcilientur.

Item ex Concilio Aurasico. [c. 3.]
Qui recedunt de corpore penitencia accepta, placuit
sine reconciliatoria manus inpositione eis conmunicare,
quod morientis sufficit reconciliationi secundum diffinitiones
Patrum, qui huiusmodi conmunionem uiaticum


congrue, nominauerunt. Quod si superuixerint, stent in
ordine penitentium, ut ostensis necessariis penitenciae
fructibus legitimam conmunionem cum reconciliatoria manus
inpositione recipiant. §. 1. Clericis quoque desiderantibus
penitencia non est neganda. §. 2. Similiter
subito obmutescens (prout statutum est) baptizari, aut
penitenciam accipere potest, si uoluntatis preteritae testimonium
aliorum uerbis habet, aut presentis in suo nutu.
§. 3. Amentibus etiam quecumque pietatis sunt sunt conferenda.

C. VIII. Aliorum testimonio moriturus reconcilietur, si obmutuit uel in frenesim uersus est.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 76.]
Is qui penitenciam in infirmitate petit, si casu, dum
ad eum sacerdos inuitatus uenit, oppressus infirmitate
obmutuerit uel in frenesim conuersus fuerit, dent testimonium
qui eum audierunt, et accipiat penitenciam, et, si
continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem,
et infundatur ori eius eucharistia. Si superuixerit,
admoneatur a supradictis testibus peticioni suae
satisfactum, et subdatur statutis penitenciae legibus
quamdiu sacerdos, qui penitenciam dederit, probauerit,
Item: [c. 78.] §. 1. Penitentes, qui in infirmitate uiaticum
eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine
manus inpositione, si superuixerint.

C. IX. Cura et probatione episcopi morientes reconcilientur.

Item ex Concilio Niceno. [c. 12.]
De his uero, qui recedunt ex corpore, antiquae legis
regula obseruabitur etiam nunc ita, ut, si forte quis recedit
ex corpore, necessario uitae suae non defraudetur
uiatico. Quod si desperatus aliquis recepta conmunione
superuixerit, sit inter eos, qui sola oratione
conmunicant. De omnibus tamen his, qui a corpore
recedunt, in dando eis communionem cura et probatio
sit episcopi.

C. X. Non est neganda reconciliatio his, qui tempore necessitatis eam inplorant.

Item Leo Episcopus. [ad Theodorum, ep. LXXXIX.
al. XCI.]
His qui in tempore necessitatis, et in periculi
urgentis instantia presidium penitenciae, et mox reconciliationis
inplorant, nec satisfactio interdicenda est, nec
reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras
possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem
nullas patitur uenire moras conuersio, dicente Dei
spiritu per Prophetam: "Cum conuersus ingemueris,
tunc saluus eris." §. 1. Quod si ita aliqua egritudine


aggrauati sunt, ut quod paulo ante poscebant
sub presenti significare non ualeant, testimonia eis
fidelium circumstantium prodesse debebunt. Simul
tamen et penitenciae, et reconciliationis beneficium
consequantur, seruata tamen regula canonum
paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide
discedendo peccauerunt.

C. XI. Non respuatur eius oblatio, qui festinans ad penitenciam sacerdotem inuenire non potuit.

Item ex Concilio Epanensi.
Si aliquis fuerit mortuus, qui iam sit confessus,
et testimonium habet bonum, et non poterat uenire ad
sacerdotem, sed preoccupauit eum mors in domo aut in uia,
faciant pro eo parentes eius oblationem ad altare, et dent
redemptionem pro captiuis.
Gratian. Ecce, quod episcopo precipiente penitentes de
occultis peccatis, siue in periculo constituti per presbiterum possunt
reconciliari. §. 1. Sed si necessitate mortis peccator urgetur,
et episcopus ita remotus est, quod eum presbiter consulere non
possit, negabitur penitencia morienti? et beneficium reconciliationis
non prestabitur penitenti, quem conuersum Deus recipit ad
ueniam, iuxta illud: "In quacumque hora peccator conuersus
fuerit etc.," et item: "Conuertimini ad me in toto corde
uestro et ego conuertar ad uos," ecclesia sibi reconciliare
negliget? quem intus Deus suscitauit ecclesia foris absoluere
contempnet? dampnabit episcopi absentia quem gratia diuinae
presenciae illustrat per lauacrum regenerationis? Morituris
succurritur etiam a laicis, si presbiteri defuerint. Cur ergo
beneficio reconciliationis per presbiterum subueniri ei non
poterit, si contigerit episcopum deesse? si secundum Augustinum
qui agens in extremis confitetur socio turpitudinem criminis fit
dignus uenia ex desiderio sacerdotis, cur non similiter sit dignus
reconciliatione ex desiderio episcopi qui sacerdoti non negat maculam
sui reatus? Item morientibus penitenciam negare presbiteri
non debent.
Unde Iulius Papa ait:

C. XII. Reus est animarum presbiter, qui penitenciam morientibus abnegat.

Si presbiter penitenciam abnegauerit morientibus,
reus erit animarum, quia Dominus dicit: "Quacumque


die conuersus fuerit peccator ad penitenciam, uita uiuet,
et non morietur." Vera enim confessio in ultimo tempore
potest esse, quia Dominus non solum temporis, sed
etiam cordis inspector est, sicut latro unius penitencia
momenti meruit esse in paradyso in hora ultimae
confessionis.
Item Celestinus Papa: [in epist. II. ad Episcopos
Galliae]

C. XIII. Penitencia morientibus non est deneganda.

Agnouimus penitenciam morientibus denegari, nec
illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae
suae cupiunt remedio subueniri. Horremus
(fateor) tantae inpietatis aliquem reperiri, ut de Dei
pietate desperet, quasi non possit ad se quouis tempore
concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum
hominem redimere, quo se uelle expediri
desiderat et liberari. Quid hoc, rogo, aliud est
quam morienti mortem addere, eiusque animam sua
crudelitate, ne absoluta possit esse, occidere? cum
Dominus ad subueniendum paratissimus, inuitat
ad penitenciam, sic promittit peccatori: "In quacumque
hora etc.," et item: "Nolo mortem peccatoris,
sed ut conuertatur, et uiuat." Salutem ergo
homini adimit quisquis mortis tempore penitenciam
sibi denegauerit, et desperauerit de misericordia
Dei, qui eum ad subueniendum morienti sufficere
uel in momento posse non crediderit. Perdidisset
latro in cruce premium ad Christi dexteram pendens, si
illum unius horae penitencia non iuuisset. Cum esset in
pena, penituit, et pro unius professione sermonis habitaculum
paradysi eo promittente promeruit. Vera
ergo ad Deum conuersio in ultimis positorum mente
pocius est estimanda quam tempore, Propheta hoc
asserente taliter: "Cum conuersus ingemueris, tunc
saluus eris." Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quouis
tempore non est deneganda penitencia postulanti,
cum illi se obliget iudici, cui occulta omnia nouerit
reuelari.
Gratian. Cui autem penitencia non denegatur, nec
reconciliatio sibi deneganda est. Inconsulto ergo episcopo
penitentem presbiter reconciliare non debet, nisi ultima necessitas
cogat.


Unde in Cartaginensi Concilio III. [c. 32.] legitur:

C. XIV. Inconsulto episcopo penitentem presbiter non reconciliet, nisi ultima cogat necessitas.

Presbiter inconsulto episcopo non reconciliet penitentem,
nisi absente episcopo ultima necessitas cogat.
Cuiuscumque penitentis publicum et uulgatissimum crimen
est, quod uniuersam conmouerit urbem, ante
absidam ecclesiae ei manus inponatur.

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. De tempore uero satisfactionis, an sit inponendum
morituris, Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus in
Penitenciali suo ita diffinit:

C. I. In periculo constitutis penitenciae quantitas non est inponenda, sed innotescenda.

Ab infirmis in periculo mortis positis pura est confessio
peccatorum inquirenda, non tamen illis inponenda
est quantitas penitenciae, sed innotescenda, et cum amicorum
orationibus et elemosinarum studiis pondus penitenciae
subleuandum, si forte migrauerint, ne obligati et
conmunione et consortio ueniae fiant alieni. A quo periculo
si diuinitus ereptus conualuerit, penitenciae modum a
sacerdote sibi inpositum diligenter obseruet, et ideo secundum
auctoritatem canonicam, ne illis ianua pietatis clausa
uideatur, orationibus et consolationibus ecclesiasticis,
sacra unctione olei inuncti, secundum statuta sanctorum
Patrum conmunione uiatici reficiantur.
II. Pars. Gratian. Aliis uero pro qualitate peccati et
presidentium arbitrio tempora penitenciae decernenda sunt.
Unde Leo Papa: [ep. LXXVII. al. LXXIX. ad Nicetam
episcopum, c. 6.]

C. II. Presidentium arbitrio prefigantur tempora penitudinis.

Tempora penitudinis habita moderatione constituenda
sunt tuo iudicio, prout conuersorum animos prospexeris
esse deuotos, pariter etiam habentes et etatis
senilis intuitum, et periculorum quorumcumque, aut
egritudinum respicientes necessitates. In quibus si


quis ita grauiter urgeatur, ut, dum adhuc penitet, de salute
ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem
conmunionis gratia subueniri.

C. III. Et qualitas criminum, et contricio penitentium in satisfactione inponenda a sacerdote consideretur.

Item Nykolaus Papa.
De his uero, qui pro criminibus penitenciam gerunt,
et ad cingulum miliciae reuertuntur, constat eos contra
sacras regulas agere. Verum quia crimina non equalia
sunt, perhibesque alios horum propter nimiam ebetudinem
in desperationem cecidisse, alios ob hoc ad paganos fugisse:
tibi hoc conmittimus decernendum, nimirum, qui
loca et tempus regionis illius, modumque culpae,
nec non et penitenciam, et gemitus hominum ad confessionem
uenientium presens positus inspicere uales.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 2.]
His, qui diuersorum peccatorum lapsus incurrunt, et
oratione, et confessione ac penitencia malorum suorum
perfectam conuersionem demonstrant, pro qualitate
peccati penitenciae tempus adtribuendum est propter misericordiam
et bonitatem Dei. Qui ergo huiusmodi sunt reuocandi
et ad conmunionem sunt applicandi.

C. V. Episcopi arbitrio pro qualitate peccati penitenciae tempora distribuantur.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 31.]
Penitentibus secundum differenciam peccatorum episcopi
arbitrio penitenciae tempora decernantur.

C. VI. Sine personarum acceptione inploranti penitencia detur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 74. 75. 80. 82. 81.
64. 79.]
Sacerdos penitenciam imploranti absque personae
acceptione penitenciam secundum leges iniungat. Negligentiores
uero penitentes tardius reconcilientur. Omni
autem tempore ieiunii penitentibus manus a sacerdotibus
inponantur. Diebus etiam remissionis penitentes genua
flectant, mortuos in ecclesiam efferant, et sepeliant.
Die autem dominico non ieiunent. Nam qui dominico


die studiose ieiunat non creditur esse catholicus. Penitentes
uero, qui leges penitenciae attente execuntur, si
casu in itinere uel in mari mortui fuerint, ubi eis subueniri
non possit, memoria eorum et orationibus et oblationibus
conmendetur.
Unde in VIII. Sinodo legitur:

C. VII. Tempus penitenciae qualitatem sequitur delicti.

Pro qualitate delicti penitenciae tempus inpendatur.

C. VIII. Tempus et modus penitendi delinquentibus presidentis inponatur iudicio.

Item.
Hoc sit positum in iudicio eorum, qui presunt, uel
quanto tempore, uel quali modo penitere debeant qui
delinquunt, quia etas ad eruditionem multam facit haberi
differenciam penae.
III. Pars. Gratian. Quo affectu penitentem suscipere et
inpenitentem abicere debeamus, ex eadem Sinodo euidenter
ostenditur, dum dicitur:

C. IX. Intimo karitatis affectu penitentem debemus suscipere.

Penitentem ex corde ita oportet suscipi, sicut Dominus
ostendit, cum dicit, quia conuocaui amicos meos et uicinos,
dicens: Congratulamini michi, quia inueni ouem meam,
quam perdideram.

C. X. Penitentes legem Dei diligant, iniquitatem odio habeant.

Item.
Affectum illum in se recipiat penitens, quem gerebat
ille, qui dicebat: "Iniquitatem odio habui, et abhominatus
sum;" secundum ea, que scripta sunt in sexto
Psalmo atque in aliis quamplurimis; uel ea, que Apostolus
dixit ad eos, qui secundum Deum contristati sunt:
"Quantum operatum est," inquit, "in nobis
sollicitudinem, sed excusationem, sed indignationem, sed
emulationem, sed uindictam. In omnibus exhibuistis uos
cautos esse negocio." Sed et ipsis in quibus
deliquit, agens multa contraria, sicut et Zacheus fecit.

C. XI. In penitentes tamquam ethnici habeantur.

Item.
Erga eum, qui peccata sua non punit, tales esse debemus,
sicut Dominus precepit, dicens: "Sit tibi sicut
gentilis et publicanus;" et sicut Apostolus docuit
dicens: "Subtrahite uos ab omni fratre ambulante inordinate
et non secundum traditionem, quam tradidimus
uobis."

C. XII. Melius est errare in misericordia remittendi quam in seueritate ulciscendi.

Item Iohannes Crisostomus. [id est auctor operis
imperfecti, homilia. ad c. 23. Matthaei.]
"Alligant autem opera grauia et inportabilia, etc." Tales
sunt sacerdotes etiam nunc, qui omnem iusticiam populo
mandant, et ipsi nec modicam seruant, uidelicet, non ut
faciendo sint, sed ut dicendo appareant iusti.
Tales sunt qui graue pondus uenientibus ad penitenciam
inponunt, quia dicunt, et non faciunt, et sic, dum
pena penitenciae presentis fugitur, contempnitur pena peccati
futura. Sicut enim, si fascem super humeros adolescentis,
quem non potest baiulare, posueris, necesse habet
ut aut fascem reiciat, aut sub pondere confringatur: sic et
homo, cui graue pondus penitenciae inponis, aut
penitenciam reiciet, aut suscipiens, dum sufferre
non potest, scandalizatus amplius peccat. Deinde, etsi
erramus modicam penitenciam inponentes, nonne melius
est propter misericordiam rationem dare, quam propter
crudelitatem? Ubi enim paterfamilias largus est, dispensator
non debet esse tenax. Si Deus benignus,
ut quid sacerdos eius austerus uult apparere?

C. XIII. Kalendarum obseruationes agere non licet.

Item Martinus Papa. [c. 74.]
IV. Pars. Non licet iniquas obseruationes agere
kalendarum, et otiis uacare neque lauro aut uiriditate
arborum cingere domos; omnis hec obseruatio paganorum
est.
Zacharias Papa: [in Concilio Romano, c. 9.]

C. XIV. Anathema sit qui ritu paganorum kalendas obseruat.

Si quis kalendas Ianuarii ritu paganorum
colere, uel aliquid plus noui facere propter nouum annum
aut mensas cum lampadibus uel epulis, in domibus
preparare, et per uicos et plateas cantatores et
choros ducere presumpserit, anathema sit.

C. XV. Infirmitatibus hominum incantationes nichil remedii prestant.

Item Augustinus.
Ammoneant sacerdotes fideles populos, ut nouerint
magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus
hominum nichil posse remedii conferre; non animalibus
languentibus, claudicantibusue, uel etiam moribundis quicquam
mederi: sed hoc esse laqueos et insidias
antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere
nititur. Et si quis hec exercuerit, clericus degradetur,
laicus anathematizetur.

C. XVI. Dies Egiptiaci, et Ianuarii kalendae non sunt obseruandae.

Item Augustinus.
Non obseruetis dies, qui dicuntur Egiptiaci, aut kalendas
Ianuarii, in quibus cantilenae quedam, et comessationes,
et ad inuicem dona donantur, quasi in principio anni boni
fati augurio, aut aliquos menses, aut tempora, aut dies,
et annos, aut lunae et mensis solisque cursum, quia
qui et has, et quascumque diuinationes, aut fata, aut
auguria obseruat, aut adtendit, aut consentit obseruantibus
inutiliter et sine causa, et magis ad sui dampnationem
quam ad salutem tendit; siue per quosdam numeros
litterarum, et lunae, per Pitagoricam nigromantiam
egrotantium uitam uel mortem, uel prospera uel aduersa
futura inquirunt, siue qui adtendunt somnialia scripta, et
falso in Danielis nomine intitulata, et sortes, que
dicuntur sanctorum Apostolorum, et auguria auium, aut
aliqua pro domo facienda, aut coniugia copulanda, aut
in collectionibus herbarum carmina dicunt, aut pictatiolas
pro quauis infirmitate scriptas, super homines aut
animalia ponunt, preter simbolum et orationem dominicam,
aut magicis falsitatibus in grandinariis et tempestatibus
credunt. Qui autem talibus credunt, aut ad eorum
domos euntes, aut suis domibus introducunt, ut interrogent,
sciant, se fidem Christianam et baptismum preuaricasse,


et paganum, et apostatam, id est retro abeuntem
et Dei inimicum, iram Dei grauiter in eternum
incurrisse, nisi ecclesiastica penitencia emendatus Deo
reconcilietur. Dicit enim Apostolus: "Siue manducatis,
siue bibitis, siue quid aliud facitis, in nomine Domini
nostri Iesu Christi facite, in quo uiuimus, mouemur, et
sumus."
De temporum quoque obseruationibus scribit Augustinus
in Enchiridion: [c. 79.]

C. XVII. Graue peccatum est dies obseruare, et menses et annos.

Quis existimaret, quam magnum peccatum sit dies
obseruare, et menses, et annos, et tempora, (sicut obseruant
qui certis diebus, siue mensibus, siue annis uolunt
uel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum uanas
doctrinas hominum fausta uel infausta existiment tempora),
nisi huius mali magnitudinem ex timore Apostoli
pensaremus, qui talibus ait: "Timeo uos, ne forte
sine causa laborauerim in uobis?" Idem super epistolam
ad Galathas: [ad c. 4.] §. 1. Intelligat lector ad tantum
periculum animae pertinere supersticiosas temporum obseruationes,
ut dicat Apostolus: "Timeo uos, ne forte
sine causa laborauerim in uobis." Quod quamuis tanta
celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in ecclesiis
legatur, plena sunt tamen conuenticula nostra hominibus,
qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt.
Iam uero, ne aliquid inchoetur aut edificiorum, aut huiusmodi
quorumlibet operum, diebus, quos Egiptiacos uocant,
sepe etiam nos monere non dubitant.

C. XVIII. Sine incantatione herbas uel petras habere licet.

Item Ieronimus.
Demonium sustinenti licet petras uel herbas habere
sine incantatione.

CAUSA XXVII.

GRATIANUS.
Quidam uotum castitatis habens desponsauit sibi uxorem;
illa priori condicioni renuncians, transtulit se ad alium, et nupsit
illi; ille, cui prius desponsata fuerat, repetit eam. (Qu. I.) Hic
primum queritur, an coniugium possit esse inter uouentes?
(Qu. II.) Secundo, an liceat, sponsae a sponso recedere, et
alii nubere?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod uero uouentes matrimonia contrahere non
possunt, multis auctoritatibus probatur.
In Concilio namque Cartaginensi c. CIV. statutum
inuenitur de uiduis, que professam continentiam
preuaricate sunt:

C. I. Excommunicentur uiduae, que religioso habitu abiecto nuptias elegerint.

Sicut bonum est castitatis premium, ita et maiori obseruantia
et preceptione custodiendum est, ut si que
uiduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae, et
inmatura etate a uiro relictae, se deuouerint Deo, et
ueste laicali abiecta sub testimonio episcopi et ecclesiae
in religioso habitu apparuerint, postea uero ad seculares
transierint nuptias, secundum Apostolum dampnationem
habebunt, quia fidem castitatis, quam Deo
uouerunt, irritam facere uisae sunt. Tales ergo personae
a Christianorum conmunione sequestrentur, neque in
conuiuio cum Christianis conmunicent. Nam si adulterii
coniuges reae sunt si suis obnoxiae uiris non fuerint,
quanto magis uiduae, que Dei religiositatem
mutauerunt, crimine adulterii notabuntur, si deuotionem,
quam sponte, non coactae, Deo obtulerunt, libidinosa
corriperunt uoluptate, atque ad secundas nuptias
transitum fecerint? Que etsi uiolentia irruente ab aliquo
oppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere
in coniugio raptori uel uiolento uiro consenserint,
dampnatione superius dicta teneantur obnoxiae. De
talibus Apostolus ait: "Cum enim luxuriatae fuerint,
nubere in Christo uolunt, habentes dampnationem, quia
primam fidem irritam fecerunt."

C. II. De uiduis et uirginibus que a religionis proposito discedunt.

Item ex epistola Gregorii missa ad Bonifatium.
Viduas a proposito discedentes uiduitatis, super quibus
nos consulere uoluit dilectio tua, frater karissime, credo
te nosse a S. Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi
conuertantur, olim esse dampnatas. Quas nos apostolica
auctoritate dampnandas, et a conmunione fidelium
atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus,
usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum, quod


ceperunt, inuite aut uoluntarie reuertantur. §. 1. De
uirginibus autem non uelatis, si deuiauerint, a sanctae
memoriae predecessore nostro Papa Innocentio taliter decretum
habemus: "He uero, que necdum sacro uelamine
tectae, tamen in proposito uirginali semper se simulauerint
permanere, licet uelatae non fuerint, tamen si
nupserint, aliquanto tempore his agenda penitencia est,
quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter
homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui,
quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo
pepigit, solui sine uindicta non poterit, etc." §. 2. Si
uirgines nondum uelatae taliter penitencia publica puniuntur,
et a cetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur,
quanto magis uiduae, que perfectioris etatis et
maturioris sapientiae atque consilii existunt, uirorumque
consortio multociens usae sunt, et habitum religionis assumpserunt,
et demum apostatauerunt, atque ad priorem
uomitum sunt reuersae, a nobis et ab omnibus fidelibus a
liminibus ecclesiae et a cetu fidelium usque ad satisfactionem
sunt eliminandae, et carceribus tradendae, qualiter
iuxta apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem
sathanae, ut spiritus eius sit saluus in die Domini. De
talibus enim Dominus per Moysen loquitur, dicens:
"Auferte malum de medio uestri." De quibus per
Prophetam ait: "Letabitur iustus, cum uiderit uindictam
inpiorum: manus suas lauabit in sanguine peccatoris."
De talibus namque, et eorum similibus, atque eisdem
consentientibus dicitur: "Quia non solum qui faciunt, sed
etiam qui consentiunt facientibus rei sunt."

C. III. Transire non possunt uiduae et uirgines post religionis propositum ad nuptias.

Item ex Decreto Gelasii Papae ad Sicilienses Episcopos
misso, c. 9.
Neque uiduas ad nuptias transire patimur, que in religioso
proposito diuturna obseruatione permanserunt. Similiter
uirgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in
monasteriis etatem peregisse contigerit.

C. IV. Ex quolibet sensu corporis mulier corrumpi potest.

Item Ciprianus ad Pomponium de uirginitate.
Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi,
quod inspici et probari possit, an uirgo sit, cum et manus
obstetricum et oculus sepe fallatur, et, si incorrupta


inuenta fuerit uirgo ea parte, qua mulier potest esse, poterit
tamen ex alia corporis parte peccasse, que corrumpi
potest, et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus,
ipse conplexus, ipsa confabulatio, et osculatio, et
coniacentium duorum turpis et feda dormitio, quantum
dedecoris et criminis confitetur? Si superueniens maritus
sponsam suam iacentem cum altero uideat, nonne indignatur
et fremit, et per zeli dolorem, portat gladium in
manu sua? Et Christus Dominus et iudex noster,
cum uirginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam
iacere cum altero cernit, quam indignatur et
irascitur? et quas penas in celestis huiusmodi coniunctionibus
conminatur? Cuius ut gladium spiritalem et
uenturum iudicii diem unusquisque fratrum possit euadere,
omni consilio prouidere et elaborare debemus.

[C. V.]

Idem. [in eadem epistola]
Quod si penitenciam huius illiciti concubitus sui egerint,
et a se inuicem recesserint, inspiciantur iterum uirgines
ab obstetricibus diligenter, et si uirgines inuentae
fuerint, accepta conmunione ad ecclesiam admittantur; hac
tamen interminatione, ut, si ad eosdem masculos postmodum
reuersae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub
eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur,
nec in ecclesia postmodum facile recipiantur.
Si autem de eis aliqua corrupta fuerit et deprehensa,
agat penitenciam plenam, que hoc crimen admisit que
iam non mariti, sed Christi adultera est, et ideo estimato
iusto tempore, postea exomoloysi sui facta
ad ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseuerant, nec
se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica
obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam
posse, ne exemplum ceteris ad ruinas delictis suis facere
incipiant, nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem,
si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint.

C. VI. Clericus deponatur, laicus excommunicetur, qui cum moniali mechatus fuerit.

Item ex VI. Sinodo. [in Trullo c. 4.]
Si quis episcopus, presbiter, aut diaconus, aut
subdiaconus, aut lector, aut psalmista, aut hostiarius cum
muliere sanctificata Deo mechatus fuerit, deponatur, quia
sponsam Christi corrupit; si uero laicus, excommunicetur.

C. VII. Viduae et puellae, que post religionis habitum nubunt, a conmunione suspendantur.

Item ex Concilio Tolletano IV., c. 8.
De uiduis et puellis, que habitum religionis in domibus
propriis tam a parentibus, quam per se mutauerunt
si postea contra instituta patrum uel precepta canonum
coniugia crediderint copulanda, tam diu utrique
habeantur a conmunione suspensi, quousque quod illicite
perpetrauerunt emendent. Quod si emendare neglexerint,
a conmunione uel omnium Christianorum conuiuio
perpetuo sint sequestrati.


[PALEA

C. VIII. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae.
Viduas autem uelare pontificum nullus attemptet
prout statutum est in decretis Gelasii Papae capitulo
XIII. quod nec auctoritas diuina, nec canonum forma
prestituit. Quod si propria fuerit uoluntate continentiam
professa, in eiusdem Gelasii capitulo XXI.
legitur, eius intentio pro se reddat rationem Deo, quia,
sicut secundum Apostolum, si se continere non poterat,
nullatenus nubere uetabatur, sic secum habita deliberatione
promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Nos
autem auctoritate Patrum suffulti in hoc sancto concilio
sancimus et libere iudicamus, si sponte uelamen
quamuis non consecratum sibi inposuerit, et in ecclesia
inter uelatas Deo oblationem obtulerit, uelit nolit, sanctimoniae
habitum ulterius habere debet, licet sacramento
confirmare uelit, eo tenore et ratione sibi uelamen inposuisse,
ut iterum posset deponere. ]

C. IX. De his, que uotum uirginitatis habentes nubunt, necdum sacro uelamine tectae.

Item ex Decretis Innocentii Papae, c. 20. [in Codice
canonum, et epist. 2. ad Victricium, c. 13.]
He uero, que nondum sacro uelamine sunt tectae,
tamen in proposito uirginali semper simulauerant se permanere
etc. et infra.
[PALEA.
Licet uelatae non fuerint, si forte nupserint his
agenda aliquanto tempore penitencia est, quia sponsio
earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines


solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto
magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sine
uindicta non debet? ]
Nam si Apostolus illas, que a proposito uiduitatis
discesserunt, dixerat habere dampnationem, quia
primam fidem irritam fecerunt; quanto magis uirgines
que frangere fidem conatae sunt.

C. X. Non sunt admittendae ad penitenciam uirgines sacrae, si publice nupserint.

Item ex Decreto eiusdem, capitulo 19. [in Codice canonum,
in epistola autem ad Victricium c. 12.]
Que Christo spiritualiter nubunt si postea
publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam,
nisi hii, quibus se iunxerant, de mundo
recesserint. Si enim de hominibus hec ratio custoditur,
ut quecumque uiuente uiro alteri nupserit, adultera
habeatur, nec ei agendae penitenciae licentia conceditur,
nisi unus de his fuerit defunctus, quanto magis de illa
tenenda est, que ante se inmortali sponso coniunxerat
et postea ad humanas transmigrauit nuptias.

C. XI. Ab ecclesia eliminandae et ergastulis retrudendae sunt monachorum uel monacharum inpudicae personae.

Item ex Concilio Triburiensi, c. 6.
Inpudicas detestabilesque personas monachorum scilicet
atque monacharum, que abiecto proposito sanctitatis
illicita ac sacrilega contagione se miscuerunt, et
in arbitrium conscientiae desperatione perductae, de
illicitis conplexibus libere filios procreauerint, a monasteriorum
cetu ecclesiarumque conuentibus eliminandas esse
mandamus, quatinus retrusae in suis ergastulis tantum
facinus continua lamentatione deflentes purificatorio possint
penitudinis igne decoqui, ut eis uel ad mortem solius
misericordiae intuitu per conmunionis gratiam possit
subueniri.

C. XII. Monachus et uirgo Domino consecrata si nupserint, excommunicentur.

Item ex eodem.
Virginem, que se Deo consecrauerit, similiter et
monachum decernimus non licere nuptialia iura contrahere.
Quod si hoc inuenti fuerint perpetrantes, excommunicentur.
Confitentibus autem decreuimus, ut
habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam
humanitatemque largiri.

C. XIII. Dum uiuunt, lamentis penitenciae se afficiant qui sanctimonialibus scienter copulantur.

Item ex eodem.
Hii igitur, qui scientes sanctimonialibus in
matrimonio sunt ad iniuriam Christi copulati, iuxta censuram
zeli Christiani separentur, et numquam eis concedatur
iugali uinculo religari, sed in penitenciae lamentis se
uehementer, dum uiuunt, afficiant.

C. XIV. A sacra conmunione priuentur qui sacris uirginibus se sociant.

Item ex eodem
Virginibus sacris se quosdam temere sociare
cognouimus, et post dicatum Deo propositum incesta
federa sacrilegaque miscere. Quos protinus equum est a
sacra conmunione detrudi, et nisi per publicam probatamque
penitenciam omnino non recipi. Sed tamen
his uiaticum de seculo transeuntibus, si digne
penituerint, non negetur.

C. XV. In monasterio reuocetur ac recludatur que a fornicatione recedere noluerit

Item Gregorius.
Peruenit ad nos, quod quidam uir nequissimus diabolico
instinctu de monasterio suaserat exire quandam Deo
sacratam, atque a quodam uiro, unde exierat, sit reuocata,


rursusque eam uir ille nequissimus iniqua suasione de
monasterio eiciens, apud se retineat inpudice. Volumus
autem, ut episcopatus tui auctoritate in monasterio reuocetur
ac recludatur.

C. XVI. Non est fas uiduis post susceptum uelamen a sacro proposito discedere.

Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3.
Viduae, que spontanea uoluntate ab altari sacrae
conuersationis uelamen suscipiunt decreuit sinodus
in eodem proposito permanere. Non enim fas
esse decreuimus, postquam se semel Domino sub
uelo consecrauerint, iterum eis concedi Spiritui sancto
mentiri.

C. XVII. Qui sacro tectam uelamine in coniugium ducit anathema sit.

Item ex eodem.
Si quis sacro uelamine consecratam in coniugium duxerit,
et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque
miscuerit, ut in constitutis Gelasii Papae capitulo
XX. legitur, protinus equum est a sacra conmunione
detrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam non
recipi omnino. Si penituerint, transeuntibus de seculo
uiaticum non negetur. §. 1. In Calcedonensi concilio capitulo
XVII.: "Hoc perpetrantes excommunicentur; confitentibus
auctoritate episcopi misericordia largiatur."
§. 2. In epistola Syricii Papae c. 6.: "Velatae et
Deo consecratae, si abiecto proposito sanctitatis clanculo
sacrilega contagione se miscuerint, et illicitis conplexibus
publice et libere filios procreauerint, has nuptias detestabilesque
personas a monasteriorum cetu et ecclesiarum
conuentibus eliminandas esse iudicatum est, quatinus
detrusae ergastulis tantum facinus continua lamentatione
defleant." Unde et uerbo Domini, et canonica auctoritate
in hac sancta sinodo precipimus, ut omnino separentur, et
iuramento colligentur, ut ulterius sub uno non cohabitent
tecto.

C. XVIII. Ad habitum redire cogatur, et recludatur in monasterio, qui religiosam uestem abiecit.

Item Gregorius Vitaliano, Episcopo Sipontino.
[lib. VII. Indict. 1. epist. 9.]
Si custos religiosi habitus, aut esse nosses episcopus,
filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae,
te illic posito proiectis religiosis uestibus nec ad secularem
reuerti habitum, nec ad nos licuisset peruersam
epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore
deprimeris, in tuo dedecore res ad presens illicita inpune


conmissa est. Nam sicut, prefati sumus, si sollicitus
extitisses, prius ad nos ultio mulieris prauissimae quam
culpa debuit peruenire. Quia ergo tantum hebes tantumque
es negligens, ut, nisi canonicam in te fueris cohercionem
expertus, in aliis districtionem et disciplinam
nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus congruo
tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus.
§. 1. Presentia igitur scripta suscipiens, euigila et excitatus
saltim exequere quod pressus nunc usque ignauia distulisti.
Instantiae ergo tuae sit predictam mulierem una cum
Sergio defensore nostro conprehendere, et statim non
solum ad male contemptum habitum sine excusatione
aliqua reuocare, sed etiam in monasterio, ubi omnino
districte ualeat custodiri, detrudere, et ita omnem circa illam
sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod conmisit
ex tua possit districtione cognoscere. §. 2. Qua in re si
quis (quod non credimus) laicorum aliquo tibi ingenio
temptauerit obsistendum, a sanctissimae eum conmunionis
participatione suspende nobisque renunciare
festina, ut quantum sit execrabile quod presumit, postquam
consideratione propria non aduertit, emendationis
qualitate cognoscat. §. 3. In his autem omnibus ita cautum
stude te uigilantemque ostendere, ut culpam tuam non
geminare neglectu, sed aliquantisper ualeas sollicitudine
minuere.

C. XIX. Districtae custodiae tradatur que a religionis proposito ad secularem habitum rediit.

Idem Sergio Defensori. [lib. VII. Indict. 1. ep. 10.]
Si homo esses, aut discretionem aliquam habuisses,
ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea, que
illicite conmittuntur, ante uindicta corrigerentur
quam ad nos eorum nuncius perueniret. Sed dum nimia
te facit stulticia negligentem, non solum de illis offendimur,
sed etiam ad ulciscendum desidiam tuam nichilominus
prouocamur. Omni ergo dilatione omnique excusatione
postposita filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri miliciae,
que proiectis, quas sponte assumpsit, religiosis
uestibus, indumentis se laicis deturpauit, una cum fratre et
coepiscopo nostro Vitaliano festina conprehendere, atque
ad religiosum rursus habitum reuocare, ac in monasterio
mittere, ubi districte omnino ualeat custodiri,
nec eius custodiam aliquatenus releuari permittas, quousque
denuo nostra scripta susceperis. Nam si quolibet modo in
hac re negligens uel lentus extiteris, ita in te districtissime
noueris uindicandum, ut quod ex te nescis pena possis
resecante cognoscere, quia sicut diximus si
intellectum hominis habuisses, que facere modo preciperis,
ante debueras etiam cum ultione a te
facta cognoscere.

C. XX. Non tribuitur licentia nubendi, qui continentiam seruare decreuerunt.

Item Augustinus de conflictu uiciorum atque uirtutum.
[cap. 24.]
Nubendi licentia quibusdam tribuitur: illis uidelicet,
qui uirginitatem uel castitatem uidualem nequaquam
professi sunt. Quibusdam autem non tribuitur:
illis uidelicet, qui uirgines uel continentes esse decreuerunt.
Fornicatio autem nulli inpune conceditur.

C. XXI. Peiores sunt adulteris qui continentiae propositum uiolant.

Idem in libro de bono coniugii.
Proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas a castitate
sanctiori, que uouetur Deo, adulteris esse peiores manifestum
est.

C. XXII. Monachus et uirgo, que se Deo dedicauit, nuptiis iungi non possunt.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 16.]
Si qua uirgo se dedicauerit Deo, similiter monachus,
non licet eis nuptiis iungi. Si uero fuerint inuenti hoc
facientes, maneant excommunicati. Statuimus uero posse
eis fieri humanitatem, si ita probauerit episcopus loci.

C. XXIII. Diaconissa, que post ordinationem nubit, anathema sit.

Item ex eodem. [c. 15.]
Diaconissam non debere ante annos quadraginta ordinari
statuimus, et hoc cum diligenti probatione. Si
uero susceperit ordinationem, et quantocumque tempore
obseruauerit ministerium, et postea se nuptiis tradiderit,
iniuriam faciens gratiae Dei, hec anathema sit
cum eo, qui in illius nuptiis conuenerit.

C. XXIV. Inter bigamas reputantur qui uirginitatem pollicitam preuaricantur.

Item ex Sinodo Anchiritana. [c. 18.]
Quotquot uirginitatem pollicitam preuaricatae sunt
professione contempta, inter digamos, id est qui ad
secundas nuptias transierunt, haberi debent.

C. XXV. Virginibus Deo dedicatis nec in fine danda est conmunio, si libidini seruierint.

Item ex Concilio Elibertano. [c. 13.]
Virgines, que Deo se dedicauerunt, si perdiderint
pactum uirginitatis, atque eidem libidini seruierint, non
intelligentes quid amiserint, placuit nec in fine dandam
eis esse conmunionem. Quod si semet persuaserint,
quod infirmitate corporis lapsae fuerint, et tempore
uitae suae penitenciam egerint, et a coitu se abstinuerint,
placuit eas in fine conmunionem accipere
debere.

C. XXVI. Cogatur ad penitenciam filia clerici, si deuota maritum duxerit.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 30.]
De filia episcopi uel presbiteri, siue diaconi, si
deuota fuerit, et maritum duxerit, si eam pater uel mater in
affectum receperit, a conmunione habeantur alieni.
Pater uero in concilio causas se nouerit prestaturum.
Mulier uero non admittatur ad conmunionem, nisi marito
defuncto egerit penitenciam. Si autem uiuente eo secesserit,
et penitenciam, egerit, uel petierit conmunionem,
in ultimo fine uitae suae deficiens eam accipiat.

C. XXVII. Deuota, nisi peccare desierit, non est in ecclesia recipienda.

Item ex Concilio Tolletano I. [c. 16.]
Deuotam peccantem non recipiendam esse in ecclesia
nisi peccare desierit, et, si desinens egerit
aptam penitenciam decem annis, recipiat conmunionem.
Prius autem, quam in ecclesia admittatur
ad orationem, ad nullius conuiuium Christianae mulieris
accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hec, que eam
receperit, habeatur in absentia. Corruptorem etiam
par pena constringat. Que autem maritum acceperit non
admittatur ad penitenciam, nisi aut uiuente marito
caste uiuere ceperit, aut postquam ipse decesserit.

C. XXVIII. De monacha, que ad lapsum adulterii deducitur.

Item Gregorius Iohanni, Episcopo Caralitano.
[lib. III. epist. 9.]
Si qua monacharum uel per antiquiorem licentiam,
uel per inpunitatis prauam consuetudinem ad lapsum
adulterii deducta fuerit, aut in futurum fuerit perducta
uoraginem, hanc post conpetentis seueritatem uindictae


in aliud districtius monasterium uirginum in penitenciam
uolumus redigi, ut illic orationibus atque ieiuniis
uacet, et sic penitendo proficiat, et metuendum ceteris
artioris disciplinae prestet exemplum. Is autem, qui cum
huiusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, conmunione
priuetur, si laicus: si uero clericus est, a
suo remotus quoque offitio pro suis continue lugendis
excessibus in monasterium detrudatur.

C. XXIX. Post dignam penitenciam conmunionem recipiant qui in religiosas mulieres excedunt.

Idem Ianuario Episcopo. [lib. III. epist. 24.]
Eos autem, qui in mulieres, que egressae sunt de
monasteriis, excesserunt, et nunc dicuntur conmunione
suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne penituisse
preuiderit, ad sacram conmunionem uolumus te reuocare.

C. XXX. De legibus inperatorum.

Item ex Nouellis Iustiniani Inperatoris.
Si quis rapuerit, uel sollicitauerit, uel corruperit assistriam,
uel diaconissam, uel monastriam, uel
aliam mulierem religiosam uitam uel habitum habentem,
bona ipsius, et eorum, qui huius sceleris conmunione
contaminati sunt, religioso loco uendicentur, in quo
talis mulier habitabat, per religiosos episcopos, et yconomos,
et presides prouinciarum, et offitiales eorum; ipsi
autem capitali periculo subiciantur. Mulier autem ubique
inuestigetur, et cum suis rebus monasterio cautiori
tradatur. Sin autem diaconissa fuerit liberos habens
legitimos, pars legitima liberis eius prestetur.

C. XXXI. Caste obseruent religionis habitum, que religionis obtentu uelantur.

Item ex Decreto Eugenii Papae. [II. in Concilio
Romano, c. 29.]
Mulieres obtentu religionis uelatae aut in monasterio
regulariter uiuant, aut in domibus suis susceptum habitum
caste obseruent.

C. XXXII. Monachus uxorem ducens numquam sacri gradus sortiatur offitium.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 22. et 23.]
Monacho orarium in monasterio uel zonas habere
non liceat. Et si postea uxori fuerit sociatus, tantae
preuaricationis reus numquam ecclesiastici gradus sortiatur
offitium.

C. XXXIII. Ante professam continentiam nubant uiduae quibus uolunt.

Item Augustinus de bono uiduitatis. [c. 28.]
Viduae, que se non continent, nubant ante, quam professae
continentiam Deo uoueant. Quod nisi reddant, iure
dampnantur.

C. XXXIV. Non permittatur uidua post professionem continentiae uotum deserere.

Item Nykolaus Carolo Archiepiscopo, et eius
Suffraganeis.
Vidua quidem, que capiti sacrum uelamen inposuit,
si inter ceteras uelatas feminas in ecclesia orauerit, et
oblationes cum illis obtulerit, si professa est
in eodem habitu permanere, spondens numquam uelamen
religionis deponere, a religionis obseruantia discedere
non presumat.

C. XXXV. Professio uiduitatis coram episcopo facta post habitum susceptum nulli uiolari permittitur.

Item ex Concilio Aurasico. [c. 27.]
Viduitatis seruandae professionem coram episcopo in
secretario habitam, inposita coram episcopo ueste uiduali,
dicimus non esse uiolandam. Ipsam
talis professionis desertricem merito esse dampnandam
decernimus.

C. XXXVI. Modus et solempnitas faciendae professionis hoc ordine seruetur.

Item ex Concilio Tolletano. [X., c. 5.]
Omnes feminae uenientes ad sacram religionem


pallio capita contegant, et conscriptam roboratamque
professionem faciant, post quam scripturam non
sinantur relabi ad preuaricationis audaciam. §. 1. Que uero
ex omnibus his fuerint repertae animum aut uestem in
transgressionem dedisse, excommunicationis sentenciam
ferant, et rursus mutato habitu in monasteriis, donec
diem ultimum claudant, sub erumpnis arduae penitenciae
permaneant religatae.

C. XXXVII. Filii sunt perditionis qui uiolant corpora feminarum Deo sacratarum.

Item ex Concilio Arelatensi.
Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum
corpora per uotum propriae sponsionis et uerba
sacerdotis Deo consecrata esse templa scripturarum testimoniis
conprobantur, et ideo uiolatores earum sacrilegi,
ac iuxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur.


[PALEA.

C. XXXVIII. De eodem.

Item.
Viduae, si prius, quam continentiam profiteantur,
nubere elegerint, illis nubant, quos propria uoluntate
uoluerint habere maritos. Similis conditio et de
uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentum
uel suam cogantur accipere maritos. ]

C. XXXIX. In monasteriis retrudantur monachi uxoribus sociati.

Item Gregorius Artemio Subdiacono, in epistola 41.
[lib. I.]
Et quia aliquos monachorum usque ad tantum nefas
prosiluisse cognouimus, ut uxores publice sortiantur, precipimus
ut sub omni uigilantia requiras, et inuentos
habita cohercione in monasteriis, quo monachi
fuerant, remitti facias.

C. XL. De monacha que ad lapsum adulterii deducitur.

Item Innocentius Papa [II. in Concilio Romano,
c. 7. §. Ut lex.]
Ut lex continentiae et Deo placens mundicia in ecclesiasticis
personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, quatinus
episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi, regulares
canonici, monachi atque conuersi professi, qui sacrum
transgredientes propositum uxores sibi copulare presumpserint,
separentur. Huiusmodi namque copulationem, quam
contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium
non esse censemus. Qui etiam ab inuicem
separati pro tantis excessibus condignam penitenciam agant.
Id ipsum quoque de sanctimonialibus feminis, si (quod absit)
nubere adtemptauerint, obseruari decernimus.


Gratian. His omnibus auctoritatibus uouentes prohibentur
contrahere matrimonia, et quidam eorum, si contraxerint, separari
iubentur.
II. Pars. Augustinus econtra talium separationes
peccatum asserit esse, ita dicens: [in libro de bono uiduitatis,
c. 8.]

C. XLI. Coniugia uouentium non sunt dissoluenda.

Nuptiarum bonum semper quidem est bonum, quod
bonum semper in populo Dei fuit, sed aliquando
fuit legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in
quibusdam uero humanitatis solatium. Filiorum quippe
procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum
feminarum, sed honesto ordine coniugali nunc
est in homine probandus affectus: et ipsum tamen
laudabilius transcendit et uincit celestia cogitans animus
Christianus. Sed quoniam, sicut ait Dominus, non omnes
capiunt uerbum hoc, qui potest capere capiat, que se non
continet nubat, que non cepit deliberet, que egressa
est perseueret; nulla aduersario detur occasio, nulla subtrahatur
Christo oblatio. §. 1. In coniugali quippe uinculo,
si pudicitia non conseruatur, dampnatio non timetur.
Sed in uirginali et uiduali continentia excellentia muneris
amplioris expetitur, qua expetita et electa, et uoti debito
oblata, iam non solum capessere nuptias, sed, etiam
si non nubant, nubere uelle dampnabile est. Nam ut
hoc demonstraret Apostolus, non ait, cum in deliciis
egerint, in Christo nubunt, sed: "nubere uolunt, habentes"
(inquit) "dampnationem, quoniam primam fidem irritam
fecerunt," etsi non nubendo, tamen uolendo; non
quia ipsae nuptiae uel etiam talium dampnandae iudicentur,
sed dampnatur propositi fraus, dampnatur fracti
uoti fides, dampnatur non susceptio a bono inferiore, sed
ruina ex bono superiore. Postremo dampnantur tales, non
quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae
primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breuiter
insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere dampnationem,
que post amplioris sanctitatis propositum nubunt,
non quia non dampnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae
dampnari putarentur; sed cum dixisset: "nubere uolunt,"
continuo addidit: "habentes dampnationem," et dixit
quare: "quoniam priorem fidem irritam fecerunt," ut
uoluntas, que a proposito cecidit, appareat esse dampnata,
siue subsequantur nuptiae siue desint. §. 2.
Proinde, qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed
potius adulteria, non michi uidentur satis acute ac diligenter
considerare quid dicant. Fallit quippe eos similitudo
ueritatis. Quia enim coniugium Christi dicuntur eligere
que Christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur
quidam, dicentes: Si uiro suo uiuo que alteri nubit
adultera est, sicut ipse Dominus in euangelio diffiniuit
uiuit autem Christus, cui mors ultra non dominabitur,


que ergo coniugium eius elegerat, si
homini nubit, adultera est. §. 3. Qui dicunt hoc acute quidem
mouentur, sed parum adtendunt, hanc argumentationem
quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim
laudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam
femina Christo uoueat, secundum istorum rationem
nulla hoc facere debet, ne ipse Christus (quod sentire
nefas est) adulterium faciat, cui uiuente marito
nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sint
meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum iste
sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus.
Ipsum enim habebant et antea (quando uiris suis subditae
fideliter seruiebant) non carnaliter, sed spiritualiter uirum,
cui ipsa ecclesia, cuius membra sunt, coniunx est, que fidei,
spei et karitatis integritate non solum in uirginibus
sacris, sed etiam in coniugatis fidelibus tota uirgo
est. Uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia
membra sunt, Apostolus dicit: "Aptaui uos uni uiro uirginem
castam exhibere Christo." Nouit autem ille uirginem
coniugem sine corruptione fetare, quem in ipsa carne etiam
potuit mater sine corruptione procreare. §. 4. Fit autem
per hanc minus consideratam oppinionem, qua putant lapsarum
a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse
coniugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores,
quasi adulterae sint, non uxores; et, cum uolunt eas
separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum
adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras ducunt.
§. 5. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito
meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse,
non coniugia: sed plane non dubitauerim dicere, lapsus et
ruinas a castitate sanctiore, que uouetur Deo, adulteriis esse
peiores. Si enim (quod nullo modo dubitandum est) ad
offensionem Christi pertinet, cum membrum fidem non
seruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non
seruatur fides in eo, quod exigit oblatum quod non
exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit quod
non inperio conpulsus, sed consilio conmonitus uouit, tanto
magis fraudati uoti auget iniquitatem, quanto minus habuit
uouendi necessitatem.

C. XLII. De uiduis, que primam fidem irritam fecerunt.

Item Gelasius. [in epistola ad Episcopos Lucaniae
et Brutiorum, cap. 23.]
De uiduis sub nulla benedictione uelandis superius
late sufficienterque prediximus. Que si propria
uoluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili
mente calcauerint, periculi earum intererit, quali Deum
debeant satisfactione placare, quia iuxta Apostolum
primam fidem irritam fecerunt. Sicut enim, si se forsitan
continere non poterant, secundum Apostolum nullatenus
nubere uetabantur, sic habita secum deliberatione
promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire. Nos
autem nullum talibus laqueum inicere, sed solum adhortationes
premii sempiterni penasque proponere diuini
iudicii, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum
pro se rationem Deo reddat intentio. Cauendum est
quippe quod de earum moribus actibusque B. Paulus
testatur apostolus. Quod plenius exponere preterimus,


ne sexus instabilis non tam deterreri quam
admoneri uideatur.

C. XLIII. De eodem. Item Theodorus.

Si quis uotum uirginitatis habens, etc.
Gratian. Quod autem uouentes premissis auctoritatibus
iubentur ab inuicem discedere, quorum uero coniugia auctoritate
Augustini et Theodori soluenda non sunt, in capitulo
de ordinatione clericorum euidenter ostenditur. §. 1. Illud autem
Innocentii, quo uirgines sacrae publice nubentes, illo uiuente,
cui se coniunxerant, prohibentur admitti ad penitenciam, non ita
intelligendum est, ut aliquo tempore excludantur a penitencia que
digne penitenciam agere uoluerint; sed prohibentur admitti ad
penitenciam que ab incesti copula discedere noluerint. Post propositum
namque sacrae religionis non potest Deo per penitenciam
reconciliari que ad habitum professionis suae redire neglexerit.
Tunc enim ille, cui se iunxerat, ei defunctus erit, cum ab eius
illicitis amplexibus hec penitus recesserit, ut iste sit sensus capituli:
"Que Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint,
non eas admittendas esse ad penitenciam censemus, nisi hii
quibus se iunxerant, de mundo recesserint," eis, subaudiendum
est, nubentibus. Tunc enim uiri de mundo recedunt, tunc defunguntur,
cum ab eorum concupiscentia ipsae penitus se
alienauerint, sicut mundus ei dicitur mortuus, quem suis illecebris
non astringit, et ille perhibetur mortuus mundo, qui nichil
mundi concupiscit. Hoc autem sic intelligendum esse, ex subsequenti
exemplo idem Innocentius ostendit, dicens: "Quecumque
uiro uiuente alteri nupserit adultera habeatur, nec ei
agendae penitenciae locus conceditur, nisi unus ex his fuerit
defunctus." Hoc de derelicta intelligendum est, que, si uiuente
uiro suo alteri nubit, adultera est, nec ad penitenciam admittitur,
nisi uel primus reuertatur in puluerem, de quo sumptus est, uel
secundus, ab eius copula cessando, ei moriatur, ut supra dictum
est. Quia ergo Christus, cui spiritualiter nubunt, iam non moritur,
mors illi ultra non dominabitur, restat, ut ille, cui secundo
nubunt, eis moriatur. In utroque autem, nisi sic intelligeretur,
esset contrarius Domino, dicenti per Prophetam "In quacumque
hora peccator conuersus fuerit, etc." et cunctis interpretibus
diuinae legis inueniretur aduersus. Probatur illud idem
auctoritate illius capituli, quo deuota, que maritum acceperit,
prohibetur ad penitenciam admitti, nisi uel uterque continentiam
professus fuerit, uel ille, cui se iunxerat, de hoc mundo discesserit.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur secunda questio, qua queritur, an puellae
alteri desponsatae possint renunciare priori condicioni, et transferre
sua uota ad alium. (Qu. I.) Hic primum uidendum est,
an sit coniugium inter eos? (Qu. II.) Secundo, an possint ab
inuicem discedere? §. 1. Hos autem coniuges esse, et ex diffinitione
coniugii, et auctoritate multorum facile probatur. Sunt
enim nuptiae siue matrimonium uiri mulierisque coniunctio,
indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Inter hos autem fuit
coniunctio, que indiuiduam uitae consuetudinem exigebat. Fuit
enim inter eos consensus, qui est efficiens causa matrimonii, iuxta
illud Ysidori: "Consensus facit matrimonium." Item Iohannes


Chrisostomus super Matheum: [id est auctor operis
imperfecti, homil. XXXII. in Math.]

[C. I.]

"Matrimonium quidem non facit coitus, sed uoluntas
ideo non soluit illud separatio corporis, sed uoluntatis. Ideo
qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc
maritus. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc
uoluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc
plene dimittit. Non ergo qui dimittit mechatur, sed qui alteram
ducit."

[C. II.]

Item Nykolaus Papa. [ad consulta Bulgarorum, c. 3.]
"Sufficiat solus secundum leges consensus eorum, de quorum
quarumque coniunctionibus agitur. Qui solus
si defuerit, cetera etiam cum ipso coitu celebrata
frustrantur."
[Gratian.] Cum ergo inter istos consensus intercesserit, qui
solus matrimonium facit, patet hos coniuges fuisse. Sed queritur,
quis consensus facit matrimonium, an consensus cohabitationis,
an carnalis copulae, an uterque? Si cohabitationis consensus
facit matrimonium, tunc frater cum sorore potest contrahere
matrimonium; si carnalis copulae, inter Mariam et
Ioseph non fuit coniugium. Vouerat enim Maria se uirgine
perseueraturam. Unde ait angelo: "Quomodo fiet istud,
quoniam uirum non cognosco?" id est, me non cognituram proposui.
Neque enim quia tunc uirum non cognoscebat, necesse erat
inquiri, quomodo posset habere filium, sed quia numquam se
cognituram proposuerat. §. 1. Si ergo contra suum propositum
postea consensit in carnalem copulam, rea facta est uoti uirginalis
mente, etsi non opere uiolati. Quod de ea sentire nefas est,
sed, sicut Augustinus ait:

[C. III.]

"Beata Maria proposuit se conseruaturam uotum uirginitatis
in corde, sed ipsum uotum uirginitatis non expressit ore.
Subiecit se diuinae dispositioni, dum proposuit se perseueraturam
uirginem, nisi Deus ei aliter reuelaret. Conmittens ergo
uirginitatem suam diuinae dispositioni consensit in carnalem
copulam, non illam appetendo, sed diuinae inspirationi in utroque
obediendo. Postea uero filium genuit quod corde conceperat
simul cum uiro labiis expressit, et uterque in uirginitate permansit.
§. 1. Consensus ergo cohabitandi et indiuiduam uitae
consuetudinem retinendi interueniens eos coniuges facit. Indiuidua
uero consuetudo est talem se in omnibus exhibere
uiro, qualis ipsa sibi est, et e conuerso. Ad indiuiduam itaque
consuetudinem pertinet absque consensu legitimi uiri orationi
aliquando non posse uacare, nec continentiam profiteri. Quia


ergo iste consensus fuit inter isto, patet hos coniuges
fuisse."

[PALEA. C. IV.

Iohannes Chrisostomus, id est auctor operis
imperfecti, homilia XXXII. in Matheum.
Omnis res, per quascumque causas nascitur, per easdem
dissoluitur. Matrimonium enim non facit coitus, sed
uoluntas, et ideo non soluit illud separatio corporis, sed
separatio uoluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam,
et aliam non accipit, adhuc maritus est. Nam etsi corpore
iam separatus est, tamen adhuc uoluntate coniunctus est.
Cum ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit. Non ergo
qui dimittit mechatur, sed qui alteram ducit. ]
Gratian. Item auctoritate probantur coniuges. Ait enim
Ambrosius in libro de uirginibus: [c. 6.]

C. V. Coniugalis pactio, non uirginitatis defloratio facit matrimonium.

Cum initiatur coniugium, coniugii nomen assciscitur.
Non defloratio uirginitatis facit coniugium, sed
pactio coniugalis. Denique cum iungitur uiro, coniugium
est, non cum uiri admixtione cognoscitur.

C. VI. A prima fide desponsationis coniuges appellantur.

Item Ysidorus Ethimologiarum libro IX., c. 7.
Coniuges uerius appellantur a prima desponsationis fide,
quamuis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus.

[PALEA. C. VII.

Quod condicio interposita non ualeat, ex concilio Affricano
probatur. ]


[PALEA.

C. VIII. De eodem.

Quicumque sub condicionis nomine aliquam desponsauerit,
et eam postea relinquere uoluerit, dicimus quod condicio
frangatur, et desponsatio irrefragabiliter teneatur. ]

C. IX. De eodem.

Item Augustinus de bono coniugalia. [lib. I. c. 11.]
Coniunx uocatur a prima desponsationis fide, quam
concubitu non agnouerat, nec fuerat cogniturus, nec
perierat, nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi
nec fuerat, nec futura erat carnis ulla conmixtio. §. 1.
Propter quod fidele coniugium ambo parentes Christi uocari
meruerunt, non solum illa mater, uerum etiam ille pater
eius, sicut et coniunx matris eius, utrumque mente,
non carne.

C. X. Triplex bonum coniugii fuit in parentibus Christi.

Item in eodem. [lib. et capite]
Omne itaque nuptiarum bonum inpletum est in illis
parentibus Christi, fides, sacramentum, proles. Prolem
cognoscimus ipsum Dominum, fidem: quia nullum adulterium;
sacramentum: quia nullum diuortium; solus ibi
nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non
poterat sine pudenda concupiscentia carnis, que accidit
ex peccato, sine qua concipi uoluit qui futurus erat
sine peccato.
Gratian. Item in Leuitico precepit Dominus Moysi,
dicens: "Si quis sponsam alterius in agro oppresserit, morte
moriatur, quia uxorem alterius uiolauit." §. 1. Item in legibus
principum sponsa iubetur lugere mortem sponsi tamquam uiri sui.
Item in Canonibus inuenitur:

C. XI. Frater sponsam fratris post mortem eius non potest ducere.

Si quis desponsauerit sibi aliquam, et preueniente mortis
articulo eam cognoscere non potuerit, frater eius non
potest eam in uxorem ducere.

[C. XII.]

Item Gregorius Mauricio Inperatori, ob quendam comitem,
qui nepotis sui mortui desponsatum duxit uxorem.
Qui desponsatam puellam proximi sui acceperit in coniugium,
anathema sit ipse, et omnes consentientes ei, quia
secundum legem Dei mori decernitur. §. 1. Nam diuinae
legis mos est, sponsas appellare coniuges, ut in euangelio:
"Accipe Mariam coniugem tuam," et illud in Deuteronomio:
"Si quis cuiuslibet hominis desponsatam puellam
in agro uel in quolibet loco oppresserit, uel adduxerit
in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui
uiolauit;" non que iam uxor erat, sed que a parentibus
uxor fieri debebat. Et infra: §. 2. Sicut nulli Christiano
licet de sua consanguinitate uel quam cognatus habuit
in matrimonium assumere, ita et de consanguinitate
uxoris suae.

C. XIII. Uxore mortua licet uiro aliam accipere, sed non repudiatam uel desponsatam.

Item Ieronimus.
Additur aliud quartum legitimum coniugium. Dum
mortua fuerit uxor cuiuslibet, licet illi accipere aliam, sed


non repudiatam, nec desponsatam uiro, sed liberam;
similiter et mulier debet. Unde et Paulus ait: "Mulier,
que sub uiro est, ligata est sub lege uiri, quamdiu uiuit
uir eius." Viro igitur uiuente uocabitur adultera, si
iuncta fuerit alteri uiro. Si autem mortuus fuerit uir
eius, liberata est a lege uiri ita, ut non sit adultera, si iuncta
fuerit alteri uiro.

C. XIV. Post mortem alicuius nullus de consanguinitate eius sponsam accipiat.

Item Gregorius.
Si quis uxorem desponsauerit, uel eam subarrauerit,
quamquam postmodum preueniente die mortis eius nequiuerit
eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate
eius licet accipere eam in coniugio, et si inuentum
fuerit factum, separetur omnino.

C. XV. De eodem.

Item Iulius Papa.
Si quis desponsauerit uxorem uel subarrauerit, et
siue preueniente die mortis, siue irruentibus quibusdam
aliis causis minime eam cognouerit, neque superstes eius
frater, neque ullus de consanguinitate eius eandem sibi
tollat in uxorem ullo umquam tempore.
II. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus probantur
isti coniuges esse. Sed Augustinus contra testatur, dicens:

C. XVI. Non est inter eos matrimonium, quos non copulat conmixtio sexuum.

Non dubium est, illam, mulierem non pertinere ad
matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus.

C. XVII. Illa mulier non pertinet ad matrimonium, cum qua non celebratur nuptiale misterium.

Item Leo Papa.
Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut
preter conmixtionem sexuum non habeant in se nuptiae
Christi et ecclesiae sacramentum, non dubium est,
illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in
qua docetur non fuisse nuptiale misterium.

[PALEA. C. XVIII.

Benedictus seruus seruorum Dei Grandensi Patriarchae
salutem, etc.
Lex diuinae constitutionis apostolicam cathedram totius


posuit orbis terrarum magistram, ut quicquid ubique
locorum dubitantur, ab ea ratio eiusdem requiratur. Affatus
est autem nos suis litteris eiusdem cathedrae sessorem, ac
percunctatus est quidam uestras nomine Iohannes, pro
conubio filiae suae superstitis, cuius soror defuncta cuidam
iuueni, Stephano nomine, simplicibus uerbis fuerat desponsata,
et ante, quam ad nuptias perueniret, morte preuenta:
utrum scilicet cum eodem iuuene possit matrimonium celebrari
superstitis filiae, nec ne. Namque testatus est huius
rei rationem apud uos haberi ambiguam. Quam Deo docente
reddimus his uerbis certissimam. Protoplastus ille, radix
et origo nostra, detractam sibi costam in mulierem uidens
formatam, prophetico spiritu inter alia protulit: "Propter
hoc relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori
suae, et erunt duo in carne una." Quibus uerbis innotuit,
non aliter uirum et mulierem posse fieri unam carnem, nisi
carnali copula sibi cohereant. Qui ergo nequaquam mixtus
est extraneae mulieri federe nuptiali, quo pacto per nuda
sponsionis uerba possunt una caro fieri, nullatenus ualemus
intueri. Propinquitas enim sanguinis uerbis dicitur, non
uerbis efficitur. Sed neque osculum parit propinquitatem,
quod nullam facit sanguinis conmixtionem. Quoniam uero
ita prorsus sese habet res Iohannis istius, ut uelit secundam
filiam illi nuptiis copulare, cui primam iam decreuerat
desponsare, censura apostolici magistratus mandamus,
hoc absque ullius criminis uicio posse fieri, si utriusque
partis sederit uoluntati. Nam cur prohibeatur quod
prohibendum numquam sancta scriptura declarat? Sed neque
mundanae leges connumeratis personis, que inter
se nuptias non contrahunt, de huiusmodi aliquid dicunt.
Ne ergo abnegetis quod negandum nulla ratione
docetis. ]
Gratian. Item Apostolus precipit, ut uxor reddat
debitum uiro, et uir uxori, nisi forte ex consensu ad tempus,
ut expeditius uacent orationi. Unde datur intelligi, quod sine
consensu alterius non licet alteri uacare orationi. §. 1. Item
propositum melioris uitae uir sumere non potest sine consensu
uxoris, et e conuerso.
Unde Gregorius scribit Theutistae Patriciae: [lib. IX.
epist. 39.]

C. XIX. Causa religionis coniugia solui non debent.

Sunt qui dicunt, religionis causa coniugia debere
dissolui. Verum sciendum est, quia, etsi hoc lex
humana concessit, lex tamen diuina prohibuit. Per se enim
ueritas dicit: "Quod Deus coniunxit homo non separet."
Qui etiam ait: "Non licet dimittere uxorem,
excepta causa fornicationis." Quis ergo huic legislatori
contradicat? Scimus, quia scriptum est: "Erunt
duo in carne una." Si igitur: uir et uxor una caro sunt,
et religionis causa dimittit uir uxorem, uel mulier uirum


in hoc mundo remanentem, uel fortasse ad illicita
migrantem, que est ista conuersio, in qua una et
eadem caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte
remanet in pollutione? Si uero utrisque conueniat continentem
uitam ducere, hoc quis audeat accusare? cum certum
est, quia omnipotens Deus, qui minora concessit,
maiora non prohibuit. Duobus enim modis sancti uiri etiam
a licitis abstinere solent: aliquando, ut merita sibi apud
omnipotentem Deum augeant; aliquando, ut anteactae uitae
culpas detergant. §. 1. Proinde cum boni coniuges aut
meritum augere desiderant, aut anteactae uitae culpas
delere, ut se astringant, et meliorem uitam appetant,
licet. Sic enim multos sanctorum nouimus cum
suis coniugibus et prius continentem uitam duxisse, et
postmodum ad sanctae ecclesiae regimina migrasse. Si
uero continentiam, quam uir appetit, mulier non
sequitur, aut quam appetit uxor uir recusat, diuidi coniugium
non potest, quia scriptum est: "Mulier sui
potestatem corporis non habet, sed uir; similiter et uir
potestatem sui corporis non habet, sed mulier."

C. XX. Absque uiri consensu monasterio mulier deputata ad eius consortium redire non prohibetur.

Idem Leoni, Episcopo Catanensi. [lib. III. ep. 34.]
Multorum relatione conperimus, hanc apud uos olim
consuetudinem fuisse, ut subdiacones suis licite miscerentur
coniugibus. Quod ne denuo quisquam presumeret,
a Seruo dei, sedis nostrae diacone, ex auctoritate nostri
decessoris isto est modo prohibitum, ut eodem tempore
hii, qui iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus
eligerent, id est aut certe ministrare nulla ratione presumerent,
aut a suis uxoribus abstinerent. Et, quantum
dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis
se suspendit offitio, et usque in obitus sui tempora
notarii quidem gessit offitium, et a ministerio, quod
subdiaconum oportuerat exhibere, cessauit. Post cuius
obitum, quia relicta eius Honorata marito est sociata, a
tua fraternitate in monasterio cognouimus deputatam.
Ideoque, si, ut fertur, eius se maritus ab administratione
suspendit, antedictae mulieri non debet officere,
quod ad secunda uota coniugii migrauerit: presertim,
si non tali mente subdiacono iuncta est, ut a carnis
uoluptatibus abstineret. Si ergo ita se ueritatem, quemadmodum
edocti sumus, habere cognoscis, predictam mulierem
de monasterio per omnia conuenit te relaxare, ut ad
suum maritum sine aliqua possit formidine remeare.

C. XXI. Ad uxorem redire cogitur qui sine eius consensu religiosam uestem suscepit.

Idem Adriano, Panormitano Notario. [lib. IX. epist. 44.]
Agathosa latrix presentium questa est, uirum


suum contra uoluntatem suam in monasterio Urbici abbatis
esse conuersum. Quapropter experientiae tuae praecipimus,
ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte
eius uoluntate conuersus sit, uel ipsa mutare se promiserit.
Et si hoc reppererit, et illum in monasterio permanere
prouideat, et hanc, sicut promisit, mutare
conpellat. Si uero nichil horum est, nec quondam fornicationis
crimen (propter quod licet uxorem dimittere)
predictam mulierem conmisisse cognoueris, ne
illius conuersio uxori relictae in seculo fieri possit perditionis
occasio, uolumus, ut maritum suum illi etiamsi
iam tonsuratus est, reddere debeas omni excusatione
cessante, quia etsi mundana lex precipit
conuersationis gratia utrolibet inuito solui posse coniugium,
diuina tamen lex fieri non permittit. Nam, nisi
fornicationis causa, uirum uxorem dimittere nulla
ratio concedit, quia post, quam copulatione coniugii
uiri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex
parte conuerti, et ex parte remanere in seculo.

C. XXII. Sine uxoris consensu religionis propositum uir sumere non ualet.

Item ex VIII. Sinodo.
Si quis coniugatus uult conuerti ad monasterium, non
est recipiendus, nisi prius a coniuge castimoniam profitente
fuerit absolutus. Nam si illa uiuente illo per incontinentiam
alteri nupserit, proculdubio adultera erit. Nec recipitur
apud Deum eiusdem uiri conuersio, cuius sequitur
coniugalis federis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa
secuntur Christum derelicto seculo, si habent ex pari
uoluntate castitatis consensum.

C. XXIII. Sine conscientia episcopi uiro et uxori causa religionis diuertere non licet.

Item ex Sinodo Eugenii Papae. [II., in Sinodo
Romana c. 36.]
Si uir et uxor diuertere pro sola religiosa inter se consenserint
uita, nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut
ab eo singulariter prouiso constituantur loco. Nam uxore
nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium
non soluitur.

C. XXIV. Sine uxoris uoluntate uiro continere non licet.

Item Augustinus de adulterinis coniugiis.
Si tu abstines sine uxoris uoluntate, tribuis ei fornicandi
licentiam, et peccatum illius tuae inputabitur abstinentiae.

C. XXV. Vir non est suscipiendus in monasterium, nisi uxor conuertatur.

Item Gregorius Urbico Abbati. [lib. V. ep. 49.]
Quia Agatho lator presentium in monasterium dilectionis
tuae conuerti desiderat, hortamur, ut eum omni cum
dulcedine deuotioneque suscipias. §. 1. Quem tamen
suscipiendum ita esse cognosce, si et uxor illius
similiter conuerti uoluerit. Nam dum unum utrorumque
corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est
partem conuerti, et partem in seculo remanere.

C. XXVI. Continentiae uota non licet uxori suscipere, nisi eandem uir eius elegerit uitam.

Item Nykolaus Papa. [Carolo Regi]
Scripsit nobis Theberga regina, se uelle dignitate
seu copula exui, et sola uita priuata esse contentam
desiderare. Cui nos scripsimus, non hoc aliter
fieri posse, nisi eandem uitam coniux eius Lotharius elegerit.
§. 1. Nam licet sit scriptum: "Quod
Deus coniunxit homo non separet." Deus tamen, et non
homo separat, quando diuini amoris intuitu ex consensu
utriusque coniugis matrimonia dissoluuntur. Aliter autem
fieri mutuam separationem uestram prohibemus.
Gratian. Ecce, quod coniugati sine consensu alterius
continentiam profiteri non possunt. Sponsi uero, etiam inconsultis
quas sibi desponsauerunt, exemplis et auctoritate probantur
continentiam posse seruare. Ut enim refert B. Ieronimus,
Macharius, precipuus inter Christi heremitas, celebrato nuptiarum
conuiuio, cum uespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens
transmarina petiit, et heremi solitudinem sibi elegit. §. 1.
Item B. Alexius, Epiphanii clarissimi filius, similiter ex
nuptiis diuina gratia uocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo
famulari cepit. Horum exemplo patet, quod sponsi non exquisito
consensu suarum sponsarum continentiam profiteri ualent.
Probatur idem auctoritate Eusebii Papae dicentis:

C. XXVII. Desponsata puella non prohibetur monasterium eligere.

Desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere;
tamen monasterium sibi licet eligere.

C. XXVIII. Desponsata inpune monasterium potest eligere.

Item Gregorius in Registro. [lib. VI. epist. 20.
ad Fortunatum]
Decreta legalia desponsatam, si conuerti uoluerit, nullo
censuerunt omnino dampno mulctari.
Gratian. Cum ergo coniugatorum continentia, nisi ex amborum
consensu, Deo offerri non ualeat; cum uir sui corporis
potestatem non habeat, sed mulier, sponsae autem monasterium
possint eligere, et sponsi non exquisito consensu sponsarum
propositum melioris uitae assumere ualeant: patet, quod inter
sponsum et sponsam coniugium non est. §. 1. Item cum secundum
Augustinum illa mulier non pertineat ad matrimonium,
cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus. Item secundum
Leonem illa non pertinet ad matrimonium, in qua
docetur non fuisse nuptiale misterium: apparet, quod inter
sponsum et sponsam coniugium non est. §. 2. Item Nykolaus
Papa precepit, de his, qui ab aduersariis excecantur aut
membris detruncantur, ut ob hanc infirmitatem talium coniugia
non soluantur. §. 3. De his autem, qui causa frigiditatis uxoribus
debitum reddere non possunt, statuit Gregorius Papa, ut
uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis
reliquiis iureiurando dicat, quod numquam permixtione carnis
coniuncti una caro effecti fuissent. Tunc mulier secundas
nuptias poterit contrahere; uir autem, qui frigidae naturae est,
maneat sine spe coniugii.
Unde idem scribit Venerio, Caralitano Episcopo,
ita dicens:

C. XXIX. Si mulier probauerit, quod a uiro suo numquam cognita fuerit, separetur.

Quod autem interrogasti me de his, qui matrimonio
iuncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam,
uel illa alium possit accipere de quibus scriptum
est: Vir et mulier, si se coniunxerint, et postea dixerit
mulier de uiro, quod non possit coire cum illa, si potest
probare per uerum iudicium, quod uerum sit, accipiat
alium.
Gratian. Ecce, inpossibilitas coeundi, si post carnalem
copulam inuenta fuerit in aliquo, non soluit coniugium. Si uero
ante carnalem copulam deprehensa fuerit, liberum facit mulieri
alium uirum accipere. Unde apparet, illos non fuisse coniuges;
alioquin non liceret eis ab inuicem discedere, excepta causa fornicationis;
et sic discedentes oportet manere innuptos, aut sibi inuicem


reconciliari. §. 1. Item si coniunx sponsa esset, mortuo
sponso remaneret uidua. Si autem uidua esset, uir eius ad
sacros ordines conscendere non posset. Maritus enim uiduae,
eque sicut et bigamus, sacerdos fieri prohibetur. Ex huius autem
copula nullus prohibetur a sacris ordinibus. Ut enim ait
Pelagius Papa: "Nichil est (quantum ad hunc articulum
attinet) quod ei obuiet de canonicis institutis." Apparet ergo,
non fuisse hos coniuges. §. 2. Item si coniuges essent, discessio
ab inuicem esset diuortium. Sed horum separationem negat
Ambrosius esse diuortium, dicens de B. Maria, quam Ioseph sibi
desponsauerat, et in suam duxerat: "Ioseph numquam
cognouit eam. Nam si uir iustus eam cognouisset, numquam a
se discedere passus esset, nec Dominus, qui uxorem preceperat a
uiro non discedere, nisi causa fornicationis, conmendans eam
discipulo, auctor diuortii fuisset." Ecce, conmendatio Mariae
Iohanni, et detractio Ioseph negatur fuisse diuortium, quia
Ioseph non cognouerat eam. Unde apparet, eos non fuisse coniuges.
Si autem B. Maria, quam Ioseph sibi desponsauerat, et in
suam duxerat, coniux negatur fuisse, multo minus ista, que simpliciter
sponsa erat, coniux est appellanda.

C. XXX. Sororem uxoris polluens neutram ualet habere.

Item ex Concilio Aurelianensi.
Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis
ante uxor fuerat nec unam ex ipsis habeat,
nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur.
Gratian. Id est, nec propriae uxori licet sibi reddere
debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem eius cognoscendo.
Nec etiam post mortem uxoris licet ei, uel adulterae alicui
copulari in coniugium.
De sponsa uero econtra legitur in Concilio Triburiensi:

C. XXXI. De eo, qui dormiuit cum sponsa fratris sui.

Quidam desponsauit uxorem, et dotauit, et cum
ea coire non potuit: quam clanculo frater eius corrupit
et grauidam reddidit. Decretum est, ut, quamuis nupta
non potuerit esse legitimo uiro, desponsatam tamen fratri
frater habere non possit; sed mechus et mecha fornicationis
quidem uindictam sustineant, licita uero coniugia eis non
negentur.

C. XXXII. Qui sponsam filii sui obprimit, simul cum ea sine spe coniugii maneat.

Item ex eodem.
Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius
eius eam duxerit, pater postmodum non habeat
uxorem, nec mulier uirum. Filius, qui facinus
patris ignorauit, aliam accipiat.


Gratian. Si illa, quam uir sororis suae cognouerit, perpetuo
copulari prohibetur, hic uero, qui sponsam fratris sui
corrupit, peracta penitencia matrimonium contrahere permittitur,
apparet, hanc non fuisse coniugem fratris eius. §. 1. Item
mulier causa fornicationis a uiro suo dimissa aut ei reconciliabitur,
aut illo uiuente manebit innupta. De sponsa uero contra
inuenitur in I. libro Capitularium [c. 105. et l. VII. c. 183.,]
in quo ita legitur:

C. XXXIII. Si sponsus raptam recipere noluerit, liceat sibi nubere alii.

Raptor publica penitencia mulctetur. Raptam uero,
si sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens
non fuerit, licentia nubendi alii non negetur.

C. XXXIV. De eadem.

Item ex Concilio Tolletano.
Statutum est a sacro conuentu, ut si quis sponsam
alterius rapuerit, publica penitencia mulctetur, et sine spe
coniugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non
fuerit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si
post hec coniungere se presumpserint, utrique usque
ad satisfactionem anathematizentur.
III. Pars. Gratian. Apparet ergo, hanc non fuisse coniugem,
cui uiuente sponso alteri nubendi licentia non negatur.
Quomodo ergo secundum Ambrosium et reliquos Patres sponsae
coniuges appellantur, et his omnibus argumentis coniuges non
esse probantur? Sed sciendum est, quod coniugium desponsatione
initiatur, commixtione perficitur. Unde inter sponsum et sponsam
coniugium est, sed initiatum; inter copulatos est coniugium
ratum.
Unde Ambrosius:

C. XXXV. In desponsatione coniugium initiatur.

Cum initiatur coniugium, coniugii nomen asciscitur,
non cum puella uiri admixtione cognoscitur.
Gratian. Ecce, quod in desponsatione coniugium initiatur,
non perficitur.

C. XXXVI. Coniunctorum permixtio matrimonium perficit.

Item Ambrosius in libro [I.] de Patriarchis.
In omni matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis,
quam confirmat et perficit coniunctorum conmixtio corporalis.

C. XXXVII. Matrimonium sponsali conuentione initiatur, conmixtione perficitur.

Item Ieronimus super Abdiam.
"Quapropter in filiabus uestris fornicabuntur, et
sponsae uestrae adulterae erunt." Notandum, quod in
filiabus dicit futuram fornicationem, et in coniugiis adulteria,
que sponsali conuentione initiantur, et conmixtione
corporum perficiuntur.

C. XXXVIII. Cum desponsata fuerit tradita et in usum deducta, recte coniunx appellatur.

Item Ambrosius ad Paternum. [epist. LXVI.]
Si quis desponsata sibi et tradita utatur coniugium
uocatur.
Gratian. Quare autem post nuptialia pacta non statim
tradantur, Augustinus in libro IV. Confessionum [c. 3.]
ostendit, dicens:

C. XXXIX. Quare sponsae post pactum non statim tradantur.

Institutum est, ut iam pactae sponsae non statim tradantur,
ne uilem habeat maritus datam, quam suspirauerit
sponsus dilatam.
Gratian. Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas
illa Augustini: "Non dubium est, illam mulierem non
pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio
sexus." Ad matrimonium perfectum subintelligendum est, tale
uidelicet, quod habeat in se Christi et ecclesiae sacramentum. Ita
et illud Leonis Papae intelligendum est. §. 1. Sed obicitur
illud Augustini: "Inter Mariam et Ioseph fuit perfectum coniugium."
Sed perfectum intelligitur non ex offitio, sed ex his
que comitantur coniugium, ex fide uidelicet, prole et sacramento.
Que omnia inter parentes Christi fuisse auctoritate
Augustini probantur. Cuncta ergo, que de non separando coniugio
inducta sunt, de perfecto intelliguntur, quod sponsali coniunctione
est initiatum, et offitio corporalis conmixtionis est
consummatum. Illa uero, quibus separabile coniugium ostenditur,
de initiato intelliguntur, quod nondum offitio sui perfectum
est. §. 2. Potest et aliter distingui. Sponsae appellantur coniuges
consuetudine scripturae spe futurorum, non effectu presentium.
Unde Ambrosius, cum dixisset: "Cum initiatur coniugium,"
non addidit: tunc res uel effectus, sed: "tunc nomen
coniugii asciscitur," ostendens, tales nomen coniugii habere, non
rem uel effectum. Item Augustinus, cum de parentibus Domini
loqueretur, ait: "coniuges fuerunt mente, non carne, sicut et
parentes." Ex quo datur intelligi, quod sicut Ioseph pater
Domini dictus est non effectu geniturae, sed offitio et cura prouidendi:
sic et coniux matris eius appellatus est non coniugii
effectu, sed subministratione necessariorum, et indiuiduae mentis
affectu. Hinc Augustinus ait: "Noli timere accipere Mariam
coniugem tuam;" coniugem nominauit, quia futura erat uxor.
Hinc et Beda super Leuiticum: "Si quis sponsam alterius
uiolauerit, etc." sponsam uxorem dixit, non que tunc esset,
sed que futura erat uxor. Hinc et Ieronimus super Mattheum
in euangelio: "Cum esset desponsata."

C. XL. Consuetudine scripturae sponsae coniuges, et sponsi uiri appellantur.

"Genuit Ioseph uirum Mariae". Cum uirum audieris,
suspicio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis
scripturarum, quod sponsi uiri, et sponsae uocentur
uxores. Et infra: §. 1. Non ab alio inuenta est, nisi a
Ioseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia
nouerat. Et infra: §. 2. "Ioseph fili Dauid, etc." Iam


ut supra diximus, sponsas uxores appellari, quod
plenius liber aduersus Heluidium docet.

C. XLI. De eodem. Idem super Genesim.

"Egressus itaque Loth locutus est ad generos suos,
qui accepturi erant filias suas." In sequentibus filiae Loth
uirgines fuisse dicuntur. Et ipse ad Sodomitas dixit:
"Ecce duae filiae meae, que non cognouerunt uirum
etc." Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed
quidam arbitrantur eas, que uiros habuerunt, in Sodomis
perisse, et que uirgines erant, cum patre exisse. Sed
Hebraica ueritas habet: "Egressus Loth locutus est ad
sponsos suos," quod magis esse uidetur ex hoc
quod sequitur: qui accepturi erant filias suas.
Gratian. Unde datur intelligi, quod scriptura sponsos generos
uocat.

C. XLII. Maria coniunx dicitur more scripturae, cum simpliciter sponsa esset.

Item Iohannes Os aureum in eodem euangelio.
"Prius, quam conuenirent." Non dixit, prius, quam
in sponsi adduceretur domum. Hunc enim morem seruabat
antiquitas, ut sponsae in sponsorum domibus haberentur.
Ut autem generi Loth apud socerum leguntur
habitare cum sponsis nondum sibi copulatis lege
coniugii, sic et Maria habitabat cum sponso. Et infra:
§. 1. Neque enim expellere eam de domo uoluit, sed
dimittere. Et infra: §. 2. "Noli timere accipere Mariam
coniugem tuam:" Quo sermone sponsam similiter indicauit,
sicut etiam eos, qui adhuc sponsi sunt, generos appellare
consueuit scriptura. Quid est autem accipere? domi
profecto retinere. Iam enim illam mente dimiserat. Et
infra: §. 3. Sicut enim illam postea conmendat Christus
ipsi discipulo, sic etiam nunc angelus copulat sponso,
non in fedus solempne coniugii, sed in consortium conmunis
habitaculi.

C. XLIII. Dominus non conmendasset matrem discipulo, si eam Ioseph cognouisset.

Idem in eodem omelia V. [ad idem c. 1. Matth.]
Si enim cognouisset eam, et loco uxoris habuisset, quomodo
illam Dominus quasi absque solatio, et nichil penitus
habentem discipulo conmendaret, iubens illi, ut reciperet
eam in suam?

C. XLIV. Maria uxor Ioseph appellatur, quia sic ab eo putabatur futura.

Item Origenes in eodem. [hom. I. Euang.]
"Inuenta est habens in utero." A B. Ioseph, qui,
licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabat,
uxoris omnia nouerat. Et infra: §. 1. Si tibi uxor nominatur,
si in desponsatione tibi esse dicitur, non tamen
tibi uxor est, sed Dei unigeniti mater est eterna. Et
infra: §. 2. Coniugem dico propterea, ut diabolo uirginitatem


eius occultem, ut legis instituta non destruam. In
sequentibus demonstrabo, quod nec ista tua coniux
secundum consuetudinem coniugii habeatur, nec iste, qui
generatur, tuus filius esse credatur.

C. XLV. Ad nuptias Mariae Ioseph non peruenit.

Item Gregorius in expositione Euangelio, cum esset sero die
illa. [hom. XXVI.]
Sic quippe discipulum post resurrectionem suam
dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut
ante natiuitatem suam habere Mariam sponsum uoluit, qui
tamen ad eius nuptias non peruenit. Nam ita factus est
discipulus dubitans et palpans testis uerae resurrectionis,
sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae uirginitatis.
Gratian. Ex his omnibus apparet, sponsas coniuges
appellari spe futurorum, non re presentium. Quomodo ergo
coniuges a prima fide desponsationis appellantur, si ista, que
sponsa asseritur, coniux esse negatur? Sed a prima fide desponsationis
coniunx dicitur appellari, non quod in ipsa desponsatione
fiat coniunx, sed quia ex fide, quam ex desponsatione sibi inuicem
debent, postea efficiuntur coniuges, sicut per fidem dicuntur
remitti peccata, non quod ante baptisma per fidem remittantur,
sed quia fides est causa, quare in baptismate a peccatis
emundamur. §. 1. Illud autem Iohannis Crisostomi: "Matrimonium
non facit coitus, sed uoluntas;" item illud Ambrosii:
"Non defloratio uirginitatis, sed pactio coniugalis matrimonium
facit," ita intelligendum est: Coitus sine uoluntate contrahendi
matrimonium, et defloratio uirginitatis sine pactione coniugali
non facit matrimonium, sed precedens uoluntas contrahendi
matrimonium, et coniugalis pactio facit, ut mulier in defloratione
suae uirginitatis uel in coitu dicatur nubere uiro, uel nuptias
celebrare. §. 2. Item Siricius Papa discessionem sponsae a
sponso uocat coniugalem separationem. Sed talis discessio dicitur
uiolatio coniugii non iam existentis, sed futuri, ut ex ipsa
desponsatione sperabatur. Sic et diabolus dicitur cecidisse a
beatitudine, non solum quam tunc habebat, sed etiam ad quam
habendam creatus erat. Sic qui merito suae uitae uel scientiae
in sacerdotem uel in episcopum eligitur, si interim electionem
suam cassari meruerit, dicitur amittere sacerdotalem uel episcopalem
unctionem, non quam iam acceperat, sed ad quam
accipiendam electus erat. Non ergo illa auctoritate sponsa
coniux potest probari. §. 3. Sed concedatur, quod sponsa non
sit coniux, tamen queritur, utrum liceat ei renunciare priori condicioni?
Hoc autem prohibetur auctoritate Anchiritani Concilii,
[c. 11.] in quo statutum ita legitur:

C. XLVI. Puellae desponsatae prioribus reddendae sunt, si eis raptae fuerint.

Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit
erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiam
si eis a raptoribus uis illata constiterit.

C. XLVII. Conmunione priuetur sponsa, nisi raptorem deserere, et ad sponsum suum redire uoluerit.

Item Iohannes VIII. Rostano Archiepiscopo.
Atto presentium lator, dum in nostro seruitio fideliter
excubaret, quendam uirum feminam sibi desponsatam
queritur rapuisse. Et ideo fraternitas tua nostra auctoritate
suffulta suffraganeos suos episcopos presentialiter
conuocet, sicque unanimi sentencia, si sponsam huic
raptor non reddiderit, tam idem, quam rapta, si ad pristinum
sponsum remeare noluerit omni conmunione priuentur.
IV. Pars. Gratian. Sed aliud est priori condicioni renunciare,
et de nuptiis cum alio agere; aliud est rapi, hoc est
illicite constuprari.
Unde Ysidorus Ethimologiarum libro V. c. 24. ait:

C. XLVIII. Quid sit raptus?

Raptus est illicitus coitus, a corrumpendo dictus;
unde qui rapto potitur stupro fruitur.
Gratian. Hec autem non ab alio rapta, sed alii desponsata
monstratur. Raptam uero talem dici prohibet Gelasius Papa,
ita dicens:

C. XLIX. Ibi raptus admittitur, ubi puella abducitur, de cuius ante nuptiis nichil actum probatur.

Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse
conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum
fuerit, uideatur abducta.
V. Pars. Gratian. Quod autem in fine capituli subiungitur:
"etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit," ideo
additum est, quia raptarum aliae se rapiendas exponunt, aliae
uiolenter abducuntur. Quolibet ergo modo rapiantur, prioribus
reddendae sunt. Hec autem, ut supra dictum est, non
inter raptas, sed inter alias desponsatas connumeratur, et ideo
non est huic auferenda, et priori reddenda. §. 1. Secuntur
aliae auctoritates, quibus ista prohibetur nubere secundo, et
iubetur redire ad priora uota.
Ait enim Siricius Papa Himerio, Episcopo Terraconensi:
[epist. I. c. 4.]

C. L. Puellam alteri desponsatam alter accipere non ualeat.

De coniugali uiolatione requisisti, si puellam alteri
desponsatam alter in matrimonium possit accipere. Tale
igitur conubium anathematizamus, et modis omnibus
ne fiat prohibemus, quia illa benedictio, quam nupturae
sacerdos inponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est,
si ulla transgressione uioletur.
Gratian. Sed auctoritate hac Siricii illa prohibetur ad
secunda uota transire, que in propria domo est ducta, et
cum sponso suo est uelata et benedicta. Talium discessione uiolatur
benedictio, quam nupturae sacerdos inponit. Verum hanc
necdum sponsus in suam duxerat, nec cum ea benedictionem acceperat.
Nec ergo hac auctoritate huius copula prohibetur.


§. 1. Item illud Eusebii Papae: "Desponsatam puellam non
licet parentibus alii uiro tradere," similiter de huiusmodi
desponsata intelligitur, que uidelicet cum sponso est uelata et
benedicta. §. 2. Item obicitur illud Gregorii: "Que propter
frigiditatem a uiro suo separata est, et alii nupta, si uir eius
aliam cognouerit, illa est detrahenda secundo, et reddenda primo."
Sed eodem modo soluitur, quia ista uidelicet cum illo benedictionem
acceperat.


[PALEA.

C. LI. Si quis alicui mulieri consensus fidem fecerit, non licet illi aliam ducere.

Augustinus de fide pactionis, et consensus.
Duobus modis dicitur fides, pactionis et consensus. Si
aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam
ducere. Si aliam duxerit, penitenciam debet agere de
fide mentita: maneat tamen cum illa, quam duxit. Non
enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit
fidem consensus, non licet aliam ducere. Si autem duxerit,
dimittet eam, et adherebit priori.
"Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit
fidem alicui, quod eam ducet, si permiserit ei rem secum
habere, uel etiam pro consensu. Fides autem consensus est,
quando, etiamsi non stringit manum, corde tamen et ore
consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo
se suscipiunt." ]

CAUSA XXVIII.

GRATIANUS.
Quidam infidelis in coniugio positus ad fidem conuersus est,
uxor uero odio Christianae fidei ab eo discessit. Ille quamdam
fidelem in uxorem accepit, qua mortua clericus efficitur. Tandem
uitae et scientiae merito in episcopum eligitur. (Qu. I.) Hic
primum queritur, an coniugium sit inter infideles? (Qu. II.)
Secundo, an liceat huic aliam ducere priore uiuente? (Qu. III.)
Tercio, an sit reputandus bigamus qui ante baptismum habuit
unam, et post baptismum alteram?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod inter infideles coniugium non sit, multis
auctoritatibus probatur. Ait enim Paulus: "Omne, quod non
est ex fide, peccatum est." Coniunctio autem infidelium non est
ex fide, et ideo peccatum est. Non est ergo coniugium, quia
nullum coniugium peccatum est. Item Augustinus: "Non est
uera pudicitia hominis infidelis cum coniuge sua." Ubi autem
uera pudicitia esse non potest, ibi nec uerum coniugium est. Item
Ambrosius: "Iussit Hesdras dimitti uxores alienigenas, per
quas ibant ad Deos alienos. Non est enim putandum matrimonium,
quod extra Dei decretum est factum. Sed cum cognoscitur,
est emendandum." Item Augustinus: "Non est ratum


coniugium, quod sine Deo est. His omnibus auctoritatibus
probatur, coniugium non esse inter infideles." §. 1. Econtra
inueniuntur aliae auctoritates, quibus probatur coniugium esse
inter infideles. Quarum prima est illud euangelii, quod Christus
ait: "Erunt quinque in una domo, duo in tres, et tres in duos
diuidentur," Deinde, cum personas illas enumeraret, uxorem
in uirum esse diuidendam dixit et e conuerso. Item: "Qui non
odit patrem, aut matrem, aut sororem aut uxorem, propter me,
non est me dignus;" uxorem infidelem, non fidelem dicit odio
habendam. Item: "Omnis, qui reliquerit domum, aut patrem,
aut matrem, aut sororem, uel uxorem, centuplum accipiet etc."
Uxorem in hoc loco infidelem significat, que propter Christum
dimittitur, dum potius ipsa, quam Christi fides deseritur. Item
Apostolus: "Si quis frater uxorem habet infidelem, et hec consentit
habitare cum illo, non dimittat illam, et si qua mulier
habet uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non
dimittat uirum. Sanctificatus est enim uir infidelis per mulierem
fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per uirum fidelem."
Item ad Titum: "Hortare adolescentulas, ut diligant uiros
suos." Hoc tam de fidelibus quam de infidelibus intelligendum
est. Infidelibus namque uiris fideles mulieres propensius
propter Deum debent obsequi, ut sic uiros suos Christo lucrari
ualeant. Sicut in passione B. Clementis de Theodora et Sisinnio
legitur mirabiliter contigisse.

C. I. Bigami probantur qui ante baptismum habuerunt unam, et post baptismum alteram.

Item Innocentius Papa Rufo et Eusebio, Episcopis
Macedonibus. [epist. XXII. c. 2.]
Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortium,
qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuerit
uxor? eruntque appellandi naturales, quia non est
matrimonium legitimum (ut uobis uidetur) nisi illud, quod
post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur
a Iudeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret
fieri non debere, addidit: "Quod Deus coniunxit homo
non separet." Ac ne de his putetur esse locutus qui
post baptismum uxores sortiuntur, hoc et a Iudeis interrogatum,
et Iudeis esse responsum meminerint. Quero,
et sollicitus quero, si una et eadem sit uxor eius, qui
ante catecuminus postea fidelis fit, filiosque ex
ea, cum esset catecuminus, susceperit, et postea alios
filios, cum fidelis, utrum sint fratres appellandi, an non
habeant postea defuncto patre cum ceteris hereditatis
herciscundae consortium, quibus filiorum nomen regeneratio
spiritualis dicitur abstulisse? Quod cum ita
iudicare atque sentire absurdum est, que ratio est hoc malum
defendi, et uacua magis oppinione iactari, quam aliqua
auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari
quod lex precipit, et Deus coniunxit?

C. II. In fidelis potestate sit post baptismum uxorem recipere, quam ante dimiserat.

Item ex Decreto Euticiani Papae.
II. Pars. Si quis gentilis gentilem uxorem dimiserit
ante baptismum, post baptismum in potestate eius erit
eam habere, uel non habere.

C. III. Fidelis infidelem discedentem sequi non cogitur.

Idem.
Simili modo, si unus ex coniugatis baptizatus est, et
alter gentilis, et sequi non uult, sicut dicit Apostolus,
infidelis si discedit, discedat.

C. IV. Sine culpa relinquitur uxor, que cum fideli habitare noluerit.

Item Augustinus de fide et operibus. [c. 16.]
Uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquitur,
si cum uiro Christiano permanere noluerit. Non
adtenditur, eo modo eam rectissime dimitti, si uiro suo
dicat: Non ero uxor tua, nisi michi uel de latrocinio
diuitias congreges, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram
domum transigebas, etiam Christianus exerceas, aut
si quid aliud uel facinorosum aut flagitiosum in uiro
nouerat, quo delectata uel libidinem explebat, uel facilem
uictum habebat uel etiam incedebat ornatior. Tunc enim
ille, cui uxor hec dixit, si ueraciter egerit penitenciam
ab operibus mortuis, quando ad baptismum accessit, habetque
in fundamento fidem, que per dilectionem operatur,
proculdubio plus tenebitur amore diuinae gratiae, quam
carnis luxuria, et membrum, quod eum scandalizat,
fortiter amputabit.

C. V. Licite dimittitur uxor, que uirum suum cogere querit ad malum.

Idem in sermone Domini in monte, libro I. [c. 27. et 28.]
Idolatria, quam secuntur infideles, et quelibet noxia
superstitio fornicatio est. Dominus autem permisit causa
fornicationis uxorem dimitti. Sed quia permisit, et non
iussit, dedit Apostolo locum monendi, ut qui uoluerit non
dimittat uxorem infidelem, quo sic fortassis possit fidelis
fieri. Item: [c. 28.] §. 1. Si infidelitas fornicatio est, et
idolatria infidelitas, et auaritia idolatria, non est dubitandum,
et auaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet
illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis
genere separare, si auaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur,
quod propter illicitas concupiscentias non tantum que
in stupris cum alienis uiris aut feminis conmittuntur, sed
omnino quaslibet, que animam corpore male utentem a
lege Dei aberrare faciunt, et perniciose turpiterque corrumpi,


possit sine crimine et uir uxorem suam dimittere,
et uxor uirum; quia exceptam facit Dominus causam
fornicationis, quam fornicationem (sicut supra consideratum
est) generalem et uniuersalem intelligere cogimur.
Cum autem ait: "Excepta fornicationis causa" non,
cuius ipsorum, uiri aut feminae. Non enim fornicantem
tantum uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam
quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa
utique fornicationis dimittit; uelut si aliquem cogat uxor
sacrificare idolis. Qui talem dimittit causa fornicationis
dimittit, non tantum illius, sed et suae; illius, quia fornicatur:
suae, ne fornicetur.

C. VI. Que simulacrum facit, nec resipiscit, dimittatur a uiro.

Idem de adulterinis coniugiis, libro II.
Non solum mechatio est illius, que carnem suam
coinquiat, sed etiam que simulacrum facit mechatur.
Quod si in his factis perseuerat, et penitenciam non agit,
recede ab illa, et noli uiuere cum illa. Sin autem, et tu
particeps eius peccati eris.

C. VII. Amore cuiuslibet non est a fide recedendum.

Item Ambrosius ad Hylarium.
"Si infidelis" (dicit Apostolus) "discedit, discedat;
non est seruituti subiectus frater aut soror in huiusmodi,"
id est: si infidelis noluerit esse cum coniuge fideli,
hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subiectum
putet seruituti, ut ipsam dimittat fidem, ne coniugem
amittat infidelem. Hoc et de filiis atque parentibus,
hoc et de fratribus atque sororibus intelligitur,
propter Christum dimittendos esse, cum ponitur ista
condicio, ut Christum dimittat, si eum secum habere
desiderat. Hoc ergo et de domo et de agris, et de
ceteris rebus, que iure pecuniario possidentur, intelligendum
est.

C. VIII. Quod infideles sunt coniuges, et quod fideli licet dimittere infidelem.

Item Augustinus ad Pollentium. [lib. I. de adulter.
coniugiis, c. 13. et 14.]
III. Pars. Iam nunc illud uideamus, quod ait Apostolus:


"Ceteris autem ego dico, non Dominus, ad
inparia scilicet, ubi non ambo Christiani fuerant, coniugia
locuturus. Quod michi uisum est eum monendo
dixisse. Quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite
potest infidelem, ideo hoc fieri non Dominus, sed Apostolus
prohibet. Quod enim Dominus prohibet fieri omnino
non licet. Monet ergo Apostolus, quod possit esse
multorum occasio lucrandorum, ut fideles coniuges in relinquendis
infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi
autem uidetur, infideles quoque dimitti a fidelibus non
licere, quia hoc uetat Apostolus, cum ego dicam licere,
quia hoc non uetat Dominus; non tamen expedire, quia
hoc ne fiat monet Apostolus, qui reddit etiam rationem,
cur fieri non expediat, quamuis liceat. 'Quid enim
scis' (inquit) 'mulier, si uirum saluum facies? aut unde
scis uir, si uxorem saluam facies?' cum etiam superius
dixisset: 'Sanctificatus est uir infidelis in muliere
fideli, et mulier infidelis sanctificata est in fratre' (hoc
est in Christiano)." Alioquin filii uestri, inmundi essent:
nunc autem sancti sunt." Sic ad lucrandos coniuges et filios
Christo etiam exemplis, que iam prouenerant, uidetur
hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles
coniuges dimitti a fidelibus, causa euidenter expressa est.
Non enim propter uinculum cum talibus coniugale seruandum,
sed ut querantur in Christo, recedi ab infidelibus
coniugibus Apostolus uetat. Multa sunt autem
facienda non iubente lege, sed libera karitate, et ea sunt
in nostris offitiis gratiora, que, cum liceret nobis etiam
non inpendere, tamen causa dilectionis inpendimus. Unde
Dominus ipse prior, cum se tributum non debere monstrasset,
soluit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad
eternam salutem gerens morem consulebat. Iam uero
Apostolus, quemadmodum ista conmendet, eius uerba
testantur ubi dicit: "Cum sim liber ex omnibus,
omnium ne seruum feci, ut plures lucrifacerem," cum paulo
superius dixisset: "Numquid non habemus licentiam
manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam
sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli,
et fratres Domini, et Cephas? An ego solus, et
Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis
militat suis stipendiis umquam? Quis plantat uineam, et
de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte
gregis non comedit?" Et paulo post: "Si alii," inquit,
potestatis uestrae iure participant, nonne
magis nos? sed non sumus usi hac potestate, sed omnia
tolleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi.

C. IX. Ab infidelibus coniugibus licet alicui recedere, sed non expedit.

Item. [ibidem, c. 18. et sequentibus.]
Sic enim neque recedere ab uxoribus infidelibus uel
maritis fideles uiri uel feminae non prohibentur a Domino.
ut neque iubeantur. Nam si dimittere tales coniuges
iuberentur, nullus locus esset consilio monentis Apostoli, ne
hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus iubet seruus
Domini prohibet. Item: Cum ergo cepisset
gentibus euangelium predicari, iunctos gentiles
gentilibus conperit coniugibus. Ex quibus si non
ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli
consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit
fidelis infidelem dimittere, nec iuberi: ideo scilicet non
prohiberi, quia iusticia permittit a fornicante discedere, et
infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec uera eius
pudicitia cum coniuge quidem dici potest, quia omne,
quod non est ex fide, peccatum est, quamuis ueram fidelis
habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, que non
habet ueram. Ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab
infidelibus separari, quia non contra iussionem Domini
gentiles fuerunt ambo coniuncti. §. 1. Quoniam ergo ab
infideli fidelem discedere non prohibet, nec iubet Dominus:
ideo, ut non discedat, Apostolus dicit, non
Dominus, habens utique Spiritum sanctum, in quo dare
posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de
muliere, cuius uir mortuus fuerit: "Beatior autem erit, si
sic permanserit, secundum consilium meum," ne quis hoc
consilium tamquam humanum, non diuinum, contempnendum
putaret, adiecit: "Puto autem, quod et ego
spiritum Dei habeam." Proinde intelligendum est, etiam
ipsa, que a Domino non iubentur, sed a sancto eius famulo
utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit
enim, ut quisquam catholicus dixerit, quod suadet
Spiritus sanctus non Dominum suadere, cum et ipse
Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit
tamen Apostolus: "De uirginibus autem preceptum
Domini non habeo; consilium autem do," non ut hoc consilium
alienum existimemus a Domino, cum continuo
sequatur, et dicat: "tamquam misericordiam consecutus a
Domino, ut fidelis essem." Secundum Deum ergo dat
consilium fidele in eodem spiritu, de quo ait: "Puto
autem, quod et ego spiritum Dei habeam." §. 2.
Verumtamen aliud est Domini iubentis inperium aliud
serui secundum misericordiam karitatis, que illi a Domino
est inspirata atque donata, fidele consilium. Aliud
enim ibi facere non licet, hic autem licet, ita sane,
ut licitum ipsum partim quidem expediat, partim uero non
expediat. Expedit tunc, quando non solum propter
iusticiam, que coram Deo est permittitur, sed etiam
hominibus nullum ex hoc inpedimentum salutis infertur;
uelut cum dat consilium non nubendi Apostolus uirginibus
(unde preceptum Domini se non habere testatur), licet aliud
facere, id est nubere, et minus continentiae bonum


tenere in nuptiis, ipsumque licitum etiam expedit,
quoniam in uetita et illicita ruituram carnis infirmitatem
sic excepit honestate nubendi, ut neminem inpediat
ad salutem, quamuis magis expediret magisque honestum
esset, si uirgo consilium, quo preceptum eam non conpellit,
arriperet. Tunc autem non expedit id, quod licitum
est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis
aliis affert inpedimentum salutis, sicut est (unde iamdiu
loquimur) discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non
prohibet Dominus precepto legis, quia coram illo iniusta
non est, sed prohibet Apostolus consilio karitatis, quia infidelibus
affert inpedimentum salutis non solum, quia
perniciosissime scandalizantur offensi, uerum etiam, quia,
cum in alia coniugia ceciderint uiuentibus eis, a quibus
dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficile resoluuntur.
§. 3. Ideo hic, ubi, quod licet, non expedit,
non potest dici, si dimiserit infidelem, bene facit, si
non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: "Qui dat
nuptum bene facit, et qui non dat nuptum melius facit;"
quoniam illud non solum sed utrumque pariter
licet (unde ad nichil horum precepto Domini quisque
conpellitur), sed utrumque expedit, aliud minus, aliud
amplius. Unde ad id, quod amplius expedit, consilio
Apostoli quicumque potest capere prouocatur. Hic autem,
ubi de dimittendo uel non dimittendo infidelis cum
fideli coniugio queritur, utrumque quidem pariter licitum
est per iusticiam, que coram Domino est, et ideo nichil
horum prohibet Dominus; sed utrumque non expedit propter
infirmitatem hominum, et ideo id, quod non
expedit, Apostolus prohibet, Domino dante sibi liberum
prohibendi locum, quia neque id, quod monet Apostolus,
prohibet Dominus, neque id, quod prohibet Apostolus,
iubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem
Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra
iussionem eius aliquid prohiberet. §. 4. Proinde in his
duabus causis, una de nubendo uel non nubendo, altera
de infideli coniuge dimittenda uel non dimittenda,
aliquid simile est in uerbis Apostoli, aliquid dissimile.
Simile quidem est illud, quod et ibi
dicit: "Preceptum Domini non habeo, consilium autem
do," et hic dicit: "Ego dico, non Dominus." Quale est
enim: "preceptum Domini non habeo," tale est: "non dicit
Dominus," et quale est: "consilium do," tale est: "ego
dico." Illud autem dissimile est, quia de nubendo uel
non nubendo dici potest, hoc bene fieri potest, illud
autem melius, quoniam utrumque expedit unum
minus, aliud magis: at uero de coniuge infideli dimittendo
uel non dimittendo, quoniam unum horum non
expedit, aliud expedit, dici non oportet, qui dimittit bene
facit, et qui non dimittit melius facit: sed dici oportet,
non dimittat, quia scilicet non expedit. Sic ergo
possumus dicere, melius esse infidelem coniugem non
dimittere, quamuis liceat et dimittere, quemadmodum
recte dicimus melius esse quod licet et expedit, quam
id, quod licet et non expedit. §. 5. His de causis factum


est, ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in
monte habuit, ubi uentum est ad questionem de coniugibus
dimittendis uel non dimittendis, adhibuerim ab
Apostolo, non preceptum Domini, ubi ait: "Ceteris
autem ego dico, non Dominus," monens eos, qui habent
coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non
dimitterent. Quod utique ideo monendum, non iubendum
fuit, quia non tanto pondere prohibentur homines facere
licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibenda
sunt illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa,
que iubenda sunt, monere dignatur, hoc facit parcendo
infirmitati, non preiudicando iussioni. Unde sic
dixit: "Non ut confundam uos, hec scribo, sed ut
filios karissimos moneo;" quid habet questionis, ubi
ait: "Ego dico, non Dominus;" item, ubi ait: "Ecce ego
Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis
nichil proderit?" Numquid etiam hic dixit: Ecce
ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia
etiam illa, que iubet Dominus, non est indignum uel
contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim
quos karos habemus, ut faciant Domini precepta uel iussa.
Cum uero dicit: "Ego dico, non Dominus," satis
ostendit, Dominum non prohibere quod ipse prohibebat.
Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum
ea, que supra diximus multumque uersauimus,
licitum erat per iusticiam; sed etiam licitum non
erat faciendum propter liberam beniuolentiam. §. 6. Tu
autem, cui placet ita non licere quod non uetat Dominus,
sed Apostolus, quemadmodum non licet quod uetat
Dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uelit quod
ait: "Ego dico, non Dominus," cum alloqueretur fideles,
quibus essent coniuges infideles, dixisti, quia Dominus
iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur,
et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis:
"Non accipies uxorem filio tuo de filiabus alienigenarum,
ne traducat eum post Deos suos, ut pereat anima
eius." Addidisti etiam uerba Apostoli, ubi ait: "Mulier
alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quod si mortuus
fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat: tantum in
Domino." Quod ita exposuisti, ut adiungeres: id est
Christiano. Deinde secutus es, et addidisti: Hoc est ergo
Domini preceptum tam in ueteri testamento quam in
nouo, et hoc iubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non
nisi eiusdem religionis et fidei maneant copulata coniugia:
quare contra Domini iussum, contra doctrinam
sanctam, contra preceptum ueteris et noui testamenti
iubet Apostolus, ut diuersae fidei maneant coniugia copulata?


Quia Paulus, inquit, predicator gentium et apostolus,
iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam
iubet, ut si alter ex coniugibus credidisset, alterum
non credentem, secum habitare tamen consentientem,
non dimitteret. His uerbis tuis aliud hoc esse,
aliud illud, satis euidenter ostendis. Illud enim de his
coniugiis agitur, que non sunt primitus copulata ne
nubat femina nisi suae religionis uiro, uel ne uir talem
ducat uxorem; id enim (ut dicis) iubet Dominus, docet
Apostolus, utrumque precipit testamentum. Hoc autem
diuersum esse quis abnuat, ibi agitur non de coniungendis,
sed de coniunctis? Ambo quippe unius eiusdemque
infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed
euangelium cum uenisset, alter sine altera, uel altera sine
altero credidit. Si ergo aliud est hoc (quod sine scrupulo
ullius dubitationis apparet), cur fidelem cum infideli coniuge
permanere non licet nonne etiam
Dominus, sicut Apostolus iubet? Nisi forte loco isto uacat
illud quod tam fideliter Apostolus ait:
"An uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur
Christus?" Et utique Dominus est Christus. §. 7. Intelligisne
quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius
inmorabor? Attende, ut rem ipsam explanandam
tamquam in conspectu declarandam planiore sermone
ponamus. Ecce, coniuges duo unius infidelitatis ita
fuerunt, quando iuncti sunt. Nulla de his questio
est, que pertineat ad illam Domini iussionem, doctrinamque
apostolicam, et preceptum testamenti ueteris et noui, quo
prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. Iam
sunt coniuges, et ambo adhuc sunt infideles; adhuc tales
sunt, quales fuerunt ante, quam coniungerentur,
qualesque coniuncti sunt. Venitque euangelii predicator,
credidit eorum aut unus, aut una; sed ita,
ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Iubet fideli
Dominus, ut infidelem dimittat, an non iubet? Si
dixeris, iubet, reclamat Apostolus: "Ego dico, non Dominus."
Si dixeris, non iubet, causam requiro. Neque illam
michi responsurus es, quam tuis litteris indidisti, quia Dominus
uidelicet prohibet fideles infidelibus iungi. Hic
enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur,
non de coniungendis. Si ergo tuam
causam non inuenisti, cur non uetet Dominus quod prohibet
Apostolus: (cernis iam, ut estimo
non esse ipsam, quam esse putaueras).
IV. Pars. Gratian. Contra inuenitur in Concilio Tolletano
IV.: [c. 62.]

C. X. Nisi ad fidem Iudeus accesserit, separetur ab uxore fideli.

Iudei, qui Christianas mulieres in coniugio habent, admoneantur
ab episcopo ciuitatis illius, ut, si cum eis
permanere cupiunt, Christiani efficiantur. Quod si admoniti
noluerint, separentur, quia non potest infidelis in eius permanere
coniunctione, que iam in Christianam translata est
fidem. Filii autem, qui ex talibus nati sunt, fidem atque
condicionem matris sequantur. Similiter illi, qui
procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus uiris,
Christianam sequantur religionem, non Iudaicam supersticionem.
Gratian. Verum hoc ideo statutum est, ne, dum fidelis salutem
querit infidelis, pocius ipse cum eo infidelitatis perditionem
inueniat. Unde in eodem Concilio [c. 59.] tam de filiis
Iudeorum quam de ceteris ad fidem uenientibus statutum est,
ut infidelium consortia euitent:

C. XI. A parentum separentur consortio fideles, ne eorum inuoluantur erroribus.

Iudeorum filios uel filias, ne parentum ultra inuoluantur
erroribus, ab eorum consortio separari decernimus,
deputatos aut monasteriis, aut Christianis mulieribus
ac uiris, Deum timentibus, ut sub eorum conuersatione
cultum fidei discant, atque melius instituti
tam in moribus quam in fide proficiant.

C. XII. Iudeis ad fidem uenientibus cum infidelibus nulla sit conmunio.

Item. [in eodem, c. 61.]
Sepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt;
quanto magis eos, qui ad uicia proni sunt? Nulla igitur ultra
conmunio sit Hebreis ad fidem Christianam translatis cum
his, qui adhuc in ueteri ritu consistunt, ne forte eorum
participatione subuertantur. Quicumque ergo amodo
ex his, qui baptizati sunt, infidelium consortia non uitauerint,
et hi Christianis donentur, et illi publicis cedibus deputentur.

C. XIII. Cum Iudeis nec manducandum, nec habitandum, nec ab eis medicamentum accipiendum est.

Item ex VI. Sinodo. [c. 11.]
Nullus eorum, qui in sacro sunt ordine, aut laicus
azima eorum manducet, aut cum eis habitet aut aliquem
eorum in infirmitatibus suis uocet, aut medicinam ab
eis percipiat, aut cum eis in balneo lauet. Si uero quisquam
hoc fecerit, si clericus est, deponatur, laicus uero
excommunicetur.

C. XIV. Clerici siue laici Iudeorum conuiuia uitent, nec ad sua consortia eos recipiant.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 40.]
Omnes deinceps clerici siue laici Iudeorum conuiuia
uitent, nec eos quisquam ad conuiuium excipiat,


quia, cum apud Christianos conmunibus cibis non utantur,
indignum atque sacrilegum est eorum cibos a Christianis
sumi, cum ea, que Apostolo permittente nos sumimus, ab
illis iudicentur inmunda, ac sic inferiores Christiani incipient
esse, quam Iudei, si nos que ab illis apponuntur
utamur, illi uero a nobis oblata contempnant.
V. Pars. Gratian. Ex his itaque euidenter colligitur,
coniugium esse inter infideles. Illud uero Apostoli: "Quicquid
non est ex fide, peccatum est," non ita intelligendum est,
ut quicquid ab infidelibus fit peccatum esse credatur, sed omne,
quod contra conscientiam fit, edificat ad gehennam. Unde
Ambrosius: "Peccatum est, quod aliter fit quam probatum est."
§. 1. Item Augustinus super eundem locum: "Omne, quod
aliter fit quam probatur, peccatum est; non tamen omne,
quod fit cum fide, bonum est. Ignorantia enim, que est ex culpa,
nocet." Hinc etiam Apostolus ait: "Beatus, qui non iudicat
semetipsum in eo, quod probat," id est qui non facit dampnabilem
semetipsum aliter faciendo quam probet esse faciendum.
Vel omne, quod non est ex fide, dicitur esse peccatum, quia quicquid
non fit ea fide, ut ad eternam ualeat salutem, inutile reputatur
apud Dominum. Unde Augustinus ait: "Omnis uita
infidelium peccatum est, nec ualet bonum esse quod fit absque
Deo. Ubi enim agnitio eternae et inconmutabilis ueritatis,
falsa uirtus est etiam in optimis moribus." §. 2. Item cum
dicitur: "non est uera pudicitia hominis infidelis cum coniuge
sua," negatur pudicitia esse uera quantum ad effectum, ad
premium uidelicet eternae salutis. Sicut enim apud hereticos
sacramenta negantur esse uera, non quantum ad formam, sed
quantum ad uirtutem, sic et uirtutes negantur apud infideles esse
uerae, non quin uerae sint in eis, iuxta illud Ieronimi: "Virtutibus
Romani promeruerunt inperium," sed quia effectu carent
eternae salutis. §. 3. Item illud Ambrosii: "Non est inputandum
matrimonium, quod extra Dei decretum factum est;
sed cum cognoscitur, est emendandum," non ostendit coniugium
non esse inter infideles. Nullo enim Domini precepto
gentiles prohibentur coniungi gentilibus. Nec ergo eorum coniugium
extra i. e. contra Dei decretum fit. Illa itaque auctoritate
iubentur separari ab inuicem qui contra Dei uel ecclesiae
decretum copulati sunt, utpote infideles cum fidelibus, consanguinei
cum consanguineis, uel affines cum affinibus. Hii
omnes, si sibi inuicem copulati fuerint, separandi sunt.
Hinc etiam idem Ambrosius in libro de Patriarchis:
[lib. I. de Abraham, c. 9.]

C. XV. Fideles infidelibus non sunt coniugio sociandi.

Caue, Christiane, gentili aut Iudeo filiam tuam tradere,
Caue, inquit, gentilem, aut Iudeam atque alienigenam,
hoc est hereticam, et omnem alienam a fide tua uxorem
accersas tibi. Prima coniugii fides gratia castitatis est.
§. 1. Si Christiana sit, non est satis, nisi ambo initiati
sitis sacramento baptismatis. Simul ad orationem nocte
uobis surgendum est, et coniunctis precibus obsecrandus
Deus.

C. XVI. Cum hereticis catholici non misceant coniugia.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 67.]
Non oportet cum omnibus hereticis miscere
conubia, et uel filios uel filias dare, sed potius accipere,
si tamen se profitentur Christianos esse futuros et
catholicos.

C. XVII. Christiana conmunione careat qui Iudaicae prauitati coniugali uinculo se sociat.

Item ex Concilio Aruernensi.
Si quis Iudaicae prauitati coniugali societate iungitur,
siue Christiana Iudeo, siue Iudea Christiano
mulier carnali consortio misceatur, quicumque eorum
tantum nefas admisisse cognoscitur, a Christiano cetu
atque conuiuio, et a conmunione ecclesiae protinus segregetur.
Gratian. Item illud Augustini: "Non est ratum coniugium,
quod sine Deo est," non negat coniugium esse inter infideles.
Coniugium enim aliud est legitimum et non ratum, aliud
ratum et non legitimum, aliud legitimum et ratum. Legitimum
coniugium est, quod legali institutione uel prouinciae moribus
contrahitur. Hoc inter infideles ratum non est, quia non est
firmum et inuiolabile coniugium eorum. Dato enim libello
repudii licet eis discedere ab inuicem, et aliis copulari lege
fori, non lege poli, quam non secuntur. Inter fideles uero ratum
coniugium est, quia coniugia, semel inita inter eos, ulterius solui
non possunt. Horum quedam sunt legitima, ueluti cum uxor a
parentibus traditur, a sponso dotatur, et a sacerdote benedicitur.
Hec talia coniugia legitima et rata appellantur. Illorum uero
coniugia, qui contemptis omnibus illis solempnitatibus solo affectu
aliquam sibi in coniugem copulant, huiuscemodi coniugium
non legitimum, sed ratum tantummodo esse creditur.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Quod uero uxore uiuente alteram ducere non possit, testatur
scriptura, dicens: "Alioquin si disceditis ab inuicem, et
uolentes cohabitare dimittitis, et aliis uos copulaueritis adulteri
eritis, et filii uestri, qui postea nascentur, erunt inmundi, id est
spurii."

C. I. Non potest aliquis post baptismum alteram ducere uiuente ea, que ante baptismum sibi fuerit uirgo copulata.

Item ex Concilio Meldensi. [c. 1.]
Si quis habuerit uxorem uirginem ante baptismum,
uiuente illa post baptismum alteram habere non potest.
Crimina enim in baptismo soluuntur, non coniugia.
Gregorius autem contra testatur, dicens:

C. II. Licet fideli uxorem aliam ducere, quam Christianae fidei odio infidelis dimittit.

"Si infidelis discedit odio Christianae fidei, discedat.
Non est enim frater aut soror subiectus seruituti in huiusmodi."
Non est enim peccatum dimisso propter Deum, si
alii se copulauerit. Contumelia quippe creatoris soluit ius
matrimonii circa eum, qui relinquitur. Infidelis autem discedens
et in Deum peccat, et in matrimonium, nec est ei fides
seruanda coniugii, qui propterea discessit, ne audiret
Christum esse Deum Christianorum coniugiorum.
Gratian. Hic distinguendum est, aliud esse dimittere uolentem
cohabitare, atque aliud discedentem non sequi. Volentem
enim cohabitare licet quidem dimittere, sed non ea uiuente aliam
superducere; discedentem uero sequi non oportet, et ea uiuente
aliam ducere licet. Verum hoc non nisi de his intelligendum est,
qui in infidelitate sibi copulati sunt. Ceterum si ad fidem
uterque conuersus est, uel si uterque fidelis matrimonio coniunctus
est, et procedente tempore alter eorum a fide discesserit,
et odio fidei coniugem dereliquerit, derelictus discedentem non
comitabitur; non tamen illa uiuente alteram ducere poterit, quia
ratum coniugium fuerat inter eos, quod nullo modo solui potest.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Utrum uero bigamus sit reputandus qui ante baptismum
habuerit unam, et post baptismum alteram, auctoritate Ieronimi
patet. Ait enim super epistolam Pauli ad Timotheum:

C. I. Non est bigamus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.

Oportet episcopum esse unius uxoris uirum. Verum
hoc post baptismum. Ceterum, si ante baptismum habuerit
unam, et post baptismum habuerit alteram, non est reputandus
bigamus, cui prorsus innouato per baptismum
omnia uetera sunt dimissa.
Augustinus uero contra testatur, et Innocentius. Ait enim
Augustinus super epistolam Pauli ad Titum:

C. II. Non debet fieri episcopus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.

Acutius uero intelligunt, qui nec eum ordinandum
censuerunt, qui ante baptismum habuerit unam, et post
baptismum alteram. In baptismate enim crimina abolentur,
non federatio coniugii dissoluitur. Sicut illa, que catecumina
uitiata est, inter Dei uirgines consecrari non potest, sic et
qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram,
non nisi bigamus reputandus est. Amisit enim quiddam
non ad uitae meritum, sed ad signaculi sacramentum.
Gratian. Item Innocentius Rufo et Eusebio episcopis


Macedoniae multis argumentis probat, talem bigamum reputari.
Quia ergo iste, cuius causa in presenti agitur, ante baptismum
habuit unam, et post baptismum alteram, bigamus iudicatur, et,
licet uitae merito et industria scientiae polleat, tamen in episcopum
ordinari non potest.

CAUSA XXIX.

GRATIANUS.
Cuidam nobili mulieri nunciatum est, quod a filio cuiusdam
nobilis petebatur in coniugem; prebuit illa assensum. Alius uero
quidam ignobilis atque seruilis condicionis nomine illius se ipsum
obtulit, atque eam in coniugem accepit. Ille, qui sibi prius
placuerat, tandem uenit, eamque sibi in coniugem petit. Illa
se delusam conqueritur, et ad prioris copulam aspirat. (Qu. I.)
Hic primum queritur, an sit coniugium inter eos? (Qu. II.)
Secundo, si prius putabat, hunc esse liberum, et postea deprehendit,
illum esse seruum, an liceat ei statim ab illo discedere?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod autem coniugium sit inter eos, probatur hoc modo.
Coniugium siue matrimonium est uiri et mulieris coniunctio,
indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Item consensus utriusque
matrimonium facit. Quia ergo isti coniuncti sunt, ut indiuiduam
uitae consuetudinem conseruarent, quia uterque consensit
in alterum, coniuges sunt appellandi. §. 1. His ita respondetur:
Consensus est duorum uel plurium sensus in idem. Qui autem
errat non sentit, non ergo consentit, id est simul cum aliis
sentit. Hec autem errauit; non ergo consensit: non itaque
coniux est appellanda, quia non fuit ibi consensus utriusque, sine
quo nullum matrimonium esse potest. Sicut enim qui ordinatur ab
eo, quem putat esse episcopum, et adhuc est laicus, errat, nec uocatur
ordinatus, immo adhuc ab episcopo est ordinandus: sic ista
errans nulli est copulata coniugio, immo adhuc est copulanda.
§. 2. Ad hec, non omnis error consensum euacuat; qui enim
accipit in uxorem, quam putat uirginem, uel qui accipit meretricem,
quam putat esse castam, uterque errat, quia ille corruptam
existimat esse uirginem, et iste meretricem reputat
castam. Numquid ergo dicendi sunt non consensisse in eas? aut
dabitur utrique facultas dimittendi utramque, et ducendi aliam?
Verum est, quod non omnis error consensum excludit; sed error
alius est personae, alius fortunae, alius condicionis, alius
qualitatis. Error personae est, quando hic putatur esse Virgilius,
et ipse est Plato. Error fortunae, quando putatur esse
diues qui pauper est, uel e conuerso. Error condicionis, quando
putatur esse liber qui seruus est. Error qualitatis, quando
putatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatis
coniugii consensum non excludit. Error uero personae et condicionis
coniugii consensum non admittit. Si quis enim pacisceretur,
se uenditurum agrum Marcello, et postea ueniret Paulus
dicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cum
Paulo conuenit iste de precio, aut dicendus est agrum sibi uendidisse?
Item si quis promitteret, se uenditurum michi aurum, et
pro auro offerret michi auricalcum, et ita me deciperet, numquid
dicerer consensisse in auricalcum? Numquam uolui emere
auricalcum, nec ergo aliquando in illud consensi, quia consensus
non nisi uoluntatis est. Sicut ergo hic error materiae excludit
consensum, sic et in coniugio error personae. Non enim consensit
in hunc, sed in eum, quem hunc putabat esse. §. 3.
Sed obicitur: Iacob non consenserat in Liam, sed in Rachel
septem quidem annis pro Rachel seruierat. Cum ergo eo


ignorante Lia esset sibi subposita, non fuit coniugium inter eos,
si error personae consensum excludit, quia, ut dictum est, non in
eam consenserat, sed in Rachel. His ita respondetur: Consensus
est alius precedens, alius subsequens. Precedit consensus,
quando ante carnalem copulam in indiuiduam uitae consuetudinem
uterque consentit; subsequitur, quando post concubinalem
siue fornicarium coitum consentiunt in idem. Iacob ergo et Liam
non fecit coniuges precedens consensus, sed subsequens; nec
tamen ex primo concubitu fornicarii iudicantur, cum ille maritali
affectu eam cognouerit, et illa uxorio affectu sibi debitum persoluerit,
putans lege primogenitarum et paternis inperiis se sibi iure
copulatam. §. 4. Quod autem error personae nonnullos excuset,
illa auctoritate probatur, qua soror uxoris utroque inscio, sorore
uidelicet et marito, in lectulum eius iisse, et a uiro suae
sororis cognita perhibetur, que cum sine spe coniugii perpetuo
manere censeatur, ille tamen, qui cognouit eam per ignorantiam,
excusatur. Aliter etiam hoc probatur. Diabolus nonnumquam
se in angelum lucis transformat, nec est periculosus error, si tunc
creditur esse bonus, cum se bonum simulat. Si ergo tunc ab
aliquo simplici quereret, an suae beatitudinis uellet esse particeps,
et ille responderet, se in eius consortium uelle transire, numquid
dicendus esset consensisse in consortium diabolicae dampnationis,
an non pocius in participationem eternae claritatis?
Item, si quis hereticorum, nomine Augustini, uel Ambrosii, uel
Ieronimi, alicui catholicorum se ipsum offerret, atque eum ad
suae fidei imitationem prouocaret, si ille preberet assensum, in
cuius fidei sentenciam diceretur consensisse non in hereticorum
sectam, sed in integritatem catholicae fidei, quam ille hereticus
se mentiebatur habere. Quia ergo hec persona decepta errore non
in hunc, sed in eum, quem iste se mentiebatur esse, consensit,
patet, quod eius coniux non fuerit. §. 5. Error fortunae et
qualitatis non excludit consensum, ueluti si quis consentiret in
prelaturam alicuius ecclesiae, quam putaret esse diuitem, et illa
esset minus copiosa, quamuis hic deciperetur errore fortunae, non
tamen posset renunciare prelaturae acceptae. Similiter, que
nubit pauperi, putans illum esse diuitem, non potest renunciare
priori condicioni, quamuis errauerit. Error qualitatis similiter
non excludit consensum; utpote si quis emerit agrum uel uineam,
quam putaret esse uberrimam, quamuis iste erraret qualitate
rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen uenditionem
rescindere. Similiter, qui ducit meretricem in uxorem
uel corruptam, quam putat esse castam uel uirginem, non potest
eam dimittere, et aliam ducere.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Secunda questio de condicione proposita est, an
liceat mulieri dimittere eum, quem putabat liberum, si postea
inuenerit illum seruum? Quod uero mulieri non liceat a seruo
discedere, multis rationibus uidetur posse probari. In Christo
enim Iesu nec Iudeus, nec Grecus, nec seruus, neque liber:
ergo nec in coniugio Christianorum. Eadem enim lege in fide
Christi uterque regitur. Indifferenter enim ab Apostolo dicitur
omnibus: "Qui uult nubere nubat in Domino." Et item:
"Mulier nubat cui uult; tantum in Domino." Non precipitur,
ut ingenua nubat ingenuo, ancilla seruo; sed quelibet nubat earum
cui uult, dummodo in Domino.

C. I. Licet seruis matrimonia contrahere.

Item Iulius Papa, c. 4.
Omnibus nobis unus pater est in celis, et unusquisque,
diues et pauper, liber et seruus, equaliter pro se et pro


animabus eorum rationem reddituri sunt. Quapropter
omnes, cuiuscumque condicionis sint, unam legem quantum
ad Dominum habere non dubitamus. Si autem
omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti
non potest, sic nec seruus semel coniugio copulatus ulterius
dimitti poterit.

C. II. Ancillam in matrimonio susceptam uiro dimittere non licet.

Item Zacharias Papa.
Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non
habet licentiam dimittere eam si consensu amborum
coniuncti sunt, excepta causa fornicationis; sed una lex
deinceps erit per omnia et uiro et feminae.

C. III. Inter patronum et libertam constat esse coniugium legitimum.

Item Iulius Papa.
Si quis ancillam suam libertate donauerit, et in matrimonio
sibi sociauerit, dubitabatur apud quosdam,
utrum huiusmodi nuptiae legitimae esse uideantur, an
non. Nos itaque, uetustam ambiguitatem decidentes talia
conubia legitima esse censemus. Si enim ex affectu fiunt
omnes nuptiae, nichil inpium et legibus contrarium in
tali copulatione fieri potest, quare predictas nuptias inhibendas
existimauerimus?
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Non negatur,
ingenuam posse nubere seruo, sed dicitur, quod si nescitur esse
seruilis condicionis, libere potest dimitti, cum seruitus eius fuerit
deprehensa. Illud autem Apostoli et Iulii Papae intelligendum
est de his, quorum condicio utrique nota est. Huius autem condicio
mulieri incognita erat; non ergo premissis auctoritatibus
cogitur manere cum eo, sed liberum illi esse ostenditur uel
manere, uel discedere.
Unde in Concilio apud Vermeriam, cui interfuit Rex
Pipinus, statutum est c. 6.:

C. IV. De eo, qui ancillam ducit in uxorem, quam putat liberam esse.

Si quis ingenuus homo ancillam uxorem alterius acceperit,
et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina
fuerit postea in seruitute detecta, si eam a seruitute
redimere potest, faciat; si non potest, si uoluerit,
aliam accipiat. Si autem ancillam eam scierat et
collaudauerat, post ut legitimam habeat. Similiter
et mulier ingenua de seruo alterius facere debet.

C. V. Non licet mulieri dimittere quem sciens seruum accepit in uirum.

Item ex eodem c. 8.
Si femina ingenua acceperit seruum, sciens quod
seruus esset, habeat eum, quia omnes unum patrem habemus
in celis. Una lex erit uiro et feminae.

C. VI. Seruitutis occasione dimitti non ualet que post controuersiam status se in libertatem asseuerauerit.

Item Gregorius. [lib. VI. epist. 1. ad Fortunatum
Episcopum]
Cuius rei causa cum matre sua huc conpulsa anno
preterito presentium uenerit latrix, fraternitas tua cautius
nouit, quia scilicet maritus suus clericus uester
quod de seruili fuerat condicione pulsata, a suo noscitur
remouisse consortio, uosque hic positos asserunt promisisse,
ut, si probare se liberam adiuuante Domino ualuisset, suo
eam uos coniugio reformaretis. Fraternitas igitur uestra
cognoscat, quod reuelante Deo libertatis auctore, approbata
sit libera, nullaque in ea macula est seruilis inuenta. His
ergo cognitis, sine mora aliqua suo eam uolumus marito
restitui, nec ulterius idem uir eius argumenta sibi occasionis
exquirat, quibus eam possit abicere. Nam si a uobis (quod
non credimus) minime fuerit adinpletum, eamque recipere
forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta uindicta
corrigere.
Gratian. Cum dicitur: "sciens illum seruum," datur
intelligi, quod si nescierit, illum seruum esse, non cogitur cum
eo manere. Quia hec ergo et personae et condicionis dolum passa
est, non cogitur adherere ei, cuius fraude decepta est; si uero
liberum acceperit, et ille, ut causam prestet dissidii, se alicuius
seruum fecerit, nec uxorem dimittere, nec illa ob uinculum
coniugii in seruitutem redigi poterit.
Unde in Triburiensi Concilio:

C. VII. Occasione condicionis dolose mutatae uir non discedat ab ea, quam tempore libertatis accepit.

Perlatum est ad sanctam sinodum, quod quidam ingenuus
ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum
procreationem occasione diuortii cuiusdam seruum se fecerit,
utrum necessario mulierem tenere debeat, et si
tenuerit, utrum illa quoque secundum secularem legem
seruituti subici debeat, quesitum est. Iudicatum est,
uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem
mulierem in seruitutem redigi, dum ille non ex consensu


coniugis se seruum fecerit, quem liberum ipsa maritum
acceperat.
Gratian. Queritur etiam, si seruus unius alterius ancillam
acceperit, an sit coniugium inter eos?
De his ita statutum est in Concilio Cabillonensi:
[II. cap. 30.]

C. VIII. Legitima seruorum coniugia sua auctoritate domini non dirimant.

Dictum est nobis, quod quidam legitima seruorum matrimonia
potestatiua quadam presumptione dirimant, non
adtendentes illud euangelii "Quod Deus coniunxit homo
non separet." Unde nobis uisum est, ut coniugia seruorum
non dirimantur, et si diuersos dominos habeant, sed in
uno coniugio permanentes dominis seruiant suis. Et hoc in
illis obseruandum est, ubi legalis coniunctio fuit, et per
uoluntatem dominorum.

CAUSA XXX.

GRATIANUS.
Populorum frequentia quidam inpeditus filium suum de baptismate
suscepit, dum crederet se alienum suscipere; uxor eius,
dum callide uellet suscipere proprium, suscepit alienum, quem uir
adoptauit sibi in filium, et ex uxore sibi filia nascitur, quam filio
suo adoptiuo, spirituali uxoris, dum uterque esset in cunabulis,
tradidit. Post triennium uxor moritur, et conpater eius relictam
conpatris uxoris suae uir clam sibi desponsauit; aliquantulum
temporis effluxit, et alius publice duxit eam in uxorem.
(Qu. I.) Queritur, an uxori suae debitum reddere ualeat qui
proprium filium de sacro baptismate suscepit? (Qu. II.) Secundo,
an sponsalia contrahantur inter infantes? (Qu. III.)
Tertio, an spirituales uel adoptiui filii naturalibus copulari
ualeant? (Qu. IV.) Quarto, an uxorem conpatris uxoris suae
alicui ducere liceat? (Qu. V.) Quinto, an clandestina desponsatio
manifestae preiudicet?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem proprium filium in spiritualem sibi
transferens suae uxori debitum reddere non ualeat, ratione et


auctoritate probatur. Nulla enim auctoritate permittitur, ut quis
conmatri suae carnaliter copuletur. Hic autem uxorem suam
sibi conmatrem effecit: non erga illi ulterius carnaliter copulari
poterit.
Hinc Deusdedit Sanctae Romanae Ecclesiae Episcopus, scribit Gordiano,
Hispaniensis ecclesiae Episcopo, et fratri karissimo:

C. I. Separentur uiri ab uxoribus, que aliquo casu natos suos coram episcopis tenent.

Peruenit ad nos diaconus, sanctitatis uestrae epistolam
deferens, quod quidam uiri et mulieres, preterito
sabbato pascali die, pro magno populorum incursu nescientes
proprios filios suscepissent ex lauacro sancto.
Cupis ergo scire, utrum pro tali ratione accidenti debeant
uiri ac mulieres ad proprium usum redire, an non. Nos
uero hac re mesti inquisiuimus priorum dicta.
Inuenimus in archiuis apostolicae sedis, iam talia contigisse
in ecclesiis Isauriae et Ephesiorum, simulque
Iherosolimorum, aliarumque ecclesiarum. Episcopis
etiam earum ciuitatum ab hac apostolica sede uolentibus
scire, utrum uiri ac mulieres redirent ad proprium
torum, beatae memoriae sancti Patres Iulius, Innocentius,
et Celestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotum
consensu in Apostolorum principis ecclesia prohibentes
talia prescripserunt, et confirmauerunt, ut nullo modo se
in coniugio reciperent mulieres ac uiri, quicumque
aliqua ratione susceperunt natos, sed separarent se,
ne suadente diabolo tale uicium inolescat. Scitis, quia
quomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septem
dona baptismi a primo ergo pabulo sacrati salis
et ingressu ecclesiae usque ad confirmationem per
crisma. Hoc est a primo usque ad septimum nullus
Christianus suam conmatrem in coniugium suscipere
debet. Et qui presumpserit tamdiu anathematis uinculo
religetur, donec penitenciam digne egerit.

C. II. Ab uxore separetur qui filiastrum suum coram episcopo tenuit.

Item ex Concilio apud Vermeriam c. 4.
Si quis filiastrum uel filiastram suam ante episcopum
tenuerit ad confirmationem, separetur ab uxore sua,
et aliam numquam accipiat. Similiter et mulier.


II. Pars. Gratian. Econtra uero scribit Nykolaus
Salonitano Episcopo, dicens:

C. III. Non separetur a uiro que filiastrum suum de sacro fonte leuauit.

Nosse desideras, utrum mulier, que uiri filium ex alia
femina genitum de sacro fonte leuauerit, postmodum possit
cum eodem uiro copulari. Quos ideo coniungi posse
decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum
consensu, nullius religionis obtentu debet coniux dimittere
coniugem. Pertinet ad ingens uxoris exitium, que habens
odio uirum, uel infirmitatem eius non considerans,
quasi causa pietatis operatur inpietatem, maxime cum Apostolus
precipiat: "Nolite," inquiens, "fraudare inuicem,
nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et iterum
reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas propter
incontinentiam uestram." Ergo si non ex consensu utriusque
coniugis factum esse probatur, non fraudentur inuicem,
sed reuertantur in id ipsum, presertim cum dicat
Apostolus: "Uxor sui corporis potestatem non habet,
sed uir; sicut uir potestatem sui corporis non habet, sed
mulier."

C. IV. Non separetur a uiro, sed penitenciam agat que filium suum coram episcopo fraudulenter tenuit.

Item ex Concilio Cabillonensi: [II.,] c. 4.
Dictum est nobis, quasdam feminas desidiose, quasdam
uero fraudulenter, ut a uiris suis separentur, proprios
filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos
dignum duximus, ut, si qua mulier filium suum desidia aut
fraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum,
propter fallaciam suam aut propter fraudem, quamdiu uiuat
penitenciam agat; a uiro tamen suo non separetur.

C. V. Separentur et graui pena plectantur qui filiolam suam uel spiritualem matrem ducunt in uxorem.

Item ex Concilio Magontiensi c. 10., in claustro sancti
Albani habito.
De eo, quod interrogastis, si aliquis filiolam suam
duxit uxorem, et de eo, qui concubuit cum conmatre
spirituali, et de eo, qui filium suum baptizauit et cuius
uxor eum de fonte suscepit, hac causa, ut discidium
fieret coniugii, si postea in tali copulatione possint permanere:
de talibus sic respondendum est. Si filiolam aut
conmatrem suam aliquis in coniugio duxerit, separandos
esse iudicamus, et graui penitencia plectendos


Si autem coniuges legitimi, unus aut ambo, ex industria fecerint,
ut filium suum de fonte susciperent, si innupti
manere uoluerint, bonum est; sin autem, grauis penitencia
insidiatori iniungatur, et simul maneant, et, si preuaricator
coniugii superuixerit, acerrima penitencia multetur
et sine spe coniugii maneat.

C. VI. Non separentur ab uxoribus qui filiastros suos coram episcopo tenent.

Item Nykolaus Papa Rodulfo, Bituricensi Episcopo.
De his, qui filiastros suos ad confirmationem coram
episcopis tenent, id est qui filios uxoris suae de uiro
priori, dum crismantur ab episcopis, super se sustinent, si
inscientia, sicut asseris, fiat, licet sit peccatum, tamen
non usque ad separationem coniugii puniendus est;
lugeant tamen, et digna penitencia hoc diluentes Domino
dicant: "Delicta ignorantiae nostrae ne memineris."

C. VII. Non separetur ab uxore qui causa necessitatis filium suum baptizauit.

Item Iohannes Papa Anselmo, Lemosinae ecclesiae
Episcopo.
Ad limina beati Petri apostolorum principis hic
presens homo, nomine Stephanus, orationis causa ueniens,
nostro presulatui suggerendo innotuit, quod filium suum in
extremo uitae positum, necdum baptismatis unda lotum,
absentia scilicet sacerdotum, nimia cogente baptizauit
eumque ipse propriis manibus retinendo suscepit,
atque pro huius rei negocio noticiae tuae
patefacto reuerentia tua, quasi rectitudinis zelo flagrans,
prefatum hominem a sua coniuge iudicauit esse
separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente scriptura,
a Domino iunctam esse uiro uxorem, et: "Quod
Deus coniunxit homo non separet." Unde et Dominus in
euangelio non dimittere posse uxorem suam, nisi causa
fornicationis, apertissime iubet. Et nos, tantae auctoritatis
precipua freti iussione, dicimus dimittendum
esse, et inculpabile iudicandum quod necessitas
intulit. Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus iuxta canonicam
auctoritatem, si necesse fuerit facere, libere
conceditur. Unde si supradictus genitor filium suum
corpore morientem aspiciens, ne animam perpetua morte
pereuntem dimitteret, sacri unda baptismatis lauit, ut eum
de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et in
regnum Christi iam regnaturum sine dubitatione
transmitteret, bene fecisse laudatur; et idcirco suae


uxori sibi iam olim legitime sociatae inpune, quamdiu
uixerit, iudicamus manere coniunctum, nec ob hoc contra
prefatas auctoritates diuinas aliquatinus separari debere.
III. Pars. Gratian. Filia dicitur spiritualis non solum
eius, qui accipit, sed etiam eius, qui trinae mersionis uocabulo
eam sacro baptismate tingit. Dicitur etiam spiritualis filia
sacerdotis, que ei peccata sua confitetur. Harum omnium flagitiosa
conmixtio est, et eadem pena plectenda est.
Unde Simacus ait:

C. VIII. Par penitencia ei indicitur, qui spiritualem filiam, et penitencialem suam uiolare monstratur.

Omnes, quos in penitencia suscipimus, ita nostri spirituales
sunt filii, ut et ipsi, quos uel nobis suscipientibus, uel
sub trinae mersionis uocabulo mergentibus, unda sacri
baptismatis regenerauit. Siluester quoque docens ammonet
unumquemque sacerdotem, ut nullus causa fornicationis
ad suam penitencialem accedat, quia scriptum est: "Omnes,
quos in penitencia accipimus, ita nostri filii sunt, ut baptismate
suscepti." Quapropter si quis hoc scelus perpetrauerit,
non solum dignitatis honorem amittat, uerum etiam
usque ad exitum iugi penitenciae se subdat.

C. IX. De eodem. Item Celestinus.

Si quis sacerdos cum filia spirituali fornicatus
fuerit, sciat, se graue adulterium conmisisse. Idcirco femina
si laica est, omnia derelinquat et res suas pauperibus
tradat, et conuersa in monasterio Deo usque
ad mortem seruiat. Sacerdos autem, qui malum
exemplum dedit hominibus, ab omni offitio deponatur,
et peregrinando quindecim annis peniteat,
postea uero ad monasterium uadat, ibique cunctis diebus
uitae suae Deo seruiat.

C. X. De eodem. Idem.

Non debet episcopus aut presbiter conmisceri cum
mulieribus, que ei sua fuerint confessae peccata. Si forte
(quod absit) hoc contigerit, sic peniteat, quomodo de
filia spirituali, episcopus quindecim annis, presbiter
duodecim, et deponatur; si tamen in conscientia populi
deuenerit.
Gratian. His itaque auctoritatibus apparet, quod siue proprium,
siue tantummodo uiri filium mulier de sacro fonte susceperit,
non ideo a uiro suo est separanda. Quod et de uiro
similiter oportet intellegi.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Sponsalia ante septennium contrahi non possunt. Solo enim


consensu contrahuntur, qui interuenire non potest, nisi ab
alterutra parte id intelligatur, quod inter eos agitur. Probantur
ergo sponsalia non posse contrahi inter pueros, quorum
etatis infirmitas consensum non admittit. Testatur hoc idem
Nykolaus Papa dicens:

C. UN. Ante tempus consentiendi coniugium contrahi non potest.

Ubi non est consensus utriusque, non est coniugium.
Ergo qui pueris dant puellas in cunabulis, et e conuerso,
nichil faciunt, nisi uterque puerorum post, quam uenerit
ad tempus discretionis, consentiat, etiamsi pater et
mater hoc fecerint et uoluerint.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem spirituales uel adoptiui filii naturalibus
copulari non possint, Nykolaus Papa respondens ad
consulta Bulgarorum [cap. 2.] testatur, ita dicens:

C. I. Qui de sacro fonte suscipitur filius eius est, a quo suscipitur.

Ita diligere debet homo eum, qui se suscepit de
sacro fonte, sicut patrem. Item: §. 1. Est inter fratres et
filios spirituales gratuita et sancta conmunio, que dicenda
non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas.
Unde inter eos arbitror non posse fieri quodlibet
legale coniugium, quod quidem nec inter eos, qui natura,
et eos, qui adoptione filii sunt, uenerandae leges matrimonia
contrahi permittunt. Item: §. 2. Si inter eos
non contrahitur matrimonium, quos adoptio iungit, quanto
potius a carnali oportet inter se contubernio cessare
quos per celeste sacramentum regeneratio Spiritus sancti
uincit? Longe ergo inquit congruentius filius patris
mei uel frater meus appellatur is, quem diuina gratia potius,
quam humana uoluntas, ut filius eius uel frater
meus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis conmixtione
secernimus.

C. II. Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest.

Item Zacharias Episcopus, seruus seruorum Dei, reuerentissimo
Theodoro Episcopo ecclesiae Ticinensis.
Pitacium quod nobis tua ueneranda fraternitas obtulit,
per quod nos sciscitari uoluisti, si liceat filio,


cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit,
susceptam, id est spiritualem eius patris filiam (quod
dici crudele est), in matrimonio suscipere, quod apud
te enormiter asseruisti contigisse. §. 1. Sed bene tua
sancta fraternitas conpertum habet, quod Dominus precepit
Moysi, dicens: "Turpitudinem patris tui, uel
matris, uel sororis non reuelabis; turpitudo enim tua est."
Cum ergo a propria consanguinitate iubemur abstinere,
multo magis a spirituali patris nostri filia omni
excusatione aut argumento seposito sub nimia districtione
nos cauere conuenit, ne in iram diuinae examinationis
incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit
frena luxuriae. Unde etiam omnes cauendi sunt
a tali sceleris conmixtione, ne in perpetuum pereant;
sed hunc, qui huius perniciosae temeritatis, animae suae
salutem despiciens, inpio se miscuit matrimonio, per
omnia tua fraternitas studeat separare, et penitenciae dignae
submittere, quatinus ab eterna erutam dampnatione animam
eius lucreris.

C. III. Filio suo, quam de sacro fonte susceperit nullus tradere audeat.

Item Zacharias et Deusdedit.
Non oportet filiam, quam de sacro fonte susceperit,
aliquando filio suo in matrimonium tradere, quia in
diuina sentencia germani esse inueniuntur. Si quis tali
facinore conmixtus minime restrinxerit frena luxuriae, ab
ecclesia catholica abhominabitur. Sed si conuersus fuerit,
post separationem septem annis penitenciam gerat. Consciis
simul cum auctore sit ista condicio, id est simul cum
cooperatoribus et consentientibus peniteat.
II. Pars. Gratian. Filii uero, siue ante conpaternitatem
siue post nati fuerint, licite coniungi possunt.
Unde Urbanus II. scribit Vitali Presbitero
Brisciensi, dicens:

[C. IV.]

"Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc uidetur
nobis ex sentencia respondendum, ut et baptismus sit, si
instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizauerit,
et quod spiritualium parentum filii uel filiae, ante uel
post conpaternitatem genitae, possunt legitime coniungi, preter
illam personam, qua conpatres sunt effecti."


Pascalis uero secundus, post compaternitatem genitos
copulari prohibet, scribens Regino Episcopo:

C. V. Qui ex conpatre uel conmatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, coniungi non possunt.

Post susceptum uero de fonte filium uel filiam spiritualem,
qui ex conpatre uel conmatre nati fuerint, matrimonio
coniungi non possunt, quia leges seculi non emancipatos
adoptiuis prohibent copulari.

[PALEA. C. VI.

Idem ex libro XXIII. Digestorum, titulo de ritu
nuptiarum, perpenditur, in quo ita legitur:
Per adoptionem quesita fraternitas eousque inpedit
nuptias, donec manet adoptio, ideoque eam, quam pater
meus adoptauit et emancipauit, potero uxorem ducere.
Eque et si me emancipato illam in potestate retinuerit,
poterimus iungi matrimonio. Itaque uolenti generum
adoptare, suadetur, ut filiam emancipet. Similiter suadetur
ei, qui uelit nurum adoptare, ut emancipet filium. ]
III. Pars. Gratian. Si quis uero aliquo fortuito casu
filiam suae conmatris uxorem acceperit, non cogitur eam dimittere.
Unde in Triburiensi Concilio legitur: [c. 48.]

C. VII. Non cogitur quis dimittere filiam suae conmatris, quam duxit in coniugium.

Illud etiam nec canonica institutione diffinimus, nec interdictione
aliqua refutamus, sed propter eos, qui diuerse
de eo sentiunt, hoc loco aliquid conmemoramus. Si quis
suae spiritualis conmatris filiam fortuitu et ita contingente
rerum casu in coniugium duxerit, consilio maturiori
seruato habeat, atque honeste legitimo coniugio operam
det.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Relictam uero conpatris uxoris suae nullus in
coniugem ducere potest.
Unde Nykolaus Papa scribit Constantiensi Episcopo
Salomoni:

C. I. Duas conmatres alicui habere non licet.

Sciscitatur a nobis sanctitas uestra, si aliquis homo


duas conmatres habere ualeat unam post alteram. In quo
meminisse debet scriptum esse: "Erunt duo in carne una."
Itaque cum constet, quia uir et mulier una caro per
conubium efficiuntur, restat nimirum uirum conpatrem constitui
illi mulieri, cuius matrimonio assumpta uxor conmater
esse uidebatur, et idcirco liquet, uirum illi feminae
non posse iungi in copula, que conmater eius erat, cum
qua idem fuerat una caro effectus.

C. II. Octo annis peniteat qui duabus conmatribus conmiscetur.

Item ex Concilio Calcedonensi.
Si pater et filius, aut duo fratres cum una muliere, aut
si cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut
cum duabus conmatribus aliquis concubuerit, secundum
antiquam et humaniorem diffinitionem octo annis peniteat.

C. III. Nullus duabus conmatribus misceatur.

Item Innocentius Exsuperio Tolosano Episcopo.
Si quis unus ex coniugio filium aut filiam alterius
de sacro fonte susceperit, aut ad crisma tenuerit, uel Christianitatis
misterium dederit, ambo, et uxor et uir,
conpatres existunt parentibus infantis, quia uir et mulier
caro una effecti sunt.
II. Pars. Gratian. Econtrario inuenitur in Concilio Triburiensi,
c. 47.:

C. IV. Uxorem conpatris ducere potest, cuius ipsa conmater non fuerat.

Qui spiritualem conpatrem habet, cuius filium de
lauacro sacri fontis accepit, et eius uxor conmater non
est, liceat ei defuncto conpatre suo eius uiduam ducere in
uxorem, si nullam habet consanguinitatis propinquitatem.
Quid enim? Numquid non possunt coniungi quos nulla
propinquitas carnalis, uel nulla generatio secernit
spiritualis?

C. V. De eodem.

Item ex epistola Pascalis Papae II. ad Reginum
Episcopum.
Post uxoris obitum cum conmatre uxoris uiri superstitis
coniugio copulari, nulla uidetur ratio uel auctoritas prohibere.
Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus
conparatur, neque per carnis unionem ad unionem spiritus
pertransitur.
III. Pars. Gratian. Notandum uero est, quod aliud est
conmatrem alicuius cognoscere, atque aliud derelictam ab aliquo
conmatrem alicuius fieri. Auctoritas illa Nykolai Papae et


Calcedonensis sinodi illum prohibet conmatris suae uxoris
matrimonio copulari, qui uxori suae debitum reddidit, postquam
illius conmater extitit. Illa uero auctoritas Triburiensis concilii
illos permittit matrimonio copulari, cuius uxor post, quam a
uiro suo derelinquitur, illius conmater efficitur, nec post conpaternitatem
a uiro suo cognoscitur. Queritur autem, an uxor cum
marito in baptismate simul debeant suscipere puerum?
De his ita scribit Urbanus II. Vitali, Presbytero
Brixiensi:

C. VI. Uxor simul cum uiro filium alicuius in baptismate non suscipiat.

Quod autem uxor cum marito in baptismate non debeat
suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum.
Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et
infamia conseruetur inmunis, dignum esse decreuimus,
ut utrique insimul ad hoc aspirare minime presumant.
Quia uero piaculare flagicium conmisit qui duabus conmatribus
uel duabus sororibus nupsit, magna iuxta modum
culpae penitencia sibi debet iniungi.
Gratian. Illud uero Triburiensis concilii: "Qui spiritualem
habet conpatrem etc.," ante hanc prohibitionem dictum intelligitur,
uel uxor conmater accipiatur non ex eodem filio cum
uiro, sed ex alio.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem clandestina coniugia fieri non debeant,
Euaristus Papa testatur, scribens Episcopis Affricae:
[epist. I.]

C. I. Clandestina coniugia fieri non debent.

Aliter legitimum non fit coniugium, nisi ab his, qui
super ipsam feminam dominationem habere uidentur, et a
quibus custoditur uxor petatur, et a parentibus propinquioribus
sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore
sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus
a sacerdote benedicatur, et a paranimphis, ut consuetudo
docet, custodita et sociata, a proximis congruo tempore
petita legibus dotetur, ac solempniter accipiatur,
et biduo uel triduo orationibus uacent, et castitatem
custodiant. Item: §. 1. Ita peracta legitima scitote esse
conubia; aliter uero presumpta non coniugia, sed adulteria,
uel contubernia, uel stupra, aut fornicationes
potius, quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi
uoluntas propria suffragauerit, et uota succurrerint legitima.

C. II. Nuptias occulte celebrari non licet.

Item ex Decreto Hormisdae Papae, c. 6.
Nullus fidelis, cuiuscumque condicionis sit, occulte
nuptias faciat, sed benedictione accepta a sacerdote publice
nubat in Domino.

C. III. Nuptiae publice celebrari debent.

Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 3.]
Nostrates, tam mares quam feminae, non ligaturam auream,
uel argenteam, aut ex quolibet metallo conpositam,
quando nuptialia federa contrahunt, in capitibus deferunt:
sed post sponsalia, que futurarum sunt nuptiarum promissio,
federa quoque consensu eorum, qui hec contrahunt,
et eorum, in quorum potestate sunt, celebrantur; et
post, quam arrhis sibi sponsam sponsus per digitum fidei
annulo insignitam desponderit, dotemque utrique placitam
sponsus ei cum scripto pactum hoc continente coram
inuitatis ab utraque parte tradiderit (aut mox aut apto
tempore, ne uidelicet ante tempus lege diffinitum tale quid
facere presumant), ambo ad nuptialia federa perducuntur,
et primum in ecclesia Domini cum oblationibus,
quas offerre debent Deo per sacerdotis manum, statuuntur,
sicque demum benedictionem et uelamen celeste suscipiunt.
Item: §. 1. Hec sunt, preter alia, que ad
memoriam non occurrunt, pacta coniugiorum solempnia.
Peccatum autem esse, si hec cuncta in nuptiali federe non
interueniant, non dicimus.

C. IV. In contrahendo coniugio ista sunt obseruanda.

Item Leo Papa.
Qualis debeat esse uxor, que habenda est secundum
legem. Virgo casta, et desponsata in uirginitate, et
dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a
paranimphis accipienda, et ita secundum legem et euangelium
publicis nuptiis in coniugium liquide sumenda,
et omnibus diebus uitae suae (nisi ex consensu, et causa
uacandi Deo) numquam propter hominem separanda,
et, si fornicata fuerit, dimittenda, sed illa uiuente altera
non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt,
et penitencia illius per scripturam recipienda.

C. V. Quomodo sponsus et sponsa ad benedictionem accedant.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 13.]
Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a


parentibus uel a paranimphis offerantur in ecclesia sacerdoti,
qui, cum acceperint benedictionem, eadem nocte
pro reuerentia benedictionis in uirginitate permaneant.

C. VI. Sine publicis nuptiis nullus ducat uxorem.

Item ex Concilio Arelatensi, c. 6.
Nullum sine dote fiat coniugium; iuxta possibilitatem
fiat dos, nec sine publicis nuptiis quisquam nubere uel
uxorem ducere presumat.
Gratian. His omnibus auctoritatibus occultae nuptiae prohibentur,
atque ideo, cum contra auctoritatem fiunt nuptiae, pro
infectis haberi debent.
II. Pars. §. 1. Sed queritur, quid sibi uelint solempnitates
illae uelaminis et annuli, que in coniugiis obseruantur?
De his ita scribit Ysidorus in II. libro de offitiis, c. 16.:

C. VII. Quare feminae uelantur, dum maritantur.

Feminae, dum maritantur, ideo uelantur, ut nouerint,
se semper uiris suis subditas esse et humiles.
§. 1. Item, quod nubentes post benedictionem uitta inuicem,
uno uinculo copulantur, uidelicet fit ideo, ne
conpagem coniugalis unitatis disrumpant. §. 2. At uero,
quod eadem uitta candido purpureoque colore permiscetur,
candor quippe est mundicia uitae, purpura ad sanguinis
posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentia
et lex continendi ab utrisque ad tempus admoneatur,
et posthec reddendum debitum non negetur. §. 3. Item,
quod in primis annulus a sponso sponsae datur fit nimirum
uel propter mutuae dilectionis signum, uel propter
id magis, ut eodem pignore corda eorum iungantur. Unde et
quarto digito annulus inseritur, ideo quod in eo uena
quedam, ut fertur, sanguinis ad cor usque perueniat.

C. VIII. Nuptiae dicuntur ab obnubendo, eo quod caput suum obnubere soleant.

Ambrosius in libro de Patriarchis.
III. Pars. Nec illud otiosum, quod cum Rebecca
ueniret, uidit Ysaac deambulantem, et cum interrogasset
quis esset, cognito, quod ipse esset, cui duceretur uxor,
descendit et caput suum obnubere cepit, docens uerecundiam
nuptiis preire debere. Inde enim et nuptiae dictae,
quod pudoris gratia se puellae obnuberent.
IV. Pars. Gratian. Sed obicitur premissis: Multa sunt,
que prohibentur, que, si fiant, ex postfacto conualescunt. Prohibentur


uouentes matrimonia contrahere, que tamen si contraxerint,
inuiolata permanere oportet. Sic et clandestina coniugia
contra leges quidem fiunt, tamen contracta dissolui non possunt,
quia ex legitimo uoto subsequente corroborantur. Unde et
Euaristus, cum dixisset: "aliter coniugia presumpta non sunt,
sed adulteria;" addidit: "nisi uoluntas propria suffragauerit, et
uota succurrerint legitima."
Hinc etiam in Nouellis:

[C. IX.]

"Si quis diuinis tactis scripturis iurauerit mulieri, legitimam
se eam uxorem habiturum, uel si in oratorio tale sacramentum
dederit, sit illa legitima uxor, quamuis nulla dos, nulla scriptura
alia interposita sit."
[Gratian.] His ita respondetur: Coniugia, que clam contrahuntur,
non negantur esse coniugia, nec iubentur dissolui, si
utriusque confessione probari poterunt: uerumtamen prohibentur,
quia mutata alterius eorum uoluntate, alterius confessione
fides iudici fieri non potest. Unde publice, cum alterius uota
in alteram partem se transtulerint, pro priori coniugio, quod
iudici incertum est, sentencia ferri non poterit. Incerta enim (ut
Syxtus Papa scribit episcopis per Hispaniam constitutis) nemo
pontificum iudicare presumat, et quamuis uera sint, non tamen
credenda sunt nisi que certis indiciis conprobantur, nisi que
manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur.
Hinc etiam Victor Papa scribit Theophilo episcopo:
"Incerta, karrissime, nullatenus iudicemus, quousque
ueniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit
abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamuis
enim uera sint, non tamen credenda sunt nisi que manifestis
indiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur,
nisi que iudiciario ordine publicantur."

C. X. Ante iustam probationem nullus iudicandus aut dampnandus est.

Item Euaristus Papa [epist. II.] omnibus Episcopis.
Nullum ante ueram iustamque probationem iudicare aut
dampnare debemus, teste Apostolo, qui ait: "Tu quis
es, qui iudicas alienum seruum? Suo domino stat aut cadit?"
Mala itaque audita nullum moueant, nec passim dicta
absque certa probatione quisquam umquam credat; sed ante
audita diligenter inquirat, nec precipitando quicquam
aliquis agat.

C. XI. Non sunt aliqua iudicanda prius, quam certis demonstrentur indiciis.

Item Eleutherius Papa. [epistola ad Galliae prouincias]
Iudicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum
plena inquisitione discutere, interrogandi et respondendi
obiciendique prebita patiencia ab eo, ut ibi ambarum
actio partium illuminata sit pleniter, nec
litigantibus prius uelit iudex sua sententia obuiare, nisi
quando iam peractis omnibus nichil habeant in questione,
quod proponant, et tamdiu actio uentiletur, quousque
ad ueritatem rei perueniant. Frequenter interrogari


oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat,
quod annecti conueniat.
Gratian. Ex premissis manifestissime colligitur quod
pro incertis a certis recedendum non est, nec in re dubia certa
danda est sentencia. Cum autem fides dubiae rei nisi testium
approbatione uel legitima confessione iudici fieri non ualeat,
testes autem auctoritate Calixti Papae de aliis causis uel
negociis testimonium dicere non ualeant, nisi de his, que sub eorum
presentia facta noscuntur: apparet clandestina coniugia ideo esse
prohibita, quia, cum alter eorum coniugalem affectum se ad alterum
habuisse negare uoluerit, legitimis probationibus conuinci
non poterit, quibus deficientibus, iudicis sentencia rite absolutus,
reatum adulterii uterque incurrit, dum utroque eorum uiuente
aliis se copulauerint.

CAUSA XXXI.

GRATIANUS.
Uxorem cuiusdam alius constuprauit; eo mortuo adulter
adulteram sibi in uxorem accepit; filiam ex ea susceptam cuidam
in coniugem se daturum iurauit; illa assensum non prebuit;
deinde pater alii eam tradidit; a primo reposcitur. (Qu. I.)
Queritur: an possit duci in coniugium que prius est polluta per
adulterium? (Qu. II.) Secundo, an filia sit tradenda inuita
alicui? (Qu. III.) Tertio, an post patris sponsionem illa possit
nubere alii?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Adulterio polluta prohibetur duci in coniugium
auctoritate Leonis Papae, qua dicitur:

C. I. Adulterio polluta non ducatur ab eodem in matrimonium.

Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio.
Sed Augustinus econtra testatur, scribens ad Valerium
de nuptiis et concupiscentia: [lib. I. c. 10.]

C. II. Licet alicui ducere in matrimonium quam prius polluit per adulterium.

Denique mortuo eo, cum quo fuit uerum conubium
fieri potest coniugium, cum qua precessit adulterium.
Item in libro de bono coniugali: [c. 14.] §. 1. Posse sane
fieri licitas nuptias ex personis licite coniunctis,
honesto placito subsequente, manifestum est.
Gratian. Hec ultima auctoritas de concubinis loquitur,
perhibens, concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum.
Prima auctoritas Augustini loquitur de repudiata,
quam dum uiuente uiro suo aliquis ducit in coniugium, conmittit
adulterium; cuius adulterii aliquam habet ueniam, dum
eius copula creditur esse licita. §. 1. Illud uero Leonis Papae
de ea intelligendum est, que a uiro suo non erat repudiata, cuius
uiuebat uir, reddens ei coniugale debitum.


Unde in Concilio apud Altheum habito presente Conrado
Rege statutum est c. 6.:

C. III. Nullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium.

Illud uero communi decreto secundum canonum instituta
diffinimus et preiudicamus, ut, si quis cum uxore alterius
uiuente eo fornicatus fuerit, moriente marito sinodali iudicio
aditus ei claudatur illicitus, nec ulterius ei coniungatur
matrimonio, quam prius polluit adulterio. Nolumus
enim, nec Christianae religioni conuenit, ut ullus ducat in
coniugium quam prius polluit per adulterium.
Gratian. Hic subaudiendum est, nisi peracta post penitenciam
et si nichil in morte uiri machinatus fuerit, uel si
uiuente uiro fidem adulterae non dedit, sumpturum eam sibi in
coniugem si uiro eius superuiueret.
Unde in Concilio Triburiensi legitur.

C. IV. Post mortem uiri non potest adulteram in coniugium ducere qui uiro uiuente iuramentum sibi futurarum prebuit nuptiarum.

Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quendam
alterius uxorem stupro uiolasse, et insuper mechae uiuente
uiro suo iuramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem,
si superuixisset, duceret eam uxorem, quod et
factum est. Tale igitur conubium prohibemus et anathematizamus.

C. V. Post peractam penitenciam uiduam in coniugem ducere poterit, quam uiuente uiro polluit adulterio.

Item in eodem.
Si quis uiuente marito coniugem illius adulterasse
accusatur, et, eo in proximo defuncto, eandem sumpsisse
dinoscitur, omnimodis penitenciae publicae subiciatur. De
quo etiam post penitenciam prefata, si expedierit,
seruabitur regula; nisi forte idem, aut mulier uirum, qui
mortuus fuerat, occidisse notentur, aut propinquitas,
uel alia quelibet actio criminalis inpediat. Quod si probatum
fuerit, sine ulla spe coniugii cum penitencia perpetuo
maneant.

[PALEA. C. VI.

Item ex Concilio apud Vermerias.
Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis consiliata
sit, et ipse uir aliquem illorum se defendendo occiderit,
si probare potest ille uir, eam ream esse consilii,


potest (ut nobis uidetur) ipsam uxorem dimittere, et, si
uoluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix penitenciae
subiecta absque spe coniugii maneat. ]

C. VII. Post penitenciam reconcilietur ad conmunionem uidua, que mechum suum in uirum accepit.

Item ex Concilio Elibertano. [c. 72.]
Si qua fuerit uidua mechata, et postea eundem habuerit
maritum, post quinquennii tempus acta legitima penitencia
placuit eam ad conmunionem reconciliari.
II. Pars. Gratian. Sed obicitur: Dauid cum Bersabee
adulterium conmisit, et mortem Uriae machinatus est, et
tamen Bersabee eandem postea duxit in uxorem. Sed in ueteri
testamento multa permittebantur propter infirmitatem, que in
euangelii perfectione eliminata sunt: sicut permittebatur quibuslibet
dare libellum repudii, ne per odium funderetur sanguis innoxius.
Quod postea Dominus in euangelio prohibuit, dicens
uxorem a uiro non esse dimittendam, nisi causa fornicationis.
Quedam permittebantur causa infirmitatis, et sacramenti futurorum:
sicut Dominus permisit filiis Israel offerre animalia sibi
in sacrificium, que in Egipto consueuerant inmolare demonibus,
malens ea sibi offerri quam idolis, et ut essent illis sacramenta
futurorum. Sic et Bersabee permissa est duci in uxorem, non
magis causa suae infirmitatis, quam significatione futurorum.
§. 1. Sed est alia ratio, qua uxor defuncti huic nubere non possit.
Generaliter enim prohibentur uiri et mulieres frequenter matrimonia
contrahere. Unde in conubio nuptiarum secundarum
presbiteri interesse non debent, sicut in Neocesariensi Concilio
[c. 3. et 7.] legitur:

C. VIII. Fides et conuersatio penitenciam adbreuiet eorum, qui frequenter ducunt uxores.

De his, qui frequenter uxores ducunt, et de his, qui
sepius nubunt, tempus quidem his manifestum constitutum
est, sed conuersatio et fides eorum tempus adbreuiat.
§. 1. Presbiterum uero secundarum nuptiarum
conubio interesse non debere; maxime cum precipiatur
secundis nuptiis penitenciam tribuere: quis erit
presbiter, qui propter conuiuium illis consentiat nuptiis?

C. IX. Secundum ueritatis rationem fornicari conuincitur qui secundam ducit uxorem.

Item Iohannes Crisostomus. [id est auctor operis
imperfecti in Matth., hom. XXXII.]
Hac ratione et Apostoli preceperunt secundas adire nuptias
propter incontinentiam hominum. Nam secundam


quidem accipere secundum preceptum Apostoli licitum
est, secundum ueritatis rationem uere fornicatio est.
Sed cum permittente Deo publice et licenter conmittitur,
fit honesta fornicatio. Propterea bene dixit, quia Moyses
hoc permisit, non precepit. Aliud est enim precipere, aliud
permittere. Quod enim permittimus nolentes precipimus,
quia malas hominum uoluntates ad plenum prohibere
non possumus.

C. X. Ut uitetur periculum fornicationis, secunda matrimonia conceduntur.

Item Ieronimus de uirginibus.
Quomodo uirginibus fornicationis periculo concedit
nuptias, et excusabile facit quod per se non appetitur, ita
eodem fornicationis periculo concedit uiduis secunda
matrimonia. Melius est enim, licet alterum et tertium,
unum uirum nosse, quam plurimos, id est tollerabilius est
uni homini prostitutam esse, quam multis. Siquidem et illa
in euangelio Samaritana, sextum maritum habere se
dicens, arguitur a Domino, quod non sit uir eius; ubi enim
numerus maritorum est, ibi uir, qui proprie unus est, esse
desistit. Una costa a principio in unam uxorem uersa
est. "Et erunt," inquit, "duo in carne una," non
tres, neque quatuor, alioquin non duo, sed plures.
Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem
in duas diuisit uxores; fratricidium et digamiam
eadem cataclismi pena deleuit: de altero septies, de altero
septuagies septies uindicatum est. Quantum distant in
numero, tantum et in crimine. §. 1. Quam sancta sit
digamia, hinc ostenditur, quod digamus ad
clerum eligi non potest, et idem Apostolus ad Timotheum:
"Vidua," inquit, "eligatur non minus sexaginta
annorum, que fuerit unius uiri uxor." Hic commune
preceptum de his uiduis est, que ecclesiae
pascuntur elemosinis, et idcirco etas prescribitur, ut illae
tantum accipiant pauperum cibos, que iam laborare non
possunt. Simulque considera, quod que duos habuit
uiros, etiamsi anus est, et decrepita, et egens, ecclesiae
stipes non meretur accipere; si autem panis illi tollitur elemosinae,
quanto magis, qui descendit de celo, quem qui
indigne comederit, reus erit uiolati corporis et sanguinis
Domini? Quamquam hec testimonia, que supra posui, in
quibus uiduis conceditur, ut, si uelint, denuo nubant, quidam
interpretantur super his uiduis, quas amissis maritis
sic inuenerat fides Christi.
III. Pars. Gratian. Verum hoc eum ad exhortationem
uidualis continentiae, non in condempnationem secundarum


et deinceps nuptiarum dixisse, quam multorum auctoritatibus
constat licitas esse, ut ex uerbis eiusdem datur
intelligi. Ait enim ad Pamachium: [in Apologetico contra
Iouinianum]

C. XI. Nec secundae, nec tertiae, nec deinceps nuptiae sunt condempnandae.

Aperiant, queso, aures obtrectatores mei, et uideant,
me concessisse secundas et tercias nuptias in Domino. Qui
secundas et tercias nuptias non dampnaui, primum potui
dampnare matrimonium? Idem: §. 1. Non dampno
digamos imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos.
Idem: §. 2. Ego nunc libera uoce proclamo,
non dampnari in ecclesia digamiam, imo nec trigamiam,
et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo et secundo
marito nubere.

C. XII. Secunda coniugia, sicut et prima, licita esse probantur.

Item Augustinus libro II. contra aduersarium legum et
Prophetarum. [c. 11.]
Deus masculum et feminam propagandi generis causa
nuptiali castitate coniunxit, et secundas nuptias, que in
nouo quoque testamento permittuntur, licitas esse
monstrauit.

[C. XIII.]

Idem super primam epistolam ad Chorinthios.
"Quod si dormierit uir eius." Non dicit, primus uel
secundus, uel quartus, nec nobis diffiniendum est quod
non diffinit Apostolus. Unde nec ullas debeo dampnare
nuptias, nec eis uerecundiam numerositatis auferre.
Dominus autem septemuiram non dampnauit,
nec dicit in resurrectione non posse esse, sed tantum: "Neque
nubent, neque nubentur." Unde nec contra humanae
uerecundiae sensum audeo dicere, ut quotiens uoluerint
nubant, nec ex corde meo quotaslibet nuptias condempnare.
Quod dicitur uniuirae, hoc omni uiduae:
"Beatior erit, si sic permanserit."

QUESTIO II.

GRATIANUS.
Quod autem aliqua non sit cogenda nubere alicui, Ambrosius
testatur super primam epistolam ad Chorinthios: "Nubat uidua
cui uult: tantum in Domino;" id est quem sibi aptum putauerit,
illi nubat; quia inuitae nuptiae solent malos prouentus habere.


"Tantum autem in Domino:" Id est, ut sine suspicione turpitudinis
nubat, et uiro suae religionis nubat.

C. I. Iuramento patris non cogitur puella nubere, cui numquam assensum prebuit.

Item Iudicium Urbani Pape.
Si uerum esse constiterit, quod nobis legati Iordanis
principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens
filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro uiribus
renitentem, non assentientibus, sed ualde dolentibus matre
et parentela, Rainaldo Rodelli filio desponsauerit, quoniam
canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut
infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et
canones nimis durum quod dicimus uideatur, ita sentenciam
temperamus, ut, si princeps cum filiae, matris, et parentelae
assensu id, quod ceptum est, perficere uoluerit, concedamus.
Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat,
et si nichil fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quod
inpediat, ab ipso Iordane sacramentum, quod ita constent
hec, ut dicta sunt, accipiat, et nos canonum ac legum
scita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii uiro, si
uoluerit, predicta filia eius tantum in Domino nubat.

[PALEA. C. II.

Econtra Hormisda Papa scribit Eusebio Episcopo.
Tua sanctitas nos requisiuit, frater uenerande, de filio
adulto, quem pater matrimonium contrahere uult, si sine
uoluntate filii adulti facere potest. Ad quod dicimus, si
aliquo modo non consentit filius, fieri non posse. Potest
autem de filio nondum adulto, uoluntas cuius nondum discerni
potest, pater eum, cui uult, in matrimonium tradere,
et post, quam filius peruenerit ad perfectam etatem, omnino
obseruare et adinplere debet. Hoc ab omnibus orthodoxae
fidei cultoribus sancitum a nobis tenendum mandamus. ]

C. III. Quorum unum futurum est corpus, unus debet esse et animus: atque ideo nulla inuita est copulanda alicui.

Item Sanctio, Regi Aragonum.
De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum
necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti,
hoc equitate dictante decernimus, ut, si illa uirum illum, ut
dicitur, omnino rennuit, et in eadem uoluntatis auctoritate
persistit, ut uiro illi prorsus se deneget nupturam, nequaquam
eam inuitam et renitentem eiusdem uiri cogas sociari
coniugio. Quorum enim unum corpus est, unus debet esse
et animus, ne forte, cum uirgo fuerit alicui inuita copulata
contra Domini Apostolique preceptum aut reatum discidii,
aut crimen fornicationis incurrat. Cuius uidelicet


peccati malum in eum redundare constat, qui eam coniunxit
inuitam. Quod pari tenore de uiro est sentiendum.

C. IV. Non licet deserere uiro quam premissis dotibus in publica attestatione duxit uxorem.

Item Nykolaus Radualdo Portuensi, et Iohanni
Ficolensi Episcopis.
Lotharius rex (in conmonitorio profitetur, Gualdradam
se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse
Huberti. Ubi primum diligenti inuestigatione inquirite,
et si eundem gloriosum regem predictam Gualdradam
premissis dotibus, coram testibus, secundum legem, et ritum,
quo nuptiae celebrari solent, per omnia inueneritis accepisse,
et publica manifestatione eadem Gualdrada in matrimonium
ipsius admissa est, restat, ut perscrutemini, cur illa repudiata
sit, uel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus
rex metu Thebergam se admisisse dicit, metu unius
hominis non debuit tantus rex contra diuinum preceptum
in inmane precipitium mergi. In hoc certe magis reprehensibilem
se ostendit, in quo amorem Dei amori mundi
postposuit, cum nec etiam occisores corporis sint timendi,
contra iusticiam hominem inpellentes. Nichil itaque precipimus
aliud uobis, manifestatione sua eodem rege conuicto,
nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra uice
freti causam illius diffiniatis. Si uero minime probatum
fuerit Gualdradam uxorem fuisse legitimam, neque nuptiis
more celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis,
filio nostro Lothario extitisse coniunctam, suggerite illi, ut
non moleste ferat legitimam sibi (si ipsa innocens apparuerit)
reconciliari uxorem. §. 1. Preterea uos scire
uolo, quia prefata Theberga apostolicam sedem bis et ter
appellauit, et se a prefato glorioso rege questa est iniuste
fuisse deiectam, et ui coactam falsum contra se conposuisse
piaculum. Nam eo tempore appellationis suae libellum ad
apostolicam sedem misit, in quo non quidem adhuc confessam,
sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi sese
innotuit, insuper subiungens: "Quod si amplius conpulsa
fuero, scitote, non ueritate, sed timore mortis et euadendi
studio (quia aliter non possum) quod uoluerint dicam".
Unde uobis precipimus, ut cum eadem Theberga ad condictam
sinodum, sicut statuimus, aduenerit, causam eius diligenti
examinatione tractetis, et, si ei obicitur, quod illa se
crimen aliquod admisisse confessa fuisset, et econtra,
illa uiolentiam se pertulisse proclamauerit, uel si inimicos
iudices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renouetis
iudicium secundum equitatis normam, ut iniusticiae mole
non obprimatur.
Gratian. His auctoritatibus euidenter ostenditur, quod nisi
libera uoluntate nulla est copulanda alicui.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod autem post parentum sponsionem aliis nubere non ualeant,
auctoritate Elibertani Concilii [c. 54.] monstratur, qua
dicitur:

C. UN. De parentibus, qui fidem frangunt sponsaliorum.

Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii
tempore a conmunione abstineant. Si uero idem
sponsus uel sponsa in illo graui crimine non fuerint deprehensi,
excusati erunt parentes. Si uero in eodem
fuerint uicio, et polluerint se consentiendo, superior sentencia
seruetur.
Gratian. Ecce, quod non licet parentibus sponsalia filiorum
suorum frangere. Verum hoc de illis intelligendum est, que
illorum consensu contrahuntur.

CAUSA XXXII.

GRATIANUS.
Quidam, cum non haberet uxorem, quandam meretricem
sibi coniugio copulauit, que erat sterilis, neptis ingenui, filia originarii;
quam cum pater uellet alii tradere, auus huic eam copulauit,
causa solius incontinentiae. Deinde hic, penitencia ductus,
ex ancilla propria filios sibi querere cepit. Postea de adulterio
conuictus et punitus quendam rogauit, ut ui uxorem suam opprimeret,
ut sic eam dimittere posset, quo facto quandam infidelem
sibi copulauit, ea tamen condicione, ut ad Christianam religionem
transiret. (Qu. I.) Hic primum queritur, an licite meretrix
ducatur in uxorem? (Qu. II.) Secundo, an ea, que causa incontinenciae
ducitur, sit coniux appellanda? (Qu. III.) Tercio,
cuius arbitrium aliqua sequatur, an liberi aui, an originarii
patris? (Qu. IV.) Quarto, si uiuente uxore liceat alicui ex
ancilla filios querere? (Qu. V.) Quinto, si ea, que uim patitur,
pudicitiam amittere conprobetur? (Qu. VI.) Sexto, si adulter
adulteram possit dimittere? (Qu. VII.) Septimo, si uiuente
dimissa aliam possit accipere? (Qu. VIII.) Octauo, si infidelem
sub premissa condicione licet alicui fidelium in coniugem
ducere?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem meretrix in coniugem duci non debeat,
multis auctoritatibus et rationibus probatur. Illa enim, que
adulterii rea conuincitur, nisi post peractam penitenciam in coniugii
consortio retineri non debet.
Unde Iohannes Crisostomus [id est auctor operis
imperfecti hom. XXXII.] ait super Mattheum c. 9:

C. I. Patronus turpitudinis est qui uxorem suam adulteram dimittere noluerit.

Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, sic
fatuus est et iniustus qui retinet meretricem. Patronus
enim turpitudinis est, qui celat crimen uxoris.

C. II. Causa fornicationis uir dimittat uxorem, non tamen alteram ducat.

Item Ieronimus. [in comm. ad c. 19. Matth.]
Ait Dominus in euangelio: "Quicumque dimiserit
uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur,
et qui dimissam duxerit, mechatur." Sola fornicatio est,
que uxoris uincit affectum; imo, cum illa unam carnem in
aliam diuiserit, et se fornicatione a marito separauerit, non
debet teneri, ne uirum quoque sub maledicto faciat, dicente
scriptura: "Qui tenet adulteram stultus et inpius est."
Ubicumque est igitur fornicatio uel fornicationis suspicio,
libere uxor dimittitur. Et quia poterat accidere, ut aliquis
calumpniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptialem
ueteri copulae crimen inpingeret, sic priorem
dimittere iubetur uxorem, ut prima uiuente secundam non
habeat.

C. III. Sola uiri fornicatio uxorem maculat.

Idem in epistola Pauli ad Corinthios. [1. c. 6. in glossa
ordinaria]
In coniugio quis positus quecumque peccata fecerit,
non propriam infuscant coniugem; sed fornicatio
etiam uxorem coinquinat, ut iam non sit uiro suo
licita, sed adultera.

C. IV. Qui uxorem suam dimittere noluerit adulteram, duobus annis peniteat, si ei debitum reddiderit.

Item Iohannes Crisostomus.
Si quis uxorem suam inuenerit adulteram, et postea
deinceps placuerit habere eam in matrimonio, duobus annis
peniteat ideo, quia cum adultera mixtus sit, que adhuc
crimine suo non est purgata, aut abstineat se a matrimonio
eius, donec expleatur satisfactio criminis penitenciae suae,
ideo, quia post satisfactionem penitenciae non meretur uocari
adultera. Similiter, si uxor inuenerit uirum suum adulterum,
non ad inparia iudicatur.
II. Pars. Gratian. Subauditur, nisi ab adulterio mulier
uoluerit recedere, quo casu uxorem suam uir recipere potest,
nullum periculum ei illaturus.
Unde Pelagius Papa Melleo Subdiacono:

C. V. Post penitenciam adulterii uxorem suam uir recipere potest.

De Benedicto quoque, quem uxorem alienam
facinoroso spiritu indicasti sustulisse, et in suum hactenus
presumere detinere consortium, si hoc rerum ueritas habet,
iubemus experientiae tuae, ut eum cum ipsa quoque adultera
districte non differas mactare, et caluatos ab inuicem
separare, et illum quidem ad Lucium defensorem in Apuliae
prouinciae patrimonium sine dilatione migrare; illam
uero, siquidem maritus suus sine aliquo dolo recipere
forte uoluerit, tua ordinatione sub cautela recipiat, nullum
ei dumtaxat de cetero simile conmittenti periculum illaturus.
Si uero omnino eam recipere noluerit, in alium
quendam locum, in quo ei non liceat male uiuere, prouida
eam dispensatione constitue.

C. VI. Qui adulterae reddit debitum tribus annis peniteat.

Item ex Penitenciali Theodori.
Si quis uxorem suam scit adulteram, et non uult
dimittere eam, sed in matrimonio habere, tres annos
peniteat, et quamdiu illa penitet, abstineat se
ab illa.

C. VII. Adulterio purgato per penitenciam potest fieri reconciliatio coniugii.

Item Augustinus ad Polentium [de adulterinis
coniugiis] libro II. [c. 6.]
Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium
reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur
enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus uel baptismate
ablutos, uel penitencia esse sanatos? Hec crimina in
ueteri lege Dei nullis sacrificiis mundabantur, que in
lege noui testamenti sine mundatione mundantur, et
ideo tunc omnino prohibitum est ab alio contaminatam
accipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam,
quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri,
tamquam noui testamenti prefigurator sine cunctatione
receperit. Nunc autem, posteaquam Christus ait adulterae:
"Nec ego te condempnabo; uade, deinceps noli
peccare:" quis non intelligat maritum debere ignoscere
quod uidet ignouisse Dominum amborum? nec iam se
debere adulteram dicere, cuius penitentis crimen deletum
est a Deo?

C. VIII. De eodem.

Idem de adulterinis coniugiis.
Non erit turpis neque difficilis etiam post patrata
atque purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per
claues regni celorum non dubitatur fieri remissio peccatorum;
non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut
post Christi consortium adultera non uocetur.

C. IX. Cum fornicationis uicium excluditur, castitatis uirtus asciscitur.

Item Ambrosius. [l. II. de Cain et Abel, c. 4.]
Cum renunciatur inprobitati, statim asciscitur uirtus.
Egressus enim maliciae uirtutis operatur ingressum, eodemque
studio, quo crimen excluditur, innocentia copulatur.

C. X. Non habetur fallax apud Deum qui penitendo ad ueritatem reuertitur.

Item Gregorius. [hom. XXIX. Euangel.]
Apud misericordem namque iudicem nec ille fallax
habebitur, qui ad ueritatem reuertitur, etiam postquam
mentitur, quia omnipotens Deus, dum libenter nostram penitenciam


suscipit, ipse suo iudicio hoc, quod errauimus, abscondit.
Gratian. Quod si in adulterio perseuerare elegerit, patronus
turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam
adulterii ream facere uoluerit. Unde in VIII. libro Codicis titulo de
adulterio et stupro Inp. Seuerus et Antoninus: "Crimen
lenocinii contrahunt qui deprehensam in adulterio uxorem in
matrimonio detinuerunt, non qui suspectam habuerunt
adulteram." §. 1. Hoc in mulieribus non obtinet. Non enim
eis permittitur maritos suos adulterii reos facere. Unde in libro,
et titulo eodem, idem Imp.: "publico iudicio non habere mulieres
adulterii accusationem, quamuis de matrimonio uiolato
queri uelint, lex Iulia declarat, que cum masculis iure mariti
accusandi facultatem detulisset, non idem feminis priuilegium
detulit." §. 2. Si ergo, ut ex his auctoritatibus colligitur, adulteram
retinere nulli permittitur, multo minus in coniugium duci
licebit cuius pudicitiae nulla spes habetur. Debet enim inter coniuges
fides seruari et sacramentum, que cum defuerint, non coniuges,
sed adulteri appellantur.
Unde Augustinus scribit contra Iulianum libro I:

C. XI. Veritas nuptiarum non consistit in conmixtione maris et feminae.

Non in sola, ut deliras, conmixtione maris et feminae
nuptiarum ueritas est, quamuis sine illa nuptiae filios
procreare non possint. Sed alia sunt proprie ad nuptias
pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae decernuntur,
sicuti est tori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi,
et (que maxima differentia est) bonus usus mali, hoc
est bonus usus concupiscentiae carnis, quo bono adulteri
male utuntur.
Gratian. Hec sunt bona, quibus conmendantur, et ab
illicito usu discernuntur.
III. Pars. Contra uero Ambrosius inprobare nuptias
uidetur, dicens:

C. XII. Primae ac secundae nuptiae hac auctoritate inprobari uidentur.

Nuptiae terram replent, uirginitas paradisum. Sed et
hoc intuendum est dumtaxat iuxta hebraicam ueritatem,
quod scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto,
et sexto die expletis operibus singulorum dierum dixit:
"Et uidit Deus, quia bonum est;" in secundo
die hoc omnino subtraxit, nobis intelligentiam derelinquens
non esse bonum dupplicem numerum, qui ab unione
diuidat, et prefiguret federa nuptiarum. Unde et in arca
Noe omnia animalia, quecumque bina ingrediuntur, inmunda
sunt. Inpar numerus mundus est, quamquam in
duplici numero intelligatur et aliud sacramentum, quod
nec in bestiis quidem, et inmundis auibus digamia
conprobata sit: bina enim et bina ingrediuntur inmunda,


et septena, que munda sunt; ut haberet Noe post diluuium,
quod inpari numero statim Deo posset offerre.
Gratian. Verum hoc ad exhortationem, non ad necessitatem
obseruandae uirginitatis refertur. Unde idem Ambrosius
ait: [in libro exhortationis ad uirgines]

C. XIII. Virginitas ex consilio suadetur, non ex inperio precipitur.

Integritas corporis expetenda a nobis est, quam
ego pro consilio suadeo, non pro inperio precipio. Sola est
enim uirginitas, que suaderi potest, inperari non potest: res
magis est uoti, quam precepti.
IV. Pars. Gratian. Cum ergo in meretrice, ut diximus,
nulla sit spes fidei, nulla sit certitudo pudicitiae, patet,
quod non est in coniugium ducenda. §. 1. Sed obicitur: Raab
Hierichontina, quamuis esset meretrix, tamen principi de
tribu Iuda coniugio copulata est, de qua etiam Christus postea
nasci dignatus est. Osee quoque, duodecim Prophetarum primus,
ex precepto Domini choro hordei meretricem emit, quam sibi
in coniugio sociauit. Sed aliud est meretricem ducere, uel
adulteram retinere, quam tua consuetudine, castitate et pudicitia
exornes: atque aliud aliquam habere earum, quam nullo pacto
a luxu carnis suae reuocare ualeas. Hoc enim penitus prohibetur:
illud laudabiliter factum legitur.
Unde Ieronimus super Osee libro I.:[ad c. 1.]

C. XIV. Non est peccatum meretricem ducere in uxorem.

Non est culpandus Osee propheta si meretricem,
quam duxit, ad pudicitiam conuertit: sed potius laudandus,
quod ex mala bonam fecit. Non enim qui bonus
permanet polluitur, si societur malo: sed qui malus est in
bonum uertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus,
non Prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae
copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam, quam
antea non habebat.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem non sit uxor que sola causa incontinentiae
ducitur, hinc uidetur posse probari, quia coniugium
propagationis, non explendae libidinis causa a Deo institutum
est. Hec namque fuit benedictio coniugii: "Crescite et multiplicamini."
Unde Ambrosius super Lucam: [l. I. ad c. 1.]

C. I. Partus feminarum est eis sola causa nubendi.

Pudor est feminis nuptiarum premia non habere, quibus
hec sola nubendi causa est. Idem: [lib. 2. in princ.]
§. 1. Cum coniugii premium et gratia nuptiarum partus sit
feminarum, non mediocris causa est, ut uirginitas Mariae
falleret principem mundi.
Gratian. Qui ergo non procreandae causa sobolis, sed explendae
libidinis sibi inuicem copulantur, non tam coniuges quam
fornicarii uidentur.
Hinc etiam Ieronimus: [ad c. 5. epistolae ad Ephesios]

C. II. Non coniuges, sed adulteri uocantur, qui non secundum precepta Christi iunguntur.

Sicut non omnis congregatio hereticorum ecclesia
Christi dici potest, nec caput eorum Christus; sic non
omne matrimonium, quo non uiro suo secundum precepta
Christi coniungitur, rite coniugium appellari potest, sed
magis adulterium.
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Prima institutio
coniugii in paradyso facta est, ut esset inmaculatus thorus, et
honorabiles nuptiae, ex quibus sine ardore conciperent, sine
dolore parerent. Secunda propter illicitum motum eliminandum
extra paradysum facta est, ut infirmitas, prona in ruinam
turpitudinis, honestate exciperetur coniugii. Unde Apostolus
scribens ad Chorinthios ait: "Propter fornicationem unusquisque
suam uxorem, et unaqueque uirum suum habeat." Ex hac
itaque causa fit, ut coniugati se sibi inuicem debeant, nec se sibi
negare possint. Unde Apostolus: "Nolite fraudare inuicem,
nisi forte ex consensu, et ad tempus, ut expeditius uacetis orationi,
et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas.
Hoc autem dico propter incontinentiam uestram." Qui ergo
propter incontinentiam in naturalem usum redire monentur, patet,
quod non propter filiorum procreationem tantum misceri iubentur.
§. 1. Non tamen ideo nuptiae malae iudicantur. Quod enim
preter intentionem generandi fit, non est nuptiarum malum, sed
est ueniale propter nuptiarum bonum, quod est tripertitum; fides
uidelicet, proles, et sacramentum.
Unde Augustinus de bono coniugali: [c. 6.]

C. III. Inmoderatus usus coniugatorum non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum.

Quicquid inter se coniugati inmodestum, inuerecundum,
sordidum gerunt, uicium est hominum, non culpa nuptiarum.
Iam in ipsa quoque inmoderata exactione debiti
carnalis, quam eis non secundum inperium precepit,
sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut etiam preter
causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui mores
ad talem concubitum inpellunt, nuptiae tamen ab adulterio
seu fornicatione defendunt. Neque illud propter nuptias
admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent
ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui conmiscendi
fidem liberorum procreandorum causa (que prima est humani
generis in ista mortalitate societas), uerum etiam infirmitatis
inuicem excipiendae, ad illicitos concubitus euitandos,
mutuam quodammodo seruitutem, ut, etsi alteri
eorum continentia perpetua placeat, nisi ex alterius consensu
non possit.
III. Pars. Gratian. Non autem datur presentia S. Spiritus
tempore, quo coniugales actus geruntur.
Unde Ieronimus super Mattheum:

C. IV. Non datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur.

Conubia legitima carent quidem peccato, nec tamen
tempore illo, quo coniugales actus geruntur, presentia S.
Spiritus dabitur, etsi propheta esse uideatur qui offitio


generationis obsequitur. Sed et alia plura sunt, in quibus
sufficit sibi sola uis humana, et neque res indiget, neque
decet adesse presentiam S. Spiritus.
Gratian. Sicut ergo talis concubitus non est fornicarius,
sed propter bonum coniugii licitus: sic et coniunctio illa, de
qua queritur, non est fornicaria, sed propter bonum coniugii
licita.
Item, sicut Augustinus ait in libro de bono coniugali: [c. 14.]

[C. V.]

"Concubinae ad tempus adhibitae, nec etiamsi causa filiorum
concumbant, iustum faciunt concubinatum suum."
IV. Pars. [Gratian.] Sic econtrario datur intelligi de his,
qui coniugali affectu sibi copulantur, quod etsi non causa procreandorum
filiorum, sed explendae libidinis conueniunt, non ideo
fornicarii, sed coniuges appellantur.
Probatur hoc idem auctoritate Augustini in libro de
bono coniugali: [c. 5.]

C. VI. Coniuges sunt qui causa solius incontinentiae sibi inuicem copulantur.

Solet queri, cum masculus et femina, nec ille maritus,
nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum,
sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur,
ea fide media, ut nec ille cum altera, nec illa cum altero
id faciat, utrum nuptiae sint uocandae? Et potest quidem
fortasse non absurde hoc appellari conubium, si usque ad
mortem alicuius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem,
quamuis non ea causa coniuncti sint, non tamen
uitauerint, ut uel nolint sibi nasci filios, uel etiam opere aliquo
malo agant ne nascantur. Ceterum, si uel utrumque, uel
unum horum desit, non inuenio, quemadmodum has nuptias
appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus
adhibuerit, donec aliam dignam honoribus, uel
suis facultatibus inueniat, quam in coniugio ducat, animo
ipso adulter est, nec cum illa, quam cupit inuenire, sed cum
ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale
consortium.

C. VII. Fornicarii sunt non coniuges, qui sterilitatis uenena procurant.

Idem de nuptiis et concupiscentiis. [lib. I. c. 15.]
Aliquando eo usque peruenit hec libidinosa crudelitas,
uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret, et,
si nichil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uiscera
exstinguat aut fundat, uolendo suam prolem prius interire
quam uiuere; aut, si in utero uiuebat, occidi ante, quam
nasci. Prorsus, si ambo tales sint, coniuges non
sunt, et, si ab initio tales fuerunt, non sibi per conubium,
sed per stuprum pocius conuenerunt. Si autem ambo tales


non sunt, audeo dicere, aut illa quodammodo est mariti
meretrix, aut ille adulter uxoris.
V. Pars. Gratian. De his, qui aborsum procurant,
queritur, an iudicentur homicidae, uel non?
Augustinus in libro questionum Exodi [quest. LXXX.] ait:

C. VIII. Non est homicida qui aborsum procurat ante, quam anima corpori sit infusa.

Quod uero non formatum puerperium ad homicidium
pertinere noluit, profecto nec hominem deputauit,
quod tale in utero geritur. Hic de anima questio solet agitari,
utrum quicquid formatum non est nec animatum
quidem possit intelligi, et ideo non homicidium sit, quia nec
exanimatum dici potest, si animam non habebat. Item:
§. 1. Si illud informe puerperium iam quidem fuerat
sed adhuc informiter quodammodo animatum (quoniam
magna de anima questio non est) precipitanda indiscussa
temeritate sentenciae, ideo lex noluit ad homicidium pertinere,
quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore,
quod sensu caret.

[C. IX.]

Idem in libro questionum Veteris et Noui Testamenti. [c. 23.]
Moyses tradidit: "Si quis percusserit mulierem in
utero habentem, et abortiuum fecerit, si formatum fuerit,
det animam pro anima; si autem informatum fuerit, mulctetur
pecunia," ut probaret non esse animam ante formam.
Itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis
nascitur cum semine deriuata. Nam si cum semine
et anima existit ex anima, et multae animae cottidie
pereunt, cum semen fluxu quodam non proficit natiuitati;
sed si prius respiciamus, uidebimus, quid sequi debeamus.
Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum
datum est, ut ex eo intelligatur, quia iam formatum
corpus accepit animam. Nam poterat animam limo
terrae admiscere, et sic formare corpus. Sed ratione infirmabatur,
quia primum oportebat domum compaginari, et
sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est,
in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur habitare.
Cum ergo liniamenta conpacta non fuerint,
ubi erit anima?

[C. X.]

Item Ieronimus ad Algasiam. [quest. IV.]
Sicuti semina paulatim formantur in utero, et tamdiu
non reputatur homicidium, donec elementa confecta
suas imagines membraque suscipiant: ita sensus ratione
conceptus, nisi in opera proruperit, adhuc in uentre retinetur,
et cito perit ab hoste.
VI. Pars. Gratian. Cum ergo qui aliquam sibi ad


tempus adhibet, cum ea adulter esse dicitur, nec ab ea discedens,
nec filiam suam illi tradens peccat.
Unde Leo: [Papa ad Rusticum, Narbonensem Episcopum,
epist. XC. al. XCII., c. 5. et 6.]

C. XI. Profectus est honestatis fornicariam abicere, et uxorem legitimam accipere.

Ancillam a thoro abicere, et uxorem certae ingenuitatis
accipere, non duplicatio coniugii, sed profectus est honestatis.
§. 1. Culpanda sit sane talium negligentia,
sed non penitus desperanda, ut crebris cohortationibus
incitati quod necessarie expetiuerunt fideliter exequantur.
Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore
constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis
differtur consilio maturiore perficitur.

C. XII. Legitimo matrimonio copulatur que concubinam habenti traditur.

Idem. [ibidem, c. 4.]
Non omnis mulier coniuncta uiro uxor est uiri, quia
nec omnis filius heres est patris. Nuptiarum autem
federa inter ingenuos sunt legitima, et inter coequales
et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam
initium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor,
aliud concubina; sicut aliud ancilla et aliud libera.
§. 1. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandum
harum personarum discretionem testimonium posuit
ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: "Eice ancillam et
filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio
liberae". §. 2. Igitur cuiuslibet loci clericus si
filiam suam uiro habenti concubinam in matrimonium dederit,
non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit,
nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime,
et publicis honestata nuptiis uideatur. §. 4. Paterno
arbitrio uiris iunctae carent culpa, si mulieres, que a
uiris habebantur, in matrimonio non fuerint, quia aliud
est uxor, aliud concubina.
VII. Pars. Gratian. Cum dicitur: "paterno arbitrio
feminae iunctae uiris," datur intelligi, quod paternus consensus
desideratur in nuptiis, nec sine eo legitimae nuptiae habeantur,
iuxta illud Euaristi Papae: "Aliter non fit legitimum
coniugium, nisi a parentibus tradatur."

[C. XIII.]

Item Ambrosius in libro de Patriarchis. [id est lib. I.
de Abraham, cap. ult.]
"Honorantur parentes Rebeccae muneribus, consulitur puella
non de sponsalibus (illa enim iudicium expectat parentum: non
est enim uirginalis pudoris eligere maritum), sed iam desponsata
uiro de profectionis consulitur die, nec inmerito dilationem non
attulit. Iure etenim properare debuit ad maritum. Unde
illud Euripideon, quod mirantur plerique, unde translatum
sit manifestum est. Ait enim in persona mulieris, que tamen maritum
uolebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias:
'sponsaliorum meorum pater meus curam subibit. Hoc
enim non est meum.' Ergo quod et ipsi philosophi mirati
sunt seruate uirgines. Sed etiam, si qua mulier amisso
cito marito adolescentula laqueum infirmitatis suae timet
incidere, si uult nubere, nubat, tantum in Domino; ut
electionem mariti parentibus deferat, ne appetentiae estimetur
auctor si ipsa de nuptiis suis electionem sibi uendicet.
Expetita magis debet uideri a uiro, quam ipsa uirum
expetisse. Verecundiam premittat ante, quam nubat, quo ipsum
coniugium plus conmendet uerecundia."

[C. XIV.]

Item in libro Numerorum. [c. XXX. u. 4. seqq.]
"Mulier, si quippiam uouerit, et se constrinxerit iuramento,
que est in domo patris sui, et in etate adhuc puellari, si cognouerit
pater uotum, quod pollicita est, et iuramentum, quo obligauit
animam suam, et tacuerit, non rea erit, quicquid pollicita
est et iurauit, opere conplebit. Sin autem statim, ut audierit,
contradixerit pater, et uota et iuramenta eius irrita erunt, nec
obnoxia tenebitur sponsioni eo, quod contradixerit pater."

[C. XV.]

Augustinus. [quest. LVII. super Numero]
"Merito hic queritur etiam de uoto uirginitatis. Mulieres
enim etiam uirgines in scriptura solent appellari, et uidetur
etiam Apostolus de patre loqui, cum dicit: 'Seruet uirginem
suam;' et: 'Det nuptum uirginem suam.'"
Contra in Concilio Tolletano III: [c. 10.]

C. XVI. Viduae et uirgines propria uoluntate sibi maritos eligant.

Hoc sanctum affirmat concilium, ut uiduae, quibus
placuerit, teneant castitatem. Quod si prius, quam


profiteantur continentiam, elegerint nubere, illis nubant,
quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis
condicio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem
parentum uel suam cogantur maritos accipere. Si quis
uero propositum castitatis uiduae uel uirginis inpedierit, a
sancta conmunione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.
Gratian. Premissis auctoritatibus euidenter asseritur
quod, quamuis aliqui non filiorum procreandorum, sed incontinentiae
causa conueniant, tamen coniuges appellantur.

QUESTIO III.

GRATIANUS.
De tercia uero questione Pelagius diffinit, scribens Potentio
Defensori:

C. UN. Arbitrium liberi aui, non originarii patris, puellam in nuptiis sequi oportet.

Patrem puellae ecclesiae uestrae famulum, auum
uero liberis ortum constat esse natalibus, et ideo aui magis
electionem de coniunctione neptis, quam patris eius,
cuius nullo modo liberum potest esse arbitrium, decernimus
attendi.
Gratian. Quia ergo electione aui huic ista nupsisse probatur,
hanc constat legitime sibi copulatam.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Quod autem ex ancilla propter uxoris sterilitatem filios querere
alicui liceat, exemplo probatur Abrahae, qui propter sterilitatem
uxoris suae Sarai ingressus est ad Agar Egiptiam, ut
ex ea filios acciperet. Item Iacob, cum ex Rachele filios habere
non posset, filios ex ancilla eius sibi suscitauit, nec solum propter
sterilitatem, uerum etiam propter fecunditatem cessantem legitur
intrasse ad ancillam Liae, et ex ea filios genuisse. Ex quibus
omnibus colligitur, propter sterilitatem uxoris siue ex ancilla siue
ex qualibet alia licite filios queri; alioquin adulterii macula Abraham
et Iacob notabuntur. Sed sicut post mortem Sarae Abraham
Cethuram duxit in uxorem, ne secundum Augustinum
Christiani putarent esse peccatum post mortem uxoris aliam
ducere: sic uidetur uiuente uxore sua filios ex ancilla suscepisse,
ne aliquibus hoc reputaretur in crimen. Illud autem Augustini
dicitur contra aduersarium legum et Prophetarum, libro II.:
[c. 9.]

C. I. Quomodo Abraham excusetur a crimine fornicationis.

Iste Abrahae etiam usque ad decrepitam senectutis
etatem fornicationis obicit crimen: profecto quia et


post mortem Sarae alteram duxit. Ubi etsi nullum intelligeretur
rei abditae sacramentum, propter hoc solum id
facere debuit Abraham, ne putarent heretici aduersus
populum Dei (quibus etiam Tertullianus astipulator
assistit) post uxoris mortem crimen esse ducere uxorem.
Gratian. Sacramentum huius rei est quod per bonos mali
et boni erant in fide generandi, et per malos boni et mali ad
fidem accessuri.
Unde Augustinus super Iohannem: [tract. XI.]

C. II. Sicut bonorum ministerio mali et boni, ita ministerio malorum boni et mali in fide generantur.

Recurrat nunc animus uester ad Abraham, Ysaac, et
Iacob. In istis tribus inuenimus parere liberas, parere
ancillas. Inuenimus ibi partus liberarum, inuenimus ibi
partus ancillarum. Ancilla nichil boni significat. "Eice
ancillam," inquit, "et filium eius." §. 1. Inuenimus rem
miram in istis generationibus liberarum et ancillarum:
quatuor scilicet genera hominum, in quibus quatuor generibus
conpletur figura totius populi Christiani, ut non
sit mirum quod in illis tribus dictum est: "Ego sum Deus
Abraham, et Deus Ysaac, et Deus Iacob." In omnibus
enim Christianis (fratres adtendite) aut per malos nascuntur
boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos
boni, aut per malos mali. Amplius istis quatuor generibus
non potest inueniri. §. 2. Inuenis ibi bonos filios Iacob
natos de ancillis, et bonos filios natos de liberis.
Nichil obfuit natiuitas de uteris ancillarum, quando in
patre cognouerunt semen suum, et consequenter regnum
cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Iacob non
obfuit illis, qui nati sunt de ancillis, quo minus tenerent
regnum, et terram promissionis quam cum fratribus
acceperunt, non illis obfuerunt natales ancillarum, sed preualuit
semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur
tamquam de ancillis uidentur nati, sed tamen, quia ex
semine uerbi Dei, quod figuratur in Iacob, simul
hereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit
qui de semine bono nascitur: tantum ne imitetur ancillam.
Si de ancilla nasceris, ancillam malam superbientem
ne imiteris. Unde enim filii Iacob de ancillis nati
possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismahel autem
de ancilla natus expulsus est ab hereditate?
Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille
ceruicem, et uoluit seducere fratrem suum, ludens cum
illo. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismahel
et Ysaac; uidit illos Sara ludentes. §. 3. Que autem
peperit Abel, et Enoch, et Noe, et Abraham, ipsa peperit
Moysen et Prophetas tempore posteriores ante Domini
aduentum, et que istos, ipsa et Apostolos, et martires nostros,
et bonos omnes Christianos. Omnes enim peperit
qui diuersis temporibus nati apparuerunt, sed societate


unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores
huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc
experiuntur, et usque in finem ceteri experientur. Item que
peperit Cayn, et Cham, et Ismahel, et Esau, eadem ipsa
peperit et Dathan, et alios in eodem populo similes, et que
istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum, et Symonem
magum, et ceteros usque ad hec tempora pseudochristianos,
in affectione animali pertinaciter obduratos, siue sint
permixti in unitate, siue aperta precisione dissentiant. §. 4.
Sed cum tales a spiritualibus euangelizantur, et sacramentis
inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicut
Esau; cum autem per illos, qui non caste annunciant euangelium,
tales in eodem populo generantur, non Sara
quidem per se ipsam parit, sed per Agar. Item boni spirituales,
quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus
generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali
eos, sed per ancillarum uterum parit. §. 5. Cum uero
per spirituales in euangelio generantur boni fideles, qui uel
uadunt in spiritualem affectum pietatis, uel eo tendere
non desistunt, uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut
ex utero Sarae Ysaac, uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et
nouum testamentum nascuntur. Itaque siue intus uersari
uideantur, siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue
in area in sua sterilitate perseuerent, siue occasione
temptationis tamquam uento extra tollantur, quod palea
est palea est, et semper ab illius ecclesiae, que sine macula
est et ruga, unitate diuisus est etiam qui congregationi
sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen
desperandum est, siue qui intus talis appareat, siue qui
foras manifestius aduersetur.
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Pro uarietate
temporum uaria inuenitur dispensatio conditoris. Promissum
erat Abrahae, quod in semine eius benedicerentur omnes gentes;
promiserat quoque se daturum semini eius terram peregrinationis
suae. Cum ergo, ceteris in idolatria relictis, Abraham et
filios eius in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum
fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio querebatur,
quia in successione sanguinis erat successio fidei. Unde in lege
dicebatur: "Maledicta sterilis, que non reliquerit semen suum
super terram." Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt,
quia in successione familiae successio constabat offitii. Quia
uero per incarnationem Christi gratia fidei ubique dilatata est,
nec iam dicitur: "Dic domui Iudae, et domui Israel;" sed:
"Euntes docete omnes gentes," et: "In omni gente quicumque
timet Deum, et operatur iusticiam, acceptus est illi:" nec electio
muneris queritur in successione generis, sed in perfectione uitae
et sinceritate scientiae, et uirginitas fecunditati prefertur, et sacerdotibus
continentiae castitas inperatur. Nec ergo Abraham
aut Iacob deliquit, quia preter uxorem filios ex ancilla quesierit,
nec illorum exemplo, preter coniugale debitum, fecunditatem
in aliqua licet alicui querere, cum illorum coniugia nostrorum
equentur uel preferantur uirginitati, et inmoderatus usus
coniugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis
illius temporis.
Unde Ambrosius scribit in libro de Patriarchis: [lib. I.
de Abraham, c. 4.] :

C. III. Abraham non est reus adulterii, qui uxore uiuente filios ex ancilla suscepit.

Dixit Sara ad Abraham: "Ecce conclusit me Dominus,
ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, ut filium
facias ex illa". Et ita factum est. Sed considera primum,
quod Abraham ante legem Moysi et ante euangelium
fuit; nondum interdictum adulterium uidebatur.
Pena criminis ex tempore legis est, que crimen inhibuit,
nec ante legem nulla rei dampnatio est, sed ex lege. Non
ergo in legem conmisit Abraham, sed legem preuenit.
Deus in paradiso coniugium laudauerat, non adulterium
dampnauerat. §. 1. Habes Abrahae defensionem
primam. Secunda illa est, quod non ardore aliquo uagae
succensus libidinis, non petulantis formae captus decore,
ancillae contubernio coniugalem posthabuit thorum, sed studio
querendae posteritatis, et propagandae sobolis. Adhuc
post diluuium raritas erat generis humani; erat etiam religionis,
ne quis non reddidisse debitum uideretur naturae.
Denique et Loth sancti hanc filiae causam querendae posteritatis
habuerunt, ne genus deficeret humanum, et ideo
publici muneris gratia priuatam culpam pretexuit.

C. IV. Quod preter legitimam uxorem conmittitur adulterii crimine dampnatur.

Idem in eodem. [libro de cap.]
Nemo sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum
adulterium est, nec uiro licet quod mulieri non licet.
Eadem a uiro, que ab uxore, debetur castimonia. Quicquid
in eam, que non sit legitima uxor, conmissum fuerit,
adulterii dampnatur crimine. In eodem: [lib. cap. 7.]
§. 1. Nulli licet scire mulierem preter uxorem; ideoque
coniugii tibi datum est ius, ne in laqueum incidas, et cum
aliena muliere delinquas. §. 2. Tollerabilior est, si
lateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas. Nec hoc
solum est adulterium, cum aliena peccare coniuge, sed omne,
quod non habet potestatem coniugii. Tamen locus iste
docet, grauius crimen esse, ubi celebrati coniugii iura temerantur,
et uxoris pudor soluitur. Ideoque, cum pretenderet
Abimelech, quod uxorem alienam esse ignorauerit, quam
sororem esse uir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus:
"Et ego cognoui, quoniam puro corde fecisti
hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me; propter hoc non
sum passus te tangere eam". Cognoscimus uelut presulem
custodemque esse coniugii Deum, qui non patiatur
alienum thorum pollui, et si quis fecerit, eum peccare in
Deum, cuius legem uiolet, et gratiam soluat. Et,
quia in Deum peccat, sacramenti celestis amittit consorcium.

C. V. Nichil fedius est quam amare uxorem quasi adulteram.

Item Ieronimus. [contra Iouinianum lib. I.]
III. Pars. Origo quidem honesta erat amoris, sed magnitudo
deformis. §. 1. Nichil autem interest ex qua
honesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in sentenciis:


"Adulter est," inquit, "in suam uxorem amator
ardentior." In aliena quippe uxore omnis amor turpis
est, in sua nimius. Sapiens iudicio debet amare coniugem,
non affectu. Non regnat in eo inpetus uoluptatis,
nec preceps fertur ad coitum. Nichil est
fedius quam uxorem amare quasi adulteram. §. 2. Certe,
qui dicunt se causa reipublicae et generis humani uxoribus
iungi, et filios procreare, imitentur saltim pecudes, et
post, quam uenter uxoris intumuerit, non perdant filios,
nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos.

C. VI. Virginalis castitas non prefertur coniugio Abrahae.

Idem. [libro II.]
Quis ignoret, sub altera dispensatione Dei retro
omnes sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani
sunt? Quomodo ante Abraham placuit in coniugio,
sic nunc uirgines placent in castitate. Seruiuit ille
legi et tempori suo: seruiamus et nos legi et tempori
nostro, in quos fines seculorum deuenerunt.

C. VII. Patriarchae non concupiscentia explendae libidinis, sed causa numerosae prolis plures habebant uxores.

Item Augustinus. [lib. XXII. contra Faustum,
c. 47. et 48.]
Obiciuntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos
erat, crimen non erat. Sicut Patriarchae coniugibus excipientibus
semen suum miscebantur, non concupiscentia
perficiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandae
successionis: sic Apostoli admirantibus auditoribus doctrinam
suam condelectabantur, non auiditate consequendae
laudis sed karitate seminandae ueritatis.

C. VIII. Satius est absque liberis defungi, quam ex illicito concubitu stirpem querere.

Item Augustinus de bono coniugali. [c. 16.]
IV. Pars. Sicut satius est mori fame, quam ydolothitis
uesci: ita satius est defungi sine liberis, quam
ex illicito coitu stirpem querere. Undecumque autem
nascantur homines, si parentum uicia non sectentur et
Deum recte colant, honesti et salui erunt. Semen enim
hominis ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eo
male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.

C. IX. Ex ancilla filii non sunt querendi.

Item sermo sancti Ambrosii de S. Iohanne, qui sic incipit:
"Diximus superiore Dominica." [num. LXV.]
Dicat aliquis: uxorem non habeo, et ideo ancillam
michi sociaui. Audi, quid dicat scriptura ad Abraham:
"Eice ancillam et filium eius; non enim erit heres
ancillae filius cum filio liberae." Si igitur ancillae filius
heres non est, nec ergo filius est. Cur autem queritur
tale coniugium, de quo susceptus filius nec successionis


possit esse heres nec sanguinis? Nec enim potest habere
hereditatis consortium qui non habet originis priuilegium.
Cur, inquam, queritur tale contubernium, de quo nati filii
non sunt testes matrimonii, sed adulterii? Cur
huiusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sunt,
non honori? Dicit scriptura: "Adulterorum filii etc."
Mulier igitur tua, si talibus moribus predita est, ut mereatur
consortium, mereatur et nomen uxoris. Presta concubinae
tuae libertatem et nomen uxoris, ne tui adulter sis potius
quam maritus.

C. X. Adulteria non sunt facienda uoluntate generandi filios.

Item Augustinus ad Claudium contra Iulianum libro V.
Sic non sunt facienda adulteria etiam uoluntate
filios generandi, quemadmodum nec furta sunt facienda
etiam uoluntate pascendi pauperes sanctos; quod tamen est
faciendum non furta perpetrando, sed bene utendo mammona
iniquitatis.
V. Pars. Gratian. Ecce, quod nullo modo licet alicui
uiuente uxore sua, uel ex ancilla, uel ex alia qualibet filios
querere, qui etiam suscepti filiorum nomine iudicantur indigni.
Simplex etiam fornicatio sacra scriptura prohibetur.
Unde Augustinus in questionibus Deuteronomii:
[quest. XXXVII. ad c. 23.]

C. XI. Illicitus concubitus et omnis non legitimus usus illorum membrorum nomine mechiae intelligitur.

Meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet
Dominus, quarum publice uenalis est turpitudo. In Decalogo
autem mechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse,
quoniam mechia non nisi adulterium intelligi solet. Idem
super Exodum: [quest. 71.] §. 1. Omnis mechia etiam
fornicatio in scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnis
fornicatio mechia dici possit, in eisdem scripturis non michi
interim occurrit locutionis exemplum; sed si omnis fornicatio
etiam mechia dici non potest, ubi sit in Decalogo prohibita
illa fornicatio, quam faciunt qui uxores non habent,
cum feminis, que uiros non habent, an inueniri possit,
ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnis
illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui
furtum prohibuit, sed utique a parte totum intelligere
uoluit, quicquid illicite rerum proximi aufertur) profecto
nomine mechiae omnis illicitus concubitus atque
illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet
intelligi.

C. XII. Extraordinaria uoluptas et inuerecunda opera nuptiarum luxuria et inmundicia appellantur.

Item Ieronimus. [in c. 5. epist. ad Gal. ad uers.
Manifesta autem.]
In eo fornicator est maioris criminis, quia tollit membra
Christi, et facit ea membra meretricis; "erunt quippe


duo in carne una." Qui non est fidelis, nec credit in Christo,
sua membra facit membra meretricis. E contrario infidelis
in fornicatione sua utrum uiolet, an edificet templum
idolo, nescio. Per uicia quippe uel maxime
demones coluntur. Hoc unum scio, quod qui post fidem
Christi fornicatur uiolat templum Dei. Secundum opus
carnis inmunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur.
Quomodo enim in ueteri lege de nefandis criminibus,
que in occulto fiunt, que etiam nominare turpissimum
est, ne et dicentis os, et aures audientium polluerentur,
generaliter scriptura conplexa est, dicens: "Verecundos
uel uerentes facite filios Israel ab omni inmundicia," sic
in hoc loco ceteras extraordinarias uoluptates, ipsarum quoque
opera nuptiarum, si non uerecunde et cum honestate
quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis seruiatur
immunditiam et luxuriam nominauit.

C. XIII. Inmoderatus usus mulierum Salomonem ad idolatriam traxit.

Item Gregorius. [in Moralibus lib. XII. c. 12.]
Salomon quippe inmoderato usu atque assiduitate mulierum
ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret,
et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate
libidinis et perfidiae substratus idolis construere templa
non timuit.

C. XIV. Liberorum procreatio in matrimonio laudatur; meretricia uoluptas etiam in uxore dampnatur.

Item Ieronimus. [in c. 5. epist. ad Ephesios, ad
uers. Viri diligite.]
Liberorum ergo, ut diximus, in matrimonio opera concessa
sunt; uoluptates autem, que de meretricum capiuntur
amplexibus, in uxore dampnatae.
VI. Pars. Gratian. Quare autem tales non dicantur
filii, uel quem suorum parentum sequantur, qui ex libero
et ancilla nascuntur, Ysidorus Ethimologiarum libro IX. [c. 5.]
determinat:

C. XV. Qui sint liberi, et quam condicionem parentum sequantur.

Liberi dicti sunt, qui ex libero matrimonio sunt
orti. Nam filii ex libero et ancilla seruilis condicionis
sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem partem
sumit. Naturales autem filii dicuntur ingenuarum
concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honesta
coniugii. §. 1. Hii uero, qui non sunt de legitimo
matrimonio, matrem potius quam patrem secuntur.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem pudicitia uiolenter eripi non possit,
multorum auctoritatibus probatur. Est enim uirtus animi, que
uiolentiam non sentit. Corpori namque uis infertur, non animo.
Unde, quamuis corpus uiolenter corrumpatur si pudicitia mentis
seruetur illesa, tamen castitas duplicatur. Sicut B. Lucia
fertur dixisse Pascasio. "Si inuitam me feceris uiolari, castitas
michi duplicabitur ad coronam." De sensibus enim et uoluntatibus
iudicat Deus.
Hinc Ambrosius scribit in libro V. de uirginibus:

C. I. Melior est uirginitas mentis quam carnis.

Tollerabilius est mentem uirginem, quam carnem habere.
Utrumque bonum, si liceat; si non liceat, saltim non
homini casti, sed Deo simus. §. 1. Virgo prostitui
potest, adulterari non potest. Ubicumque Dei uirgo est,
templum Dei est; nec lupanaria infamant castitatem, sed
castitas etiam loci abolet infamiam.

C. II. Mente incorrupta non corrumpitur caro.

Idem. [ad uirginem lapsam, c. 4.]
Reuera non potest caro ante corrumpi, nisi mens
fuerit ante corrupta.

C. III. Aliena libido neminem polluit.

Item Augustinus de ciuitate Dei. [lib. I. c. 18.]
Ita, ne aliquem polluat aliena libido, metuitur? Non
polluet, si aliena erit, si autem polluet, non aliena erit.
Sed cum pudicitia sit uirtus animi, comitemque habeat
fortitudinem, potius quelibet mala tollerare, quam malo
consentire decernat, nullus autem magnanimus et pudicus
in potestate habet quid de sua carne fiat, sed tantum
quod annuat mente uel rennuat: quis tandem sana scilicet
mente putauerit, se perdere pudicitiam, si forte in
apprehensa uel oppressa carne sua exerceatur et expleatur
libido non sua?

[C. IV.] Idem. [ibidem]

Proposito animi permanente, per quod etiam corpus
sanctificari meruit, ipsi corpori non aufert sanctitatem
uiolentia libidinis alienae, quam seruat perseuerantia suae
continentiae. An uero, si aliqua femina mente corrupta,
uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, pergat uicianda ad
suum deceptorem, adhuc eam pergentem sanctam uel corpore
dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificatur,
amissa atque destructa? Absit hic error, et
hinc potius ammoneamur, ita amitti corporis sanctitatem,
etiam intacto corpore. Idem: [c. 19.] §. 1.


Lucretiam, matronam nobilem ueteremque Romanam,
magnis pudicitiae laudibus efferunt. Huius corpore cum
uiolentus Tarquinii regis filius libidinose potitus esset,
illa scelus inprobissimi iuuenis marito Collatino, et propinquo
Bruto, uiris clarissimis et fortissimis indicauit, eosque
ad uindictam constrinxit. Deinde fedi in se conmissi
egra atque inpatiens se peremit. Quid dicimus? adultera
hec, an casta dicenda est? Quis in hac controuersia
laborabit? Egregie quidam ex hoc et ueraciter
declamans ait: "Mirabile dictu; duo fuerunt, et adulterium
unus admisit." Splendide atque uerissime. Intuens
enim in duum corporum conmixtione unius inquinatissimam
cupiditatem, unius castissimam uoluntatem, et
non quod corporum coniunctione, sed quod animorum
diuersitate ageretur, attendens: "Duo," inquit, "fuerunt,
et unus adulterium admisit."


[PALEA.

C. V. Idem in eodem libro, capitulo 27.

Non fidelibus Christi sit tedio uestra uita, si ludibrio
fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam ueramque
consolationem, si fidam conscientiam retinetis, non consensisse
peccatis eorum, qui in uos peccare permissi sunt.
Idem in libro de duabus animabus: [c. 10.] §. 1. Non
nisi uoluntate peccatur. ]

[C. VI.]

Idem in libro I. de libero arbitrio. [c. 5.]
De pudicitia quis dubitauit, quin ea sit in animo
constituta, quandoquidem uirtus est? Unde a uiolento stupratore
nec ipsa eripi potest. Item Ieronimus super
epistolam ad Romanos libro 1.: §. 1. Fieri non potest, ut, nisi
quis prius mechetur in corde, mechari possit in corpore.
[PALEA.
Idem super Lucam in libro 2.: §. 2. Finge in persecutione
aliquam uirginem prostitutam; hec apud euangelium,
quia uoluntate non peccat, uirgo suscipitur, in lege
quasi corrupta repudiatur. Idem in libro hebraicarum
questionum: (in Genes. ad cap. 12.) §. 3. Corpus mulieris
non uis maculat, sed uoluntas. ]
Item Augustinus in libro de sancta uirginitate: [c. 8.]
§. 4. Sicut nemo inpudice utitur corpore, nisi prius spiritu
concepta nequitia: ita nemo seruat pudicitiam in corpore,
nisi spiritui prius insita castitate.

C. VII. In corpore pudicitia uiolari non potest, si mens inuiolata seruetur.

Idem Victoriano. [epist. CXXII.]
Ad Deum ingemiscentibus omnino suis aderit qui suis
adesse consueuit, et aut nichil in earum castissimis membris
libidine hostili perpetrare permittit, aut si permittit,
cum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur,
etiam carnem suam defendunt a crimine, et
quicquid in ea nec conmisit, nec permisit libido patientis,
solius erit culpae facientis, omnisque illa uiolencia non
pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis uulnere deputabitur.
Tantum enim ualet in mente integritas castitatis,
ut illa inuiolata nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuius
membra potuerunt superari.

C. VIII. Caro non peccat, si a contagione anima fuerit munda.

Item Ysidorus in Sinonimis, libro II. [c. I.]
Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus
fuerit. Munda namque a contagione animi caro
non peccat.

C. IX. Pudicitia carnis non eripitur, si mente seruatur.

Item Augustinus Honorato Episcopo. [ep. CLXXX.]
Magis timeamus, ne sensu interiore corrupto pereat
castitas fidei, quam ne feminae constuprentur uiolenter in
carne, quia uiolentia non uiolatur pudicitia, si mente seruatur,
quoniam nec in carne uiolatur, quando uoluntas patientis
turpiter carne non utitur, sed sine consensione
tollerat quod alius operatur.

C. X. Nec peccatum, nec iusticia opere sine uoluntate perficitur.

Item Iohannes Crisostomus [id est auctor operis imperfecti]
super Mattheum. [hom. XXXII. ad. c. 19.]
Sicut enim peccatum opus sine uoluntate non facit, ita
et iusticia ex opere non consummatur, nisi et uoluntas affuerit.
Multi enim corpore quidem castitati student, adulterium
quidem uoluntate conmittunt cum Dominus
dicat: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam,
iam mechatus est eam in corde suo." Ergo uoluntas sine
opere frequenter peccat. Illa est ergo gloriosa continentia,
non quam transgredi non potest necessitas debilitatis
corporis, sed quam conplectitur uoluntas sancti
propositi.

C. XI. Virginitas carnis non seruatur mente corrupta.

Item Ieronimus in epistola ad Eustochium. [de
custodia uirginitatis]
II. Pars. Si Paulus apostolus uas electionis, et preparatus
in euangelio Christi, ob carnis aculeos et
incentiua uiciorum reprimit corpus suum, et seruituti
subicit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur, et tamen
uidet aliam legem in membris suis, repugnantem
legi mentis suae, et captiuantem se in lege peccati;
si post nuditatem, ieiunia, famem carceres,
flagella, supplicia, in semet reuersus exclamat: "Infelix
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?"
tu te putas securam esse debere? Caue, queso, ne quando
et de te dicat Deus: "Virgo Israel cecidit, et non
est qui suscitet eam." Audenter dicam: cum omnia
possit Deus suscitare uirginem non potest post ruinam.
Valet quidem liberare de pena, sed non ualet coronare
corruptam. §. 1. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis
etiam conpleatur: "Et uirgines bonae deficient."
Obserua quid dicat: Et uirgines bonae deficient,
quia sunt et uirgines malae. "Qui uiderit," inquit,
"mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam
in corde suo." Perit ergo et mente uirginitas. Istae sunt
uirgines malae, uirgines carne, non spiritu; uirgines stultae,
que oleum non habentes excluduntur a sponso. Si
autem et illae, que uirgines sunt, ob alias tamen culpas
uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, que
prostituerunt membra Christi, et inmutauerunt templum
sancti Spiritus in lupanar? Illico audient prophetam dicentem:
"Descende, sede in terra uirgo filia Babilonis,
sede in terra; non est filiae Chaldeorum thronus; non
uocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole
farinam, discooperi uelamen tuum, denuda crura tua,
transi flumina, reuelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria
tua." Et hoc post Dei filii thalamum, post oscula
fratruelis et sponsi; illa, de qua quondam sermo propheticus
concinebat: "Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato,
circumdata uarietate," nudabitur, et posteriora eius
ponentur in faciem ipsius. Sedebit ad aquas solitudinis,
et posito uase diuaricabit pedes suos omni transeunti,
et usque ad uerticem polluetur. Rectius fuerat
hominem subisse coniugium, et ambulasse per plana,
quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere.
Non fiat, obsecro, ciuitas meretrix filia Syon, ne
post Trinitatis hospitium ibi demones saltent, et Syrenae
nidificent et hericii.

C. XII. Corpore intacto nonnumquam castitas amittitur.

Item Augustinus de fide christiana.
III. Pars. Nec solo tactu et affectu sed aspectu
quoque concupiscentia appetitur et appetit feminarum.
Nec dicatis uos habere animos pudicos, si habeatis oculo
inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuncius


et, cum se inuicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu
mutuo corda nunciant inpudica, et secundum concupiscentiam
carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis
ab inmunda uiolatione corporibus fugit ipsa castitas de
moribus.

C. XIII. Adulterium perpetratur, cum uel innupta uel nupta turpiter concupiscitur.

Item Gregorius. [in Moralibus, lib. XXI. c. 9.]
"Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
mechatus est eam in corde suo." Quia enim greco uerbo
adulter mechus dicitur, cum non aliena coniux, sed mulier
uideri prohibetur, aperte ueritas ostendit, quia etiam solo
uisu, cum turpiter uel innupta concupiscitur, adulterium
perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco uel
ordine concupiscentium discernitur, quia sic hunc
studiosa in sacro ordine concupiscentia, sicut illum adulterii
inquinat culpa, in personis tamen non dissimilibus idem
luxuriae distinguitur reatus.
IV. Pars. Gratian. Quamuis autem uiolenter oppressae
pudicitiam non amiserint, incontaminatis tamen se non audeant
exequare uirginibus.
Unde Leo Papa: [epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad
Episcopos Afric., c. 5.]

C. XIV. Que opprimuntur incontaminatis se uirginibus conparare non audeant.

Illae autem famulae Dei, que integritatem pudoris oppressione
barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate
ac uerecundia, si se incontaminatis non audeant
conparare uirginibus. Quamuis enim omne peccatum ex
uoluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens inuita
non pollui, minus tamen hoc illis oberit, si
quod potuerunt animo non amittere doleant se uel corpore
perdidisse.
Gratian. Cum ergo hec, que uiolentiam passa est, pudicitiam
amisisse probari non potest, nullo modo conuincitur fornicationis
uel adulterii crimen incurrisse. Ut enim Augustinus ait
in libro de bono coniugali: [c. 4.] "Adulterium conmittitur,
cum uel propriae libidinis instinctu, uel alienae consensu cum
altera uel altero contra pactum coniugale concumbitur, atque ita
frangitur fides, que in rebus corporeis et abiectis magnum
animi bonum est, et ideo ei salutem quoque corporalem, qua
etiam uita ista continetur, certum est debere postponi."

C. XV. Mechatur qui alicui preter matrimonii fedus miscetur.

Item Ysidorus super Exodum. [c. 29.]
"Non mechaberis," id est, nec quisquam preter matrimonii
federa aliis feminis admisceatur ad explendam
libidinem. Nam adulterium facit qui preter
suam ad alteram accedit.

C. XVI. Qui uiuente uxore sua alteram cognoscit adulterium conmittit.

Item Augustinus de adulterinis coniugiis. [l. II. c. 13.]
Puto Christianum neminem reluctari, adulterum esse,
qui uel diu languente, uel diu absente, uel continenter uiuere
cupiente sua uxore, alteri conmixtus est feminae.
V. Pars. Gratian. Cum ergo nichil horum in ista
deprehendatur fuisse, quia nec propriae libidinis instinctu, nec
alienae consensu, nec uiro languente uel absente, uel continenter
uiuere cupiente alii adhesit, sed uiolenter aliena libidine
oppressa uim pertulit, apparet, quod nec fornicaria, nec adultera
dici potest. Unde nec aliqua occasione ualet dimitti. Cum enim
quererent Iudei Christo, utrum liceret homini dimittere
uxorem suam quacumque ex causa, respondit eis: "Numquam
legistis, quia qui fecit eos ab inicio masculum et feminam
creauit eos? Quod ergo Deus coniunxit homo non separet."
Deinde ita sermonem suum conclusit, ut diceret, neminem posse
dimittere uxorem suam, excepta causa fornicationis. Hinc Apostolus
ait in epistola ad Chorinthios: "His, qui matrimonio
iuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro
non discedere." Unde datur intelligi, quod qualiscumque fuerit
uir et uxor, ex quo coniugali affectu sibi adheserint, ulterius
ab inuicem discedere non ualent.
Unde Ambrosius in Hexameron, titulo diei quartae, scribit:

C. XVII. Qualiscumque sit uir, ex quo semel placuit, non est dimittendus.

Horrendus et incultus est uir qui semel placuit;
numquid uir alius est eligendus? Conparem suum
equus diligit, et, si mutetur alius, trahere iugum nescit conpar
alterius, et se non totum putat. Tu iugalem repudias
tuum, et sepe mutandum putas? muta et si uno
defecerit die, superduc riualem, et statim, incognita
causa, quasi cognitam pudoris exequeris iniuriam?

C. XVIII. Similiter de uxore intelligitur.

Item Augustinus. [de sermone Domini in monte,
lib. I. c. 32.]
Si uxorem quis habeat sterilem, siue corpore
deformem siue debilem membris, uel cecam, uel surdam,
uel claudam, uel si quid aliud, siue morbis, uel laboribus
doloribusque, confectam, et quicquid (excepta fornicatione)
cogitari potest uehementer horrible, pro societate
fideque sustineat.

C. XIX. Non licet uiro uxorem dimittere nisi causa fornicationis.

Item Ieronimus ad Oceanum de morte Fabiolae.
Precepit Dominus, uxorem non debere dimitti, excepta


causa fornicationis, et, si dimissa fuerit, manere innuptam.
Quicquid uiris precipitur, hoc consequenter redundat
ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est,
et uir mechus tenendus est.

[C. XX.] Item.

Apud nos quod non licet feminis eque non licet uiris, et
eadem seruitus pari condicione censetur.

C. XXI. Conmunione priuetur qui citra fornicationis causam uxorem suam dimittit.

Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 8.]
VI. Pars. Preceptum Domini est, ut excepta causa
fornicationis uxor a uiro dimitti non debeat, et ideo quicumque
citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacumque
occasione reliquerit, quia quod Deus iunxit
ille separare disposuit, tamdiu ab ecclesiastica conmunione
priuatus, et a cetu omnium Christianorum
maneat alienus, quamdiu societatem relictae coniugis
sinceriter amplectatur et foueat. Itaque qui iam admoniti
sacerdote semel et bis et ter, ut corrigantur,
ad suae coniugis noluerint redire consortium
ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis offitio separabunt,
et insuper generosae dignitatis testimonium,
quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam
discidii iugulo tradiderunt.

[C. XXII.] Item.

Nykolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 96.]
Quicquid mulier contra te cogitauerit uel si te
accusauerit, non est, excepta causa fornicationis, reicienda
uel prorsus odio habenda
VII. Pars. Gratian. Sed queritur, cum sit par utriusque
condicio, cur communicantes uiri cum adulteris uxoribus non conueniant,
cum econtra uxores in consortio adulterorum uirorum
manere uideantur.
De his ita scribit Innocentius Papa: [epist. III., ad
Exsuperium Episcopum, c. 4.]

C. XXIII. In utroque sexu adulterium pari ratione punitur.

Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione
condempnat. Sed uiros suos mulieres non facile de
adulterio accusant, et non habent latentia peccata uindictam.
Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre
consueuerunt, et ideo mulieribus, prodito earum
crimine, conmunio denegatur; uirorum autem latente conmisso
non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur;
qui utique submouebitur, si eius flagicium detegatur.
Cum enim par causa sit, interdum probatione cessante
uindictae ratio conquiescit.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
Ecce, quod ista dimitti non ualet, cum innocens a fornicatione
inueniatur. Sed ponatur, quod ipsa sit adultera, queritur,
si adulter possit dimittere eam causa fornicationis? Non enim
uidetur, quod pari crimine infectus alium de eodem punire possit.
Unde, cum Iudei adulteram accusarent equitatis sentenciam a
Domino acceperunt: "Quicumque uestrum sine peccato est primus
in illam lapidem mittat." Hinc etiam in euangelio precipitur:
"Ypocrita, primum eice trabem de oculo tuo, et postea
educes festucam de oculo fratris tui."
Hinc etiam Augustinus scribit in libro I. de sermone
Domini in monte: [c. 28.]

C. I. Qui fornicatur fornicationis causa uxorem suam dimittere non potest.

Nichil iniquius est quam causa fornicationis dimittere
uxorem, si et ipse conuincitur fornicari. Occurrit enim
illud: "In quo alterum iudicas te ipsum condempnas,
eadem enim agis, que iudicas." Quapropter quisquis
fornicationis causa uult abicere uxorem, prior debet a
fornicatione esse purgatus. Quod similiter etiam de femina
dixerim.

C. II. Qualem quisque uult inuenire uxorem, talem se seruet eidem.

Idem de uerbis Domini, tractatu [siue serm.] XLVI.
Si ducturi estis uxores, seruate uos uxoribus uestris.
Quales uultis eas inuenire, tales et ipsae uos inueniant.
Quis iuuenis est, qui non castam uelit ducere uxorem? et
si accepturus est uirginem, quis non intactam desideret?
Intactam queris intactus esto; queris puram? purus esto.
Non enim illa potest, et tu non potes.

C. III. Iudicium de alio expetere non debet qui de se iudicari contempnit.

Idem in epistola ad Paxentium, Comitem Arrianum.
[epist. CLXXIV.]
Iniquum est, ut quisque de alio iudicare uelit, et iudicari
de se nolit.

C. IV. Viri grauius sunt puniendi quam mulieres de adulterio.

Idem de adulterinis coniugiis. [lib. II. c. 8.]
Indignantur mariti, si audiant adulteros uiros pendere
similes adulteris feminis penas, cum tanto grauius eos
puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et uirtute
uincere, et exemplo regere feminas.

C. V. Sicut uir est caput mulieris, sic adulterando grauius delinquit quam mulier.

Idem de decem cordis. [c. 3.]
"Non mechaberis," id est non ibis ad aliquam aliam
preter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, et
non uis reddere hoc uxori? et cum debeas in uirtute
precedere uxorem, (quoniam castitas uirtus est) tu sub uno
impetu libidinis cadis? et uis uxorem tuam uictricem esse,
tu uictus iaces? et cum tu caput sis uxoris precedit
te ad Deum cuius caput es? uis tuam domum capite deorsum
pendere? Caput enim mulieris est uir. Ubi autem
melius uiuit mulier quam uir, capite deorsum pendet domus.
Si caput est uir, melius debet uiuere uir, et precedere in
omnibus bonis factis uxorem suam.
Gratian. His auctoritatibus monstratur, quod adulter adulteram
dimittere non ualet.

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. Nunc autem queritur, si ille, qui dimiserit uxorem
suam causa fornicationis, illa uiuente aliam ducere poterit?
Quod autem hoc fieri non possit, testatur Augustinus in libro
de bono coniugali [c. 7.] dicens:

C. I. Vinculum coniugii fornicatione dissolui non potest.

Interueniente diuortio non aboletur confederatio nuptialis,
ita ut sibi coniuges sint etiam separati, cum illis
autem adulterium conmittitur, quibus etiam fuerint post
suum repudium copulati.

C. II. Nulla ratione dissoluitur coniugium, quod semel initum probatur.

Idem de adulterinis coniugiis, libro II. [c. 4. et 5.]
Licite dimittitur uxor ob causam fornicationis, sed
manet uinculum prioris. Propter quod fit reus adulterii quicumque
duxerit dimissam ob causam fornicationis.
Sicut autem, manente in se sacramento regenerationis,
excommunicatur quisquis reus criminis est, ita que separatur
a uiro numquam carebit sacramento coniugii,
etiamsi non reconcilietur uiro. Carebit autem, si
mortuus fuerit uir eius. Reus uero excommunicationis
ideo numquam carebit regenerationis sacramento, etiam
non reconciliatus, quia numquam moritur Deus.

C. III. Siue uir ab uxore, siue uxor a uiro causa fornicationis discesserit, alteri adherere prohibetur.

Idem super epistolam Pauli ad Chorinthios.
Apostolus dicit: "His, qui sunt in coniugio precipio


non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere;
quod si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari uir
suo." Potest enim fieri, ut discedat ea causa, quam Dominus
permisit. At, si feminae licet uirum dimittere
propter causam fornicationis quid respondebimus de
hoc, quod dicit posterius: "Et uir uxorem non
dimittat?" quare non addit: "excepta causa fornicationis,"
quod Dominus permittit? nisi quod similem formam uult
intelligi, ut, si dimiserit, (quod causa fornicationis permittitur),
maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Et post
pauca: §. 1. Dominus autem permisit causa fornicationis
uxorem dimitti. Sed quia permisit, non iussit.

[C. IV.]

Idem de sermone Domini in monte. [lib. I. c. 25.]
Fieri potest, ut uir dimittat uxorem causa fornicationis,
quam Dominus exceptam esse uoluit. Iam uero si nec illi
nubere conceditur uiro uiuo, a quo recessit, neque huic
alteram ducere uiua uxore, quam dimisit, multo minus fas
est illicita cum quibuslibet stupra conmittere.

C. V. Ab uxore dimissus, uel dimissa a uiro, ad penitenciam redigantur, nisi aut continenter uiuere, aut sibi reconciliari uoluerint.

Item ex Concilio Mileuitano. [c. 17.]
Placuit, ut secundum euangelicam et apostolicam disciplinam
neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito
alteri coniungatur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur.
Quod si contempserint, ad penitenciam redigantur.

C. VI. Mechatur qui a uiro dimissam ducere presumit.

Item Augustinus [l. I.] de sermone Domini in monte.
[c. 25.]
Dominus ad illud confirmandum, ut non facile dimittatur
uxor, solam causam fornicationis excepit, ceteras uero
uniuersas molestias, si que extiterint, iubet pro fide
coniugali, et pro castitate fortiter sustineri. Et mechum
dicit etiam uirum, qui eam duxerit, que soluta est
a uiro.

C. VII. Adultera probatur que uiuente marito alteri nubit.

Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum.
Omnes causationes Apostolus amputans apertissime
diffiniuit, uiuente uiro esse adulteram mulierem, si alteri


nupserit. Nolo michi proferas raptoris uiolentiam, matris
prestationem, patris auctoritatem, propinquorum cateruam,
seruorum insidias, parentum dampna rei familiaris.
Quamdiu uiuit uir, licet adulter sit, licet sodomita, licet
flagiciis omnibus coopertus, et ab uxore propter hec scelera
derelictus, maritus est reputatus, cui alterum uirum accipere
non licet. Non hoc Apostolus propria auctoritate
decernit, sed Christo in se loquente Christi uerba
sectatus est, qui ait in euangelio: "Qui dimittit
uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam mechari,
et qui dimissam acceperit adulter est." Unde et
Apostoli grauem coniugii sarcinam intelligentes: "Si ita
est," inquiunt, "non expedit homini uxorem accipere." Ad
quod Dominus, "qui potest," inquit, "capere capiat,"
statimque sub exemplo trium eunuchorum uirginitatis infert
beatitudinem, que nulla carnis lege retinetur.

C. VIII. Mulieri fideli, que uirum adulterum dimittit, alii nubere non licet.

Item ex Concilio Elibertano. [c. 9.]
Fidelis femina, que adulterum maritum reliquerit fidelem,
et alterum ducit, prohibeatur ne ducat. Si autem
duxerit, non prius accipiat conmunionem, quam is, quem
reliquerit, de seculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis
dare conpulerit.

C. IX. Ad penitenciam est cogendus qui multis nuptiis copulatur.

Item ex Concilio Martini Papae. [id est ex cap.
Martini Bracarensis, c. 80.]
Si quis fuerit multis nuptiis copulatus, penitenciam agat.
Conuersatio autem et fides penitentis tempus conprehendat.

C. X Qui ob fornicationem uxorem dimittit, et aliam ducit, mechari probatur.

Item Augustinus de adulterinis coniugiis, libro I. [c. 9.]
Quemadmodum non recte dici potest: si nescit
homo, non peccat, (sunt enim etiam peccata ignorantium,
quamuis minora quam scientium), ita non recte
dici potest: si causa fornicationis dimiserit uxorem uir,
et aliam duxerit, non mechatur. Est enim mechatio etiam
eorum, qui alias ducunt relictis propter fornicationem prioribus,
sed utique minor, quam eorum, qui non propter fornicationem
dimittunt.
II. Pars. Gratian. Sunt enim in fornicatione gradus, ut,


sicut grauius peccat adulter quam fornicator, sic grauius delinquit
qui nec sua dimissa aliam ducit, eo, qui suam dimittens aliam
cognoscit; grauius quoque, qui uxorem habens ad coniugem proximi
sui accedit, quam qui sine uxore thorum alterius uiolat,
uel uxoratus ad solutam accedens. Sed hos omnes incestuosi
transcendunt, quos uincunt contra naturam delinquentes.
Unde Augustinus de adulterinis coniugiis:

[C. XI.]

"Adulterii malum uincit fornicationem, uincitur autem ab
incestu. Peius est enim cum matre, quam cum aliena uxore
concumbere. Sed omnium horum pessimum est quod contra
naturam fit, ut si uir membro mulieris non ad hoc concesso uoluerit
uti. Usus enim naturalis si ultra modum prolabitur, in
uxore quidem ueniale est, in meretrice dampnabile
Iste, qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice,
sed execrabilius in uxore. Tantum ualet ordinatio creatoris
et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum
modus exceditur, longe sit tollerabilius, quam in eis, que concessa
non sunt, uel unus uel rarus excessus."

C. XII. Minus est secundum naturam coire, quam contra naturam delinquere.

Item Ambrosius in libro de Patriarchis. [lib. I. de
Abraham c. 6.]
Offerebat sanctus Loth filiarum pudorem. Nam etsi
illa quoque flagiciosa inpuritas erat, tamen minus erat secundum
naturam coire, quam aduersus naturam delinquere.
Preferebat domus suae uerecundiae hospitalem gratiam,
etiam apud barbaras gentes inuiolabilem.

C. XIII. Grauiora sunt flagicia, que contra naturam probantur.

Item Augustinus Confessionum libro III. [c. 8.]
Flagicia, que sunt contra naturam, ubique ac semper
repudianda atque punienda sunt; qualia Sodomitarum
fuerunt. Que si omnes gentes facerent, eodem criminis
reatu diuina lege tenerentur, que non sic fecit homines, ut
se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas,
que cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura,
cuius ipse auctor est, libidinis peruersitate polluitur.

C. XIV. Turpior et flagitiosior est usus contra naturam, quam fornicationis uel adulterii.

Idem contra Iouinianum, libro I.
Usus naturalis et licitus est sicut in coniugio, et
illicitus sicut in adulterio. Contra naturam uero semper
illicitus, et proculdubio flagiciosior atque turpior, quem
S. Apostolus et in feminis, et in masculis arguebat,


dampnabiliores uolens intelligi, quam si in usu naturali
uel adulterando uel fornicando peccarent.

C. XV. Omnis inmunda pollutio fornicatio est, licet uaria sint peccata fornicationis.

Item Ysidorus. [lib. II. de summo bono c. 39.]
III. Pars. Non solum de conmissa fornicatione peccatum
regnat in homine, sed, si adhuc delectatur, atque
animum teneat, proculdubio regnat. Fornicatio carnis
adulterium est: fornicatio animi seruitus est idolorum.
Est autem et spiritualis fornicatio, de qua Dominus
ait: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam,
iam mechatus est eam in corde suo." Omnis inmunda pollutio
fornicatio dicitur, quamuis quisque diuersa turpitudinis
uoluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi
uaria gignuntur flagicia, quibus regnum Dei clauditur,
ut homo a Deo separetur. §. 1. Inter cetera septem
uicia fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis inmunditiam
templum Dei uiolat. Sunt autem quedam,
que sicut animalia absque ulla discretione indesinenter
libidini seruiunt, quas ego nec mutis pecudibus
conparauerim. Pecora enim cum conceperint, ultra non
indulgent maribus copiam sui.

C. XVI. Adulterium secundum in penis obtinet locum.

Item ex epistola [I.] Clementis. [ad Iacobum]
Quid in omnibus peccatis est adulterio grauius?
Secundum namque in penis obtinet locum, quem quidem
primum illi habent, qui aberrant a Deo, etiamsi
sobrie uixerint.
Gratian. His auctoritatibus euidentissime monstratur, quod
quicumque causa fornicationis uxorem suam dimiserit, illa uiuente
aliam ducere non poterit, et, si duxerit, reus adulterii erit.
IV. Pars. §. 1. His ita respondetur. He auctoritates de
eis locuntur, quorum continentiam carnalis infirmitas non inpedit,
uel de his, qui, prestantes causam discidii, aliorum coniunctione
se reddiderunt indignos.
Unde Ambrosius super [1.] epistolam Pauli ad Chorinthios:
[ad c. 7.]

[C. XVII.]

"'Uxor a uiro non discedat, nisi causa fornicationis; quod
si discesserit, aut maneat innupta, aut reconcilietur uiro suo; et
uir similiter non dimittat uxorem.' Ideo non subdit de uiro quod
de uxore premisit, quia uiro licet ducere aliam."

C. XVIII Licet ducere aliam infirmo, cui sua ob infirmitatem corporis debitum reddere non ualet.

Item Gregorius iunior Bonifatio Episcopo. [epist. IV.]
Quod posuisti, si mulier infirmitate correpta
non ualuerit uiro debitum reddere, quid eius faciat


iugalis: bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae
uacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille, qui se non poterit
continere, nubat magis; non tamen ei subsidii opem
subtrahat, quam infirmitas prepedit, non detestabilis
culpa excludit.
V. Pars. Gratian. Sed illud Ambrosii a falsatoribus
dicitur insertum. Illud Gregorii sacris canonibus, imo
euangelicae et apostolicae doctrinae penitus inuenitur aduersum.
Quidam uero, sentenciam Ambrosii seruare cupientes, non de
qualibet fornicatione illud arbitrantur intelligi, ut ob quamlibet
fornicationem uir licite dimittat uxorem, et uiuente dimissa aliam
ducat, sed de incestuosa tantum fornicatione intelligitur,
cum uxor uidelicet alicuius, patri et filio, fratri uel auunculo
uiri sui, uel alicui similium se constuprandam publice tradiderit.
Hec autem, quia uiro suo se illicitam reddidit in
perpetuum, dum per copulam consanguinitatis in primum, uel
secundum, uel tertium gradum transiuit affinitatis, licite
dimittitur, et ea uiuente superducitur alia. Hic si quis contendat,
non magis uiro, quam mulieri licitum esse, si uir alicuius eodem
modo fornicetur, sciat, uirum ab Ambrosio appellatum non sexu,
sed animi uirtute; mulierem quoque nominatam sentiat non
sexu corporis, sed mollicie mentis. Sed quia nulla auctoritate
permittitur, ut uiuente uxore alia superducatur, intelligitur
illud Ambrosii in supradicto fornicationis genere: non tamen,
quod uiuente dimissa aliam ducere possit, sed post mortem fornicariae
uel fornicarii, (quorum uterque, ut supra dictum est, a
corruptione luxuriae mulier appellatur), ille, qui a fornicatione
mundus est, uir siue mulier aliis copulari possunt; adulteri
autem, si superuixerint, nullo modo aliis copulari poterunt.
Sic et illud intelligitur, quod in Capitulo cuiusdam
Concilii legitur:

C. XIX. Licitum coniugium non negetur illi, cuius uxor cum suo fratre dormiuit.

Quedam cum fratre uiri sui dormiuit: decretum est, ut
adulteri numquam coniugio copulentur; illi uero, cuius uxor
stuprata est, licita coniugia non negentur.
Sic et illud Maguntiensis Concilii intelligitur:

C. XX. Disiungantur, et numquam coniugio copulentur, qui quodlibet infra subiectorum admiserit.

Si quis uiduam duxerit uxorem, et postea cum filiastra
fornicatus fuerit, seu cum duabus sororibus,
aut si qua cum duobus fratribus, seu cum patre et
filio, si quis relictam fratris, si quis neptem, aut nouercam,
aut nurum, aut consobrinam, aut filiam auunculi, aut
eius relictam, aut priuignam polluerit, eos disiungi, et ulterius
numquam coniugio copulari precipimus.

C. XXI. Sororem uxoris polluens neutram habere ualet.

Item.
Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea
uxor fuerit, neutram ex ipsis habeat: nec ipsi adulteri
umquam in coniugio copulentur.

C. XXII. Causa adulterii uxorem relinquens continentiam seruet.

Item illud Gregorii.
Hii uero, qui uxores suas in adulterio deprehendunt,
non licebit nec eum, nec illam aliam uxorem accipere,
uel alium uirum, quamdiu ambo uiuunt. Si autem adultera
mortua fuerit, uir eius, si uult, nubat, tantum in Domino;
adultera uero numquam, etiamsi mortuus fuerit uir eius.
Omnibus tamen diebus uitae suae acerrimae penitenciae
lamenta persoluat.

C. XXIII. Neutram habeat qui sororem uxoris polluit.

Item ex Decreto Zachariae Papae.
Concubuisti cum sorore uxoris tuae? si fecisti, neutram
habeas, et si illa, que uxor tua fuit, conscia sceleris non
fuit, si se continere non uult, nubat in Domino cui uelit.
Tu autem et adultera sine spe coniugii permaneatis, et,
quamdiu uiuitis, iuxta preceptum sacerdotis penitenciam
agite.

C. XXIV. Cum nouerca, uel filiastra, uel sorore uxoris dormiens ad coniugium non potest peruenire; uiris earum legitima non negantur coniugia.

Item ex Triburiensi Concilio.
Si quis cum nouerca sua dormierit, neuter potest ad
coniugium peruenire; sed uir eius potest, si uult, aliam accipere,
si se continere non potest. §. 1. Similiter qui
cum filiastra sua, uel cum sorore suae uxoris dormierit,
obseruandum est.
Gratian. Quamuis illud, quod in fine Maguntiensis concilii
ponitur, a nonnullis non de legitime coniunctis, sed de fornicariis
dictum intelligatur, uidelicet ut fornicarii discedant ab inuicem,
et sine spe coniugii maneant; illud uero Gregorii ad Bonifatium
Anglicis pro tempore permissum est, quibus B. Gregorius
in quarta et quinta generatione coniugia contrahi permisit; alias
autem inane esset, cum Augustinus dicat in sermone Domini
in monte: "Si uxorem quis habeat sterilem, etc."

C. XXV. Ob infirmitatem uel dampna corporis coniugium solui non licet.

Item Nykolaus ad Carolum, Maguntiensem Episcopum.
VI. Pars. Hii, qui matrimonium sani contraxerunt,
et uni ex duobus amentia, aut furor, aut aliqua infirmitas


accesserit, ob hanc infirmitatem coniugia talium
solui non possunt. Similiter est sciendum de his, qui ab
aduersariis excecantur, aut membris truncantur, aut a
barbaris exsecti fuerint.

C. XXVI. Furiosus et furiosa matrimonium contrahere non possunt.

Item Fabianus Papa.
Neque furiosus, neque furiosa matrimonium contrahere
possunt; sed si contractum fuerit, non separentur.
VII. Pars. Gratian. Ut ergo ex premissis colligitur, non
licet huic dimissa uxore sua aliam ducere. Manet enim
inter eos quoddam uinculum coniugale, quod nec ipsa separatione
dissoluitur.
Unde Augustinus ait in libro de bono coniugali: [cap. 7.]

C. XXVII. Sterilem uxorem dimittere, et causa fecunditatis aliam ducere alicui non licet.

Tantum ualet sociale uinculum, ut, cum causa
procreandi colligitur, nec ipsa causa procreandi soluatur.
Posset enim homo dimittere sterilem uxorem
et ducere de qua filios haberet, et tamen non licet.
Item: [c. 15.] §. 1. Manet uinculum nuptiarum, etiam
si proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate
non subsequatur, ita, ut iam scientibus coniugibus non se
filios habituros, separare se tamen uel ipsa causa filiorum,
atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis,
quibus se copulauerint, adulterium conmittunt, ipso autem
coniugio manente. Plane uxoris uoluntate adhibere aliam,
unde communes filii nascantur unius conmixtione ac semine,
alterius autem iure ac potestate, apud antiquos patres
fas erat. Utrum et nunc fas sit, temere non dixerim.

[C. XXVIII.]

Idem in eodem.
Usque adeo manent inter uiuentes semel inita
iura nuptiarum, ut potius inter se sint coniuges etiam
separati, quam cum his, quibus adheserunt. Et post:
§. 1. Manet inter uiuentes quoddam uinculum coniugale,
quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre;
sicut apostata anima, uelut de coniugio Christi
recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit,
quod lauachro regenerationis accepit. Redderetur enim
proculdubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem
hoc, qui recessit, ad cumulum supplicii, non ad meritum
premii.

QUESTIO VIII.

GRATIANUS.
Cum itaque probatum sit, quod hic uxorem suam dimittere,
et aliam ducere non potest, queritur, si liceat ei hac condicione


peccare, ut infidelem ad fidem adducat? Quod non posse fieri
Augustinus affirmat, in libro [I.] de adulterinis coniugiis [c. 24.]
ita dicens:

C. UN. Non debet aliquis a continentiae uoto recedere, etiamsi infidelis Christianam se fieri polliceatur.

Non solum mechandum non est, (quod faciunt quidam,
sed omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram,
etsi propterea duxerit, ut Christianam faciat,) sed
etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo uouit,
nullo modo debet ista conpensatione peccare, ut ideo credat
uxorem sibi esse ducendam, quia promisit que nuptias eius
appetit, futuram se esse Christianam. Quod enim cuiquam
ante, quam uouisset, licebat, cum id se numquam facturum
uouerit, non licebit: si tamen id uouerit, quod uouendum
sit, sicuti est perpetua uirginitas, uel post experta
conubia solutis a uinculo coniugali uidualis castitas, seu
ex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem
relaxantibus fidelibus castisque coniugibus (quod alterum
sine altera, uel alteram sine altero uouere fas non est)
iugis continentia. Hec ergo, et si qua alia sunt, que
rectissime uouentur, cum homines uouerint, nulla condicione
rumpenda sunt, que sine ulla condicione uouerunt.

CAUSA XXXIII.

GRATIANUS.
Quidam uiri maleficiis inpeditus uxori suae debitum reddere
non poterat. Alius interim clanculo eam corrupit; a uiro suo
separata corruptori suo publice nubit; crimen, quod admiserat,
corde tantum Deo confitetur; redditur huic facultas cognoscendi
eam: repetit uxorem suam; qua recepta, ut expedicius uacaret
orationi, et ad carnes agni purus accederet, continentiam se
seruaturum promisit; uxor uero consensum non adhibuit. (Qu. I.)
Queritur, an propter inpossibilitatem coeundi, a uiro suo)
aliqua sit separanda? (Qu. II.) Secundo, an post separationem
ei nubere ualeat, cum quo prius fornicata est? (Qu. III.) Tertio,
si sola confessione cordis crimen possit deleri? (Qu. IV.)
Quarto, si tempore orationis quis ualeat reddere coniugii
debitum? (Qu. V.) Quinto, an uir sine consensu uxoris continenciam
uouere possit, uel si minis uel terroribus licentiam
uouendi ab ea extorquere ualeat?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem propter inpossibilitatem reddendi
debitum mulier a uiro suo separari non possit, auctoritate euangelica
et apostolica probatur. Sic enim Christus ait in euangelio:
"Nulli licet dimittere uxorem suam, nisi causa fornicationis,"
uel qua alter eorum (sicut Augustinus exponit) fornicatus fuerit,
uel ad quam alter alterum pertrahere uoluerit. Item Apostolus:


"Mulier, quanto tempore uiuit uir eius, alligata est legi ipsius,"
non legi reddendi sibi debitum, sed non transferendi se ad alium.
Item: "His, qui matrimonio iuncti sunt, precipio non ego, sed
Dominus, uxorem a uiro non discedere, nisi causa fornicationis."
Euangelica itaque et apostolica auctoritate prohibetur
mulier a uiro discedere, nisi ob causam illam cunctis notissimam,
qua interueniente si discesserit, oportet eam manere innuptam,
aut reconciliari uiro suo. Unde datur intelligi, quod
inpossibilitas reddendi debitum non facit discidium coniugii.
§. 1. His ita respondetur: Coniugium confirmatur offitio, ut
supra probatum est; postquam uero offitio confirmatum fuerit,
nisi causa fornicationis non licet uiro uxorem dimittere, uel uxori
a uiro discedere. Verum ante, quam confirmetur, inpossibilitas
offitii soluit uinculum coniugi.
Unde Gregorius scribit Iohanni, Rauennati Episcopo:

C. I. Licet mulieri alteri nubere, quam ob frigiditatem uir cognoscere non potuit.

Quod autem interrogasti de his, qui matrimonio iuncti
sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, uel illa alium
ducere possit? De quibus scriptum est: "Vir et mulier, si
se coniunxerint, et dixerit postea mulier de uiro, quod non
possit coire cum ea, si potest probare, quod uerum sit, per
iustum iudicium, accipiat alium. Si autem ille aliam acceperit,
separentur."

[C. II.] Item ex epistola eiusdem.

De his requisisti, qui ob causam frigidae naturae dicunt
se inuicem non posse operam carni dantes conmisceri.
Iste uero si non potest ea uti pro uxore, habeat
eam quasi sororem. Quod si retinaculum uoluerint coniugale
rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huic
non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conueniet?
Igitur si uir aliam uult uxorem accipere, manifesta
patet ratio, quia, suggerente diabolo odii fomitem,
exosam eam habuit, et idcirco eam dimittere mendacii
falsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit: Volo
mater esse, et filios procreare, uterque eorum septima
manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando
dicat, ut numquam per conmixtionem carnis coniuncti
una caro effecti fuissent, tunc uidetur mulierem
secundas posse contrahere nuptias. Humanum dico propter
infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidae
naturae est, maneat sine coniuge. Quod si et ille aliam
copulam acceperit, tunc hii, qui iurauerant, periurii,
crimine rei teneantur, et penitencia peracta priora cogantur
recipere conubia.
II. Pars. Gratian. Hoc autem seruari precipitur, cum
uterque idem fatetur. Ceterum si uir asseruerit, se reddidisse
debitum uxori, et illa diffitetur, cui potius habenda sit fides, merito
queritur.
De his in Concilio apud Conpendium habito ita
statutum est:

C. III. In ueritate uiri consistat, si mulier negat se cognitam ab eo.

Si quis accepit uxorem, et habuit eam aliquo tempore,
et ipsa femina dicit, quod numquam coisset cum
ea, et ille uir dicit, quod sic fecit, in ueritate uiri consistat,
quia uir est caput mulieris.
III. Pars. Gratian. Ecce, quod inpossibilitas reddendi
debitum uinculum soluit coniugii. Sed hoc de naturali inpossibilitate
statutum est. Hec autem maleficii inpedimento, non
frigiditate naturali debitum coniugale prohibente, a uiro suo separata
est. Unde queritur, si liceat ei etiam in hoc casu a uiro
suo discedere, et alii se copulare?
De his ita scribit Igmarus Remensis Archiepiscopus:

C. IV. De his, qui maleficiis inpediti coire non possunt.

Si per sortiarias atque maleficas occulto, sed numquam
iniusto Dei iudicio permittente, et diabolo preparante,
concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus
ista eueniunt, ut corde contrito et spiritu humiliato Deo et
sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem
faciant, et profusis lacrimis, et largioribus elemosinis et
orationibus atque ieiuniis Domino satisfaciant, et per
exorcismos ac cetera munia ecclesiasticae medicinae ministri
ecclesiae tales, quantum annuerit Dominus, qui Abimelech
et domum eius Abrahae orationibus sanauit, sanare
procurent. Qui si forte sanare non potuerint, separari
ualebunt; sed post, quam alias nuptias expetierint,
illis in carne uiuentibus, quibus iunctae fuerint, prioribus,
quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis
reddita fuerit, reconciliari nequibunt.
Gratian. Sed in hoc uidetur contrarius premisso capitulo
Gregorii. Ibi enim post possibilitatem redditam iubetur separari
ab eo, cui secundo nupserat, et redire ad primum. Hic autem
uiuente eo, cui secundo copulata fuerat, primo reconciliari non
poterit.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ei, cum quo prius fornicata fuerat,
post separationem nubere possit, superius probatum est. Mortuus
est enim sibi uir eius. Ex quo, iudicio ecclesiae ab eo separata,
ab eius lege soluta est. Unde iuxta Apostolum nubat cui uult,
tantum in Domino. §. 1. Sed queritur, si sine ecclesiastico iudicio
nulla causa discidii rationabiliter probata ab ea discessisset,
an esset cogendus redire ad eam. De hoc ita statutum est in
Concilio Cartaginensi, cui interfuit Augustinus, c. 30.:

C. I. Non licet alicui uxorem dimittere, nisi causa discidii primum ecclesiae probetur.

Seculares, qui coniugale consortium nulla grauiori


culpa dimittunt uel etiam dimiserunt, et, nullas causas
discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia
dimittunt, ut aut illicita aut aliena presumant: si ante,
quam apud episcopos conprouinciales discidii causas
dixerint, et prius, quam iudicio dampnentur, uxores
suas abiecerint, a conmunione ecclesiae et sancto
populi cetu pro eo, quod fidem et coniugia maculant, excludantur.

C. II. Lex diuina prohibet uirum uxorem dimittere, nisi causa fornicationis.

Item Ambrosius super Lucam. [ad c. 16.]
An quod in subditos nefas est in conparem fas est? dimittis
ergo uxorem quasi iure, sine crimine, et putas,
hoc tibi licere, quia lex humana non prohibet? Sed prohibet
lex diuina. Qui hominibus obsequeris, Deum uerere;
audi legem Domini, cui obsecuntur etiam qui leges ferunt:
"Quos Deus coniunxit homo non separet."

C. III. Absque causae cognitione a uiro suo dimissa ad omnia restituatur.

Item Nykolaus Papa Karolo Inperatori.
Istoria ecclesiastica, ab Eusebio Cesariensi episcopo
confecta, de muliere quadam, que de castitate a marito
accusabatur, ait: "Preceptum est ab inperatore lege lata,
ut primo permitteretur ei libere rem familiarem diutius
ordinare; tunc deinde responderet obiectis. Hoc omnes
leges tam ecclesiasticae quam uulgares publicaeque precipiunt."
§. 1. Si autem de mulieribus et secularibus uiris
hec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis hominibus
et sacerdotibus sunt concessa.

C. IV. Nisi post restitutionem, neque de coniugii federe, neque de adulterii crimine inter uirum et uxorem iudicium est agitandum.

Item Nykolaus Papa. [in epistola Karolo Regi]
II. Pars. Siue de coniugii federe, siue de adulterii
crimine iudicium sit agitandum, nulla ratio patitur, Thebergam
cum Lothario posse inire certamen, nisi prius ad
tempus suae fuerit reddita potestati, et consanguineis propriis
libere sociata. Inter que etiam locus prouidendus
est, in quo nulla uis multitudinis formidetur,
nec sit difficile testes producere uel ceteras personas,
que tam a sanctis canonibus, quam a uenerandis Romanis
legibus in huiusmodi controuersiis requiruntur.
III. Pars. Gratian. In hoc capitulo quamuis causa
uideatur exposita, quare sua auctoritate non licet alicui uxorem


dimittere, qua cessante ipsa quoque prohibitio cessare uidetur:
tamen quia ipsa separatio pena est, et pena nulli est inferenda
nisi per iudicem, generaliter hoc intelligendum est, ut siue ob causam
premissam, siue nulla causa existente, non liceat alicui sua
auctoritate uxorem dimittere. Quod etiam de pena homicidii uel
qualibet alia intelligendum est.
Unde Nykolaus Papa scribit Rodulpho, Bituricensi
Archiepiscopo:

C. V. Coniugia penitus interdicantur his, qui suas uxores occidunt.

Interfectores suarum coniugum sine iudicio, cum non
addis, adulterarum, uel aliquid huiusmodi, quid aliud habendi
sunt quam homicidae, ac per hoc ad penitenciam
redigendi? Quibus penitus coniugium denegatur, exceptis
adolescentibus, de quibus est B. Leonis Papae XXV. regula
decretalium, imo indulgentia obseruanda.
Gratian. In hoc capitulo uidetur Nykolaus permittere
maritis causa adulterii, uel alterius eiusmodi criminis, uxores
suas interficere. Sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio,
non materiali criminosos feriri iubet; illo uidelicet gladio, quo
Petrus iubetur mactare et manducare. De quo etiam gladio
Christus ait in euangelio: "Non ueni pacem mittere in terram,
sed gladium."
Hinc idem Nykolaus scribit Albino Archiepiscopo:

C. VI. Non licet alicui uxorem adulteram occidere.

Inter hec uestra sanctitas addere studuit, si cuius uxor
adulterium perpetrauerit, utrum marito illius liceat secundum
mundanam legem eam interficere. Sed sancta Dei
ecclesia numquam mundanis constringitur legibus; gladium
non habet, nisi spiritualem; non occidit, sed uiuificat.

C. VII. Penitencia eius, qui propriam uxorem absque causa perimit.

Item Pius Papa.
Quicumque propriam uxorem absque lege, uel sine
causa et certa probatione interfecerit, aliamque duxerit
uxorem, armis depositis publicam agat penitenciam, et, si
contumax fuerit, et episcopo suo inobediens extiterit,
anathematizetur, quousque consentiat. Eadem lex erit illi,
qui seniorem suum interfecerit.

C. VIII. Penitencia Astulphi, qui uxorem suam interfecerat.

Item Stephanus V. Astulpho.
Admonere te cum lacrimis et multo gemitu cordis
curamus, fili Astulphe; sed non filius dici debes, qui


tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam occidisti
uxorem tuam, partem corporis tui, legitimo matrimonio
tibi sociatam, sine causa mortis, non tibi resistentem,
non insidiantem quocumque modo uitae tuae. Non
inuenisti eam cum alio uiro nefariam rem facientem, sed
concitatus a diabolo, inpio furore flammatus, more
latronum atrocius eam gladio tuo, crudelior omni bestia,
interemisti, et nunc post mortem eius addis iniquitatem
super iniquitatem, filiorum tuorum inprobe predo. Qui
matri non pepercisti, filios tuos orphanos fecisti, inducere
super eam uis mortis causam post mortem, per
unum hominem homicidam et reprobum testem. Quoniam
nec euangelium, nec ulla diuina humanaque lex
unius testimonio etiam idoneo quempiam condempnat uel
iustificat: quanto magis per istum scelestum et flagiciosissimum
nec illa uiua debuit condempnari, nec a te
post mortem eius accusari? Prius causa criminis subtiliter
erat inuestiganda, et tunc, si ita fuisset inuenta,
secundum legis tramitem debuit excipere ultionis uindictam.
Nam si uerum (quod absit) fuisset, sicut adulter
mentitus est, post septem annos peracta penitencia
dimittere eam per approbatam causam poteras, si uoluisses;
occidere tamen eam nullatenus debuisti. Non enim
uult Deus mortem peccatoris, sed ut conuertatur ad penitenciam,
et uiuat. Idcirco placeat tibi consilium nostrum,
et facias hoc, quod melius tibi et leuius uideri
potest: miserere animae tuae, ut non sis tuus tibimet
ipsi homicida. Relinque quapropter, te rogamus, hoc
malum seculum, quod te traxit ad tam inmanissimum
peccati facinus; ingredere monasterium, humiliare sub
manu abbatis, multorum fratrum precibus adiutus
obserua cuncta supplici animo, que tibi fuerint inperata,
si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis
et refrigeret animam tuam prius, quam crucieris perpetuis
flammis. Hoc leuius et melius tibi esse certissime
scias. Sin autem publicam penitenciam, permanens
in domo tua uel in hoc mundo, uis agere (quod tibi
peius, et durius, et grauius esse non dubites) ita, ut agere
debeas, exhortamur, omnibus diebus, quibus penitere
debes, uinum et omnem siceram non libas, carnem
numquam ullo tempore comedas, preterquam in Pasca,
et in die Natalis Domini; in pane, et aqua, et sale penitenciam
age; in ieiuniis, in uigiliis, orationibus,
et elemosinis omni tempore perseuera; armis numquam
cingere, nec in quolibet loco litigare presumas. Uxorem
numquam ducere, concubinam non habere, nec adulterium
committere audeas; in balneo numquam laueris, in conuiuiis
letantium numquam te misceas; in ecclesia segregatus
ab aliis Christianis post hostium et postes humiliter te
repone; ingredientium et egredientium suppliciter orationibus


conmendare, conmunione corporis et sanguinis
Domini cunctis diebus uitae tuae indignum te existimes;
in ultimo tamen exitus uitae tuae die, si merueris,
pro uiatico, si sit qui tribuat, tantummodo uenialiter tibi
ut accipias concedimus. Sunt et alia multa, que tibi
durius et satis acrius erant iuxta magnum pondus peccati,
infelix, adicienda. Sed si hec omnia, que tibi misericorditer
supra dicta sunt, perfecto corde Domino auxiliante
feceris et custodieris, confidimus de inmensa clementia
Dei, remissionem te tuorum habiturum peccatorum, et secundum
dictum iusti bonique pastoris resoluet te sancta
ecclesia ab hoc uinculo peccati in terris, ut per ipsius gratiam,
qui eam suo sanguine acquisiuit, solutus sis in celis.
Si autem aliter feceris, et sanctae matris ecclesiae tam salubrem
admonitionem despexeris, ipse tibi sis iudex, et in
laqueo diaboli, quo irretitus teneris, permanebis; sanguis
tuus super caput tuum; nos alieni a consortio tuo pro
aliorum filiorum Dei salute, ipso opitulante, omni sollicitudine
nitimur desudare, et Domini misericordiam attentius
cottidie inplorare.

C. IX. Potius uxore uiuente quis aliam ducat, quam humanum sanguinem fundat.

Item Augustinus de adulterinis coniugiis. [lib. II. c. 15.]
Si (quod uerius dicitur) non licet homini Christiano
adulteram coniugem occidere, sed tantum dimittere: quis
est tam demens, qui dicat ei: fac quod non licet, ut
liceat tibi quod non licet? Cum enim utrumque secundum
legem Christi illicitum sit, siue adulteram occidere,
siue alteram ducere illa uiuente, ab utroque est abstinendum,
non illicitum pro illicito faciendum. Si enim
facturus est quod non licet, iam faciat adulterium et non
faciat homicidium, ut uiuente uxore aliam ducat,
non humanum sanguinem fundat.
IV. Pars. Gratian. In premissis auctoritatibus quique
prohibentur adulteras coniuges suas occidere; sed post septem
annorum penitenciam permittitur eis illas dimittere. Si autem
illas interfecerint, iubentur sine spe coniugii perpetuo manere,
nisi forte propter lapsum iuuenilis incontinentiae ad matrimonia
contrahenda eis misericordia inpendatur. Clericis autem
conceditur, si uxores eorum peccauerint, sine mortis acerbitate
habere eas in custodia, et ad ieiunia eas cogere, non tamen usque
ad necem affligere.
Unde in Tolletano Concilio I. [c. 7.] legitur:

C. X. Clerici si uxores eorum peccauerint, preter necem eas domi custodiant, et ad salutaria eas ieiunia cogant.

Placuit, ut, si quorumcumque clericorum uxores peccauerint,
ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant


mariti earum hanc potestatem, preter necem custodiendi,
ligandi in domo sua, ad ieiunia salutaria, non mortifera
eas cogentes, ita, ut inuicem sibi clerici pauperes auxilium
ferant, si seruicia non habeant. Cum uxoribus
autem ipsis, que peccauerant, non cibos sumant,
nisi forte ad timorem Dei acta penitencia reuertantur.
V. Pars. Gratian. Nunc autem queritur, quare sacris
canonibus sit institutum, ut post septem annos penitentes in pristinum
statum reuocentur?
De his ita scribit Ysidorus ad Masonem Episcopum:
[in prefatione ad librum de summo bono]

C. XI. Quare sit institutum post septem annos in pristinum statum penitentem redire.

Hoc ipsum, quod canonum censura post septem annos
remeare penitentem in pristinum statum precepit
non electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius
ex sentencia diuini iudicii sanxerunt. Nam legitur, quod
Maria soror Aaron prophetissa, dum detractionis
aduersum Moysen incurrisset delictum, illico stigmate leprae
perfusa est, cumque peteret Moyses, ut emundaretur,
precepit eam Dominus extra castra septem diebus
egredi, et post emundationem rursus eam in castra
admitti. Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis,
que, dum superbiae dedita sordidissimis cogitationum
maculatur contagiis, extra castra septem diebus, hoc
est extra collegium sanctae ecclesiae septem annis proiciatur,
ut post emundationem uiciorum loci uel
pristinae dignitatis recipiat meritum. Et post pauca:
§. 1. In fine autem epistolae hoc adiciendum putaui, ut,
quotiescumque in gestis conciliorum discors sentencia inuenitur,
illius magis teneatur sentencia, cuius antiquior
aut potior extat auctoritas.
Gratian. Hoc quamquam de sacerdotibus uideatur specialiter
dictum, generaliter tamen de omnibus penitentibus oportet
intelligi. Ad imitationem namque illius dominicae sentenciae
Dauid de adulterio et homicidio reprehensus unius ebdomadae
ieiunium in satisfactionem admissi sceleris Deo legitur obtulisse.
Hinc etiam ecclesiastica consuetudine est usurpatum, ut
maiorum criminum penitencia septem annorum spacio concludatur,
nisi uel offitii exellentia, uel criminum magnitudo uulgarem
consuetudinem excedens (ueluti dum contra naturam humanae
societatis parentibus, uel liberis, uel aliis huiusmodi personis
inpudice adheremus, uel dum relicto naturali usu contra naturam
more Sodomitico fornicamur, uel usque ad coitum brutorum animalium
prolabimur), premissum spacium transcendere cogat.
VI. Pars. §. 1. De penitentibus quoque queritur, an eis
generaliter post penitenciam peractam coniugia concedantur?
Generaliter enim canonica auctoritate penitentes prohibentur ad
secularem miliciam redire, uel matrimonia contrahere.
Unde Siricius Papa: [epist. I. ad Himerium
Episcopum, c. 5.]

C. XII. Penitentes matrimonia contrahere prohibentur.

De his uero non incongrue dilectio tua sedem
apostolicam credidit consulendam, qui acta penitencia
tamquam canes et sues ad uomitus pristinos et uolutabra
redeuntes, et miliciae cingulum, et ludicras uoluptates,
et noua coniugia, et inhibitos denuo appetiuere concubitus,
quorum inprofessam continentiam generati post absolutionem
filii prodiderunt. De quibus, quia iam suffragium
non habent penitendi, id duximus decernendum,
ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione iungantur,
sacris misteriorum celebritatibus (quamuis non mereantur)
intersint, a dominicae autem mensae conuiuio segregentur,
ut hac saltim districtione correcti et ipsi
in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant,
quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quibus
tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, uiatico
munere, cum ad Dominum ceperint proficisci, per conmunionis
gratiam uolumus subueniri, quam formam et circa
mulieres, que se post penitenciam talibus pollutionibus deuinxerunt,
seruandam esse censemus.
Gratian. Sed quia timore soluendi coniugii nonnulli ad
penitenciam accedere differunt, uel propter lapsum adolescentiae,
quem formidant, penitenciae remedium suscipere negligunt, auctoritate
canonica permittitur eis uel contracta matrimonia
retinere, uel alia contrahere.
Unde Leo Papa scribit Galerio Episcopo Tripolitano:

C. XIII. Ex indulgentia post penitenciam legitima non negentur matrimonia.

Audiuimus a quibusdam, quod in uestris diocesibus
et finibus Christianorum cetus leui occasione se subtrahunt
penitenciae iugo, dicentes, quia, si penitenciam
agimus, coniugii debemus relinquere copulam; in quo errant
et de ueritatis calle discedunt, quia pro omnibus illicitis
penitenciam unusquisque Christi nominis cultor sustinere
atque peragere summopere debet, dicente Domino:
"Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum."
Coniugium uero legitimum nulli orthodoxorum penitenciam
sustinenti soluere licet. Et infra: §. 1. Sacris uos expedit
eos alloquiis edocere, ut erroris eripiantur caligine,
et licitis copulationibus iuncti de omnibus illicitis penitenciam
agere procurent.

C. XIV. Propter lapsum iuuenilis incontinentiae non negentur penitentibus licita coniugia.

Item Leo IV.
In adolescentia constitutus si urgente aut metu mortis,
aut captiuitatis periculo penitenciam gesserit et
postea timens lapsum incontinentiae iuuenilis copulam uxoris
elegerit, ne crimen fornicationis incurreret, rem uidetur
fecisse uenialem, si preter coniugem nullam omnino cognouerit.
In quo tamen non regulam constituimus, sed quid
sit tollerabilius estimamus.

C. XV. Hec penitencia est inponenda ei, qui matrem occiderit.

Item Nykolaus Papa Rhatoldo, Episcopo sanctae
Argenteae Retensis.
VII. Pars. Latorem presentium matricidam esse cognouimus.
Cui precipimus, ut sub penitenciae iugo permaneat
ita, ut per annum unum ecclesiam non ingrediatur,
sed ante fores basilicae stans orans, et deprecans
Deum perseueret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Conpleto
uero anni circulo introeundi licentiam in ecclesiam habeat;
tantum inter audientes stet, et nondum conmunicet.
Conpletis autem trium annorum curriculis sacrae
conmunionis illi gratia concedatur, oblationes uero non
offerat, nisi prius aliorum septem annorum curricula expleantur.
§. 1. In his autem omnibus annis atque temporibus
carnem non manducet, nec uinum bibere presumat,
exceptis festis diebus atque dominicis, et a Pasca usque
ad Pentecosten. Et, quocumque ire uoluerit, nullo uehiculo
deducatur, sed pedibus proficiscatur; arma non sumat,
nisi contra paganos; ieiunet autem tribus diebus per
ebdomadam usque ad uesperam. A propria ac legitima
coniuge non separetur, ne in fornicationis uoraginem
corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante annorum
trium cursum finis uitae illius appropinquauerit, corporis
et sanguinis Domini nostri Iesu Christi particeps fiat;
sin autem, ut supra statui efficiatur. Tamen, si illius
conuersationem et lacrimarum fontem in omnibus
uideritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare,
humanius circa eum sollicitudo peruigil appareat, mitisque
omnibus demonstretur.

C. XVI. Post penitenciam legitimam adolescentibus permittuntur licita coniugia.

Item.
VIII. Pars. Si quis cum duabus fuerit sororibus fornicatus,
aut cum his personis, de quibus sancta scriptura
prohibet, si dignam egerit penitenciam, et castitatis non
ualuerit sustinere continentiam, liceat ei legitimam in
coniugio uxorem accipere. Similiter et mulier, que tali
fuerit scelere lapsa, ut fornicationis non perducatur ad
chaos. Sed hoc de laicis uiris ac mulieribus solummodo
statuimus.

C. XVII. Puniatur qui hec crimina conmittit, non tamen legitimam dimittat uxorem.

Idem.
Si quis cum matre spirituali fuerit fornicatus,
anathematis (ut scitis) percutitur ictibus. Similiter
autem et illum percutere promulgamus, qui cum ea,
quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut
cum illa, quam ante episcopum tenuerit, cum sacro
crismate fuerit uncta, fornicationis perpetrauerit scelus;
legitimam tamen, si habuerit, non dimittat
uxorem.
IX. Pars. Gratian. §. 1. Quos enim Deus coniunxit
iudex sua auctoritate separare non debet.
Quamquam Ysidorus hoc aliter intelligat, dicens:

C. XVIII. Non homo separat quos pena condempnat.

"Quos Deus coniunxit homo non separet." Queris
quomodo? subaudis uiolenter, sine lege, absque ratione
quos Deus coniunxit homo non separet. Non enim homo
separat quos pena dampnat, quos reatus accusat, quos
maleficium coartat.
Gratian. Verum hoc pro his dictum intelligitur, quos
iudices seculi pro suis sceleribus legum seueritate percellunt, quos
uel morte puniunt, uel deportari iubent.

C. XIX. De eodem.

Item ex Concilio Tolletano VI. [c. 8.]
X. Pars. Antiqui et sanctissimi est patris sentencia
Papae Leonis, ut is, qui in etatis adolescentia positus,
dum mortis formidat casum, si peruenerit ad penitenciae
remedium, si coniugatus forte fuerit incontinens,
ne postea adulterii lapsum incurrat, redeat ad pristinum
coniugium, quousque possit adipisci temporis maturitate
continentiae statum, quod nos ut de uiris, ita et de
feminis equo modo censemus. Non quidem hoc
generaliter et canonice preceptum, sed constat
uobis pro humana fragilitate indultum ea dumtaxat
ratione, ut si is, qui penitenciae non est legibus deditus,
ante ab hac uita discesserit, quam ex consensu ad
continentiam unus eorum fuerit regressus, superstiti non
liceat denuo ad uxoris transire amplexus. Si autem illius
uita extiterit superstes, qui non accepit absolutionem
penitentis, nubat, si se continere non potest, et alterius
consortio fruatur uxoris. Quod in utroque sexu pari


modo a nobis manifestum est esse decretum, ita
uidelicet, ut in his omnibus sacerdotis expectetur
ordinatio, ut, iuxta quod etatem aptam prospexerit,
penitenciae absolutionis tribuat legem.

QUESTIO III.[ TRACTATUS DE PENITENCIA. ]

GRATIANUS.
His breuiter decursis, in quibus extra negocii finem aliquantulum
euagati sumus, ad propositae causae terciam questionem
pertractandam, qua queritur:

DISTINCTIO I.

GRATIANUS.
I. Pars. Utrum sola cordis contritione, et secreta satisfactione,
absque oris confessione quisque possit Deo satisfacere,
redeamus. Sunt enim qui dicunt, quemlibet criminis ueniam sine
confessiones a ecclesias et sacerdotali iudicio posse promereri,
iuxta illud Ambrosii super Lucam: [ad cap. 22.]

[C. I.]

"Petrus doluit et fleuit, quia errauit, ut homo. Non inuenio
quid dixerit; scio, quod fleuerit. Lacrimas eius lego, satisfactionem
non lego."

[C. II.] Item Iohannes Chrisostomus.

"Lacrimae lauant delictum, quod uoce pudor est confiteri."

[C. III.] Item Propheta.

"Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et
humiliatum, Deus, non despicies."

[C. IV.] Item.

"Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam Domino,
et tu remisisti inpietatem peccati mei."
Quod Augustinus exponens, ait:

[C. V.]

"Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata
dimiserit. §. 1. Nondum pronunciat ore, et tamen Deus iam
audit in corde, quia ipsum dicere quasi quoddam pronunciare
est. Votum enim pro opere reputatur."

[C. VI.] Codicis libro I. titulo de Episcopis et Clericis Inp.

Iouinianus.
II. Pars. "Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantum


matrimonii iungendi causa sacratissimas uirgines ausus
fuerit, capitali pena ferietur."

[C. VII.] Libro Codicis titulo de postulando Inp. Leo et Ant. Nicostrato P. P.

"Nemo uel in foro magnitudinis tuae, uel in prouinciali
iudicio, uel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium,
nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit inbutus
misteriis. Sin autem aliquid quoquo modo uel quadam machinatione
factum uel attemptatum fuerit, offitium quidem sublimitatis
tuae centum librarum auri iacturam pro condempnatione
sustineat."

[C. VIII.] Idem.

"Quicumque uero ausus fuerit contra prouidum nostrae
serenitatis decretum offitium aduocationis per subreptionem
arripere, et prohibitum patrocinium prestiterit, aduocationis
offitia remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii
specialiter sustinebit; scituris etiam prouinciarum rectoribus,
quod is, sub cuius amministratione aliquid huiusmodi fuerit
attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem, et penam
exilii per quinquennium sustinebit."

[C. IX.] Item libro IX. titulo ad legem Iuliam maiestatis. [l. 5.]

"Quisquis cum militibus cogitauerit (eadem enim seueritate
uoluntatem sceleris, qua effectum iura puniri uoluerunt)."
[Gratian.] Item ad legem Corneliam de sicariis: "Is
qui cum telo ambulauerit hominis necandi causa, sicut is, qui
hominem occiderit, uel cuius dolo malo factum erit conmissum,
legis Corneliae de sicariis coherceatur pena."

[C. X.] Inpp. Valentinianus, Valens, et Gratianus.

"Si quis necandi infantis piaculum aggressus aggressaue
fuerit, sciat, se capitali supplicio esse puniendum."

[C. XI.] Inpp. Gratianus et Valentinianus.

"Si forte mulier marito mortis parasse insidias, uel quolibet
alio genere uoluntatem occidendi habuisse inueniatur, uel forte
maritus eo modo insequetur uxorem, in eadem questione
non solum ab omni familia mariti, sed etiam uxoris (que
tamen tunc temporis domi fuerit) querendum est, sine cuiusquam
defensione."

[C. XII.] Item Digestorum titulo de iniuriis, lege Sed est questionis.

"Si quis tam masculum quam feminam, siue ingenuos siue
libertinos, inpudicos facere attemptauerit, iniuriarum tenebitur.
§. 1. Sed et si serui pudicitia attemptata sit, iniuria
locum habet. §. 2. Attemptari pudicitia dicitur, cum id agitur,
ut ex pudico inpudicus fiat. §. 3. Non solum is iniuriarum
tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, uerum ille quoque


continetur, qui dolo fecit, uel qui curauit ut cui mala
pugno percuteretur."

[C. XIII.] Item apud Labeonem.

"Si quis pulsatus quidem non est, uerum manus aduersus
eum leuatae, et sepe territus, quasi uapulaturus, non tamen
percussus, iniuriam actione tenetur."
III. Pars. Contra libro eodem titulo de penis:

[C. XIV.]

"Cogitationis penam nemo patiatur."

[C. XV.] Titulo de extraordinariis criminibus.

"Sollicitatores alienarum nuptiarum, itemque matrimoniorum
interpellatores, etsi effectu sceleris potiri non possunt, propter
uoluntatem perniciosae libidinis extra ordinem puniuntur.
§. 1. Qui stuprum puero (abducto uel corrupto comite,)
persuaserit, aut mulierem aut puellam interpellauerit, quidue
inpudicitiae gratia fecerit, domum prebuerit pretiumue, quo is
persuadeat, dederit, perfecto flagicio punitur capite, inperfecto
in insulam deportatur. Corrupti comites summo supplicio afficiuntur."

[C. XVI.] Item titulo de furtis.

"Vulgaris est questio, an is, qui ex aceruo frumenti modium
sustulit, totius rei furtum faciat, an uero eius tantum, quod
abstulit. Ofilius totius acerui furem esse putat. Nam et qui
aurem alicuius tetigit (inquit Trebatius) totum eum uideri
tetigisse. Proinde et qui dolium aperuit, et exinde parum
abstulit uini, totius furtum uidetur fecisse. Sed uerum est,
in tantum eum furti actione teneri, quantum abstulerit.
Nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit,
et omnes res, que in eo erant, contrectauerit, atque ita discesserit,
deinde reuersus unam ex his abstulerit, et ante, quam
reciperet se quo destinauerat, deprehensus fuerit, eiusdem
rei et manifestus, et nec manifestus fur erit. Sed et si quis
segetem ante lucem secat et contrectat eius, quod secat,
manifestas et nec manifestus fur est."

[C. XVII.] Item libro II. titulo Quod quisque iuris, lege 1.

"Hec autem uerba: 'Que statuerit qui iurisdictioni
preest,' cum effectu accipimus, non uerbotenus; et ideo, si,


cum uellet statuere, prohibitus sit, nec effectum decretum habuit,
cessat edictum. Nam 'statuit' uerbum rem perfectam
significat, et consummatam iniuriam, non ceptam."

[CAP. XVIII.]

"Penae" (sicut in Digestorum titulo de penis legitur) "legum
interpretatione molliendae sunt pocius, quam exasperandae."
[Gratian.] Atque ideo proprium casum non excedunt; sed
que de raptu uirginum, uel aduocatis, seu de crimine maiestatis,
uel de sicariis dicta sunt, fauore religionis et fidei, atque principali
odio sicariorum introducta sunt. Iniuriarum uero pro
earum uarietate multipliciter quis reus fieri potest. Varietas itaque
criminum uarietatem inducit penarum.
Unde in Digestis titulo de penis:

[C. XIX.]

[IV. Pars.] "Aut facta puniuntur, ut furta cedesque; aut
dicta, ut conuicia et infidae aduocationes; aut scripta, ut
falsa et famosi libelli; aut consilia, ut coniurationes, aut
latronum conscientia, quosque alios suadendo monuisse
sceleris est instar. §. 1. Sed hec quatuor genera consideranda
sunt septem modis: causa, persona, loco, tempore, qualitate,
quantitate, euentu. §. 2. Causa, ut in uerberibus, que inpunita
sunt a magistro illata uel parente, quoniam emendationis
animo, non iniuriae gratia uidentur adhiberi. Puniuntur,
cum quis per iram ab extraneo pulsatur. §. 3. Persona
duppliciter spectatur, eius qui fecit, et eius qui passus est. Aliter
enim puniuntur ex eisdem facinoribus serui, quam liberi; et aliter
qui in dominum parentemue ausus est, quam qui in extraneum
et in magistratum quam qui in priuatum. In huius rei
consideratione etatis quoque ratio habeatur. §. 4. Locus facit,
ut idem uel furtum uel sacrilegium sit, et capite luendum, uel
minore supplicio. §. 5. Tempus discernit emansorem a fugitiuo
et effractorem uel furem diurnum ac nocturnum.
§. 6. Qualitate, factum uel atrocius, uel leuius est, ut furta
manifesta a non manifestis discerni solent, rixa a crassaturis,
expilationes a furtis, a uiolentia petulantia, de qua
re maximus apud Grecos orator Demosthenes sic ait. §. 7.
Quantitas discernit furem ab abigeo. Nam qui unum suem
subripuerit, ut fur cohercebitur: qui gregem, ut abigeus. §. 8.
Euentus spectatur, ut a clementissimo queque facta;
quamquam lex non minus eum, qui inuentus occidendi
hominis causa cum telo fuerit, quam eum, qui occiderit, puniat,


et ideo apud Grecos exilio uoluntario fortuiti casus luebantur,
ut apud precipuum poetarum scriptum est."

[C. XX.]

V. Pars. Cogitatio non meretur penam lege ciuili, cum
suis terminis contenta est. Discernuntur tamen a maleficiis ea,
que de iure effectum desiderant. In his enim non nisi animi iudicium
consideratur.
Unde in Digestis titulo de repudiis:

[C. XXI.]

"Diuortium non est uerum nisi, quod animo perpetuam constituendi
dissensionem fit. Itaque quicquid calore
iracundiae fit, uel dicitur, non aliter ratum est, quam si
perseuerantia apparuerit, iudicium animi fuisse. Ideoque per
eum calorem misso repudio, si breui reuersa est uxor, nec
diuertisse uidetur."
Hinc etiam in Canonibus:

[C. XXII.]

"Si quis iratus crimen alicui obiecerit etc."
VI. Pars. [Gratian.] Ex consilio autem uelut ex facto
aliquem teneri Augustinus probat, ita dicens:

C. XXIII. Non solum qui manibus occidunt, sed etiam quorum consilio et fraude alii occiduntur, homicidae probantur.

Periculose se decipiunt, qui existimant, eos tantum
homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non
potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem
homines exstinguntur. Nam Iudei Dominum nequaquam
propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum
est: "Nobis non licet interficere quemquam." Sed tamen
illis Domini mors inputatur, quia ipsi lingua eum interfecerunt,
dicentes: "Crucifige, crucifige eum." Unde
unus Euangelista dicit, Dominum crucifixum esse hora
tertia, alius sexta, quia Iudei crucifixerunt eum hora
tertia lingua, milites hora sexta manibus. Qui ergo hominem
tradidit, ille interfecit eum, Domino dicente:
"Maius peccatum habet qui me tradidit tibi." Unde
Psalmo: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae,
et lingua eorum gladius acutus." Subiciant ergo se
penitenciae quorum consilio sanguis funditur, si ueniam
promereri uoluerint.

C. XXIV. Interfectores fratrum, detractores eorum, eosque odientes, homicidae habentur.

Item ex epistola Clementis. [I. ad Iacobum]
Homicidiorum uero tria genera esse dicebat B.
Petrus, et penam eorum parilem fore dicebat. Sicut
enim homicidas interfectores fratrum, ita detractores
eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat, quia
et qui occidit fratrem suum, et qui odit, et qui detrahit,
ei pariter homicidae esse demonstrantur.

C. XXV. In maleficiis uoluntas pro opere reputatur.

Item Ieronimus in Ysaia. [c. 33.]
Omnis iniquitas, et oppressio, et iniusticia, iudicium sanguinis
est: et, licet gladio non occidas, uoluntate tamen
interficis.

C. XXVI. De eodem.

Item Ciprianus. [tract. IV. de mortalitate.]
Numquid Cayn, cum Domino, munus offerret
peremerat fratrem? et tamen parricidium mente conceptum
Deus prouidus ante dampnauit. Ut illic cogitatio
mala et perniciosa conceptio Deo prouidente prospecta est,
ita et in Dei seruis, apud quos cogitatur, et martirium
mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice
coronatur. Aliud est martirio animum deesse, aliud
animo defuisse martirium. Qualem te inuenit Dominus, cum
uocat, talem pariter et iudicat, quando ipse testatur et
dicit: "Et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutator
renum et cordis."

C. XXVII. Homicida est qui fratri suo mala suadet.

Item Augustinus. [tract. XLII. ad c. 8. Ioannis.]
Noli putare, te non esse homicidam, quando fratri tuo
mala persuades. Si fratri tuo mala persuades, occidis. Et
ut scias, quia occidis, audi Psalmum: "Filii hominum,
dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machera
acuta."

C. XXVIII. Occidit qui ad nocendum mouetur.

Idem. [lib. XIX. contra Faustum, c. 23.]
Homicidium lege uetitum putabatur non aliud esse, nisi
corporis peremptio. Aperuit ergo Dominus, omnem
iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere
deputari.

C. XXIX. Furti tenetur qui solo timore non furatur.

Item Augustinus. [lib. L. Hom., homil. 28.]
Si propterea non facis furtum, quia times ne uidearis,
intus, in corde fecisti; furti teneris, et nil tulisti.

C. XXX. Non ideo minus delinquit, cui sola deest facultas.

Idem de libero arbitrio. [lib. I. c. 3.]
Si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum
coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit eum
cupere, et, si potestas detur, facturum esse, non minus reus
est, quam si in ipso facto deprehenderetur. Item, sicut
auctoritas testatur: §. 1. Voluntas remuneratur, non opus.
Voluntas autem in cordis contritione est, opus uero in
oris confessione.
Gratian. Luce clarius constat cordis contritione, non oris
confessione peccata dimitti.

[C. XXXI.] Item Prosper. [lib. II. de uita contemplatiua,

cap. 7.]
"Porro illi, quorum peccata humanam noticiam latent,
non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri
uel emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum
habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum iudicium
uitare, cum, si in malo suo permanserint, ituri sunt in
eternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si sui ipsi
iudices fiant, et ueluti suae iniquitatis ultores, hic in se uoluntariam
penam seuerissimae animaduersionis exerceant, temporalibus
penis mutabunt eterna supplicia, et lacrimis ex uera cordis
conpunctione fluentibus restinguent eterni ignis incendia."

[C. XXXII.] Et infra.

"Facilius Deum sibi placabunt illi, qui non humano conuicti
iudicio, sed ultro agnoscunt crimen, qui aut propriis illud confessionibus
produnt, aut nescientibus aliis (quales occulti sunt)
ipsi in se uoluntariae excommunicationis sentenciam ferunt, et
ab altari, cui ministrabant, non animo, sed offitio separati uitam
suam tamquam mortuam plangunt, certi, quod reconciliati
sibi efficacis penitenciae fructibus a Deo non solum amissa
recipiant, sed etiam ciues supernae ciuitatis effecti ad gaudia sempiterna
perueniant."
VII. Pars. [Gratian.] Hoc idem probatur auctoritate illa
prophetica: "In quacumque hora peccator fuerit conuersus, et
ingemuerit." Non enim dicitur: ore confessus fuerit, sed
tantum: "Conuersus fuerit, et ingemuerit, uita uiuet, et non
morietur." Hinc Iohel Propheta ait:

[C. XXXIII.]

"Scindite corda uestra, et non uestimenta uestra."
[Gratian.] Ostendens contritionem cordis, que in eiusdem
scissione intelligitur, non in confessione oris, que pars est
exterioris satisfactionis, quam scissuram uestium nominauit, a
parte totum intelligens, peccata dimitti.
Hinc etiam per eundem Prophetam Dominus ait:

C. XXXIV.

"Conuertimini ad me et ego conuertar ad uos."


[Gratian.] Conuersio autem dicitur quasi cordis undique
uersio. Si autem cor nostrum undique ad Deum a malo uertitur,
mox conuersionis suae fructum meretur, ut Deus ab ira
ad misericordiam conuersus peccati prestet indulgentiam, cuius
primo preparabat uindictam. Unde datur intelligi, quod etiam
ore tacente ueniam consequi possumus. Hinc etiam leprosi illi
quibus Dominus precepit, ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere,
ante, quam ad sacerdotes uenirent, mundati sunt. Ex quo facto
nimirum datur intelligi, quod ante, quam sacerdotibus ora nostra
ostendamus, id est peccata confiteamur, a lepra peccati
mundamur. Hinc etiam Lazarus de monumento uiuus prodiit;
non prius de monumento est eductus, et postea a Domino
suscitatus, sed lapide remoto, quo monumentum claudebatur,
in sepulchro reuixit, et foras uiuus prodiit. §. 1. Hinc etiam, ut
Dominus ostenderet, quod non sacerdotali iudicio, sed largitate
diuinae gratiae peccator emundatur, leprosum tangendo mundauit,
et postea ut sacerdoti sacrificium ex lege offerret precepit.
Leprosus enim tangitur, cum respectu diuinae pietatis
mens peccatoris illustrata conpungitur. Unde post trinam negationem
Petrus, Domino eum respiciente, profudit amaras
lacrimas, quibus culpam suae negationis diluit. Leprosus semetipsum
sacerdoti representat, dum peccatum suum sacerdoti
penitens confitetur. Sacrificium offert ex lege, dum satisfactionem
ecclesiae iudicio sibi inpositam factis exequitur. Sed ante, quam
ad sacerdotes perueniat, emundatur, dum per contritionem
cordis ante confessionem oris peccati uenia indulgetur. Hinc
etiam medici negantur resuscitare aliquem, ut resuscitatus
confiteatur, dum per prophetam dicitur: "Numquid medici
resuscitabunt, et confitebuntur tibi?" Item: "A mortuo, ut
auctoritas ait, uelut ab eo, qui non est, perit confessio." Unde
penitens ille, qui timore octauae territus exclamauerat: "Domine,
ne in furore tuo arguas me," postea supplicans aiebat:
"Saluum me fac propter misericordiam tuam, quoniam non est in
morte qui memor sit tui; in inferno autem nullus confitebitur tibi."
Si ergo nullus confitetur, nisi suscitatus, nemo autem uiuit
eternae gehennae filius, et perpetua dampnatione dignus, patet,
quod ante, quam quisque confiteatur peccatum, a reatu suae preuaricationis,
quo eterna sibi debebantur supplicia, per gratiam
internae conpunctionis absoluitur. §. 2. Item: Si ante, quam
quisque confiteatur, a Domino resuscitatur, uel resuscitatus uiuit,
dum confitetur, uel post resuscitationem iterum mortuus est,
et confitetur. Sed, sicut ante, quam resuscitaretur mortuus, confiteri
non poterat, sic post resurrectionem mortuus confiteri
non ualet. Restat ergo, ut resuscitatus uiuat, dum peccatum
confitetur. Habet itaque resuscitatorem suum sibi presentem,
seque inhabitantem.
Ut enim Augustinus ait in Psalmo LXII.:

[C. XXXV.]

"Resuscitatus corpore uiuit absente suscitatore. Non autem
sic resuscitatus in anima."
[Gratian.] Cum enim Deus sit uita animae, anima uero uita
corporis, sicut corpus uiuere non potest anima absente, ita non
nisi Deo presente anima uiuere ualet. Habet itaque anima sibi
Deum presentem per gratiam, que uiuens peccatum suum confitetur,


eamque uita, que Deus est, inhabitat, quam inhabitando
uiuere facit. Si autem illam inhabitat, ergo templum Spiritus
sancti facta est, ergo illuminata est, ergo a tenebris peccatorum
expiata est, ergo templum diaboli esse desiit, que ad lucem uenit,
cuius respectus tenebras fugat. Nulla enim (ut ait Apostolus)
conuentio Christi ad Belial, nulla participatio lucis ad tenebras,
nulla conmunicatio iusticiae et iniquitatis, nullus consensus templo
Dei cum ydolis. Item, ut Christus ait: "Omnis, qui odit malum,
in luce agit." Qui autem in luce agit, operatur, sicut
Augustinus ait, cum Deo. Qui autem in Christo operatur, eius
filius probatur. Cuius enim opera quisque facit, eius filius esse
perhibetur. Unde quibusdam Dominus ait: "Si filii Abrahae
estis, opera Abrahae facite." Item: "Vos ex patre diabolo estis,
quia opera patris uestri uultis facere." Nemo autem filius Dei
et diaboli simul esse potest. "Nemo enim," ut ipse ait, "potest
duobus Dominis seruire." Item, ut Iohannes ait in epistola
sua: [I. cap. 3.]

[C. XXXVI.]

"Qui natus est ex Deo, non peccat".
[Gratian.] Ergo nec est filius diaboli. Solo enim peccato
filii diaboli sumus. Ergo de regno eius translati sumus in regnum
karitatis filii Dei, et sumus erepti de potestate tenebrarum, et
facti filii lucis. Cum ergo ante confessionem, ut probatum
est, simus resuscitati per gratiam, et filii lucis facti, euidentissime
apparet, quod sola contritione cordis sine confessione oris,
peccatum remittitur.

[C. XXXVII.] Item.

"Omnis, qui non diligit, manet in morte."
[Gratian.] Si ergo uiuit, et diligit; si diligit, dilectio in
eo est; dilectio autem in malo non est. Est enim fons bonorum
proprius, in quo non conmunicat alienus. Ergo bonus
factus est iste per gratiam ante confessionem peccati: non itaque
malus est; bonus enim et malus aliquis simul esse non potest.
Quod si malus non est, membrum diaboli non esse probatur:
nec ergo dignus est gehenna, que diabolo et eius membris
solummodo debetur, sicut eterna beatitudo solummodo membris
Christi paratur. Non ergo in confessione peccatum remittitur,
quod iam remissum esse probatur. Fit itaque confessio ad ostensionem
penitenciae, non ad inpetracionem ueniae, sicut circumcisio
data est Abrahae in signum iusticiae, non in causam
iustificationis, sic confessio sacerdoti offertur in signum ueniae
acceptae, non in causam remissionis accipiendae.
II. Pars. §. 11. Alii e contra testantur, dicentes sine
confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato posse
mundari, si tempus satisfaciendi habuerit. Unde Dominus
per Prophetam ait: "Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris."

[C. XXXVIII.] Item Ambrosius in libro de Paradyso.

[cap. 14.]
"Non potest quisquam iustificari a peccato, nisi fuerit peccatum
ante confessus."

[C. XXXIX.] Idem in sermone [I.] Quadragesimae.

"Ecce nunc tempus acceptabile adest, in quo confessio a


morte animam liberat, confessio aperit paradysum, confessio
spem saluandi tribuit. Unde scriptura dicit: 'Dic tu iniquitates
tuas, ut iustificeris.' His uerbis ostenditur, quia non
meretur iustificari qui in uita sua peccata non uult confiteri.
Illa confessio uos liberat, que fit cum penitencia. §. 1.
Penitencia uera est dolor cordis, et amaritudo animae pro
malis, que quisque conmisit. Penitencia est et mala preterita
plangere, et plangenda iterum non conmittere."

[C. XL.] Item Iohannes Os aureum. [in hom. de penitencia, que incipit: "Prouida mente."]

"Perfecta penitencia cogit peccatorem omnia libenter sufferre.
§. 1. In corde eius contritio, in ore confessio,
in opere tota humilitas: hec est fructifera penitencia."

[C. XLI.] Idem.

"Non potest quis gratiam Dei celestis accipere, nisi
purgatus fuerit ab omni sorde peccati per penitenciae confessionem,
per donum baptismi salutaris."

[C. XLII.] Item Augustinus. [in lib. de continentia, cap. 6.]

"Nullus debitae grauioris penae accipit ueniam, nisi qualemcumque,
etsi longe minorem quam debeat, soluerit penam. Ita
enim inpertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur
iusticia disciplinae."

[C. XLIII.] Idem Vincentio. [epist. XLVIII.]

"Neminem putes ab errore ad ueritatem, et a peccato
quocumque seu paruo seu magno ad correctionem sine
penitencia posse transire."

[C. XLIV.] Idem [in lib. L. Homil., hom. 49.] de penitencia.

"Agite penitenciam, qualis agitur in ecclesia, ut oret pro
uobis ecclesia. Nemo dicat sibi: occulte ago, apud Deum ago,
nouit Deus, qui ignoscit michi, quia in corde ago. Ergo
sine causa dictum est: 'Que solueritis in terra soluta erunt
et in celo.' Ergo sine causa claues datae sunt ecclesiae Dei,
frustramus euangelium Dei, frustramus uerba Christi; promittimus
uobis quod ille negat: nonne uos decipimus? Iob
dicit: 'Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri.'
Atque ideo, si non potuistis habere uel noluistis pudicitiam
coniugalem, seu continentiam, et deuiastis a proposito, uel uinculo
coniugali, uel deuotione continentiae, sit in uobis humilitas
et dolor penitenciae. Apertius dico: Nemo dicat, non
intellexi. Quia post uxores uestras illicito concubitu uos
maculastis, si preter uxores uestras cum aliqua concubuistis, agite
penitenciam etc."

[C. XLV.] Item Ieronimus super Exodum.

II. Pars. "'Et uenit,' inquit, 'Aaron, et omnes presbiteri
de Israel, manducare panem cum socero Moysi in conspectu
Dei.' Omnia ergo, que faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt,
peccator autem a conspectu Dei fugit. Denique scriptum
est, quia Adam, postquam peccauit, fugit a conspectu Dei, et


interrogatus respondit: 'Audiui,' inquit, 'uocem
tuam, et abscondi me, quia nudus eram.' Sed et Cayn, de
fratricidio condempnatus Deo: 'Exiit,' inquit,
'a facie Dei, et habitauit in terra Naim.' Exiit ergo a
facie Dei qui indignus est conspectu eius. Sancti autem manducant
et bibunt in conspectu Dei, et omnia, que agunt, in conspectu
Dei agunt. Ego amplius adhuc locum presentem discutiens
uideo, quia qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, et plenius
diuinis inbuti sunt disciplinis, isti, etiamsi malum faciunt, coram
Deo faciunt, et in conspectu eius faciunt, sicut ille, qui dixit:
'Tibi soli peccaui, et malum coram te feci.' Quid ergo
plus habet qui malum coram Deo facit? Continuo penitet, et
dicit: Peccaui. Qui autem discedit a conspectu Dei, nescit conuerti,
et peccatum penitendo purgare. Hoc ergo interest, malum coram
Deo facere, et a Dei conspectu discessisse peccantem."

[C. XLVI.] Item Augustinus.

"Sed et continuo, qui dixerat: 'Sicut Adama faciam
te, et sicut Seboym,' que duae urbes ex uicinia Sodomorum parilis
excidii traxere consortium, 'Conuersum est,' inquit, 'cor
meum: in me ipso conturbata est anima mea; non
faciam secundum iracundiam furoris mei.' Nonne ergo apparet,
quod ideo nobis peccantibus indignatur Dominus Iesus,
ut indignationis suae terrore nos conuertat? Indignatio ergo eius
non ultionis executio, sed magis absolutionis operatio est."

[C. XLVII.] Item Ambrosius in libro de Paradyso.

[cap. 14.]
"'Serpens decepit me, et manducaui.' Venialis
culpa, quam sequitur professio delictorum. Ideo non desperata
mulier, que non reticuit Deo, sed magis confessa est peccatum quam
medicabilis sentencia secuta est. Bonum est condempnari in
peccato, et flagellari in delicto, ut cum hominibus flagellemur.
Denique Cayn, qui uoluit crimen negare, indignus iudicatus
est, qui puniretur in peccato, sed remissus est sine prescripto
penae, fortasse non tam maiore crimine parricidii
(illud enim conmisit in fratrem) quam sacrilegii, quod Deo
credidit mentiendum, dicens: 'Nescio; numquid custos fratris
mei sum ego?' Et ideo accusatori eius diabolo accusatio reseruata
est, ut cum eius angelis flagelletur, qui cum hominibus
noluit flagellari. §. 1. Nam pastor ille euangelicus lapsam
ouem uexisse legitur, non abiecisse, et Salomon ait: 'Noli
esse nimis iustus.' Debet enim iusticiam temperare moderatio.
Nam quemadmodum tibi curandus prebeatur,
quem fastidio habeas? qui contemptui se, non conpassioni
medico suo putet futurum?"

[C. XLVIII.] Idem.

"Libenter ignosco, prompte indulgeo, misericordiam


malo quam sacrificium, quia per sacrificium iustus conmendatur,
per misericordiam peccator redimitur. 'Non ueni uocare
iustos, sed peccatores ad penitenciam.' In lege sacrificium,
in euangelio misericordia est; lex per Moysen data est, per
me gratia."

[C. XLIX.] Item Leo Episcopus Theodoro, Foroiuliensi Episcopo. [epist. LXXXIX. al. XCI.]

"Multiplex misericordia Dei lapsibus humanis ita subuenit,
ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per penitenciae
medicinam spes uitae reparetur eternae, ut qui regenerationis
dona uiolassent, proprio iudicio se condempnantes, ad remissionem
criminum peruenirent, sic diuinae uoluntatis presidiis
ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum,
nequeat obtineri. Mediator enim Dei et hominum homo dominus
Christus Iesus hanc prepositis ecclesiae tradidit potestatem,
ut confitentibus penitenciae satisfactionem darent, et
eadem salubri satisfactione purgatos ad conmunionem sacramentorum
per ianuam reconciliationis admitterent." Et post
pauca: §. 1. "Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus,
quocumque interceptus obstaculo a munere indulgentiae
presentis excesserit, et prius, quam ad constituta remedia perueniat,
temporalem uitam humana condicione finierit, quod
manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non
poterit." Et post aliqua: §. 2. "His autem, qui
tempore necessitatis et periculi urgentis instantia presidium
penitenciae, et mox reconciliationis inplorant, nec satisfactio
interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae
Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire,
apud quem nullas ueniae moras patitur conuersio." Et
item: §. 3. "Ita ergo necessitati auxiliandum est, ut
nec actio illis penitenciae, nec conmunionis gratia denegetur,
si eam etiam amisso uocis offitio per indicia integri
sensus querere conprobentur. Quod si aliqua egritudine ita
fuerint aggrauati, ut quod paulo ante poscebant sub presenti
significare non ualeant, testimonia eis fidelium circumstantium
prodesse debebunt, simul tamen et penitenciae, et reconciliationis
beneficium consequantur. Seruata tamen regula canonum
paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide
discedendo peccauerunt."

[C. L.] Item Ambrosius. [lib. I. de penit., c. 1.]

III. Pars. "Nemo potest bene agere penitenciam, nisi qui
sperauerit indulgentiam. Sed negant, his oportere reddi conmunionem,
qui preuaricatione lapsi sunt. §. 1. Deus autem
nullius crimen excepit, qui peccata omnia donauit."

[C. LI.] Item Ambrosius. [lib. II. de Cain et Abel, c. 4.]

"Verbum Dei dimittit peccata: sacerdos est iudex; sacerdos


quidem offitium suum exhibet, et nullius potestatis iura
exercet." Et paulo post: §. 1. "Dominus par ius et soluendi
esse uoluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit.
Ergo qui soluendi ius non habet nec ligandi habet." Et infra:
§. 2. "Certum est, quod utrumque licet ecclesiae, heresis
utrumque non habet. Ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus.
Recte igitur ecclesia hoc uendicat, que ueros habet
sacerdotes; heresis uendicare non potest, que sacerdotes Dei non
habet."

[C. LII.] Item in eodem. [I. lib. de penit. c. 3.]

IV. Pars. "Potest fieri, ut aliquis uictus suppliciis sermone
neget, et corde adoret. Numquid eadem causa eius,
qui sponte negat, et eius, quem tormenta inclinauerunt ad
sacrilegium? Non. Quam indignum autem est, cum
apud homines ualeat certaminis gratia, ut apud Deum non ualere
asseratur? Nam sepe in hoc athletarum seculari certamine etiam
uictos, quorum fuerunt certamina probata, hominum uulgus
cum uictoribus coronare consueuit; maxime quos uiderit aut
forte, dolo, aut fraude excussos uictoria. Et Christus
athletas suos, quos uiderit grauibus paulisper cessisse
suppliciis, sine uenia patietur manere? Numquid non habebit
remunerationem laboris, qui etiam aliquos proiecit?"
Et infra: [c. 6.] §. 1. "Dicis Petro excusanti,
ne eius pedes lauares: 'Nisi lauero tibi pedes, non
habebis partem mecum.' Quid ergo isti possunt tecum consortium
habere, qui claues regni non suscipiunt, negantes, quod
peccata dimittere debeant? Quod recte quidem de se fatentur.
Non enim Petri hereditatem habent qui Petri sedem non habent,
quam inpia diuisione discerpunt." Et paulo post: §. 2.
"Egritudo carnis peccatum repellit, luxuria autem carnis culpam
adolet. Illuditur ergo diabolus, ut se ipsum morsu suo
uulneret, et contra se armet, quem debilitandum putauit." Et
infra: §. 3. "Quod nocet corpori iuuat spiritum." Et paulo
post: §. 4. "Sicut semel pro omnibus inmolatus est Christus,
ita, quotiescumque peccata donantur, corporis eius sacramentum
sumimus, ut per sanguinem eius remissio peccatorum
detur. Ergo euidentissime Domini predicatione mandatum
est etiam grauissimi criminis reis, si ex toto corde et manifesta
confessione peccati penitenciam gerant, sacramenti celestis
perfundendam gratiam."

[C. LIII.] Idem. [lib. II. de penit., c. 7.]

V. Pars. "Quantuslibet ergo mortui fetor sit, aboletur


omnis, ubi sacrum redoleuerit unguentum, et surgit defunctus,
solui iubentur uincula eius, qui adhuc in peccato est; tollitur
uelamen de facie eius, quod ueritatem gratiae, quam acceperat,
obumbrabat. Sed quia uenia donatus est, reuelare faciem,
aperire uultum iubetur. Non enim habet quod erubescat, cui
peccatum dimissum est. In tanta enim Domini gratia
tantoque diuini muneris miraculo cum oporteret uniuersos
letari, conmouebantur inpii, et aduersus Christum concilium
congregabant, Lazarum quoque interficere uolebant. Nonne
merito eorum successores uos fore cognoscitis, quorum heredes
duriciae estis? Nam et uos indignamini, et contra ecclesiam congregatis
concilium, quia uidetis mortuos in ecclesia reuiuiscere, et
peccatorum indulgentia resuscitari. Itaque (quod in uobis
est) per inuidiam rursus uultis interficere resuscitatos. Sed
Iesus non reuocat beneficia, immo cumulo libertatis
amplificat, reuiuiscit sollicite suscitatus, et celebrata
resurrectionis gratia letus ad cenam uenit."

[C. LIV.] Item. [ibidem, c. 4.]

"His potestatis suae gratiam negat, (que in remissione
peccatorum est), qui celestem eius potestatem diabolico
spiritu separant ab ecclesia Domini, ut omnium temporum
hereticos et scismaticos conprehenderet, quibus indulgentiam negat
quod omne peccatum circa singulos est ac uniuersos."
Et infra: [c. 5.] §. 1. "Quid mirum, si salutem negatis aliis,
qui uestram recusatis? licet illi nichil a uobis differant,
qui a uobis penitenciam petunt. Arbitror enim, quod et
Iudas potuisset tanta miseratione Domini non excludi a uenia,
si penitenciam non apud Iudeos, sed apud Christum gessisset."
Et paulo post: §. 2. "Qui agit penitenciam, non
solum diluere lacrimis debet peccatum sed etiam emendationibus
operire, et tegere delicta superiora, ut non inputetur
ei peccatum."

[C. LV.] Item in eodem. [II. lib. c. 9.]

VI. Pars. "Nonnulli ideo poscunt penitenciam, ut statim
sibi reddi conmunionem uelint. Hii non tam se soluere cupiunt,
quam sacerdotem ligare. Sua enim conscientia se non
tam exuunt, quam sacerdotem indui cupiunt, cui preceptum
est: 'Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis
margaritas uestras ante porcos;' hoc est: inmundis spiritibus
sacrae communionis non sunt facile tribuenda consortia."

[C. LVI.] In eodem.

"Sunt qui arbitrentur, hanc esse penitenciam, si
abstineant sacramentis celestibus. Hii seueriores in se
iudices sunt, qui penam prescribunt si remedium declinant,
quos ob penam conueniebat dolere, quia celesti fraudarentur
gratia." Et paulo post: §. 1. "Facilius autem inuenis
qui innocentiam seruauerit, quam qui congrue
egerit penitenciam peccati; ubi acquirendae ambitio dignitatis,
ubi uini effusio, ubi ipsius copulae coniugalis usus? Renunciandum
seculo est, et ipsi somno minus indulgendum
quam natura postulet, interpellandum est gemitibus, interrumpendum
est suspiriis, sequestrandum orationibus,
uiuendum ita, ut uitali huic moriatur usui, se
ipsum homo abneget, et totus inmutetur." Et infra:
[c. 11.] §. 2. "Nemo in peccatis positus arrogare sibi debet
auctoritatem aut usurpationem sacramentorum, quia scriptum
est: 'Peccasti? quiesce.'" (Et paulo post): §. 3. "Dicimus
ergo, agendam penitenciam, et eo tempore agendam,
quo culpa deferuescat luxuriae, et in peccati captiuitate
positos reuerentiores, non usurpatores esse debere. Nam
si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem misterii celestis
hauriret, dicitur: 'Solue calciamentum pedum tuorum:'
quanto magis nos animae nostrae pedes exuere uinculis
corporalibus, et nexu mundi istius gressus eius debemus
absoluere?" Et infra: §. 4. "Nichil est, quod tam
summi doloris sit, quam si unusquisque positus sub captiuitate
peccati recordetur, unde lapsus sit, atque unde
deciderit, et quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa
ac pulchra diuinae conditionis intentione defluxerit."

[C. LVII.] Item Ciprianus. [lib. IV. epist. 2. ad Antonianum]

"Miror autem quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non
putent lapsis penitenciam, aut penitentibus existiment ueniam
denegandam, cum scriptum sit: 'Memento, unde cecideris, et
age penitenciam, et priora opera fac.' Quod utique ei dicitur,
quem constat cecidisse, et quem Dominus hortatur per opera
rursus exurgere, quia scriptum est: 'Elemosina a morte
liberat,' non utique ab illa morte, quam semel Christi sanguis
exstinxit, et a qua nos salutaris baptismi et redemptoris
nostri gratia liberauit, sed ab ea, que per delicta postmodum
serpit."

[C. LVIII.] Item Ieronimus.

"Inportuna in euangelio mulier tandem meruit audiri, et
clauso cum seruis ostio, media licet nocte, ab amico panes


amicus accepit; Deus ipse, qui nullis intra se superari
uiribus potest, publicani precibus uincitur. Niniue ciuitas
que peccato periit, fletibus stetit. Quorsum ista tam longo repetita
principio? uidelicet ut paruum magnus aspicias, ut diues pastor
morbidam non contempnas ouem. Christus in paradysum de
cruce latronem intulit, et, ne quis aliquando seram conuersionem
putaret, fecit homicidii penam martirium. Christus, inquam,
prodigum filium reuertentem letus amplectitur, et nonaginta
nouem pecudibus derelictis una ouicula, que remanserat,
humeris boni pastoris aduehitur. §. 1. Ubi uero peccator
intelligens uulnus suum tradit medico se curandum, ibi non
est uirga necessaria, sed spiritus lenitatis."
III. Pars. [Gratian.] Quod autem omni peccanti auctoritate
Ambrosii uenia promittitur, falsum uidetur. Quibusdam
enim uenia denegatur aut ex magnitudine peccati, aut ex gradu
offitii. Unde Iohannes in epistola: "Est peccatum ad mortem:
quis orabit pro eo?" Alibi quoque legitur: "Quis medebitur
incantatori uulnerato a serpente?"

[C. LIX.] Item.

"Si sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?"
[Gratian.] Sed huiuscemodi interrogationes non semper
negationem inferunt; sed potius difficultatem uel raritatem
notant, ut est illud euangelii: "Quis, putas, est fidelis seruus
et prudens etc." Hinc etiam Ambrosius: "Deus, quis similis
erit tibi? non utique nullus; quia imago patris filius est."
Similiter accipiendum: "Quis orabit pro eo?" hoc est, singularis
uitae aliquis debet orare pro eo, qui peccauit in Domino.
"Nam quomodo Iohannes diceret, non orandum
pro delicto grauiori, qui legisset, Moysen rogasse, et inpetrasse,
ubi erat preuaricatio uoluntaria? qui sciret etiam Ieremiam
rogasse?" §. 1. Potest etiam secundum Augustinum aliter
intelligi illud Iohannis: "Est peccatum ad mortem etc." ut
nulla sit eius et superiorum contrarietas. Ait enim: 'Est peccatum
ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis.' De quo
peccato, quoniam non est expressum, possunt multa et diuersa
sentiri. Ego autem dico, hoc esse peccatum, fidem, que per
dilectionem operatur, deserere usque ad mortem." Hec etiam
est blasphemia in Spiritum sanctum, quam neque in hoc seculo,
neque in futuro remittendam in euangelio Dominus asseruit.
Siue autem delectatione peccati, siue desperatione ueniae usque ad
mortem quis in peccato perseueret, iustum est, ut sine fine puniatur
qui sine fine peccauerit.
Unde Gregorius: [Papa, lib. IV. Dial. c. 43.]

[C. LX.]

"Voluissent iniqui, si potuissent, sine fine uiuere, ut


potuissent sine fine peccare. Ostendunt quia in peccato
semper uiuere cupiunt, qui numquam peccare desinunt, dum
uiuunt. Ad magnam ergo iusticiam iudicantis pertinet, ut numquam
careant supplicio qui in hac uita numquam uoluerunt carere
peccato."
IV. Pars. [Gratian.] Ex his itaque apparet, quod sine
confessione oris et satisfactione operis peccatum non remittitur.
Nam si iniquitates nostras necesse est, ut dicamus, ut postea
iustificemur; si nemo potest iustificari a peccato, nisi antea fuerit
confessus peccatum; si confessio paradysum aperit, ueniam acquirit;
si illa solum confessio utilis est, que fit cum penitencia (in
quo notatur aliud esse confessio, aliud penitencia, siue interior
siue exterior accipiatur); si ille, qui promittit ueniam occulte apud
Deum non apud ecclesiam penitenciam agenti, frustrat euangelium
et claues datas ecclesiae, promittit etiam quod Deus
negat delinquenti; si nemo potest consequi ueniam, nisi quantulamcumque,
etsi minorem quam debeat, peccati soluerit penam; si
solis sacerdotibus ligandi soluendique potestas a Deo tradita est;
si nullus ueniam accipit, nisi ecclesiae supplicationibus ipsam inpetrare
contendat: concluditur ergo, quod nullus ante confessionem
oris et satisfactionem operis peccati abolet culpam. §. 1.
Denique, ut perspicue appareat, neminem sine confessione a peccato
mundari, ab ipsius humani generis principio sumamus exordium.
Peccato transgressionis primi parentes corrupti a Domino
sunt requisiti de culpa, ut peccatum, quod transgrediendo conmiserant,
confitendo delerent. Serpens autem de culpa requisitus
non est, quia per confessionem non reuocabatur ad uitam. Cayn
quoque, cum primae preuaricationi fratricidium addidisset, similiter
a Domino de culpa requisitus est, dum dicitur ei: "Ubi
est Abel frater tuus?" Sed quia superbus peccatum suum confiteri
noluit, potius mendaciter negando Dominum fallere
conatus est, dicens: "Numquid custos fratris mei sum ego?"
indignus uenia iudicatus est. Unde in desperationis profundum
mersus, dum ait: "Maior est iniquitas mea, quam ut
ueniam merear" Vagus et profugus exiit a facie Domini, significans,
eos, qui peccatum suum confiteri dissimulant, respectu
diuinae miserationis indignos haberi. Reges quoque, qui ignorantia
ducti in Abraham deliquerant, non nisi eodem orante
sanari meruerunt. In quo figuratur, quod passiones morum
non sanantur, nisi orationibus ecclesiae. Moysi quoque precepit
Dominus, ut lepra, siue in cute, siue in domo, siue in ueste,
appareret, sacerdoti ostenderetur, et, iuxta eius arbitrium
separata, eius iudicio contaminaretur, uel mundaretur. Saul
quoque, cum a spiritu maligno uexaretur, non poterat ad sanae
mentis offitium redire, nisi prius Dauid psalterium arriperet, et
coram eo psalleret, et ita ab eius uexatione cessaret diabolus. In
quo mistice ostenditur, quod quicumque diabolo propter peccatum
mancipatur, ab eius dominio eripi non ualet, nisi Dauid,
id est ecclesia, psalterium accipiat, et coram eo psallat, id est
participem spiritualis gratiae ipsum faciat, et salubriter ammonendo,
et pie pro eo orando, et exempla boni operis sibi prebendo,
diabolum ab inuisibili eius uexatione conpescat. Dauid
quoque, cum adulterium conmisisset et homicidium, non ante
audiuit a Propheta: "Transtulit Dominus peccatum tuum a
te," quam ipsum peccatum confiteretur. Prius enim Prophetae
redarguenti peccatum confessus est, et postea audiuit: "Transtulit
Dominus peccatum tuum a te." Achab quoque, cum de innocentis
sanguinis effusione sentenciam conminantis Dei audiret,
induit se ipsum cilicio, satisfaciens Deo per penitenciam. Unde
Dominus ad Helyam ait: "Quoniam Achab reueritus est
faciem meam, non inducam malum in diebus eius." Niniuita
cum audirent: "Adhuc quadraginta dies, et Niniue subuertetur,"
ex edicto regis et principum penitenciam egerunt, dicentes:
"Quis scit, si conuertatur, et ignoscat Deus, et relinquat


post se benedictionem?" Hac humilitate satisfactionis inminentem
subuersionem euadere meruerunt. Quorum exemplis euidenter
ostenditur, quod nullus a Deo consequatur ueniam, nisi
primum satisfecerit sibi per penitenciam. Nabuchodonosor
propter superbiam suam a rationabili mente in bestialem animum
conmutatus, atque a regno suo profugus recedens, non
ante regnum recepit, quam conuersus Deum predicauit. Denique
plebs Israelitica ob culpam suae transgressionis captiuitati tradita
non ante liberari meruit, quam peccata sua confitens Danielis
et aliorum sanctorum precibus ueniam accepit. §. 2. In euangelio
quoque uenientes ad Iohannem, ut baptizarentur ab eo
baptismo penitenciae, primum confitebantur peccata sua, ostendentes,
quod quisque debet peccata sua dampnando: confiteri,
et innouationem melioris uitae promittere, si regenerationis gratiam
desiderat accipere. Christus quoque alios legitur suscitasse
a mortuis, alios a lepra mundasse, alios illuminasse,
aliorum membra paralisi dissoluta consolidasse:
omnium tamen sanitatem petitio propriae uocis uel amicorum
legitur precessisse. Luca enim referente didicimus, quod pro
socru Petri prius rogatus est, quam eam sanitati redderet. Leprosus
uero ille, quem descendens Dominus de monte mundauit,
prius clamauit ad eum: "Domine, si uis, potes me mundare,"
quem postea tangendo mundauit. Cecus quoque dum clamaret ad
eum: "Miserere mei, fili Dauid," interrogauit eum Iesus:
"Quid uis, ut faciam tibi?" ait: "Rabboni, ut uideam lumen."
Tres quoque mortuos audiuit, quos aliis orantibus reddidit
uitae. Quartum quoque discipulo nunciante audiuit; sed quia
defuerunt uiui, qui pro eo precarentur, resuscitari non meruit.
§. 3. Quibus nimirum exemplis euidentissime datur intelligi, quod
ille, quem macula grauioris culpae inficit, nisi confessione proprii
oris, uel intercessione ecclesiae suffragante, sanari non poterit.
Hinc penitens ille, qui prius tacendo peccata flagellari meruerat,
postea correptus dicebat: "Quoniam tacui, inueterauerunt
ossa mea, dum clamarem tota die." Hinc Christus ex persona
membrorum ait: "Non absorbeat me profundum, neque urgeat
super me puteus os suum." Quod Augustinus exponit, dicens:
"Puteus est humanae iniquitatis profunditas, in quem si cecideris,
non claudet super te os suum, si tu non claudis os
tuum; confitere ergo, et dic: De profundis clamaui ad te,
Domine, et euades. Claudet super illum, qui in profundo
contempnit, a quo mortuo, uelut ab eo, qui non est, perit confessio."
Hinc idem Propheta ait: "Introite portas eius
in confessione," ostendens ad portas misericordiae non nisi per
confessionem peccati aliquem posse pertingere. §. 4. Hinc
etiam B. Iohannes Baptista, et Saluator noster exordium suae
predicationis a penitencia sumpserunt dicentes: "Penitenciam
agite, appropinquabit enim regnum celorum;" ostendentes
neminem ad regna celorum posse pertingere, nisi primum per
penitenciam Deo curauerit satisfacere. Hinc etiam in Actibus
Apostolorum legitur, quod credentes ueniebant ad Apostolos, annunciantes
actus suos. §. 5. Ex his omnibus facile monstratur,
sine confessione nullum ueniam posse mereri.
Hinc etiam Leo Papa ait: [epist. LXXVIII. al. LXXX.
ad Episcopos Campaniae]

[C. LXI.]

"Sufficit penitentia confessio, que primum Domino
offertur, deinde sacerdoti, qui pro delictis penitencium precator
accedit."

[C. LXII.] Idem. [ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII. c. 7.]

"Penitencia, que dilata est, cum studiosius petita fuerit, non


negetur, ut eo modo ad indulgentiae medicinam anima uulnerata
perueniat."

[C. LXIII.] Item Augustinus in sermone de penitencia: [al. lib. de penitenciae medicina]

"Non sufficit mores in melius conmutare, et a preteritis
malis recedere, nisi etiam de his, que facta sunt, satisfiat
Domino per penitenciae dolorem, per humilitatis gemitum,
per contriti cordis sacrificium, cooperantibus elemosinis et
ieiuniis."

[C. LXIV.] Item Ambrosius. [in c. 1. Lucae.]

"Nouit Deus mutare sentenciam, si tu noueris emendare
delictum."

[C. LXV.] Item Leo Papa. [epist. XC. al. XCII. Ad Rusticum, c. 8.]

"Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud propria
perfectionis amore contempnere. Illicitorum ueniam postulantem
oportet etiam a multis licitis abstinere; dicente Apostolo:
'Omnia michi licent, sed non omnia expediunt.'
Unde si penitens habeat causam, quam negligere forte
non debeat, melius expetet ecclesiasticum, quam forense
iudicium."

[C. LXVI.] Item Ieronimus in Malachia.

"Qui sanctus sacerdos est, et comedit Pasca Domini, accingatur
baltheo castitatis, et audiat cum Apostolis: Sint
lumbi uestri precincti, et lucernae ardentes in manibus uestris.
Qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia,
cilicio accingatur, et plangat uel propria delicta uel populi, et ingrediatur
ecclesiam, de qua fuerat egressus propter peccata,
et cubet uel dormiat in sacco, ut preteritas delicias, per quas
Deum offenderat, austeritate uitae conpenset."

[C. LXVII.] Idem in Amos Propheta. [ad c. 9.]

"Si agamus penitenciam, ipsum quoque suae penitebit
sentenciae. Rursus iuxta eundem Iheremiam promittit prospera
si penitenciam egerimus. Quod si negligentia dissoluamur,
et illum penitebit sponsionis, promissaque mutabit.
Cuius rei exemplum Samariam et Iherusalem habere possumus,
quorum alii de inminentibus suppliciis liberati sunt, alii que
patribus promissa fuerant perdiderunt."

[C. LXVIII.] Idem super Danielem. [ad c. 4.]

"'Quamobrem, consilium meum placeat tibi, et peccata
tua elemosinis redime, et iniquitates tuas in misericordiis
pauperum: si forte ignoscat Deus delictis tuis.' Si
predixit sentenciam, que mutari non potest, quomodo
hortatur ad elemosinas pauperum et misericordiam ut
Dei sentencia permutetur? Quod facile soluitur regis Ezechiae
exemplo (quem Ysaias dixit esse moriturum) et
Niniuitarum, quibus dictum fuerat: 'Adhuc quadraginta
dies et Niniue subuertetur.' Et tamen ad preces Ezechiae
et Niniue Dei sentencia mutata est. Rursum bona agenti
se asserit polliceri et indulgentiam, alioquin et in
reuerentiam loquitur deus se mala minari super gentem, et, si
bona fecerit minas clementia commutare. Rursum agenti asserit
polliceri, et, si male fecerit, dicit, suam mutare sentenciam,
non in homines, sed in opera, que mutata sunt. Neque
enim Deus hominibus irascitur, sed uiciis, que cum in
homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est. Dicamus
quidem et aliter. Fecit igitur Nabuchodonosor
iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes, et idcirco
usque ad mensem duodecimum in eo dilata est sentencia.
Sed quia postea ambulans in aula Babylonis gloriatur, et
dicit: 'Nonne hec est Babilon magna, quam ego edificaui
in domum regis et in robore fortitudinis meae, et
gloria nominis mei?' bonum misericordiae perdidit malo
superbiae. 'Forsitan ignoscat Deus delictis tuis.' Cum
B. Daniel prescius futurorum de sentencia Dei dubitet, rem
temerariam faciunt qui audacter ueniam peccantibus pollicentur.
Et tamen sciendum est, quod Nabuchodonosor
bona opera facienti uenia repromittitur."

[C. LXIX.] Idem.

"Vide benignum Dominum misericordiam cum seueritate
miscentem, et ipsius penae modum iusta et clementi libratione
pensantem. Non in perpetuum tradidit delinquentes,
sed quanto, inquit, tempore seruierunt Chusarsathon,
hoc est octo annis. Disce et hoc, o tu auditor, quisquis ille es,
qui tibi conscius es alicuius erroris, et quanto tempore errasse te
nosti, quanto tempore deliquisti, tanto nichilominus tempore
humilia te ipsum Deo, et satisfacito ei in confessione penitenciae;
non expectes, ut humiliet te Chusarsathon, et inuito necessitas
extorqueat penitenciam: sed ipse preueni tortoris istius duriciam,
quia, si te ipse emendaueris, si te ipse correxeris,
pius est Dominus et misericors, qui uindictam temperet ab eo,
qui illam penitendo preuenit. Sed et illud consideremus,


quia, donec seruierunt Chusarsathon hi, qui traditi
fuerant pro delictis suis, et non clamauerunt ad Dominum,
nemo suscitatus est, qui saluare eos posset. Cum uero clamauerunt
ad Dominum, tunc suscitauit Dominus saluatorem
Israel et saluauit eos."

[C. LXX.] Idem. [Ieronimus in c. 5. Epistolae ad Ephesios]

"Ecclesia Christi est, non habens maculam neque rugam,
aut aliquid istiusmodi. Qui ergo peccator est, et aliqua
sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari, nec
Christo subiectus dici. Possibile autem est, ut, quomodo ecclesia,
que prius rugam habuerit et maculam, et inmunditiam
postea restituta est, ita et peccator currat ad medicum,
quia non habent opus sani medico, sed male habentes, ut
curent uulnera ipsius, et fiat de ecclesia, que est corpus
Christi."

[C. LXXI.] Idem. [in c. 1. Amos.]

"'Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non
conuertam eum.' Iuxta tropologiam hoc possumus dicere.
Primum peccatum est cogitasse que mala sunt. Secundum, cogitationibus
acquieuisse peruersis. Tertium, quod mente decreueris
opere conplesse. Quartum, post peccatum non agere penitenciam,
et suo sibi conplacere delicto."

[C. LXXII.] Idem. [epist LXV. ad Pammachium et Oceanum]

"Secunda post naufragium tabula est culpam simpliciter
confiteri. Imitati estis errantem, imitamini et correctum. Errauimus
iuuenes, emendemur senes; iungamus gemitus et
lacrimas copulemus."

[C. LXXIII.] Idem.

"Quia diuinitatis natura clemens est et pia, magisque ad
indulgentiam quam ad uindictam prona, quia non uult mortem
peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat: si quis post lapsum peccatorum
ad ueram penitenciam se conuertit, cito a misericordiae
iudice ueniam inpetrabit."

[C. LXXIV.] Idem in Malachia.

"Ne forsitan peccati memores tardius reuertantur
'adhuc,' inquit, 'sedere uos faciam in tabernaculis, sicut
in diebus festiuitatis,' ut, quod facit baptisma, hoc faciat penitencia,
et habitent in tabernaculis Saluatoris, hoc est in ecclesia."

[C. LXXV.] Idem. [in c. 9. Danielis]

"Predixerat Iheremias septuaginta annos dessolationis
templi, post quos rursum ueniret populus in Iudeam, et edificaretur


ibi templum et Iherusalem. Que res Danielem non
facit negligentem, sed magis prouocat ad rogandum, ut quod
Deus per suam clementiam promisit per eorum inpleat preces,
ne negligentia, et superbia pariat offensam. §. 1. Denique
in Genesi legimus, centum et uiginti annos penitencias
constitutos ante diluuium, quia tanto tempore, hoc est centum
annis, noluerunt agere penitenciam, nequaquam expectat, ut
et uiginti alii conpleantur, sed infert ante quod postea fuerat
conminatus. Unde Iheremiae dicitur ob duriciam cordis
populi Iudeorum: 'Ne ores pro populo hoc, quia non exaudiam
te.' Et ad Samuel: 'Usquequo luges super
Saul? Et ego abieci eum.' In cinere igitur et sacco
postulat inpleri quod promiserat Deus, non quod esset incredulus
futurorum, sed ne securitas negligentiam, et negligentia
preparet offensam."

C. LXXVI. Operibus misericordiae non Deum emimus, sed nosmetipsos redimimus.

Item Ambrosius in sermone in Dominica de
Abraham.
"Medicina misericordiae tollit peccata magna."
Habemus plura subsidia, quibus peccata nostra redimimus:
pecuniam habes, redime peccatum tuum. Non
uenalis est Dominus, sed tu ipse uenalis es. Peccatis tuis
uenundatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia
tua; uilis pecunia, sed preciosa est misericordia. §. 1.
"Elemosina," inquit, "a peccato liberat."
Gratian. Crimina ergo elemosinis redimuntur.

[C. LXXVII.] Item Iohannes Os aureum. [homil. IX. ad c. 6. epist. ad Hebraeos.]

"Medicamentum fortius, quod maxime operatur in penitencia,
hoc est. Sicut in preceptis medicinae medicamentum
multas quidem herbas accipit, unam autem dominantissimam: sic
et in penitencia ista herba dominantior et potentior est, et uniuersum
ipsa efficit. Audi enim quid dixit diuina scriptura:
'Date elemosinam, et ecce, omnia munda sunt uobis.'"

[C. LXXVIII]. Item Ambrosius in libro [I.] de penitentia. [c. 2.]

"Deus diffinitionem non facit, qui misericordiam suam
omnibus promisit, et sacerdotibus suis relaxandi licentiam sine
ulla exceptione concessit. Sed qui culpam exaggerauerit
exaggeret penitenciam. Maiora enim crimina maioribus
abluuntur fletibus."

[C. LXXIX.] Idem. [lib. II. de penit. c. 10.]

"Fleat pro te mater ecclesia, et culpam tuam lacrimis lauet.
Videat te Christus merentem, et a dicat: 'Beati tristes, quia


gaudebitis,' Amat, ut pro uno multi rogent. Denique in euangelio
motus uiduae lacrimis, quia plurimi pro ea flebant, filium
eius resuscitauit."

[C. LXXX.] Idem. [eodem lib. II. c. 11.]

"Adam de paradyso statim post culpam Deus eiecit. Non
distulit; sed statim separauit a deliciis, ut ageret penitenciam;
statim tunica uestiuit eum pellicea, non serica."

[C. LXXXI.] Item Augustinus ad Felicianum.

V. Pars. "Tres sunt autem actiones penitenciae, quas
mecum uestra eruditio recognoscit. Una est, que nouum
hominem parturit, donec per baptismum salutare omnium
preteritorum fiat ablutio peccatorum. Omnis enim, qui
iam uoluntatis suae arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramenta
fidelium, nisi eum peniteat uitae ueteris, nouam non
potest inchoare. Ab hac penitencia, cum baptizantur, soli paruuli
inmunes sunt. Nondum enim uti possunt libero arbitrio.
Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati
prodest eorum fides, a quibus offeruntur. §. 1. Altera
uero penitencia est, cuius actio per totam uitam istam, qua in
carne degimus mortali, perpetua supplicationis humilitate subeunda
est. Primo, quia nemo uitam eternam, incorruptibilem
inmortalemque desiderat, nisi eum uitae huius temporalis,
corruptibilis, mortalis peniteat. Non enim sic quisque in
nouam uitam per sanctificationem baptismi nascitur, ut, quemadmodum
ibi deponit omnia peccata preterita, ita etiam statim mortalitatem
ipsam carnis, corruptionemque deponat. §. 2.
Tertia est actio penitenciae, que pro illis peccatis subeunda est,
que legis Decalogus continet, et de quibus Apostolus ait:
'Si enim nos iudicaremus, non a Domino utique iudicaremur.'"
Et infra: §. 3. "Est etiam penitencia humilium
et bonorum fidelium pena cottidiana, in qua pectora tundimus,
dicentes: 'Dimitte nobis debita nostra etc.' Neque
ea dimitti nobis uolumus, que dimissa in baptismo non
dubitamus, sed illa utique, que humanae fragilitati quamuis
parua, tamen crebra subrepunt, que, si collecta contra nos fuerint,
ita nos grauabunt, eo oppriment, sicut unum aliquod
grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum
non grandi fluctu nauis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens
aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque
contempta inpleat nauem atque submergat? propter hec ieiunia,
elemosinae, et orationes inuigilant: in quibus cum dicimus:
'Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus,' manifestamus
nos habere quod nobis dimittatur, atque in his uerbis humiliantes


animas nostras cotidianam quodammodo agere penitenciam non
cessamus."

[C. LXXXII.] Item Gregorius.

VI. Pars. "Si peccatum Dauid Dominus transtulit tam
detestabile, quid est, quod post omnia que de eodem peccato
per Prophetam ei a Domino dicta sunt postmodum tanta
tollerauit? Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non
deserit. Aut enim ipse homo hoc in se penitens punit, aut
hoc Deus cum homine uindicans percutit. Nequaquam igitur
peccato parcitur, quia nullatenus sine uindicta laxatur.
Sic enim Dauid audire post confessionem meruit:
'Dominus transtulit peccatum tuum,' et tamen multis post
cruciatibus afflictus ac fugiens reatum culpae, quam perpetrauerat,
exsoluit. Sicut nos salutis unda a culpa primi
hominis absoluimur. Sed tamen, reatum eiusdem culpae
diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia
delicta nostra siue per nos, siue per semetipsum resecat etiam,
cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet
temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non uult
uidere."

[C. LXXXIII.] Item Augustinus. [de peccatorum meritis et remiss. lib. II., c. 34.]

"Sicut primi homines postea iuste uiuendo merito creduntur
per Domini sanguinem ab extremo iudicio liberati
non tamen illa uita meruerunt ad paradysum reuocari: sic et
caro peccati, etiamsi peccatis remissis homo in ea iuste uixerit,
non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit
de propagine peccati. Tale aliquid nobis insinuatum est de
patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem cum Propheta
missus esset, eique propter peccatum, quod admiserat, euentura
mala conminaretur, confessione peccati ueniam meruit,
respondente Propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum
sit; et tamen consecuta sunt que Deus fuerat conminatus,
ut sic humiliaretur a filio. Quare et nunc dicitur, si
Deus propter peccatum illud fuerat conminatus, cur dimisso
peccato, quod erat ei minatus, inpleuit? nisi quia rectissime,
si dictum fuerit, respondetur, remissionem illam
peccati factam, ne homo a percipienda uita inpediretur eterna;
subsecutum uero illud conminationis exemplum, ut pietas
hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic
et mortem corporis propter peccatum Deus homini inflixit,
et post peccatorum remissionem propter exercendam iusticiam
non ademit."

C. LXXXIV. Doloris mensura potius quam temporis in actione penitenciae consideranda est.

Idem in omelia de penitencia.
VII. Pars. In actione penitenciae, ubi tale conmissum
est, ut is, qui conmisit, a Christi etiam corpore separetur,
non tam consideranda est mensura temporis, quam
doloris: "Cor enim contritum et humiliatum Deus non
despiciet." Verum quia plerumque dolor alterius cordis
occultus est alteri, nec in aliorum noticiam nisi per uerba
uel quecumque alia signa procedit, cum sit coram illo, cui
dicitur: "Gemitus meus a te non est absconditus;" recte
constituuntur ab his, qui ecclesiis presunt, tempora penitenciae,
ut satisfiat etiam ecclesiae, in qua remittuntur ipsa
peccata. Extra eam quippe non remittuntur. Ergo
cum tanta est plaga peccati, atque inpetus morbi, ut
medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda
sint, auctoritate antistitis debet se quisque ab altario
remouere ad agendam penitenciam, et eadem auctoritate
reconciliari.

C. LXXXV. Idem in eadem. [hom. L., c. 11.]

Iudicet se ipsum homo uoluntate, dum potest, et
mores conuertat in melius, ne, cum iam non poterit,
preter uoluntatem a Domino iudicetur. Et cum in se
protulerit seuerissimae medicinae sed tamen utilissimae
sentenciam, ueniat ad antistites, per quos illi claues in ecclesia
ministrantur tamquam bonus iam incipiens esse
filius, maternorum membrorum ordine custodito, a prepositis
sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum,
in offerendo sacrificio contribulati cordis deuotus et
supplex, id tamen agat, quod non solum ipsi prosit ad
recipiendam salutem, sed etiam ceteris ad exemplum, ut, si
peccatum eius non solum in graui eius malo, sed etiam in
tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati ecclesiae
uidetur antistiti, in noticia multorum, uel coram
totius plebis multitudine, agere penitenciam non recuset,
nec resistat, ne letali et mortiferae plagae
per pudorem addat tumorem. §. 1. Multi enim corriguntur,
ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas, etc.

C. LXXXVI. Mortificatio uiciorum magis quam abstinentia ciborum penitenti est necessaria.

Item Ieronimus.
Mensuram temporis in agenda penitencia idcirco
non satis aperte prefigunt canones pro unoquoque crimine,
ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum
sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis
relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam ualet


mensura temporis, quam doloris, nec abstinentia tantum
ciborum, quam mortificatio uiciorum. Propter quod tempora
penitenciae pro fide et conuersatione penitentium
abbreuianda precipiunt, et pro negligentia protelanda
existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi
penitenciae sunt inpositi.

C. LXXXVII. Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homil. 40.]

Quis aliquando uidit clericum cito penitenciam agentem?
et si deprehensus humiliauerit se, non ideo dolet,
quia peccauit, sed confunditur, quia perdidit gloriam
suam.
VII. Pars. Gratian. His auctoritatibus asseritur, neminem
sine penitencia et confessione propriae uocis a peccatis posse
mundari. Unde premissae auctoritates, quibus uidebatur probari,
sola contritione cordis ueniam prestari, aliter interpretandae
sunt, quam ab eis exponantur. Negationem namque Petri
secuta est satisfactio lacrimarum, et trina confessio dominicae
dilectionis, qua penitus deleuit peccatum trinae negationis. Non
ergo necessaria sibi erat certa satisfactio peccati, cuius totum
uitae tempus obedientiae inpendebatur sui conditoris. Imitabatur
enim illud propheticum: "Declina a malo, et fac bonum;" et
illud Ysaiae: "Derelinquat inpius uiam suam, et uir iniquus
cogitationes suas etc." Amplius horum a peccatore nichil exigitur.
Non ergo illa auctoritate Leonis Papae satisfactio penitenciae
negatur esse necessaria cuilibet delinquenti, sed ei tantum,
qui B. Petrum imitatus huic seculo penitus abrenunciat, et cunctorum
uitiorum fomitem in se funditus mortificat. §. 1. Item
illud Iohannis Crisostomi: "Lauant lacrimae delictum,
quod uoce est pudor confiteri;" et illud aliud, quod
scribit in epistola ad Ebreos: "Non tibi dico, ut te prodas in
publicum, neque apud alios accuses; sed obedire te uolo
Prophetae dicenti: Reuela uiam tuam ante Dominum.
Ergo confitere peccata tua, apud uerum iudicem cum oratione
delicta tua pronuncia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria,
et tunc demum spera, te misericordiam posse consequi, si
habueris in mente peccata tua continue, numquam malum in
corde aduersus proximum tenebis," non ita intelligendum
est, ut sine confessione oris peccata dicantur dimitti, sed sine
publica satisfactione. Secreta namque peccata secreta confessione
et occulta satisfactione purgantur, nec est necesse, ut que
semel sacerdoti confessi fuerimus denuo confiteamur, sed lingua
cordis, non carnis apud iudicem uerum ea iugiter confiteri debemus.
Hinc etiam idem Iohannes Crisostomus ait: "Nunc
autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea
in conspectu Dei pronuncies, et pro eis clementiam eius depreceris,
citius illa delebis. Si autem nunc obliuiscaris peccatorum tuorum,


tunc eorum recordaberis nolens, quando in toto
mundo publicabuntur, et in conspectu proferentur omnium tam
amicorum quam inimicorum tuorum, et sanctorum angelorum,
celestiumque uirtutum. Non enim ad Dauid solum dicebat:
'Tu secreto fecisti ego cunctis manifestabo;' sed etiam
ad omnes nos hoc dicitur." §. 2. Similiter et illud Prosperi
intelligitur: "Qui crimen suum ultro agnoscunt, et aut
propriis confessionibus illud produnt, aut nescientibus aliis,
quales occulti sunt etc." Aliis nescientibus, id est occulta confessione
istis peccatum suum confitentibus, non publice illud
manifestantibus. Item illud prophetae: "Dixi: confitebor, et
tu remisisti," id est remissibilem iudicasti, "inpietatem peccati
mei." Ita et illud Augustini intelligitur: "Magna pietas Dei,
ut ad solam promissionem peccata dimiserit," id est remissibilia
iudicauerit. Item: "Votum pro opere reputatur, cum deest
facultas operis." Unde uotum confessionis reputatur pro opere
uocis, cum deest facultas confessionis. Item: "Voluntas remuneratur,
non opus," ita intelligitur: uoluntas facit opus
remunerabile, non opus uoluntatem. Item illud: "In quacumque
hora peccator conuersus fuerit," conuerti dicitur qui
omnino uertitur: omnino uertitur, cuius opus, uox et cogitatio
ita mortificationi desudat peccati, sicut prius seruierat iniquitati.
Ita et illud intelligitur: "Conuertimini ad me etc." Item:
"Scindite corda uestra, et non uestimenta, "eis dicitur, qui
nulla interiori satisfactione precedente, sed sola exteriori se
Deum posse placare confidunt. Item cuncta, que de leprosis
mundatis uel de Lazaro suscitato inducuntur, ad contritionem
cordis, non ad ueniam remissionis referenda sunt.
Obstinatio enim animi, et confessionis contemptus, quedam mors
est inpietatis et lepra superbiae, a qua quisque reuiuiscit, dum
sibi per gratiam dolor delicti et uotum confessionis inspiratur.
§. 3. Ad hunc etiam articulum pertinent ea, que de uiuentibus,
uel in luce ambulantibus, uel dilectionem Dei habentibus, uel
de habitaculis Spiritus sancti factis dicta sunt, ut hec omnia
quisque dicatur assecutus ex cordis contritione, quam habet, non
ex plenaria peccati remissione, quam nondum inuenit. Sicut
enim in baptismate peccatum remittitur, et tamen eius pena reseruatur,
sic per contritionem cordis quisque a Deo resuscitari
dicitur, licet adhuc peccati reatu teneatur. Non ergo premissis
auctoritatibus uel argumentis sine confessione oris et satisfactione
operis aliquis probatur a peccato mundari.
II. Pars. §. 4. Econtra auctoritas illa Iohannis Crisostomi
et Prosperi contra mentem auctoris extorta uidetur.
Non enim dicitur: "non tibi dico, ut te publice accuses,"
sed: "non tibi dico, ut apud alios te accuses." Sic et Prosper
non ait: "omnibus," sed simpliciter: "aliis nescientibus." Unde
euidentissime datur intelligi, quod sine confessione oris possunt
peccata deleri. Ea uero, que ad exhortationem penitenciae et
confessionis dicta sunt, non huic sentenciae contraria uidentur.
Vel enim sunt uerba exhortationis, non iussionis, sicut
illud: "Confitemini alterutrum peccata uestra," uel si
qua iubendo dicta sunt, non ad oris confessionem, sed cordis, non
ad exteriorem satisfactionem, sed ad interiorem referenda
sunt. §. 5. Est enim penitencia alia interior, alia exterior.
Interior penitencia est illa, de qua Augustinus ait: "Omnis,
qui suae uoluntatis arbiter est constitutus, non potest inchoare
nouam uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae." Item de eadem
Petrus in Actibus Apostolorum legitur dixisse: "Penitenciam


agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Quod de interiori penitencia,
non de exteriori dictum accipitur. De exteriori
uero penitencia Ambrosius ait super epistolam ad Romanos:
"Gratia Dei in baptismate non requirit gemitum
uel planctum, non opus aliquod, sed solam confessionem
cordis, et omnia gratis condonat." Quecumque ergo de penitencia
iubendo dicta sunt, non ad exteriorem, ut diximus, sed
ad interiorem referenda sunt, sine qua nullus umquam Deo
reconciliari potuit. §. 6. Illud autem Augustini, quo
quisque negatur ueniam consequi, nisi prius quantulamcumque
peccati soluerit penam, non huic sentenciae inuenitur aduersum.
Nullus enim asseritur a peccato mundari, nisi penam
peccati passus fuerit. Sed aliud est peccatum sacerdoti confiteri,
et eius arbitrio de peccato satisfacere: atque aliud Deo confiteri
corde, et secreta satisfactione in se ipso peccatum punire. Est
enim penitencia (ut ait Augustinus) dolor cordis, quo quisque
in se punit quod deliquit. De hac iterum satisfactione idem ait
in Psalmo L. exponens: "Quoniam iniquitatem meam ego
cognosco. Tu ne punias, quia ego punio: ignosce, quia ego
cognosco non dissimulo." Et infra: "Sic Deus misericordiam
dat, ut seruet ueritatem, ut nec peccata eius sint
inpunita, cui ignoscit. Ignoscit enim se ipsum punienti. Misericordia
est, quod homo liberatur; ueritas, quod peccatum punitur."
Idem in Psalmo LXXXIV.: "Veritas de terra oritur,
id est confessio de homine, ut se accuset, et sic iusticia de
celo prospexit, ut publicanus confitens rediit iustificatus;
iusticia prospicit, quasi Deus dicat: parcamus huic,
quia non parcit sibi; ignoscamus, quia agnoscit. De celo
ergo iusticia prospexit, id est, a Deo data est iustificatio penitenti."
§. 7. Hec ergo secreta satisfactio leuium siue
occultorum criminum Deo offerenda est, nec sine pena relaxari
probantur que sic expiari creduntur. Ea uero, que de publica
satisfactione uel oris confessione dicuntur, in publicis et manifestis
criminibus intelligenda sunt. Peccata namque Nabuchodonosor,
que propheta misericordiis et elemosinis redimi suasit,
peccata quoque Niniuitarum, que publica satisfactione expiata
sunt, cunctis nota erant. Et publica noxa (ut Augustinus
testatur) publico eget remedio. §. 8. Premissis itaque auctoritatibus
pro manifestis criminibus manifesta probatur offerenda satisfactio
et oris confessio. Latentia uero peccata non probantur
sacerdoti necessario confitenda, et eius arbitrio expianda.
III. Pars. §. 9. Econtra ea, que in assertione huius
sentenciae dicta sunt, partim ueritate nituntur, partim pondere
carent. Sine contritione etenim cordis nullum peccatum posse
dimitti, occulta uero peccata secreta satisfactione, publica quoque
manifesta penitencia expiari debere, firmissima constat ratione
subnixum. Porro sine confessione oris, si facultas confitendi non
defuerit, aliquod graue delictum expiari, auctoritati penitus
probatur aduersum. Quomodo enim secundum auctoritatem
Leonis Papae sine supplicationibus sacerdotum indulgentia
nequit obtineri, si sine confessione oris a peccato possumus emundari?
Quis enim supplicabit pro peccato, quod nescit? §. 10.
Item, quomodo secundum Augustinum frustrat claues ecclesiae
qui sine arbitrio sacerdotis penitenciam agit, si sine oris confessione
criminis indulgentiam inpetrat? §. 11. Item, quomodo secundum
Ambrosium ius ligandi et soluendi solis sacerdotibus a Domino
creditur esse permissum, si quisque suo arbitrio se ipsum
peccando ligat, uel secreta penitencia, secundum Prosperum,


in se ipsum sentenciam profert excommunicationis, atque post
satisfactionem absque sacerdotali iudicio se ipsum Deo uel
altario eius reconciliat? §. 12. Non sunt hec premissis auctoritatibus
consentanea: sed multorum exemplis probantur aduersa.
Filiam namque archisynagogi turbis eiectis Dominus
resuscitauit: non tamen, nisi presentibus matre et patre
puellae, Petro quoque, Iacobo, et Iohanne, uitae reddita est. In
quo moraliter instruimur, ut secreta peccata, que per mortem
puellae intelliguntur, non nisi supplicationibus ecclesiae, que per
matrem et patrem puellae designantur, et sacerdotum ministerio,
qui per Petrum et ceteros intelliguntur, a Domino existimentur
dimitti. §. 13. Item in Leuitico: "Qui domum suam
uel agrum Domino uouendo consecrauerit, non potest eam
redimere, nisi syclo sanctuarii, sacerdote quoque (non ipso) supputante
annorum numerum usque ad iubileum." In quo similiter
docemur, quod quicumque domum conscientiae uel agrum conuersationis
per penitenciam Domino offerre, atque precio bonorum
operum de uana uitae suae conuersatione se ipsum redimere
uoluerit, non potest hoc facere, nisi syclo sanctuarii, id est operibus
penitenciae, sacra scriptura prefixis. Unde uenientibus ad
se turbis B. Iohannes non ait simpliciter: facite penitenciam,
uel fructus penitenciae, sed addidit: "dignos," ut pro qualitate
uidelicet peccatorum qualitas offeratur operum bonorum.
Non par enim debet esse fructus boni operis eius, qui nichil uel
parum deliquit, atque eius, qui grandia conmisit. Ille tamquam
nullius criminis sibi conscius usum sibi in rebus licitis prebet;
hunc tamquam multis grauatum etiam a licitis temperare oportet.
In iubileo plena remissio prestabatur. Unde per eum perfecta
remissio peccati figuratur. Sacerdos ergo numerum annorum
usque ad iubileum supputat, cum eius arbitrio penitenciae tempora
diffiniuntur, quibus quisque plenam peccati remissionem inueniat.
Non enim (sicut Esicius ait super eundem locum) statim post
diffinitam penitenciam quisque a peccato plene mundatur.
§. 14. Cum ergo, ut ex premissis colligitur, tempora penitenciae
sacerdotis arbitrio diffiniantur, euidentissime apparet, sine confessione
propriae uocis peccata non dimitti. Quis enim tempora
penitenciae alicui prefiget, nisi primum peccata sua sibi manifestare
curauerit? §. 15. Item: Taciturnitas peccati ex superbia
nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quisque celare
desiderat, ne iniquitas sua aliis manifesta fiat, ne talis reputetur
apud homines foris, qualem se iamdudum exhibuit diuino conspectui.
Quod ex fonte superbiae nasci nulli dubium est; species
etenim superbiae est, se uelle iustum uideri, qui peccator est;
atque ypocrita conuincitur qui ad imitationem primorum parentum
uel tergiuersatione uerborum peccata sua leuigare contendit,
uel, sicut Cayn, peccatum suum reticendo penitus
supprimere querit. Ubi autem superbia regnat, uel ypocrisis,
humilitas locum habere non ualet. Sine humilitate uero
alicui ueniam sperare non licet. Nec ergo, ubi est taciturnitas
confessionis, uenia speranda est criminis. Probatur hoc
idem auctoritate Augustini, qui in libro de penitencia
[c. 10.] ait:

[C. LXXXVIII.]

"Quem penitet omnino peniteat, et dolorem lacrimis ostendat,
representet uitam suam Deo per sacerdotem, preueniat iudicium
Dei per confessionem. Precepit enim Dominus mundandis,


ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali presentia
confitenda peccata, non per nuncium, non per scriptum manifestanda.
Dixit enim: 'Ora monstrate,' et: 'Omnes,' non
unus pro omnibus; non alium statuatis nuncium, qui pro uobis
offerat munus a Moyse statutum, sed qui per uos peccastis
et uos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis.
Ex misericordia enim hoc precepit Dominus, ut neminem
eniteret in occulto. In hoc enim, quod per se ipsum dicit sacerdoti,
et erubescentiam uincit timore offensi, fit uenia criminis.
Fit enim ueniale per confessionem quod criminale erat in
operatione, et, si non statim purgatur, et tamen uitale quod
conmiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit qui
erubescentiae dominans nichil eorum, que conmisit, nuncio Dei
denegauit. Deus enim qui misericors et iustus est; sicut
conseruat misericordiam in iusticia, ita et iusticiam in misericordia.
Opus enim est misericordiae peccanti peccata dimittere: sed
oportet, ut iustus iuste misereatur. Oportet enim, ut non solum
quid, sed in quo doleat consideret, si dignus est, non dico iusticia,
sed misericordia. Iusticia enim sola dampnat; sed dignus est
misericordia qui spirituali labore petit gratiam. Laborat
enim mens patiendo erubescentiam, et, quoniam uerecundia magna
est pena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. Unde
patet, quia quanto pluribus confitebitur in spe
ueniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam
remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus iam possunt
proficere, plus confitentibus parcere. Quibus enim remittunt
remittit Deus. Lazarum enim iam de monumento suscitatum
obtulit discipulis soluendum, per hoc ostendens
potestatem soluendi concessam sacerdoti. Dixit enim:
'Quodcumque solueritis super terram erit solutum et in
celis,' hoc est: ego Deus, et omnes celestis miliciae ordines, et
omnes sancti in gloria mea laudant uobiscum et confirmant
quos ligatis et soluitis. Non dixit: quos putatis ligare et
soluere, sed in quos exercetis opus iusticiae aut misericordiae.
Alia autem opera uestra in peccatores non cognosco. §. 1.
Quare, qui confiteri uult peccata, ut inueniat gratiam, querat
sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se
extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit,
ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit. §. 2.
Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur
proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundari
coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec
tempus. Et si ille cui confitebitur, potestatem soluendi
non habeat, tamen fit dignus uenia ex desiderio sacerdotis,
qui confitetur socio turpitudinem criminis. Mundati enim sunt
leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam
ad eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere,
dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe
quidem eos querunt sed sani et leti; dum querunt
ante, quam perueniunt moriuntur. Sed misericordia
est Dei ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam
cito, sicut soluerentur a sacerdote. §. 3. Qui ergo
omnino confitetur, et sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur,
si peccatum occultum est, sufficiat referre in noticiam
sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione
filiae principis pauci interfuerunt qui uiderent.
Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam ciuitatis delata,


nondum extra domum in noticiam portata. Intus resuscitauit
quam intus inuenit, relictis solis Petro, et Iacobo, et
Iohanne, patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur
sacerdotes ecclesiae. Quos autem extra inuenit, animaduertendum
est, quomodo suscitauit. Flebat enim turba
post filium uiduae. Fleuit Martha et Maria, supplicantes
pro fratre. Flebat et turba, que Mariam fuerat secuta,
lacrimis Mariae admonita. In quo docemur peccantibus publice
non proprium, sed ecclesiae sufficere meritum."

C. LXXXIX. Sufficit illa confessio, que primum Deo, deinde sacerdoti offertur.

Item Leo Papa. [epist. LXXVIII. al. LXXX.]
IX. Pars. Quamuis plenitudo fidei uideatur esse laudabilis,
que propter Dei timorem apud homines erubescere
non ueretur, tamen, quia non omnium huiusmodi sunt peccata,
ut ea, que penitenciam poscunt, non timeant
publicare, remoueatur inprobabilis consuetudo, ne
multi a penitenciae remediis arceantur, dum aut erubescunt,
aut timent inimicis suis sua facta reserare,
quibus possint legum percelli constitutione. Sufficit
enim illa confessio, que primum Deo offertur, tum
etiam sacerdoti, qui pro delictis penitentium precator
accedit. Tunc enim plures ad penitenciam poterunt
prouocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.
Gratian. Quibus auctoritatibus, uel quibus rationum firmamentis
utraque sentencia confessionis et satisfactionis nitatur,
in medium breuiter proposuimus. Cui autem harum potius
adherendum sit, lectoris iudicio reseruatur. Utraque enim
fautores habet sapientes et religiosos uiros.
Unde Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus ait in
Penitenciali suo:

[C. XC.]

"Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt,
ut Greci. Quidam uero sacerdotibus confitenda esse percensent,
ut fere tota sancta ecclesia. Quod utrumque non
sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat,
ut Deo, qui remissor est peccatorum, peccata nostra confiteamur,
et hoc perfectorum est, et cum Dauid dicamus:
'Delictum meum cognitum tibi feci, et iniusticiam meam non
abscondi. Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam
Domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei.' Sed tamen
Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur alterutrum


peccata nostra, et oremus pro inuicem, ut saluemur. Confessio
itaque que soli Deo fit, quod iustorum est purgat peccata.
Ea uero, que sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata.
Deus namque, salutis et sanctitatis auctor et largitor, plerumque
prebet hanc suae penitenciae medicinam inuisibili
amministratione, plerumque medicorum operatione."

DISTINCTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quia uero de penitencia semel cepit haberi sermo,
aliquantum altius repetendum uidetur, diuersorum sentencias
certis auctoritatibus munitas in medium proponentes. Alii dicunt
penitenciam semel tantum esse utilem. Unica enim est, nec
reiterari potest. Si uero reiteratur, precedens penitencia non
fuit. Et si de sentencia iudicis eius merito peccata uidentur esse
remissa, apud eius tamen presentiam, cui omnia futura presentia
sunt, numquam habentur remissa: quia non est seruata sentencia
illa ueri sacerdotis: "Vade, et amplius noli peccare." Item:
"Ecce sanus factus es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi
aliquid contingat." Item ex VIII. Sinodo:

C. I. Primam uicii causam non penitus extinguit qui in idem illam postea recidit.

Si quis semel notatus fuerit inuidiae uel contentionis
uicio, et rursum in hoc ipsum inciderit, sciat, se primam
causam, ex qua inuidia uel contentio nascitur, in interioribus
medullis habere reconditam. Oportet ergo eum per
contraria atque aduersa curari, id est per humilitatis exercitum.
Exercitia uero humilitatis sunt, si se uilioribus
offitiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat. Ita namque
arrogantiae et humanae gloriae uicium curari poterit,
ut in consuetudine humilitatis affectus iam ultra non incidat
arrogantiae et uanae gloriae delictum. Sed in
huiuscemodi singulis uiciis cura similis adhibetur.
Gratian. Item sine karitate nulli adulto peccatum remittitur.
Non autem habet karitatem qui aliquando peccaturus est
criminaliter.
Unde Augustinus ad Iulianum Comitem:

[C. II.]

"Karitas, que deseri potest, numquam uera fuit."

[C. III.] Idem super epistolam [I.] Iohannis. [tract. 8.]

"Radicata est karitas? securus esto; nichil mali procedere
potest."

[C. IV.] Item Gregorius in Moralibus.

"'Valida est, ut mors, dilectio.' Virtuti etenim
dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel
a delectatione mundi funditus occidit."

[C. V.] Item Prosper in libro [III.] de contemplatiua uita. [c. 13.]

"Karitas est, ut michi uidetur, recta uoluntas, ab omnibus
terrenis ac presentibus prorsus auersa, iuncta Deo inseparabiliter
et unita, igne quodam Spiritus S. a quo est et ad quem
refertur, incensa, inquinamenti omnis extranea, corruptionis
nescia, nulli uicio mutabilitatis obnoxia, supra omnia, que carnaliter
diliguntur, excelsa, affectionum omnium potentissima, diuinae
contemplationis auida, in omnibus semper inuicta, summa actionum
bonarum, salus morum, finis celestium preceptorum, mors
criminum, uita uirtutum, uirtus pugnantium, palma uictorum,
sanctarum mentium anima, causa meritorum bonorum, premium
perfectorum; sine qua nullus Deo placuit, cum qua aliquis nec
potuit peccare, nec poterit; fructuosa in penitentibus, leta in
proficientibus, gloriosa in perseuerantibus, uictoriosa in martiribus,
operosa in omnibus omnino fidelibus, ex qua quicquid operis
boni est uiuet." Item: §. 1. "Hec est karitas uera
germana, perfecta, quam excellentiorem uiam nominat S. Apostolus.
Sicut enim sine uia nullus peruenit quo tendit, ita
sine karitate, que dicta est uia, ambulare non possunt homines,
sed errare." Item: [ibidem cap. 15.] §. 2. "Ergo si karitatem
Deo exhibeamus, et proximo de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta, facile peccato resistimus, bonis omnibus
habundamus, seculi blandimenta contempnimus, et omnia, que
difficilia humanae fragilitati sunt, uel aspera etiam, cum dilectione
perficimus, si tamen Deum karitate perfecta, que nobis
ab illo est, ex toto corde et ex tota anima, et ex totis uiribus
diligamus. Ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus
diligit Deum; quem si ex toto corde diligamus, nichil erit in nobis,
unde peccati desideriis seruiamus. Et quid est diligere Deum,
nisi illi occupari animo, concipere fruendae uisionis eius
affectum, peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum,
quem in se censuit diligendum, in ipso amore seruare
legitimum modum, nec peruertere dilectionis ordinem constitutum?
Ordinem dilectionis illi peruertunt, nec modum diligendi custodiunt,
qui aut mundum, qui contempnendus est, diligunt, aut corpora
sua minus diligenda plus diligunt, aut proximos non sicut se
ipsos, aut Deum plus quam se ipsos forte non diligunt." Item:
§. 3. "Corpus nostrum, qua pars nostri est, ad hoc nobis
diligendum est, ut saluti eius ac fragilitati naturaliter consulamus,
et agamus, quatinus spiritui ordinate subiectum ad
eternam salutem accepta inmortalitate et incorruptione perueniat."
Item: §. 4. "Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non
propter aliquas utilitates nostras, non propter speranda beneficia
uel accepta, non propter affinitates uel consanguinitates, sed


propter hoc tantum, quod sunt naturae nostrae participes, diligamus."
Item: §. 5. "Non illi proximi nostri tantum credendi
sunt, quos nobis gradus sanguinis iungit, sed proximi nostri credendi
sunt omnes homines naturae nostrae, sicut dixi, participes."
Item: §. 6. "Proinde, secundum nos proximos
omnes diligimus, quando ad mores bonos, et ad eternam
uitam consequendam, sicut nobis, eorum saluti consulimus;
quando nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus, et, sicut
nobis subueniri optaremus, ita eis subuenimus, aut, si
facultas defuerit, uoluntatem subueniendi tenemus. Quapropter
est proximi tota dilectio, ut bonum, quod tibi conferri uis,
uelis et proximo. Illi uero plus quam se diligunt Deum,
qui pro eius amore suae ad tempus saluti non parcunt, se ipsos
tribulationibus ac periculis tradunt, nudari facultatibus propriis,
patriae suae extorres fieri, parentibus, et uxoribus, ac filiis
renunciare parati sunt, et, ut totum dicam, ipsam mortem corporis
non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes
a corporis sui uita magis, quam a Deo uita uitae suae
discedere."

[C. VI.] Item Beda super Iohannem. [ad c. 1.]

"Querendum est interea, quomodo speciale filii Dei
agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit
Spiritus. §. 1. Quid magni est filio Dei, quod in ipso
manere Spiritus astruatur? Notandum, quod semper in
Domino manserit Spiritus sanctus; in sanctis autem hominibus,
quamdiu mortale corpus gestauerint, partim maneat in eternum,
partim rediturus secedat. Manet quippe apud eos, ut
bonis insistant actibus, uoluntariam paupertatem diligant, mansuetudinem
consequantur, pro eterno desiderio lugeant, esuriant
et sitiant iusticiam, misericordiam, munditiam cordis, et
tranquillitatem pacis amplectantur: sed et pro obseruatione iusticiae
persecutionem pati non uereantur, elemosinis, orationibus,
ieiuniis, ceterisque Spiritus fructibus insistere desiderent. Recedit
autem ad tempus, ne semper infirmos curandi mortuos
suscitandi, demones eiciendi, uel etiam prophetandi habeant
facultatem. Manet semper, ut possint habere uirtutes, ut
mirabiliter ipsi uiuant. Venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum
signa, quales sint intus, effulgeant."

[C. VII.] Item Apostolus. [I. Cor. 13.]

"Karitas numquam excidit."

[C. VIII.] Item Augustinus super epistolam [I.] Iohannis.

[tract. 3.]
"Unctio inuisibilis Spiritus sanctus est, unctio inuisibilis
karitas est, que, in quocumque fuerit tamquam radix illi
erit, quamuis ardente sole arescere non potest, nutritur
calore solis, non arescit."

[C. IX.] Item Gregorius super Ezechielem. [hom. III.]

"Pennata animalia, minime reuertuntur, cum incedunt,
quia sancti predicatores, sic a terrenis actibus ad spiritualia
transeunt, ut ad ea, que reliquerant, ulterius nullatenus reflectantur."
Et paulo post: 'Nemo mittens manum suam
in aratrum, etc.' Manum quippe in aratrum mittere est quasi
per quendam conpunctionis uomerem ad proferendos fructus
terram sui cordis aperire. Sed retro post aratrum aspicit, qui
post exordia boni operis ad mala reuertitur, que reliquit. Quod
quia electis Dei minime contingit, recte nunc per Prophetam
dicitur: 'Non reuertebantur, cum incederent.' Et paulo
post: "Unde et Paulus: 'Unum uero, que retro sunt,
oblitus, in ea, que sunt ante, extendens me, sequor ad
palmam supernae uocationis.' In anteriora etenim extentus,
eorum, que retro sunt, oblitus fuerat, quia temporalia despiciens
sola que sunt eterna requirebat."

[C. X.] Idem in eodem, omelia V.

"'Non reuertebantur, cum incederent,' quia electi
quique sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non redeant.
'Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.'
Et, sicut per Salomonem dicitur: 'Iustorum semita quasi
lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.' In
eorum namque animo bonum desiderium atque intellectus lucis
intimae iam pars diei est; sed quia usque ad finem uitae in uirtute
proficiunt, ad perfectum diem tunc ueniunt, quando ad regna
celestia perducti, in ea luce, quam desiderant, iam minus aliquid
non habebunt."

[C. XI.] Idem in eodem omelia V.

"Potest discursus atque mobilitas Spiritus sic intelligi.
In sanctorum quippe cordibus iuxta quasdam uirtutes semper
manet; iuxta quasdam uero recessurus uenit, et uenturus
recedit. In fide enim, spe atque karitate, et in bonis aliis,
sine quibus ad celestem patriam non potest perueniri (sicut
est castitas, humilitas, iusticia atque misericordia) perfectorum
corda non deserit. In prophetiae uero uirtute, doctrinae
facundia, miraculorum exhibitione, electis aliquando adest,
aliquando se subtrahit." Et paulo post: §. 1. "In his itaque
uirtutibus, sine quibus ad uitam minime peruenitur, Spiritus
sanctus in cordibus electorum suorum permanet, unde recte stabilis
dicitur. In his uero, per quas sanctitatis uirtus ostenditur,
aliquando misericorditer presto est, aliquando misericorditer recedit."
Unde Ambrosius super epistolam II. ad Chorinthios: [ad c. 6.]

[C. XII.]

"Ficta karitas est, que deserit in aduersitate."
II. Pars. [Gratian.] Ex premissis itaque apparet, quod
karitas semel habita ulterius non amittitur. Qui autem karitatem
semel habuerit criminaliter ulterius peccare non poterit, ut
ad gratiam, non ad naturam inpossibilitas referatur. Quod
autem karitatem habens criminaliter peccare non possit, testatur
Augustinus [in lib. L. Homiliarum,] omelia 8. dicens:

[C. XIII.]

"Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix
omnium bonorum est karitas, et simul ambae esse non possunt,
nisi una radicitus euulsa fuerit, alia plantari non potest.
Sine causa aliquis conatur ramos incidere, si radicem non
contendit euellere."
[Gratian.] Cum ergo qui criminaliter peccat karitatem
numquam habuisse probatur, euidenter colligitur, penitenciam
non agere, qui quandoque criminaliter peccauit.
Unde Augustinus:

[C. XIV.]

"Karitas est aqua, de qua Dominus ait in euangelio:
'Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.'"
[Gratian.] Reprobus ergo, cum eternis mancipatus
incendiis in eternum sitiat, quomodo bibet aquam uiuam, aut
quomodo potabit aquam salientem in uitam eternam, qui, quasi
plumbeus demersus in ima, penas luit dampnationis eternae?
Item: Sine karitate quomodo ueram contritionem cordis quis
habere poterit? quomodo ergo delictorum remissionem? que
si non dimissa, quomodo non omnia prorsus ad penam
exigenda? Item Dominus: "Amen, amen dico uobis, qui
credit in me habet uitam eternam." Qui ergo non habet uitam
eternam non credit in Christum. In Christum uero credit qui
karitatem habet. In Christum quippe credere est amando in ipsum
tendere. Hec est fides, ut diffinit Apostolus, que per dilectionem
operatur; huic duntaxat delictorum remissio promittitur. Quod si
karitas a fide Christianorum seiungi nequit, cui scilicet soli uenia
promittitur, quomodo qui karitatem non habuit fidem Christianorum
habuit, id est in Christum credidit? quomodo ergo ueniam
delictorum accepit? quam si non accepit, quomodo non omnia
prorsus opera eternis sunt ferienda suppliciis? Item Dominus:
"Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi; si quis
manducauerit ex hoc pane, uiuet in eternum." Qui ergo non
uiuit in eternum non manducauit panem uiuum: sed qui non
manducauit in eum non credidit. Hoc est enim manducare
panem uiuum, quod credere in Christum, id est amando tendere
in ipsum. Cum igitur reprobus in eum non crediderit, quem
non manducauit, et ita fidem Christianorum (qua sola peccata
relaxantur) non habuerit, quomodo, si uiuit Dominus, cui omne
iudicium dedit Pater, iudicium perpetuae dampnationis effugiet
omnium non solum actualium, sed etiam originalium?
III. Pars. §. 1. Hec, que de karitate dicuntur, de perfecta
intelligi possunt, que semel habita numquam amittitur. Exordia
uero karitatis enutriuntur, ut crescant, et conculcantur, ut deficiant.
Nemo enim repente fit summus, sed in bona conuersatione,
que sine karitate nulla est, a minimis quisque inchoat, ut ad
magna perueniat. Sunt itaque gradus non solum inter uirtutem
et uirtutem, sed etiam in eadem uirtute.
Unde Gregorius super Ezechielem [homil. XV.]
scribit, dicens:

[C. XV.]

"Dum sanctam ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus


eius dinoscitur, quia eius gloria per illius incrementa
declaratur. Quantum enim sancta ecclesia ascendendo proficit,
tantum Deus hominibus ex eius uirtute innotescit. De his quoque
gradibus B. Iob loquitur, dicens: 'Per singulos gradus
meos pronunciabo illum.' Omnipotentem quippe Dominum
per singulos gradus suos pronunciat, qui per incrementa uirtutum,
que accipit, ei semper laudem suae pietatis reddit.
Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista
non diceret: 'Ambulabunt de uirtute in uirtutem.' Nec
mirum, si de uirtute in uirtutem gradus sunt, quando ipsa
unaqueque uirtus quibusdam quasi gradibus augetur, et sic
per incrementa meritorum ad summam perducitur. §. 1.
Alia namque sunt uirtutis exordia, aliud prouectus,
aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam
non gradibus quibusdam duceretur, sancti Apostoli minime dixissent:
'Auge nobis fidem.' Et quidam uenit ad Dominum,
qui curari uoluit filium suum; sed requisitus, an
crederet, respondit: 'Credo, Domine, adiuua incredulitatem
meam.' Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem
dicebat? Si uero incredulitatem habere se nouerat, quomodo
credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae suorum
meritorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is, qui
necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat.
§. 2. Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit,
dicens: 'Sic est regnum Dei, quemadmodum si iactet homo
semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen
germinet, et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat,
primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in
spica; et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem,
quoniam adest tempus messis.' Semen homo iactat in terram,
cum cordi suo bonam intentionem inserit, et post, quam semen
iactauerit, dormit, quia iam in spe boni operis quiescit. Nocte
uero surgit ac die, quia inter aduersa et prospera proficit, et
semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia, et cum
adhuc metiri sua incrementa non ualet, semel concepta uirtus ad
prouectum ducitur, et ultro terra fructificat, quia preueniente
se gratia mens hominis spontanea ad fructum boni operis
assurgit. Sed hec eadem terra primum herbam, deinde spicam
deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe
producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad
spicam uero herba uenit, cum se uirtus animo concepta ad
prouectum boni operis pertrahit. Plenum uero frumentum
in spica fructificat, quando iam tantum uirtus proficit,
ut esse robusti et perfecti operis possit. Sed cum ex se produxerit
fructum, statim mittit falcem, quoniam adest tempus
messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et
messem suam desecat, quia, cum unumquemque ad opera perfecta
perduxerit, eius temporalem uitam per emissam sentenciam
incidit, ut granum suum ad celestia horrea perducat. Cum


igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus.
Cum uero operari recta incipimus, herba sumus. Cum autem ad
prouectum boni operis crescimus, ad spicam peruenimus,
cumque in eiusdem operationis perfectione solidamur, iam
plenum frumentum in spica proferimus. §. 3. Herba etenim
Petrus fuerat, qui, passionis tempore per amorem Dominum
sequens, hunc confiteri ante ancillae uocem timebat. Erat enim
iam uiriditas in mente, quia credebat omnium redemptorem;
sed ualde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Iam in
spica surrexerat, quando eum, quem moriturum confiteri
timuerat, nunciante angelo in Galilea uiuentem uidebat. Sed
ad plenum granum in spica peruenerat, quando ueniente
desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita
solidatus est, ut uires persequentium cesus despiceret, et redemptorem
suum libere inter flagella predicaret. §. 4. Nullus itaque,
qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine
esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit,
ut granum fiat. Vir ergo uenit ad portam, quia Dominus
ac redemptor noster membris suis intrantibus perducit
ad se, et ascendit per gradus eius, quia nobis proficientibus
eo amplius exaltatur, quo altus et inconprehensibilis
esse cognoscitur. In uirtutum quippe nostrarum
gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse nobis sublimior
ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis
separatur."
Hinc etiam Augustinus ait in libro de libero arbitrio:
[c. 17.]

[C. XVI.]

"Qui uult facere Dei mandata, et non potest, iam quidem
habet bonam uoluntatem, sed adhuc paruam et inualidam. Poterit
autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martires
illa mandata magna fecerunt, magna utique uoluntate, id est
magna karitate fecerunt, de qua ipse Dominus ait: 'Maiorem
karitatem nemo habet etc.'" Et paulo post:
§. 1. "Ipsam karitatem apostolus Petrus nondum habebat,
quando timore Dominum ter negauit. Et tamen, quamuis
parua et inperfecta, non deerat ei karitas, quando dicebat:
'Domine, animam meam pro te ponam.'" Idem super
epistolam Iohannis: [tract. 5.] §. 2. "Si quis tantam habuerit
karitatem, ut paratus sit etiam pro fratribus mori, perfecta est
in illo karitas; sed numquid mox, ut nascitur, iam prorsus perfecta
est? ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur;
cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur;
cum ad perfectum uenerit, quid dicis? 'Michi uiuere Christus
est et mori lucrum.'"

[C. XVII.] In eadem. [tract. IX.]

"Sicut seta introducit linum, ita timor karitatem;
crescit karitas, minuitur timor, et e conuerso."

[C. XVIII.] In eadem.

"Forte nata est in te karitas, sed nondum perfecta; noli
desperare, nutri eam, ne forte suffocetur."

[C. XIX.] Idem ad Ieronimum. [epist. XXIX.]

"Karitas in quibusdam perfecta est, in quibusdam
inperfecta: perfectissima autem in hac uita haberi non potest."

[C. XX.] Item Gregorius.

"Si sermo meus inuenerit in cordibus uestris aliquam
scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite, ad hanc augendam
uos aduocare studete." Et paulo post: "Flate,
nutrite in uobis; ut cum creuerit, et flammam dignissimam
fecerit omnium cupiditatum ligna consumat."
[Gratian.] E contrario etiam gradus in uirtute esse probantur,
quia et ipsius peccati gradus euidenter apparent. Sicut enim
nemo repente fit summus, ita nemo repente fit turpis.
Hinc etiam Augustinus in [lib. I.] sermone Domini in
monte: [c. 23.]

[C. XXI.]

"Sicut tribus gradibus ad peccatum peruenitur, suggestione,
delectatione, consensione: ita ipsius peccati tres sunt differentiae,
et in corde, et in facto, et in consuetudine, tamquam tres
mortes; una, quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini;
altera, quasi prolata iam extra portam, cum in factum
procedit assensio; tertia, cum in consuetudinis malae tamquam
mole terrena premitur animus, quasi in sepulchro iam
putens. Que tria genera mortuorum Dominum resuscitasse,
quisquis euangelium legit agnoscit."

[C. XXII.] Item Gregorius. [lib. XXV. Moralium, c. 16.]

"Sciendum quippe est, quod peccatum tribus modis admittitur.
Nam aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur,
et grauius quidem infirmitate, quam ignorantia, sed multo
grauius studio, quam infirmitate peccatur."

[C. XXIII.] Idem. [lib. XXI. Moralium c. 3.]

"Inter hec sciendum est, aliud esse, quod animus de temptatione
carnis patitur, aliud uero, cum per consensum delectationibus
obligatur. Plerumque enim cogitatione praua
pulsatur, sed renititur. Plerumque autem peruersum
quid concipit intra semetipsum etiam per desiderium
uoluit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio inmunda inquinat,
cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subiugat.


Hinc etenim predicator egregius: 'Temptatio uos non
apprehendat, nisi humana.' Humana quippe temptatio est, qua
plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia, ut nonnumquam
illicita ad animum ueniant, hoc utique in nobismetipsis
ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Iam uero
demoniaca et non humana est temptatio, cum ad hoc, quod carnis
corruptibilitas suggerit, per consensum se animus astringit."

[C. XXIV.] Item Ieronimus. [ad c. 1. Amos.]

"Super tribus sceleribus Damasci etc." ut supra.
[Gratian.] Non est mirum, si in uirtute gradus esse dicuntur,
quandoquidem et peccati gradus ita euidenter monstrantur.
§. 1. Hec itaque karitas, que in Petro ante negationem herba
fuit, et in singulis nascitur ante, quam roboretur, ante sui perfectionem
amittitur et reparatur. Unde Augustinus in libro de
correctione et gratia: [c. 7.] "Quicumque ab illa originali
dampnatione ista diuinae gratiae largitate discreti sunt, non est
dubium, quin procuretur eis euangelium, et, cum audiunt,
credunt, et in fide, que per dilectionem operatur, usque in
finem perseuerant, et, si quando exorbitant, correcti
emendantur, et quidam eorum, etsi ab hominibus non corripiantur,
in uiam, quam reliquerant, redeunt et cetera."

[C. XXV.] In eodem.

"'Firmum fundamentum Dei stat, inmobile habens
signaculum hoc: Scit Dominus qui sunt eius.' Horum
fides, que per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit,
aut, si qui sunt, quorum deficit, reparantur ante, quam uita
ista finiatur, et deleta iniquitate, que intercurrerat, usque in
finem perseuerantia deputatur."

[C. XXVI.] In eodem. [c. 9.]

"Nullus eorum ex bono in malum conmutatus finit hanc
uitam."

[C. XXVII.] In eodem.

"Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur
in bonum, usque adeo prorsus omnia, ut etiam, si qui eorum deuiant
et exorbitant, etiam hoc ipsum faciet eis proficere in
bonum."

[C. XXVIII.] Item Apostolus ad Galathas. [c. 5. u. 6.]

"Circumcisio non est aliquid, neque preputium, sed fides,
que per dilectionem operatur. Et hoc olim in uobis, quia currebatis
bene per opera fidei et ex dilectione."

[C. XXIX.] Item ad Ebreos. [c. 6. u. 10.]

"Non est tam iniustus Deus, ut obliuiscatur operis
uestri etc."


[Gratian.] Operis, quod omnia sua fecerunt conmunia,
et hoc ex dilectione, et hoc ad gloriam Dei. Ecce triplex
bonum, quasi diceret: olim multa operati estis, pro quibus, si
penitetis de malis, benefaciet uobis Deus. Romanos quoque
et Galathas dum Apostolus redargueret, merito fidei probat assecutos
remissionem peccatorum, et sanctificationem in Spiritu
sancto, et iusticiam bonae operationis, que omnia aut sine karitate
numquam uere in eis fuerunt, aut ueram karitatem habuerunt, a
qua postea lapsi sunt qui de operibus legis gloriabantur.
Item de quolibet adulto Augustinus ait:

[C. XXX.]

"Tolle karitatem, odium tenet." Item: §. 1. "Omnis, qui
non diligit, odit." Item in euangelio: §. 2. "Nemo potest duobus
Dominis seruire; aut enim unum odio habebit, et alterum
diliget, aut unum sustinebit et alterum contempnet."
[Gratian.] Adam uero, cum in uirili etate a Domino creatus
sit, ante, quam a diabolo temptaretur, dum de latere eius
uxor formabatur, dum in extasi raptus angelicae curiae intererat,
dum euigilans futura Christi et ecclesiae sacramenta uaticinabatur,
aut karitatem, aut odium habebat. Si autem odium habebat,
non fuit diabolus auctor nostri peccati. Item, si sine karitate a
Deo creatus est, similitudinem eius nequaquam in sui creatione
accepit. Item, si sine karitate creatus est, iustus et innocens a
Deo factus non est; creatura namque, rationis capax et liberi
arbitrii, iusticiae et innocentiae sine karitate particeps esse non
potest. Colligitur ergo, quod Adam ante, quam peccaret, karitatem
habuit, sine qua iustus et innocens esse non potuit.
Unde Augustinus in Genesi ad litteram:
[lib. VI. c. 24.]

[C. XXXI.]

"Quomodo renouari dicimur, si non recipimus, quod
perdidit primus homo? Hoc plane recipimus, quia
iusticiam, ex qua per peccatum lapsus est." Et paulo post:
[c. 7.] §. 1. "'Expoliantes uos ueterem hominem,
induite nouum, qui renouatur in agnitione fidei secundum
imaginem eius, qui creauit eum.' Hanc imaginem in
spiritu mentis inpressam perdidit Adam per peccatum." Et
post pauca: §. 2. "Stola illa prima ipsa iusticia est,
unde lapsus est Adam."

[C. XXXII.] Idem in omelia XI.

"Princeps uiciorum omnium, dum uidit Adam ex limo terrae
ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia conpositum,
karitate splendidum, primos parentes illis donis ac
tantis bonis expoliauit, pariter ac peremit. Namque cum
homini abstulisset pudicitiam, continentiam, suo dominio eum
subiugauit." Et paulo post: §. 1. "Adam amissa temperantia
factus est intemperans; perdita karitate malus inuentus
est."

[C. XXXIII.] Item Ambrosius [lib. VI. epist. 14.] ad Sabinum.

"Quando Adam solus erat, non est preuaricatus, quia mens
eius adherebat Deo."

[C. XXXIV.] Idem ad eundem. [eodem lib., ep. 42.]

"Primus homo Dei opus recens, confabulator assiduus,
qui sanctorum, conplantatus erat uirtutibus."

[C. XXXV.] Idem in Exameron. [lib. VI. c. 7.]

"Illa anima a Deo pingitur, que habet in se uirtutum
gratiam renitentem, splendoremque pietatis. Illa anima bene
dicta est, in qua elucet diuinae operationis effigies. Illa anima
bene picta est, in qua est splendor gloriae, et paternae imago substantiae.
Secundum hanc imaginem, que refulget, pictura preciosa
est. Secundum hanc imaginem depictus fuit Adam ante
peccatum; sed ubi lapsus est deposuit."

[C. XXXVI.] Idem de fuga seculi. [c. 4.]

"Similem Dei esse est habere iusticiam, sapientiam, et in
uirtute esse perfectum."

[C. XXXVII.] Idem de uita beata. [c. 5.]

"Sapiens numquam inanis est, sed semper in se habens
amictum prudentiae, qui potest dicere: 'Iusticiam induebam,
uestiebam iudicium.' Mentis namque hec sunt interna
uelamina, que nemo alius potest auferre, nisi cum aliquem sua
culpa despoliat. Denique sic spoliatus Adam nudus inuentus
est."

[C. XXXVIII.] Idem in libro de Ysaac et anima. [c. 5.]

"Sed nec Adam primus nudus erat, quem innocentia
uestiebat."

[C. XXXIX.] Idem in libro de Paradyso. [c. 13.]

"'Ut cognouerunt, quia nudi essent.' Et ante
quidem nudi erant; sed non sine uirtutum tegumento."
[Gratian.] Opponitur etiam illud, quod omnis clamat auctoritas:
si sic permansisset, ut erat ante peccatum, esset translatus
in gloriam, quam habituri sunt sancti; sed nemo adultus sine
karitate intrat: karitatem ergo habebat. §. 1. Item opponitur de
Moyse, cuius fidem Apostolus in epistola sua ad Ebreos conmendans,
dignis preconiis eius merita predicauit, dum se negauit
esse filium filiae Pharaonis, malens affligi cum fratribus, quam
perfrui iocunditate temporalis palacii; dum fratri conpatiens
Egiptium sabulo obruit; dum ueritus animositatem regis Egiptum
reliquit; dum diuino uallatus auxilio regis furorem contempsit,
atque in uirtute signorum populum de Egipto eduxit. Que
omnia quibus laudibus sunt efferenda, si tunc karitas in eo non
erat, cum non habeat in se aliquid uiriditatis ramus boni operis,
nisi procedat ex radice karitatis? Quomodo autem karitatem non
habebat, cui Dominus facie ad faciem loquebatur, sicut loqui
solet homo cum amico suo? Quomodo karitatem non habebat,
qui pro populo supplicans dicebat: "Aut dimitte ei hanc


noxam, aut dele me de libro tuo? "An non proximum diligebat,
qui pro populo se obiciens, illum ab interitu liberauit? An non
Deum diligebat, qui pro eo in uituli cultores deseuiens, ipsius
uituli caput in puluerem conminuit, atque, ut in secessum proiceretur,
aquae inmixtum Israelitis bibendum dedit, nonnullos
ex eius cultoribus gladio feriri precipiens, ut populum,
cuius erat interitus maior futurus, Deo reconciliaret? An non
karitatem habebat, de cuius spiritu Dominus accepit, et super
septuaginta seniores Israelis posuit? Qui tamen ad
aquam contradictionis de Dei potencia, siue de eius benignitate
dubitans, cum cetera certa fide promisisset, producturus
aquam de petra, diffidenter excrepuit, dicens: "Numquid de
petra hac potero uobis aquam educere?" Quod nulli leue
uideatur, cum in penam eius delicti sibi et Aaron a Domino
dictum sit: "Quia non exaudistis uocem meam, ut glorificaretis
me coram filiis Israel, non introducetis populum hunc in terram,
quam dedi eis." §. 2. An non karitatem habebat Aaron,
quando fratri coadiutor datus est, ut esset os eius ad populum, ut
fierent signa in Egipto per eum? Qui tamen in cultura uituli
postea consensum populo adhibuit. An non karitatem habebat,
quando ex omni multitudine filiorum Israel solus electus est a
Domino, ut pontificatu ante eum fungeretur? Si karitatem non
habebat, bonus non erat; si autem bonus non erat, cur pre ceteris
a Domino in pontificem electus est? An non karitatem habebat,
quando pro populo cum thuribulo incendio se opposuit, et iram
placauit? Et tamen, ut premissum est, ad aquam
contradictionis iram Domini aduersum se postea prouocauit.
§. 3. Numquid etiam Dauid karitatem non habuit, super quem
spiritus Domini a die unctionis directus est? An forte dicetur
directus esse super eum, ut ex tunc gratiam prophetandi
haberet, non ut ex eo gratiam diuinae dilectionis acciperet? Quod
absurdum plane uidetur de eo sentire, de quo Dominus ait:
"Inueni hominem secundum cor meum." Quomodo etiam karitatem
non habebat, qui querenti animam suam pepercit, et
quia oram clamidis eius precidit, postea cor suum grauiter
percussit, clamans: "Quem persequeris rex Israel, canem
mortuum, et culicem unum?" Quomodo karitatem non habebat,
qui mortem inimici sui tam grauissime tulit? Quomodo karitatem
non habebat, qui aquam de cisterna Bethleem suorum periculo
sibi oblatam non bibit, sed coram Domino libauit? Quomodo
karitatem non habebat, qui irrisus a Michol filia Saul, eo quod
ante archam Domini cytharam et psalterium percutiens saltasset,
ait: "Ludam, et uilior fiam in oculis meis." Si karitatem
non habebat, qua conscientia securus sibi ipsi inprecabatur
dicens: "Si reddidi retribuentibus michi mala, decidam merito
ab inimicis meis inanis?" Si karitatem non habebat, qua temeritate
iuste se iudicari rogabat, dicens: "Iudica me, Domine,
secundum iusticiam meam, et secundum innocentiam
meam super me?" Idem: "Iudica me, Domine, quoniam
ego in innocentia mea ingressus sum?" Et tamen post tot et
innumera alia diuinae et supernae dilectionis iudicia quam
grauiter deliquerit nullus ignorat, qui Bethsabeae adulterium,
et Uriae homicidium audiuit. Cuius penitenciam si sine karitate
Domino obtulit, ueram cordis contritionem non habuit.
Quomodo ergo sacrificium contriti cordis et spiritus contribulati
Domino promittere audebat, dicens: "Si uoluisses sacrificium,
dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo
spiritus contribulatus etc.?" Denique, cum falsae penitenciae
nulla a Deo promittatur remissio, quomodo a Propheta audire


meruit: "Dimissum est peccatum tuum," si ueram contritionem
cordis non habuit? Euidenter itaque apparet, eum tunc
karitatem habuisse, et ex karitate sacrificium cordis contriti et
spiritus contribulati Domino obtulisse; alioquin temerarie postulasset:
"Auerte faciem tuam a peccatis meis," et cetera, que
in eodem Psalmo continentur, nisi odium mali et dilectio boni ad
humilitatem penitenciae illum prouocasset. De quo etiam
S. Ambrosius in libro de anima et Ysaac [c. 3.] scribit, dicens:
"Fugerat sanctus Dauid odia Saul regis, non relinquens
terras, sed declinans contagia regis inmitis et superbi, quia mens
eius adherebat Deo" cui nullus adultus sine karitate adherere
potest. Et tamen, quam grauiter in populi dinumeratione postea
deliquerit, ipsius delicti pena indicauit. §. 4. Item, secundum
hanc sentenciam qui criminaliter delinquit ueram peccatorum
remissionem in baptismo consecutus non est, siue in annis infantiae
siue adultus ad baptisma accessit, quia Dei amorem
non habuit, sine quo nemo inuenit umquam gratiam, atque ita
secundum heresim Iouiniani, si uere ex aqua et Spiritu quis
renatus est, ulterius criminaliter peccare non potest, uel, si criminaliter
peccat, aqua tantum, non Spiritu probatur esse renatus.
Cui sentenciae illud epistolae Iohannis consentire uidetur:
"Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam
semen ipsius in eo manet; et non potest peccare quia ex Deo
natus est. In hoc enim manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli."
Et in fine epistolae: "Omnis, qui natus est ex Deo, non
peccat, sed generatio Dei conseruat eum, et malignus non tangit
eum." Verum hec auctoritas Apostoli quantum illi sentenciae
faueat, atque illa erroris secta quam ueritati sit aduersa,
Ieronimus ostendit, scribens contra Iouinianum: [lib. II. in
principio]

[C. XL.]

"Si enim, 'omnis,' inquit, 'qui natus est ex Deo, non peccat,
et a diabolo temptari non potest:' quomodo precipit, ut caueant,
ne temptentur, dicens: 'Filioli, custodite uos a simulachris?'
Et in eadem rursus epistola: 'Si dixerimus, quia peccatum
non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Si
confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat
nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Si dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem facimus
eum, et uerbum eius non est in nobis.' Estimo, quod
beatus Iohannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod
omne peccatum ex diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur,
et sperat remissionem peccatorum post baptisma. Et Iouinianus
meus dicit: 'Ne tangas me, quoniam mundus sum.' Quid
ergo? Contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem
quippe loco, cur hoc dixerit, statim edixit: 'Filioli mei, hec
scribo uobis, ut non peccetis; sed et si quis peccauerit, aduocatum
habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est
propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostri autem tantum,
sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quoniam cognouimus
eum, si mandata eius obseruemus. Qui dicit se nosse
Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo
ueritas non est. Qui autem seruat uerbum eius, uere in hoc
karitas Dei perfecta est. In hoc scimus, quoniam in ipso sumus.
Qui dicit, se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse
ambulare.' Propterea scribo uobis, filioli mei, omnis, qui
natus est ex Deo, non peccat. Ideo dico uobis ut non peccetis,
et tamdiu uos sciatis in generatione Domini permanere, quamdiu


non peccaueritis; immo, qui in generatione Domini perseuerant
peccare non possunt. Que enim conmunicatio luci et
tenebris? Christo et Belial? Quomodo dies et nox misceri
nequeunt, sic iusticia et iniquitas, peccatum et bona opera,
Christus et antichristus. Si susceperimus Christum in hospicio
pectoris nostri, illico fugamus diabolum. Si peccauerimus, et
per peccati ianuam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus
recedit. Unde et Dauid post peccatum: 'Redde michi,' ait,
'leticiam salutaris tui,' scilicet quam peccando amiserat.
'Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax
est, et in eo ueritas non est.' Christus ueritas appellatur immo
est: 'Ego sum,' inquit, 'uia et ueritas, et uita.'
Frustra in eo nobis applaudimus cuius mandata non facimus.
'Scienti bonum et non facienti illud, peccatum est.
Quomodo enim corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides
sine operibus mortua est.' Nec grande putemus unum Deum
nosse, cum et demones credant et contremiscant. 'Qui dicit
se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.'
IV. Pars. §. 1. Eligat aduersarius e duobus quod uult,
optionem damus; manet in Christo, an non manet? Si manet,
ita ergo ambulet, ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem
uirtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non
ingreditur, ut Christus. Ille peccatum non fecit, nec inuentus
est dolus in ore eius, qui, cum malediceretur, non remaledixit,
et tamquam agnus coram tondente se, sic non aperuit os
suum; ad quem uenit princeps mundi istius, et inuenit in eo
nichil; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum
fecit Deus. Nos autem iuxta epistolam Iacobi multa peccamus
omnes, et nemo mundus a peccatis, nec infans, si unius
diei quidem fuerit uita eius. Quis enim gloriabitur castum se
habere cor? aut quis confidet mundum a peccatis se esse? tenemurque
rei in similitudinem preuaricationis Adae. Unde et
Dauid: 'Ecce,' ait, 'in iniquitatibus conceptus sum, et
in delictis peperit me mater mea.' Et B. Iob: 'Si fuero
iustus, os meum inpia loquetur, et si sine crimine, prauus inueniar,
et si purificatus in niue, et lotus mundis manibus, satis me sorde
tinxisti, et execratum est uestimentum meum.' Verum,
ne penitus desperemus, arbitrantes, nos post peccata baptismi non
posse saluari, statim hoc ipsum temperat. 'Et si quis peccauerit,
aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum,
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem
tantum, sed etiam pro totius mundi.' Hoc ad credentes post
baptisma loquitur, et aduocatum pro delictis eorum Dominum
pollicetur. Nec dicit, siquid peccaueritis, aduocatum habetis
apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis
uestris, ne eos diceres non plena fide baptisma consecutos;
sed: 'aduocatum,' inquit, 'habemus apud Patrem Iesum
Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris,' et non
solum pro Iohannis aliorumque peccatis, sed etiam, 'pro
totius mundi.' In toto autem mundo et Apostoli sunt, omnesque
credentes. Ex quibus liquido conprobatur, post baptisma posse
peccare. Frustra enim aduocatum habemus apud patrem
Iesum Christum, si peccari non potest. Petrus apostolus, ad


quem dictum fuerat: 'Qui lotus est, non habet necesse, ut
iterum lauet;' et: 'Tu es Petrus, et super hanc petram
edificabo ecclesiam meam,' ab ancilla perterritus negat. Et ipse
Dominus: 'Symon, ecce,' inquit, 'sathanas postulauit
uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te,
ne deficeret fides tua.'" Et infra: §. 2. "Si non peccamus post
baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, que in baptismate
iam dimissa sunt? Aliud est autem, si ad catecuminos hec oratio
pertinet, 'dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris' et non conuenit fidelibus et Christianis.
Paulus uas electionis castigat corpus suum, et in seruitutem
redigit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur. §. 3.
Ad Ebreos quoque scribens ait: 'Inpossibile est enim, eos, qui
semel sunt illuminati, et gustauerunt donum celeste, et participes
facti sunt Spiritus sancti, gustauerunt nichilominus
bonum Dei uerbum, uirtutesque seculi futuri, et prolapsi sunt,
renouari iterum ad penitenciam, rursus crucifigentes sibimetipsis
filium Dei, et ostentui habentes.' Certe eos, qui illuminati sunt,
et gustauerunt donum celeste, et participes facti sunt Spiritus
sancti, gustaueruntque bonum Dei uerbum, negare non possumus
baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo
nunc Apostolus dicit: 'Et prolapsi sunt?' Verum ne
Montanus et Nouatus hinc redeant, qui contendunt,
non posse renouari per penitenciam eos, qui crucifixerunt sibimet
filium Dei, et ostentui habuerunt, consequenter hunc errorem
soluit et ait: 'Confidimus autem de uobis, dilectissimi,
meliora et uiciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non
iniustus est Dominus, ut obliuiscatur operis uestri, et dilectionis,
quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis
sanctis, et nunc ministratis.' Et reuera grandis iniusticia
Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet.
Locutus sum, inquit Apostolus ita, ut a peccatis uos retraherem,
et desperationis metu facerem cautiores. Ceterum confido de
uobis, karissimi, meliora et uiciniora saluti. Neque
enim iusticiae Dei est, ut obliuiscatur bonorum operum, et ministerii,
quod propter nomen eius exhibuistis et exhibetis in sanctos,
et tantum meminerit peccatorum." Et paulo post: §. 4. "Liberi
arbitrii nos condidit Deus, nec ad uirtutem, nec ad uicia
necessitate trahimur; alioquin, ubi necessitas nec corona
est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus: (non est
enim uolentis, neque currentis, sed miserentis Dei et adiuuantis,
ut peruenire ualeamus ad calcem), sic in malis atque peccatis
semina nostra sunt incentiua, et perfectio diaboli. Cum uiderit,
nos super fundamentum Christi edificasse fenum, ligna,
stipulam, tunc supponit incendium. Edificemus aurum,
argentum, lapides pretiosos, et temptare non audebit. Quamquam
et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet
quippe leo in insidiis, ut in occultis interficiat innocentem:
et uasa figuli probat fornax, homines autem iustos temptatio
tribulationis. Et in alio loco scribitur: 'Fili, accedens
ad seruitutem Dei, prepara te ad temptationem.' Rursus idem
Iacobus ait: 'Estote factores uerbi, et non auditores tantum.
Si quis auditor est uerbi, et non factor, iste similis est uiro,


qui considerat uultum natiuitatis suae in speculo; considerauit
illud, et statim recedens oblitus est, qualis fuerit.' Frustra
monuit, ut iungerent opera fidei si post baptisma peccare
non poterant. 'Qui totam,' inquit, 'legem, seruauerit, et
in uno peccauerit, factus est omnium reus.' Quis nostrum
est absque peccato? conclusit Deus omnia sub delicto,
ut omnibus misereatur. Petrus quoque: 'Nouit,' inquit,
'Deus pios de temptatione eripere.' Et de falsis
doctoribus: 'Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus
exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruatur. Superba
enim uanitatis loquentes pelliciunt in desideriis carnis luxuriae
eos, qui paululum effugerant, et ad errorem conuersi
sunt.' Nonne tibi uidetur pinxisse sermo apostolicus nouam
imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae,
qui aquam non habent doctrinarum, promittunt
imbrem, uelut nubes propheticae, ad quas perueniat ueritas Dei,
et turbinibus exagitantur demonum atque uiciorum. Locuntur
grandia, et totus eorum sermo superbia est, (inmundus autem
est apud Deum omnis, qui exaltat cor suum), ut qui paululum
refugerant a peccatis ad suum reuertantur errorem, et suadent in
luxuria ciborum carnisque deliciis. Quis enim non libenter
audiat: Manducemus, et bibamus, et in eternum regnabimus?
Sapientes et prudentes prauos uocant; eos uero, qui dulces
sunt in sermonibus, plus audiunt. Iohannes apostolus, immo in
Iohanne Saluator scribens Angelo ecclesiae Ephesi: 'Scio,'
inquit, 'opera tua, et laborem, et patienciam tuam, et
quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti; sed habeo
aduersum te, quod karitatem tuam primam reliquisti. Memor
esto, unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac. Sin
autem, uenio tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco
suo, nisi penitenciam egeris.' Similiter ceteras ecclesias,
Smirnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelfiam,
Laodiciam, ad penitenciam prouocat, et, nisi reuertantur ad
opera pristina, conminatur, et in Sardis paucos habere se dicit,
qui non coinquinauerunt uestimenta sua, et ambulaturi sunt cum
eo in albis, quia digni sunt. Cui autem scribit: 'Memento,
unde cecideris,' et: 'Ecce, missurus est diabolus ex uobis in
carcerem, ut temptemini,' et: 'Scio, ubi habitas, ubi est
sedes sathanae,' et: 'In mente habe, qualiter acceperis et
audieris,' et: 'Serua, et penitenciam age,' et reliqua? utique
dicit, qui crediderit, et baptizatus fuerit, et stans quondam
corruit per delictum. §. 5. Paulisper de ueteri testamento exempla
distuleram, quia solent, ubicumque contra eos facit, dicere:
'Lex et prophetae usque ad Iohannem.' Ceterum quis
ignoret sub alta dispensatione Dei omnes retro sanctos
eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo ante
Abraham placuit in coniugio, sic nunc placent uirgines in
perpetua castitate. Seruiuit ille legi et tempori suo, seruiamus et
nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt.
Dauid electus secundum cor Domini, qui omnes eius
faceret uoluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat:
'Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus
sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine,
et tempta me; ure renes meos, et cor meum,' postea temptatus
a diabolo, et post peccatum penitens loquitur:
'Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.'
Magnum peccatum magna uult deleri misericordia. Salomon
amabilis Domino, et cui bis fuerat Deus reuelatus, quia


amator mulierum fuit, a Dei amore discessit; Manassem
impiissimum regem post captiuitatem Babilonicam in pristinam
dignitatem liber dierum restitutum refert. Et Iosias uir sanctus
in campo Mageddon ab Egiptio rege confoditur. Iesus
quoque filius Iosedech sacerdos magnus, quamquam in typo precesserit
Saluatoris, qui nostra peccata portauit, et alienigenam
sibi ex gentibus copulauit ecclesiam, tamen secundum litteram
post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dextris
eius, et candida illi deinceps uestimenta redduntur. Superfluum
est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis
offenderint Deum, et terram repromissionis non intrauerint,
cum B. Iob angelos quoque et omnem creaturam peccare posse
conmemoret, dicens: 'Quid enim numquid homo mundus
est coram Deo? aut ab operibus suis sine macula uir?
si contra seruos suos non credit, et aduersos angelos suos
prauum quid repperit: quanto magis habitantes in domibus
luteis, de quibus et nos ex eodem luto sumus? Temptatio
est uita hominis super terram.' Et cecidit lucifer, qui mittebat
ad uniuersas nationes, et ille, qui in paradyso deliciarum
inter duodecim nutritus est lapides, uulneratus a monte Domini
ad inferna descendit. Unde et Saluator in euangelio:
'Videbam,' inquit, 'sathanam, quasi fulgur de celo cadentem.'
Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit?
Si in celo ruinae, quanto magis in terra. Et tamen, cum ceciderit
lucifer, immo post casum coluber antiquus, uirtus eius in
lumbis est et potestas eius super umbilicum uentris.
Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit iuxta iuncum, et
calamum, et caricem. Ipse est rex omnium, qui in aquis
sunt, ubi scilicet uoluptas, et luxuria, et propago et irrigatio
nuptiarum." Et infra: §. 6. "Transiuimus ad secundam particionem,
in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt,
deinde posse peccare, et docuimus, quod excepto Deo omnis
creatura sub uicio sit, non quod uniuersi peccauerint, sed quod
peccare possint, et similium uina stantium metus sit."
[Gratian.] Euidenter itaque ex premissis apparet, nonnullos
karitatem habere, quam postea criminaliter delinquendo amittunt.
Quod si quis contendat non de uirtute, sed de uirtutis opere debere
intelligi, deliberet quid respondeat de innocentia Adae, de iusticia
Dauid Moysi, et ceterorum, qui plena fide ad baptisma accedentes,
licet postea prolapsuri sint, tamen celestia dona degustant,
et Spiritus sancti fiunt participes, ut non solum ante humanos,
uerum etiam ante Dei oculos ex aqua et Spiritu sancto inueniantur
renati; qui, si karitatem non haberent ante Dei
oculos; aqua tantum regenerarentur, non Spiritu. Opera
enim, seu sacramentorum participatio, nisi ex karitate procedant,
apud Deum nec iusticiam, nec innocentiam prestant. "Si enim,"
inquit Apostolus, "habuero omnem finem, ita ut montes transferam,
et si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum,
et si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non
habeam, nichil michi prodest." §. 1. Sed quia de predestinatis
ad uitam a nonnullis conceditur, quod karitatem amittant, et
amissam recuperent, de reprobis etiam uidendum est, an ipsi
karitatem habeant, qua amissa postea dampnentur.
De his ita scribit Augustinus in libro de correctione
et gratia: [c. 9.]

[C. XLI.]

"Apostolus, sciens, nonnullos diligere Deum, et in eo


modo usque in finem non perseuerare, mox addidit:
'his, qui secundum propositum uocati sunt sancti etc.'"
In eodem: [c. 6.] §. 1. "An adhuc et iste nolens corripi
poterit dicere: Quid ego feci, quod non accepi? quem
constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse. Possum,
inquit, possum omnino, quando me arguis dicere, quod
ex bona uita in malam mea uoluntate relapsus sum adhuc:
quid feci, quod non accepi? Accepi enim fidem, que per
dilectionem operatur, sed in illa usque in finem perseuerantiam
non accepi." In eodem: [c. 9.] §. 2. "In bono illos uolebam
proculdubio manere; erant utique in bono, sed in eo
non permanserunt." In eodem: [c. 13.] §. 3. "Propter huius
utilitatem secreti credendum est, quosdam de filiis perditionis
non accepto dono perseuerandi usque in finem, fide, quae per
dilectionem operatur, incipere uiuere, et postea cadere" etc.
[Gratian.] Multa similia de reprobis de euangelio
etiam: "Qui perseuerauerit usque in finem, etc." In
eodem: "Iterum homo iste incepit, etc."

[C. XLII.] Item in eodem. [c. 8.]

"Mirandum est, quare Deus quibusdam filiis perditionis det
fidem per dilectionem operantem, nec det in ea perseuerantiam."
[Gratian.] Item illud euangelii: "Non qui ceperit,
sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit."

[C. XLIII.] Item Gregorius. [lib. VIII. Moralium, cap. 35.]

"Multi bene incipiunt, qui in malo uitam finiunt."
[Gratian.] Non autem bene incipit qui numquam ex karitate
operatur. Quod si ex karitate aliquid agit, et karitatem
aliquando in ipso necesse est esse.
V. Pars. §. 1. Illud autem Gregorii: "Qui seduci
possunt quandoque non reuersuri etc.," non de omnibus generaliter
reprobis, sed de ypocritis specialiter intelligendum est. Quod
ex uerbis eiusdem euidenter datur intelligi. Cum enim questionem
proponeret, cur misericors Deus ista fieri permittat, ut
Leuiathan seu nunc per suggestiones callidas, siue per
dampnatum illum, quem replet, hominem, uel solis sibi radios, id
est doctos quosque sapientesque subiciat, uel aurum, hoc est uiros
sanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi uiciis coinquinando
substernat, mox in eiusdem questionis solutione supposuit,
dicens:

[C. XLIV.]

"Citius ad hoc respondemus, quia aurum, quod prauis
eius persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei
oculos numquam fuit. Qui enim seduci quandoque non reuersuri
possunt, quasi habitam sanctitatem ante oculos hominum uidentur
amittere, sed eam ante Dei oculos numquam habuerunt. Sepe
namque homo multis occulte peccatis inuoluitur, et in una aliqua
uirtute magnus uidetur, que ipsa quoque uirtus inanescens deficit,
quia, dum innotescit hominibus, proculdubio laudatur, eiusque
fauor inhianter appetitur: unde fit, ut et ipsa uirtus ante Dei
oculos uirtus non sit, dum abscondit quod displicet, prodit quod
placet. Que itaque esse merita apud Deum possunt, quando et
mala occulta sunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut
diximus, latet superbia, et castitas innotescit. Atque ideo ostensa


diu castitas circa finem uitae perditur, quia cooperta superbia
usque ad finem incorrecta retinetur. Alius elemosinis uacat,
propria distribuit, sed tamen multis iniusticiis seruit, uel fortasse
linguam in detractionibus exercet, et fit plerumque, ut is, qui
misericors fuerat, iuxta uitae suae terminum rapacitatis et
crudelitatis stimulis inardescat. Quod ualde iusto iudicio
agitur, ut perdat et ante homines unde hominibus placuit,
qui hoc, unde Deo displicuit, corrigere numquam curauit. Alius
patienciae studet, sed inuidere aliis, et seruare maliciam in
corde non cauet, fit quandoque inpatiens, quia diu latuit dolens.
Hi itaque et per aliquid aurum sunt, et per aliquid lutum sunt.
Atque hoc aurum quasi lutum sternitur, quando occultis peccatis
exigentibus etiam uirtus, que publice claruerat, dissipatur. §. 1.
Sed operae precium credimus, si in his uirtutem superni ordinis
subtilius perpendamus. Sepe enim Deus omnipotens occulta
eorum mala diu tollerat, et aperta eorum bona electorum
suorum usibus profutura dispensat. Nam nonnulli, mundum
nequaquam funditus deserentes, non perseueraturi angustum
iter arripiunt, sed ad querendam angustam uiam exemplo suo eos,
qui perseueraturi sunt, accendunt. Unde contingit plerumque,
ut hoc ipsum, quod bene uidentur uiuere, non sibi, sed potius solis
electis uiuant, dum exemplis suis ad bene uiuendi studia perseueraturos
alios non perseueraturi prouocant. Sepe enim quosdam
uidemus ad uiam ingredi, ad locum propositum festinare,
quos alii, quia euntes conspiciunt, secuntur, eundemque pariter
locum petunt; sed fit plerumque, ut irruente aliquo inplicationis
articulo post se redeant qui preibant, et hi ad locum perueniant,
qui sequebantur. Ita nimirum sunt qui non perseuerant
et uiam sanctitatis arripiunt. Idcirco enim uirtutis iter non peruenturi
inchoant, ut eis, qui peruenturi sunt, uiam, qua
gradiantur, ostendant, quorum etiam casus utilitate non
modica electorum prouectibus seruit, quia illorum lapsum
dum conspiciunt, de suo statu contremiscunt, et ruina, que illos
dampnat, istos humiliat. Discunt enim in superni adiutorii
protectione confidere, dum plerosque conspiciunt de suis uiribus
cecidisse. Quando ergo bene agere uidentur reprobi, quasi
planum iter electis sequentibus monstrant. Quando uero in
lapsum nequiciae corruunt, electis post se pergentibus quasi cauendam
superbiae foueam ostendunt."
[Gratian.] Quod uero reprobi negantur comedere panem,
qui de celo descendit, uel bibere aquam uiuam, non sic accipiendum
est, ut a karitate penitus credantur alieni, sed ut in
karitate radicem figere non intelligantur. Aliud est enim manducare
uel bibere, atque aliud degustare. Unde in euangelio de
Christo legitur: "Et cum gustasset, noluit bibere." Bibit
ergo aquam uiuam, manducat panem, qui de celo descendit,
qui in karitate radicem figit; degustat, qui ea aliquatenus conmunicat,
a qua postea recedit delinquendo. De qualibus
Apostolus ait: "Inpossibile est, eos, qui semel illuminati
sunt, et gustauerunt celeste donum, et post hec omnia prolapsi
sunt, rursus renouari ad penitenciam." §. 1. Hinc etiam diabolus
in ueritate stetisse, non in ea creatus esse negatur. Fuit
enim in ueritate conditus; sed, dum de se superbiendo presumpsit,
ab ea alienus factus est. In ueritate autem quomodo creatus
perhibetur, si sine dilectione sui conditoris creatus esse probatur?
Aut quomodo bonus a Deo conditus asseritur, si nichil diuinae
directionis in sui creatione accepit? Quomodo ante


superbiae motum sine uicio extitit, si conditorem suum nullatenus
dilexit? Aut quomodo par, siue exellentior ceteris creatus dicitur,
si, nonnullis eorum in Dei amore conditis, hic ab eius dilectione
uacuus factus est? Unde autem hec differentia inter bonos et
malos angelos processit? Si ex creante, iniustus uidetur Deus,
qui ante peccatum infert penam, uel qui hoc punit, quod creando
infudit. Si autem non ex creante, cum non ex traduce, restat, ut
ex propriae libertatis arbitrio uicium superbiae in angelicam
naturam processerit. Bona ergo condita est, que suo uicio a bono
in malum conmutata est. Sed quomodo bona esse potuit, si
dilectione penitus caruit? Neque enim angelus nobis similis factus
est, quos usque ad tempus etatis certum infirmitas grauat, ut neque
uirtus, neque uicium ullum in nobis obtineat locum. Accepit ergo
dilectionem in sui creatione, sicut et ceteri, de quibus dicitur:
"Angelicae uirtutes, que in Dei amore perstiterunt." Non ait,
que Deum diligere ceperunt, sed: "que in eius amore perstiterunt,"
que ex creatione diligere ceperant, ut principium diuinae dilectionis
omnibus credatur esse conmune, perseuerantia uero eorum
tantummodo intelligatur, qui in retributione hoc accipere meruerunt,
ut confirmati ulterius cadere non possent, et hoc de se certissime
scirent. Unde bene apud Moysem prius celum, deinde
firmamentum factum esse dicitur, qua nimirum angelica natura
prius equaliter subtilis in superioribus est condita, postea in
persistentibus in amore sui conditoris mirabiliter confirmata.
§. 2. Hinc etiam Gregorius in Moralibus multa de perfectione
angelicae creationis replicans, karitate repletum negat, non ea
penitus uacuum asserit, qua si penitus caruisset, numquam ea,
que de eius excellentia dicuntur, conuenienter de eo intelligi
possent.

[C. XLV.]

"Principium enim," inquit B. Gregorius, "uiarum Dei
Behemoth dicitur, quia nimirum, cum cuncta creans ageret, hunc
primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Huius
primatus eminentiam conspicit Propheta, cum dicit: 'Cedri
non fuerunt altiores illo in paradyso Dei; abietes non adequauerunt
summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus
illius; omne lignum preciosum paradysi Dei non est assimilatum
illi et pulchritudini eius, quoniam speciosum fecit eum
in multis, condensisque frondibus.' Quid namque accipi
in cedris, abietibus, et platanis potest, nisi illa uirtutum
celestium procerae celsitudinis agmina, in eternae leticiae uiriditate
plantata? Que quamuis exelsa sint condita, huic tamen
nec prelata sunt, nec equata, qui speciosus factus in multis,
condensisque frondibus dicitur, quia prelatum ceteris legionibus
tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita
angelorum multitudo decorauit. Ista arbor in paradyso
Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum
spirituum legiones attendit. Qui et idcirco peccans
sine uenia est dampnatus, quia magnus sine conparatione fuerat
creatus. Hinc ei rursum per eundem Prophetam dicitur:
'Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, et perfectus
decore, in deliciis paradysi Dei fuisti.' Multa enim de eius
magnitudine locuturus, primo uerbo cuncta conplexus est. Quid
namque boni non habuit qui signaculum Dei similitudinis fuit?
De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur,
qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad
similitudinem Dei creatus sit, angelo tamen quasi maius aliquid
tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum
signaculum Dei similitudinis dicit, ut, quo subtilior est natura,
eo in illum similitudo Dei plenius credatur expressa. §. 1.
Hinc est, quod primatus eius potenciam adhuc insinuans idem
Propheta subiungit: 'Omnis lapis preciosus operimentum


tuum, sardius, et topazius, et iaspis, crisolitus, onix, et
berillus, saphirus, carbunculus, et smaragdus.' Nouem
dixit genera lapidum, quia nimirum nouem sunt ordines angelorum.
Nam cum per sacra eloquia angeli, archangeli, throni
et dominationes, uirtutes, principatus, potestates, Cherubim
et Seraphim aperta narratione memorantur, supernorum
ciuium quantae sint distinctiones ostenditur; quibus tamen Behemoth
iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi uestem ad
ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet,
ex eorum conparatione clarior fuit. §. 2. De cuius
adhuc descriptione subiungit: 'Aurum opus decoris tui, et
foramina tua in die, qua conditus es, preparata sunt.' Aurum
opus extitit decoris eius, quia sapientiae claritate canduit,
quam bene creatus accepit. Foramina uero in lapidibus idcirco
fiunt, ut uinculati auro in ornamenti conpositione iungantur, et
nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus
ligat. Huius ergo lapidis in die condicionis suae foramina
preparata sunt, quia uidelicet capax karitatis est conditus, qua
si repleri uoluisset, stantibus angelis tamquam positis in regis
ornamento lapidibus inherere potuisset. Si enim karitatis auro
sese penetrabilem prebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento,
ut diximus, regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis
iste foramina; sed superbiae uicio karitatis auro non sunt
repleta. Nam quia idcirco ligantur auro, ne cadant, idcirco
iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis amoris uinculis
ligari contempsit. Nunc autem ceteri lapides, qui hic similiter
fuerant perforati, penetrantes se inuicem karitate ligati sunt,
atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt, ut nequaquam iam
de ornamento regio cadendo soluantur. §. 3. Huius principatus
celsitudinem adhuc idem Propheta intuens adiungit: 'Tu
Cherub extentus, et protegens in monte sancto Dei, et in
medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti.' Cherub quippe
plenitudo scientiae interpretatur, et idcirco iste Cherub dicitur,
quia transscendisse cunctos scientia non dubitatur, qui in medio
lapidum ignitorum perfectus ambulauit, quia inter angelorum
corda karitatis igne succensa clarus gloria condicionis extitit.
Quem bene extentum ac protegentem dicit. Omne enim, quod
extenti protegimus, obumbramus, quia conparatione claritatis
suae obumbrasse ceterorum claritatem creditur, ipse fuisse
extentus et protegens repperitur. Reliquos enim quasi obumbrando
operuit, qui eorum magnitudinem excellentia maiore transscendit.
§. 4. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod
illic signaculum similitudinis, quod illic Cherub, quod illic protegens
dicitur, hoc hic uoce dominica Behemoth iste principium
uiarum Dei uocatur. De quo idcirco tam mira, in quibus fuit, et
que amisit, insinuat, ut homini ostendat, quid ipse, si
superbiat, de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi
parcere noluit, quem creando in gloria tantae claritatis
eleuauit. Consideret ergo homo, elatus quid in terra mereatur,
et si angelis prelatus in celo prosternitur."
VI. Pars. [Gratian.] Karitas autem, que in aduersitate
deseritur, ficta, id est fictilis et fragilis, esse perhibetur, sicut fides,
ex qua karitas procedit, ficta, id est fragilis, apud Apostolum
esse negatur. Similiter karitas, que in aduersitate deseri
potest, dicitur numquam uera fuisse. Sicut enim Ieronimus
contra Iouinianum scribit: "Omnis creatura sub uicio est, non
quod omnis peccauerit, sed quia nulla est, que peccare non possit."
Posse autem peccare, ut Augustinus ait, non est aliquid posse,
immo aliquid non posse. Unde ille solus uocatur omnipotens,
qui hoc non potest, quia omnia potest, que posse est aliquid posse.
Sicut ergo eius conparatione, qui mutabilitatem nescit, omnis
creatura uiciosa dicitur, quia mutabilitatis est capax, iuxta
illud: "Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens,"


et: "Astra non sunt munda in conspectu eius:" sic conparatione
eius creaturae, que mutationem non recipit, omnis creatura,
que permutatur, non uera sed uana esse probatur. Unde
omnis homo mendax dicitur, et uanitati similis factus. §. 1. Hinc
etiam Ecclesiastes: Cuncta, que sub sole sunt, id est que temporum
uicissitudinem recipiunt, non tantummodo uanitas, que omni
creaturae ratione mutabilitatis inest, sed etiam uanitas uanitatum,
uarietate permutationis, quam recipiunt, esse dicuntur.
Sic ergo conparatione diuinae karitatis nulla uirtus uera probatur,
aut conparatione eius, que non deseritur, illa, que amittitur,
uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo
uera esse negatur. Sicut autem omnis creatura suo modo bona
et uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo
uera esse monstratur: alioquin, si nullo modo in eo esset a nullo
desereretur. Quod enim nullo modo uere est nullo modo deseri
potest. Quod si aliquo modo uere deseritur, et aliquo modo id
uere esse oportet.

DISTINCTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Hec de karitate breuiter scripsimus propter eos,
qui penitenciam negant reiterari posse, asserentes, quod sicut
karitas semel habita numquam amittitur, ita penitencia semel uere
celebrata nulla sequenti culpa maculatur; si uero criminalis culpa
illam aliquando sequitur, uera penitencia non fuit, nec ueniam
a Domino inpetrauit. Quod ex diffinitione ipsius penitenciae, et
multorum auctoritatibus probare contendunt.
Ut enim ait Ambrosius in quodam sermone Quadragesimae:

[C. I.]

"Penitencia est et mala preterita plangere, et plangenda
iterum non conmittere."

[C. II.] Idem in libro [II.] de unica penitentia. [c. 10.]

"Repperiuntur qui sepius penitenciam agendam putant, qui
luxuriantur in Christo. Nam si uere in Christo penitenciam
agerent, iterandam postea non putarent; quia, sicut unum
baptisma, ita unica est penitencia. Verum preteriti nos
semper debet penitere peccati: sed hec delictorum leuiorum.
At ego facilius inueni qui recte seruauerit innocentiam,
quam qui congrue egerit penitenciam."

[C. III.] Item Augustinus. [libro de dogmatibus ecclesiasticis, c. 54.]

"Satisfactio penitenciae est peccatorum causas excidere, nec
earum suggestionibus aditum indulgere."

[C. IV.] Idem in libro de penitentia. [c. 8.]

"Penitencia est quedam dolentis uindicta, puniens in se quod
dolet conmisisse." Et infra: [c. 19.] §. 1. "Continue dolendum
est de peccato: quod declarat ipsa dictionis uirtus.
Penitere enim est penam tenere, ut semper in se puniat ulciscendo
quod conmisit peccando. Pena enim proprie dicitur lesio, que
punit et uindicans quod quisque conmisit. Ille penam
tenet, qui semper uindicat quod commisisse dolet."


[Gratian.] Penitencia itaque est uindicta semper puniens in
se quod dolet conmisisse.

[C. V.] In eodem. [c. 13.]

"Si Apostolus etiam peccata per baptismum dimissa continue
plorat, nobis super fundamentum Apostolorum positis
quid preter plorare restat? quid, nisi semper dolere in uita? Ubi
enim dolor finitur, deficit et penitencia. Si autem penitencia
finitur, quid relinquitur de uenia? Tamdiu enim gaudeat et speret
de gratia, quamdiu sustentatur a penitencia. Dicit enim
Dominus: 'Vade, et amplius noli peccare.' Non dixit:
ne pecces, sed: nec uoluntas peccandi in te oriatur. Quod
quomodo seruabitur, nisi dolor in penitencia continue custodiatur?
Hinc semper doleat, et de dolore gaudeat, et de doloris penitencia,
si contigerit, semper doleat, et non satis sit, quod doleat,
sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat."

[C. VI.] Item Gregorius in estiuum tempus. [id est homil. XXXIV. Euang.]

"Penitenciam agere digne non possumus, nisi modum
quoque eiusdem penitenciae cognoscamus. Penitenciam quippe
est agere et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.
Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia conmittat,
adhuc penitenciam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid
enim prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc
auaritiae estibus anhelat?" Idem: [lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam]
§. 1. "Si autem dicunt, pauci temporis penitenciam
contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum
redire, recte hos pastoris primi sentencia percutit, qui
ait: 'Canis reuersus ad suum uomitum, et sus lota in uolutabro
luti.' Magna est enim contra peccatum uirtus penitenciae,
sed si quis in eadem penitencia perseueret. §. 2. Penitenciam
uere agere est conmissa plangere, sed iterum plangenda declinare."

[C. VII.] Idem. [tract. CXXIV. in c. 21. Iohannis.]

"Productior est pena, quam culpa, ne parua putaretur
culpa, si cum illa finiretur et pena. Ac per hoc uel ad demonstrationem
debitae miseriae, uel ad emendationem labilis
uitae, uel ad exercitationem necessariae patienciae temporaliter
hominem detinet pena, quem iam ad dampnationem sempiternam
reum non retinet culpa. §. 1. Ira Dei non est ut
hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla iusti
suplicii constitutio."

[C. VIII.] Item Iohannes Os aureum. [in homilia de penitencia]

"Perfecta penitencia cogit peccatorem omnia libenter sufferre."
Et infra: "In corde eius contritio, in ore confessio,
in opere tota humilitas. Hec est fructifera penitencia."

[C. IX.] Item Smaragdus. [in expositione regulae S. Benedicti, c. 4.]

"Ille penitenciam digne agit, qui sic preterita mala deplorat,
ut futura iterum non conmittat. Nam qui plangit peccatum,


et iterum admittit peccatum, quasi quis lauet laterem
crudum: quem quanto magis abluerit, tanto magis lutum
facit."

[C. X.] Item Augustinus. [hom. XLI.]

"Penitentes (si tamen estis penitentes, et non estis irridentes)
mutate uitam, reconciliamini Deo, et uos cum catena pascetis.
Qua, inquis, catena? 'Que ligaueritis in terra erunt ligata
et in celo.' Audis ligaturam, et Deo putas facere inposturam?
penitenciam agis, genua figis, et rides, subsannas patienciam
Dei? Si penitenciam agis penitet; si non penitet, penitens
non es. Si ergo penitet, cur facis quod male fecisti? si fecisse
penitet, noli facere; si adhuc facis, certe non es penitens."

[C. XI.] Item Ysidorus. [lib. II.] de summo bono [c. 16.]

"Irrisor est, non penitens, qui adhuc agit quod penitet, nec
uidetur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus; canis
reuersus ad uomitum est penitens ad peccatum. Multi enim
indesinenter lacrimas fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam
accipere lacrimas ad penitenciam cerno, et affectum
penitenciae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione
peccati lacrimas fundunt, nunc uero reuiuiscente usu ea, que
fleuerunt, iterando conmittunt. Ysaias de peccatoribus
dicit: Lauamini, mundi estote. Lauatur, et mundus est, qui
et preterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lauatur,
et non est mundus, qui plangit que gessit, nec deserit, et
post lacrimas ea, que fleuerat, repetit."

[C. XII.] Item Augustinus in libro soliloquiorum.

"Inanis est penitencia, quam sequens culpa coinquinat.
Vulnus iteratum tardius sanatur, frequenter peccans et lugens
ueniam uix meretur. Nichil prosunt lamenta, si replicantur
peccata. Nichil ualet a malis ueniam poscere, et mala denuo
iterare. Persiste ergo in confessione; esto in penitencia fortiter
confirmatus; uitam bonam, quam cepisti, tenere non deseras;
propositum bonae uitae conserua iugiter."

[C. XIII.] Item Gregorius in Pastorali. [part. III., admon. 31.]

"Qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, considerare
sollicite sciant, quia flendo inaniter mundant qui uiuendo se
nequiter inquinant, cum idcirco lacrimis se lauant, ut mundi ad
sordes redeant."

[C. XIV.] Item.

"Qui admissa plangit, nec tamen deserit, penae grauiori
se subicit, quia ipsam, quam flendo inpetrare potuit
ueniam, contempnit."

[C. XV.] Item.

"'Lauamini, mundi estote.' Post lauachrum enim
mundus esse negligit quisquis post lacrimas uitae innocentiam non


custodit. Et lauantur ergo, nec mundi sunt, qui conmissa
flere non desinunt, sed rursus flenda conmittunt."

[C. XVI.] Item.

"Baptizatur quippe a mortuo qui mundat se
fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit qui culpas
post lacrimas repetit."

[C. XVII.] Item in Moralibus. [lib. I. c. ult.]

"Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum uitae deseratur,
quia et frustra uelociter currit qui prius, quam ad metas
ueniat, deficit."
II. Pars. [Gratian.] Sed uerba diffinitionis non ad diuersa
tempora, sed ad idem tempus referuntur, uidelicet, ut
tempore, quo deflet mala, que conmisit, non conmittat quod adhuc
eum flere oporteat. Quod ex subsequentibus uerbis eiusdem
auctoritatis datur intelligi, dum dicitur: "Nam qui sic alia
deplorat, ut tamen alia conmittat, adhuc penitenciam agere
aut ignorat, aut dissimulat."
Hinc Augustinus in Enchiridion: [c. 70.]

[C. XVIII.]

"Sane cauendum est, ne quisquam existimet infanda illa
crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt, cottidie
perpetranda, et elemosinis cottidie redimenda. In melius quippe
est uita mutanda, et per elemosinas de peccatis preteritis est
propiciandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea
semper liceat inpune conmittere. Nemini enim dedit laxamentum
peccandi, quamuis miserando deleat iam facta peccata, si non
satisfactio congrua negligatur."

[C. XIX.] Item.

"Qui uult ordinate dare elemosinam, a se ipso debet incipere,
et eam sibi primum dare. Est enim elemosina opus misericordiae
uerissimae dictum de qua est: 'Miserere animae tuae placens
Deo.' Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus."

[C. XX.] Item Iohannes Crisostomus.

"De cottidianis, breuibus, leuibusque peccatis, sine quibus
hec uita non ducitur, cottidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum
enim est dicere: 'Pater noster, qui es in celis,' qui iam
patri taliter sunt regenerati ex aqua et Spiritu sancto. Delet
omnino hec oratio minima cottidiana peccata, delet et illa, a
quibus uita fidelium etiam scelerate gesta, sed penitendo in melius
mutata discedit, sic, quemadmodum ueraciter dicitur:
'Dimitte nobis debita nostra,' quoniam non desunt que dimittuntur
ita ueraciter dicatur: 'Sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris,' id est, fiat quod dicitur, quia et ipsa elemosina
est ueniam petentibus omnino ignoscere."

[C. XXI.] Item Pius Papa. [epist. I.]

"Nichil prodest homini ieiunare, et orare, et alia religionis
opera agere, nisi mens ab iniquitate reuocetur."


III. Pars. [Gratian.] Ex persona huiuscemodi penitentis
etiam illud Smaragdi intelligitur: "Ille penitenciam digne agit
etc." et illud Augustini: "Penitentes etc.," et illud Ysidori:
"Irrisor est, et non penitens," et illud Ysaiae: "Lauamini
mundi estote." Item et illud Soliloquiorum: "Inanis est
penitencia." Similiter et illud Gregorii: "Qui admissa
plangunt," et: "Baptizatur a mortuo." Illud autem Ambrosii:
"Repperiuntur etc.," non secundum generalem, sed secundum
specialem consuetudinem ecclesiae de solempni penitencia dictum
intelligitur, que apud quosdam semel celebrata non iteratur.
Unde Augustinus scribit ad Macedonium: [ep. LIV.]

[C. XXII.]

"Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus illius
humillimae penitenciae semel in ecclesia concedatur, ne medicina
uilis minus utilis esset egrotis, que tanto magis salubris est,
quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat Deo dicere:
quare huic homini, qui post primam penitenciam rursus se
laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?"
IV. Pars. [Gratian.] Hac auctoritate et illud Ambrosii
determinatur, et iterum peccaturo per primam penitenciam
uenia dari monstratur; alioquin nequaquam iterum parceret
Deus, qui nec dum pepercisset. "Satisfactio quoque penitenciae,"
et: "Vade, et amplius noli peccare," eundem cum
diffinitione intellectum habet. Illud autem, quod in libro
de penitencia dicitur, de perfecta intelligendum est. Sicut enim
karitas alia est incipiens, alia est proficiens, alia perfecta: sic
et penitencia alia est incipientium, alia proficientium, alia perfectorum.
Sicut autem karitati, licet nondum perfectae, in baptismo
datur uenia peccatorum, ut quamuis postea grauiter aliquis
sit peccaturus, tamen tunc intelligatur esse renatus, non aqua
tantum (sicut Iouinianus tradidit), sed aqua et spiritu (sicut
Ieronimus contra eum scribit): sic et incipientium penitenciae
uenia non negatur, que quadam ratione perfecta dici potest, quia
toto corde gemit et dolet, licet alia ratione potest dici inperfecta,
quia non usque in finem duratura. §. 1. Secundum primum
modum perfectionis intelligitur illud Iohannis Oris aurei: "Perfecta
penitencia etc." Iuxta secundum modum perfectionis illud
Augustini intelligitur: "Penitencia est uindicta semper puniens
in se quod dolet conmisisse." Illud autem: "Si penitencia
finitur, nichil de uenia relinquitur," dupliciter intelligi potest. Si
enim iuxta quorumdam sentenciam peccata dimissa redeunt, facile
est intelligere, nichil de uenia relinquitur, quoniam peccata,
que prius erant dimissa, iterum replicantur. Sicut enim ille, qui
ex iusta seruitute in libertatem manumittitur, interim uere
liber est, quamuis ob ingratitudinem in seruitutem postea reuocetur:
sic et peccata uere remittuntur penitenti, quamuis ob ingratitudinem
ueniae eisdem postea sit inplicandus. Si autem peccata
dimissa non redeunt, dicitur nichil relinqui de uenia, quia
nichil sibi relinquitur de uitae mundicia, et spe eternae beatitudinis,
quam cum uenia assecutus est. Sicut enim argento perfecte
purgato nichil sui decoris relinquitur, si sequenti erugine fedatur,
non tamen prima, sed subsequenti sordidatur: sic expiato per
penitenciam nichil de uenia dicitur relinqui, cum tamen iam non
deletis, sed adhuc expiandis coinquinetur.
V. Pars. §. 2. Quod autem per penitenciam non semel
tantum, sed sepissime peccata remittantur, multorum auctoritate
probatur.


Ait enim Ieronimus ad Rusticum
de penitencia:

[C. XXIII.]

"'Septies cadit iustus, et resurgit.' Si cadit, quomodo
iustus? si iustus, quomodo cadit? sed iusti uocabulum non
amittit qui per penitenciam semper resurgit. Et non solum
septies, sed septuagies septies delinquenti, si conuertatur ad
penitenciam, peccata donantur. 'Cui plus dimittitur, plus
diligit.'"
[Gratian.] Dauid quoque per penitenciam adulterii simul et
homicidii ueniam inpetrauit.
De cuius penitencia in eodem libro Ieronimus ait:

[C. XXIV.]

"Totam penitenciam peccatoris ostendit Psalmus quinquagesimus,
quando ingressus est Dauid ad uxorem Uriae et
a Nathan propheta correptus, respondit dicens: 'peccaui,'
statimque meruit audire: 'et Dominus abstulit a te
peccatum.' Adulterio enim iunxerat homicidium, et tamen conuersus
ad lacrimas: 'Miserere,' ait, 'mei Deus, secundum
magnam misericordiam tuam.' Magnum enim peccatum
magna indiget misericordia. Unde iungit et dicit: 'Multum
laua me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, quoniam
iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum, meum
contra me est semper. Tibi soli peccaui,' (rex enim, alium
non timebat,) 'et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus
tuis, et uincas, cum iudicaris.' Conclusit enim Deus
omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Tantumque profecit,
ut dudum peccator et penitens transierit in magistrum:
'Docebo iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur.' Confessio
enim et pulchritudo coram eo, ut qui fuerit peccata sua
confessus, et dixerit: Corruptae sunt et conputruerunt
cicatrices meae, feditatem uulnerum in sanitatis decorem conmutet."

[C. XXV.] Item Ambrosius in Apologia Dauid. [c. 2.]

"Ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento
manere penes se delicti passus est conscientiam, sed prematura
confessione atque inmenso dolore reddidit peccatum suum Domino."
Et infra: §. 1. "Denique Dominum dolor intimi mouet
affectus, ut Nathan diceret: 'Quoniam penituit te, et
Dominus transtulit peccatum tuum.' Maturitas itaque ueniae
profundam regis fuisse penitenciam declarauit, que tanti erroris
offensam transduxerit." Et infra: §. 2. "Sancti qui
consummare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis,
sicubi forte ut homines corruunt, naturae magis fragilitate
quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris
stimulo maiora reparantes certamina, ut non solum nullum
attulisse estimetur lapsus inpedimentum, sed etiam uelocitatis
incentiua cumulasse. Ergo si currentium non soluitur cursus,
cum aliqui forte ceciderint, non luctantium contentio, sed
inoffensa manent certamina, quin etiam plerique post unum
uel alterum lapsum gratia maiore uicerunt: quanto magis
agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione
censeri, cum beatus sit qui se potuit reparare post lapsum?"
Et infra: [c. 4.] §. 3. "Quod peccauit, condicionis est;
quod supplicauit, correctionis; lapsus conmunis, sed
specialis confessio. Culpam itaque incidisse naturae est,


diluisse uirtutis." Et infra: [c. 13.] §. 4. "Peccatum aut
donatur, aut deletur, aut tegitur. Donatur per gratiam, deletur
per sanguinem crucis, tegitur per karitatem; similiter et iniquitas,
que estimatur habitudo mentis iniustae, licet Iohannes in
epistola eum, qui fecerit peccatum, et iniquitatem fecisse
dixerit. Peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso
iniquitas est. Tamen, ut nobis uidetur, peccatum opus est
iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti.
Prius est ergo, ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et
seminarium peccatorum. Itaque quemadmodum intrans in
animam sapientis disciplina inprudentiam tollit, et scientia
ignorantiam: sic perfecta uirtus iniquitatem, et remissio peccatorum
delet omne peccatum."

[C. XXVI.] Item in eodem. [c. 7.]

"Illud uero quam ammirabile est, quod angelo ferienti
plebem se obtulit, dicens: 'Grex iste quid fecit? fiat manus
tua in me, et in domum patris mei.' Quo facto statim sacrificio
dignus iudicatus est qui absolutione estimabitur
indignus. Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo peccati
sui adeptus est ueniam, cum Moyses, offerendo se Domino pro
plebis errore peccata diluerit. Texit igitur peccata sua,
an non? Sed quis hoc neget cum ipse Propheta docuerit,
quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non
inputentur a Domino? 'Delictum meum agnosco,
et iniusticiam meam non operui. Dixi, pronunciabo iniusticiam
meam Domino, et tu dimisisti inpietatem cordis
mei.' Si dixit: 'pronunciabo,' et ueniam meruit ante,
quam pronunciaret; quanto magis, ubi de se pronunciauit dicens:
'iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me
est semper,' remissum est ei omne peccatum? licet specialiter
de hoc Nathan propheta responderit: 'Et
Dominus transtulit peccatum tuum.' Ergo et remissionem
meruit iniquitatis, et texit karitate atque operuit peccata
sua et texit operibus bonis, nec inputatum est ei peccatum,
quia non fuit in eo dolus maliciae, sed lapsus erroris; denique
non fuit inprobitatis estus, sed umbra misterii, et tamen
confessus est delictum suum, agnouit iniquitatem, uidit lauacrum,
et uidit, et credidit; dilexit multum, ut nimia karitate tegere
quemuis posset errorem."
VI. Pars. [Gratian.] Ecce, cuius penitencia hic conmendatur,
cui uenia etiam per prophetam data monstratur, quam
grauiter postea deliquerit, populi multitudo prostrata ostendit.
Achab quoque (ut Ieronimus contra Iouinianum scribit) rex
inpiissimus, ut sentenciam Dei subterfugeret, et euersio domus
eius differretur in posteros, ieiunio inpetrauit et sacco.
De quo ad eundem Rusticum scribit idem Ieronimus,
dicens:

[C. XXVII.]

"Achab rex inpiissimus uineam Nabuthae cruore possedit, et,
cum Iezabel, non tam coniugio sibi quam crudelitate coniuncta,
Helyae increpatione corrigitur, hec dicit Dominus: 'Occidisti


et possedisti,' et iterum: 'In loco, in quo linxerunt canes
sanguinem Nabuthae, ibi lingent sanguinem tuum. Et Iezabel
canes comedent ante muros Iezrahel. Quod cum audisset
Achab, scidit uestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam,
ieiunauitque et dormiuit in cilicio. Factusque est sermo
Domini ad Helyam, dicens: Quoniam reueritus est faciem meam
Achab, non inducam malum in diebus eius.' Unum scelus
Achab et Iezabel conmiserunt; tamen et conuerso ad penitenciam
Achab pena differtur in posteros, et Iezabel in scelere
perseuerans presenti condempnatur iudicio."

[C. XXVIII.]

Item Iohannes Crisostomus de reparatione lapsi.
[epist. V. ad Theodorum lapsum.]
"Talis, michi crede, talis est erga homines pietas Dei;
talis nunquam spernit penitenciam, si ei sincere et simpliciter
offeratur. Etiam si ad summum quis perueniat malorum, et
inde tamen reuerti uelit ad uirtutis uiam, suscipit, libenter
amplectitur; facit omnia, quatinus ad priorem reuocet statum,
quodque est adhuc prestantius et eminentius, etiamsi non
potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque
tamen et quamlibet breui tempore gestam non respuit
penitenciam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae
conuersionis perdere mercedem. Hoc enim michi indicat Ysaias,
ubi de populo Iudeorum talia quedam dicit: 'Propter peccatum
modice conturbaui eum, et percussi eum, et auerti faciem
meam ab eo; et contristatus est, et ambulauit tristis, et
sanaui eum, et consolatus sum eum.' Euidentius autem nobis
testimonium dabit etiam rex ille inpius, qui cupiditatis suae quidem
predam uxoris nequicia quesiuit, sed perturbatus ipsius sceleris
inmanitate penituit, et cilicio circumdatus facinus suum fleuit,
atque erga se ita Domini misericordiam prouocauit, ut a cunctis
absolueret eum peccatis. Sic enim Deus ait ad Helyam:
'Vidisti, quomodo conpunctus est Achab a facie mea? et
quia fleuit in conspectu meo, non inducam mala in diebus eius.'"

[C. XXIX.] Item Gregorius in omelia X. super Ezechielem. [in extremo.]

"Sicut Achab rex iniquus a propheta reprehensus, cum
contra se diuinam sentenciam audisset, pertimuit, in magno
merore deprehensus est, ita ut Prophetae suo Dominus diceret:
'Nonne uidisti humiliatum Achab coram me? Quia
ergo humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus
eius.' In quibus Domini uerbis pensandum est, quomodo ei in
electis suis meror amaritudinis placeat, qui amittere timent
Deum si sic ei et in reprobo penitencia placuit, qui timebat
perdere presens seculum; aut quomodo ei grata sit spontanea
afflictio pro culpis in eis, qui placent, si hec ad tempus placuit
et in illo, qui displicebat."
[Gratian.] Niniuitae quoque, quos Dominus in euangelio
conmendat, penitenciam egerunt in predicatione Ionae, et ex
misericordia Domini indulgentiam consecuti subuersionis interitum
subterfugere meruerunt. Sed qualis Achab post acceptam


ueniam uixerit, textus libri Regum declarat, de quo etiam scribit
Ambrosius, quod Iezabel uxor eius, cuius inflammabatur
arbitrio, cor eius conuertit, et nimiis sacrilegiis execrabilem fecit,
et hunc penitenciae eius affectum reuocauit.
De Niniuitis autem in principio Ionae scribit Ieronimus

[C. XXX.]

"Sicut ait Herodotus, Niniue a Rege Medorum subuersa
est, regnante apud Ebreos Iosia. Unde patet, illam predicante
Iona ex penitencia ueniam meruisse, sed quia post ad
uomitum rediit, ex ira Dei fuisse subuersam."

[C. XXXI.] Item in principio Naum.

"Naum prophetam ante aduentum regis Assyriorum, qui
populum Israel captiuum in suas regiones transtulerat,
fuisse, Ebreorum traditio confirmat. Siquidem in fine huius
lectionis predicti regis aduentum idem Propheta annunciare monstratur.
Sed cum habitatores Niniuae, Iona interitum ciuitatis
predicante, ne diuina ira denunciatum interitum sustinerent, peccatorum
et inpietatis penitenciam egissent, accepta Dei misericordia
grauioribus se criminibus inplicuerunt. Qua de causa
memoratus Propheta, Spiritu sancto plenus iudicium Dei annuncians,
ita est elocutus: 'Deus zelans et ulciscens Dominus.'"
VII. Pars. [Gratian.] Item, quod frequenter penitenti
uenia frequenter prestetur, testatur Augustinus in libro de
penitencia scribens contra quosdam hereticos, qui peccantibus
post baptismum semel tantum dicebant utilem esse penitenciam,
contra quos scribit Augustinus dicens:

[C. XXXII.]

"Adhuc instant perfidi, quoniam sapiunt plus quam
oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram. Dicunt enim:
etsi semel peccantibus post baptismum ualeat penitencia, non
tamen sepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad
peccatum esset incitatio. Dicunt enim: quis non semper peccaret,
si redire semper posset? Dicunt enim Deum incitatorem
mali, si semper penitentibus subuenit, et etiam ei placere
peccata, quibus semper presto est gratia. Errant autem, immo
multum constat ei displicere peccata, qui semper presto est ea
destruere. Si enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed
conseruaret, atque ut sua munera foueret. Semper destruit
peccata, que inuenit, ne soluatur quod creauit, ne corrumpatur
quod amauit. Sumunt ypocritae occasionem isti ex factis Domini.
Quem enim bis illuminauit? quem leprosum bis mundauit?
quem mortuum bis suscitauit? non Lazarum, quem dilexit;
non filium uiduae, quem misertus matri reddidit; non filium
dissipatorem legitur bis suscepisse; non filiam Abrahae bis
a demonio liberasse. In nulla persona iterauit factum, docens,
ut aiunt, non sepe a Domino fieri remedium. Dixit multis:
'Vade, et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat,'


promittens penam, non amplius ueniam. §. 1. Quod
autem multos cecos et in diuerso tempore illuminauit, et
multos debiles confortauit, ostendit in diuersis illis eadem sepe
peccata dimitti, ut quem prius sanauit leprosum alio tempore
illuminauit cecum. Ideo enim tot sanauit claudos,
cecos, et aridos, ne desperet sepe peccator; ideo non
scribitur aliquem nisi semel sanatum, ut quisque timeat
iungi peccato. Videmus adhuc cottidie in ecclesia sepe febricitantes,
sepe languidos, sepe passionibus captos sepe liberari, ut
appareat tociens opus miserentis, quociens confessio fit penitentis.
Quomodo enim corpus, quod uilius est et ab ipso dissimilius,
sepe sanaret, et animam digniorem et redemptam tociens
non liberaret? Medicum se uocat, et non sanis, sed male
habentibus oportunum. Sed qualis hic medicus, qui malum
iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum
centies curare. Qui ceteris minor esset, si aliis
possibilia ignoraret, memor est sui, qui promisit: 'Nolo
mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.' Quem enim
peccatorem excludit? Qui omnibus promisit indulgentiam,
aliis promissionibus declarat. 'Qui me confessus fuerit
coram hominibus,' omnis quantumcumque et quociens
peccator, cuiuscumque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos, 'confitebor
et ego eum.' Nam 'qui inuocauerit nomen Domini,'
(id est secundum quod nominatur Dominus, id est qui inuocauerit
eum ad se seruiendo, et non contradicendo, ut forsitan sepe
fecit,) 'omnis' (id est quicumque sit ille peccator,) 'saluus
erit.' Omnem enim animam iste promissor saturauit bonis,
etiam sedentes in tenebris et umbra mortis, nullam excipiens
animam. §. 2. Hunc magistrum intellexit discipulus
ille, qui Chorinthios per epistolas suas corrigere uoluit, et, ut ipse
testatur, ter in litteris eos correxit. Oportebat enim, ut
quociens uidebat eos cadere, tociens iuuaret surgere.
Memor enim erat illius, qui dixerat: 'Quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis.' Scimus autem, et primos patres,
et in omni tempore ecclesiam Dei semper usque in septuagies
septies (quod est semper) peccata remittere. Quam potestatem
isti ab ecclesia auferre conantur. Oportet enim ecclesiam
sic credere, que confitetur se peccare. Negant
enim ueritatem seductis esse, qui se absque peccato audent
iactare. In multis enim offendimus omnes, nec infans unius
diei absque peccato super terram esse potest. Quapropter eliminandus
est ab ecclesia, qui umquam penitentibus negat indulgentiam.
Non enim inquirit quid Apostolus senserit, qui
dixit: 'Nichil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus
sum.' Sentiens etiam iustis peccata solere contingere,
non se confirmabat absque peccato, qui se cognouit
indissolubili uinculo karitatis coniunctum Christo. Nisi enim
sciret, iustos sepe uenire ad ueniam, quomodo dubitaret, se peccare,
qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione mundissima
ei seruire? Cur enim Dominus pedes lauisset Petri, et ecclesiam
hoc idem docuisset, nisi (quoniam cottidiana est


offensio) oportet, ut cottidiana sit remissio? Cur docuisset
orantes dicere: 'Dimitte nobis debita nostra,' nisi ipse
misericors perseueraret, qui nos ab hac petitione non uult
deficere?"

[C. XXXIII.] Item Augustinus ad Macedonium.

[epist. LIV.]
"In tantum autem hominum iniquitas aliquando progreditur,
ut etiam post actam penitenciam, post altaris reconciliationem,
uel similia uel grauiora conmittant. Et tamen facit Deus
etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit, quam
ante tribuerat, largissima munera uitae ac salutis; et
quamuis eis in ecclesia locus ille penitenciae non concedatur,
Deus tamen super eos patienciae suae non obliuiscitur. Ex quorum
numero si quis nobis dicat dicite, utrum michi aliquid
prosit ad uitam futuram, si in ista uita illecebrosissimae uoluptatis
blandimenta contempsero, si me penitendo uehementius quam
prius excruciauero, si miserabilius ingemuero, si fleuero uberius,
si uixero melius, si pauperes sustentauero largius, si karitate,
que operit multitudinem peccatorum, flagrauero ardentius: quis
nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nichil tibi ista
in posterum proderunt; uade, saltim huius uitae suauitate
fruere? Auertat Deus tam inanem sacrilegamque
dementiam."
VIII. Pars. [Gratian.] Siue autem quis dicat, primam
penitenciam tantum post baptismum utilem esse, non sequentem,
siue quis contendat, ultimae tantum ueniam dari, non precedenti,
semper tamen auctoritati aduersatur, que sepissime penitenti
ueniam repromittit. Que autem sit uera penitencia, cui numquam
uenia negatur, et que sit falsa, cui numquam indulgentia promittitur,
Adamantius et Esitius super Leuiticum testantur. Adamantius:

[C. XXXIV.]

"'Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat, etc.'
Non peccare solius Dei est: emendare sapientis. Sed raro inuenias
qui se corrigat. Rara confessio peccati, rara penitencia. Repugnat
natura et uerecundia, quia obnoxia est culpae omnis caro,
et quisque erubescit peccatum confiteri, dum magis presentia
cogitat quam futura. Vult Moyses peccati uacuam reperire
animam, ut exuuias erroris deponat, et culpae nuda sine
pudore sui discedat. Sed irrationabilis inpetus preuenit, et
flamma celerrimi motus animam depascitur, exurit eius
innocentiam. preponderant enim futuris presentia, seriis
iocunda, et tristibus leta, et tardioribus prepropera. Velox
enim iniquitas, que ad nocendum occasionem suggerit; lenta uirtus
et cunctatrix ante iudicat, quam incipit, quid decorum, quid
honestum; iniquitas omnia precipitat. Pigra ergo et uerecunda
penitencia, quia presentium pudore premitur. Solis
enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus.


Interim precurrit inpudentia, et spe presentium penitencia excluditur,
et affectus eius exuritur et aboletur. Querit eam lex, et
non inuenit, conbusta est enim feruore et fumo iniquitatis.
Inde irascitur, et dicit, deuorandam fuisse penitenciam in sanctis
sanctorum; sacerdotes quasi segnes increpat. §. 1. Respondet
Aaron, prouidum esse debere sacerdotale iudicium, nec
male sanae conscientiae facile esse credendum id muneris, ne
fiat error deterior priore. Vase enim fetido uel oleum
uel uinum facile corrumpitur. Quomodo autem poterat, ubi ignis
alienus erat, peccatum exuri et in conspectu Domini, cui
cuncta sunt aperta? quasi non conplacet Deo qui
iniusticiam corde inclusam tenet, et se penitenciam agere perhibet.
Ignis alienus libido, auaricia, et omnis cupiditas praua.
Hic ignis exurit, non mundat. In quibus enim est, si offerant in
conspectu Domini, ignis eos celestis absumit, sicut Nadab et
Abiud cum his, que pro peccato fuerant oblata. §. 2. Qui
ergo uult mundari ignem alienum remoueat, et illi igni se offerat,
qui culpam exurit, non hominem. Hic ignis siccauit emoroissae
sanguinem profluentem; hic siccauit culpam latronis.
Ignis enim consumens est; sanat simpliciter et pure confitentes.
Iudas: 'Peccaui,' inquit, 'tradens sanguinem
iustum;' sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante
cucurrit ad laqueum. Indignus autem remedio fuit, quia non
pura mente penituit. Culpam ergo eius non auferunt sacerdotes,
qui dolose offert se, nec in eo possunt epulari, quorum
cibus est peccatorum remissio. Unde uerus sacerdos ait:
'Meus cibus est, ut faciam uoluntatem patris mei,' id est,
ut peccatores conuersi et penitentes saluentur. Non est acceptum
Deo sacrificium, nisi uerum et sincerum."

[C. XXXV.] Item Esitius. [lib. II. ad c. 10. Leuitici]

"'Inter hec hyrcum, qui offertur etc.' Quia omne
peccatum per penitenciam deletur, et qui predictum peccatum
alterius doctrinae et blasphemiae conmiserunt saluati non sunt,
causam mortis eorum Legislator exponit: 'Inter hec hyrcum,
qui oblatus fuerat etc.' Quia scilicet non comederunt filii Aaron
quod pro peccato erat in loco sancto, id est, penitenciam conmissi
peccati in ecclesia peragi non fecerunt, quibus hoc preceptum est,
quos Christus uicarios suos in ecclesia constituit. Ipse autem
oblationis suae sanguinem, que pro nostro sanguine oblata
est, in sanctum, id est in celum, in conspectu patris obtulit.
Debet autem comedi hoc sacrificium in loco sancto, scilicet in
ecclesia, in propitiationem peccatorum. Unde addit: 'quemadmodum
preceptum est michi,' sic precepi. Moyses
ergo gerit personam Christi. Exustum repperit, quia in Spiritum
sanctum peccauerant; ab intelligibili igne Spiritus sancti
oblatio pro penitencia ablata est. Voluntarie peccantibus non
relinquitur hostia pro peccato. Nam sicut uera penitencia ueniam
promeretur, ita simulata irritat Deum, quia Spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum. Hoc autem sancti Patres irremissibile


peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in
sceleribus usque ad finem uitae perseuerare, de potentia et
misericordia Dei et redemptoris diffidere."

[C. XXXVI.] Item Iohannes Os aureum [hom. XXXI.] in [c. 12.] epistola ad Ebreos.

"Iudas penituit, sed male; laqueo namque se suspendit;
penituit etiam Esau, magis iste neque penituit. Lacrimae
quippe non erant penitenciae, sed animi uiolenti,
et indignationis infernae. Quod eius operibus aperitur.
§. 1. Non igitur negemus peccata nostra, neque nos
inpudentia duros efficiat. Sponte nostra puniamus, ne pendamus
non sponte supplicia. Audiuit Cayn a Deo: 'Ubi est Abel
frater tuus?' et dixit: 'Nescio, numquid custos fratris
mei sum?' Vides, quomodo ex hoc peccatum amplius
operatus est; nonne et pater eius similiter? Audiens enim et
ipse: 'Adam ubi es?' dixit: 'Vocem tuam audiui Domine,
et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me.' Magnum est,
ut quis peccata sua agnoscat, et memoriam eorum perseueranter
retineat. Nullum inuenitur delictorum tale remedium, sicut eorum
continuata memoria."

[C. XXXVII.] Item Ambrosius in libro [II.] de penitencia. [c. 11.]

"'In Salicibus,' inquit, 'in medio eius suspendimus
organa nostra.' Quomodo cantabimus canticum Domini in
terra aliena? Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi
gubernaculo et mentis inperio, aliena est terra, que non domatur
exercitio cultoris. Non potest fructus karitatis penitenciae
pacis afferre. Melius ergo est tunc quiescere,
quam exercere non queras opera penitenciae, ne in ipsa
penitencia fiat quod postea indigeat penitencia. Que si semel
fuerit usurpata, nec iure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et
usum aufert posterioris. Sane et cum caro repugnat, mens ad
Deum debet esse intenta, et, si opera non secuntur, fides non
deserat; et, si carnis inpugnant illecebrae uel potestates
aduersariae, maneat mens Deo dedita. Tunc enim maxime urgetur,
cum caro non cedit, et sunt qui uehementer
incumbant, miserae animae querentes omne auferre presidium.
Unde illud est: 'Exinanite, exinanite usque ad fundamentum
in ea.' Quam miseratus Dauid ait: 'Filia Babylonis misera,'
utique, Babylonis filia est, que Dei esse filia desinit,
cui tamen medicum inuitat, dicens: 'Beatus, qui tenebit
et allidet paruulos suos ad petram,' hoc est qui infirmas et lubricas


cogitationes habet elidat ad Christum, qui omnes
irrationabiles motus sui reuerentia et discretione conminuat."

[C. XXXVIII.] Item Ieronimus super Mattheum.

[ad c. 27.]
"Nichil profuit Iudae egisse penitenciam, per quam scelus
corrigere non potuit. Si quando frater sic peccat in fratrem,
ut emendare ualeat quod peccauit, potest ei diuinitus
dimitti; sin autem permanent opera, frustra uoce assumitur penitencia.
Hoc est quod de eo dicitur: 'Et oratio eius
fiat in peccatum,' ut non solum emendare nequiuerit proditionis
nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit."

[C. XXXIX.] Item Leo Papa in sermone: "Inter omnia".

"Sceleratior omnibus, Iuda, et infelicior extitisti; quem
non penitencia reuocauit ad Dominum, sed desperatio traxit ad
laqueum. Expectasses consummationem criminis tui, et donec
sanguis Christi pro peccatoribus funderetur, informis lethi
suspendium distulisses."
IX. Pars. [Gratian.] His auctoritatibus, que sit uera,
que falsa penitencia ostenditur, et falsae nulla indulgentia dari
probatur; in quo illorum sentencia destruitur, qua eum, qui pluribus
irretitus fuerit, asseritur unius delicti penitencia eiusdem
ueniam a Domino consequi sine alterius criminis penitencia.
Quod etiam multorum auctoritatibus probare conantur. Quarum
prima est illa Naum prophethae: "Non iudicabit Deus
bis in idipsum." Sed quem sacerdos iudicat Deus iudicat, cuius
personam in ecclesia gerit. Qui ergo a sacerdote semel pro
peccato punitur, non iterum pro eodem peccato a Deo iudicabitur.

[C. XL.] Item Gregorius super Ezechielem. [hom. X.]

"Pluit Dominus super unam ciuitatem, et super alteram
non pluit, et eandem ciuitatem ex parte conpluit, et ex parte
aridam relinquit. Cum ille, qui proximum odit, ab aliis uiciis
se corrigit, una eademque ciuitas ex parte conpluitur, et ex parte
arida manet, quia sunt, qui, cum uicia quedam resecant, in aliis
grauiter perdurant."

[C. XLI.] Item Ambrosius in XVIII. octonario.

[Psalm. 118.]
"Prima consolatio est, quia non obliuiscitur misereri Deus;
secunda per punitionem ubi etsi fides desit, pena satisfacit
et releuat."


[Gratian.] Item opponitur de Ieronimo, qui super Naum
sentire uidetur, quod, si infidelis adulterando interficeretur,
de adulterio non amplius a Deo puniretur. Item, si illa
satisfactio non fuit, quam in adulterio uiuens pro homicidio
obtulit, cum adulterii eum penituerit, utriusque penitencia ei
inponenda erit; quod a ratione alienum ecclesiastica probatur
consuetudine, que pro eodem peccato (nisi reiteratum fuerit) nulli
penitenciam bis inponit. §. 1. Sed quod ei, qui crimen sibi reseruat,
de alio uenia non prestetur, non solum premissis probatur
auctoritatibus Esitii, Adamantii, Augustini, Smaragdi, Ysidori,
Gregorii, uerum etiam alia auctoritate eiusdem Augustini in
libro de penitencia. Ait enim:

[C. XLII.]

"Sunt plures, quos penitet peccasse, sed non omnino, reseruantes
sibi quedam, in quibus delectentur, non animaduertentes,
Dominum simul mutum et surdum a demonio
liberasse. Per hoc docet, nos numquam nisi de omnibus sanari.
Si enim uellet peccata ex parte reseruari, habentem septem
demonia, perficere potuit sex expulsis. Expulit autem
septem, ut omnia crimina simul eicienda doceret. Legionem autem
ab alio eiciens, neminem reliquit de omnibus, qui liberatum
possideret, ostendens, quod, etiamsi peccata sint mille,
oportere de omnibus penitere. Laudatus est enim Dominus,
quoniam eiecto demonio locutus est mutus. Numquam aliquem
sanauit, quem non omnino liberauit. Totum enim hominem
sanauit in sabbato, quia et corpus ab infirmitate, et animam
ab omni contagione, indicans penitentes oportere simul
dolere de omni crimine in anima orto et in corpore. Scio
enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo
qui crimen reseruat de alio reciperet ueniam? Sine amore
Dei consequeretur ueniam, sine quo nemo umquam inuenit gratiam.
Hostis enim Dei est, dum offendit perseueranter. Quedam
enim inpietas infidelitatis est, ab illo, qui iustus et iusticia est,
dimidiam sperare ueniam. Nam sine uera penitencia inueniret
gratiam? Penitencia enim uera ad baptismi puritatem
confitentem conatur ducere. Recte enim penitens quicquid
sordis post purificationem contraxit oportet ut abluat,
saltim lacrimis mentis. Sed satis durus est cuius mentis dolorem
oculi carnis nequeunt declarare; sed sciat culpabiliter se durum,
qui deflet dampna temporis, uel mortem amici, et dolorem peccati
non ostendit in lacrimis. Non itaque est, ut quis excuset se
fontem non habere lacrimarum, qui umquam lacrimis
ostendit dolorem temporalium. Quem ergo penitet omnino
peniteat etc."
X. Pars. [Gratian.] Auctoritas illa Naum prophetae:
"Non iudicabit Deus bis etc.," non ostendit omnia, que
temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda. Quamquam
enim Sodomitas, Egyptios, Israelitas in heremo super
eundem locum dicat Ieronimus temporaliter a Deo punitos, ne
in eternum punirentur, non tamen intelligendum est de omnibus
hoc generaliter; alioquin cuique sceleroso optandum esset, ut
celesti fulmine percussus, aut aquis inmersus, aut a serpentibus
uulneratus pro peccatis suis diuinitus interiret, ut eternos
cruciatus breuis et pena momentanea terminaret. Illud etiam


Apostoli falsum esset, quod de prostratis in deserto in epistola ad
Ebreos scribens ait: "Propter incredulitatem suam non intrauerunt
in terram promissionis." Ubi probatur, quod sicut
merito suae infidelitatis requiem illam amiserunt, ita propter
eandem infidelitatem ueram requiem eternae beatitudinis nullo
modo intrauerunt. §. 1. Intelligitur ergo illud Ieronimi de his
tantum, qui inter ipsa flagella penitenciam egerunt, quam, etsi
breuem et momentaneam, tamen non respuit Deus; sicut et illud
Prophetae: "Non iudicabit Deus bis in idipsum," de his tantum
intelligi oportet, quos supplicia presentia conmutant,
super quos non consurget duplex tribulatio. Qui autem inter
flagella duriores et deteriores fiunt, sicut Pharao, qui flagellatus
a Domino durior factus est, presentibus eterna connectunt, ut
temporale supplicium sit eis eternae dampnationis initium.
Unde Augustinus in Cantico Deuteronomii:

[C. XLIII.]

"'Ignis succensus est etc.' Hoc est, uindicta hic incipiet,
et ardebit usque ad extremam dampnationem."
[Gratian.] Hoc contra illos notandum est, qui dicunt:
"Non iudicabit Deus bis in id ipsum," ad omnia pertinere flagella,
quia quidam hic flagellis emendantur uel iudicantur, alii
hic et in eternum puniuntur, sicut Antiochus et Herodes. §. 1.
Quod autem super eundem locum de adultero infideli Ieronimus
sentire uidetur, ex uerbis eiusdem falsum esse probatur.
Exemplo enim illius, qui Israelitas maledixerat, et qui ligna
in sabbato collegerat, ostendit parua peccata breuibus et temporalibus
suppliciis purgari, magna uero diuturnis et eternis suppliciis
reseruari.
Ait enim: [in primum caput Naum]

[C. XLIV.]

"Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio
decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum
est hoc, quod dicitur: 'Non iudicabit Deus bis in idipsum
in tribulatione;' aut non punietur, et optandum est adulteris, ut
in presentiarum breui pena puniantur ut frustrentur
cruciatus eternos. Ad quod respondemus, Deum, ut omnium
rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non preueniri
sentencia iudicis, nec illi in peccatorum exercendae dehinc penae
auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui
cruciatibus; si quis autem punitus sit, ut ille in lege, qui Israelitae
maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales
postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio conpensata
sit."
[Gratian.] Illud autem Gregorii: "Pluit Dominus super
unam ciuitatem etc.," non ad criminis ueniam, sed ad eius
detestationem referendum est, ut ideo pars ciuitatis dicatur esse
conpluta, quia crimen, quod dilexerat, detestari incipit, non quod
eius ueniam consequatur. Criminis autem detestatio pluuia uocatur,
quia ex fonte diuinae gratiae cordi nostro instillatur, ut uel
sic quisque ad ueram penitenciam perueniat, aut eo minus a
Deo puniatur, quod diuturniori delectatione peccati maius sibi
supplicium accumulasset. Si uero ad indulgentiam criminis
pluuia referatur, euangelicae sentenciae contraire uidebitur.


Si enim propter odium fraternum etiam que dimissa sunt replicantur
ad penam: multo magis que non sunt dimissa ad
uindictam reseruari probantur. §. 1. Item, si secundum Augustinum
arbiter suae uoluntatis non potest inchoare nouam
uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae, quomodo ad nouitatis
indulgentiam perueniet qui odii uetustatem non deposuit? Ad
detestationem ergo criminis, ut dictum est, non ad eius indulgentiam
pluuia illa pertinere probatur. §. 2. Item illud Ambrosii:
"Et si fides desit, pena satisfacit," non de ea fide intelligitur,
de qua dicitur: "fides sine operibus mortua est," sed de ea,
de qua Apostolus ait: "Omne, quod non est ex fide," id est
omne, quod contra conscientiam fit, "peccatum est." Deest ergo
fides, cum non subest conscientia peccati. Sed quia delicta omnia
nullus intelligit, est aliquando in homine peccatum, cuius conscientiam
non habet. Unde Apostolus: "Nichil michi conscius
sum, sed non in hoc iustificatus sum." Cuius ergo peccati
deest conscientia, illius pena, si patienter feratur, satisfacit, et
releuat grauatum. Quod autem in fine obicitur: "Si satisfactio
illa fuit, ueniam inpetrauit; si autem ueniam non inpetrauit,
satisfactio non fuit; si autem satisfactio non fuit, adhuc
sibi pena inponenda est," non procedit argumentatio; satisfactio
namque est, dum exciditur illius peccati causa, et eius suggestionibus
aditus non indulgetur, sed eius fructus non percipitur,
inpeditus peccato, quod nondum deseritur. Percipietur
autem, cum eius penitencia fuerit subsecuta, sicut ad lauacrum
ficte accedens regenerationis accipit sacramentum, non tamen in
Christo renascitur; renascitur autem uirtute sacramenti,
quod perceperat, cum fictio illa de corde eius recesserit ueraci
penitencia.
Hinc etiam Augustinus scribit in libro de penitencia:

[C. XLV.]

"Pium est credere, et nostra fides hoc expostulat, ut,
cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret
bona, et, cum destruit quod suum non inuenit,
amat et diligit bonum, quod in peccante plantauit."
Ex hoc sensu etiam illud Ieronimi dictum uidetur:
[ad c. 1. Aggaei]

[C. XLVI.]

"Si quando uideris inter multa opera peccatorum
facere quemquam aliqua, que iusta sunt, non est tam
iniustus Deus, ut propter multa mala obliuiscatur paucorum
bonorum."
XI. Pars. [Gratian.] Quamquam memoria bonorum ad
presentem remunerationem possit referri, sicut Gregorius in
omelia de diuite et Lazaro scribit:

[C. XLVII.]

"Cauendum est nobis, ut, si forte aliquod bonum agimus,
in presenti seculo remunerationem accipiamus, ne forte dicatur
nobis: 'Receperunt mercedem suam.' Nisi enim diues iste
aliquod bonum egisset, unde in presenti seculo remunerationem
accepisset, nequaquam Abraham ei diceret: 'Recepisti
bona in uita tua.'"

[C. XLVIII.] Item Iohannes Crisostomus. [hom. LXVII. ad populum Antiochenum]

"Quid ergo turbamur? nemo, uidens malignos prosperitatem


habere, turbetur. Non est hic retributio malignitatis, neque uirtutis;
ac, si aliquando contingit, ut aliqua sit retributio uel
maliciae, uel uirtutis, non tamen secundum quod dignum est, sed
simpliciter, ueluti quidam gustus iudicii, ut, qui resurrectionem
non credunt, talibus doceantur. Quando itaque uidemus
malignum ditescere, non subruamur, et quando uidemus bonum
mala pati, non turbemur. Illic corona: illic supplicia. Est et
alia ratio, quia non potest uel malus in omnibus malus
esse, sed habet aliqua bona, neque bonus in omnibus bonus esse,
sed habet aliqua peccata. Quando ergo prosperitatem habet
malus, malo capitis sui est. Cum enim pro illis bonis paucis
retributionem hic accipit, illic iam plenius punietur."
[Gratian.] Potest etiam memoria bonorum referri ad mitiorem
penam habendam, ut bona, que inter multa mala fiunt,
non proficiant ad presentis uel futurae uitae premium obtinendum,
sed ad tollerabilius extremi iudicii supplicium subeundum,
sicut de fide, et ceteris, que sine karitate habentur Augustinus
scribit in libro de patiencia dicens: [c. 26.]

[C. XLIX.]

"Si quis autem non habens karitatem, que pertinet ad unitatem
spiritus et uinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata
connectitur, in aliquo scismate constitutus, ne Christum neget,
patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem,
pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium, uel flammas,
uel bestias, uel ipsam crucem timore gehennarum et
ignis eterni, nullo modo ista culpanda sunt; immo uero et hic
laudanda patiencia est; non enim dicere poterimus, melius ei
fuisse, ut Christum negando nichil eorum pateretur, que passus
est confitendo, sed estimandum est, fortasse tollerabilius
ei futurum iudicium, quam si Christum negando nichil
eorum pateretur. Ut illud, quod ait Apostolus: 'Si
tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non habuero
nichil michi prodest,' nichil prodesse intelligatur
ad regnum celorum obtinendum, non ad extremi iudicii tollerabilius
supplicium subeundum." Et infra: [c. 23.] §. 1. "Hec
propter karitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse
uera penitencia, quoniam in bonis karitas Dei est, que tollerat
omnia."
XII. Pars. [Gratian.] Penitencia ergo, ut ex premissis
apparet, nulli in peccato perseueranti utilis est, non tamen alicui
deneganda est, quia sentiet fructum eius, cum alterius criminis
penitenciam egerit. Sic itaque penitenciae diffinitio, et ceterae
auctoritates sibi consonantes negant, eum agere penitenciam, qui
perseuerat in crimine, utilem uidelicet sibi et fructuosam §. 1.
Illud autem Ambrosii: "Penitencia semel usurpata, nec uere
celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit,"
de solempni intelligitur, que, cum non uere celebrata fuerit, et
fructum prioris, id est sui ipsius secuturam precedentis, amittit,
(quia ueniam, quam inpetrare potuit, contempsit), et usum sequentis
aufert, secundum consuetudinem quarumdam ecclesiarum,
apud quas solempnitas penitenciae non reiteratur. De hac
eadem penitencia etiam illud intelligitur: "Non est secundus
locus penitenciae."

DISTINCTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quia uero multorum auctoritatibus supra monstratum
est, penitenciam uere celebrari, et peccata uere dimitti ei,


qui aliquando in crimen recasurus est: queritur, an peccata
dimissa redeant? Huius questionis diuersorum uaria est sentencia,
aliis asserentibus, aliis econtra a negantibus, peccata dimissa
ulterius replicari ad penam. §. 1. Quod autem peccata semel
dimissa redeant, multorum probatur auctoritatibus; quarum prima
est illa Prophetae: "In memoriam redeat iniquitas patrum
eius etc.;" secunda illa euangelii: "Serue nequam, omne
debitum dimisi tibi, etc."
Deinde Augustinus in libro Psalmorum ait: [ad
Psalmum CVIII.]

[C. I.]

"Si Iudas teneret illud, ad quod uocatus est, nullo modo ad
eum uel sua preterita, uel parentum iniquitas pertineret. Quia
ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem
uetusti generis potius elegit, rediit iniquitas patrum in conspectu
Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur." Item Rabanus:
§. 1. "'Tradidit eum tortoribus etc.' Considerandum
est, quod dicit: 'uniuersum debitum,' quia non solum peccata,
que post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad penam,
uerum etiam peccata originalia, que in baptismo ei dimissa sunt."

[C. II.] Item Gregorius. [lib. IV. Dialog., c. 60.]

"Ex dictis euangelicis constat, quia, si, in nos,
quod delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur,
quod nobis iam per penitenciam dimissum fuisse gaudebamus."

[C. III.] Item Augustinus in omelia L.

"Dicit Dominus: 'Dimitte et dimittetur tibi:'
sed ego prius dimisi, dimitte uel postea. Nam si non
dimiseris, reuocabo te, et quicquid dimiseram replicabo tibi."

[C. IV.] Item.

"Qui diuini beneficii oblitus suas uult uindicare iniurias,
non solum de futuris peccatis ueniam non merebitur, sed etiam
preterita, que iam sibi dimissa credebat, ad uindictam ei replicabuntur."

[C. V.] Item Beda super Lucam. [lib. IV. c. 48.]

"'Reuertar in domum meam.' Timendus est uersiculus
iste, non exponendus, ne culpa, quam in nobis exstinctam credebamus,
per incuriam nos uacantes opprimat."

[C. VI.] Item.

"Quecumque enim post baptisma siue prauitas heretica,
seu mundana cupiditas arripuerit, mox prosternet in ima omnium
uiciorum."

[C. VII.] Item Augustinus in libro questionum Deuteronomii. [quest. XLII.]

"Peccatum, quod ex Adam trahitur, temporaliter redditur,
quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in eternum eis
qui fuerint per gratiam regenerati, si in ea usque in
finem permanserint."


II. Pars. [Gratian.] Eorum uero, qui hanc sentenciam
secuntur, alii dicunt, quod peccata reditura dimittuntur secundum
iusticiam, sed non secundum prescientiam, sicut nomina discipulorum,
qui retro abierunt, erant scripta in libro uitae propter
iusticiam, cui deseruiebant, non secundum prescientiam, que in
numero saluandorum eos non habebat. Sic a latere Dei dicuntur
mille casuri, et decem millia a dextris eius, quos tamen diuina
prescientia numquam suis annumerauerat. Hinc etiam Dominus
ait Moysi: "Si quis peccauerit ante me, delebo eum de
libro uitae," ut secundum iusticiam iudicis ille peccando dicatur
deleri, qui secundum prescientiam numquam fuerat ascriptus.
§. 1. Hinc Augustinus in epistola ad Chorinthios:
"Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo," etsi in
aliquibus. Communia omnia sacramenta, sed non communis
gratia; ita et nunc baptismus communis est, sed non uirtus
baptismi.
III. Pars. §. 2. Verum hoc de ficte accedentibus, uel de
his, qui extra ecclesiam baptizantur, intelligitur, qui sacramenti
quidem integritatem accipiunt, uirtutem uero eius minime assecuntur.
Paruulis uero, uel adultis plena fide accedentibus omnino
peccata remittuntur, etsi aliquando a bono recessuri in malo
uitam sint finituri.
Unde Augustinus in libro de correctione et gratia:
[c. 8. et 9.]

[C. VIII.]

"Si ex bono in malum deficientes bona uoluntate moriuntur,
respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et
pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis rapuit, ne malicia
mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas
eorum? Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala
futura nesciuit? Nempe nichil horum nisi peruersissime atque
insanissime dicitur. Cur ergo non fecit? Respondeant qui nos
irrident, quando in rebus talibus exclamamus: 'Quam inscrutabilia
sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius.' Neque enim
hoc non donat Deus quibus uoluerit, aut uero illa scriptura
mentitur, que de morte uelut inmatura hominis iusti ait:
'Raptus est, ne malicia mutaret intellectum eius, et ne fictio
deciperet animam eius.' Cur igitur hoc tam magnum beneficium
aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas,
nec acceptio personarum, et in cuius potestate est, quamdiu quisque
in hac uita maneat, que temptatio dicta est super terram?
Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo uitam
istam ante, quam ex bono mutetur in malum, cur autem id
aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: id tamen donum
Dei esse in bono perseuerantiam secundum scripturas (de quibus
testimonia multa iam posui), fateantur nobiscum, et cur aliis
detur, aliis non detur, sine murmure aduersus Deum dignentur
ignorare nobiscum. §. 1. Nec nos moueat, quod filiis suis Deus
quibusdam non dat istam perseuerantiam. Absit enim, ut ita
sit, si de illis predestinatis essent, et secundum propositum
uocatis, qui uere sunt filii promissionis. Nam isti, cum pie
uiuunt, dicuntur filii Dei; sed quia uicturi sunt inpie, et in
eadem inpietate morituri, non eos dicit filios prescientia Dei.


Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo, de
quibus euangelista Iohannes ait: 'quia Iesus moriturus erat
pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam, ut filios Dei dispersos
congregaret in unum,' quod utique credendo futuri erant
per euangelii predicationem, et tamen ante, quam factum esset,
iam filii Dei erant in memoriali patris sui inconcussa stabilitate
conscripti sunt. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter
susceptam uel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec tamen
sunt Dei, de quibus ait idem Iohannes: 'Ex nobis exierunt,
sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, mansissent
utique nobiscum.' Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non
manserunt nobiscum, iam non sunt ex nobis; uerum ait: 'ex
nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' hoc est: et quando
uidebantur in nobis, non erant ex nobis. Et tamquam ei
diceretur, unde id ostendis? 'Quod si fuissent,' inquit, 'ex
nobis, permansissent utique nobiscum.' Filiorum Dei uox est: Iohannes
loquitur in filiis Dei loco precipuo constitutus. Cum ergo
filii Dei dicunt de his, qui perseuerantiam non habuerunt: 'ex
nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' et addunt: 'quod
si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum;' quid aliud
dicunt, nisi non erant filii Dei, etiam quando erant in professione
et nomine filiorum non quia iusticiam simulauerunt,
sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: nam, si
fuissent ex nobis, ueram, non fictam, iusticiam tenuissent utique
nobiscum; sed: 'si fuissent,' inquit, 'ex nobis, permansissent
utique nobiscum.' In bono illos uolebat proculdubio permanere,
erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est
usque in finem non perseuerauerunt, non erant, inquit, ex nobis,
et quando erant nobiscum; hoc est: non erant ex numero filiorum,
et quando erant in fide filiorum, quoniam qui uere filii sunt
presciti et predestinati sunt conformes imaginis filii Dei et
secundum propositum uocati sunt, ut electi essent. Non enim
perit filius promissionis, sed filius perditionis. Fuerunt ergo isti
ex multitudine uocatorum; ex electorum autem paucitate non fuerunt.
Non igitur filiis suis predestinatis non dedit Deus perseuerantiam.
Haberent enim eam, si in eo filiorum numero essent,
et quid haberent, quod non accepissent secundum apostolicam
ueramque sentenciam? Ac per hoc tales filii filio Christo dati essent,
quemadmodum ipse dicit ad patrem: 'Ut omne, quod
dedisti michi, non pereat, sed habeat uitam eternam.' Hi ergo
intelliguntur Christo dari, qui ordinati sunt in uitam eternam.
Ipsi sunt illi predestinati et secundum propositum uocati,
quorum nullus perit, ac per hoc nullus eorum ex bono in
malum mutatus finit hanc uitam, quoniam sic et ordinatus, et ideo
Christo datus, ut non pereat, sed habeat uitam eternam. Et rursus,
quos dicimus inimicos eius, uel paruulos filios inimicorum
eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide,
dilectionem operatur, hanc uitam finiant, iam et ante, quam
hoc fiat, in illa predestinatione filii sunt eius, et dati sunt Christo
filio eius, ut non pereant, sed habeant uitam eternam. §. 2. Denique
ipse Saluator: 'Si manseritis,' inquit 'in uerbo
meo, uere discipuli mei estis.' Numquid in his conputandi
sunt illi, de quibus euangelium sic loquitur? ubi Dominus, cum
conmendasset manducandam carnem suam, et bibendum sanguinem
suum, ait Euangelista: 'Hec dixit in synagoga docens
in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt:
Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Sciens autem Iesus
apud semetipsum, quia murmurabant de hoc discipuli eius,


dixit eis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis filium
hominis ascendentem, ubi erat prius? Spiritus est qui uiuificat:
caro autem non prodest quicquam. Verba, que ego locutus sum
uobis, spiritus et uita sunt. Sed sunt quidam ex uobis, qui non
credunt. Sciebat enim Iesus ab inicio, qui essent credentes, et
quis esset eum traditurus, et dicebat: Propterea dixi uobis, quia
nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Ex hoc multi
discipulorum eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant.'
Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente
euangelio? et tamen non erant uere discipuli, quia non manserunt
in uerbo eius, secundum id, quod ait: 'Si manseritis
in uerbo meo, uere discipuli mei eritis.' Quia ergo non
habuerunt perseuerantiam, sicut non uere discipuli Christi, ita
nec filii Dei uere fuerunt, etiam quando esse uidebantur, et ita
uocabantur. Appellamus ergo nos electos et Christi
discipulos, et Dei filios, quia appellandi sunt quos regeneratos
pie uiuere cernimus. Sed tunc uere sunt quod appellantur,
si manserint in eo, propter quod sic appellantur. Si autem
perseuerantiam non habent, id est in eo, quod ceperunt esse, non
manent, non uere appellantur propter quod appellantur, et
non sunt. Apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod
futuri sunt, id est ex bonis mali."
IV. Pars. [Gratian.] Finis huius auctoritatis eorum sentenciae
concordat, qui peccata dicunt remitti secundum iusticiam,
et non secundum prescientiam. Alii uero, quamuis fateantur
peccata redire, tamen seu per baptisma, seu per penitenciam
asserunt omnino remitti peccata, et plena fide accedentem ad
lauacrum renasci non aqua tantum, sed etiam Spiritu sancto, et,
si postea peccaturus sit, deinde penitentem, etsi aliquando
recasurus sit, tamen tempore suae penitenciae ita perfecte expiatum
affirmant, ut, si tunc moreretur, salutem inueniret eternam.
Quorum sentenciae eiusdem auctoritatis principium consentit.
Cum enim questionem proponat, quare prescitos ad mortem,
cum fideliter ac pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis
Deus rapuit, ne malicia mutaret intellectum eorum, et ne
fictio deciperet animas eorum, cum de inmatura morte predestinati
scriptura dicit: "Raptus est, ne malicia mutaret intellectum
eius, et ne fictio deciperet animam illius,"
euidenter ostendit, illos tales fuisse, qui, si fatali necessitate huius
uitae subducti essent periculis, profecto uitam consecuti essent
eternam. Ut ergo finis principio conueniat, et ne sibi ipsi contraire
uideatur, diffiniendum est, quid sit scribi in libro uitae,
uel de eodem deleri secundum iusticiam, quid secundum
prescientiam. Secundum prescientiam scribi est ad uitam preordinari;
quod ab eterno factum est.
Unde Apostolus in epistola ad Ephesios: [c. 1.]

[C. IX.]

"Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui
benedixit nos in omni benedictione spirituali in celestibus in
Christo Iesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in karitate; cui
predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum."
[Gratian.] Similiter secundum prescientiam deleri est ad
mortem, non ad uitam presciri, quod et ipsum ab eterno factum
est. Unde Dominus in euangelio: "Qui credit in me, habet
uitam eternam; qui autem non credit, iam iudicatus est."
Hinc etiam Augustinus ait:

[C. X.]

"'Nouit Dominus qui sunt eius.' Ex his nemo seducitur.
Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est."
[Gratian.] Porro secundum iusticiam scribi est Deo auctore
ea operari, quorum merito sit dignus eterna salute. Hunc duplicem
modum scribendi in euangelio Deus a assignauit, discipulis
dicens: "In domo patris mei mansiones multae sunt; si
quo minus, dixissem uobis, quia uado parare uobis locum; et si
abiero, et preparauero uobis locum, iterum uenio, et accipiam
uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis:" Dicens: "In domo
patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis,
quia uado parare uobis locum," ostendit, eos, quibus loquebatur,
scriptos in libro uitae predestinatione. Subiciens: "si abiero, et
preparauero uobis locum etc.," ostendit, illos adhuc esse
scribendos operatione.
Hinc etiam Augustinus in eiusdem loci explanatione ait:

[C. XI.]

"'In domo patris mei mansiones multae sunt.' Domus
Dei, templum Dei, regnum celorum sunt homines iusti, in
quibus sunt multae differentiae, et hae sunt mansiones ipsius
domus. Hae autem iam paratae sunt in predestinatione, sicut ait
apostolus: 'Qui elegit nos ante mundi constitutionem,'
predestinando, parando autem in operatione. Unde: 'Quos
predestinauit, hos et uocauit,' secundum hoc dicitur:
'Fecit Deus que futura sunt,' id est que facturus est." Et
infra: §. 1. "'Si quo minus,' esse confirmat, quia, si non
essent, dixisset: ibo et parabo, id est predestinabo. Sed
quia ibi sunt, non est opus aliqua parare. Quia uero nondum
sunt in operatione, addit: 'Et si abiero et preparauero.'
Abiens, sed non relinquens, parat, quia subtrahit se et latet, ut sit
fides, que non est de uisa re, et inde est meritum fidei." §. 2. "Ex
hac uiuit iustus, et mundatur ei cor, dum peregrinatur, et in ea
desideratur quod nondum habetur. Hec preparatio mansionis
est, quia sic parat nos sibi, et se nobis, ut maneat in
nobis, et nos in eo, quantum quisque erit particeps eius plus uel
minus pro diuersitate meritorum. Et hec est multitudo mansionum."
[Gratian.] Secundum iusticiam deletur quia gratia
subtracta ea operari permittitur, quibus eternam dampnationem
meretur. Hinc Propheta loquens ex persona Christi ait:
"Deleantur de libro uiuentium," hoc est: subtrahatur eis gratia,
qua subtracta hi in profundum uiciorum, deinde in eternam
dampnationem precipitentur, "et cum iustis non scribantur,"
id est: non apponatur eis gratia, quo fiant digni eterna salute.
Sic itaque peccata secundum prescientiam remittuntur, cum ab
eterno gratia preparatur, qua uocatus iustificetur, iustificatus
tandem eternaliter glorificetur. Secundum iusticiam uero peccata
remittuntur, cum uel baptisma plena fide accipitur, uel penitencia
toto corde celebratur, que remissio et ipsa secundum prescientiam
non inconuenienter fieri dicitur. §. 1. Ut enim ex premissa
auctoritate Apostoli datur intelligi, duae sunt preordinationes;
uno, qua quisque preordinatur hic ad iusticiam et remissionem
peccatorum percipiendam; altera, qua aliquis predestinatur at
uitam eternam in futuro obtinendam. Harum effectus sunt presens
iustificatio, et futura glorificatio, que omnia in premisso
auctoritate conuenienter distinguuntur. Prima enim predestinatio


qua preordinantur ad presentem iusticiam, designatur, dum
dicitur: "Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem
etc.," cuius effectus infra supponitur: "in qua gratificauit
nos in dilecto filio suo etc." Secunda preordinatio ibi ostenditur:
"qui predestinauit nos in adoptionem filiorum etc."
Eius effectus premittitur, dum dicitur: "qui benedixit nos in
omni benedictione etc." §. 2. Hae duae preordinationes et earum
effectus ita se habent, ut prima et eius effectus natura precedant,
lege consequendi inferantur. Si enim est aliquis
preordinatus ad uitam, consequenter infertur, ergo predestinatus
est ad iusticiam, et, si consequitur uitam eternam, est ergo
consecutus iusticiam; sed non conuertitur. Unde multi sunt
participes primae preordinationis et eius effectus, ad quos
secunda uel eius effectus minime pertinere probantur. §. 3.
Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Iohannis:
Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis." Nam si
fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. "Ex nobis," inquit,
"exierunt," id est: a nostra societate recesserunt, qua primae preordinationis
et eius effectus nobiscum participes erant; "sed
non erant ex nobis," id est secundae preordinationis et eius effectus
societatem nobiscum non inierant. Quod ex eo uideri potest,
quia, si fuissent ex nobis, id est, si illius preordinationis nobiscum
participes essent, mansissent utique nobiscum, id est, a societate
effectus eius preordinationis, quam nobiscum contraxerant,
non recessissent. Si enim ad secundam preordinationem utrumque
referretur, non conuenienter illud inferretur: 'mansissent;'
immo cepissent utique esse nobiscum. Si uero ad primam,
falsa esset propositio: 'si fuissent ex nobis etc.' Multi enim
presentis iusticiae et sanctitatis participes fiunt, qui tamen in ea
non perseuerant. Unde Dominus in euangelio ait: "Non
qui ceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus
erit."

[C. XII.]

Hanc societatem si quis solo nomine et professione, non
autem rei ueritate a dampnandis dicat contrahi, eiusdem auctoritatis
testimonio conuincitur. De his enim, qui primae, non
secundae preordinationis sunt participes, ait: "Nec nos moueat,
quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseuerantiam.
Absit enim, ut ita sit, si de predestinatis
essent," et cetera, que in eadem auctoritate supra continentur.
Oues namque, de quibus in euangelio ait Dominus: "Et alias
oues habeo, que non sunt ex hoc ouili," et filii, de quibus Iohannes
ait: "ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum,"
ita prescientia erant oues et filii, ut qualitate presentium, non
specie tantum, sed etiam ante Dei oculos essent filii irae et
perditionis eternae. Unde Apostolus non ait: uidebamur esse,
sed: "eramus," inquit, "et nos natura filii irae." Nec ait: reputabimini
ab hominibus, sed: "fuistis aliquando tenebrae,
nunc autem lux in Domino." De se quoque scribens ad Tymotheum
non ait: uidebar, sed: "fui blasphemus, et persecutor,
et contumeliosus; nunc autem sum misericordiam consecutus."
Omnes quoque, qui in Christo renascuntur, et qui eius sanguine
a diabolo redimuntur, prius ex Adam peccatores nascuntur, et
diabolicae seruituti obnoxii. Sicut ergo isti, quamuis sint futuri
filii Dei, tamen prius sunt filii diaboli: sic hi, de quibus sermo
habetur, quamuis recedendo a iusticia sint filii futuri perditionis
eternae, tamen cum pie et fideliter uiuunt, uere sunt filii Dei, et


iusti, et eterna beatitudine digni. Unde auctoritas non ait:
cum uiderentur pie et fideliter uiuere, sed: "cum pie et fideliter
uiuerent." Ne ueraciter a bono in malum conmutarentur
qui numquam ueraciter boni fuerunt. Dominus quoque non ait
per Ezechielem: si auerterit se iustus a iusticia, quam
uidebatur habere, sed: "sua," scilicet quam ueraciter habet. §. 1.
Quod autem in eadem auctoritate sequitur: "Non erant in
numero filiorum, quando erant in professione filiorum," ita
intelligendum est: filii Dei duobus modis appellantur. Dicuntur
filii Dei participatione hereditatis eternae, sicut Iohannes
ait in euangelio: "Quotquot crediderunt in eum, dedit eis
potestatem filios Dei fieri." Et Apostolus in epistola ad
Romanos: "Expectatio creaturae reuelationem filiorum Dei
expectat." Et infra: "Ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis
in libertatem gloriae filiorum Dei." Et infra: "Ipsi
intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes." Hinc
etiam Augustinus, eadem uerba Apostoli exponens, ait: "Modo
tantum creatura, cum nondum filiorum forma perfecta." Hoc
ergo modo non sunt filii, nisi participes beatitudinis eternae.
§. 2. In presenti etiam dicuntur filii tribus modis, uel predestinatione
tantum (sicut hi, de quibus Iohannes ait: "ut
filios Dei, qui erant dispersi etc.;" uel predestinatione, et spe
eternae beatitudinis (sicut illi, quibus Dominus ait: Filioli,
adhuc modicum uobiscum sum)," uel merito fidei et presentis
iusticiae, non autem predestinatione, claritatis eternae, (sicut hi,
de quibus Dominus ait: "Si dereliquerint filii eius legem
meam, et in iudiciis meis non ambulauerint etc.)" Hi ergo, de
quibus in presenti agitur, filii sunt merito fidei et presentis iusticiae,
non autem sunt filii adoptionis eternae. Qui ergo peccata
dimissa redire fatentur, secundum iusticiam, non etiam secundum
prescientiam ea dimitti necesse est ut confiteantur, sicut
saluandis peccata secundum iusticiam ad eternam dampnationem
inputantur, non secundum prescientiam, quia et illis a bono in
malum deficientibus singula replicabuntur ad supplicium, et his
usque in finem in bono perseuerantibus nulla inputabuntur ad
penam.
V. Pars. [Gratian.] Qui autem dicunt, quod peccata
dimissa non redeant, auctoritate Gregorii et Prosperi sentenciam
suam affirmare conantur.
Ait enim Gregorius in Moralibus, libro XV.: [c. 22.]

[C. XIII.]

"Quid est quod dicitur: 'Qui reddis iniquitatem
filiis ac nepotibus?' Peccatum scilicet originale a patribus
trahimus, et nisi per baptismi gratiam saluamur, etiam
parentum culpam portamus, quia unum cum illis sumus.
Reddet iniquitatem patrum in filiis, dum pro culpa
parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursus
non reddit iniquitatem patrum in filiis, quia, cum ab originali
culpa per baptismum liberamur, non iam parentum culpas, sed
quas ipsi conmittimus habemus."
Item in responsionibus Prosperi: [ad secundam
obiectionem Gallorum]

[C. XIV.]

"Qui recedit a Christo, et alienus a gratia finit hanc uitam


quid nisi in perditionem uadit? sed non in id, quod remissum
est, recidit, nec in originali peccato dampnabitur; qui
tamen ea morte afficitur, que ei propter dimissa,
debebatur."
[Gratian.] Finis huius auctoritatis principio contraire uidetur.
Neque enim est aliud peccata dimissa redire, uel in
originali peccato dampnari, quam penam peccato debitam post
eiusdem remissionem excipere. Auctoritates uero sibi contrarias
assertores huius sentenciae ita determinant: peccata dimissa redire
dicuntur, quia quisquis post acceptam remissionem ad uomitum
redierit tanto grauius punietur, quanto magis benignitate Dei
abusus singulorum remissionis acceptae ingratus extitit.
VI. Pars. §. 1. Verum illa sentencia fauorabilior uidetur,
quia pluribus roboratur auctoritatibus, et euidentiori ratione
firmatur. Ut enim Dominus ait per Ezechielem: [c. 18.]

[C. XV.]

"Si auerterit se iustus a iusticia sua, et fecerit iniquitatem
secundum omnes abhominationes, quas operari solet inpius,
numquid uiuet? omnes iusticiae eius, quas fecerat, non recordabuntur;
in peccato suo morietur, et non erunt in memoria
iusticiae eius, quas fecit."

[C. XVI.] Item Gregorius in eiusdem loci explanatione.

"Hoc nobis maxime considerandum est, quia, cum mala conmittimus,
sine causa bona nostra transacta reuocamus, quoniam
in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum
preteritorum."

[C. XVII.] Idem. [in homil. IV. ad c. 1. Ezech.]

"De pertuso quippe sacculo aliunde exit quod aliunde inmittitur,
quia indiscretae mentes mercedem, que ex bono
opere acquiritur, non aspiciunt, quomodo ex malo opere
perdatur."

[C. XVIII.] Item Petrus in epistola II. [c. 2.]

"Si refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini
nostri et saluatoris Iesu Christi, his rursus inplicati superantur,
facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim
erat illis non cognoscere uiam iusticiae, quam post cognitionem
retrorsum conuerti ab eo, quod illis traditum est sancto
mandato."
Paulus quoque scribens ad Ebreos ait: [c. 6.]

[C. XIX.]

"Intermittentes sermonem inchoationis Christi feramur ad
eius perfectionem, non rursus iacientes fundamentum penitenciae
ab operibus mortuis."
[Gratian.] Dicens opera mortua, priora bona significat,
que per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora
bona irrita fecerunt. Hec, sicut peccando fiunt irrita, ita per
penitenciam reuiuiscunt, et ad meritum eternae beatitudinis singula
prodesse incipiunt etiam illa, que peccatis inueniuntur admixta.
Unde Augustinus: "Pium est credere etc." et Ieronimus:
"Non est iniustus Deus etc." Apostolus etiam scribens ad
Ebreos, cum fidem, et dilectionem, et bona opera eorum breuiter


conmemorasset, horum omnium mercedem, quam peccando amiserant,
post penitenciam a Domino eos recepturos ostendit. Porro,
qui per Prophetam dixit: "Si auerterit se iustus a iusticia
sua etc.," ipse per eundem prophetam promisit dicens:
"Si inpius egerit penitenciam ab omnibus peccatis suis, que
operatus est, et custodierit uniuersa precepta mea, et fecerit iudicium
et iusticiam, uita uiuet, et non morietur; omnium iniquitatum
eius non recordabor, quas operatus est; in iusticia sua, quam
operatus est, uiuet." Filiis quoque Israel per Assyrios captiuandis
ueteris ydolatriae peccatum per Osee Dominus inproperat,
et peccatum, quod Moyse supplicante patribus fuerat dimissum,
hoc in filiis reuixisse ostendit, dicens:

[C. XX.]

"Ve eis, quoniam recesserunt a me; uastabuntur, quia
preuaricati sunt in me. Ego tamen redemi eos, et ipsi
locuti sunt contra me mendacia, et non clamauerunt ad me in corde
suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et uinum
ruminabant, et recesserunt a me, et ego erudiui eos, et confortaui
brachia eorum, et in me cogitauerunt maliciam; reuersi
sunt, ut essent absque iugo; facti sunt quasi arcus dolosus; cadent
in gladio principes eorum a furore linguae suae."
VII. Pars. [Gratian.] Antiqua peccata parentum filiis
inproperat sermo diuinus, et propterea principes eorum in gladio
casuros predicit. Sed per eundem Prophetam contra se Dominus
facere ostendit, dicens:

[C. XXI.]

"Ne forte dicant in cordibus suis, omnem maliciam eorum
me recordatum, nunc circumdederunt eos adinuentiones suae;
coram facie mea factae sunt."

[C. XXII.] Ieronimus. [ad c. 7. Oseae]

"Cum ita puniantur, ne cogitent, quod pro ueteribus peccatis
patrum puniam eos, quia nunc, id est in presenti, pro maliciis
suis, quas inuenerunt, circumdati sunt pena, et mala eorum, sicut
putant, non possunt me latere; sed potius ipsae adinuentiones
apertae sunt coram facie mea, que omnia clare uidet."

[C. XXIII.] Idem.

"Heretici non possunt uetera peccata contra Deum causari,
cum antiquis operibus nouam addant inpietatem, et suis ligentur
peccatis, et, cum Deum celare se putant, oculos eius uitare non
possunt, quia uultus Domini super facientes mala."

[C. XXIV.] Item Gelasius.

"Diuina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire
non patitur."
[Gratian.] Sed his auctoritatibus docentur filii, ab originali
peccato expiati, non ideo puniendi, quia patres peccauerunt, sed
ideo peccata patrum in eos redire, quia eorum culpam secuntur.
Sic et bona, que peccato moriuntur, non proficient ad premium,
quia facta sunt, sed quia per penitenciam reuiuiscunt.
Tale est et illud Augustini in libro Psalmorum: "Si Iudas
teneret adoptionem etc." Sic etiam illud Gregorii in Moralibus
intelligitur: "Quid est quod dicitur: 'Reddis iniquitatem
patrum etc.'" Illis namque parentum iniquitas redditur, qui
propterea puniuntur, quia in radice traxerunt amaritudinem


peccati. Illis autem non reddi dicitur, in quibus merito
suae iniquitatis non reuiuiscunt parentis peccata. Sicut ergo
bona, que peccato moriuntur, per penitenciam reuiuiscunt ad
premium: sic et mala, que per penitenciam delentur, reuiuiscunt
ad supplicium. Unde Propheta ex persona penitentis deplorat
dicens: "Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae,"
id est plagae per baptismum sanatae. Hinc etiam idem propheta,
quamuis fide et sacramento circumcisionis ab originali peccato
se mundatum cognosceret, tamen adulterio et homicidio, quod
conmiserat, illud reuixisse intelligens, non sine causa inter cetera
ipsum confitetur, et dicit: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum etc."

DISTINCTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. In penitencia autem, que peccatorem considerare
oportet, Augustinus in libro de penitencia docet, dicens:

[C. I.]

"Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in
perseuerantia, in uarietate personae, et quali hoc fecerit temptatione,
et in ipsius uicii multiplici executione. Oportet enim penitere
fornicantem secundum exellentiam sui status aut offitii aut
secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter
turpitudinem suam peregit, si in loco sacrato, aut cui debuit
exellentiam fidei (ut sunt domus dominorum, et aliorum multorum),
si in tempore orationi constituto, ut festiuitates sanctorum
et tempora ieiunii. Consideret, quantum perseuerauerit, et defleat
quod perseueranter peccauit, et quanta fuerit uictus inpugnatione.
Sunt qui non solum non uincuntur, sed ultro se
peccato offerunt, nec expectant temptationem, sed preueniunt
uoluptatem, et pertractet secum, quam multiplici actione
uicii delectabiliter peccauit. Omnis ista uarietas confitenda
est et deflenda, ut, cum cognouerit quod peccatum est multum,
cito inueniat Deum propitium. §. 1. In cognoscendo augmentum
peccati inueniat se, cuius etatis fuerit, cuius sapientiae, et
ordinis, et statum omnem alterius non peccantis. Inmoretur in
singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrimis omnem
qualitatem uicii. §. 2. Defleat uirtutem, qua interim caruit.
Dolendum enim est, et dolore purgandum, non solum quia
peccauit, sed quod se uirtute priuauit. Nam, licet speret se
consecuturum ueniam, dolere tamen potest, quia non promeruit
unde remunerari confidat. §. 3. Anxietur et doleat, quod
modo effugiens de preteritis penam, miser non inde exspectet
gloriam, cuius omne tempus, quoniam breuissimum est,
debuit decertauisse ad consequendum premium. §. 4. Defleat etiam,
quoniam offendens in uno factus est omnium reus. Ingratus
enim extitit qui plenus uirtutibus Deum non omnino timuit. In
hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior.
Ideo enim Adam plus peccauit, quia omni bono habundauit.
Etiam alio modo offendens in uno est omnium reus, quia
omnis uirtus patitur detrimentum ab uno uicio. Nam si quis
cadit in auariciam, largitatem destruit, et etiam castitatem
minorauit. Amore enim pecuniae uel uiolaret castitatem, uel
saltim minus amaret. Si enim tanta propter Deum adhuc castitas
inest, ut nolit eandem perdere, tamen saltim minori gaudio,


minori affectione tuetur eam, ubi uidet inde procedere dampnum
pecuniae, sicque et in aliis, que, etiamsi non expellantur,
tamen perceptione unius uicii uel satis uel parum
minuuntur, uel intentione deteriorantur. Unde omnis uirtus
cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est
petenda. §. 5. Animaduertere etiam oportet, et animaduertendo
deflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, uel ereptam
in malo confirmauit; etiam quod exemplum extitit mali in
operatione sui criminis; cui magis profuisset, si aliis causa fuisset
conuersionis. Gemat itaque aliorum uitam in sua corruptam,
uel incorruptam conseruatam, et commodum proximi, quod
dedisset exemplo boni. Doleat de tristicia, quam bonis peccando
intulit, et de leticia, quam eis non adhibuit. Et non solum cogitet
quid et qualiter fecerit, sed quam iniuste Deum, ut diximus,
peccando offenderit. Timeat illam sentenciam ueritatis: 'Non
potestis duobus dominis seruire.' Timeat ergo, ne omnia bona,
que fecit, dum in uno peccato perseuerauerit, excommunicatione
mali perdiderit, ut qui seruiuit diabolo per crimen,
Deo, quas obtulit, uirtutes amiserit. Pium tamen est credere,
ut recepta gratia Dei, que in eo destruit mala priora, etiam
remuneret bona, ut, cum destruxerit quod suum non inuenit,
amet et diligat bonum, quod etiam in peccante plantauit. §. 6.
In omnibus dolens aut seculum derelinquat, aut saltim illa,
que sine ammixtione mali non sunt amministrata, ut mercatura,
et milicia, et alia, que utentibus sunt nociua, ut amministrationes
secularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia.
Ponat se omnino in potestate iudicis, in iudicio sacerdotis, nichil
sibi reseruans sui, ut omnia eo iubente paratus sit facere pro
recipienda uita animae, quecumque faceret pro euitanda
corporis morte, et hoc cum desiderio, quia uitam recuperat infinitam,
ut Deus. Cum gaudio enim facere debet immortalis
futurus que faceret pro differenda morte moriturus. Semper
deprecetur Deum, certus de uenia, qui omnibus modis et sine
tedio dubius rogaret potestatem terrenam. Abstineat a multis
licitis qui in libertate arbitrii conmisit illicita. Semper offerat
Deo mentem, et cordis contritionem, deinde et quod potest de
possessione; tunc quod offerat securus offerat. 'Respexit
enim Dominus ad Abel, et ad munera eius.' Sed prius
dicit ad Abel, quam ad munera. Sumens enim mentem,
quam cognouit humilem et puram, remunerauit eius largitatis
munera. Ad Cayn uero non respexit, neque ad munera eius.
Mentem enim eius, quam uiderat, quoniam non cognouit, eius
munera non recepit. In iudicio itaque cordis consideranda
est elemosina tribuentis, nec iam considerandum est quantum, sed
qua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus,
que habuerat, minutis larga, plus omnibus posuit. Qui
igitur peccata sua redimere uult temporalium oblatione,
caueat prius offerat mentem. §. 7. Cautus sit, ne uerecundia
ductus diuidat apud se confessionem, ut diuersa diuersis


uelit sacerdotibus manifestare. Quedam enim uni celant
que alii manifestanda conseruant, quod est se laudare, et
ad ypocrisim tendere, et semper uenia carere, ad quam per frusta
totam putat peruenire. §. 8. Paueat preterea quem
uera delectat penitencia; non prius ad corpus Domini accedat,
quam confortet bona conscientia. Sed in hac separatione
tremendum iudicium cogitet ubi maius et terribilius
inpenitentes separabit in ignem. Doleat, quod nondum audet
sumere, quem multum desiderat, cibum salutarem. Isti sunt
digni fructus penitenciae, animam captiuam elaqueantes et in
libertate seruantes. §. 9. Cohibeat se preterea a ludis, a
spectaculis seculi, qui perfectam uult consequi gratiam remissionis.
Nam Dina, si se cohibuisset, si inter suos remansisset,
ab extraneo raptore corrupta non esset. Tanto itaque
magis sibi anima caueat et cohibeat se, que sepe uel
semel rapta est et corrupta; timeat iam docta experimento, quod
ignorauit uirgo; eligat quem imitetur; non sequatur quem animus
suus dampnat. Se enim iudicat qui penitenciae fructus
non habentem a se non elongat. Laudat enim et amat quos
digne fructificare non ignorat; querat fructus dignos etsi non
dignos penitenciae. Sunt enim digni fructus uirtutum fructus,
qui non sufficiunt penitentibus. Penitencia enim grauiores
expostulat, ut sic pacetur ecclesia, ut, pacata dolore et
gemitibus, mortuis uitam inpetret."

C. II. Penitens negotiationis lucra abiciat.

Item Leo Papa. [epist. XC. al. XCII. ad Rusticum
Episcopum, c. 9.]
II. Pars. Qualitas lucri negotiantem aut accusat,
aut arguit, quia et est honestus questus, et turpis.
Verumtamen penitenti utilius est dispendia pati,
quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est
inter ementis uendentisque commercium non interuenire
peccatum.

C. III. Post penitenciam ad miliciam secularem redire non licet.

Idem. [ibidem, c. 10.]
Contrarium omnino est ecclesiasticis regulis, post
penitenciae actionem redire ad miliciam secularem, cum
Apostolus dicat: "Nemo militans Deo inplicat se negociis
secularibus." Unde non est liber a laqueis diaboli
qui se miliciae mundanae uoluerit implicare.

C. IV. Decennio peniteant qui post penitenciam ad secularem miliciam redeunt.

Item ex Niceno Concilio. [c. 11.]
Si qui uero per Dei gratiam uocati primo quidem


ostenderunt fidem suam deposito miliciae cingulo, post
hec autem ad proprium uomitum reuersi sunt, ut et pecunias
darent, et ambirent rursus ad miliciam, isti decem
annis sint inter penitentes post primum triennium, quo
fuerint inter audientes. Ab omnibus uero illud precipue
obseruetur, ut animus eorum et fructus penitenciae attendatur.
Quicumque enim cum omni timore, et lacrimis
perseuerantibus, et operibus bonis conuersationem suam
non uerbis solis, sed opere et ueritate demonstrant, cum
tempus statutum a his fuerit inpletum, et orationibus
iam ceperint conmunicare, licebit episcopo etiam humanius
circa eos aliquid cogitare. Qui uero indifferentem habuerint
lapsum, et sufficere sibi, quod ecclesiam
introierint, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta
conplebunt.

C. V. A communione suspendantur qui post penitenciam ad secularia redeunt.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 13.]
De his, qui suscepta penitencia religionem suae professionis
obliti ad secularia relabuntur, placuit eos et a conmunione
suspendi, et ab omnium catholicorum conuiuiis
separari. Quod si post interdictum cum eis quisque
presumpserit manducare, et ipse conmunione priuetur.

C. VI. Que sit falsa penitencia.

Item Gregorius. [VII. in Sinodo Romana, celebrata
anno 1078., c. 6.]
III. Pars. Falsas penitencias dicimus, que non secundum
auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminum
inponuntur. Ideoque miles, uel negotiator, uel alicui
offitio deditus, quod sine peccato exerceri non possit si
culpis grauioribus irretitus ad penitenciam uenerit, uel qui
bona alterius iniuste detinet, uel qui odium in corde
gerit, recognoscat, se ueram penitenciam non posse
peragere, per quam ad eternam uitam ualeat peruenire, nisi
negotium relinquat, uel offitium deserat, et odium ex
corde dimittat, bona quidem que iniuste abstulit, restituat,
arma deponat, ulteriusque non ferat, nisi consilio
religiosorum episcoporum pro defendenda iusticia. Ne
tamen desperet, interim quicquid boni facere poterit hortamur
ut faciat, ut omnipotens Deus cor illius illustret ad
penitenciam.

C. VII. Post conuersionem ad negotium redire non licet, quod sine peccato agi non potest.

Item Gregorius in omelia XXIV. [Euangel.]
Negotium, quod ante conuersionem sine peccato extitit,
hoc etiam post conuersionem repetere culpa non fuit.
Sunt enim pleraque negotia, que sine peccatis exhiberi
aut uix, aut nullatenus possunt. Que ergo ad peccatum


inplicant, ad hec necesse est ut post conuersionem animus
non recurrat.

C. VIII. De eodem.

Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 22]
IV. Pars. Fratres nostros et presbiteros ammonemus,
ne falsis penitenciis laicorum animas decipi et in
infernum pertrahi patiantur. Falsam autem penitenciam
esse constat, cum spretis pluribus de uno solo penitencia
agitur, aut cum sic de uno agitur, ut ab alio non discedatur.
Unde scriptum est: "Qui totam legem obseruauerit,
offendat autem in uno, factus est omnium reus;" scilicet
quantum ad uitam eternam; sicut enim si peccatis omnibus
esset inuolutus, ita si in uno tantum maneat, eternae
uitae ianuam non intrabit. Falsa est etiam penitencia,
cum penitens ab offitio uel curiali uel negotiali non recedit,
quod sine peccatis nullatenus agi preualet;
aut si odium in corde gesserit, aut si offenso cuilibet non
satisfaciat, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut
si arma quis contra iusticiam gerat.

DISTINCTIO VI.

GRATIANUS.
I. Pars. Cui autem debeat fieri confessio, uel qualem illum
oporteat esse, qui aliorum crimina iudicat, ex eodem libro [de
penitencia c. 10.] docetur, cum dicitur:

[C. I.]

"Qui uult confiteri peccata, ut inueniat gratiam, querat
sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se
extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit,
ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit." Et
infra: "Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos,
confiteatur proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non
potest uerecundari coram sacerdote, quem desideranti nec
locus, nec tempus offert, et, si ille, cui confitebitur, potestatem
soluendi non habet, fit tamen dignus uenia ex desiderio sacerdotis
qui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati enim sunt
leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad
eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex
necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidem
eos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniant
moriuntur. Sed misericordia Dei est ubique, qui
et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, ut soluerentur a
sacerdote. Qui ergo omnino confitetur, sacerdoti meliori,
quam potest, confiteatur; si peccatum occultum est, sufficiat
referre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris." Et
infra: [c. 12.] §. 1. "Laboret itaque penitens in ecclesia esse, et
ad ecclesiae, unitatem tendere; nisi enim unitas ecclesiae succurrat,
nisi quod deest peccatori sua operatione conpleat, de
manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est


enim, et fidei pietas expostulat credere, quod omnes elemosinae
totius ecclesiae, et orationes, et opera iusticiae, et misericordiae
succurrant recognoscenti mortem suam ad conuersionem.
Ideoque nemo digne penitere potest, quem non sustineat unitas
ecclesiae, ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab
ecclesiae unitate diuisos. Iudas enim qui penitens iuit ad
Phariseos, relinquens Apostolos, nichil inuenit auxilii nisi
augmentum desperationis. Dixerunt enim: 'Quid ad nos? tu
uideris;' si peccasti, tibi sit; non tibi succurrimus, non peccata
tua karitatiue suscipimus, non conportanda promittimus, non
qualiter deponas onus docemus. Quid enim nobis et misericordiae,
qui nec opera sequimur iusticiae? Isset ad fratres, isset
ad illos, qui orauerant pro socru Petri febricitante, qui Cananeam
inprobam misericordiae obtulerant. Interrogasset
Petrum pro se effundentem lacrimas; non fugisset Mariam et
Martham, que uitam Lazaro inpetrauerant; non turbam
plorantem, que unicum filium acquisierat uiduae. Iuit ad diuisos,
et diuisus periit." Et infra: [c. 20.] §. 2. "Sacerdos itaque,
cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor,
in nullo eorum sit iudicandus, que in alio est iudicare promptus.
Iudicans enim alium, qui est iudicandus, condempnat se ipsum.
Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios uidet sibi offerre.
Caueat, ut a se proiecerit quicquid in alio dampnosum
repperit; animaduertat quod dicitur: 'Qui sine peccato est
primus in illam lapidem mittat.' Ideo enim liberauit peccatricem,
quia non erat qui iuste proiceret lapidem. Quomodo
lapidaret qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine
peccato: in quo intelligitur, omnes fuisse reos. Nam uenialia
semper remittebantur per ceremonias. Si quod ergo in eis
erat peccatum, criminale erat. Deteriores itaque in hoc sacerdotes
sunt, se prius non edificantes, illis, qui Dominum obseruabant
insidiis. In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum
et ultra modum detestabile, qui non prius se iudicant, et alios
alligant. Deberent enim timere crimen, quod timuerunt,
et detestabile esse senserunt. Hi qui adeo erant
ceci, quod summam sapientiam sperabant capere suis insidiis.
Quod illis patuit, quod tunc quisque uitauit, uitet sacerdos, qui in
hoc errore peior illis Iudeis extitit. §. 3. Caueat spiritualis
iudex, ut, sicut non conmisit crimen nequiciae, ita non careat
munere scientiae. Oportet, ut sciat cognoscere quicquid
debet iudicare. Iudiciaria enim potestas hoc expostulat, ut quod
debet iudicare discernat. Diligens igitur inquisitor subtilis
inuestigator sapienter et quasi astute interroget a peccatore quod
forsitan ignoret, uel uerecundia uelit occultare. Cognito
itaque crimine uarietates eius non dubitet inuestigare, et locum, et
tempus, et cetera, que supra diximus in exponenda eorum
qualitate. Quibus cognitis adsit beniuolus, paratus erigere, et
secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, pietatem in
alterius crimine, discretionem in uarietate; adiuuet confitentem
orando, elemosinas faciendo; et cetera bona pro eo faciendo;
semper eum iuuet leniendo, consolando, spem promittendo, et,
cum opus fuerit, etiam increpando. Doceat loquendo, instruat
operando, sit particeps laboris qui uult particeps feri gaudii:
doceat perseuerantiam; caueat, ne corruat, ne iuste perdat
potestatem iudiciariam. Etsi enim penitencia ei possit acquirere


gratiam, non tamen mox restituit in primam potestatem.
Etsi enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et sepe lapsis
sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse,
ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Inuenitur
auctoritas, que concedit et quasi inperat; inuenitur alia, que
minime concedit, sed uetat; que scripturae non repugnant, sed
concordant, si tempus et locus, et modus penitenciae pacem
adhibeant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam
dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi
sibi faciant, recidenda est spes ista. Si uero locus est, ubi ista
non concurrant, restitui possunt qui peccant. Itaque pontifex
iustus atque discretus non cogitur suos sacerdotes semper abicere,
nec mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano Pontifice."
II. Pars. [Gratian.] Caueat sacerdos, ne peccata penitencium
aliis manifestet. Quod si fecerit, deponatur.
Unde Gregorius:

[C. II.] Deponatur sacerdos, qui peccata penitentis publicare presumit.

Sacerdos ante omnia caueat, ne de his, qui ei confitentur
peccata sua, recitet alicui quod ea confessus est
non propinquis, non extraneis, neque, quod absit, pro aliquo
scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus
diebus uitae suae ignominiosus peregrinando pergat.
III. Pars. Gratian. Quod autem dicitur, ut penitens eligat
sacerdotem scientem ligare et soluere, uidetur esse contrarium ei,
quod in canonibus inuenitur, ut nemo uidelicet alterius parrochianum
iudicare presumat. Sed aliud est fauore uel odio proprium
sacerdotem contempnere, quod sacris canonibus prohibetur;
aliud cecum uitare, quod hac auctoritate quisque facere monetur,
ne, si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadant.
Unde Urbanus II.:

C. III. Cuilibet sacerdoti conmissum, nisi pro eius ignorantia, alter sacerdos ad penitenciam non suscipiat.

Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet
conmissum alteri sacerdoti ad penitenciam suscipere sine
eius consensu, cui se prius conmisit, nisi pro ignorantia illius,
cui penitens prius confessus est. Qui uero contra hec statuta
facere temptauerit gradus sui periculo subiacebit.

DISTINCTIO VII.

GRATIANUS.
I. Pars. Tempus uero penitenciae est usque in ultimum
articulum uitae.
Unde Leo Papa: [ep. XC. ad XCII. ad Rusticum, c. 5.]

[C. I.]

"Nemo desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est,
quia nonnumquam quod diffidentia etatis differtur consilio maturiore
perficitur."
II. Pars. [Gratian.] Quamquam de differentibus penitentiam
Augustinus scribat: [in lib. L. Homil., hom. 41.]

[C. II.]

"Si quis positus in ultima necessitate suae egritudinis
uoluerit accipere penitenciam, et accipit, et mox reconciliabitur
et hinc uadit: fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non
presumimus, quia bene hinc exit; si securus hinc exierit, ego
nescio; penitenciam dare possumus, securitatem autem dare non
possumus. Numquid dico: dampnabitur? Sed nec dico:
liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? uis quod incertum est
euadere? age penitenciam, dum sanus es. Si sic agis, dico tibi,
quia securus es, quia penitenciam egisti eo tempore, quo
peccare potuisti. Si autem uis agere penitenciam, quando
iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa."

[C. III.] Idem. [in eadem homilia, paulo superius.]

"Qui egerit penitenciam ueraciter, et solutus fuerit a
ligamento, quo erat obstrictus, et a Christi corpore separatus,
et bene post penitenciam uixerit, sicut ante penitenciam uiuere
debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad
Deum uadit, ad requiem uadit, regno Dei non priuabitur, a populo
diaboli separabitur."

[C. IV.]

"Si quis autem etc." Et infra: "Baptizatus ad horam
securus hinc exit; fidelis bene uiuens securus hinc exit; agens
penitenciam, et reconciliatus, cum sanus est et postea bene
uiuens, hinc securus exit. Agens penitenciam ad ultimum, et
reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde
sum securus, dico, et do securitatem; unde non sum securus,
penitenciam dare possum, securitatem dare non possum." Et post
pauca: §. 1. "Sed unde scis, inquit, ne forte Deus dimittat
michi? uerum dicis: illud scio; hoc nescio. Nam ideo do tibi
penitenciam, quia nescio; nam si scirem nichil tibi prodesse, non
tibi darem. Item si scirem, tibi prodesse, non te ammonerem, non
te terrerem. Duae sunt res: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur.
Quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo tene certum,
et dimitte incertum."
[Gratian.] Hoc autem quare Augustinus dixerit, Ciprianus
ostendit, [lib. IV. epist. 2. ad Antonianum] dicens:

[C. V.]

"Idcirco, frater karissime, penitenciam non agentes, nec
in dolore delictorum suorum toto corde manifestam lamentationis
suae professionem testantes, prohibendos omnino censuimus
a spe conmunionis et pacis, si in infirmitate atque periculo
ceperint deprecari, quia rogare illos non delicti penitencia, sed
mortis urgentis ammonitio conpellit, nec dignus est in morte accipere
solatium qui se non cogitauit moriturum."

[C. VI.] Item Augustinus in libro de penitencia.

[cap. 17. et 18.]
"Nullus expectet, quando peccare non potest. Arbitrii
enim querit libertatem, ut delere possit conmissa, non
necessitatem. Qui prius itaque a peccatis relinquitur, quam
ipse relinquat, ea non libere, sed quasi necessitate condempnat.
Licet enim latro ueniam meruisset in fine de omni
crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseuerandi auctoritatem.
Tunc enim baptizatus est qui tunc primum in cruce
Christum confessus est. Penitencia enim, si in extremo hiatu
uitae aduenerit, sanat et liberat in ablutione baptismi ita, quod nec
purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur; sed ipsi ditati
bonis sanctae matris ecclesiae recepturi sunt multiplex bonum in
uera beatitudine. Illi autem, qui, cum potuerunt, numquam
conuerti uoluerunt, confitentes, cum iam peccare nequeunt, nec
sic facile acquirunt, quod uolunt. Oportet enim, ut penitencia
fructificet, ut uitam mortuo inpetret. Scriptum est, sine
karitate saluum neminem esse. Non itaque in solo timore uiuit
homo. Quem ergo sero penitet, oportet non solum timere Deum
iudicem, sed iustum diligere; non tantum penam timeat sed
anxietur pro gloria. Debet enim dolere de crimine, et de omni
eius predicta uarietate. Quod quoniam uix licet, de eius salute
Augustinus potuit dubitare. §. 1. Credo quidem illi, qui dixit:
'Quacumque hora peccator ingemuerit, et conuersus fuerit,
uita uiuet.' Dixit conuersum, non tantum uersum uiuere.
Versum quidem puto qui dolet de crimine; conuersum, qui dolet
de omni eius, quam exposuimus, uarietate. Vertitur a peccato
qui iam uult dimittere peccatum; conuertitur id est totus et
omnino uertitur, qui iam non penas tantum non timet, sed ad
bonum Deum festinat tendere. Que conuersio si contigerit
alicui etiam in fine, desperandum non est de eius remissione. Sed
quoniam uix uel raro est tam iusta conuersio, timendum est de
penitente sero. Quem enim morbus urget et pena terret, uix ad
ueram ueniet satisfactionem, maxime cum filii, quos illicite
dilexit, sint presentes, uxor et mundus ad se uocet. Multos
solet serotina penitencia decipere. Sed quoniam Deus
semper potens est, semper, etiam in morte iuuare ualet quibus
placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera
penitencia, inspirare eam potest, quandocumque uult, sua misericordia,
et remunerare ex misericordia quos dampnare potest ex
iusticia. Sed quoniam multa sunt, que inpediunt et languentem
retrahunt, periculosissimum est, et interitui uicinum, ad mortem
protrahere penitenciae remedium. Sed magnum est, cui Deus
tunc inspirat ueram penitenciam qui exspectat, Dei clementiam,
maiorem sentiens Dei bonitatem sua nequicia. §. 2.
Sed si etiam sic conuersus fuerit, uita uiuat et non moriatur
non promittimus, quod euadat omnem penam. Nam
prius purgandus est igne purgationis qui in aliud seculum distulit


fructum conuersionis. Hic autem ignis, etsi eternus non sit,
miro modo est grauis. Exellit enim omnem penam, quam
umquam passus est aliquis in hac uita. Numquam in carne
tanta inuenta est pena, licet mirabilia martires passi sint tormenta,
et multi nequiter quanta sepe sustinuerunt supplicia.
Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem
non oporteat penam tollerare. §. 3. Quedam enim peccata
sunt, que mortalia, in penitencia sunt uitalia, non
tamen statim sanata: Sepe enim est qui moreretur, nisi
medicaretur. Non statim sanatur; languet uicturus
qui prius erat moriturus. Qui autem inpenitens moritur omnino
moritur, et eternaliter cruciatur. Qui enim inpenitens finitur,
si semper uiueret, semper peccaret. At Dei est miserentis,
quod operatur finem peccanti; ob hoc etiam sine fine torquetur,
quia numquam uirtute ditatur; semper plenus
iniquitate, semper sine karitate, torquetur sine fine."

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem orationis tempore coniugali operi
alicui uacare non liceat, B. Ieronimus, scribit in quodam
sermone ita dicens:

C. I. Tempore, quo uxori debitum redditur, a carnibus agni abstinere oportet.

Sciatis, fratres karissimi, quoniam quicumque uxori debitum
reddit uacare non potest orationi, nec de carnibus
agni comedere. Item: §. 1. Si panes propositionis ab
his, qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant,
quanto magis panis ille, qui de celo descendit, non potest ab
his, qui coniugalibus paulo ante conplexibus hesere, uiolari
atque contingi? non quod nuptias condempnemus, sed
quod eo tempore, quo carnes agni manducaturi sumus,
uacare a carnalibus operibus debeamus.

C. II. A coniugali concubitu in sanctorum solempnitatibus est abstinendum.

Item Augustinus. [serm. II. de tempore, id est, de 2.
dominica Aduentus]
Quocienscumque aut dies natalis Domini, aut reliquae
festiuitates aduenerint, non solum ab infidelium
concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus
abstinere debemus.

C. III. Diebus ieiuniorum a propriis etiam uxoribus abstinere oportet.

Item Ambrosius in sermone de aduentu Domini.
Fratres, non solum debetis ab omni inmundicia abstinere,
sed etiam ab uxoribus propriis studiosissime contineatis.
Nullus omnino uxori suae iungatur.

C. IV.

Idem super epistolam I. ad Chorinthios. [in c. 7.]
Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non
multum tempus concessum uidetur ad ipsum usum, quia et
dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et
partus iuxta legem cessare usum carnis debere his
temporibus demonstrant.

C. V. Uxoris usus certis diebus cessare iubetur.

Item Augustinus libro questionum Veteris et Noui
Testamenti. [quest. CXXVII.]
Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet,
aliquando non licet. Propter processionis enim dies et
ieiuniorum aliquando non licet conuenire, quia etiam a
licitis abstinendum est, ut facilius inpetrari possit quod
postulatur. Unde Apostolus ex consensu, ait, abstinendum
est ad tempus, ut uacetis orationi. Nam etiam
secundum legem in ieiunio cedere et iurgari non licet,
post uero licet.

C. VI. Non uere agit penitenciam qui continentiam non seruat.

Item Iohannes Crisostomus.
Qui in castigatione uictus se dicit agere penitenciam,
frustra hoc sermone promittit, nisi egrediatur de cubili suo,
et ieiunio continentiam addat.

C. VII. Ab ingressu ecclesiae temperare debet uir cum propria uxore dormiens.

Item Gregorius. [in responsione X. ad interrogationes
Augustini]
II. Pars. Vir cum propria coniuge dormiens, nisi lotus
aqua, ecclesiam intrare non debet: §. 1. Quamuis
de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant
atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen
semper ab antiquioribus usus fuit, post ammixtionem propriae
coniugis et lauacri purificationem querere, et ab


ingressu ecclesiae paululum temperare. Nec hoc
dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia
ipsa licita ammixtio coniugis sine uoluptate carnis fieri
non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia
uoluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest. Non
enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo matrimonio
susceptus erat qui dicebat: "Ecce enim in iniquitatibus
conceptus sum." §. 2. Oportet itaque
legitimam carnis copulam ut causa prolis sit, non uoluptatis,
et carnis conmixtio creandorum liberorum sit
gratia, non satisfactio uiciorum. Si quis uero sua coniuge
non cupidine uoluptatis raptus, sed solummodo
creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue
de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque
misterio, suo est iudicio relinquendus, quia a
nobis prohiberi non debet accipere qui in igne positus nescit
ardere. Cum uero non amor procreandae sobolis, sed uoluptas
dominatur in opere conmixtionis, habent coniuges
etiam de conmixtione sua quod defleant. §. 3. Tunc
autem uir, qui post ammixtionem coniugis lotus aqua
fuerit, etiam sacram communionem ualet accipere, cum
ei secundum prefinitam sentenciam ecclesiam licuerit
intrare.
III. Pars. Gratian. Hinc etiam in diebus abstinentiae
nuptiae celebrari prohibentur.
Unde in Laodicensi Concilio: [c. 52.]

C. VIII. In diebus Quadragesimae nuptiae celebrare non licet.

Non oportet in Quadragesima aut nuptias uel quelibet
natalicia celebrari:

C. IX. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 48.]
Non licet in Quadragesima natales martirum celebrare,
sed tantum in sabbato et dominica pro conmemoratione
eorum oblationes offerre. Sed nec natalicia,
nec nuptias liceat in Quadragesima celebrari.

C. X. De eodem.

Item ex Concilio Ylerdensi.
Non oportet a Septuagesima usque in octauam
Pascae, et tribus ebdomadibus ante festiuitatem sancti Iohannis
et ab Aduentu domini usque post Epiphaniam nuptias
celebrare. Quod si factum fuerit, separentur.

C. XI. De eodem.

Item Nycolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 48.]
Nec uxorem ducere, nec conuiuia facere in quadragesimali
tempore conuenire posse, nullo modo arbitror.
IV. Pars. Gratian. Hec autem seruanda sunt, si uxor
consensum adhibere uoluerit; ceterum sine eius consensu nec causa
orationis continentia seruari debet.
Unde Augustinus in libro [I.] de adulterinis coniugiis:
[c. 2.]

C. XII. Nisi ex consensu communi orationi coniuges uacare non possunt.

Apostolus nec ad tempus, ut uacent orationi, nisi
ex consensu uoluit coniuges inuicem carnali fraudari
debito.
Hinc etiam in II. Concilio Arelatensi [c. 22.] legitur:

C. XIII. Nisi ex consensu coniugatis penitencia non detur.

Penitenciam coniugatis non nisi ex consensu dandam
esse precipimus.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem sine consensu uxoris uir continentiam
uouere non possit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim
Augustinus super Psalmum CXLVI.:

C. I. Non potest uir continentiam seruare, nisi uxoris teneat assensum.

Si dicat uir: continere iam uolo; nolo iam uxorem;
non potest. Quod enim tu uis illa non uult. Numquid
per tuam continentiam debet illa fieri fornicaria? si alii
nupserit te uiuo, adultera erit. Non uult tali lucro Deus
tale dampnum conpensari. Redde debitum, et, si non
exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi
conputabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis
quod uxori debetur.

C. II. Non debet extorqueri mulieris consensus ad continentiam Deo uouendam.

Item Alexander II. Landulpho in Corsica.
Notificasti, te morte tenus infirmatum, et peccatorum
tuorum recordatione et terrore ualde pauefactum anxie quesisse


monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam
occidendi ad hoc licentiam extorsisse, et sic te monachicam
uestem sine abbate sumpsisse, et monasterium
petisse; postea uero, cum sanus factus esses, tuae uxoris
reclamationibus, eiulatibus et planctibus, tuaeque familiae
dispersionibus, utpote penitens deuictus, domum remeasse,
et post multos dies quorumdam sapientum consilio
ad iam dictae mulieris cubile rediisse. Nunc autem, si
tua uxore uti liceat, nostrum requiris consilium. Si ita
denique est, ut tuus nuncius narrat, non uidetur nobis
rationabiliter iuste factum, quoniam, cum omni homini
ad monachicam uitam tendenti legaliter, sancte et iuste
sit peragendum, tu contra leges minaciter et uiolenter a tua
uxore partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus
exanimatus, deuia secutus, nulla, ut dicitur, licentia
accepta recessisti, et monasterium petisti. Non enim
uiolentia, sed ex pari uoluntate et consensu (sicut sancti
Patres dicunt) hoc fieri debet, neque uir monasterium
eligere, aut professa continentia habitum cum festinatione
debet mutare.

C. III. Vir potest abnuere uota continentiae, que sine eius consensu Deo uxor obtulerit.

Item ex Concilio apud Conpendium.
Mulier, si sine licentia mariti sui uelum in caput
miserit, si uiro placuerit, recipiat eam iterum ad coniugium.

C. IV. Non potest uir continentiae uota rescindere, que eius assensu mulier Deo promisit.

Item Augustinus ad Editiam. [ep. CXCIX.]
Quod Deo pari consensu uoueratis perseueranter
usque in finem reddere debuistis. A quo proposito si
ille lapsus est, tu saltim instantissime perseuera. Quod
non te exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consensit.
Nam si numquam tenuisses eius assensum, numerus te nullus
defendisset annorum. Et post pauca: §. 1. Non quia
pariter temperabatis a conmixtione carnali, ideo tuus
maritus esse destiterat, immo uero tanto sanctius inter uos
coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita
seruabatis. Nichil ergo de tua ueste, nichil de auro
uel argento, uel quacumque pecunia, uel rebus ullis
terrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti. Et infra:
§. 2. Est quidam pro modulo personae habitus matronalis a
uiduali ueste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salua
religionis causa uel obseruantia conuenire. Hunc te
maritus si deponere noluit, ne te uelut uiduam illo
uiuente iactares, puta, quia non fuerat in hac re usque


ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae
malo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim est
absurdius, quam mulierem de humili ueste superbire,
cui te potius expediret obtemperare candidis moribus,
quam in nigellis uestibus repugnare? quia, etsi te indumentum
monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito
obseruato exoratoque sumi, quam illo inconsulto
contemptoque presumi. Quod si omnino non sineret, quid
tuo proposito deperiret? Absit, ut hinc displiceres Deo,
quod coniuge tuo nondum defuncto non indueris sicut
Anna, sed sicut Susanna.

C. V. Continentiae meritum habet qui incontinentia uxoris debitum sibi reddere cogitur.

Idem.
Secundum uerba apostolica, etiam si uir continere
uoluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur,
et illi Deus inputaret continentiam, si non suae, sed
tuae cederet infirmitati, ne in adulterium caderes. §. 1.
Quisquis igitur conpatiens infirmitati uxoris reddit, non
exigit debitum, aut si propter propriam infirmitatem
ducit uxorem, plangens potius, quia sine uxore esse non
potuit, quam gaudens, quia duxit, quisquis uendit quod
nouit, quia, etsi maneret, beatum non faceret; quisquis
emit quod nouit, quia transiet, et de his non presumit,
et fecit ex eo, misericordiam cum non habentibus,
securus expectat diem nouissimum.

C. VI. Vota continentiae sine uxoris consensu reddi non possunt.

Idem ad Armentarium, et Paulinam. [epist. XLV.]
Una sola causa esse potest, qua te ad id, quod
uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus
inplere, si forte tua coniunx hoc tecum suscipere
animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et uouenda
talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et uoluntate
conmuni, et, si prepropere factum fuerit, magis est corrigenda
temeritas, quam persoluenda promissio. Neque
enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed
potius usurpare uetat alienum.

C. VII. Absque ceteris operibus nec sola uirginitas saluat, nec cetera absque uirginitate proficiunt.

Item Ieronimus. [lib. I. aduersus Iouinianum.]
II. Pars. Tunc saluabitur mulier, si illos genuerit filios,
qui uirgines permansuri sunt; si quod ipsa perdidit acquirat
in liberis, et dampnum radicis et cariem flore conpenset
et pomis.

[C. VIII.] Idem.

Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque ceteris
operibus uirginitas sola non saluat, sic omnia opera absque
uirginitate, puritate, continentia, castitate inperfecta sunt.

[C. IX.] Idem.

"Qui sitit ueniat et bibat; qui potest capere capiat."
Non dicit: uelitis nolitis, bibendum est uobis atque currendum;
sed: qui uoluerit, qui potuerit currere atque potare,
ille uincit, ille satiabitur. Et ideo plus amat uirgines
Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat inperatum,
maiorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam
reddere quod exigeris. Apostoli uxoris onere contemplato:
"Si talis est," inquiunt, "causa hominis cum
uxore, non expedit nubere." Quorum Dominus sentenciam
probans: recte ait, quidem sentitis, quod non expediat
homini ad regna celorum tendenti accipere uxorem; sed
difficilis res est, et non omnes capiunt uerbum istud, uerum
quibus datum est. Alios hominum natura facit eunuchos,
alios uis hominum; michi illi eunuchi placent, quos castrauit
non necessitas, sed uoluntas; libenter illos in meo sinu
recipio, qui se castrauerunt propter regnum celorum,
et ob meum cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simulque
tractanda est sentencia: "Qui se," inquit, "castrauerunt
propter regnum celorum." Si castrati mercedem
habent regnum celorum, ergo qui se non castrauerunt
locum non possunt accipere castratorum.
Gratian. Finis huius auctoritatis et duae precedentes de
uirginitatis affectu intelliguntur, qui non in uoluntate solum, sed
in necessitate est; principium uero de effectu intelligitur, qui non
in necessitate ante uotum, sed in uoluntate est, nec exigitur,
nisi repromittatur.

C. X. Non licet illi uxorem ducere, qui suam uelare permiserit.

Item ex Concilio Remensi.
III. Pars. Qui uxorem suam uelare permiserit
aliam non accipiat, sed similiter conuertatur.

C. XI. Vota abstinentiae, que mulier permittente uiro promiserit. illo prohibente seruare non cogitur.

Item Augustinus in Questionibus Numeri. [qu. LIX.]
IV. Pars. Manifestum est, ita uoluisse legem feminam
sub uiro esse, ut nulla eius uota, que abstinentiae causa
uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo.
Nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si
prius permiserit, et postea prohibuerit etiam hoc


tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa
iam prius a uiro fuerat. Viri dixit esse peccatum,
quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri
ex hoc iussum dedit, ut cum prius uir ei concesserit,
postea si prohibuerit, contempnatur.
Gratian. Ex premissis apparet, quod continentiae uota
nec mulier sine uiri consensu, nec uir sine mulieris consensu Deo
reddere potest. Si autem consensu alterius eorum ab altero promissa
fuerit, et si postmodum in irritum deducere uoluerit qui
permisit, non tamen ualet, quia in debito coniugii eque mulier
habet potestatem uiri, sicut et uir mulieris; atque ideo, si quilibet
eorum alterum a suo iure absoluerit, ad preteritam seruitutem
ipsum reuocare non poterit. Quia uero in ceteris uir est
caput mulieris, et mulier corpus uiri, ita uota abstinentiae uiro
permittente mulier potest promittere, ut tamen eodem prohibente
repromissa non ualeat inplere, et hoc, ut diximus, propter
condicionem seruitutis, qua uiro in omnibus debet subesse.
Unde Augustinus ait in libro questionum Genesis:
[qu. CLIII.]

C. XII. Mulieres uiris suis debent subesse.

Est ordo naturalis in hominibus, ut feminae seruiant
uiris, et filii parentibus, quia in illis hec iusticia est,
ut maiori seruiat minor.

C. XIII. Vir est caput mulieris.

Idem in Questionibus Veteris et Noui Testamenti. [ex
utroque mixtim, c. 106.]
Hec imago Dei est in homine, ut unus factus sit
ex quo ceteri oriantur, habens inperium Dei, quasi
uicarius eius, quia unius Dei habet imaginem, ideoque
mulier non est facta ad Dei imaginem. Sic etenim
dicit: "Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit
illum." Hinc etiam Apostolus: "Vir quidem," ait,
"non debet uelare caput, quia imago et gloria Dei
est; mulier ideo uelat, quia non est gloria aut
imago Dei."

[C. XIV.] Item in eodem.

Satis hinc apparet, quemadmodum uiris feminas subditas,
et pene famulas lex esse uoluerit uxores, dum
constituit ut diceret aduersus uxorem uir testimonium, unde
lapidaretur illa, si hoc uerum esse demonstraretur, ipse
tamen non uicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit;
sed tantummodo castigatur, et dampnificatur, eique
perpetuo iubetur adherere, qua carere uoluerat. In aliis
autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit,
quod si probaretur, iussit occidi, eadem plecti


iubet pena, qua fuerat, si uerum esset, ipse
plectendus.

C. XV. De eodem.

Item Ieronimus super epistolam ad Titum. [in c. 2.]
Cum caput mulieris uir sit, caput autem uiri Christus,
quecumque uxor non subicitur uiro, hoc est capiti suo,
eiusdem criminis rea est, cuius et uir, si non subiciatur
capiti suo. Verbum autem Domini blasphematur, uel
cum contempnitur Dei prima sentencia, et pro nichilo
ducitur, uel cum Christi infamatur euangelium, dum contra
legem fidemque naturae ea, que Christiana est, et ex lege
Dei subiecta, uiro inperare desiderat, cum gentiles etiam
feminae uiris suis seruiant communi lege naturae.

C. XVI. Arbitrium uiri mulierem sequi oportet omnibus.

Item Augustinus in Questionibus Numeri. [qu. LIX.]
Noluit itaque lex aliquid uouere Deo aduersus
animam suam, ut non in aliquarum rerum licitarum
atque concessarum abstinentia in eisdem uotis feminae
ualeat auctoritas, sed uirilis. Ita, ut si adhuc innuptae
concesserat pater uota persoluere, si ante, quam
persoluerit, nupserit, et uiro eius hoc cognitum non placuerit,
non persoluat, et hoc omnino sine peccato quia
Deus mundauit eam, sicut dicit, id est mundam iudicauit.
Neque hoc contra Dominum fieri putandum est,
cum ipse Deus hoc preceperit, hoc uoluerit.

C. XVII. Nulla est mulieris potestas, sed in omnibus uiri dominio subsit.

Item Ambrosius in libro questionum Veteris Testamenti.
[qu. XLV.]
Mulierem constat subiectam dominio uiri esse,
et nullam auctoritatem habere; nec docere potest, nec
testis esse, neque fidem dare, nec iudicare.

[C. XVIII.] Idem in Exameron in tractatu diei quartae:

Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam.
Quem uocauit ad culpam mulier, iustum est, ut eam
in gubernationem assumat, ne iterum femina
facilitate labatur.

[C. XIX.] Idem super primam epistolam ad Chorinthios.

[in c. 2.]
Mulier debet uelare caput, quia non est imago Dei.
Sed ut ostendatur subiecta, et quia preuaricatio per illam
inchoata est, hoc signum debet habere, in ecclesia
propter reuerentiam episcopalem non habeat caput liberum,
sed uelamine tectum, non habeat potestatem loquendi


quia episcopus personam habet Christi. Quasi ergo ante
iudicem Christum, ita ante episcopum sit, quia
uicarius Domini est, propter peccatum originale debet
subiecta uideri.

[C. XX.] Idem in libro de Paradyso. [c. 10.]

V. Pars. Nec illud otiosum est, quod non de
eadem terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius
Adae costa facta sit mulier, ut sciremus, unam in uiro et
muliere corporis esse naturam, unum fontem generis
humani. Ideo non duo a principio facti uir et mulier,
neque duo uiri, neque duae mulieres; sed primum uir,
deinde mulier ex eo. Unam enim naturam hominum uolens
constituere Deus, ab uno principio creaturae hoc incipiens,
multarum et disparium naturarum eripuit facultatem.
Gratian. Euidentissime itaque apparet, ita uirum esse caput
mulieris, ut nulla uota abstinentiae uel religiosae conuersationis
liceat sibi sine eius licentia Deo offerre; etiamsi uiro permittente
repromissa fuerint, non licet ei uotum opere conplere, cum
uir uoluerit reuocare permissum. Vota uero continentiae ita
alterius permissu ab altero ualent offerri, quod post permissionem
non ualent in irritum deduci.

CAUSA XXXIV.

GRATIANUS.
Quidam uir in captiuitatem ductus est; postea uxor eius,
audiens illum mortuum, nupsit alii; demum ille, de captiuitate
rediens, repetit uxorem suam; illa, posterioris amore capta,
aspernatur thorum prioris. (Qu. I.) Nunc primum queritur,
an sit rea adulterii, que uiuente uiro suo alteri nupsit? (Qu. II.)
Secundo, an redeunte primo sit cogenda recedere a secundo, et
redire ad primum?

QUESTIO I. et II.

GRATIANUS.
I. Pars. Utraque questio terminatur auctoritate Leonis
Papae, qui scribens Nicetae Aquilegensi Episcopo [epist.
LXXVII. c. 1. et sequentibus] ait:

C. I. Que alii nupserit, putans uirum suum mortuum esse, illo redeunte ad priorem redire cogatur.

Cum per bellicam cladem, et per grauissimos hostilitatis
incursus ita quedam dicatis diuisa esse coniugia, ut, abductis
in captiuitatem uiris, feminae eorum remanserint destitutae,
que uiros proprios interemptos putarent, aut


ab iniqua dominatione numquam crederent liberandos,
et in aliorum coniugium sollicitudine cogente
transierunt; cumque, statu rerum auxiliante Domino
in meliora conuerso, nonnulli eorum, qui putabantur
perisse, remearunt: merito karitas tua uidetur
ambigere, quid de mulieribus, que aliis sunt iunctae uiris,
a nobis debeat ordinari. Sed quia nouimus scriptum,
quod a Domino iungitur mulier uiro, et iterum agnouimus
preceptum, ut quod Dominus iunxit homo non
separet, necesse est, ut legitimarum federa nuptiarum redintegranda
credamus, et remotis his, que hostilitas
intulit, unicuique, quod legitime intulit, reformetur,
omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque
quod proprium est. §. 1. Nec tam culpabilis
iudicetur et tamquam alieni iuris peruasor habeatur,
qui personam eius mariti, qui iam non esse estimabatur,
assumpsit. Sic enim multa, que ad eos, qui in captiuitatem
ducti sunt, pertinebant, in ius alienum transire
potuerunt, et tamen plenae iusticiae est, ut eisdem
reuersis propria reformentur. Quod si in mancipiis, uel
in agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus recte
seruatur, quanto magis in coniugatorum redintegratione
faciendum est? ut quod clade bellica turbatum est
pacis remedio reformetur. Et ideo, si uiri post longam
captiuitatem reuersi ita in dilectione suarum coniugum perseuerant,
ut eas cupiant redire in suum consortium, omittendum
est, et inculpabile iudicandum est quod necessitas
intulit, et restituendum quod fides poscit. Et infra:
[c. 4.] §. 2. Sin autem aliquae mulieres ita posteriorum
uirorum amore sunt captae, ut maluerint his coherere,
quam ad legitimum transire consortium, merito sunt
notandae, ita ut ecclesiastica communione priuentur,
que de re excusabili contaminationem criminis elegerunt,
ostendentes, sibimet pro sua incontinentia placuisse quod
iusta remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum
uoluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo
ad opprobrium malae uoluntatis trahatur quod condicio
necessitatis extorsit, quia, sicut hae mulieres, que reuerti ad
uiros suos noluerint, inpiae sunt habendae: ita illae
que in affectum ex Deo initum redeunt, merito sunt laudandae.

C. II. Viro uel uxore de captiuitate redeuntibus priora redintegrentur coniugia.

Item Innocentius Papa Probo. [in ep. IX.]
Cum in captiuitate Ursa mulier teneretur, aliud coniugium


cum Restituta Fontanum conmisisse cognouimus.
Sed fauore Domini reuersa Ursa nos adiit, et nullo diffitente
uxorem se esse memorati perdocuit. Qua de re, fili
karissime merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante,
coniugium illud esse, quod erat gratia diuina primitus
fundatum, conuentumque secundae mulieris, priore
superstite nec diuortio eiecta, nullo pacto esse legitimum.

C. III. Que primo uiro relicto secundo adheserit, nisi secundum relinquens, primo reconciliari non potest.

Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum.
Non satis animaduertere potui, quid sit quod dicere
uoluit: "alio uiro per uim accepto." Congregata uidelicet
multitudine nolentem rapuit. Et uirum postea non
raptorem rapta dimisit? legat libros Moysi, et inueniet
desponsatam uiro, si in ciuitate fuerit oppressa, et non
clamauerit, puniri quasi adulteram; ui autem in agro
oppressam, innoxiam esse, et uiolentum legibus
subiacere. Ergo et ista soror, que, ut dicit, uim passa
est, ut adultero iungeretur, si uult corpus Christi accipere,
et non adultera reputari, agat penitenciam; ita dumtaxat, ut
secundo uiro, qui non appellatur uir, sed adulter, a tempore
penitenciae non copuletur. Quod si ei durum uidetur, et
semel dilectum non potest derelinquere, neque preferre
Dominum uoluptati, audiat Apostolum clamantem: "Non
potestis calicem Domini bibere, et calicem demoniorum.
Non potestis mensae Domini conmunicare, et mensae demoniorum;"
et in alio loco: "Que conuentio luci
ad tenebras? quis consensus Christi ad Belial?"
Rem nouam loquor, immo non nouam, sed ueterem, que
ueteris testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum
uirum, et reconciliari priori uoluerit, non potest.
Scriptum est enim in Deuteronomio: "Si acceperit homo
uxorem, et habuerit eam, et non inuenerit gratiam in conspectu
eius propter aliquam feditatem, scribat libellum
repudii, et dabit ei, et dimittet eam de domo sua.
Cumque egressa adultera maritum duxerit, et ille quoque
oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit
de domo sua, aut certe mortuus fuerit, non poterit eam
prior maritus recipere uxorem, quoniam polluta est,
et abhominabilis facta est coram Domino, ne peccare facias
terram, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam."
III. Pars. Gratian. Si autem ineuitabili necessitate cogente


uir in aliam prouinciam fugerit, et uxor eius eum sequi noluerit,
illo uiuente innupta permaneat.
Unde in Concilio apud Vermeriam:

C. IV. Que uirum in captiuitate ductum sequi noluerit, maneat innupta, quamdiu uir eius uixerit.

Si quis necessitate cogente ineuitabili in alium ducatum
seu prouinciam fugerit, et eius uxor, cum ualet et potest,
amore parentum aut rerum suarum eum sequi
noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu uir eius, quem insecuta
non fuit, uiuit, semper innupta permaneat.
IV. Pars. Gratian. Quod autem de coniugatis auctoritate
Leonis Papae dicitur, hoc etiam de uirginibus intelligendum est,
ut, si preter conscientiam uiro nupserint alieno, non teneantur.
Unde Augustinus in libro de fide et operibus: [c. 7.]

C. V. Non est adultera uirgo, que nesciens uiro nubit alieno.

Si uirgo nesciens uiro nupserit alieno, hoc si semper
nesciat, numquam ex hoc erit adultera. Si autem sciat, iam
ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno sciens cubauerit,
sicut in iure prediorum tamdiu quisque bonae fidei
possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat
alienum; cum uero scierit, nec ab aliena possessione recesserit,
tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus
uocabitur.
V. Pars. Gratian. Sic etiam ignorantia excusat eum,
qui nesciens dormiuit cum sorore uxoris.
Unde in Concilio Triburiensi legitur:

C. VI. Non cogatur legitimam deserere uxorem qui nesciens dormiuit cum eius sorore.

In lectum mariti absente uxore soror iuit uxoris, quam
ille uxorem suam putans esse, dormiuit cum ea. Super
hoc uisum est, si ipse per securitatem ueram hoc probauerit,
quod inscius fecerit hoc scelus, penitenciam quidem, que
sibi iudicata fuerit, agat; legitimum uero coniugium
suum habere permittatur. Illa uero digna uindicta
affligatur, et in eternum coniugio priuetur.

[PALEA. C. VII.

Item Hermes in libro Pastoris mandato IV.
Ego dixi pastori: Domine, si quis habuerit uxorem
fidelem in Domino, et inuenerit hanc in adulterio,
numquid peccat uir, si cum illa concumbit? Et dixit


michi: Quamdiu nescit peccatum eius, sine crimine est
uir uiuens cum illa. Si autem scit uir, uxorem
suam deliquisse, et non egerit penitenciam mulier, sed
permanet in fornicatione sua, et coierit uir cum illa, reus
erit peccati eius, et particeps mechationis illius. Et
dixi illi: Quid ergo, si permanserit in uicio suo
mulier? et dixit: Dimittat illam uir, et uir per se
maneat. Quod si dimiserit mulierem suam, et aliam
duxerit, et ipse mechatur. Et dixi illi: Quid, si mulier
dimissa penitenciam egerit, et uoluerit ad uirum suum
reuerti, nonne recipietur a uiro suo? Et dixit michi:
Immo, si non receperit eam uir suus, peccat, et
magnum peccatum sibi admittit, sed debet recipere peccatricem,
que penitenciam egit. Ergo non debet dimissa
coniuge sua uir aliam ducere. Hic actus similis est in
uiro et muliere. ]
VI. Pars. Gratian. De simpliciter uero fornicantibus,
uel cum duabus sororibus, uel cum matre et filia, uel cum patre
et filio, idem accipiendum est, ut ignorantibus coniugia non
negentur, scientibus perpetuo prohibeantur.
Unde in eodem Concilio legitur:

C. VIII. Matrimonia legitima non prohibeantur contrahere quorum incestum ignorantia excusat.

Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, et
soror sororem ab eodem antea stupratam nescierit, uel
se sororem eius quam antea stuprauerat, non intellexit
si digne penituerit, et se continere non
ualuerit, post annos septem coniugia illis non negentur. Si
autem non ignorauerint, usque ad mortem a coniugio
abstineant.

[C. IX.] Item ex eodem.

Si quis cum matre et filia fornicatus est, ignorante
matre de filia, et filia de matre, ille numquam accipiat
uxorem; illae uero, si uoluerint, accipiant maritos. Si autem
hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo
maneant.

[C. X.] Item ex eodem.

Quidam fornicatus est cum quadam muliere; et
postea filius nesciens patris factum, stuprauit eandem. Quod
cum pater resciret, de se filioque confessus est. Statuerunt,
melius esse, ut taliter lapsis cum digna penitencia legitima
permittantur coniugia, quam forte deterius delinquant.
Fornicaria autem sine spe coniugii maneat.

CAUSA XXXV.

GRATIANUS.
Quidam mortua uxore sua aliam sibi matrimonio copulauit,
que uxori defunctae quarto gradu consanguinitatis, uiro
autem sexta linea adherebat. Post triennium uero, susceptis ex
ea liberis, accusatur apud ecclesiam; iste pretendit ignorantiam.
(Qu. I.) Hic primum queritur, si liceat aliquam ex propria
cognatione duci in uxorem? (Qu. II.) Secundo, si ex consanguinitate
uxoris aliqua possit in coniugem duci? (Qu. III.) Tertio,
usque ad quem gradum quisque debeat abstinere siue a propriis,
siue ab uxoris suae consanguineis? (Qu. IV.) Quarto, quare
usque ad septimum gradum consanguinitas conputatur, ita
quod nec ultra protenditur, nec infra subsistit? (Qu. V.) Quinto,
quomodo gradus consanguinitatis conputandi sunt? (Qu. VI.)
Sexto, qui iureiurando propinquitatem firmare debeant?
(Qu. VII.) Septimo, an illi, qui de incestuosis nati sunt, filii
reputentur? (Qu. VIII.) Octauo, si ignoranter aliqua de consanguinitate
uel affinitate in uxorem ducta est, an ex dispensatione
uiro suo possit adherere? (Qu. IX.) Nono, si contigerit ecclesiam
decipi, et causa consanguinitatis aliquam a uiro suo separare,
que post quadriennium nuptiis hinc inde celebratis
deprehenditur non fuisse consanguinea prioris, an secunda coniugia
sint rescindenda, et priora sint redintegranda? (Qu. X.)
Decimo, si relicta alicuius de propria cognatione ad secundas
nuptias transierit, an proles ex eis suscepta possit pertingere ad
consortium alicuius de cognatione prioris uiri?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod consanguineas nostras siue uxoris nostrae in coniugium
nobis ducere liceat, exemplis et auctoritatibus probatur.
Abraham namque Sarai filiam fratris sui, sororem uidelicet
Loth, in uxorem duxit. Ysaac Rebeccam in coniugem
accepit, que erat filia consobrini matris suae. Iacob duas
sorores, Liam uidelicet et Rachel filias Laban auunculi sui, sibi
matrimonio sociauit. §. 1. In lege quoque precepit Dominus
Moysi, ut nullus duceret uxorem, nisi de propria tribu et familia.
Item si aliquis absque liberis moreretur, precepit Dominus, ut
frater eius uxorem defuncti sibi copularet, et ex ea semen fratri
suo suscitaret. Porro, ad quoscumque lex ipsa peruenit, eius
preceptis probantur obnoxii, nisi que uel euangelicis mandatis
uel apostolicis institutis euacuata monstrantur. Nullo autem
euangelii precepto uel apostolico instituto consanguineorum coniunctiones
prohibitae inueniuntur. Unde sicut ab inicio, ita et
nunc licitae probantur. §. 2. His ita respondetur: Consanguineorum
coniunctiones alias causa necessitatis permissae, alias causa
iustae rationis inueniuntur inperatae. Cum enim unus ab inicio
uir, atque una ex latere eius mulier formaretur a Deo, necessario
sorores fratribus copulabantur. Quod autem necessitate cogente
fit cessante necessitate pariter cessare oportet. Tanto ergo nunc


dampnabilius usurpatur consanguineorum coniunctio, quanto
minus necessaria probatur. Unde huiuscemodi copula postea
lege prohibita inuenitur, Domino dicente per Moysen: "Turpitudinem
sororis tuae non reuelabis."
Hinc Augustinus ait in libro de ciuitate Dei: [XV. c. 16.]

C. UN. Quare constitutum fit, ne consanguineas ducamus uxores.

Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri
facti ex puluere, et coniugis eius ex uiri latere, marium
feminarumque conmixtione opus haberet, ut gignendo
multiplicarentur, nec essent ulli homines nisi qui ex illis
duobus nati fuissent, uiri coniuges sorores suas acceperunt.
Quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate,
tanto postea dampnabilius factum est religione
prohibente. Habita enim est ratio certissima karitatis,
ut homines, quibus esset utilis atque honestissima concordia,
diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec
unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur
in singulos, ac sic ad socialem uitam diligentius plurimae
plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum
sunt necessitudinum nomina. Dum ergo quis alium habet
patrem, alium socerum, numerosius se karitas porrigit.
Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus
suis, quando fratres sororesque coniugio iungebantur. Sic
et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et
mater; que si duae fuissent feminae, altera mater altera
socrus, copiosius se socialis dilectio colligaret. §. 1. Sed
hoc unde fieret, tunc non erat, quando nisi fratres et
sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri
ergo debuit, quod potuit, ut existente copia unde
ducerentur uxores, que iam non erant sorores, non solum
illud non fieret ubi nulla necessitas esset.
§. 2. Quod humano genere crescente etiam inter
inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari
cernimus, ut etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna
coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit
exhorrere licentiam, sicque aduersetur, quasi numquam
licere potuerit. §. 3. Copulatio igitur maris et
feminae, quantum attinet ad genus humanum, quoddam
seminarium est karitatis; celestis uero ciuitas opus
habet, ut noxam generationis euadat.
Gratian. Hac itaque consuetudine, que ab ipso exordio
humanae propagationis originem habuit, quam nulla lex contra
iubendo euacuauerat, excusantur Abraham, Ysaac, et Iacob, et
ceteri, qui de propria cognatione ducebant uxores. Quamuis
etiam alia causa rectissimae rationis, qua id factum sit, possit
intelligi. Ceteris idolatria fedatis, sola familia Heber in
cultu unius Dei remansit. Unde Abraham a Chaldeis cum fratre
suo in ignem quem adorare noluit, proiectus est, ut numen
suae diuinitatis exurendo sentiret, quem uenerando colere contempsit.
Ne ergo ex coniunctione infidelium fideles ad idolatriam
prolaberentur, et ita Deum offenderent, sicut quondam
ante diluuium filii Dei, conmixti filiabus hominum, ipsum ad


iracundiam prouocauerant, rectissime cautum est, ut patriarchae
uiri sanctissimi nonnisi de propria cognatione, id est de familia
fidelium, sibi uxores acciperent. Hinc etiam, cum filii Israel
intraturi terram promissionis a Domino audirent, ne filias Chananeorum
sibi in uxores acciperent, nec suas eis nuptui traderent,
statim subiunxit Dominus: "Ne faciant uos recedere a Deo
uestro, et fornicari cum diis alienis." Hinc etiam Hesdras
Idumeas atque aliarum mulieres nationum, per quas filii Israel
ibant ad deos alienos, ab eis separari iussit. §. 1. Est etiam alia
causa, quare coniunctiones consanguineorum in populo Dei permissae
primum, uel potius inperatae fuerint. Deus sic ab
inicio salutem humani generis dispensauit, ut primitiuam ecclesiam
in populo illo institueret, qui sibi carnis consanguinitate erat propinquus.
Unde de plebe Iudaica primum Apostolos elegit, quos
quasi fundamentum ecclesiae instituit, quorum predicatione de
eadem plebe multi ad Deum conuersi, in se ipsis originem ecclesiae
prestiterunt. Deinde in cecitate suae perfidiae Iudaica plebe
relicta ad gentes, que tam fide quam cognatione carnis a Christo
erant alienae, predicatio euangelica translata est, et quasi consanguineae
copulam Christus aspernatus, de aliena cognatione
sibi uxorem elegit, adinplens illud, quod per prophetam predixerat:
"In peccatis uestris dimisi matrem uestram quasi
adulteram et repudiatam." Et item per alium Prophetam:
"Vocabo non plebem meam plebem meam." In huius ergo rei
sacramentum consanguineorum coniunctiones primum in populo
permissae sunt, nunc autem prohibitae. Et quia non in
una tantum familia, sed in omni multitudine gentium fidelium
populus inuenitur, non de propria cognatione, sed de qualibet
alia cuique uxorem ducere conceditur. §. 2. Illud autem, quod
precepta legis seruanda dicuntur, que nec euangelicis, nec apostolicis
institutis euacuata probantur, uerum quidem est; sed cum
omnia figuralia Apostolus probet ad tempus esse data, atque
ideo ueniente ueritate affirmet illa non ultra esse seruanda, hoc
autem, ut supra monstratum est, causa sacramenti a Deo institutum
esse probetur: et hoc cum ceteris figuralibus euocatum certissime
constat; quamquam, sicut Apostolus quedam consulendo
addidit, que euangelicis preceptis non inueniebantur diffinita, nec
ideo tamen tamquam temeraria uel superflua ab aliis Apostolis
sunt repudiata; sic et ecclesia post apostolica instituta quedam
consilio perfectionis addidit, utpote de continentia ministrorum,
de confectione misteriorum, de celebratione offitiorum, que
nullatenus sunt repudianda, sed diligenti ueneratione suscipienda.
Consanguineorum ergo coniunctiones, quamuis euangelicis
et apostolicis preceptis non inueniantur prohibitae, sunt
tamen fugiendae, quia ecclesiasticis institutionibus inueniuntur
terminatae.

QUESTIO II. et III.

GRATIANUS.
Quia ergo a consanguineorum coniunctionibus, sicut probatum
est, abstinere oportet, uidendum est, usque ad quem gradum
a consanguineis propriis abstinere oporteat, uel si ex cognatione
propriae uxoris aliquam duci in coniugem liceat?


De his ita scribit Gregorius Papa in Concilio Meldensi:

C. I. Usque ad septimam generationem nullus de sua cognatione ducat uxorem.

De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis
placuit usque ad septimam generationem obseruare. Nam
et hereditas rerum, per legales instrumentorum diffinitiones
sancita, usque ad septimum gradum protendit heredum
successionem. Non enim succederent, nisi eis de propagine
cognationis deberetur.

C. II. Infamia notantur qui consanguineas ducunt uxores.

Item Kalixtus Papa. [ep. II. ad Episcopos Galliae]
Coniunctiones consanguineorum fieri prohibentur.
Quare? quia has et diuinae seculique prohibent
leges. Leges ergo diuinae hec agentes, et eos, qui ex eis
prodeunt, non solum eiciunt, sed etiam maledictos appellant.
Leges ergo seculi infames tales uocant, et ab
hereditate repellunt. Nos uero sequentes patres nostros
infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia
infamiae maculis sunt aspersi, nec eos uiros, nec accusationes,
quas leges seculi reiciunt, suscipere debemus.
§. 1. Eos autem consanguineos dicimus, quos diuinae,
et inperatorum, ac Romanorum, atque Grecorum leges
consanguineos appellant, et in hereditate suscipiunt, nec
repellere possunt.

C. III. Affines in quinta generatione copulari possunt; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur.

Item Fabianus Papa.
De propinquis, qui ad affinitatem per uirum et uxorem
ueniunt, defuncta uxore uel uiro, in quinta generatione
coniungantur; in quarta, si inuenti fuerint, non
separentur. In tertia tamen propinquitate non licet
uxorem alterius accipere post obitum eius. Equaliter uir
coniungatur in matrimonio eis, qui sibi consanguinei
sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris.

[C. IV.] Idem.

Qui propinquam sanguinis ducunt uxorem, et separantur,
non licebit eis, sibi in coniugio sociare alias uxores,
quamdiu utrique uiuunt.
Gratianus nisi ignorantia excusentur.
Unde in Concilio apud Vermeriam:

C. V. Non prohibentur ducere uxores qui ignoranter incestum conmittunt.

Si quis cum matre et filia fornicatus est ignorante
matre de filia, et filia de matre, ille numquam accipiat
uxorem; illae uero, si uoluerint, accipiant maritos. Si
autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo
maneant.

[C. VI.] Item ex eodem.

Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater eius
nesciens eandem duxerit uxorem, frater, eo quod fratri
crimen celauerit, peniteat, et post penitenciam nubat.
Mulier autem usque ad mortem peniteat, et sine spe coniugii
maneat.
Gratian. De his uero, qui ignoranter coniunguntur, ceterae
auctoritates intelligendae sunt.
Unde Iulius Papa:

C. VII. Ex propinquitate sui sanguinis uel uxoris usque in septimum gradum nullus ducat uxorem.

Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate
sanguinis sui uel uxoris usque in septimum generis
gradum uxorem ducere, uel incesti macula copulari. Preterea
illud quoque adiecimus, quia, sicut non licet
cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec
licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter
carnis unitatem.

C. VIII. Incestuosi nullo sunt digni nomine coniugii.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 61.]
De incestis coniunctionibus nichil prorsus ueniae reseruamus,
nisi cum adulterium separatione sanauerint.
Incestos uero nullo coniugii nomine deputandos, quos
etiam designare funestum est. §. 1. Hos enim esse censemus,
si quis relictam fratris, (que pene prius soror extiterat)
carnali coniunctione polluerit; si quis frater
germanam uxorem acceperit; si quis nouercam duxerit; si
quis consobrinae sobrinaeque se sociauerit; si quis
relictae uel filiae auunculi misceatur, aut patrui filiae,
uel priuignae suae; aut qui ex propria consanguinitate
aliquam, aut quam consanguineus habuit concubitu polluerit
aut uxorem duxerit. Quos omnes et olim, et
sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et
inter catecuminos usque ad legitimam satisfactionem manere
et orare precipimus. Quod ita presenti tempore prohibemus,


ut ea, que sunt hactenus constituta, non dissoluamus.
§. 2. Sane quibus coniunctio illicita interdicitur, habebunt
ineundi melioris coniugii libertatem.

C. IX. Incestuosi usque ad satisfactionem excommunicentur.

Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 4.]
De his, qui incesti pollutione conmaculant
placuit, quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio
perseuerant, usque ad missam tantum catecuminorum
in ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec
cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus iussit,
licebit.

C. X. Nullus ducat uxorem a consanguineo suo cognitam, uel aliqua pollutione maculatam.

Item Gregorius Papa ad Felicem, Missenae ciuitatis
Episcopum. [lib. XII. epist. 31.]
Nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate coniugem
habuerit, uel aliqua illicita pollutione maculauerit
ulli Christianorum in coniugium ducere licet
uel licebit, quia incestuosus est talis coitus, et abhominabilis
Deo et cunctis hominibus. Incestuosos uero
nullo coniugii nomine deputandos sanctis Patribus
statutum esse legimus.
Gratian. Naturae uidelicet ordine; si uero extraordinarie,
non sic.
Ait enim Urbanus II. Hugoni, Gratianopolitano
Episcopo:

C. XI. Extraordinaria pollutio in naturalibus non inpedit affectum.

Extraordinaria pollutio non nisi in naturalibus admissa,
uel sepius reiterata citra maritalem effectum,
si prebitis sacramentis ita esse constiterit, quemadmodum
nobis tuis significatum est litteris, non uidetur matrimonium
inpedire, quamuis ipsa criminosa sit et dampnabilis.

C. XII. Nullus ducat in coniugem relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem.

Item Iulius Papa.
Et hoc quoque statutum est, ut relictam patris uxoris
suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae
nemo sibi in matrimonium sumat; relictam consanguineorum
uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in
uxorem sumat; in quarta autem et in quinta si inuenti
fuerint, non separentur.

C. XIII. A consanguineis propriis uel suae uxoris pariter cuique est abstinendum.

Idem.
Equaliter uir coniungatur consanguineis propriis,
et consanguineis uxoris suae.

C. XIV. In parentela propria et coniugis eadem consanguinitas est obseruanda.

Item Ysidorus ex Concilio Maticensi.
Sane consanguinitas, que in proprio uiro conseruanda
est, hec nimirum in uxoris parentela de lege
nuptiarum custodienda est. Quia constat eos duos
fuisse in carne una, ideo que communis illis utraque
parentela credenda est, sicut scriptum est:
"Erunt duo in carne una."

C. XV. Nurus non aliter deputanda est quam filia.

Item Augustinus. [lib. XXII. contra Faustum, c. 61.]
Si uir et uxor non iam duo, sed una caro sunt, non aliter
nurus est deputanda, quam filia.

C. XVI. Usque ad septimam generationem progeniem suam unumquemque seruare oportet.

Item Gregorius Episcopis Galliae.
Progeniem suam unumquemque usque ad


septimam decernimus obseruare generationem, et, quamdiu
se agnoscunt affinitate propinquos, ad coniugalem
copulam accedere denegamus. Quod si fecerint,
separentur.

C. XVII. De eodem.

Item Nykolaus Amalfitanae sedis Suffraganeis.
De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque
post septimam generationem, uel quousque parentela
cognosci poterit. §. 1. Laicus uero uxorem simul et concubinam
habens non communicet ecclesiae.

C. XVIII. Quousque inter aliquos generatio recordatur aut in memoria retinetur, sibi inuicem non copulentur.

Item ex Concilio Wormaciensi. [c. 32.]
In copulatione fidelium generationis numerum non
diffinimus, sed statuimus, ut nulli Christiano liceat de
propria consanguinitate seu cognatione accipere uxorem,
usque dum generatio recordatur et cognoscitur aut in
memoria retinetur.

C. XIX. Ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum nullus ducat uxorem.

Item ex Concilio Lugdunensi.
Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum
gradum uxores ducant, neque sine benedictione
sacerdotis. Qui autem nupturi erunt, a sacerdote
benedicti nubere audeant.
Gratian. Premissis auctoritatibus quique prohibentur
a coniunctione consanguineorum usque in septimam generationem.
Sed obicitur illud Gregorii ad Augustinum, Anglorum
Episcopum: [c. 6.]

C. XX. Anglis permittitur, ut in quarta uel in quinta generatione copulentur.

Quedam lex Romana permittit, ut siue frater


et soror, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum
sororum filius et filia misceantur. Sed experimento
didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere.
Unde necesse est ut quarta uel quinta
generatio fidelium licenter sibi iungantur. §. 1.
Sed idem humillimus Pater Gregorius, post multum
temporis a Felice Messinae Siciliae presule requisitus,
utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta
generatione contracta matrimonia minime soluerentur, inter
cetera talem rationem reddidit: Quod scripsi Augustino
Anglorum gentis episcopo, alumno uidelicet, ut recordaris
tuo, ipsi, etiam Anglorum genti, que nuper ad fidem
uenerat, ne a bono, quod ceperat, metuendo austeriora
recederet, specialiter, et non generaliter
me certissime scripsisse cognoscas. Unde et michi
omnis Romana ciuitas testis existit. Nec ea intentione
hec eis scripsi mandata, ut post, quam
firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem
inuenti fuerint, non separentur aut infra
affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem,
iungantur. Sed quod adhuc illis neophitis existentibus,
eis primum illicita consentire et eos, et uerbis ac
exemplis instruere oportet. Nam iuxta Apostolum,
qui ait: "Lac uobis potum dedi, non escam," illis
modo, non posteris, ut prefixum est, temporibus tenenda
indulsimus, ne bonum, quod infirma radice plantatum
erat, exureretur, sed aliquantulum firmaretur et
usque ad perfectionem custodiretur.
Gratian. Item obicitur illud Cabilonensis Concilii.

C. XXI. In quinta uel sexta generatione nullus amplius copuletur coniugio.

Contradicimus, ut in quarta, uel quinta sextaque
generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem
post interdictum factum fuerit inuentum separetur.
Gratian. Hac auctoritate dum sexta generatione coniugium
interdicitur, in septima permitti uidetur. Sed gradus cognationis
secundum quosdam uarie conputantur. Alii namque patrem in
primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum
filios appellant, negantes, gradum cognationis inter patrem et
filium esse, cum una caro probentur pater et filius. Auctoritates
ergo, que consanguinitatis cautelam usque in septimum
gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu; illae uero, que


usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant,
atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diuersitatem
inueniantur in sexto uel septimo gradu. §. 1. Item illud
Fabiani, quo affines in quinta generatione copulari iubentur,
uidetur esse contrarium illi decreto Iulii Papae: "Sicut non
licet ulli Christiano de sua consanguinitate, sic etiam non
licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter
carnis unitatem." Similiter inuenitur etiam contrarium illi capitulo
Gregorii: "Nec eam, quam ex propria consanguinitate
coniugem habuit etc." Sed illud Fabiani intelligendum est de
duabus personis inter se affinitate coniunctis, ut sunt uxores
duorum fratrum; si contigerit unam earum alicui matrimonio
copulari, post mortem eius uir non poterit affinem superstitem in
coniugem ducere, nisi in quinto gradu affinitatis inueniantur.
Unde, qui nouercam alicuius in uxorem duxerit, post mortem eius
uxorem priuigni ducere non poterit. Hinc etiam idem Iulius
Papa alibi ait: "Relictam consanguineorum uxoris suae,"
(non ait consanguineam uxoris suae, sed relictam consanguineorum)
"usque in quartam generationem nullus ducat in uxorem."
Pascalis uero II., scribens Regino Episcopo,
tertium genus affinitatis assignat, cuius copula non ultra secundum
gradum inuenitur prohibita. Ait enim:

C. XXII. Duorum consobrinorum coniuges uni et eidem nubere non possunt.

Porro duorum consobrinorum coniuges, quamuis diuersis
temporibus, uiro uni alteram post alterius obitum nubere,
ipsa preter auctoritatem canonicam publicae honestatis
iusticia contradicit. Et nouit prudentia tua, quia ita ab
uxoris, sicut a uiri consanguineis abstinendum est.
Gratian. Illud autem Gregorii et Iulii intelligitur de
consanguinitate uiri uel uxoris, ut post mortem alicuius eorum
nulli de cognatione defuncti superstes matrimonio copuletur.
Demonstratum est, usque ad quem gradum quisque a propria
consanguinitate uel cognatione suae uxoris abstinere debeat.

QUESTIO IV.

GRATIANUS.
Modo queritur, quare usque ad sextum gradum consanguinitatis
coniunctio prohibeatur? De his ita scribit Ysidorus Ethimologiarum
libro XI. c. 6.:

C. UN. Quare usque ad sextum gradum consanguinitas obseruetur.

Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus
dirimens usque ad ultimum gradum se subtraxerit, et
propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii
uinculum eam recipiet, et quodammodo reuocabit
fugientem. Ideo autem usque ad sextum gradum generis
consanguinitas constituta est, ut sicut sex etatibus mundi
generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis
tot gradibus terminetur.

QUESTIO V.

GRATIANUS.
De gradibus uero consanguinitatis, quomodo conputandi
sint, b. Ysidorus sic loquitur:

C. I. Quomodo dirimuntur gradus consanguinitatis.

Series consanguinitatis sex gradibus hoc modo dirimitur:
filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus;
illis seorsum seiunctis ex radice illius trunci egrediuntur isti
ramusculi: nepos et neptis: primus; pronepos et proneptis:
secundus; abnepos et abneptis: tertius; atnepos et
atneptis: quartus; trinepos et trineptis: quintus; trinepotis
nepos et trineptis neptis: sextus.

C. II. Quomodo sint conputandi gradus consanguinitatis.

Item Alexander II. Neapolitanis clericis et omnibus Episcopis
atque Iudicibus per Italiam constitutis scribit de huiusmodi ita
dicens.
Ad sedem apostolicam perlata est questio nouiter exorta
de gradibus consanguinitatis, quam quidam legum et canonum
inperiti excitantes, eosdem propinquitatis gradus contra
sacros canones et morem ecclesiasticum numerare nituntur,
nouo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres
uel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum
uel filiae in quarta, nepotes uel neptes eorum in sexta.
Talique modo progeniem conputantes, et in huiusmodi
sexto gradu eam terminantes, dicunt, deinceps uiros ac
mulieres inter se nuptialia iura posse contrahere. Et ad
huiusmodi profanum errorem confirmandum in argumento
assumunt seculares leges, quas Iustinianus inperator promulgauit
de successionibus consanguineorum. Quibus
confisi ostendere moliuntur, fratres in secundo gradu esse
numeratos, filios eorum in quarto, nepotes et neptes in
sexto. Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem
sanctorum Patrum et antiquam ecclesiae conputationem ad
nos usque perductam peruersa quadam calliditate disturbare
nituntur. Nos uero Deo annuente hanc questionem discutere
curauimus in sinodo habita in Lateranensi consistorio,
conuocatis ad hoc opus episcopis, et clericis, atque iudicibus


diuersarum prouinciarum. §. 1. Denique diu uentilatis legibus
et sacris canonibus distincte inuenimus, ob aliam atque aliam
causam alteram fieri legum, alteram canonum conputationem.
In legibus siquidem ob nichil aliud ipsa graduum mentio
facta est, nisi ut hereditas uel successio ad alteram ab una
personam inter consanguineos deferatur. In canonibus
uero ob hoc progenies conputatur, ut aperte monstretur,
isque ad quotam generationem a consanguineorum sit nuptiis
abstinendum. Ibi prescribitur, ut hereditas propinquis
modo legitimo conferatur; hic uero, ut rite et canonice inter
fideles nuptiae celebrentur. In legibus distincte non numerantur
gradus, nisi usque ad sextum; in canonibus autem
usque ad septimam distinguuntur generationem. Hac
igitur de causa, quia hereditates nequeunt deferri nisi de
una ad alteram personam, idcirco curauit secularis inperator
in singulis personis singulos preficere gradus. Quia uero
nuptiae sine duabus non ualent fieri personis, ideo sacri
canones duas in uno gradu constituere personas. §. 2. Utramque
tamen conputationem, si attente ac subtiliter perspecta
fuerit, idem sensisse, et eandem in eis sentenciam
esse, atque ad eundem terminum conuenire
manifestissimum erit. Iustinianus namque usque ad quem
gradum consanguinitas ipsa perduret, in suis legibus non
diffiniuit. Canones uero ultra septimam nullam numerant
generationem. Sexto quippe gradu determinato, in ipsis
legibus subintulit inperator: "Hactenus ostendisse sufficiat,
quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque
ex his palam est intelligere, quemadmodum ulteriores
gradus numerare debeamus. Generata quippe persona
gradum adicit." Ecce in his uerbis aperte ostenditur,
tales gradus, quales isti conputant, non tantum usque ad
sextum, uerum etiam ultra numerari debere, quippe cum
ultra sextum ulteriores gradus numerandos esse decernat.
Ubi enim ulteriores nominat gradus, aperte indicat, non sex
tantummodo esse gradus, sed sex finitis adhuc alios numerandos.
Nec mirum, cum in precedentibus ipse firmauerit
inperator, decimo etiam gradu, quod dicendo, non esse
tantummodo sex, luce clarius confitetur. §. 3. Hi ergo
euigilent, et aciem mentis, si possunt, intendant, quos
hactenus istiusmodi perculit error. Enimuero, ubi secundum
leges inter agnatos uel cognatos defertur successio,
consanguineos esse non dubium est. Neque enim sibi
succederent, nisi inter se, teste Iustiniano, in decimo
gradu sibi attinerent; consanguinei igitur sibi sunt qui
sic sibi succedunt. Quod si in decimo gradu consanguinei
sibi existunt, non est terminata consanguinitas (ut isti fatentur)
in sexto tantummodo gradu. Quid igitur dicent?
Conputatis namque gradibus, sicut isti numerant, aut finitur
consanguinitas in sexto gradu, aut non. Si autem
finitur, fallaces erunt leges, quibus isti nituntur, que in
decimo gradu sibi succedere consanguineos iubent. Quod
si non finitur consanguinitas in huiusmodi sexto gradu,


falsidici erunt isti, qui ultra illum sextum gradum nolunt
conputare consanguinitatem. Igitur aut leges erunt falsae,
aut isti, qui sic finiunt generationem. §. 4. Sed, ut ueridicae
leges et ueraces sint canones, dicamus id, quod ueritas
habet, scilicet, quod non terminatur consanguinitas in huiusmodi
sexto gradu, et terminatur in septimo secundum
canones gradu. Utraque enim computatio, sicut superius
diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales
unum gradum canonicum efficiunt. Fratres itaque, qui
secundum leges seculares dicuntur in secundo gradu, iuxta
canones numerantur in primo. Filii fratrum, qui illic
numerantur in quarto, hic conputantur in secundo; nepotes
uero, qui ibi in sexto, istic numerantur in tertio; sic
deinceps, qui legibus scribuntur in octauo et decimo,
in canonibus diffiniuntur in quarto et quinto. Atque hoc
modo de reliquis sciendum est, ut qui secundum canones
dicuntur in sexto uel in septimo, secundum leges accipiantur
in duodecimo uel in quartodecimo. §. 5. Hanc
conputationem intelligens prudentissimus Papa Gregorius,
dum quereretur, in quota generatione fideles coniungi debeant,
ipsas seculares leges in testimonium adducens, Augustino
Anglorum episcopo sic rescripsit: "Quedam terrena
lex in Romana republica permittit, ut siue fratris et
sororis, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum
sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus,
ex tali coniugio sobolem non posse succrescere.
Unde necesse est, ut iam in tertia uel quarta generatione
copulatio fidelium licenter sibi coniungi debeat.
Nam a secunda, quam prediximus, omnimodo debet
abstinere." Ecce hic aperte monstratur, filios et filias
fratrum in secunda generatione numerari. Et si fratrum
filii uel filiae numerantur in secunda, fieri non potest, ut
ipsi fratres non sint in prima. Quod si fratres conputantur
in prima, filii eorum in secunda, dubium non est, quin eorum
nepotes sint in tertia, pronepotes in quarta, et sic de reliquis
usque ad septimam. §. 6. Sed sunt quidam, qui ex his
sancti Gregorii uerbis, quibus ait, ut in tertia uel
in quarta generatione copulentur fideles, occasionem
accipiunt illicita matrimonia contrahendi, dicentes, se hoc
iuste facere posse, quod tam prudentissimus doctor
sua sentencia diffiniuit. Isti itaque, qui se hoc uelamento
defendere nituntur, aduertant in eiusdem Patris sentenciis,
non hoc generaliter cunctis, sed specialiter Anglorum genti
mandasse. Nam postmodum a Felice Messanae Siciliae
presule requisitus, si hoc, quod Augustino mandauerat,
generaliter cunctae ecclesiae tenendum esset, apertissime
monstrauit, non aliis hoc, quam illi genti mandasse, ne
bonum, quod ceperant, metuendo austeriora desererent;
sed illis, postquam in fide essent firma radice solidati,
et uniuersali ecclesiae censuit semper esse tenendum, ut
nullam de propria consanguinitate uel affinitate infra
septimam generationem aliquis sibi audeat coniugio copulare.
§. 7. Ecce aperte monstratum est et ex uerbis ipsius
legis et auctoritate prudentissimi Papae Gregorii, quid de
gradibus consanguinitatis numerandis sentire debeamus.
Quamuis alia quoque ratio pari modo ipsos reuincat aduersarios.


Nam si, ut ipsi fatentur, in illo sexto gradu
consanguinitas finiretur, omnes personarum ramusculos, qui
ultra gradum illum in pictura arboris continentur, uelut
superfluos oporteret detruncari. Sed quia omnes, qui in
pictura arboris predictae numerantur, ex una parentela
consistunt, numquam sine diminutione consanguinitatis a se
poterunt separari, ueluti non sine dampno cuiusque personae
ualent a proprio corpore manus, brachia et pedes truncari.
§. 8. Illa quoque sacrorum preceptio canonum, que iubet a
propria abstineri consanguinitate, quamdiu generatio recordatur
aut in memoria retinetur, nec a predicta
parentelae discrepat conputatione. Nam si in septem
gradibus, canonice et usualiter numeretur, ultra quos
nec consanguinitas inuenitur, nec nomina graduum reperiuntur,
nec successio potest amplius prerogari, nec memoriter
ab aliquo generatio recordari. §. 9. Ne uero in hac
consanguinitatis conputatione aliqua dehinc ambiguitas
ualeat remanere, aliam, quam quidam faciunt, numerationem
in hac etiam disputatione duximus discutiendam.
Sunt enim quidam, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id
est patruelibus uel consobrinis, genealogiam numerare incipiunt,
dicentes, filios fratrum in prima generatione conputari
debere, quia fratres quasi quidam truncus, ex quo
ceteri ramusculi oriantur, existunt. Sed nec ista graduum
conputatio, si bene intellecta fuerit, ab ea, quam
superius exposuimus, in sentencia poterit esse diuersa. Isti
enim, qui numerandi inicium sumunt a filiis fratrum, non
progrediuntur ultra sextam generationem; sed sicut
totius mundi sex etates existunt, et humanae uitae itidem
sex, ita et in consanguinitate sex tantummodo autumant
conputandas esse generationes, quibus finitis nouae coniunctionis
dicunt posse fieri inicium, ut quasi fugientem
possint reuocare consanguinitatem. §. 10. Hec itaque conputatio,
que incipit a fratrum filiis, et numeratur usque
ad sextam, tantumdem ualet, quantum, que incipit
a fratribus, et conputat usque ad septimam. Nec ulla in
sensu consistit diuersitas, quamuis in numero graduum
uideatur uarietas. Ultima enim generatio, si a fratribus
sumat inicium numerandi, septima inuenitur; si a filiis
fratrum, sexta repperitur. Taliter igitur determinatis gradibus
consanguinitatis, apostolica auctoritate monemus uos,
fratres et filii, ut omnibus sic seriem genealogiae conputandam
esse intimetis, quemadmodum sancti patres numerandam
esse sanxerunt, et antiquus mos sanctae et
uniuersalis ecclesiae per longa tempora olim conputasse
monstratur. Nam, si quis peruersa et obstinata mente a
recto tramite apostolicae sedis deuiare uoluerit, et aliter,
quam nos, in nuptiis celebrandis gradus parentelae numerare
contenderit, primum pro sua temeritate celesti pena
plectetur, postmodum uero gladio perpetui anathematis
nouerit se iugulandum.

C. III. Quare consanguinei uxoris ad uirum pertinere dicantur, et quomodo affinitates sint conputandae.

Item Gregorius.
Porro autem de affinitate, quam dicitis parentelam


esse, que ad uirum ex parte uxoris, seu que ex parte
uiri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia, si
secundum diuinam sentenciam ego et uxor mea sumus una
caro, profecto michi et illi mea suaque parentela propinquitas
una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in
uno et primo gradu erimus, filius uero eius secundo
gradu erit a me, neptis uero tertio; idque utrinque in
ceteris agendum est successionibus. §. 1. Uxorem uero
propinqui, cuiuscumque gradus sit, ita oportet me
attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua
femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori
meae de propinquitate sui uiri in cunctis cognationis
gradibus conuenit obseruari. Qui uero aliorsum sentiunt
antichristi sunt, a quibus tanto uos sollicitius oportet
cauere, quanto apertius deprehenditis illos diuinis legibus
oppugnare.

C. IV. Qualiter gradus parentelae conputantur.

Item Zacharias Papa.
Parentelae gradus taliter conputamus: Siquidem ego
et frater meus una generatio sumus, primumque gradum
efficimus, nullo gradu distamus. Rursum filius meus
fratrisque mei filius secunda generatio sunt, ac secundum
gradum faciunt, nec a se aliquo gradu separantur. Atque
ad hunc modum ceterae successiones. Porro de
affinitate, quam dicitis parentelam etc. ut supra capitulo
Gregorii.

C. V. Equiuocatio est, cum soror uxoris cognata uocatur.

Item Alexander Papa II.
Quod autem frater sororue uxoris tuae dicuntur cognati,
equiuocationis iure fit, et necessitate uulgaris
appellationis potius quam ulla causa cognationis. Uxor
enim fratris fratrissa pocius quam cognata uocatur. Mariti
frater leuir dicitur. Duorum autem fratrum uxores ianitrices
uocantur, quasi eandem ianuam terentes, uel per
eandem ianuam intrantes. Viri soror glos appellatur.
Sororis autem uir non habet speciale nomen, nec frater
uxoris.

C. VI. Nomina graduum superiorum, siue inferiorum siue ex latere uenientium.

Item Ysidorus.
Primo gradu superiori linea continentur pater et
mater: inferiori filius et filia; quibus nullae aliae personae
iunguntur. §. 1. Secundo gradu continentur superiori
linea auus, auia; inferiori neptis; in transuersa


frater, soror; que personae duplicantur. Auus enim et
auia tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Que personae
sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia
eorum, que in quo gradu consistunt, ipso
ordine duplicantur. (Istae personae in secundo gradu
ideo duplices appellantur, quia duo aui sunt, et paternus
et maternus. Item duo sunt genera nepotum, siue ex filio
siue ex filia procreati. Frater et soror ex transuerso
ueniunt, id est, aut frater patris, aut frater matris, qui
aut patruus, aut auunculus nominatur; qui et ipsi hoc
ordine duplicantur.) §. 2. Tertio gradu ueniunt supra proauus,
proauia; infra pronepos, proneptis. Ex obliquo
fratris sororisque filius uel filia, patruus, amita, id est
patris frater et soror, auunculus, matertera, id est matris
frater et soror. §. 3. Quarto gradu ueniunt supra abauus
abauia; infra abnepos, abneptis. Ex obliquo fratris et
sororis nepos, neptis, patruelis frater, soror patruelis, id
est patrui filius uel filia; consobrinus, consobrina, id est
auunculi et materterae filius uel filia; amitinus, amitina,
id est amitae filius uel filia; itemque consobrini, qui
ex duabus sororibus nascuntur; quibus accrescit patruus
magnus, amita magna, id est aui paterni frater et soror,
auunculus magnus, matertera magna, id est auiae tam
paternae quam maternae frater et soror. §. 4. Quinto gradu,
ueniunt, supra quidem atauus, atauia, infra atnepos atneptis.
Ex obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis,
fratris patruelis, sororis patruelis, amitini, amitinae, consobrini,
consobrinae filius uel filia, propius sobrinus,
proprius sobrina, id est patrui magni,
amitae magnae, auunculi magni, materterae magnae filius
uel filia; quibus accrescunt propatruus et proamita.
Hii sunt proaui paterni frater et soror, proauunculus,
promatertera. Hii sunt proauiae paternae, maternaeque
frater, et soror, proauique materni. (Hec species nec
aliis gradibus, quam scripta est, nec aliis declarari uocabulis
potest.) §. 5. Sexto gradu ueniunt supra tritauus tritauia;
infra trinepos, trineptis. Ex obliquo fratris et sororis abnepos,
abneptis, fratris patruelis et sororis patruelis
amitini, amitinae, consobrini, consobrinae
patrui magni, amitae magnae, auunculi magni, materterae
magnae nepos, neptis, propioris consobrini filius
uel filia, abpatruus, abamita. Hi sunt abaui
paterni frater et soror; abauunculus, abmatertera. Hi sunt
abauiae paternae maternaeque frater et soror, abauique
materni. (Hec quoque explanari amplius non possunt
quam ipse auctor disseruit.) §. 6. Septimo gradu qui
sunt cognati recta linea supra infraque propriis nominibus
non appellantur; sed ex transuersa linea continentur fratris


sororis atnepos, atneptis, consobrini filii filiaeque. §. 7.
Successionis idcirco gradus sex constituti sunt, quia
ulterius per rerum naturam nec nomina inueniri, nec
ultra successio potest prorogari (In his
sex gradibus omnium propinquitatum omnia nomina
continentur, ultra quos nec affinitas inueniri, nec successio
potest amplius propagari.)
Gratian. De gradibus consanguinitatis uel affinitatis, quot
sint, et quomodo conputandi, quibus etiam nominibus appellentur,
auctoritate b. Ysidori, atque Gregorii, et Alexandri
sufficienter monstratum est.

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, quibus accusantibus uel testificantibus
consanguineorum coniunctio dirimenda sit?
De his ita decreuit Fabianus Papa:

C. I. Consanguinei tantum, uel, si progenies defecerit, antiqui et ueraces propinquitatem in sinodo conputent.

Consanguineos extraneorum nullus accuset, uel consanguinitatem
in sinodo conputet; sed propinqui, ad quorum
noticiam pertinet, id est pater et mater, soror
frater, patruus, auunculus, amita, matertera, et eorum procreatio.
Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus
et ueracioribus, quibus eadem propinquitas nota sit,
episcopus canonice perquirat, et, si inuenta fuerit propinquitas,
separentur.

[PALEA. C. II.

Celestini Papae Decretum Ecclesiae Florentinae
missum.
Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem
ecclesiae duxit, non sit uxor, etiamsi primam non
haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et
ordinem ecclesiae factum est, tamquam inordinatum ratum
non haberi, tam diuinae quam humanae legis proclamat
auctoritas. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit,
prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam
recipere, quam iurauit et desponsauit, et ex ea prolem
genuit, ut iuramenti religio non uilipendatur, et fides ad
inuicem promissa seruetur, et proles in cultu Dei nutriatur
et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alios
decipiendi assumere non ualeant. §. 1. Quod autem parentes,
fratres et cognati utriusque sexus in testificationem
suorum ad matrimonium coniungendum uel dirimendum
admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur.
Ideo enim maxime parentes, et, si defuerint


parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque
suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex
recitatione maiorum scire laborat. Qui enim melius
recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est
interesse, ita ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint,
secundum leges nullum fiat matrimonium? §. 2.
Quod uero legitur: "Pater non recipiatur in causa filii,
nec filius in causa patris," in criminalibus causis et contractibus
uerum est; in matrimonio uero coniungendo et
disiungendo ex ipsius coniugii prerogatiua, et quia fauorabilis
res est, congrue recipiuntur. ]

C. III. Qui iurando propinquitatem firmare debeant.

Item Urbanus Richario Genuensi Episcopo.
Notificamus tibi, ut post, quam duo aut tres ex propinquioribus
iam defunctae uxoris uel uiuae eius, qui
accusatur, hanc propinquitatem iureiurando firmauerint, uel
si tres aut duo ex antiquioribus Genuensibus, quibus
hec propinquitas nota sit, qui bonae famae et ueracis
testimonii sint, remoto amore, timore, precio et omni
malo studio, supradicto modo consanguinitatem firmauerint,
sine omni mora coniugia dissoluantur. Quod si propinqui
uel extranei uerbis tantum propinquitatem testantur,
et iuramento probare noluerint, uel nequiuerint,
coniugium nullatenus dissoluatur; sed conpetens eis penitencia
propter infamiam uel peccati maculam (si forte in
hoc contraxerint aliquam) iniungatur.

C. IV. Suae confessioni relinquitur quorum incestum nullus iurando affirmat.

Item ex Concilio Urbani Papae habitu in Apulia.
Si duo uiri uel tres consanguinitatem iureiurando firmauerint,
uel ipsi forte confessi fuerint, coniugia dissoluantur.
Si uero neutrum contigerit, episcopi eos per baptismum,
per fidem Christi, per Christi iudicium in uera
obedientia obtestentur, quatinus palam faciant, utrum se
sicut fama est, recognoscant consanguineos. Si negauerint,
sibi ipsis relinquendi sunt; ita tamen, ut, si aliud in
conscientia habeant, se a liminibus ecclesiae, a corpore et
sanguine Domini, a fidelium conmunione nouerint segregatos,
atque infames effectos, donec ab incesti facinore desinant.
Si se episcoporum iudicio segregauerint, qui
iuuenes sunt, alia matrimonia contrahere non prohibeantur.
II. Pars. Gratian. Ecce, quibus accusantibus uel testificantibus
consanguineorum coniunctiones sunt dirimendae. Cuiusmodi
uero iuramentum ab accusatore sit exigendum, ex Romano
Ordine habetur. Est autem huiusmodi:

C. V. Iuramentum accusatoris.

De parentela illa, quam dicunt esse inter N. et


istam eius coniugem N., quicquid inde scis aut audisti
a tuis uicinis, aut a tuis propinquis antiquioribus, tu
per nullum ingenium, nec propter timorem aut propter
amorem, aut propter premium, aut propter consanguinitatem
celabis tuo episcopo, aut eius misso, cui hoc requirere
iusserit, quandocumque te ex hoc interrogauerit.
Sic te Deus adiuuet, et istorum sanctorum
reliquiae.

C. VI. Iuramentum testium.

Illud sacramentum, quod iste iurauit de parentela
illa, que inter filium et eius coniugem N. conputatur,
quod tu illud obseruabis, in quantum sapis.
te Deus adiuuet.
III. Pars. Gratian. Hoc iuramentum separationis non
est, sed sinodale, institutum ab Euticiano Papa. Ait enim:

C. VII. Sinodale iuramentum.

Episcopus in sinodo residens, post congruam allocutionem
septem ex plebe eius parrochiae, uel eo amplius,
prout uiderit expedire, maturiores, honestiores atque ueraciores
uiros in medium debet aduocare, et allatis sanctorum
pignoribus unumquemque illorum tali sacramento
constringere: Amodo in antea quicquid nosti, aut
audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra uoluntatem
Dei, et rectam Christianitatem in ista parrochia
factum sit aut futurum erit, si in diebus tuis euenerit,
tantum ad cognitionem tuam modo quocumque perueniat,
si scis, aut indicatum tibi fuerit sinodalem causam esse, ad
ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem,
nec propter timorem, nec propter precium, nec propter
parentelam ullatenus celes episcopum, aut eius
missum, cui hoc inquirere iusserit, quandocumque te ex
hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et illae sanctorum
reliquiae. Istud sacramentum, quod iste iurauit
de sinodali causa, quod tu illud ex te ita obseruabis,
in quantum sapis, aut audisti, aut in antea ab hac die inquisiturus
es. Sic te Deus adiuuet.
IV. Pars. Gratian. Ab hoc iuramento illud sumptum est,
principio paululum deriuato. Porro iuramentum separationis
Innocentius Papa II. prescribit Ottoni Lucensi Episcopo,
dicens:

C. VIII. Iuramentum illorum, qui consanguinitatem probant.

De parentela illa, unde nos consulere uoluisti, pro qua
etiam ad nostram audientiam est appellatum, aliorum fratrum
scripta suscepimus, qui utique causam ipsam diuerso
modo narrabant. Et primo quidem tam in gradibus quam
in nominibus personarum discordasse, postmodum uero in
altero eorum conputatores eiusdem parentelae dicuntur


conuenisse. Ceterum in huiusmodi casibus summopere consideranda
est qualitas personarum, que aliquid contra quoslibet
astruere uelint, que etiam iusiurandum prestare debent,
quod neque gratia, neque precio, uel odio alicuius hoc
dicunt contra eos, de quibus agitur; sed potius, quia credant
ita uerum esse, et ita se a suis antecessoribus audiuisse. In
quibus omnibus non debet aliqua uarietas uel contrarietas
inueniri.
V. Pars. Gratian. Qui uero separantur ab inuicem, huiusmodi
iuramentum prestabunt.

C. IX. Iuramentum separationis.

Ab isto die in antea tu per nullum ingenium sociabis
te huic tuae consanguineae, nec in coniugio, nec in
adulterio, nec cum illa ad unam mensam manducabis
et bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi in ecclesia,
aut in alio publico loco, ubi nulla mala suspicio
possit esse, ut ibi coram testibus idoneis pro certa
necessitate pariter colloquamini; nec aliam coniugem accipies,
nisi forte post actam penitenciam tibi licentia
data fuerit ab episcopo tuo, aut eius misso. Sic te Deus
adiuuet.
VI. Pars. Gratian. Occasione uero consanguinitatis uxorem
suam dimittere, et aliam ducere non licet alicui, nisi causa
primum fuerit probata.
Unde Alexander II. Guilielmo de Mostorico:

C. X. Nisi coram ecclesia consanguinitate probata uxorem dimittere non licet.

Multorum relatione cognouimus, te propriam uelle abicere
uxorem, et adherere alteri, pretendentem consanguinitatis
occasionem. Unde apostolica auctoritate interdicendo
mandamus tibi, ut hanc, quam nunc habes uxorem, nullatenus
presumas dimittere, uel aliam ducere, donec apud
episcoporum religiosorum concilium causam iustam
examinaueris.
VII. Pars. Gratian. Recepturus uero eam, quam iniuste
dimisit, hoc modo iurabit:

C. XI. Reconciliationis iuramentum.

Ab isto die in antea istam coniugem N., quam
iniuste dimiseras, ita tenebis, sicut maritus suam coniugem
debet habere in dilectione et debita disciplina; nec
eam per ullum malum ingenium a te separabis, nec ea
uiuente aliam accipies. Sic te Deus adiuuet.
Gratian. Quod autem unius testimonio coniugia apud quosdam
dirimuntur, nulla ratione ratum habetur. Cum enim Dominus
dixerit: "Omne uerbum stabit in ore duorum uel trium
testium;" item cum in concilio Ylerdensi [c. 20.] dicatur:


"Omnis controuersia, que de ecclesiasticis rebus fit, secundum
diuinam legem sub duobus uel tribus testibus terminetur, Domino
dicente: 'Non unus stet contra alium, sed in ore duorum
uel trium testium stet omne uerbum;' item cum alibi dicatur:
"Nullius personae quantumlibet exercitatae testimonio
aliquid credatur:" euidentissime apparet, unius assertione coniugia
non esse dirimenda.

QUESTIO VII.

GRATIANUS.
Quod autem queritur, si illi, qui de incestuosis nascuntur, filii
reputentur, Augustinus in libro questionum super Leuiticum
capitulo 77. determinat, ita dicens:

C. UN. Non appellantur filii, qui de incestuosis nascuntur.

Quid est: "Quicumque dormierit cum cognata sua,
sine filiis morietur," cum filii ex huiusmodi coniunctionibus
et ante nati sint, hodieque nascantur? An hoc intelligendum
est lege Dei constitutum, ut quicumque ex eis nati
fuerint non deputentur filii, et nullo parentibus iure succedant?

QUESTIO VIII.

GRATIANUS.
De his uero, qui ignoranter coniuncti sunt, in quo gradu
consanguinitatis uel affinitatis ex dispensatione ecclesiae relinquantur,
Gregorius in Registro diffiniuit, dicens:

C. I. Non separentur qui infra septimam generationem ignoranter copulantur.

De gradibus uero cognationum, qui infra septimam
generationem in matrimonio sunt inuenti, si nescienter
fecerunt, et multa curricula annorum sunt reuoluta,
ita ut filios habeant, in sexto qui inuenti sunt, aut fortasse
in quinto, huiusmodi non separentur, donec nos permittente
Domino ore ad os loquamur. Hoc autem dico secundum
indulgentiam, non secundum inperium. Qui uero de his
duobus gradibus nouas contraxisse nuptias uidentur, idem
infra anni coronam, modis omnibus separentur. De cetero
uero generalia per omnem prouinciam taliter percurrens


statuta firmentur, ut nullus audeat deinceps tale scelus
perpetrare, et qui fecerint sine retractionis misericordia
acrius puniti ultionibus separentur. Hi uero, qui propinquas
sanguinis uxoris suae in matrimonio sibi sociauerunt,
sicut iamdudum uobis scripsimus, qui in eodem gradu inuenti
sunt, separentur, aut suspendatur eorum causa, usque
dum nos insimul Domino auxiliante conueniamus. Idem:
§. 1. De his, qui mortua uxore secundas contrahere
nuptias uolunt, iuste et honeste et rationabiliter prospeximus,
ab earum consanguineis usque ad quartum
gradum genealogiae abstineri. Hec nos secundum
indulgentiam sanctae matris ecclesiae mitius prelibauimus.
Ceterum iuxta legum secularium censuram dignis cohercionibus
grauibusque disciplinae inuectionibus hec
omnia mala et illicita modis omnibus refutanda sunt,
ut futuro deinceps tempore cuncta quiescant.

C. II. In quarto uel quinto gradu qui coniuncti inuenti fuerint separentur.

Idem Felici, Messanae ciuitatis Episcopo.
Hec salubriter precauenda sancimus, ne quis fidelium
propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis liniamenta
generis successione cognoscuntur, in matrimonio sibi
desideret copulari sed, sicut a maioribus nostris
diffinitum est, ita modis omnibus obseruetur, quoniam usque
ad septenarium numerum parentelae nulli umquam copulam
contrahere licentiam damus, his uidelicet, qui ex patre
et matre consanguinitatis descendunt parentela. Qui autem
et que in quarto uel quinto gradu coniuncti inuenti
fuerint, separentur, quoniam scriptum est: "Omnis homo
ad proximam sanguinis sui non accedat, ut reuelet turpitudinem
eius;" et iterum: "Anima, que fecerit quippiam
ex istis, peribit de medio populi sui." Sane quibus
coniunctio interdicitur illicita, habebunt ineundi coniugii
melioris libertatem.
Nisi in eodem crimine usque ad mortem alterius eorum
contumaciter perseuerauerint.
Unde in Concilio Aurelianensi:

C. III. Non ducat uxorem qui usque ad mortem alterius in incestu perseuerauerit.

Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefando
scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter


cathecuminos aut gentiles habeantur, id est, cum Christianis
non sumant cibum neque potum, sed soli faciant
hoc; non osculentur, nec salutentur ab eis. Sed si suis
sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefando scelere
segregari, atque ad publicam penitenciam redire
noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo,
uel etiam inter eos, de quibus per se ueritas ait:
"Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus."
Et si alter eorum morte preuentus fuerit, alter, quamdiu
uiuit, grauiter peniteat, et sine spe coniugii maneat.
Gratian. Hac auctoritate qui in quarto uel in quinto
gradu consanguinitatis coniuncti inuenti fuerint ab ecclesia separari
iubentur.

QUESTIO IX.

GRATIANUS.
I. Pars. Unde queritur, si ecclesia fraude testium aut
ignorantia eorum decepta aliquos separauerit, qui post separationem
alia coniugia contraxerint, si postea deprehensa fuerit
calliditas uel falsa opinio testium, an priora coniugia sint redintegranda?
Quod fieri non posse argumentis et auctoritate probatur.
Sentencia namque, nisi per appellationem infra terminum lege
constitutum releuata fuerit, irreuocabile robur obtinebit. Hinc
etiam B. Gregorius scribit, dicens:

C. I. Que rationabiliter decisa sunt mutari non expedit.

Omnibus modis ecclesiasticae disciplinae uel moderationi
conueniens est, ut que rationabiliter ordinata fuerint
uel decisa nulla in posterum debeant refragatione turbari.

C. II. Que utiliter decisa sunt a successoribus roborentur, a temerariis presumpta resecentur.

Item Stephanus V. Paulo, Episcopo Placentino.
Loci nostri consideratio nos ammonet rationis auctoritate,
que a decessoribus nostris utiliter decisa fuerint roborare,
et que a temerariis presumpta fuerint in promptu
nichilominus ulcisci. Reum quippe ante conspectum diuini
iudicis se nouerit esse qui nititur utiliter finita rescindere,
ac roborata quolibet ausu uiolare. Ecclesiastici quippe
uigoris ordo confunditur, si aut temere illicita presumantur,
aut non concessa inpune temptentur. Proinde si negligenter
ea, que male usurpantur, omittimus, excessus uiam proculdubio
aliis aperimus.
Gratian. Quia ergo hec sentencia rationabiliter data est,
nec per appellationem infra certum terminum releuata, apparet,
quod nequaquam priora coniugia sunt redintegranda. His
ita respondetur: Aliud est sentenciam rescindere et rationabiliter
decisa turbare, atque aliud que per surreptionem eueniunt deprehensa


corrigere; suum namque errorem cuique corrigere licet,
atque ideo que a quolibet illicite conmittuntur, siue a decessoribus
admissa inueniuntur, in melius reuocari oportet. Porro
illicite uxor a uiro suo separata est, et illo uiuente alii copulata,
cum Dominus solius fornicationis causa uxorem a uiro suo
separari iubeat. Sicut ergo, si aliqua, cuius uir putaretur defunctus,
alicui copularetur, et qualibet occasione interueniente ab eius
consortio discederet, quamuis iudicio ecclesiae cogatur redire ad
eum, quem reliquerat, tamen, si post triennium uirum, qui
mortuus putabatur, redire contigerit, priora coniugia redintegrabuntur:
sic, cum deprehenduntur non fuisse consanguinei qui
causa consanguinitatis ab inuicem separati sunt, prioris consortii
federa sunt reparanda.
II. Pars. §. 1. Quod autem que illicite admittuntur, uel
admissa inueniuntur, corrigenda sint, uel quod sentencia etiam
Romanae sedis in melius conmutari ualeat, auctoritate Hilarii
Papae, et Nykolai monstratur.
Ait namque Hilarius Episcopus Urbis Romae
Sinodo presidens: [c. 4.]

C. III. Corrigendum est quod illicite admittitur, aut a predecessoribus admissum inuenitur.

Quod quis conmisit illicite, aut a predecessoribus
suis inuenit admissum, si proprium periculum uult uitare,
dampnabit. Nos enim in nullo uolumus seueritatem exercere
ultionis; sed qui in causis Dei uel contumacia, uel
aliquo excessu deliquerit, aut ipse qui perperam
facit abolere noluerit, in se quicquid in alio non resecauerit
inueniet. Quod ut deinceps tenacius possit
custodiri, si placet, omnes sentencias, et subscriptiones
proprias commodate, ut sinodali iudicio aditus claudatur
illicitus.

C. IV. Secundum suae condicionis tenorem apostolica ualet mutari sentencia.

Item Gregorius.
Apostolicae sedis sentencia tanta semper consilii moderatione
concipitur, tanta pacientiae maturitate decoquitur,
tantaque deliberationis grauitate profertur, ut,
nec inmutari necessarium ducat, nisi forte sic prolata
sit, ut retractari possit, uel inmutanda secundum tenorem
premissae condicionis existat.

C. V. A predecessoribus dampnatos aliorum supplicationibus in pristinum statum apostolica reformat ecclesia.

Item Innocentius. [epist. XXII. ad Episcopos
Macedoniae.]
Veniam nunc ad Maximum, quasi ad quoddam thema


Fotinum, et (quod michi anxium est ac difficillimum)
maiorum meorum reuoluam sentencias. Fuerat de illo
quoquo pacto (ut etiam ipsi conmeministis) aliquid utique
grauius constitutum. Verum, quoniam id per rumorem
falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias
demonstratur, quia res ad salutem rediit, ueniam
hinc tantum uobis annitentibus post condempnationem
more apostolico subrogamus, tantisque uestris assertionibus,
uobisque tam bonis, tam karis non dare consensum,
omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro uestra ergo
approbatione (fratres karissimi), et sentencia, ac postulatione,
episcopum Fotinum habetote, (licitum est, constituere
ita, ut deprecamini), et nostram in melius conuersam
sentenciam, labore uel testimonio uestro conpotem,
uobis suscipite. Eustasium uero a me sepissime
conprobatum nolite expectare, ut diaconii gratia expolietur.
Sollicitos enim uos pro salute libenter audio:
contra, etiam si faciendum est, non libenter admitto.
Cui manum porrigitis uobiscum porrigo, cui porrigo mecum
porrigite.

C. VI. Sentenciam Romanae sedis in melius conmutari potest.

Item Nykolaus Papa. [ad Michaelem Imp. in
epist. VII.]
Sentenciam Romanae sedis non negamus posse in
melius conmutari, cum aut surreptum fuerit aliquid, aut
ipsa pro consideratione etatum, et temporum, seu grauium
necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decreuit,
(quoniam et egregium apostolum Paulum quedam
fecisse dispensatorie legimus, que postea reprobasse legitur);
quod tamen obseruandum est quando illa, Romana
uidelicet ecclesia, disertissima consideratione hoc
fieri delegerit, non quando ipsa que bene sunt diffinita
retractare uoluerit.

C. VII. (VIII.) A predecessoribus depositi a successoribus restituuntur.

Item ex Libro Pontificali.
Gregorius quartus Theodosium, quem Eugenius antecessor
eius presbiterii honore priuauerat, ecclesiae Segninae
consecrauit episcopum. Leontius, dum esset presbiter,
depositus fuit; et postea in Antiochia patriarcha fuit.
Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum Gelasius
successor illius et communioni reddidit, et ecclesiae
suae restituit.

C. VIII. (VII.) Cuiusque iudicium apostolicae sedis auctoritas retractare ualet.

Item Innocentius Episcopis per Macedoniam constitutis.
[epist. VII.]
Graue non oportuit uideri piissimis mentibus uestris
cuiuscumque retractare iudicium, quia ueritas sepius
exagitata magis splendescit in lucem, et pernicies reuocata
in iudicium grauius et sine penitencia condempnatur.
Nam fructus diuinus est iusticiam sepius recenseri.

[C. IX.]

Gratian. Sicut ergo sentencia Romanae sedis in melius
conmutari ualet, sic cuiuslibet ecclesiae sentencia, cum per surreptionem
data cognoscitur, rationabiliter reuocari poterit.

QUESTIO X.

GRATIANUS.
De ea autem, que ad secundas nuptias transit, utrum in
eadem affinitate consanguineorum prioris uiri remaneat, an soboles
ex secundis nuptiis suscepta consanguineis prioris uiri copulari
possit, merito queritur.
De his ita scribit Gregorius Venerio, Caralitano
Episcopo:

C. I. Affinitas in superstite non deletur.

Fraternitatis uestrae studiosae sagacitati, frater
amande, quas debeo refero grates. Quoniam quesisti que
debuisti, iocundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita
respondeo. Sedem apostolicam consulere decreuisti, si
mulier copula nuptiali extraneo uiro coniuncta cognationi
eius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, uel si sub
altero uiro cognationis uocabula dissoluantur, uel si susceptae
soboles possunt legitime ad prioris uiri cognationis
transire copulam. Est enim uerbum Dei ualidum et
forte, et durabile, et perseuerabile, et inmutabile, non
momentaneum, non transitorium. Ait enim per se ipsa
ueritas, que Deus est et uerbum Dei est: "Celum et terra
transibunt, uerba autem mea non transibunt." Ante,
quam Deus in carne appareret inter homines, eo inspirante
dixit Adam: "Quamobrem relinquet homo patrem suum
et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne
una." Deinde cum ueritas oriretur de terra in terram, et
uisibilis appareret in humanitate, interrogatus est, si
licitum esset homini uxorem relinquere. Quod prohibens
uetuit, nisi forte fornicatio excluderet maritalem


copulam. Unde statim protulit in medium eandem
ipsam sentenciam, quam ante secula manens cum Patre
uerbum inspirauerat Adae, ipse confirmans quod
ipse primus protulit homo: "Quamobrem relinquet
homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, et
erunt duo in carne una." Si una caro fiunt, quomodo
potest aliquis eorum propinquus uni pertinere nisi
pertineat alteri? Hoc minime fieri posse credendum est.
Porro uno defuncto in superstite affinitas non deletur, nec
alia copula coniugalis affinitatem prioris copulae soluere
ualet. Sed neque alterius coniunctionis soboles placet
ad affinitatis prioris uiri consortium transire, pro eo,
quod uerbum Domini ualidum est et forte, et, ut inquiens
dixit Propheta: "Verbum Domini stabit in eternum."
Et alius Propheta: "Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse
mandauit, et creata sunt; statuit ea in eternum, et in seculum
seculi; preceptum posuit, et non preteribit." Nam
post uerbum atque preceptum effecit duo
carnem unam (id est masculum et feminam), qui innumeram
multitudinem utriusque sexus non destitit unum facere
secum, sicut per se ueritas dixit: "Non pro his rogo tantum,
sed etiam pro his, qui credituri sunt per uerbum
eorum in me, ut unum sint, sicut tu Pater in me, et ego
in te, ut et ipsi in nobis unum sint." Si quis ergo sacrilego
et temerario ausu in defuncto querit propinquitatem
exstinguere, uel sub altero affinitatis uocabulo dissipare,
uel susceptam sobolem alterius copulae propinquitati
prioris credit legitime sociari, hic negat Dei uerbum ualidum
esse et forte, et qui tam facile uel tam uelociter
querit dissoluere, hic non credit uerbum Dei in eternum
manere. Confice terram ex quatuor locis magna intercapedine
a se distantibus, confecta et conglutinatam
finge cuiuscumque figurae uel inmensitatis corpus uolueris,
numquid erit humanum ingenium, quod ipsas quatuor partes
ab inuicem ualeat segregare, ut unaqueque per se possit
agnosci? Sic a quatuor auis duo conficiuntur in unum, et
de duobus fit una concreatio. Hanc similitudinem de quatuor
elementis, unde homo concreatus est, colligere potes, si
eorum unamquamque speciem, que in multis diuisionibus
partita est, per discretas inter se assignaueris partes.
Fit idem in metallis; hoc etiam in liquoribus probatur
in coloribus pictor prosequitur, arte colores admiscendo,
ex uisibilibus fucis corpora fingens.

C. II. Soboles ex secundis nuptiis genita consanguineis prioris uiri copulari non debet.

Item Innocentius.
Si cuius patruus uel auunculus uxoratus obierit, et illa
uirum alium postea duxerit, filios filiasue ex illo genuerit,
cum his modis omnibus conmisceri prohibemus, quia uir et
mulier una caro est.

[C. III.]

Item ex Romana Sinodo.
Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis
sobolem genuerit, nullo modo potest ad consortium cognationis
prioris uiri pertingere.


[PALEA.

C. IV. De eodem.

Item Higinus Papa.
Si qua mulier transierit ad secundas nuptias, et ex eis
prolem habuerit, ipsa proles non potest se copulare cognationi
prioris uiri usque ad quartam generationem. ]
[PALEA.
Unde Innocentius Papa:

C. V. De eodem.

Si qua mulier ad secundas transierit nuptias, et filios
et filias ad secundum maritum genuerit, debere eas
nepotibus prioris mariti coniungi, sancta Romana sinodus
prorsus inhibuit. ]

CAUSA XXXVI.

GRATIANUS.
Filiam cuiusdam patre ignorante quidam muneribus illexit,
ad conuiuium inuitauit; finito conuiuio iuuenis uirginem oppressit.
Quo conperto a parentibus iuueni traditur puella, ac
more nubentium a iuuene dotatur, et publice in uxorem ducitur.
(Qu. I.) Queritur, an ille raptum admiserit? (Qu. II.) Secundo,
an rapta raptori nubere possit, patre assensum prestante?

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod autem ille raptum admiserit, probatur auctoritate
multorum.
Ait enim Ysidorus in II. libro Ethimologiarum c. 33.:

C. I. Quid sit raptus.

Raptus quoque est illicitus coitus a corrumpendo dictus;
unde qui rapto potitur stupro fruitur.
Item Gelasius Papa:

C. II. Ubi raptus admittitur.

Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse
conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum
fuerat, uideatur abducta.
Gratian. Cum ergo hec illicito coitu sit corrupta, cumque
ita sit abducta, id est a domo patris ducta, quod de eius nuptiis


nichil actum ante fuerit, raptam appellandam negari non potest.
Sed non omnis illicitus coitus, nec cuiuslibet illicita defloratio
raptus appellatur. Aliud enim est fornicatio, aliud stuprum,
aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. §. 1. Fornicatio,
licet uideatur esse genus cuiuslibet illiciti coitus, qui fit extra uxorem
legitimam, tamen specialiter intelligitur in usu uiduarum, uel
meretricum, uel concubinarum. §. 2. Stuprum autem est proprie
uirginum illicita defloratio, quando uidelicet non precedente
coniugali pactione utriusque uoluntate uirgo corrumpitur, patre
iniuriam ad animum statim post cognitionem non reuocante.
§. 3. Adulterium uero est alieni thori uiolatio. Unde adulterium
dicitur quasi ad alterius thorum accessio. §. 4. Incestus est
consanguinearum uel affinium abusus. Unde incestuosi dicuntur
qui consanguineis uel affinibus suis abutuntur. §. 5. Raptus
admittitur, cum puella a domo patris uiolenter ducitur ut
corrupta in uxorem habeatur, siue puellae solummodo, siue
parentibus tantum, siue utrisque uis illata constiterit; hic morte
mulctatur. Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, priuilegio
ecclesiae mortis inpunitatem promeretur.
Unde in Concilio Aurelianensi [I. c. 4.] legitur:

C. III. Si raptor cum rapta ad ecclesiam confugerit, quid fieri debeat.

De raptoribus autem id constituendum esse censuimus,
ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et
feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit, statim
liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis uel penarum
inpunitate concessa, aut ad seruiendum subiectus
sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si uero
que rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori
consenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor
patri superioris condicionis satisfactione teneatur obnoxius.
Gratian. Ex hac auctoritate liquet, quod aliquando uis
infertur parentibus, et non puellae, cum dicitur: "si puella raptori
consenserit." Aliquando utrique uiolentiam perferunt, cum
premittitur: "si raptor cum rapta confugerit, et feminam
ipsam uiolentiam pertulisse constiterit." Puellae autem et
non parentibus uis infertur, cum uoluntate patris puella uiolenter
abducitur, ut eius patiatur concubitum, cuius copulae numquam
adhibuit consensum. Hic autem neque parentibus, neque puellae
uim intulisse uidetur, cum neque illis prohibentibus, neque illa
renitente uiolenter abducta sit. Aliud enim est promissionibus
aliquam seducere, aliud uim sibi inferre. Unde, quia neutri uis
illata probatur, raptor hic iure dici non debet. Sed rapina
dupliciter fieri dicitur; aliquando enim res ipsa rapitur, aliquando
ipsius rei usus tantummodo uiolenter eripitur. Res ipsa tunc
rapitur, cum uiolenter domino eripitur, ut in perpetuum teneatur;
aliquando uero non res ipsa affectatur, sed usus eius domino prohibente
uiolenter usurpatur. Hic ergo raptum admisit, quia
florem uirginitatis puellae renitenti uiolenter eripuit.

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Nunc queritur, an purgato uicio rapinae raptor
in uxorem possit raptam accipere? Quorum coniunctio auctoritate
sanctorum canonum penitus prohibetur.
Legitur namque in Concilio Calcedonensi c. 27.:

C. I. Raptores puellarum et consentientes excommunicentur.

Eos, qui rapiunt puellas siue mulieres sub nomine
simul habitandi, cooperantes, aut conniuentes raptoribus,
decreuit sancta sinodus, ut, si quidem clerici sunt, decidant
gradu proprio; si uero laici, anathematizentur.

C. II. Ob inmanitatem sceleris abiciantur raptores uiduarum uel uirginum.

Item Simacus. [epistola ad Cesarium, c. 3.]
Raptores igitur uiduarum uel uirginum ob inmanitatem
tanti facinoris detestamur; illos uehementius persequendo,
qui sacras uirgines, uel uolentes uel inuitas,
matrimonio suo sociare temptauerint. Quos pro tam
nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi
precipimus.

[C. III.]

Item Iouinianus Inp. Codicis libro I. titulo de Episcopis et
Clericis.
Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantummodo
matrimonii iungendi causa sacratissimas uirgines ausus
fuerit, capitali pena feriatur.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Cabilonensi.
De puellis raptis, necdum desponsatis, in Calcedonensi
concilio scriptum est, eos, qui rapiunt puellas
sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniuentes
raptoribus, decreuit sancta sinodus, ut, si quidem clerici
sunt, decidant a proprio gradu; si uero laici, excommunizentur.
Quibus uerbis datur intelligi, qualiter huius
mali auctores dampnandi sunt, quando participes consilii
et conniuentes tanto anathemate feriuntur et
iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptam
sibi iure uendicare nullatenus possunt.

C. V. Excommunicentur raptores uiduae uel uirginis, cum sibi fauentibus.

Item Gregorius. [Papa II. in Sinodo Romana]
Si quis uirginem uel uiduam, nisi desponsauerit,
rapuerit, uel furatus fuerit in uxorem, cum sibi fauentibus
anathema sit.

C. VI. Excommunicetur qui uiduam uel filiam alterius extra uoluntatem parentum rapit, aut regis beneficio postulat.

Item ex Concilio Parisiacensi. [I., c. 6.]
Nullus aut uiduam, aut filiam alterius extra parentum
uoluntatem aut rapere presumat, aut regis beneficio
estimet postulandam. Quod si fecerit, ab ecclesiae communione
remotus anathematis gladio feriatur.
II. Pars. Gratian. His auctoritatibus euidenter datur intelligi,
quod raptor in uxorem raptam ducere non ualet. Sed raptor
et rapta nomina sunt uiciorum, non personarum. Vicia autem
cum per penitenciam purgata fuerint, nomina eorum abolentur.
Unde in quadam omelia Gregorius ait:

[C. VII.]

"Apud omnipotentem quippe Dominum nec ille fallax
habebitur, qui culpam mendacii per penitenciam delet."
[Gratian.] Prohibetur ergo premissis auctoritatibus rapta
copulari raptori ante, quam uicium rapinae aboleatur, donec ille
raptor, et illa iure rapta appellatur. Ceterum, cum illa patriae
potestati restituta fuerit, et raptor suae rapinae penitenciam,
egerit, cum uoluntas parentum utriusque in unum conuenerit, non
prohibentur ad inuicem copulari.
Unde Ieronimus ait:

C. VIII. Quot sint legitima coniugia, et quod uoluntate patris rapta raptori nubere potest.

Tria legitima coniugia in scripturis leguntur. Primum
legitimum est, uirgo casta in uirginitate data uiro legitime,
et reliqua, que secuntur in predictis. Secundum,
uirgo in ciuitate deprehensa a uiro, et illi per uim copulata.
Si uoluerit pater eius, dotabit eam iste uir, quantum iudicauerit
pater, et dabit precium pudicitiae eius. Tertium,
filia predicta deprehensa. Si non fuerit uoluntas patris,
trahet eam a predicto uiro, et tradet eam alii, et dotabit
eam, et legitima erit ei. Sed primum his duobus prefertur.

C. IX. Cum uoluntate parentum raptas in coniugium habere permittitur.

Item Ambrosius in Apologia Dauid. [c. 8.]
Denique et puellae illius pater, que uim concubitus nulli
desponsata pertulerit, quinquaginta drachmas argenteas
accipiet; ipsa autem in coniugio permanebit.

C. X. Post penitenciam raptori uel raptae licita coniugia concedantur.

Item ex Concilio Meldensi. [c. 65.]
Si autem necdum eas, quas rapuerant, cum uoluntate
parentum sub desponsationis uel dotalitii nomine in
coniugium duxerunt, quando hec constitutio omnibus
fuerit promulgata, ab eorum coniunctione separentur, et
publicae penitenciae subigantur; raptae autem parentibus
legaliter restituantur. Peracta uero penitencia publica,


si etas incontinentiam exegerit, ex utrisque partibus
placito coniugio socientur. Non in his regulam
constituimus, sed (ut uerbis magni Leonis utamur) quid sit
tollerabilius estimamus. Quod si unus ex coniugatis obierit,
et is, qui publicam penitenciam exegerit et superstes
extiterit, iterare coniugium non presumat, nisi episcopus
aliquam concesserit indulgentiam, ut grauiorem possit
amouere offensam.
Gratian. Hac auctoritate Meldensis concilii non permittitur
raptae raptori post penitenciam copulari, sed permittitur utrique
post penitenciam legitimo coniugio copulari, ut rapta uidelicet
non raptori, sed alii post penitenciam nubat. Similiter
raptor post penitenciam non eam, quam rapuit, sed aliam permittitur
habere uxorem. Cum enim raptor et rapta penitenciae
subici precipiantur, si utriusque copulam auctoritas illa
permitteret, frustra circa finem capituli diceretur: "Quod si unus
ex coniugatis obierit, et is, qui publicam penitenciam exegerit,
superstes extiterit, iterare coniugium non presumat." Eorum
namque quolibet decedente, qui penitenciam exegit superstes
remanebit. Non ergo hac auctoritate raptor probatur in coniugium
rapta posse accipere. Potius inuenitur in Concilio apud
Aquasgrani, quod nec etiam uoluntate parentum possunt
adinuicem copulari. Sic enim in prefato concilio legitur:

C. XI. Nec etiam uoluntate parentum raptores raptas possunt habere coniuges.

Placuit, ut hi, qui, rapiunt feminas uel furantur, aut
seducunt, eas nullatenus habeant uxores, quamuis eis
postmodum conueniant, aut eas dotauerint, uel nuptialiter
cum consensu parentum suorum acceperint.
Gratian. Hec auctoritas non preiudicat auctoritati Ieronimi,
maxime cum illa testimonio diuinae legis nitatur. Legitime igitur
post peractam penitenciam raptor poterit sibi copulare quam
rapuit nisi pater puellae illam raptori detrahere uoluerit.
[PALEA.
Item Codicis libro 5. titulo de nuptiis: Nec filium quidem
familias inuitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplina
permittit. Igitur, sicut desideras, obseruatis iuris preceptis,
sociare coniugio tuo quam uolueris, non inpediris; ita
tamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat.
Item in eodem: [leg. 20.] In coniunctione filiarum in
sacris positarum patris expectetur arbitrium. Item Digestis
de ritibus nuptialibus: [leg. 2.] Consistere non possunt nuptiae, nisi
consentiant omnes, id est qui coeunt, quorumque in potestate
sunt. Item Institutionum libro I. titulo de nuptiis: Iustas autem
nuptias inter se ciues Romani contrahunt, qui secundum
precepta legum coeunt; masculi quidem puberes, feminae
autem uiripotentes, siue patresfamilias sint siue filiifamilias,
dum tamen filiifamilias consensum habeant
parentum, quorum in potestate sunt. Nam hoc fieri debere
et ciuilis et naturalis ratio persuadet in tantum, ut
iussus parentis precedere debeat. ]

DECRETI PARS TERTIA DE CONSECRATIONE


DISTINCTIO I.

GRATIANUS.

[C. I.]

"De ecclesiarum consecratione, et missarum celebrationibus
non alibi quam in sacratis Domino locis absque magna
necessitate fieri debere, liquet omnibus, quibus sunt nota noui
et ueteris testamenti precepta."

[C. II.]

"Tabernaculum enim Moysen Domino precipiente fecisse et
sacrasse, cum mensa et altari eius, et ereis uasis et utensilibus
ad diuinum cultum explendum legimus, et non solum diuinis precibus
ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino
iubente, perlinisse nouimus. Qualiter autem hec facta sunt,
et non alii ipsa sacra, quam sacerdotes sacra unctione
delibuti, Dominoque cum uestibus sanctis sacrati, et Leuitae tractabant,
ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus,
que iubente Domino per Moysem conscriptae sunt, in lege
Domini reperitur. Qualiter ergo Dauid piissimus regum amplificauerit
cultum Dei, et templum Domini edificare uoluit,
sed propter multum sanguinem, quem effuderat, prohibitus
est, et ipse expensas collegerat; Salomon quoque filius
eius, quod ipse facere optauerat, iubente et auxiliante Domino
perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad diuinum
cultum peragendum consecrauit, in libro Regum legitur.
§. 1. Fecit ergo Salomon in tempore illo festiuitatem celebrem,
et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath
usque ad riuum Egipti coram Domino Deo nostro septem diebus
et septem diebus, id est quatuordecim diebus, et in die octauo


dimisit populos. §. 2. Iudei ergo loca, in quibus Domino
sacrificabant, diuinis habebant supplicationibus consecrata, nec
in aliis, quam in Deo dicatis locis, munera Domino offerebant.
Si enim Iudei, qui umbrae legis deseruiebant, hec
faciebant, multo magis, quibus ueritas patefacta, et gratia
et ueritas per Iesum data est, templa Domino edificare, et,
prout possumus melius, ornare, eaque diuinis precibus, et sanctis
unctionibus suis cum altaribus, et uasis, uestibus quoque et reliquis
ad diuinum cultum explendum utensilibus deuote et solempniter
sacrare, et non in aliis, quam in Domino sacratis ab
episcopis, et non a chorepiscopis (qui sepe prohibiti sunt, nisi, ut
predictum est, summa necessitate exigente), missas celebrare, nec
sacrificia Domino offerre debemus. Et hoc si summa
necessitas agere conpulerit, non in domibus offerre prohibita
sunt. §. 3. Si autem, ut legitur in concilio
Laudicensi capitulo 27., quod hi, qui non sunt ab episcopis
ordinati, tam in ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt,
multo magis maioris gradus ministeria nisi ab eis, qui ad eos
gradus sunt consecrati, quibus fungi debent, offitia agi debent
uel sacrificia offerri licet. Quod autem, ut paulo
superius prelibatum est, oblationes in domibus offerri non debent,
in eodem concilio c. 59. prohibitum habetur ita:
'Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis uel
presbiteris.'"

C. III. Ecclesiarum consecratio absque missa fieri non debet.

Item Iginus Papa, c. 5.
II. Pars. Omnes basilicae cum missa debent semper
consecrari. §. 1. Et ecclesiae destructae, ubi autem
plures sunt, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis,


quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint,
episcopi prouidentia modus inueniatur, qualiter consistere
possint.

C. IV. Absque precepto sedis apostolicae noua non dedicetur ecclesia.

Gelasius c. 34.
III. Pars. De locorum consecratione, quamuis
superius strictim fuerit conprehensum, michi quoque
patefactum est, quod absque precepto sedis apostolicae
nonnulli factas ecclesias uel oratoria sacrare presumant.

C. V. Sine auctoritate summi Pontificis noua non dedicetur ecclesia.

Idem.
Precepta sinodalia, que ante paucos menses de sede
nostra ad prouinciam sunt directa, et antiquis canonibus
consentiunt, et ea, que minus esse probantur, addidimus, et
in utraque parte constat, sine summi Pontificis auctoritate
ecclesiam nouiter conditam non posse dedicari; teque ex
hac basilica, que taliter fuerat ad cultum processionis adducta,
suspendisse missas probabiliter conputamus. Sed
quia deuotus locus non debet a ministeriorum gratia diu
uacuus permanere, frater karissime, eorum martirum nomine,
quorum relatio continet, auctoritatis nostrae suscepta
serie consecrabis, ut populorum frequentatio, quam
illic auide conuenire mandasti, seruatis regulis ecclesiasticis
et canonibus, integrum habeat firmata religione
conuentum.

C. VI. Non dedicentur basilicae, que preter auctoritatem apostolicae sedis fuerint edificatae.

Idem. [Episcopis per Lucaniam c. 6]
Basilicas nouiter institutas, non petitis ex more preceptionibus,
dedicare nemo audeat, nec ambiant sibimet
episcopi uendicare clericos potestatis alienae. [Et
c. 11.] §. 1. Cum enim decreta uenerabilium sanctionum
nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum
dispendio etiam illa, que pro alicuius utilitatis conpendio
fortasse uideantur, laxanda credamus, cumque nobis
contra salutarium reuerentiam regularum cupiamus nichil
dicere temere, et cum sedes apostolica superior his
omnibus, fauente Domino, que paternis canonibus sunt prefixa
pio deuotoque studeat tenere proposito: satis indignum
est, quemquam uel pontificum uel ordinum subsequentium
hanc obseruantiam refutare, quam B. Petri sedem et sequi
uideat et docere; satisque conueniens sit, ut totum corpus
ecclesiae in hac sibimet obseruatione concordet, quam


illic uigere conspiciat, ubi Dominus ecclesiae totius posuit
principatum.

C. VII. Publicae processiones non fiant in oratoriis, que preter auctoritatem sedis apostolicae consecrantur.

Idem Iohanni, Episcopo Sorano.
Certum est quidem nostris preceptionibus constitutum,
ne quis in ecclesia aut in oratorio, quod sedis nostrae
non legitur permissione dedicatum, processionem publicam
putaret inpendi, ne conditores furtiuis subreptionibus contra
regularum statuta prosilirent. Sed quia Megetia spectabilis
femina petitorii nobis oblatione suggessit, in
possessionibus propriis suorum corpuscula condidisse, frater
karissime, humanitatis intuitu, quod priora statuta non
maculet funeribus et sepulchris, tantum in conprehensis
petitorio locis ministeria noueris pro solempnitate prestanda,
ut defunctorum nomine solummodo diuina celebrentur
offitia, publica frequentatione et processione cessante.

C. VIII. Sine nutu sedis apostolicae ecclesia non debet institui.

Item Nykolaus Papa Clero et Plebi Nonensis Ecclesiae.
Ecclesia, id est catholicorum collectio, quomodo sine
apostolicae sedis instituetur nutu, quando iuxta sacra decreta
nec ipsa debet absque preceptione Papae basilica
nouiter construi, que ipsam catholicorum intra semet
amplecti cateruam dinoscitur?

C. IX. Sine designatione episcopi non edificetur ecclesia.

Item ex Concilio Aurelianensi.
IV. Pars. Nemo ecclesiam edificet ante, quam ciuitatis
episcopus ueniat, et ibidem crucem figat, publice
atrium designet, et ante prefiniat, qui edificare uult,
que ad luminaria, et ad custodiam, et stipendia custodum
sufficiant, et ostensa donatione sic domum edificet,
et post, quam consecrata fuerit, atrium eiusdem ecclesiae
sancta aqua conspergat.

C. X. Non consecretur ecclesia, que pro questu cupiditatis edificatur.

Item ex Concilio Bracarensi. [II. c. 6.]
Si quis basilicam non pro deuotione fidei, sed pro
questu cupiditatis edificat, ut quicquid de oblatione
populi colligitur medium cum clericis diuidat, eo quod basilicam
in terra sua condiderit, hoc de cetero obseruari
debet, ut nullus episcoporum tam abhominabili uoto
consentiat, nec basilicam, que non pro sanctorum patrocinio,
sed magis sub tributaria condicione est condita, audeat consecrare.

C. XI. Sacrificia non nisi super altare et in locis Deo consecratis offerantur.

Item Felix Episcopus omnibus orthodoxis. [ep. I.]
V. Pars. Sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes
debent missas celebrare, nec sacrificia super
altare offerre, sic nec in aliis, quam Domino consecratis
locis, id est in tabernaculis diuinis precibus a pontificibus
delibatis, missas cantare, aut sacrificia offerre
licet, nisi summa coegerit necessitas. Satius ergo
est missam non cantare, aut non audire, quam in his
locis, ubi fieri non oportet; nisi pro summa necessitate contingat,
quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum
est: "Vide, ne offeras holocausta tua in omni
loco, quem uideris, sed in omni loco, quem elegerit Dominus
Deus tuus." In domibus tamen ab episcopis siue
presbiteris oblationes celebrari nullatenus licet.

C. XII. Non nisi in locis sacratis missarum solempnia celebrentur.

Item ex Concilio Triburiensi.
Missarum solempnia non ubicumque, sed in locis ab
episcopo consecratis, uel ubi ipse permiserit, celebranda
esse censemus.

C. XIII. precibus diuinis consecrentur ecclesiae.

Item Clemens. [epist. II. ad Iacobum.]
Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis
precibus sacrare oportet, et non a quoquam grauari.

C. XIV. Sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in locis sacratis.

Idem.
Hic ergo, id est in presenti uita positos, oportet
uos agnoscere uoluntatem Dei, ubi et agendi, et
sacrificandi locus est, quoniam in aliis locis sacrificari
et missas celebrari non licet, nisi in his, in quibus episcopus


iusserit, aut ab episcopo regulariter ordinato,
tenente uidelicet ciuitatem, consecrata fuerint.
Aliter enim non sunt hec agenda, nec rite celebranda.
Item Siluester Papa: [in generali residens
Sinodo dixit]

C. XV. Abiciatur sacerdos, qui in locis non consecratis missas celebrare presumit.

Nullus presbiter missas celebrare presumat, nisi in sacratis
ab episcopo locis, qui sui particeps de cetero
uoluerit esse sacerdotii.

C. XVI. Singulis annis dedicationum solempnitates celebrentur, et consecretur etiam ecclesia, de cuius consecratione dubitatur.

Item Felix Papa omnibus orthodoxis. [ep. I. c. 1. et 2.]
VI. Pars. Solempnitates dedicationum ecclesiarum,
et sacerdotum, per singulos annos sunt celebrandae.
§. 1. De ecclesiarum consecrationibus quociens
dubitatur, ut nec certa scriptura, nec testes
existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione
scitote eas esse sacrandas; nec talis trepidatio
facit iterationem, quoniam non monstratur esse
iteratum quod nescitur factum.

C. XVII. De eodem et quod octo diebus dedicationum solempnitas est celebranda.

Item Gregorius.
Solempnitates dedicationum ecclesiarum sunt
solempniter celebrandae per singulos annos, ipso Domino
exemplum dante, qui ad festum dedicationis templi, omnibus
id faciendi dans formam, cum reliquis populis eandem
festiuitatem celebraturus uenit, sicut scriptum
est: "Facta sunt encenia in Ierosolimis, et hiemps
erat, et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis."
Quod autem octo diebus encenia sint celebranda, in
libro Regum perlecta dedicatione templi reperies.

C. XVIII. Consecrentur ecclesiae, de quarum consecratione dubitatur.

Item ex Concilio Meldensi, c. 8.
VII. Pars. Ecclesiae uel altaria, que ambigua sunt
de consecratione, consecrentur, et superflua altaria
destruantur.

C. XIX. Quando ecclesia est denuo consecranda, et salibus tantum exorcizanda.

Item Iginus Papa.
Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia;
si parietes mutantur, et non altare, salibus tantum exorcizetur.
§. 1. Si homicidio uel adulterio ecclesia uiolata
fuerit, diligentissime expurgetur et denuo consecretur.

C. XX. Ecclesia semel Deo consecrata quando sit iterum consecranda.

Item ex Niceno Concilio.
Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio
adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis
effusione, aut cuiusquam semine pollutae fuerint; quia
sicut infans, a qualicumque sacerdote in nomine Patris, et
Filii, et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum
baptizari: ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus
est, nisi propter eas causas, quas superius nominauimus; si
tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerint qui eum consecrauerunt.

C. XXI. De eodem.

Item Iohannes Papa. [Episcopis Italiae.]
Ecclesias Arrianorum ubicumque inueneritis, catholicas
eas diuinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate,
sicut et nos fecimus cum pro causa
Theodorici regis Constantinopolim fuissemus.

C. XXII. De eodem.

Item Gregorius in Dialogo. [lib. III. c. 30.]
Arrianorum ecclesia in regione urbis huius, que Subura
dicitur, cum clausa usque biennium permansisset,
placuit, ut in fide catholica (introductis illic B. Sebastiani
et S. Agathae martiris reliquiis) dedicari debuisset,
quod et factum est.

C. XXIII. De eodem.

Agapitus Papa uas catholicum, euangelii tuba, preco
iusticiae, sacra altaris sedisque uelamina, sacrilegis Antimi
infecta fabulis, suis catholicis precibus eluit.

C. XXIV. De eodem.

Item Iulius Papa. [ad Eutherium epist. I. C. 4.]
De fabrica uero cuiuslibet ecclesiae instauranda, si
diruta fuerit, et si in eo loco consecrationis solempnitas
debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nichil
iudicamus officere, si per eam minime aqua exorcizata
iactetur, quia consecrationem cuiuslibet ecclesiae,
in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem
tantum scimus esse missarum. Et ideo, si qua sanctorum
basilica a fundamentis etiam fuerit innouata sine altaris motione,
sine aliqua dubitatione, cum in ea fuerit missarum
celebrata solempnitas, totius consecratio sanctificationis
inplebitur. Si uero sanctuaria, que habebat, ablata sunt,
rursus earum depositione, et missarum solempnitate
reuerentiam sanctificationis accipiet.

C. XXV. Absque episcopi permissu in ecclesia consecrata non erigatur altare.

Item ex Decretis Ormisdae Papae c. 10.
VIII. Pars. Nullus presbiter in ecclesia consecrata
aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci fuerit
sanctificatum uel permissum, ut sit discretio inter sacrum
et non sacrum; nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod
si fecerit, degradetur, si clericus est; si laicus, anathematizetur.

C. XXVI. Euertantur altaria, que sine sanctorum reliquiis eriguntur.

Item ex Concilio Affricano, c. 50.
Placuit, ut altaria, que passim per agros et per
uillas tamquam memoriae martirum constituuntur, in
quibus nullum corpus aut reliquiae martiris conditae probantur,
ab episcopis, qui eisdem locis presunt, si fieri potest,
euertantur. Si autem hoc propter tumultus populares
non sinitur, plebes ammoneantur, ne illa loca frequentent,
ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione deuicti
teneantur. Et omnino nulla memoria martirum probabiliter


accipiatur nisi ubi aut corpus aut certae sunt
reliquiae, aut ubi origo alicuius habitationis, uel possessionis,
uel passionis fidelissima origine traditur. Nam que
per sompnia et per inanes quasi reuelationes quorumlibet
hominum ubicumque constituuntur altaria, omnimodo
reprobentur.

C. XXVII. Non est consecranda ecclesia, in qua paganus sepultus inuenitur.

Item ex Concilio Aurelianensi c. 3.
Ecclesiam, ubi paganus sepultus est, non liceat consecrari,
neque missas in ea celebrare, sed iactare
foras, et mundari oportet.

C. XXVIII. De ecclesia, in qua cadauera fidelium siue infidelium sepeliuntur.

Item ex Concilio Agrippinensi.
Ecclesiam, in qua mortuorum cadauera infidelium
sepeliuntur, sanctificare non licet; sed si apta uidetur ad
consecrandum, inde euulsis corporibus, et rasis parietibus
uel tignis eius loci, reedificetur. Sed si hec
consecrata prius fuerit, missas in ea celebrare
licet; si tamen fideles fuerunt qui in ea sepulti sunt.

C. XXIX. Super monumenta in campo sacra non distribuantur misteria.

Item ex Concilio Martini Papae. [Bracarensis, c. 68.
et 69. sinod. grecarum]
Non oportet clericos ignaros et presumptores super
monumenta in campum ministeria portare, aut distribuere
sacramenta; sed aut in ecclesia, aut in basilica, ubi
martirum reliquiae sunt depositae, ubi pro defunctis
offerri oblationes solent. §. 1. Nec liceat Christianis
prandia ad defunctorum sepulchra deferre, et sacrificare
mortuis.

C. XXX. Quomodo in ecclesia conbusta missa possit celebrari.

Item ex Concilio Triburiensi.
Concedimus etiam, ut sicubi (quod peccatis nostris
exigentibus perplurimum factum est) a Normanis et a
Sclauis, ab Ungaris, et a malis Christianis, seu alio
qualicumque modo ecclesiae fuerint incensae et conbustae,


in capellis cum tabula consecrata missas interim
celebrari permittimus, donec ecclesiae ipsae restaurari
queant. In itinere uero positis, si ecclesia defuerit, sub
diuo, seu in tentoriis, item si tabula altaris consecrata
ceteraque sacra misteria ad id offitium pertinentia
ibi affuerint, missarum solempnia celebrari
concedimus.

C. XXXI. Crismate non ungantur altaria, nisi fuerint lapidea.

Item ex Concilio Epaonensi, c. 6.
Altaria, si non sint lapidea, crismatis unctione
non consecrentur. Ad celebranda autem diuina offitia
ordinem, quem metropolitani tenent, conprouinciales
eorum obseruare debebunt.

C. XXXII. Crismatis unctione et sacerdotali benedictione sacrentur altaria.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 14.]
Altaria placuit non solum unctione crismatis, sed
etiam sacerdotali benedictione sacrari.

C. XXXIII. In priuatis oratoriis licet orare, sed non missas celebrare.

Item ex Concilio Aurelianensi c. 3.
Unicuique fidelium, licet in domo sua oratorium habere,
et ibi orare; missas autem ibi celebrare non licet.

C. XXXIV. In priuatis oratoriis absque consensu episcopi nullus ministrare presumat.

Item ex VI. Sinodo. [c. 31.]
Clericos, qui ministrant in oratoriis, que intra domos
sunt, cum consensu episcopi loci illius hoc facere precipimus.
Si quis uero hoc non obseruauerit, deponatur.

C. XXXV. Qui extra parrochias habent oratoria, his diebus ad parrochias redire cogantur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 21.]
Si quis etiam extra parrochias, in quibus legitimus
est ordinariusque conuentus, oratorium habere uoluerit,
reliquis festiuitatibus, ut ibi missas audiat, propter fatigationem
familiae iusto ordine permittimus. Pasca uero,
Natale Domini, Epiphaniam, Ascensionem Domini,


Pentecosten et Natale S. Iohannis Baptistae,
et si que maximae dies in festiuitatibus habentur,
non nisi in ciuitatibus aut in parrochiis audiant. Clerici
uero, si qui in his festiuitatibus, quas supra diximus
in oratoriis (nisi iubente aut permittente episcopo)
missas celebrare uoluerint, a communione pellantur.

C. XXXVI. Quibus ex causis loca sanctorum mutanda sint.

Item Augustinus.
IX. Pars. Tribus ex causis loca sanctorum transmutanda
sunt. Prima, cum necessitas persecutorum loca
eorum grauauerit. Secunda, cum difficultas locorum fuerit.
Tercia, cum malorum societate grauantur.

C. XXXVII. Quando alicui corpora sanctorum de loco ad locum transferre non licet.

Item ex Concilio Maguntiensi, [I.] c. 51.
Corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre
presumat sine consilio principis, uel episcoporum sanctaeque
sinodi licentia.

C. XXXVIII. In usum laicorum non conuerti licet ligna ecclesiae dedicatae.

Item Iginus Papa.
X. Pars. Ligna ecclesiae dedicatae non debent
ad aliud opus iungi, nisi ad aliam ecclesiam, uel igni
conburenda, uel ad profectum in monasterio fratribus;
in laicorum opera non debent admitti.

C. XXXIX. Vestimenta sacra et uasa pre uetustate consumpta incendantur, et cineres eorum in loca occulta proiciantur.

Item Clemens Iacobo, Iherosolimitanorum
Episcopo. [epist. II.]
Altaris palla, cathedra, candelabrum, et uelum, si
fuerint uetustate consumpta, incendio dentur, quoniam
non licet ea, que in sacrario fuerint, male tractari, sed incendio
uniuersa tradantur. Cineres quoque eorum in baptisterio


inferantur, ubi nullus transitum habeat; aut
in pariete, aut in fossis pauimentorum iactentur, ne introeuntium
pedibus coinquinentur.

C. XL. Mortui non obuoluantur uestimentis altaris.

Idem.
Nemo per ignorantiam clericus mortuum credat aduoluendum
aut eius scapulas operire uelit palla
que fuit in altari, aut certe que diacono data est in
mensa Domini. Qui hoc fecerit, uel leuiter, quasi
nichil et negligenter habuerit, diaconus triennio sexque
mensibus a dominico erit remotus altari, graui percussus
anathemate. Eo quod clericum non ammonuerit
presbiter, decem annis et quinque mensibus excommunicatus
sit, propter quod de dominicis sacramentis
subiecta sibi non ammonuerit ministeria; et postea cum
grandi humilitate matri reconcilietur ecclesiae. §. 1.
Pallas uero et uela que in sanctuario sordidata
fuerint ac ministeria, diaconi cum humilibus ministris
intra sanctuarium, et uelamina dominicae mensae
abluant, ne forte puluis dominici corporis male decidat.
Sindonem uero non foris abluant, et erit hoc non
operanti peccatum. Idcirco intra sacrarium ministris precipimus
cum diligentia custodire. Sin peluis noua
conparetur, et preter hoc nichil aliud tangat. Sed nec ipsa
peluis apponatur lauandis uelis, nisi que ad dominici
altaris cultum pertinent; pallae in alia pelui lauentur,
et in alia uela ianuarum. §. 2. Cura sit etiam hostiariis
ex admonitione maioris, ne quis negligens aut ignarus
ad uelum ianuae domus Domini manus incognite tergat;
sed statim cohercitus discat omnis homo, quia uelum atrii
domus Domini est.

C. XLI. Sacra uasa non nisi a sacratis contrectentur hominibus.

Item Sixtus. [epist. II.]
In sancta apostolica sede statutum est, ut sacra uasa
non ab aliis, quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur
hominibus. Ne pro talibus presumptionibus iratus
Dominus plagam inponat populo suo, et hi etiam,


qui non peccauerunt, pereant quia perit iustus sepissime
pro inpio.

C. XLII. Non nisi a sacratis hominibus uestimenta sacra ferentur.

Item Stephanus Episcopus familiari amico
Hilario. [epist. I. c. 5.]
Vestimenta ecclesiae quibus Domino ministratur,
et sacrata debent esse et honesta, quibus in aliis usibus
non debent frui, quam ecclesiasticis et Deo dignis
offitiis; que nec ab aliis debent contingi aut offerri, nisi
a sacratis hominibus, ne ultio, que Baltasar regem percussit,
super hoc transgredientes ueniat, et corruere
eos faciat ad ima.

C. XLIII. Diuina misteria nuptiarum non prestantur ornatibus.

Item ex Concilio Aurelianensi.
Ad nuptiarum ornatum misteria diuina non prestentur,
ne, dum inproborum tactu uel pompa
secularis luxuriae polluuntur, ad offitium sacri misterii
uideantur indigna.

C. XLIV. In ligneis uasculis dominici corporis et sanguinis sacramenta non sunt celebranda.

Item ex Concilio Triburiensi, c. 9.
XI. Pars. Vasa, quibus sacrosancta conficiuntur
misteria, calices sunt et patenae, de quibus Bonifatius
martir et episcopus, interrogatus, si liceret in uasculis ligneis
sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes
non aureis sed ligneis calicibus utebantur. Zepherinus,
XVI. Romanus episcopus, patenis uitreis missas
celebrare constituit. Deinde Urbanus X. Papa
omnia misteria sacra fecit argentea. In hoc enim,
sicut et in reliquis cultibus, magis et magis per incrementum
temporum decus succreuit ecclesiarum. Nostris
enim diebus, qui serui patrisfamilias sumus, ne decus
matris ecclesiae minuatur, sed magis cumuletur et amplificetur,
statuimus, ut deinceps nullus sacerdos sacrum
misterium corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi


in ligneis uasculis ullo modo conficere presumat, ne, unde
placari debet, inde irascatur Deus.

C. XLV. Ex qua materia calix cum patena fieri debeat.

Item ex Concilio Remensi c. 6.
Ut calix Domini cum patena, si non ex auro,
omnino ex argento fiat. §. 1. Si quis autem tam
pauper est, saltim uel stagneum calicem habeat. §. 2.
De ere autem aut ex auricalco non fiat, quia ob
uini uirtutem eruginem pariterque uomitum prouocat.
§. 3. Nullus autem in ligneo aut in uitreo calice presumat
missam cantare.

C. XLVI. Non in serico, sed in puro lintheo sacrificium consecretur altaris.

Item ex epistola Eusebii et Siluestri Papae.
Consulto omnium constituimus, ut sacrificium
altaris non in serico panno aut intincto quisquam celebrare
missam presumat, sed in puro lineo ab episcopo
consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto;
sicut corpus Domini nostri Iesu Christi in sindone
linea munda sepultum fuit.

C. XLVII. A quibus sit tradita missarum celebratio.

Item ex VI. Sinodo. [c. 32.]
XII. Pars. Iacobus frater Domini secundum carnem,
cui primum credita est Iherosolimitana ecclesia, et Basilius,
episcopus Cesariensis, cuius claritas per totum orbem refulsit,
in scripturis addiderunt nobis missae celebrationem.

C. XLVIII. Qua hora sint missarum solempnia celebranda.

Item Thelesphorus Papa VII. a Petro. [in epistola
ad omnes c. 2.]
XIII. Pars. Nocte sancta Natiuitatis Domini saluatoris
missas celebrent presbiteri, et ymnum angelicum in
eis solempniter decantent, quoniam et eadem nocte
ab angelo pastoribus est nunciatus. §. 1. Et subito
facta est cum angelo multitudo miliciae celestis laudantium
Deum, et dicentium: "Gloria in excelsis Deo, et


in terra pax hominibus bonae uoluntatis." Reliquis uero
temporibus missarum celebrationes ante horam diei terciam
minime sunt celebrandae, quia in eadem hora
et Dominus crucifixus est, et super Apostolos Spiritus
sanctus legitur descendisse.

C. XLIX. Non nisi a ieiunis hominibus sacramenta celebrentur altaris.

Item ex Concilio Cartaginensi, c. 8.
XIV. Pars. Sacramenta altaris non nisi a ieiunis
hominibus celebrentur, excepto uno die anniuersario, quo
cena Domini celebratur. Nam si aliquorum promeridiano
tempore defunctorum, siue episcoporum siue ceterorum,
conmendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi, qui
faciunt, iam pransi inueniantur.

C. L. Ante missarum solempnia, circa horam nonam decantata nulli, in Quadragesima comedere licet.

Item ex Concilio Cabilonensi.
XV. Pars. Solent plures, qui se ieiunare putant in
Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam,
manducare. Qui nullatenus ieiunare credendi sunt,
si ante manducauerint, quam uespertinum celebretur offitium.
Concurrendum est enim ad missam, et auditis
missarum solempnibus et uespertinis offitiis largitis
elemosinis ad cibum accedendum est. Si uero aliquis
necessitate constrictus fuerit, ut ad missam uenire non
ualeat, estimata uespertina hora, conpleta oratione sua
ieiunium soluat.
XVI. Pars. Gratian. In ieiuniis etiam quatuor temporum
circa uespertinas horas, in sabbato uero sancto circa
noctis inicium missarum solempnia sunt celebranda. Unde Leo
episcopus: "Quod a patribus nostris." Item Gelasius: "Ordinationes
presbiterorum." Item Pelagius: "Dilectionis tuae
rescripta." Require in tractatu ordinandorum. Prima
quoque parte diei missarum solempnia non incongrue celebrantur.
Unde Leo Papa Dioscoro, Alexandrino Episcopo:
[epist. LXXIX. al. LXXXI. c. 2.]

C. LI. Etiam prima parte diei missas celebrare licet.

Necesse est autem, ut quedam pars populi sua deuotione
priuetur, si unius tantum missae more seruato sacrificium
offerre non possunt, nisi primi parte diei
conuenerint. Studiose ergo fraternitatem tuam
familiariter ammonemus, ut quod nostrae consuetudini ex
forma paternae traditionis insedit tua quoque cura non


negligat, ut per omnia nobis fide et actibus congruamus.
Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbitero
hanc ad tuam dilectionem epistolam dedimus perferendam,
qui nostris processionibus atque actionibus frequenter
interfuit, et tociens ad nos missus quid in omnibus
apostolicae sedis auctoritas teneret agnouit.

C. LII. Missae peculiares non sunt in publico cantandae.

Item Augustinus.
Et hoc attendendum est, ut missae peculiares, que
per dies solempnes sacerdotibus fiunt, non ita in publico
fiant, ut per eas populus a publicis missarum solempnibus,
que hora tercia canonice fiunt, abstrahatur. §. 1.
Sed sacerdotes, qui in circuitu urbis, aut in eadem urbe
sunt, et populus in unum ad publicam missarum celebrationem
conueniant.

C. LIII. Quot missas in die sacerdotibus celebrare liceat.

Item Alexander Papa.
XVII. Pars. Sufficit sacerdoti unam in die una celebrare
missam, quia Christus semel passus est, et totum
mundum redemit. Non modica res est unam missam facere,
et ualde felix qui unam digne celebrare potest. Quidam
tamen pro defunctis unam faciunt, et alteram de die, si
necesse sit. Qui uero pro pecuniis aut adulationibus
secularium una die presumunt plures facere missas, non
estimo euadere dampnationem.

C. LIV. Ex Saluatoris et Apostolorum docemur exemplo ymnos cantare.

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 12.]
XVIII. Pars. De ymnis canendis et Saluatoris, et
Apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus
ymnum dixisse perhibetur, Mattheo euangelista testante:
"Et ymno dicto exierunt in montem Oliueti."
Et Paulus apostolus ad Ephesios scribit dicens: "Inplemini
Spiritu, loquentes uobis in psalmis, et
ymnis, et canticis spiritualibus." Et quia nonnulli
ymni humano studio in laudem Dei, atque Apostolorum et
martirum triumphos noscuntur esse conpositi, sicut hi,
quos beatissimi doctores Ylarius atque Ambrosius ediderunt,
quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo, quod de
scripturis sanctorum canonum uel apostolica traditione non
existunt: respuant ergo et illum ymnum ab hominibus
conpositum, quem cottidie publico priuatoque offitio in fine


omnium psalmorum dicimus: "Gloria et honor Patri, et
Filio, et Spiritui sancto in secula seculorum, Amen." Nam
et ille ymnus, quem nato Christo in carne angeli cecinerunt:
"Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae uoluntatis," et reliqua, que ibi secuntur, ecclesiastici
doctores conposuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis
canendi sunt, quia in sanctarum scripturarum libris non
inueniuntur? Conponuntur missae, siue preces, uel
orationes, siue conmendationes, seu manus inpositiones, ex
quibus, si nulla decantentur in ecclesia, uacant omnia
offitia ecclesiastica. Ammonet hoc fieri atque hortatur
Tymotheum apostolus, dicens: "Obsecro igitur primo
omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes,
gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus,
pro omnibus, qui in sublimitate sunt." Sicut igitur
orationes, ita et ymnos in laudem Dei conpositos, nullus
nostrum ulterius inprobet.

C. LV. In nouo testamento qui ymni ab angelis decantati inueniuntur.

Leo IX.
Hii duo solummodo ymni ab angelis in nouo testamento
inueniuntur decantati: "Alleluia," atque: "Gloria in
excelsis Deo." Quos pariter in Septuagesima intermittimus,
quia peccato hominis ueteris a conuentu angelicae iubilationis
expulsi in huius miserae uitae Babilonem, super
flumina eius sedemus, et flemus, dum recordamur illius
Sion, in qua Deum decet ymnus. Quod nouem ebdomadibus
Alleluia intermittimus, non incongrue per nouem ebdomadas
nouem angelorum ordines accipimus, quorum decimus
ordo per superbiam corruens angelicum numerum inminuit,
et a felicitate perturbauit. Qui condolentes suae
diminutioni, et parem ruinam sibi timentes, a perfecta
laude creatoris fuere prepediti. Quorum recuperationi et
consolationi consulens omnipotens Deus creator primum
hominem de limo terrae formauit, qui sui generis multiplicatione
dampna celestis patriae resarciret, atque angelorum
gaudia suppleret. Qua spe angelicus chorus admodicum
letatus. Non mirum, si ex lapsu ipsius hominis
fuit conturbatus. Unde nouem ordinum concentus in
laude creatoris remansit inperfectus, donec in
Christo resurgente resurrexit prolapsus ille protoplastus.
Ibi augmento sui collegii, et spe meliori angelicus exercitus
gauisus, in nouum Alleluia consurrexit totus, et in eo perstat
deuotus. Quem et nos pro modulo nostro imitantes, a
Septuagesima, quando lapsus protoplasti recitatur in
ecclesia, Alleluia nouem ebdomadibus intermittimus, scilicet
usque in Pasca, ubi Christus resurgens a mortuis tristiciam
nostram in gaudium uertit, et Alleluia nobis reddit.

C. LVI. In cena Domini Gloria in excelsis decantetur.

Nykolaus Rodulfo, Bituricensi Archiepiscopo.
Porro Gloria in excelsis Deo ab episcopis in cena Domini
inter missarum solempnia more nostro dicenda est.
Pallio uero apostolico eadem die uti illis est licitum, quibus
est ab apostolica sede permissum.

C. LVII. Cum baculo aut capite uelato ad celebrandum missarum solempnia clericus non ingrediatur.

Zacharias Papa. [in Sinodo Romana, c. 13. et 14.]
XIX. Pars. Nullus episcopus aut presbiter,
seu diaconus ad celebrandum missarum solempnia
presumat cum baculo introire, aut uelato capite altario Dei
assistere, quoniam et Apostolus prohibet uiros uelato
capite orare in ecclesia; et si temere presumpserit
conmunione priuetur. Cum uero ingressus fuerit episcopus
aut presbiter ad missarum solempnia celebranda, nisi
passio aliqua interuenerit, nullo modo audeat data oratione
recedere, ut ab aliquo episcopo aut presbitero
missarum suppleantur solempnia; sed qui inicium ponit;
suppleat usque in finem. Si quis uero presumpserit,
preter quod posuimus, agere, a sacro corpore et sanguine
Domini nostri Iesu Christi sit suspensus.

[PALEA. C. LVIII.

Item ex Decretis Soteris Papae.
Ut illud diuini oraculi singuli precaueant, quo scribitur:
"Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem,"
summopere uerendum nobis est atque cauendum, ne
horis illis atque temporibus, quibus Deo psallitur uel
sacrificatur, unicuique diuinis singulariter offitiis insistenti
perniciosa passio uel corporis quelibet inualetudo occurrat,
que aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione
uel terrore confundat. Pro huiusmodi ergo casibus precauentes,
necessarium duximus instituere, ut, ubi temporis,
uel loci, siue cleri copia suffragatur, habeat quisque canens
Deo atque sacrificans post se uicini solaminis adiutorem,
ut, si aliquo casu ille, qui offitia inpleturus accedit, turbatus
fuerit, uel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui
eius uicem exequatur intrepidus, et offitium inceptum
adinpleat. ]

C. LIX. Quot testes episcopus sacrificans secum habere debeat.

Anacletus seruus Christi Iesu, omnibus Episcopis.
[epist. 1.]
XX. Pars. Episcopus Deo sacrificans secum testes
habeat. In solempnioribus quippe diebus aut septem,


aut quinque, aut tres diaconos, qui oculi eius dicuntur,
et subdiaconos, atque reliquos ministros secum
habeat, qui sacris induti uestimentis in fronte et a
tergo, et presbiteri e regione dextra leuaque, corde contrito
et humiliato spiritu, ac prono stent uultu, custodientes
eum a maleuolis hominibus, et consensum prebentes
sacrificio. Peracta autem consecratione omnes conmunicent,
qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus.

C. LX. Episcopi sine religiosis testibus Domini sacramenta non conficiant.

Item Lucius Papa omnibus Episcopis.
Iubemus apostolica auctoritate, ut semper testes uobiscum
sacerdotes habeatis et Leuitas. Et licet conscientia
possit sufficere propria, tamen propter maliuolos iuxta Apostolum
etiam testimonium uos oportet habere bonum
ab his, qui foris sunt. Igitur duo presbiteri, et
tres diaconi in omni loco episcopum non deserant, propter
testimonium ecclesiasticum.

C. LXI. Nisi duobus presentibus presbiter missam celebrare non presumat.

Item Sother Papa.
Hoc quoque statutum est, ut nullus presbiterorum
missarum solempnia celebrare presumat, nisi duobus presentibus
sibique respondentibus ipse tercius habeatur;
quia, cum pluraliter dicitur ab eo: "Dominus uobiscum,"
et illud in secretis: "Orate pro me," aptissime conuenit, ut
ipsius respondeatur salutationi.

C. LXII. Communione priuentur qui usque ad finem missarum solempnia non audiunt.

Item ex Canone Apostolorum. [10.]
XXI. Pars. Omnes fideles, qui conueniunt in
solempnitatibus sacris ad ecclesiam, et scripturas Apostolorum
et euangelium audiant. Qui autem non perseuerant
in oratione, usque dum missa peragatur, nec
sanctam conmunionem percipiunt, uelut inquietudines
ecclesiae conmouentes conuenit conmunione priuari.

C. LXIII. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 24.]
Sacerdote uerbum in ecclesia faciente qui egressus de
auditorio fuerit, excommunicetur.

C. LXIV. Die dominico missas ex integro seculares audire debent.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 47.]
Missas die dominica secularibus totas audire
speciali ordine precipimus ita, ut ante benedictionem
sacerdotis egredi populus non presumat. Quod si fecerint,
ab episcopo publice confundantur.

C. LXV. Populus non ante discedat, quam missa ex integro celebretur.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 28.]
Cum ad celebrandas missas in nomine Dei conuenitur
populus non ante discedat, quam missae solempnitas
conpleatur, et ubi episcopus non fuerit, benedictionem
accipiat sacerdotis.

C. LXVI. Excommunicetur qui pretermisso ecclesiae conuentu ad spectacula uadit.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 88.]
Qui die solempni pretermisso ecclesiae conuentu
ad spectacula uadit, excommunicetur.

C. LXVII. Usque ad missam catecuminorum nullus ecclesiam ingredi prohibeatur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV., [c. 84.]
XXII. Pars. Episcopus nullum prohibeat ingredi
ecclesiam, et audire uerbum Dei, siue gentilem, siue
hereticum, siue Iudeum, usque ad missam catecuminorum.

C. LXVIII. Euangelia non sedendo, sed stando audire debemus.

Item Anastasius Episcopus omnibus Episcopis.
[epist. I. c. 1.]
XXIII. Pars. Apostolica auctoritate mandamus, dum
sancta euangelia in ecclesia leguntur, ut sacerdotes et
ceteri omnes non sedentes, sed uenerabiliter curui
et in conspectu euangelii stantes dominica uerba intente
audiant, et fideliter adorent.

C. LXIX. Ad missarum solempnia semper aliquid est offerendum.

Item Gregorius VII. [in Sinodo Romana habita anno
Domini 1078. c. 13.]
XXIV. Pars. Omnis Christianus procuret ad missarum
solempnia aliquid Deo offerre, et ducere ad memoriam,
quod Deus per Moysen dixit: "Non apparebis in


conspectu meo uacuus." Et in collectis sanctorum
Patrum liquido apparet quod omnes Christiani offerre
aliquid Deo ex usu sanctorum Patrum debent. Ad ipsum
enim prius est confugiendum, qui nostrae animae possit
curare passiones. Verum homines prepostero ordine ante
sibi opem ab hominibus accersiunt. Ubi autem humana
subsidia defecerint, tunc opinantur diuini fauoris gratiam
postulandam.

C. LXX. Quare "Sursum corda" in prefatione dicatur.

Item Ciprianus. [sermone VI. de oratione dominica.]
XXV. Pars. Quando autem stamus ad orationem,
fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces
toto corde debemus; cogitatio hominis carnalis et secularis
abscedat, nec quicquam tunc animus quam id
solum cogitet, quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem
prefatione premissa parat fratrum mentes, dicendo:
"Sursum corda," ut dum respondet plebs: "habemus ad
Dominum," ammoneatur, nichil aliud se quam Dominum
cogitare debere. Claudatur contra aduersarium pectus, et
soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis
uenire patiatur.

C. LXXI. Que prefationes in missa sunt cantandae.

Pelagius Romanae ecclesiae et apostolicae sedis Episcopus
uniuersis Germaniarum atque Galliarum Episcopis.
XXVI. Pars. Inuenimus has nouem prefationes in sacro
catalogo tantummodo recipiendas, id est: unam in
Albis pascalibus, aliam die Ascensionis Domini, tertiam
die Pentecosten, quartam de Natali Domini,
quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis,
septimam de sancta Trinitate, octauam de Cruce
nonam de ieiunio in Quadragesima tantummodo dicendam.

C. LXXII. In omnibus missarum solempnibus pro defunctis oratio fiat.

Item ex Concilio Cabillonensi. [II., c. 39.]
XXVII. Pars. Visum preterea est nobis, ut in omnibus
missarum solempnibus pro defunctorum spiritibus loco
conpetenti ecclesia Dominum deprecetur. Sicut enim
nulla dies excipitur, qua non pro uiuentibus et pro
quibuslibet necessitatibus deprecetur: ita nimirum nulla
dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces missarum
solempnibus Domino fundantur. Antiquitus igitur


hunc morem sancta tenet ecclesia, ut et missarum
solempnibus, et aliis precibus Domino spiritus quiescentium
conmendentur, dicente B. Augustino: "Non
sunt pretermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum,
quas faciendas pro omnibus in Christiana et
catholica societate laudamus. Defunctorum etiam tacitis
nominibus eorum, quos sub generali conmemoratione
suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes,
aut filii, aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeatur
pia matre communi."

C. LXXIII. Ante preces non sunt a sacerdote nomina recitanda.

Item Innocentius Episcopus Urbis Romae Decentio
Eugubino. [epist. I. c. 2.]
De nominibus recitandis ante, quam sacerdos precem
faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda
sunt, sua oratione conmendet, quam superfluum sit,
et ipse per tuam prudentiam recognoscis; ut cuius
hostiam necdum Deo offeras, eius ante nomen insinues,
quamuis illi nichil sit incognitum.

DISTINCTIO II.

GRATIANUS.

C. I. Panis, et uinum, et aqua in sacramentis sunt offerenda.

Alexander, Urbis Romae Episcopus, omnibus
orthodoxis. [epist. I. c. 4.]
I. Pars. In sacramentorum oblationibus, que inter
missarum solempnia Domino offeruntur, panis tantum
et uinum aqua permixtum in sacrificium offerantur. Non
enim debet in calice Domini aut uinum solum, aut aqua
sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex
latere eius in passione sua profluxisse legitur.

C. II. Vinum sine aqua, uel e conuerso in sacramentis offerri non licet.

Item Ciprianus [lib. II. epist. 2.] Cecilio fratri salutem.
Sic in sanctificando calicem Domini offerri sola
aqua non potest, quomodo nec uinum solum potest. Nam
si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse
sine Christo. Quando enim utrumque miscetur, et adunatione
confusa sibi inuicem copulantur, tunc sacramentum
spirituale et celeste efficitur. Sic uero calix


Domini non est aqua sola, et uinum solum, nisi utrumque
misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse
farina sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum,
et panis unius conpage solidatum.

C. III. Idem de eodem.

Scriptura dicit: ut quotiescumque calicem in
conmemorationem Domini et passionis eius offerimus, id
quod constat Dominum fecisse, faciamus. Sed uide, frater
karissime, si quis de antecessoribus nostris uel ignoranter
uel simpliciter non hoc obseruauit et tenuit, quod nos
Dominus facere exemplo et magisterio docuit, potest
simplicitati eius de indulgentia Domini uenia concedi;
nobis uero non potest ignosci, qui nunc a Domino ammoniti
et instructi sumus, ut calicem Domini cum uino
mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus.

C. IV. Preter uinum et aquam et panem in sacramento nichil debet offerri.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 45.]
Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri preter
uinum et aquam, que in tipo Christi benedicuntur, quia
dum in cruce penderet, de corpore eius effluxit sanguis et,
aqua. Hec tria unum sunt in Christo Iesu; hec hostia et
oblatio Dei in odorem suauitatis.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 24.]
In sacramento corporis et sanguinis Domini nichil amplius
offeratur, quam quod ipse Dominus tradidit, hoc
est panis et uinum aqua mixtum. §. 1. Nec amplius
in sacrificiis offeratur, quam de uuis et frumentis.

C. VI. Oblationis sacrificio uuas nemo coniungat.

Item ex VI. Sinodo. [c. 28.]
Didicimus, quod in quibusdam ecclesiis sacerdotes
sacrificio oblationis coniungant uuas, que secundum usum in
altario offeruntur, et sic simul utraque populo dispensent.
Precipimus igitur, ut nullus sacerdos hoc ulterius faciat, sed
in remissionem peccatorum populo oblationem solam distribuat,
et uuas seorsum benedictas populus, qui petierit, accipiat,
et fructuum gratias agat.

C. VII. De his, qui sacrificando uarie errabant.

Iulius Papa Episcopis per Egiptum.
Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis


deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione
Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur?
Audiuimus enim, quosdam scismatica ambitione detentos
contra diuinos ordines et apostolicas institutiones lac
pro uino in diuinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam
eucharistiam populis pro conplemento communionis
porrigere; quosdam etiam expressum uinum in sacramento
dominici calicis offerre, alios uero pannum lineum
musto intinctum per totum annum reseruare, et in tempore
sacrificii aqua partem eius lauare, et sic offerre. Quod
quam sit euangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium,
et consuetudini ecclesiasticae aduersum, non difficile
ab ipso fonte ueritatis probabitur, a quo ordinata ipsa
sacramentorum misteria processerunt. Cum enim magister
ueritatis uerum salutis nostrae sacrificium suis conmendaret
discipulis, nulli lac, sed panem tantum et calicem sub hoc
sacramento cognoscimus dedisse. Legitur enim in
euangelica ueritate: "Accepit Iesus panem et calicem, et
benedicens dedit discipulis suis." Cesset ergo lac sacrificando
offerri, quia manifestum et euidens exemplum
euangelicae ueritatis illuxit, quod preter panem et uinum
aliud offerri non liceat. §. 1. Illud uero, quod pro
conplemento conmunionis intinctam tradunt eucharistiam
populis, nec hoc prolatum ex euangelio testimonium receperunt,
ubi Apostolis corpus suum et sanguinem conmendauit.
Seorsum enim panis, et seorsum calicis conmendatio
memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum
prebuisse non legimus, excepto illo tantum discipulo, quem
intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non
que sacramenti huius institutionem signaret. Nam quod
de expresso botro, id est de uuarum granis, populus communicat,
ualde est omnino confusum; sed si necesse
fuerit, botrus in calice conprimatur, et aqua misceatur,
quia calix dominicus iuxta canonum preceptum uino
et aqua permixtus debet offerri, quia uidemus in aqua populum
intelligi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. Ergo,
cum in calice uino aqua miscetur, Christo populus
adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit, copulatur
et iungitur. Que copulatio et coniunctio aquae et uini sic
miscetur in calice Domini, ut illa mixtio non possit separari.
Nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi
incipit esse sine nobis. Si uero aqua sit sola, plebs incipit
esse sine Christo. Ergo, quando botrus solus offertur, in
quo uini efficientia tantum designatur, salutis nostrae sacramentum
negligitur, quod aqua significatur. Non enim
potest calix Domini esse aqua sola, aut uinum solum, nisi
utrumque misceatur. §. 2. Et ideo, quia ex hoc iam


plurima et multiplex maiorum manauit sentencia, deinceps
omnis talis error atque presumptio cessare
debet, ne peruersorum inordinata conpago statum ueritatis
eneruet. Et ideo nulli deinceps licitum erit aliud in
diuinis sacrificiis offerre, nisi iuxta antiquorum sentenciam
conciliorum panem tantum et calicem uino et
aqua permixtum. De cetero aliter quam preceptum est
faciens tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima
penitenciae satisfactione correptus ad gradus sui
offitium redeat, quod amisit.

C. VIII. Nulla oblatio corpori et sanguini Christi conparari ualet.

Item Alexander Papa V. a Petro. [epist. I.]
II. Pars. Nichil in sacrificiis maius esse potest,
quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac
potior est, sed hec omnes precellit, que pura conscientia
Domino offerenda est, et pura mente sumenda, atque
ab omnibus ueneranda, et sicut potior est ceteris, ita
potius excoli et uenerari debet.

C. IX. Ante confecta misteria pacem non debemus offerre.

Item Innocentius Papa Decentio, Eugubino Episcopo,
salutem. [epist. I. c. 1.]
III. Pars. Pacem igitur asseris ante confecta misteria
quosdam populis inperare, uel sibi sacerdotes inter se
tradere, cum post omnia (que aperire non debeo) pax sit
necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia,
que in misteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur,
prebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo
demonstrentur.

C. X. Ecclesiasticis liminibus careat minister, qui post consecrationem conmunicare contempnit.

Item Anacletus Papa. [epist. I.]
Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint
ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et Apostoli
statuerunt, et sancta Romana tenet ecclesia.

C. XI. Quisque sacerdos, quociens missam celebrat, tociens sacram communionem percipiat.

Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 5.]
IV. Pars. Relatum est nobis, quosdam de sacerdotibus


non tot uicibus communionis sanctae gratiam sumere,
quot sacrificia in uno die uidentur offerre; sed si in uno die
plurima deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus
a communione suspendunt, et in sola tantum
extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam
sumunt, quasi non sit tociens illi uero et singulari
sacrificio participandum, quociens corporis et sanguinis Domini
nostri Iesu Christi inmolatio facta constiterit.
Nam ecce Apostolus dicit: "Nonne qui edunt hostias
participes sunt altaris?" Certum est, quod hi, qui sacrificantes
non edunt, rei sunt dominici sacramenti. Quicumque
ergo sacerdotum deinceps diuino altario sacrificium
oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab
ipsa, qua se indecenter priuauit, gratia communionis anno
uno repulsum se nouerit. Nam quale erit sacrificium,
cui nec ipse sacrificans particeps esse dinoscitur?
Ergo modis omnibus tenendum est, ut, quocienscumque
sacrificans corpus et sanguinem Iesu Christi Domini nostri
in altario inmolat, tociens perceptionis corporis et sanguinis
Christi participem se prebeat.

C. XII. Corpus Christi sine eius sanguine sacerdos non debet accipere.

Item Gelasius Papa Maiorico et Iohanni Episcopis.
Conperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo
sacri corporis portione a calice sacrati
cruoris abstineant. Qui proculdubio (quoniam nescio qua
superstitione docentur astringi) aut integra sacramenta
percipiant, aut ab integris arceantur, quia diuisio unius
eiusdemque misterii sine grandi sacrilegio non potest
prouenire.

C. XIII. Eucharistiae communionem qui cottidie accipit, nec reprehenditur, nec laudatur.

Item Augustinus. [de ecclesiasticis dogmatibus, c. 53.]
V. Pars. Cottidie eucharistiae communionem accipere
nec laudo, nec uitupero, omnibus tamen dominicis
diebus communicandum hortor; si tamen mens
in affectu peccandi est. Grauari magis dico
eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo, quamuis
quis peccato mordeatur, peccandi tamen de cetero non
habeat uoluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrimis
et orationibus, et confidens de Domini miseratione,


accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc
de illo dico, quem mortalia peccata non grauant.
Idem: [epist. 118. c. 3.] §. 1. Dixerit quispiam, non
cottidie accipiendam eucharistiam, alius affirmat cottidie:
faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit
esse faciendum. Neque enim litigauerunt inter se, aut
quisquam eorum alteri se preposuit, Zacheus et ille
centurio, cum alter eorum gaudens in domo sua susceperit
Dominum, alter dixerit: "Domine non sum
dignus ut intres sub tectum meum." Ambo Saluatorem
honorificantes quamuis non uno modo, ambo peccatis
miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc ualet
quod manna secundum propriam uoluntatem in ore cuiusque
sapiebat.

C. XIV. Qui semper peccat celestis sacramenti medicinam semper accipiat.

Item Ambrosius. [lib. IV. de sacramentis, c. ult.]
Si, quocienscumque effunditur sanguis Christi, in
remissionem peccatorum effunditur, debeo semper
accipere. Qui semper pecco, debeo semper habere
medicinam.

C. XV. Non abstineat a corpore Domini, nisi qui excommunicari meretur.

Item Hylarius Episcopus.
Si non sunt tanta peccata, ut excommunicetur quis, non
se debet a medicina corporis Domini separare.
Item Fabianus Papa ait:

C. XVI. Ter in anno quisque fidelium communicet.

Etsi non frequentius, saltim ter in anno communicent
homines, nisi forte quis maioribus criminibus
quibuslibet inpediatur; in Pasca uidelicet, et Pentecosten,
et Natale Domini.
Item Sother Papa:

C. XVII. Etiam in cena Domini sacram communionem debemus accipere.

In cena Domini perceptio eucharistiae a quibusdam negligitur,
que quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus
(exceptis his, quibus pro grauibus criminibus inhibitum
est) percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum
etiam penitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis
dominici sacramenta reconcilientur.

C. XVIII. Proiciatur ab ecclesia qui a communione sacramenti se pro luxuria auertit.

Item ex Concilio Martini Papae. c. 83.
Si quis intrat in ecclesiam Dei, et sacras scripturas
audit, et pro luxuria sua auertit se a communione sacramenti,
et in obseruandis misteriis declinat constitutam
regulam disciplinae, istum talem proiciendum esse de
ecclesia catholica decernimus, donec penitenciam agat, et
ostendat fructum penitenciae suae, ut possit communione
percepta indulgentiam promereri.

C. XIX. Non habeantur catholici qui his tribus temporibus communicare despiciunt.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 18.]
Seculares, qui in Natale Domini, Pasca, Pentecosten
non communicauerint, catholici non credantur,
nec inter catholicos habeantur.

C. XX. Corripiantur qui in ecclesia communicare contempnunt.

Ex Concilio Tolletano. [I. c. 13.]
Hii, qui intrant ecclesiam, et deprehenduntur
numquam communicare, ammoneantur. Ut si non communicant,
ad penitenciam accedant. Si communicant, non
semper abstineant; si non fecerint, abstineant.

C. XXI. Ante sanctam communionem a propria uxore quisque contineat.

Item ex Concilio Elibertano.
Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore


abstinere debet tribus, aut quatuor, aut septem
diebus, nec inter catholicos connumerabitur qui in
istis uidelicet temporibus, Pasca, Pentecosten, Natale
Domini non communicauerit.
Item Sergius Papa:

C. XXII. Quare tres partes fiant ex corpore Christi.

VI. Pars. Triforme est corpus Domini. Pars oblatae,
in calicem missa, corpus Christi, quod iam resurrexit,
monstrat. Pars comesta, ambulans adhuc super
terram. Pars in altari usque ad finem missae remanens,
corpus in sepulchro, quia usque in finem seculi corpora
sanctorum in sepulchris erunt.
Clemens: [epist. II.]

C. XXIII. A quibus sunt contrectanda sacramenta dominica.

VII. Pars. Tribus gradibus conmissa sunt sacramenta
diuinorum secretorum, id est presbitero, diacono, et ministro,
qui cum tremore et timore clericorum reliquias corporis
domini custodire debent fragmentorum. Idem:
§. 1 Tanta in altario certe holocausta offerantur, quanta
populo sufficere debeant. Quod si remanserint in
crastinum non reseruentur, sed cum timore et tremore clericorum
et diligentia consumantur. Qui autem residua
corporis Domini, que in sacrario relicta sunt, consumunt,
non statim ad accipiendos communes cibos conueniant,
ne putent sanctae portioni miscere cibum, qui per aqualiculos
digestus in secessum diffunditur. Si ergo
mane dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent
ministri, qui eam consumpserunt, et, si tertia uel quarta
hora acceperint, ieiunent usque ad uesperum. Sic secreta
sanctificatione eterna custodienda sunt sacramenta.
§. 2. Precipimus etiam, ne umquam extero clerico
ecclesiae siue laico de fragmentis oblationum Domini
ad mensam donatur. Unde scis tu, qui passim
sanctuarii panes indignis inpendis, unde nosti, si mundi
sunt a mulieribus? Hinc et Dauid ab Abimelech sacerdote
interrogatus, cum panem sibi ad comedendum
posceret, cum se mundum ante triduum profiteretur,
panes propositionis manducauit.

C. XXIV. Inficiuntur, non mundantur scelerosi, qui communicare non desinunt.

Item Ysidorus. [lib. I. de summo bono, c. 24.]
VIII. Pars. Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et communicare


non desinunt, putantes se tali communione mundari,
discant nil ad emundationem proficere sibi, dicente Propheta:
"Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit
scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malicias
tuas?" et Apostolus: "Probet," inquit, "se homo,
et sic de pane illo edat, et de calice bibat."
Item ex VIII. Sinodo. Basilius Episcopus dixit:

C. XXV. Dampnationem, non salutem acquirit qui indigne sacramentis Christi communicat.

Timorem quidem docet nos Apostolus, dicens:
"Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et
bibit." Fidem uero edocet nos sermo Domini, dicens:
"Hoc est, quod pro multis datur, corpus meum.
Hoc facite in meam conmemorationem." §. 1. Et Apostolus
de unigenito Dei filio: "Humiliauit semetipsum
factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis."
Cum ergo anima fidem habet his dictis, et considerat
magnificentiam gloriae ipsius, et admiratur nimietatem humilitatis,
quomodo tantus ac talis obediens patri fuit
usque ad mortem pro uita nostra: puto, quia possit prouocari
ad affectum, et dilectionem ipsius, et Dei patris,
qui unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum. §. 2. Talem ergo fidem uel affectum
preparare debet in animo suo is, qui panem et calicem
Domini percipit.

C. XXVI. Non a quo, sed ante quem offeratur, considerandum est.

Item Augustinus in libro questionum Numeri. [quest. XX.]
Et dixit Dominus ad Moysem, et ad Eleazarum filium
Aaron sacerdotem: "Tollite thuribula erea e medio
exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt
thuribula peccatorum horum in animabus suis;
et facies laminas ductiles, circumpositionem altari,
quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata sunt, et
facta sunt in signum filiis Israel." Sed notandum, nouo
modo dicta sanctificata pena eorum, a quibus hoc peccatum
fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris,
quo timerent. Circumpositionem autem altari cur
ex eis fieri uoluit, addidit dicens: "quoniam oblata sunt ante
Dominum, et sanctificata facta sunt in signum filiis
Israel." Non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata
sunt, sed potius hoc cogitare et attendi, ante quem
oblata sint, id est, quia ante Dominum, ut plus in eis ualeret


nomen Domini, ante quem oblata sunt, quam pessimum
meritum eorum, a quibus oblata sunt.

C. XXVII. Penitencia eius, cuius negligentia de Christi sanguine aliquid stillat.

Item ex Decreto Papae Pii.
IX. Pars. Si per negligentiam aliquid de sanguine
stillauerit in terram, linguabitur, tabula
radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur,
et igne consumetur, et cinis intra altare
condetur, et sacerdos XL. diebus peniteat. Si
super altare stillauerit calix, sorbeat minister stillam, et III.
diebus peniteat. Si super linteum altaris, et ad
aliud stilla peruenerit, IV. diebus peniteat. Si usque
ad tercium, IX. diebus peniteat. Si usque ad quartum,
XX. diebus peniteat, et lintheamina, que tetigerint
stillam, tribus uicibus minister abluat calice
subter posito, et aqua ablutionis sumatur, et iuxta altare
recondatur.

C. XXVIII. Que penitencia sit inponenda ei qui sacrificium euomit.

Item ex Penitenciali Bedae Presbiteri. [c. de ebrietate]
Si quis per ebrietatem uel uoracitatem eucharistiam
euomuerit, XL. diebus peniteat; clerici, uel monachi,
seu diaconi, presbiteri LXX. diebus peniteant;
episcopi XC. Si pro infirmitatis causa euomuerit,
VII. diebus peniteant.

C. XXIX. Sacerdotes non nisi per se diuina sacramenta ministrent.

Item ex Concilio Remensi, c. 2.
X. Pars. Peruenit ad notitiam nostram, quod quidam
presbiteri in tantum paruipendant diuina misteria, ut
laico aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum
infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium
ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum
conmittuntur. Quod quam sit horribile quam
que detestabile, omnium religiosorum animaduertit
prudentia. Igitur interdicit per omnia sinodus, ne talis
temeraria presumptio ulterius fiat; sed omnimodis presbiter


per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter
fecerit, gradus sui periculo subiacebit.

C. XXX. Quando celebratur missa, presbiterium laici ingredi non presumant.

Item Clemens Papa.
XI. Pars. Sacerdotum aliorumque clericorum ecclesiis
seruientium honores a laicorum discrete apparere
conueniunt. Quamobrem nulli laicorum liceat in eo loco,
ubi sacerdotes et reliqui clerici consistunt (quod
presbiterium nuncupatur), quando missa celebratur, consistere,
ut libere ac honorifice possint sacra offitia exerceri.

C. XXXI. Sicut in metropolitana ecclesia, ita ubique missarum solempnia celebrentur.

Item ex Concilio Gerundensi. [c. 1.]
XII. Pars. Institutio missarum, sicut in metropolitana
ecclesia agitur, ita in Dei nomine in omnibus prouinciis
tam ipsius missae ordo, quam psallendi uel ministrandi
consuetudo seruetur.

C. XXXII. Quid sit sacrificium, quid sacramentum.

Item Augustinus in libro X. de ciuitate Dei. [c. 5.]
XIII. Pars. Sacrificium est uisibile inuisibile sacramentum,
id est sacrum signum. Item alibi: §. 1. Sacramentum
est inuisibilis gratiae uisibilis forma.

C. XXXIII. Quid sit signum.

Idem in libro II. de doctrina Christiana. [c. 1.]
Signum est res preter speciem, quam ingerit sensibus,
aliud aliquid ex se faciens in cognitionem uenire.
Item Gregorius in omelia pascali:

C. XXXIV. Post consecrationem non substantia, sed species remanet.

Specie et similitudo illarum rerum uocabula sunt,
que ante fuerunt, scilicet panis et uini. Unde in fine
cuiusdam missae oratur et dicitur: "Perficiant in nobis,
quesumus Domine, tua sacramenta quod continent, ut
que nunc specie gerimus rerum ueritate capiamus."


Postulat quippe sacerdos, ut corpus Christi, quod sub specie
panis et uini nunc geritur, manifesta uisione, sicuti reuera
est, quandoque capiatur. De qua uisione Dominus in euangelio
secundum Iohannem: "Qui diligit me diligetur
a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me
ipsum." Quamuis non inprobabiliter quidam exponant
hoc loco carnis et sanguinis ueritatem ipsam eorundem
efficientiam, id est peccatorum remissionem.

C. XXXV. Visibiles creaturae in Christi corpus et sanguinem inuisibiliter conuertuntur.

Item Eusebius Emisenus.
XIV. Pars. Quia corpus assumptum ablaturus erat ab
oculis, et illaturus sideribus, necessarium erat, ut die
cenae sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret,
ut coleretur iugiter per misterium, quod semel
offerebatur in precium, ut quia cottidiana, et indefessa currebat
pro hominum salute redemptio, perpetua esset
redemptionis oblatio, et perhennis uictima illa uiueret in
memoria, et semper presens esset in gratia uere unica et
perfecta hostia, fide estimanda, non specie, nec exteriori
censenda uisu, sed interiori affectu. Unde celestis confirmat
auctoritas, quia "caro mea uere est cibus, et sanguis
meus uere est potus." §. 1. Recedat ergo omne
infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est
muneris ipse etiam est testis ueritatis. Nam et inuisibilis
sacerdos uisibiles creaturas in substantiam corporis
et sanguinis sui uerbo suo secreta potestate conuertit, ita
dicens: "Accipite et comedite, hoc est corpus meum;"
et sanctificatione repetita: "Accipite, et bibite, hic est
sanguis meus." Ergo ad nutum precipientis Domini
repente ex nichilo substiterunt excelsa celorum, profunda
fluctuum, uasta terrarum: pari potestate in spiritualibus
sacramentis, ubi precipit uirtus, seruit effectus.
§. 2. Quanta itaque et quam celebranda beneficia uis diuinae
benedictionis operetur, et, quomodo tibi nouum et
inpossibile esse non debeat, quod in Christi substantiam
terrena et mortalia conuertuntur, te ipsum, qui in Christo
es regeneratus, interroga. Dudum alienus a uita, peregrinus
a misericordia, a salutis uia intrinsecus mortuus
exulabas; subito initiatus Christi legibus, et salutaribus
misteriis innouatus, in corpus ecclesiae non uidendo, sed
credendo transsiluisti, et de filio perditionis adoptiuus
Dei fieri occulta puritate meruisti; in mensura uisibili
permanens maior factus es te ipso inuisibiliter sine quantitatis
augmento; cum idem atque ipse esses, multo alter
fidei processibus extitisti; in exteriori nichil additum est, et


totum in interiori mutatum est, ac sic homo Christi filius
effectus, et Christus in mente hominis est formatus. Sicut
ergo sine corporali sensu, uilitate preterita deposita, subito
indutus es dignitatem nouam, et sicut hoc, quod Deus
lesa in te curauit, infecta diluit, maculata detersit, non
oculis, sed sensibus tuis sunt credita: et
cum reuerendum altare cibis spiritualibus satiandus
ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice,
honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe, et
maxime totum haustu interioris hominis assume.

C. XXXVI. Quare in specie panis et uini sacramentum suum Christus nobis ministrauit.

Item Augustinus.
Quia passus est pro nobis Dominus, conmendauit nobis
in isto sacramento sanguinem suum et corpus, quod etiam
fecit nosmetipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus,
et per misericordiam ipsius quod accepimus nos
sumus. Recordamini: et uos non fuistis, et creati estis;
ad aream dominicam conportati estis; laboribus boum,
id est annunciantium euangelium, triturati estis; quando
catecumini deferebamini, in horreo seruabamini, nomina
uestra dedistis, cepistis moli ieiuniis exorcismi;
postea ad aquam uenistis, et conspersi estis, et panis dominicus
facti estis. Ecce, quod accepistis. Quomodo ergo
unum uidetis esse quod factum est, sic unum estote uos,
diligentes uos, tenendo unam fidem, unam spem, indiuiduam
karitatem. Heretici, quando hoc accipiunt, testimonium
contra se accipiunt, quia illi querunt diuisionem,
cum panis iste indicet unitatem. Sic et uinum in multis
racemis fuit, et modo unum est, unum est in sua natiuitate
calix post pressuram torcularis. Et uos post illa
ieiunia, post labores, post humilitatem et contricionem,
iam in nomine Christi tamquam ad calicem uenistis, et
ibi uos estis in mensa, et in calice, nobiscum uos estis.
Simul enim hoc sumimus, simul bibimus, quia simul uiuimus.
Item in sermone de infantibus: §. 1. Ita Dominus noster
Iesus Christus nos significauit, nos ad se pertinere uoluit,
misterium pacis et unitatis nostrae in mensa consecrauit.
Qui accepit misterium unitatis, et non tenet
uinculum pacis, non misterium accepit pro se, sed testimonium
contra se. Nulli est aliquatenus ambigendum,
unumquemque fidelium corporis et sanguinis dominici
tunc esse participem, quando in baptismate membrum
efficitur Christi, nec alienari ab illius panis calicisque consortio,
etiamsi ante, quam panem illum comedat, calicemque
bibat, de hoc seculo migrauerit in unitate


corporis Christi constitutus. Sacramenti quippe illius
participatione ac beneficio non priuatur, quando in se
hoc, quod illud sacramentum significat, inuenitur.

C. XXXVII. Dum hostia frangitur, passio Christi ad memoriam reuocatur.

Idem in libro sentenciarum Prosperi.
Dum hostia frangitur, dum sanguis de calice in ora
fidelium funditur, quid aliud, quam dominici corporis in
cruce inmolatio, eiusque sanguinis de latere effusio designatur?
Item Leo Episcopus, et sancta sinodus, que in urbe Romana
conuenit, Clero, honoratis, et plebi consistenti
Constantinopolim:

C. XXXVIII. De ueritate corporis et sanguinis Christi nulli ambigere licet.

XV. Pars. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo
hactenus desidiae torpore iacuerunt, ut nec auditu discerent,
uel lectione cognoscerent, quod in ecclesia in
omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium
linguis ueritas corporis et sanguinis Christi inter communionis
sacramenta doceatur, quia in illa mistica
distributione spiritualis alimoniae hoc inpertitur, hoc sumitur,
ut accipientes uirtutem celestis cibi in carnem ipsius
qui caro nostra factus est, transeamus? Idem est cibus
refectionis, est cibus sanguinis. Sicut enim caro Domini
uere est cibus, ita sanguis uere noster est potus.
Idem: §. 1. Est corpus, de quo dictum est: "Caro
mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus."
Circa hoc corpus aquilae sunt, que alis circumuolant
spiritualibus. §. 2. Unde et idem corpus Christi
edimus, ut uitae eternae possimus esse participes. Idem:
§. 3. Cuius clare argumentis utimur, suis utamur
exemplis, incarnationis quoque exemplo astruamus
misterii ueritatem. §. 4. Quid hic queris naturae
ordinem in Christi corpore, cum preter naturam sit ipse
Christus partus ex Virgine?

C. XXXIX. Non natura nascitur, sed consecratione nobis conficitur corpus et sanguis Christi.

Item Ambrosius in libro de catecizandis rudibus.
Panis et calix non quilibet, sed certa consecratione
misticus fit nobis, non nascitur. Proinde, quod ita fit
nobis, quamuis sit panis et calix, alimentum est resurrectionis,
non sacramentum religionis; non quod benedicimus,
gratiasque agimus Domino in omni eius munere, non
tantum spirituali, uerum etiam corporali.

C. XL. Quod ante benedictionem panis et uinum est post benedictionem est corpus et sanguis Christi.

Idem in libro de offitiis.
Ante benedictionem alia species nominatur, post
benedictionem corpus significatur. Item: §. 1. In
illo sacramento Christus est. Item: [lib. 4. de sacramentis,
c. 5.] §. 2. Qui manducauerit hoc corpus, fiet ei remissio
peccatorum.

C. XLI. Sub specie panis et uini inuisibilem Christi carnem et sanguinem honoramus.

Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi.
Nos autem in specie panis et uini, quam uidemus, res
inuisibiles, id est carnem et sanguinem, honoramus, nec
similiter pendimus has duas species, quemadmodum
ante consecrationem pendebamus, cum fideliter
fateamur, ante consecrationem panem esse et uinum, quod
natura formauit; post consecrationem uero Christi carnem
esse et sanguinem, quod benedictio consecrauit.

C. XLII. Confessio Berengarii.

XVI. Pars. Ego Berengarius, indignus ecclesiae S.
Mauritii Andegauensis diaconus, cognoscens ueram, catholicam
et apostolicam fidem, anathematizo omnem
heresim, precipue eam, de qua hactenus infamatus sum,
que astruere conatur, panem et uinum, que in altari ponuntur,
post consecrationem solummodo sacramentum, et non
uerum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi


esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento manibus
sacerdotum tractari, uel frangi, aut fidelium dentibus
atteri. Consentio autem sanctae Romanae ecclesiae et
apostolicae sedi, et ore et corde profiteor, de sacramentis
dominicae mensae eandem fidem me tenere,
quam dominus et uenerabilis Papa Nykolaus, et hec sancta
sinodus auctoritate euangelica et apostolica tenendam tradidit
michique firmauit: scilicet panem et uinum, que in
altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum,
sed etiam uerum corpus et sanguinem Domini nostri
Iesu Christi esse, et sensualiter non solum sacramentum,
sed in ueritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et
fidelium dentibus atteri; iurans per sanctam, et homousion
Trinitatem, et per hec sacrosancta Christi euangelia.
Eos, qui contra hanc fidem uenerint, cum dogmatibus et
sectatoribus suis eterno anathemate dignos esse pronuncio.
Quod si ego ipse aliquando contra hec aliquid
sentire presumpsero aut predicare, canonum seueritati
subiaceam. Lecto et perlecto sponte subscripsi. §. 1.
Hanc confessionem suae fidei de corpore et sanguine
Domini nostri Iesu Christi a Berengario Romae coram
CXIII. episcopis factam misit Nykolaus Papa per urbes
Italiae, Germaniae, Galliae, et ad quecumque loca fama
prauitatis eius peruenire ante potuit, ut ecclesiae, que
prius doluerant de auerso atque aduerso, postea
gaudeant de reuerso atque conuerso.

C. XLIII. Quare elementorum species reseruentur, cum uere sit Christi corpus et sanguis.

Ambrosius in libro de offitiis.
Forte dicas, quomodo uera caro, quomodo uerus sanguis,
qui similitudinem non uideo carnis, non uideo sanguinis
ueritatem? Primo omnium dixi tibi de sermone
Christi, qui operatur, ut possit mutare et conuertere genera
et instituta naturae. Deinde, ubi non tulerunt sermonem
Christi discipuli eius, sed audientes, quod carnem suam
daret manducare, et sanguinem suum ad bibendum,
recedebant, solus tamen Petrus dixit: "Verba uitae
eternae habes, et ego a te quomodo recedam?" Ne igitur
plures hoc dicerent, et ne ueluti quidam esset horror
cruoris, sed maneret gratia redemptionis, ideo in
similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere
naturae gloriam uirtutemque consequeris. "Ego
sum," inquit, "panis uiuus, qui de celo descendi."

C. XLIV. Non carnaliter, sed spiritualiter Christi corpus et sanguinem debemus accipere.

Item Augustinus in expositione Psalmo LIV.
Prima quidem, inquit, heresis in discipulis Christi,
uelut a duricia sermonis eius facta est. Cum enim diceret:
"Nisi quis manducauerit carnem meam, et biberit
sanguinem meum, non habebit uitam eternam," illi non
intelligentes dixerunt ad inuicem: "Durus est hic sermo,
quis eum potest manducare." Dicentes, quia durus
est hic sermo, separauerunt se ab illo; et remansit
cum duodecim. Discedentibus illis instruxit eos, qui
remanserant. Spiritus est, inquit, qui uiuificat; caro
nichil prodest. Verba, que locutus sum ad uos, Spiritus
et uita sunt. Intellexistis spiritualiter? Spiritus et uita
sunt. Intellexistis carnaliter? Etiam sic illa spiritus et uita
sunt, sed tibi non sunt. Spiritualiter intelligite que
locutus sum. Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi
estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui
me crucifigent. Sacramentum, aliquod uobis conmendaui:
spiritualiter intellectum uiuificabit uos; caro autem non
prodest quicquam. Sed quomodo illi intellexerunt?
Carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadauere
uenditur, aut in macello dilaniatur. "Sciens autem
Iesus ait: hoc uos scandalizat, quia dixi: do uobis carnem
meam manducare, et sanguinem meum bibere? Si ergo
uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius?" Quid
est hoc? Hinc soluit, quod illos mouerat; hinc aperuit,
unde fuerant scandalizati: hinc plane, si
intelligerent. Illi autem putabant, erogaturum corpus
suum. Ille dixit, se ascensurum in celum, utique integrum.
Cum uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat
prius? certe uel tunc uidebitis, quia non eo modo, quo
putatis, erogat corpus suum, uel tunc intelligetis, quia
gratia eius non sumitur morsibus. Item: [tractatu 30. in
Iohannem: §. 1.] Donec seculum finiatur, sursum est
Dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est ueritas Dominus.
Corpus enim, in quo resurrexit, uno loco esse
oportet; ueritas autem eius ubique diffusa est.

C. XLV. Quomodo Christi corpus quod in cruce pependit, accipitur, et quomodo non.

Item Augustinus in epistola ad Ireneum.
Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, et


bibituri illum sanguinem quem effusuri sunt illi qui
me crucifigent; ipsum quidem et non ipsum ipsum inuisibiliter,
non ipsum uisibiliter. Unde et subditur:
Si necesse est, illud celebrari uisibiliter, necesse
tamen est, inuisibiliter intelligi.

C. XLVI. Quid sit corpus Christi manducare, et sanguinem eius bibere.

Item Augustinus in sermone de uerbis euangelii.
Quid est Christum manducare? non est hoc solum, in
sacramento corpus eius accipere. Multi enim indigne accipiunt,
de quibus Apostolus ait: "Qui manducat et
bibit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et
bibit." Sed quomodo manducandus est Christus? Quomodo
ipse dicit: "Qui manducat carnem meam, et bibit
sanguinem meum, in me manet, et ego in illo." Etsi
accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum.

C. XLVII. Credere in Christum est manducare ipsum.

Item Augustinus in libro de remedio penitenciae.
Ut quid paras dentem et uentrem? Crede, et
manducasti. Credere enim in eum, hoc est panem uiuum
manducare. Qui credit in eum manducat eum.

C. XLVIII. Sacramentum, et res sacramenti sacrificium ecclesiae conficitur.

Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi.
Hoc est, quod dicimus, quod omnibus modis
approbare contendimus, sacrificium ecclesiae confici
duobus, duobus constare: uisibili elementorum specie,
et inuisibili Domini nostri Iesu Christi carne et sanguine;
et sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi,
sicut persona Christi constat et conficitur ex Deo et
homine, cum ipse Christus uerus Deus sit, et uerus homo,
quia omnis res illarum rerum naturam et ueritatem in se
continet, ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium
ecclesiae duobus, sacramento, et re sacramenti, id
est corpore Christi. Est igitur sacramentum, et res
sacramenti, id est corpus Christi. Item: §. 1. Caro


eius est, quam forma panis opertam in sacramento accipimus,
et sanguis eius, quem sub uini specie ac sapore
potamus. Caro uidelicet carnis, et sanguis sacramentum
sanguinis; carne et sanguine, utroque inuisibili, spirituali,
intelligibili, significatur corpus uisibile Domini nostri
Iesu Christi, et palpabile, plenum gratia omnium uirtutum,
et diuina maiestate. Item: §. 2. Sicut ergo celestis
panis, qui uere caro Christi est, suo modo uocatur corpus
Christi, cum reuera sit sacramentum corporis Christi, illius
uidelicet, quod uisibile, quod palpabile, mortale in
cruce est positum, uocaturque ipsa carnis inmolatio, que
sacerdotis manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non
rei ueritate, sed significanti misterio: sic sacramentum
fidei, quod baptismus intelligitur, fides est.

C. XLIX. Quot modis caro Christi intelligatur.

Ieronimus in epistola ad Ephesos. [ad cap. 1.]
Dupliciter inquit intelligitur caro Christi et sanguis:
uel spiritualis illa atque diuina, de qua ipse ait:
"Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus,"
et: "Nisi manducaueritis carnem meam, et meum sanguinem
biberitis, non habebitis uitam eternam;" uel caro
mea, que crucifixa est, et sanguis, qui militis effusus
est lancea.

C. L. De eodem.

Item Augustinus in libro de trinitate ad Chorinthios.
Quia morte Domini sumus liberati, huius rei memores
in edendo et potando carnem et sanguinem, que pro
nobis oblata sunt, significamus.

C. LI. Quomodo Christus semel sit inmolatus, et quomodo cottidie inmoletur.

Item in Psalmo XX.
XVII. Pars. Semel Christus mortuus est, iustus pro
iniustis, et scimus, et certum habemus, et spe inmobili
retinemus, quia, Christus resurgens a mortuis iam non
moritur, mors illi ultra non dominabitur. Verba ista
Apostoli sunt; tamen, ne obliuiscamur, quod semel
factum est in memoria nostra omni anno fit. Quociens


Pasca celebratur, numquid tociens Christus occiditur?
sed tamen anniuersaria recordatio representat quod
olim factum est, et sic nos facit moueri, tamquam uideamus
in cruce presentem Dominum.

C. LII. Item in libro sentenciarum Prosperi.

Semel inmolatus est in semetipso Christus, et tamen
cottidie inmolatur in sacramento. Quod ita intelligendum
est, quia in manifestatione sui corporis, in distinctione
membrorum suorum omnium uerus Deus et uerus homo
semel tantum in cruce pependit, offerens patri se ipsum
hostiam uiuam et passibilem, mortalem, uiuorum ac
mortuorum redemptionis efficacem, eorum scilicet, quos
altitudo diuini consilii redimendos iudicauit, presciuit
predestinauit, uocauit, modis atque temporibus, quibus id
fieri congruebat.

C. LIII. Hostia, que semel oblata est, in recordationem suae mortis cottidie offertur.

Item Ambrosius in epistola ad Ebreos. [c. 10.]
In Christo semel oblata est hostia ad salutem sempiternam
potens. Quid ergo nos? nonne per singulos dies
offerimus? Offerimus, sed ad recordationem mortis
eius, et una est hostia, non multae. Quomodo una et
non multae? quia semel oblatus est Christus. Hoc autem
sacrificium exemplum est illius, id ipsum semper id
ipsum. Proinde hoc est sacrificium, alioquin dicetur,
quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi? Nequaquam,
sed unus ubique Christus, et hic plenus existens,
et illic plenus. Sicut enim quod ubique offertur unum
est corpus, et non multa corpora: ita et unum sacrificium.
Pontifex auoem ille est, qui hostiam obtulit nos mundantem.
Ipsam offerimus etiam nunc, que tunc oblata
consumi non potest. Quod nos facimus, in conmemorationem
fit eius, quod factum est: "Hoc enim facite,"
ait, "in meam conmemorationem."

C. LIV. Sacramentum corporis Christi non nisi ieiuni debemus accipere.

Item Augustinus in libro responsionum ad
Ianuarium. [c. 6.]
XVIII. Pars. Liquido apparet, quando primo acceperunt


discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos
accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumpniandum
est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur?
Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honore
tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus
intraret, quam exteri cibi. Nam ideo per uniuersum
orbem mos iste seruatur. Neque enim, quia post cibos
Dominus dedit, propterea pransi aut cenati fratres ad illud
sacramentum accipiendum conuenire debent, aut, sicut
faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis
ista miscere. Namque Saluator, quo uehementius conmendaret
misterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit
infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad
passionem disgressurus erat, et ideo non precepit, quo
deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos ecclesias
dispositurus erat, seruaret hunc locum. Nam si hoc ille
monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur,
credo, quod eum morem nemo mutasset. Cum uero
ait Apostolus, de hoc sacramento loquens: "Propter quod,
fratres, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate,
si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium
conueniatis," statim subtexuit: "cetera autem, cum uenero,
ordinabo." Ubi intelligi datur, quia multum erat, ut
in epistola totum illis agendi ordinem insinuaret,
quod uniuersa per orbem seruat ecclesia, ab ipso ordinatum
esse, quod nulla horarum diuersitate uariatur.

C. LV. Ante consecrationem est panis, sed uerbis Christi in eius corpus conuertitur.

Item Ambrosius in libro [IV.] de sacramentis. [c. 4.]
XIX. Pars. Panis est in altari usitatus ante uerba
sacramentorum; ubi accessit consecratio, de pane fit caro
Christi. Quomodo autem potest qui panis est
corpus esse Christi? Consecratio autem quibus uerbis,
cuius sermonibus est? Domini Iesu. Nam reliqua
omnia, que dicuntur, laus Deo defertur, oratione
petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris. Ubi
autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus
sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo
Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi?
hic, quo facta sunt omnia. Iussit Dominus, et


facta sunt celum et terra mare. Vides
ergo, quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo uis tanta
est in sermone Domini Iesu, ut inciperet esse quod
non erat: quanto magis operatorius est, ut sint que erant
et in aliud conmutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem
iam corpus Christi est post consecrationem,
quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus
Christi, et uinum cum aqua in calice missum fit sanguis
consecratione uerbi celestis. §. 1. Sed forte dicis: Speciem
sanguinis non uideo; sed habet similitudinem. Sicut enim
mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem
sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit, et precium
tamen operetur redemptionis. Didicisti, quia accipis
corpus Christi. [Et c. 5.] §. 2. Vis scire, quia uerbis
celestibus consecratur? Accipite, que sunt uerba. Dicit
sacerdos: "Fac nobis," inquit, "hanc oblationem scriptam
rationabilem etc." Inde: omnia illa
euangelistae sunt usque ad "Accipite" siue corpus, siue
sanguinem. Inde uerba sunt Christi: "Accipite et bibite
ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus." Vide singula.
Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus
accepit panem. Ante, quam consecretur, panis
est: ubi autem uerba Christi accesserint, corpus Christi
est. Deinde audi dicentem: Accipite, et edite ex eo
omnes; hoc est enim corpus meum. Et ante uerba Christi
calix est uini et aquae plenus. Ubi uerba Christi operata
fuerint, ibi sanguis efficitur, qui plebem redemit. §. 3.
Ergo uide, quam potens est sermo Christi uniuersa
conuertere. Deinde ipse Iesus testificatur, quod
corpus suum, et sanguinem suum accipiamus. De cuius
fide et testificatione dubitare non debemus.

C. LVI. Non corpus, sed animam fulcit panis uitae eternae.

Item.
Non iste panis est, qui uadit in corpus, sed panis
uitae eternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. §. 1.
Iste panis cottidianus est; accipe cottidie quod cottidie tibi
prosit; sic uiue, ut cottidie merearis accipere.

C. LVII. Etiam secundum carnem Christus est panis uiuus.

Item Augustinus in epistola ad Ireneum.
Christus panis est, de quo qui manducat uiuit in eternum,
de quo ipsemet dixit: "Et panis, quem ego dabo,
caro mea est, pro mundi uita etc." Determinat, quomodo
sit panis, non solum secundum uerbum, quo uiuunt omnia,
sed secundum carnem assumptam pro mundi uita.
Humana enim caro, que erat peccato mortua, carni
mundae unita, incorporata, unum cum illa effecta, uiuit
de spiritu eius, sicut unum corpus de suo spiritu.
Qui uero non est de corpore Christi, non uiuit de spiritu
Christi.

C. LVIII. Quod Christus uisibiliter in sacramento spiritualiter in ueritate manducatur et bibitur.

Item.
Qui manducant et bibunt Christum, uitam manducant et
bibunt. Illud manducare est refici; illud bibere est
uiuere. Quod in sacramento uisibiliter sumitur, in ipsa ueritate
spiritualiter manducatur et bibitur. Manducatur
Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus. Nec
quando manducamus, partes de illo facimus. Et quia
in sacramento sic fit, et norunt fideles, quomodo
manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem
suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per partes
manducatur et manet integer totus in corde tuo. Totus
erat apud Patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam,
nec recessit ab illo. §. 1. Quod uidetur panis est et
calix, quod etiam oculi renunciant. Quod autem fides
postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis.
§. 2. Ista ideo dicuntur sacramenta, quia in eis
aliud uidetur, et aliud intelligitur. Quod uidetur
speciem habet corporalem; quod intelligitur fructum habet
spiritualem. §. 3. Qui accipit misterium unitatis, et non
tenet uinculum pacis, non misterium accipit pro se, sed testimonium
contra se.

C. LIX. Quomodo spiritualiter corpus Christi sit accipiendum.

Idem super Iohannem. [ad c. 6. tract. XXVI. et XXVII.]
Credere in Iesum Christum, hoc est manducare panem


uiuum. Qui credit manducat. Inuisibiliter saginatur,
quia inuisibiliter renascitur. "Et qui manducat carnem
meam, et bibit sanguinem meum uitam habet eternam."
Participatione enim filii (quod est per unitatem corporis
eius et sanguinis) homo manducans uiuit, non
sumens tantum in sacramento (quod et mali faciunt), sed
usque ad Spiritus participationem, ut in corpore Domini
tamquam membrum maneat, et eius Spiritu uegetetur, quod
est, dum eius mandata seruat. §. 1. Ad altare Dei inuisibile
(quo non accedit iniustus) ille peruenit, qui ad hoc
presens iustificatus accedit. Inueniet illic uitam, qui hic
discernit causam suam.

C. LX. Spiritus sanctus inuisibiliter corpus et sanguinem Christi sanctificat.

Idem in libro III. de Trinitate. [c. 4.]
Corpus et sanguinem Christi dicimus illud, quod ex
fructibus terrae acceptum, et prece mistica consecratum,
recte sumimus ad salutem spiritualem in memoriam
dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad
illam uisibilem speciem perducatur, non sanctificatur, ut
sit tam magnum sacramentum, nisi operante inuisibiliter
spiritu Dei, cum hec omnia, que per corporales motus in
illo opere fiunt, Deus operetur.

C. LXI. Per benedictionem panis efficitur corpus Christi.

Item.
Non omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi,
fit corpus Christi.

C. LXII. Dupliciter corpus Christi intelligitur.

Item.
Commendauit enim Christus in hoc sacramento
corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos.
Nam et nos ipsius corpus facti sumus.

C. LXIII. Sacrificium altaris sacramentum est unitatis.

Item. [tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis]
Hoc sacramentum pietatis est, signum unitatis, uinculum
karitatis. Qui uult uiuere, accedat et credat,
incorporetur. §. 1. Hunc cibum et potum societatem
uult intelligi corporis et membrorum suorum, quod es
ecclesiae in predestinatis.

C. LXIV. Spiritualiter magis quam corporaliter corpus Christi debemus accipere.

Item.
XX. Pars. Panem de altari spiritualiter manducare
est innocentiam ad altare portare. Peccata
etsi sint cottidiana, uel non sint mortifera. Ante,
quam accedatis: "dimittite debitoribus uestris."
Si dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis
est et, non uenenum. Sed uide, si dimittis, ne
mentiaris Deo, quem non fallis. Mentiri Deo potes:
fallere ipsum non potes.

C. LXV. Sacramentum, non ueritatem Christi corporis accipit, qui ab eo discordat.

Item. [in libro Sentenciarum c. 139]
Qui discordat a Christo, nec manducat eius carnem,
nec sanguinem bibit, et si tantae rei sacramentum
ad iudicium suae perditionis cottidie accipit.

C. LXVI. Sancta nocent malis, et mala prosunt bonis.

Item. [tractatu VI. et LXII. in Iohannem]
Et sancta malis possunt obesse; bonis sunt ad salutem,
malis ad iudicium. Unde Apostolus: "Qui manducat et
bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit," non quia
illa res mala est, sed quia malus male accipit quod bonum
est. Non enim mala erat buccella, que Iudae data est a
Domino. Salutem medicus dedit; sed quia ille, qui
indignus erat, accipit, ad perniciem sui accepit. Et
mala prosunt bonis, sicut angelus sathanae Paulo. Per
malum enim fit bonum, cum bene accipitur malum.

C. LXVII. Non prohibeantur mali de mensa Domini manducare.

Idem.
Non prohibeat dispensator manducare pingues terrae
mensam Domini, sed exactorem moneat timere.

C. LXVIII. Et qui indigne accedit tamen corpus Christi accipit.

Idem. [in lib. V. de baptismo, c. 8.]
Sicut Iudas, cum buccellam Christus tradidit,
non malum accipiendo, sed male accipiendo locum


prebuit diabolo, sic indigne quisque sumens corpus
Christi, non efficit, ut, quia malus est, malum sit, aut,
quia ad salutem non accipit, nichil accipit. Corpus
enim et sanguis Domini nichilominus erat in
illis, quibus dicebat Apostolus: "Qui manducat indigne,
iudicium sibi manducat et bibit."

C. LXIX. Quibus exemplis preter naturam substantia panis et uini in corpus et sanguinem Christi conuerti probetur.

Item Ambrosius de sacramentis.
XXI. Pars. Reuera mirabile est, quod manna Deus
pluerit patribus, et cottidiano celi pascebantur alimento.
Unde dictum est: "Panem angelorum manducauit homo."
Sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in
deserto mortui sunt. Ista autem esca, quam accipitis
iste panis uiuus, qui de celo descendit, uitae eternae substantiam
ministrat, et quicumque hunc manducauerit,
non morietur in eternum, et corpus est Christi.
Considera nunc, utrum prestantior sit panis angelorum, an
caro Christi, que utique corpus est uitae. Manna illud de
celo, hoc super celum; illud celi, hoc Domini celorum;
illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum seruaretur,
hoc alienum ab omni corruptione, quicumque religiose
gustauerit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de
petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiauit
aqua, te sanguis diluit in eternum. Iudeus bibit et sitit; tu,
cum biberis, sitire non poteris; et illud in umbra, hoc in
ueritate. Si illud, quod miraris, umbra est, quantum istud
est, Cuius umbram miraris? Audi, quia umbra est,
que apud patres est facta: "Bibebant" inquit, "de
consequenti eos petra; petra autem erat Christus. Sed non
in pluribus eorum conplacitum est Deo. Nam prostrati
sunt in deserto. Hec autem facta sunt in figura nostri."
Cognouisti potiora: potior enim est lux quam umbra,
ueritas quam figuram, corpus auctoris quam manna de
celo. §. 1. Forte dicas: aliud uideo; quomodo tu michi
asseris, quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc
superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis,
ut probemus, hoc non esse, quod natura formauit, sed
quod benedictio consecrauit, maioremque uim esse benedictionis,
quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa
mutatur? Virgam tenebat Moyses; proiecit eam, et
facta est serpens. Rursus apprehendit caudam serpentis,
et in uirgae naturam reuertit. Vides ergo, prophetica
gratia bis mutatam esse naturam, et serpentis et
uirgae. Currebant Egypti flumina puro meatu aquarum;
subito de fontium uenis sanguis cepit erumpere; non erat
potus in fluuiis; rursus ad Prophetae preces cruor cessauit
fluminum, aquarum natura remeauit. Circumclusus erat


undique populus Ebreorum, hinc Egyptiis uallatus, inde
mari clausus. Virgam leuauit Moyses; separauit se aqua,
et in murorum speciem congelauit, atque inter undas uia
pedestris apparuit. Iordanis retrorsum conuersus contra
naturam in sui fontis reuertitur exordium. Nonne claret,
naturam uel maritimorum fluctuum, uel fluuialis cursus
esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses
petram, et aqua de petra fluxit. Numquid non preter naturam
operata est gratia, ut aquam uomeret petra, quam
non habebat natura? Marath fluuius amarissimus erat, ut
sitiens populus bibere non posset; misit Moyses lignum in
aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit,
quam infusa subito gratia temperauit. Sub Heliseo
propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum
de securi, et statim mersum est; rogauit Heliseum qui amiserat
ferrum; misit etiam Heliseus lignum in aquam, et
ferrum natauit. Utique et hoc preter naturam factum
cognouimus. Grauior est enim ferri species
quam aquarum liquor. §. 2. Aduertimus igitur, maioris
esse gratiam quam naturam, et adhuc tamen
propheticae benedictionis numeramus gratiam. Quod
si tantum ualuit humana benedictio, ut naturam conuerteret,
quid dicimus de ipsa consecratione diuina, ubi
uerba ipsa Domini saluatoris operantur? Nam sacramentum
istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod
si tantum ualuit sermo Helyae, ut ignem de celo deponeret,
non ualebit Christi sermo, ut species elementorum
mutet? De totius mundi operibus legisti: "quia
ipse dixit, et facta sunt: ipse mandauit, et creata sunt."
Sermo igitur Christi, qui potuit ex nichilo facere
quod non erat, non potest ea, que sunt, in id mutare, quod
non erant non enim minus est dare, quam mutare
nouas naturas rebus. §. 3. Sed quid argumentis utimur?
suis utamur exemplis, incarnationisque misterii astruamus
ueritatem. Numquid naturae usus presensit,
cum Iesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem querimus,
uiro mixta femina generare consueuerat. Liquet
igitur, quod preter naturae ordinem uirgo generauit. Et
hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est. Quid hic
naturae ordinem queris in Christi corpore, cum preter naturam
sit ipse Dominus Iesus partus ex Virgine? Vera
utique caro Christi, que crucifixa est, que sepulta est.
Vere ergo illius carnis sacramentum est. Ipse Dominus
Iesus clamat: "Hoc est corpus meum." Ante benedictionem
uerborum celestium alia species nominatur; post
consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem
suum. Ante consecrationem aliud dicitur; post
consecrationem sanguis nuncupatur, tu dicis: Amen,
hoc est: uerum est. Quod sermo sonat affectus sentiat.

C. LXX. Quomodo per partes Christus manducatur, et integer permanet.

Augustinus in quodam sermone de uerbis Euangelii.
Inuitat Dominus seruos, et preparat eis
cibum se ipsum. Quis audeat manducare Dominum suum?
et tamen ait: "Qui manducat me, uiuit propter me."
Quando manducatur, uita manducatur, nec occiditur, ut
manducetur, sed mortuos uiuificat. Quando manducatur,
reficit, sed non deficit. Manducatur Christus: uiuit
manducatus, quia surrexit occisus, nec, quando manducatur,
partes de illo facimus. Et quidem in sacramento
sic fit, norunt fideles, quemadmodum manducent
carnem Christi; unusquisque suam partem accipit; per
partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur
in sacramento, manet integer totus in celo,
manet integer totus in corde tuo.

C. LXXI. Cottidianum sacrificium non reiteratio est passionis, sed conmemoratio.

Item Pascasius de corpore et sanguine Christi. [c. 9.]
XXII. Pars. Iteratur cottidie hec oblatio, licet Christus,
semel passus in carne, per unam eandemque mortis
passionem semel saluauerit mundum, ex qua morte
resurgens ad uitam, mors ei ultra non dominabitur,
qui profecto sapientia Dei patris necessarium pro multis
causis hoc prouidit. Primo quidem, quia cottidie peccamus,
saltim in peccatis, sine quibus mortalis infirmitas
uiuere non potest, quia, licet omnia peccata donata sint
in baptismo, infirmitas tamen peccati adhuc in carne
manet. Unde Psalmista; "Benedic anima mea Domino,
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat
omnes infirmitates tuas." Et ideo, quia labimur cottidie,
Christus cottidie pro nobis mistice inmolatur, et passio Christi
in misterio traditur, ut qui semel moriendo mortem
uicerat, cottidie recidiua delictorum per hec sacramenta
corporis et sanguinis peccata relaxet. Unde oramus
"Dimitte nobis debita nostra," quia, si dixerimus,
quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et
ueritas in nobis non est. Item: §. 1. Iteratur hoc
misterium et ob conmemorationem passionis Christi,
sicut ipse ait: "Hoc quociescumque agitis, in meam
conmemorationem facite. Quotiescumque ergo hunc panem
sumitis, et bibitis hunc calicem, mortem Domini annunciabitis,
donec ueniat." Non itaque sic accipiendum


est, donec mors Christi ueniat, quia iam ultra non moritur,
sed donec ipse Dominus ad iudicium ueniet. Interdum
autem semper mors est Christi per seculi uitam
posteris nuncianda, ut discant, qua karitate dilexit
suos, qui pro eis mori dignatus est, cui omnes uicem debemus
rependere karitatis, quia ad hoc nos prior dilexit,
cum essemus gehennae filii, ut diligeremus eum a morte
iam liberati.

C. LXXII. Non solum sub figura, sed etiam in ueritate dominici corporis et sanguinis sacramentum celebratur.

Item Augustinus.
Utrum sub figura, an sub ueritate hoc misticum
calicis sacramentum fiat. Veritas ait: "Caro mea uere
est cibus, et sanguis meus uere est potus." Alioquin quomodo
erit magnum: "Panis, quem ego dabo, caro mea
est pro mundi uita," nisi uera sit caro? Sed quia Christum
fas uorari dentibus non est, uoluit hunc panem et uinum
in misterio uere carnem suam et sanguinem consecrationem
sancti Spiritus potentialiter creari, et cottidie pro
mundi uita mistice inmolari, ut, sicut de Virgine per
Spiritum uera caro sine coitu creatur, ita per eundem
ex substantia panis et uini mistice idem Christi corpus consecretur.
Corpus Christi et ueritas et figura est: ueritas,
dum corpus Christi et sanguis uirtute Spiritus in uirtute
ipsius ex panis uinique substantia efficitur; figura uero
est id, quod exterius sentitur. §. 1. Iteratur autem cottidie
hec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia cottidie
peccamus, peccatis, sine quibus mortalis infirmitas
uiuere non potest. Et ideo, quia cottidie labimur, cottidie
Christus inmolatur mistice pro nobis. §. 2.
Intra catholicam ecclesiam in misterio corporis Christi
nichil a bono maius, nichil a malo minus perficitur sacerdote,
quia non in merito consecrantis, sed in uerbo
efficitur Creatoris, et uirtute Spiritus sancti. Si enim
in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret.
Nunc autem, sicut ipse est, qui baptizat, ita ipse
est, qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et
transit in sanguinem. Unde et sacerdos:
"Iube," inquit, "hoc perferri per munus sancti
angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuinae maiestatis
tuae." Ut quid deferenda in lucem deposcit,
nisi ut intelligatur, quod ista fiant in eo sacerdotio?
Hanc igitur oblationem benedictam, per quam benedicimur;


asscriptam; per quam homines in celo asscribimur;
ratam, per quam uisceribus Christi censeamur;
rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur;
acceptabilem, ut qui nobis ipsis displicemus per hanc
acceptabiles eius unico filio simus. Nichil rationabilius, ut,
quia nos iam similitudinem mortis eius in baptismo accepimus,
similitudinem quoque et sanguinis sumamus,
ita, et ueritas non desit in sacramento, et ridiculum nullum
fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus.
Si enim discipuli patienter ferre nequiuerunt, quod
Dominus dixerat: "Qui non manducat meam carnem
etc." si dixerunt: "durus est hic sermo," quomodo
ferrent ista increduli? Credendum est, quod in
uerbis Christi sacramenta conficiantur. Cuius enim
potentia creantur, eius utique uerbo ad melius procreantur.
§. 3. Reliqua omnia, que sacerdos dicit, aut
clerus chori canit, nichil aliud quam laudes et gratiarum
actiones sunt, aut certe obsecrationes et fidelium petitiones.
Unde et sacerdos dicit prius Euangelistarum
uerba assumens: "Qui pridie, quam pateretur etc."
In hoc ergo creatur illud corpus.

C. LXXIII. In sanguine agni Christi sanguis, qui uere nunc sumitur, olim prefigurabatur.

Gregorius in omelia Pascali.
Quid sit sanguis agni, non iam audiendo, sed bibendo
didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur,
quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur.
Item: [Dial. l. 4. c. 58.] §. 1. Hec salutaris uictima
illam nobis mortem unigeniti per misterium reparat, qui,
licet surgens a mortuis iam non moritur, mors
illi ultra non dominabitur, tamen in se ipso inmortaliter
et incorruptibiliter uiuens, iterum in hoc misterio
moritur. Eius quoque ubique corpus sumitur, eius
caro in salutem populi partitur, eius sanguis non
iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur.
Hinc ergo pensemus, quale sit hoc sacrificium,
quod pro absolutione nostra passionem unigeniti
filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium
possit, in ipsa inmolationis hora ad sacerdotis uocem celos
aperiri? in illo Iesu Christi misterio angelorum choros
adesse? summa et ima sociari, unum quid ex
inuisibilibus atque uisibilibus fieri? Idem: §. 2. Uno, inquit,
eodemque tempore ac momento et in celo rapitur
ministerio angelorum consociandum corpori Christi,


et ante oculos sacerdotis in altari uidetur. Et infra: §. 3.
Tanta est ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique sit
panis corporis Christi, et unus sit calix sanguinis eius. Calix
enim, quem sacerdos catholicus sacrificat, non est alius,
nisi ipse, quem Dominus Apostolis tradidit, quia, sicut diuinitas
uerbi Dei una est, que totum inplet mundum, ita,
licet multis locis et innumerabilibus diebus illud corpus
consecretur, non sunt tamen multa corpora Christi, neque
multi calices, sed unum corpus Christi, et unus sanguis cum
illo, quod sumpsit in utero Virginis, et quod dedit Apostolis.
Diuinitas enim uerbi replet illud, quod ubique est,
et coniungit, ac facit, ut, sicut ipsa una est ita
corpori Christi, et unum eius corpus sit in ueritate.
Unde animaduertendum est, quia, siue plus siue minus quis
inde percipiat, omnes equaliter corpus Christi integerrime
sumunt, et generaliter omnes, et specialiter unusquisque.
Item: §. 4. Misterium fidei dicitur, quia credere debes,
quod ibi salus nostra consistat. Prouidens enim
nobis dedit hoc sacramentum salutis, ut, quia nos cottidie
peccamus, et ille iam mori non potest, per istud sacramentum
remissionem consequamur peccatorum. Cottidie
enim ipse comeditur et bibitur in ueritate, sed integer,
et uiuus, atque inmaculatus manet, et ideo magnum et
pauendum misterium est, quia aliud uidetur, et aliud intelligitur
Sed cum misterium sit, unde corpus et sanguis
dicitur? Figuram panis et uini habet faciente Domino, quia
non habemus in usu carnem crudam comedere, et bibere
sanguinem.

C. LXXIV. Post consecrationem licet figura panis et uini remaneat, tamen nichil est ibi, nisi corpus et sanguis Christi.

Item Ambrosius.
"Omnia, quecumque uoluit Dominus, fecit in celo et
in terra." Et quia uoluit sic factum est ita licet
figura panis et uini uideatur nichil tamen aliud, quam
caro Christi et sanguis post consecrationem sunt
ipsa ueritas ad discipulos: "Hec," inquit, "caro mea
est, pro mundi uita." Et, ut mirabilius loquar, non alia
plane, quam que nata est de Maria, et passa in cruce, et
resurrexit de sepulcro; hec, inquam, ipsa est. Et ideo
Christi est caro, que pro mundi uita adhuc hodie offertur,
et, cum digne percipitur, uita utique eterna in nobis
reparatur. Panem quidem istum, quem sumimus in
misterio, illum utique intelligo panem, qui manu S. Spiritus


formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in
ara crucis. Panis enim angelorum factus est cibus hominum,
unde ipse ait: "Ego sum panis uiuus, qui de celo
descendi," et item: "Panis, quem ego dabo, caro mea
est, pro mundi uita." Ex his namque duabus sentenciis
aperte datur intelligi, quia panis iste et ille non duo, sed
unus panis et una caro, proculdubio unum corpus efficitur;
illud uere, illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod
passum est, et sepultum, quodque resurrexit, et in
celum ascendit, et sedet ad dexteram Dei patris, et quod
uenturum est iudicare uiuos et mortuos.

C. LXXV. Quamuis cottidie manducatur Christus, integer tamen permanet uiuus.

Item Augustinus ex sermone de uerbis Domini.
"Qui manducat me, uiuit propter me." Non ergo,
fratres, timeamus manducare panem istum, ne forte finiamus
illum, et postea quod manducemus non inueniamus.
Manducetur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus;
nec, quando manducamus, partes de illo facimus. Et
quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles, quemadmodum
manducent carnem Christi. Unusquisque accipit
partem suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per
partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur
in sacramento, et manet integer totus in celo;
manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud
patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam, nec recessit
ab illo. Veniebat in carnem, ut homines eum
manducarent et manebat integer apud patrem, ut angelos
pasceret.

C. LXXVI. Corpus et sanguinem Christi secundum se nulli accipere licet.

Item Ieronimus in Leuitico.
De hac quidem hostia, que in Christi conmemoratione
mirabiliter fit, edere licet; de illa uero, quam Christus
in ara crucis obtulit, secundum se nulli edere licet.

C. LXXVII. Corpus Christi in singulis portionibus singuli totum accipiunt.

Idem in sermone dominicae V. post Theophaniam.
Singuli autem accipiunt Dominum Christum, et in
singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur,
sed integrum se prebet in singulis.

C. LXXVIII. De eodem.

Item Hylarius.
Ubi pars est corporis, est et totum. Eadem ratio est in
corpore Domini, que in manna, quod in eius figura precessit,
de quo dicitur: "Qui plus collegerat non habuit amplius,
neque qui minus parauerat habuit minus." Non
est quantitas uisibilis in hoc estimanda misterio,
sed uirtus spiritualis sacramenti.

C. LXXIX. Corpus Christi, quod sumitur, et figura est in specie, et ueritas in substantia.

Idem.
Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum
panis et uinum extra uidetur; ueritas autem, dum corpus et
sanguis Christi in ueritate interius creditur.

C. LXXX. Carnem uiuificatricem, et ipsius uerbi propriam factam in altari accipimus.

Item ex Simbolo Ephesino.
Necessarie igitur et hoc adicimus. Incruentam
celebramus in ecclesiis sacrificii seruitutem.
Et sanctificamur participes corporis et preciosi sanguinis
Christi, non ut communem carnem percipientes,
nec uiri sanctificati, et uerbo coniuncti secundum dignitatis
unitatem, sed uere uiuificatricem, et ipsius
uerbi propriam factam.

C. LXXXI. Quomodo manna et aqua de petra sint idem cum nostro cibo et potu.

Item Augustinus. [tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis]
Inquit Apostolus: "Omnes eandem escam spiritualem
manducauerunt." Spiritualem utique eandem: nam
corporalem aliam, quia illi manna manducauerunt, nos
aliud, "et omnes eundem potum spiritualem biberunt."
Aliud illi, aliud nos: sed specie uisibili. Quod tamen
idem est uirtute spirituali.

C. LXXXII. Quod ueritatem dominici corporis et sanguinis sumimus.

Item Hylarius de Trinitate, libro VIII.
XXIII. Pars. In Christo pater, et Christus in
nobis unum in his esse nos faciunt. Si uere carnem
corporis nostri Christus assumpsit, et uere homo ille.
Christus est, nosque uere sub misterio carnem corporis
sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia pater in


eo est, et ille in nobis, quomodo uoluntatis unitas asseritur,
cum naturalis per sacramentum proprietas perfectum
sacramentum sit unitatis? Non est humano aut
seculi sensu de his rebus loquendum, neque per
uiolentam atque inprudentem predicationem dictorum
celestium sanitati alienae atque inpiae intelligentiae
peruersitas est extorquenda. De naturali enim in
nobis Christi ueritate que dicimus, nisi ab eo didicimus
stulte atque inpie dicemus. Ipse enim ait:
"Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus.
Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me
manet, et ego in eo." De ueritate carnis et sanguinis non
est relictus ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini
professione et fide nostra uere caro est, et uere
sanguis est, et hec accepta atque hausta efficiunt, ut et
nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est ergo in
nobis ipse per carnem. §. 1. Quod autem in eo
per sacramentum conmunicatae carnis et sanguinis simus,
ipse testatur, dicens: "Vos autem uidebitis me,
quia ego uiuo, et uos uiuetis, quoniam ego in patre
meo, et uos in me, et ego in uobis." Si uoluntatis tantum
intelligi unitatem uellet, cur gradum quendam atque
ordinem consummandae unitatis exposuit nisi ut ille
in patre per naturam diuinitatis nos contra in eo per
corporalem eius natiuitatem, et ille rursus in nobis per
sacramentorum inesse misterium crederetur, ac sic perfecta
per mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se
manentibus ipse maneret in patre, et in patre manens
maneret in nobis, et ita ad unitatem proficisceremur,
cum qui in eo naturaliter secundum natiuitatem inest,
nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter
permanente? §. 2. Quod autem in nobis naturaliter
hec unitas sit, ipse ita testatus est: "Qui edit
carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et
ego in eo." Non enim in eo erit, nisi in quo ipse fuerit,
eius tamen assumptam in se habens carnem, qui suam
sumpserat. Item: "Sicut misit me uiuens pater,
et ego uiuo per patrem, et qui manducauerit meam carnem,
et ipse uiuet per me." Quomodo per
patrem uiuit, eodem modo nos per carnem eius uiuimus.
§. 3. Hec ergo uitae nostrae causa est, quod in


nobis manentem per carnem Christum habemus,
uicturi per eum ea condicione, qua uiuit ille
per patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem
per eum uiuimus, id est naturam suae carnis adepti, quomodo
non naturaliter secundum spiritum in se patrem
habeat, cum uiuat ipse per patrem? Item: §. 4.
Hec autem idcirco conmemorata sunt a nobis, quia, uoluntatis
tantum inter patrem et filium unitatem heretici mentientes
unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo,
tamquam nobis ad filium, et per filium ad patrem obsequio
tantum et uoluntate religionis unitis, nulla per sacramentum
carnis et sanguinis conmunionis naturalis
proprietas indulgeretur, cum et per honorem nobis datum
filii, et permanentem in nobis carnaliter,
et nos in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis
misterium uerae ac naturalis unitatis sit predicandum.
Idem: §. 4. Corpus Christi, quod sumitur de altari,
figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas
autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius
creditur.

C. LXXXIII. Quare in sacrificio aqua uino miscetur.

Item Ambrosius in libro [V.] de sacramentis: [c. 1.]
XXIV. Pars. In calice mittitur uinum, et
aqua. Sed dicis: quomodo ergo Melchisedech
panem et uinum obtulit? Quid sibi uult admixtio aquae?
"Bibebant autem de consequenti eos petra: petra
autem erat Christus." Non inmobilis petra, que populum
sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide misterium.
Moyses, hoc est Propheta; uirga, hoc est uerbum
Dei. Sacerdos uerbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et
bibit populus Dei. Redundat aqua in calice, salit in
uitam eternam. Item: Accipe et illud. §. 2.
De latere eius fluxit aqua et sanguis. Aqua, ut
mundaret; sanguis, ut redimeret. Quare de latere? quia
unde culpa, inde gratia; culpa per feminam, gratia per
Christum. Item: [c. 3.] §. 3. Audi Psalmum. Vide,
quam, aptus sit celestibus sacramentis: "Dominus
pascit me, et nichil michi deerit etc. Virga tua, et baculus


tuus et cet." Virga inperium, baculus passio est,
eterna deitas Christi passio temporalis. Illa
creauit, hec redemit. "Parasti in conspectu meo mensam
et poculum meum inebrians, quam preclarum
est." Item: §. 4. Quocienscumque bibis, remissionem
accipis peccatorum, et inebriaris spiritu.
Unde et Apostolus: "Nolite inebriari uino in quo
est luxuria, sed inplemini Spiritu sancto." Item:
Preclara ebrietas, que sobrietatem mentis operatur. Item:
[c. 4.] §. 5. "Fiat uoluntas tua; sicut in celo et in
terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie."
Sanguine Christi pacificata sunt omnia uel in celo,
et in terra. Sanctificatum est celum, deiectus est diabolus,
ubi uersatur homo, quem ille decepit. §. 6.
Dixi uobis, quod ante uerba Christi quod offertur panis
dicatur. Ubi uerba Christi deprompta fuerint, non iam
panis sed corpus dicitur. Quare ergo in oratione
dominica ait: "Panem nostrum?" Panem dixit
quippe sed EPIOUSION hoc est supersubstantialem.

C. LXXXIV. Veram Christi carnem, et uerum Christi sanguinem manducamus et bibimus.

Idem in libro VII.
XXV. Pars. Sicut est uerus Dei filius Dominus
Iesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam,
sed quasi filius ex substantia patris: ita uera Christi
caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et uerus sanguis
eius est potus. Item: §. 1. "Ego sum," inquit,
"panis uiuus, qui de celo descendi." Sed caro non descendit
de celo. Quomodo ergo descendit de
celo panis uiuus? quia idem Dominus Iesus consors
est diuinitatis, et corporis. Et tu, qui accipis
carnem, diuinae eius substantiae in illo participas
alimento.

C. LXXXV. In sacrificio non corporalem, sed spiritualem escam accipimus.

Item in libro de misteriis. [cap. 9.]
In illo sacramento Christus est, quia Christi corpus est.
Non ergo corporalis esca, sed spiritualis. Unde et Apostolus
de tipo eius ait, quia patres nostri eandem
escam spiritalem manducauerunt. Corpus enim Die


corpus est spirituale: corpus Christi corpus est diuini
spiritus.

C. LXXXVI. Carnem a Christo susceptam, et corpus transfiguratum in altari offerimus.

Idem in sermone de Abel et Cayn.
Si credis, a Christo, carnem esse susceptam, et
offeras transfiguratum corpus in altari, nec tamen
distinguis naturam uerbi et corporis, dicitur tibi:
"Si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti."

C. LXXXVII. In cena Christus fuit conuiua et conuiuium.

Item Ieronimus ad Heldibiam [quaest. II.]
Nec Moyses dedit uobis panem uerum, sed Dominus
Iesus ipse conuiua et conuiuium, ipse comedens, et
qui comeditur.

C. LXXXVIII. In ueritate sui corporis et sanguinis Christus suis discipulis presentauit quod Melchisedech sacramentaliter obtulit.

Item super Mattheum. [lib. IV. ad c. 26.]
"Accipite et comedite. Hoc est corpus meum." Postquam
tipicum fuerat pasca conpletum, et agni carnes
cum Apostolis comederat, assumpsit panem, qui confortator
est hominis, et ad uerum Pascae transit
sacramentum, ut, quomodo in prefiguratione eius Melchisedech
panem et uinum offerens fecerat, ipse quoque in
ueritate sui corporis et sanguinis representaret.

C. LXXXIX. Christus idem est sacerdos et sacrificium.

Idem in libro de membris Domini.
Sacerdos Dei patris dicitur filius Dei, secundum
humanitatem, in qua se pro nobis acceptabile
sacrificium Deo obtulit, ut ipse sit sacerdos, qui
est sacrificium.

C. XC. Iudei credentes biberunt sanguinem, quem in cruce fuderunt.

Item Augustinus de utilitate agendae penitenciae.
Tunc eis Petrus annunciauit eum colendum, quem
crucifixerunt, ut eius iam sanguinem biberent credentes,
quem fuderant seuientes.

C. XCI. Corpus, quod ex Virgine sumptum est, a fidelibus accipitur.

Idem in epistola ad Ireneum.
Corporeum illud manna nunc est tanti res miraculi,
quia uenit quod perfectum est; perfectum autem panis
de celo corpus ex Virgine.

C. XCII. Verum Christi corpus, uerumque eius sanguinem cottidie manducamus et bibimus.

Idem in psalmo XXXIII. omelia II.
Accesserunt Iudei ad Iesum, ut crucifigerent;
nos accedamus, ut corpus eius et sanguinem accipiamus.
Item: §. 1. Vere magnus Deus et
magna misericordia eius, qui nobis dedit corpus
suum manducare, in quo tanta perpessus est, et sanguinem
suum bibere. Item in Psalmo 27. ad Iudeos:
§. 2. Iam et securi bibite sanguinem, quem fudistis.
Psalmo 75.: §. 3. Ipsum sanguinem, quem per insaniam
fuderunt, per gratiam biberunt. Psalmo 28.: §. 4. De
carne Mariae carnem accepit, et ipsam carnem
ad manducandum ad salutem dedit. Nemo autem carnem
illam manducat, nisi prius adorauerit. Psalmo 33.:
§. 5. "Dauid ferebatur manibus suis." Manibus suis
nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso Dauid, secundum
literam non inuenimus: in Christo autem inuenimus.
Ferebatur enim Christus manibus suis, quando conmendans
ipsum corpus suum ait: "Hoc est corpus meum."
Ferebatur enim illud corpus in manibus suis. Idem super
Iohannem tractatu 35.: §. 6. Quousque biberent sanguinem,
quem fuderant, desperauerunt. Idem in
Psalmo 54.: §. 7. Iudei pascebantur tamquam de pena
Domini, et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus
ipsius manducamus. Habent ergo inpii epulas suas,
habent pii suas. "Beati, qui esuriunt et sitiunt
iusticiam."

C. XCIII. Pro infirmantibus eucharistia semper debet esse parata.

Item ex Concilio Wormaciensi.
XXVI. Pars. Presbiter eucharistiam semper habeat


paratam, ut, quando quis infirmatus fuerit, statim eum
conmunicet, ne sine conmunione moriatur.

C. XCIV. Penitencia eius, qui non bene sacrificium custodit.

Item ex Concilio Aurelianensi.
XXVII. Pars. Qui bene non custodierit sacrificium, et
mus uel aliud aliquod animal illud comederit, XL.
dies peniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia,
aut pars eius ceciderit, et inuenta non fuerit, XXX. dies
peniteat.

C. XCV. Ystrionibus sacra non conmittantur misteria.

Ciprianus Euricacio confratri salutem. [lib. I.
ep. 10.]
XXVIII. Pars. Pro dilectione tua consulendum
me existimasti, frater karissime, quid michi uideatur de
ystrione et mago illo, qui apud uos constitutus
adhuc in suae artis dedecore perseuerat, et magister et
doctor non erudiendorum, sed perdendorum puerorum,
id, quod male didicit, ceteris quoque insinuat: an
talibus debeat sacra conmunio cum ceteris Christianis
dari aut debeat conmunicare uobiscum?
Puto nec maiestati diuinae, nec euangelicae disciplinae
congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami
contagione fedetur.

C. XCVI. Post conuersionem non est deneganda gratia conmunionis.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 35.]
Scenicis atque ystrionibus, ceterisque huiusmodi
personis, uel apostaticis conuersis, uel reuersis, ad Deum
gratia uel reconciliatio non negetur.

C. XCVII. Presbiter in altari missam non celebret, in quo eadem die episcopus celebrauit.

Item ex Concilio Urbico.
In altari, quo missam episcopus cantauit, presbiter
eo die aliam celebrare non presumat.

DISTINCTIO III.

GRATIANUS.

C. I. Tempora feriandi in missa sunt laicis annuncianda.

Item ex Concilio Lugdunensi.
I. Pars. Pronunciandum est, ut sciant tempora
feriandi per annum, id est: omnem dominicam a uespera
usque ad uesperam, ne a Iudaismo capiantur. Feriandi
uero per annum isti sunt dies: Natalis Domini, S. Stephani,
S. Iohannis Euangelistae, Innocentium, S. Siluestri, Octauae
Domini Theophaniae, Purificatio S. Mariae, sanctum
Pasca cum tota hebdomada, Rogationes tribus diebus,
Ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, S. Iohannis
Baptistae, duodecim Apostolorum, et maxime sanctorum
Petri et Pauli, qui mundum sua predicatione illuminauerunt,
S. Laurentii, Asumptio S. Mariae, Natiuitas S.
Mariae, Dedicatio, S. Michaelis Archangeli, Dedicatio
cuiuscumque oratorii, et omnium sanctorum, et S. Martini,
et illae festiuitates, quas singuli episcopi in suis episcopiis
cum populo collaudauerint, que uicinis tantum
circummorantibus indicendae sunt, non generaliter omnibus.
Reliquae uero festiuitates per annum non sunt
cogendae ad feriandum, nec prohibendae. Indictum
uero ieiunium quando fuerit denunciatum, ab omnibus
obseruetur.

C. II. In sanctorum solempnitatibus diuinis offitiis, non saltationibus uel cantilenis, populi debent uacare.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 23.]
Irreligiosa consuetudo est, quam uulgus per sanctorum
solempnitates agere consueuit. Populi, qui debent diuina
offitia attendere, saltationibus turpibus inuigilant cantica,
non solum mala canentes, sed et religiosorum
offitiis perstrepunt. Hoc etenim, ut ab omnibus prouinciis
depellatur, sacerdotum et iudicum a concilio sancto
curae conmittitur.

C. III. Ante Ascensionem Domini tribus diebus litaniae celebrentur.

Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 29.]
Rogationes, id est letanias, ante Ascensionem Domini
placuit celebrari ita, ut premissum triduanum ieiunium


in dominicae Ascensionis solempnitate soluatur. Per quod
triduum serui et ancillae ab opere relaxentur, quo magis
plebs uniuersa conueniat. Quo triduo omnes abstineant, et
quadragesimalibus cibis utantur.

C. IV. Episcopus die dominico non desit ecclesiae.

Item ex eodem. [c. 33.]
Episcopus, si infirmitate non fuerit inpeditus, ecclesiae,
cui proximus fuerit, die dominico deesse non debet.

C. V. Hos dies ciuibus in uilla celebrare non licet.

Item ex eodem. [c. 27.]
Nulli ciuium umquam Pascae, Natalis Domini,
uel Quadragesimae solempnitatem in uilla liceat
celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.

C. VI. Ante solempnitatem Pascae Quadragesima est celebranda.

Item ex eodem. [c. 26.]
Sacerdotibus omnibus decretum est, ut ante Pascae
solempnitatem non Quinquagesima, sed Quadragesima
teneatur.

C. VII. Quinta feria ultimae septimanae Quadragesimae ieiunium solui non licet.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 50.]
Non liceat quinta feria, fratres, nouissimae septimanae
ieiunium soluere, et omnem Quadragesimam exhonorare,
sed sincere abstinentes totam Quadragesimam
perexire.

C. VIII. De eodem.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 50.]
Non oportet in Quadragesima quinta feria ultimae hebdomadae
ieiunium dissolui, et totam Quadragesimam inhonorari;
sed per totos dies ieiunare, et escis abstinentiae
conuenientibus, id est aridioribus, uti.

C. IX. Exceptis diebus dominicis in Quadragesima non soluatur ieiunium.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 12.]
Placuit, ut omnes ecclesiae, exceptis diebus dominicis,


in quadragesima etiam die sabbati sacerdotali
oratione et discretionis conmunione ieiunent.

C. X. Nec in die dominica, nec in diebus Pentecostes in oratione genua flectantur.

Item ex Concilio Niceno. [c. 20.]
Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem
genua flectentes, et in diebus Pentecostes, propterea itaque
statutum est a sancta sinodo, (quoniam consona,
et conueniens consuetudo per omnes ecclesias custodienda
est), ut stantes ad orationem Domino uota reddamus.

C. XI. Quo tempore ab esu carnium sit abstinendum.

Item Leo IV.
II. Pars. De esu carnium apud nos uetustissima, et
non inprobanda traditio semper tenenda est, ut a cenae
termino, que fit in principio noctis quartae feriae, que
lucescit in quarta feria, usque in diluculum quintae feriae,
et similiter a cena noctis sextae feriae, que lucescit in sexta
feria, non inperite ieiunatio usque ad sabbati lucem, quantum
de diei parte aliquis ieiunare maluerit uel debuerit,
protendatur.

C. XII. Nec die sabbati feriandum, nec die dominico lauacrum est prohibendum.

Item Gregorius dilectissimis ciuibus Romae.
[lib. XI. epist. 3.]
III. Pars. Peruenit ad me, quosdam peruersi spiritus
homines praua inter uos aliqua et sanctae fidei aduersa
seminasse, ita ut in die sabbati aliquid operari prohiberent.
Quos quid aliud nisi antichristi predicatores dixerimus?
qui ueniens diem sabbatum atque dominicum ab
omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se et resurgere
simulat, haberi uult in ueneratione dominicum diem;
et quia populum iudaizare conpellit, ut exteriorem ritum
legis reuocet, et sibi Iudeorum perfidiam subdat, coli uult
sabbatum. §. 1. Aliud quoque ad me perlatum est,
uobis a peruersis hominibus esse predicatum, ut dominico
die nullus debeat lauari. Et quidem si pro luxuria et pro
uoluptate lauari quis appetit, hoc fieri nec reliquo die quolibet
concedimus. Si autem pro necessitate corporis hoc
nec die dominico prohibemus.

C. XIII. Ob reuerentiam sepulturae dominicae sabbato ieiunare debemus.

Item Innocentius Papa. [ep. I. ad Decentium, c. 4.]
IV. Pars. Sabbato uero ieiunandum esse, ratio euidentissima


demonstrat. Nam, si diem dominicam ob
uenerabilem resurrectionem Domini nostri Iesu Christi non
solum in Pasca celebramus, uerum etiam per singulas
hebdomadas ipsius diei imaginem frequentamus, ac sicut
sexta feria propter passionem Domini ieiunamus, sabbatum
pretermittere non debemus, quoniam inter tristiciam
et leticiam temporis illius uidetur inclusum.
Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in merore
fuisse, et propter metum Iudeorum se occuluisse. Quod
utique non dubium est in tantum eos ieiunasse biduo
memorato, ut traditio ecclesiae habeat isto biduo sacramenta
penitus non celebrari. Que etiam forma per
singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod conmemoratio
diei illius semper est celebranda. Quod si putant
semel atque uno sabbato ieiunandum, ergo et dominica,
et sexta feria semel in Pasca erit utique celebranda.

C. XIV. Die dominica et quinta feria non est celebrandum ieiunium.

Item Melciades Papa. [ad Episcopos Hispaniarum,
cap 3.]
V. Pars. Ieiunium dominici diei, et quintae feriae
nemo celebrare debet, ut inter ieiunium Christianorum
et gentilium et ueraciter credentium et infidelium
atque hereticorum, uera et non falsa discretio habeatur.

C. XV. De eodem.

Item ex Concilio Cesaraugustano. [c. 2.]
Ne quis ieiunet die dominica causa timoris, aut persuasionis,
nec Quadragesimarum diebus ab ecclesiis
fideles desint, nec habitent in cubiculorum latibulis,
ac montium, qui in suspicionibus perseuerant; sed exemplum
ac preceptum custodiant sacerdotum, et ad alienas
uillas agendorum conuentuum causa non conueniant. Ab
uniuersis episcopis dictum est: Anathema sit qui hoc
conmiserit.

C. XVI. Quarta et sexta feria sunt soluenda ieiunia.

Item ex dictis S. Apollonii.
VI. Pars. Ieiunia sane legitima, id est quarta et
sexta feria, non sunt soluenda, nisi grandis aliqua necessitas
fuerit, quia quarta feria Iudas traditionem Domini
cogitauit, et sexta feria crucifixus est Saluator. Videbitur
ergo, qui in his diebus sine necessitate soluerit
statuta ieiunia, uel cum tradente tradere Saluatorem, uel
cum crucifigentibus crucifigere. Die autem dominica
nichil aliud agendum est, nisi Deo uacandum. Nulla operatio


in illa die sancta agatur, nisi tantum ymnis, et psalmis,
et canticis spiritualibus dies illa transigatur.

C. XVII. Quinta feria ultimae hebdomadae quadragesimae penitentes remissionem accipiant.

Item Innocentius. [ep. I. ad Decentium c. 7.]
VII. Pars. De penitentibus uero, qui siue ex grauioribus
conmissis, siue ex leuioribus penitenciam gerunt, si
nulla interueniat egritudo, quinta feria ante Pasca eis
remittendum, Romanae ecclesiae consuetudo demonstrat.
§. 1. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis
est iudicare, ut attendat ad confessionem penitentis,
et ad fletus atque lacrimas corrigentis. §. 2. Sane si
quis in egritudinem inciderit, atque usque ad desperationem
deuenerit, est ei ante tempus Pascae relaxandum,
ne de seculo absque conmunione discedat.

C. XVIII. Singulis annis quinta feria ultimae hebdomadae quinquagesimae nouum crisma conficiatur.

Item Fabianus Papa orientalibus Episcopis.
[epist. II.]
VIII. Pars. Litteris uestris inter cetera insertum inuenimus,
quosdam religionis uestrae episcopos a
uestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos
annos in cena Domini crisma conficere. Errant uero
qui talia excogitant, et mente uesana potius, quam recta
sentientes hec facere audent. §. 1. Sicut
enim ipsius diei solempnitas per singulos annos est
celebranda, ita ipsius sancti crismatis confectio per
singulos annos est agenda, et de anno in annum renouanda,
et fidelibus tradendum, quia nouum sacramentum est
et per singulos annos, in iam dicta die innouandum,
et uetus in sanctis ecclesiis cremandum. Ista a sanctis
Apostolis et successoribus eorum accepimus, uobisque
tenenda mandamus.

C. XIX. Seruetur ab omnibus festiuitas inuentionis dominicae crucis.

Item Eusebius Papa. [epist. III.]
IX. Pars. Crucis Domini nostri Iesu Christi, que
nuper, nobis gubernacula sanctae Romanae ecclesiae
tenentibus, quinto nonas Maii inuenta est, in predicto Kalendarum
die inuentionis festum uobis solempniter celebrare
mandamus.

C. XX. Quare sit institutum, ut aqua sale conspersa sanctificetur.

Item Alexander Papa V. a Petro. [epist. I. c. 5.]
X. Pars. Aquam sale conspersam populis benedicimus,
ut ea cuncti aspersi sanctificentur et purificentur.
Quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus.
Nam si cinis uitulae aspersus populum sanctificabat
atque mundabat: multo magis aqua sale aspersa, diuinisque
precibus sacrata, populum sanctificat atque mundat.
Et, si sale asperso per Heliseum prophetam sterilitas
aquae sanata est: quanto magis diuinis precibus sacratus
sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos
sanctificat, et purgat, et cetera bona multiplicat, et insidias
diaboli auertit, et a fantasmatis uersutiis homines
defendit?

C. XXI. Non nisi die dominico sanctum Pasca celebretur.

Item Pius Papa IX. a Petro Apostolo, in primo
suorum decretalium.
Nosse uos uolumus, quod Pasca Domini die dominico
annuis temporibus sit celebrandum. Istis enim
temporibus Hermes doctor fidei et scripturae inter nos
effulsit. Et licet nos idem Pasca predicto die celebraremus,
tamen quia quidam inde dubitabant, ad corroborandas
animas eorum eidem Hermae angelus Domini
in habitu pastoris apparuit, et precepit ei, ut Pasca Domini
die dominico ab omnibus celebraretur. Unde et nos
apostolica auctoritate instituimus, omnes eadem seruare
debere, quia et nos eadem seruamus, nec debetis a capite
quoquo modo discedere.

C. XXII. Non nisi dominico sanctum pasca celebretur.

Item Victor Papa XIII. a Petro, in primo
decretali suo.
Celebritatem sancti Pascae die
debere, et predecessores nostri iam statuerunt, et os
illud eadem die solempniter celebrare mandamus,
quia non decet, ut membra a capite discrepent, aut
aliter gerant. A XIV. uero luna primi mensis usque
ad XXI. diem eiusdem mensis eadem celebretur festiuitas.
§. 1. Eodem quoque tempore baptisma celebrandum
est catholicum. Sed tamen, si necesse fuerit, aut


mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem uenientes
quocumque loco uel momento, ubicumque euenerit, siue
in flumine, siue in mari, siue in fontibus, tantum Christianae
credulitatis confessione clarificati baptizentur.
Ipsis etiam quod in baptismo polliciti sunt summopere
attendendum est, ne non infideles, sed fideles inueniantur.
Ipsi uero, qui infidelitatis nota asperguntur, infames
efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur.
§. 2. Hec uero statuta nulla debent inprobitate conuelli, nulla
nouitate mutari, quia alia ratio est causarum secularium,
alia diuinarum.

C. XXIII. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 65.]
Pascae solempnitas uno die et tempore celebranda
est.

C. XXIV. Dies Pascae, et concilii, formatarum subscriptione omnibus intimetur.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 7.]
Placuit, ut dies uenerabilis Pascae formatarum subscriptione
omnibus intimetur; dies uero concilii XI. Kal.
Nouembris seruetur. Scribendum est etiam ad singularum
quarumque prouinciarum primates, ut, quando
apud se concilia congregant, istum diem non inpediant.

C. XXV. Cum in concilio omnia statuta fuerint, uenturum Pasca annuncietur.

Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 9.]
Placuit, ut post, quam omnia in concilio sacerdotum
fuerint ordinata, illud omnimodis obseruetur, ut superuenturum
ipsius anni Pasca quo Kalendarum die
uel quota luna debeat suscipi, a metropolitano episcopo
intimetur. Quod ceteri episcopi uel clerus reliquus breuiculo
subnotantes, unusquisque in sua ecclesia adueniente
Natalis Domini die post euangelicam lectionem populo
annuncient.

C. XXVI. Per orbem uniuersum uno die, et eodem tempore Pasca celebretur.

Item ex Concilio Arelatensi I., quod confirmauit
Papa Siluester. [c. 1.]
De obseruatione Pascae Dominicae statuimus,


ut uno die et tempore per omnem orbem obseruetur,
et iuxta consuetudinem litterae ad omnes dirigantur.

C. XXVII. De imaginibus sanctorum non uiolandis.

Item Gregorius Sereno, Episcopo Massiliensi. [lib. IX.
epist 9.]
XII. Pars. Perlatum ad nos fuerat, quod inconsiderato
zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione,
ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem,
quia eas adorari uetuisses, omnino laudauimus,
fregisse uero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum
sacerdote aliquando auditum quod fecisti? Aliud
enim est picturam adorare: aliud per picturae historiam
quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus
scriptura, hoc idiotis prestat pictura cernentibus,
quia in ipsa ignorantes uident quod sequi debeant,
in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et precipue gentibus
pro lectione pictura est.

C. XXVIII. Imagines sanctorum memoria sunt et recordatio preteritorum.

Item ex VII. Sinodo, [actione 6.]
Venerabiles imagines Christiani non deos appellant,
neque seruiunt eis, ut diis, neque spem salutis ponunt in
eis, neque ab eis expectant futurum iudicium: sed ad memoriam
et recordationem primitiuorum uenerantur eas et adorant,
sed non seruiunt eis cultu diuino, nec alicui creaturae.

C. XXIX. Non in agni, sed in hominis specie Christus est figurandus.

Item Adrianus Papa Tharasio Patriarchae.
[in actione II. eiusdem VII. Synodi]
XIII. Pars. Sextam sanctam sinodum recipio cum
omnibus canonibus suis, in quibus dicitur: In quibus
scripturis sanctarum imaginum agnus precursoris digito
ostensus depingitur, qui in figuram transit gratiae, uerum
nobis per legem Moysi premonstrans agnum Iesum
Christum Dominum nostrum. Antiquis ergo figuris et
umbris, ad ueritatis prefigurationem ecclesiae sanctae
traditis, uale dicentes, gratiam et ueritatem preferimus,
et sicut plenitudinem legis recipimus. Verum igitur
agnum Dominum nostrum Iesum Christum secundum
imaginem humanam amodo etiam in imaginibus pro
ueteri agno depingi iubemus.

C. XXX. De fide Trinitatis et Unitatis inuiolabiliter seruanda.

Item Augustinus in libro [I.] de Trinitate. [c. 4.]
Omnes, quos legere potui, qui ante me scripserunt
de Trinitate, que Deus est, diuinorum librorum ueterum et
nouorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum
scripturas docere, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus
unius eiusdemque substantiae inseparabili equalitate
diuinam insinuant unitatem, ideoque non sint tres
Dii, sed unus Deus, quamuis Pater Filium genuerit, et ideo
Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus,
et ideo Pater non sit qui Filius est, Spiritusque sanctus
nec Pater sit, nec Filius, sed tantummodo Patris et Filii
Spiritus, et Patri et Filio etiam ipse coequalis, et ad
Trinitatis pertinens unitatem; non tamen eandem Trinitatem
natam de Virgine Maria, et sub Pontio Pilato crucifixam
et sepultam et tercia die resurrexisse, et in celum ascendisse,
sed tantummodo Filium; nec eandem Trinitatem
descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum,
aut die Pentecostes post ascensionem Domini sonitu
facto de celo, quasi ferretur flatus uehemens, et linguis
diuisis, uelut ignis, sed tantummodo Spiritum sanctum;
nec eandem Trinitatem dixisse de celo: "Tu es
filius meus," siue cum baptizatus est a Iohanne, siue in
monte, quando cum illo erant tres discipuli, aut quando
sonuit uox dicens: "Et clarificaui, et iterum clarificabo:"
sed tantummodo Patris uocem fuisse factam ad
Filium, quamuis Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sicut
inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur.

DISTINCTIO IV.

GRATIANUS.

C. I. Sine sacramento uisibili et fide inuisibili nemo saluatur.

Idem super Iohannem
I. Pars. Necessarium est uisibile sacramentum aquae
ad ablutionem uisibilis corporis, sicut necessaria est doctrina
inuisibilis fidei ad sanctificationem inuisibilis animae. Idem:
§. 1. Renascitur homo ex aqua, uisibili sacramento, et spiritu,
inuisibili scilicet intellectu, ut simbolum baptismi uisibiliter
accipiat, et spiritualem intellectum ipsius simboli percipiat.
Vel ex aqua uisibili et Spiritu sancto.

C. II. In baptismate concupiscentia exstinguitur, non ut non sit, sed ut non obsit.

Idem in libro [I.] de baptismo paruulorum. [c. 39.]
Per baptismum Christi id agitur, ut caro peccati euacuetur.


Non sic autem euacuatur, ut in carne concupiscentia
innata non sit: sed ne obsit. Nam si post
baptismum, ad etatem naturalem peruenerint, ibi
habent cum qua pugnent eamque Deo adiuuante
superent, si non gratiam in uacuum susceperint. Nam
nec adultis id prestatur in baptismo, nisi forte miraculo
Dei, ut lex peccati, repugnans legi mentis penitus
exstinguatur, et non sit: sed, ut quicquid ab homine
dictum, factum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae
subiecta mente seruiret, totum aboleatur, et
quasi factum non sit habeatur.

C. III. Qui ex uiro et muliere concipitur, cum originali peccato nascitur, nec sine baptismate saluatur.

Idem ad Petrum Diaconum, [c. 26.]
Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem,
qui per concubitum uiri et mulieris concipitur, cum originali
peccato nasci, inpietati subditum, mortique subiectum, et ob
hoc naturaliter nasci irae filium, de qua dicit Apostolus:
"Eramus enim natura filii irae, sicut et ceteri."
A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris
hominis Iesu Christi. §. 1. Firmissime tene, non solum
homines ratione utentes, uerum etiam paruulos, qui siue
in uteris matrum uiuere incipiunt, et ibi moriuntur, siue
iam de matribus nati sine baptismatis sacramento,
quod datur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, de
hoc seculo transeunt, sempiterno igne puniendos; quia,
etsi peccatum propriae actionis nullum habent, originalis
tamen peccati dampnationem carnali conceptione ex
natiuitate traxerunt.

C. IV. De eodem.

Item Iohannes Crisostomus.
Non potest quis gratiam uitae celestis accipere, nisi
purgatus fuerit ab omni sorde peccati per penitenciae confessionem,
per donum baptismi salutaris Domini et saluatoris
nostri Iesu Christi, qui est benedictus in secula seculorum.

C. V. Sicut nunc in baptismate, ita olim in circumcisione remittebantur peccata.

Item Gregorius in Moralibus. [lib. IV. c. 2.]
Quod apud nos ualet aqua baptismatis, hoc egit
apud ueteres uel pro paruulis sola fides, uel pro maioribus
uirtus sacrificii, uel pro his, qui de stirpe Abrahae prodierunt,
misterium circumcisionis.

C. VI. Originale peccatum nunc in baptismate, olim in circumcisione remittebatur.

Item Augustinus ad Valerium contra Iulianum.
[lib. II. c. 11]
Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei (quod
erat tunc signaculum fidei iusticiae Dei) ad sanctificationem
purgationis ualebat paruulis originalis ueterisque
peccati, sicut etiam baptismus ex illo ualere cepit
ad innouationem hominis, ex quo constitutus est.

C. VII. Paruulis in fide offerentium prodest fides.

Idem de libero arbitrio, libro III. [c. 23.]
Illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi
Christi quid prosit paruulis, cum eo accepto plerumque
moriuntur prius, quam ex se quicquam potuerint
cognoscere. Qua in re satis pie recteque creditur prodesse
paruulo fides eorum, a quibus consecrandus offertur. Et
hoc ecclesiae conmendat auctoritas, ut ex eo quisque
sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque
beneficio, qui propriam nondum habent potestatem, conmoda
sit.

C. VIII. Per fidem et baptisma iustificamur a peccatis.

Idem de baptismo paruulorum. [lib. I. c. 32. et 33.]
Filius Dei carnem peccati suscepit, et penam sine
culpa, ut in carne peccati et culpa solueretur et pena. Per
fidem ergo et baptismum eius homo a peccato per iustificationem,
et a morte liberatur per resurrectionem. §. 1.
Paruuli etiam baptizati inter credentes reputantur per sacramenti
uirtutem, et offerentium responsionem. Qui uero non
sunt baptizati, inter non credentes iudicantur ex euangelio
Iohannis: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu
sancto, non potest introire in regnum Dei."

C. IX. Per aquam baptismi de terreno fit homo celestis.

Item Ambrosius in libro [I.] de sacramentis. [c. 4. et 5.]
Per aquam baptismi transitus est de terrenis ad
celestia. Ideo Pasca, transitus dicitur, hic transitus est
de peccato ad uitam, de culpa ad gratiam, de inquinamento


ad sanctificationem. Qui per hanc aquam transit, non
moritur, sed resurgit. §. 1. Non omnis aqua sanat, sed
illa, que habet gratiam Christi. Aliud est elementum,
aliud est consecratio. Non sanat aqua, nisi Spiritus
sanctus descendat, et consecret aquam illam, sicut
legitur, quia, cum Christus formam baptismatis daret,
uenit ad Iohannem, et ait illi Iohannes: "Ego a te
debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit Iesus:
Sic decet nos inplere omnem iusticiam." Vide, que
omnis iusticia sit. Christus ad baptismum descendit
non ut caro mundaretur, quam suscepit de nostra condicione.
Non enim ablutio peccati Christo necessaria
fuit, qui peccatum non fecit; sed nobis erat necessaria,
qui peccato eramus obnoxii. §. 2. Descendit
Christus: descendit et Spiritus sanctus. Quare autem
prior descendit Christus, postea Spiritus sanctus, cum
forma et usus baptismi hoc habeat, ut ante fons consecretur,
et tunc descendat baptizandus? §. 3. Christus
autem ante descendit, secutus est Spiritus; sanctus?
ut numquam ipse egere sanctificationis misterio uideretur,
sed ut sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus
sanctus.

C. X. Aqua baptismi non purgaret peccata, nisi tactu dominici corporis esset sanctificata.

Item Iohannes Crisostomus.
Numquam aquae baptismi purgare peccata credentium
possent nisi tactu dominici corporis sanctificatae
fuissent.

C. XI. Generale baptisma non nisi sabbato sancto Pascae et Pentecostes celebretur.

Item Siricius Papa Ymerio Terraconensi, [epist. I.]
II. Pars. Non ratione auctoritatis alicuius, sed sola
temeritate presumitur, ut passim et libere in natiuitate
Christi, seu Apparitione, nec non Apostolorum
seu martirum festiuitatibus, innumerae plebes baptizentur,
cum sibi hoc priuilegium apud nos, et apud
omnes ecclesias dominicum specialiter Pasca defendat
cum suo Pentecosten.

C. XII. De eodem.

Item Leo Papa uniuersis Episcopis per Siciliam
constitutis. [epist. IV. c. 5.]
Duo tempora, id est Pasca et Pentecosten, ad
baptizandum a Romano Pontifice legitima sunt prefixa.
Unde, quia manifestissime patet, baptizandis
in ecclesia electis hec duo tempora, de quibus locuti
sumus, esse legitima, dilectionem uestram monemus, ut
nullos alios dies huic obseruantiae misceatis.

C. XIII. Quare in predictis temporibus baptisma celebretur.

Idem. [in eadem epistola c. 3.]
Proprie in morte crucifixi, et in resurrectione ex mortuis
potencia baptismi nouam creaturam condidit ex
uetere, ut in renascentibus et mors Christi operetur, et uita,
dicente apostolo: "An ignoratis, quia, quicumque
baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati
sumus? consepulti enim sumus cum illo per baptismum in
morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per
gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus.
Si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul
et resurrectionis erimus," et cetera, que latius magister
gentium ad conmendandum sacramentum baptismatis disputauit,
ut appareret, ex huius doctrinae spiritu regenerandis
filiis hominum, et in Dei filios adoptandis illum
diem et illud tempus electum, in quo per similitudinem
formamque misterii ea, que geruntur in membris, his, que
in ipso sunt capite gesta, congruere, dum in baptismatis
regula et mors interuenit interfectione peccati, et
sepulturam imitatur triduanam trina dimersio, et ab
aquis eleuatio resurgentis instar est de sepulchro. Ipsa
igitur qualitas operis docet, celebrandae generaliter gratiae
diem legitimum eum esse, in quo orta est et uirtus
muneris, et species actionis. §. 1. Ad cuius rei confirmationem
plurimum ualet quod ipse Dominus Iesus Christus
postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis (in quibus
omnes ecclesiarum presules docebantur) et formam et
potestatem tradidit baptizandi, dicens: "Euntes docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti." De quo utique eos etiam ante passionem
potuisset instruere, nisi proprie uoluisset intelligi,
regenerationis gratiam ex sua resurrectione cepisse. §. 2.
Additur sane huic obseruantiae etiam Pentecostes ex aduentu
Spiritus sancti sacra solempnitas, que de pascalis festi
pendet articulo, et, cum ad alios dies alia festa pertineant,
hec semper ad eum diem, qui resurrectione Domini
est insignis, occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis
gratiae manum, et eos, quos a die Pascae aut molestia


infirmitatis, aut longinquitas itineris, aut nauigationis difficultas
interclusit, inuitat, ut quibuslibet necessitatibus
inpediti desiderii sui effectum dono Spiritus sancti consequantur.
§. 3. Hoc autem nos non ex nostra persuasione
defendere, sed ex apostolica auctoritate seruare, satis
idoneo probamus exemplo, sequentes B. Petrum apostolum,
qui in ipso die, quo omnem credentium numerum
promissus Spiritus sancti repleuit aduentus, trium milium
populum sua predicatione conuersum lauacro baptismatis
consecrauit. Quod sancta scriptura, que Apostolorum actus
continet, fideli historia docet, dicens: "His auditis conpuncti
sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos
Apostolos: Quid faciemus uiri fratres? Petrus autem
ad illos penitenciam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque
uestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi in
remissionem peccatorum uestrorum, et accipietis
donum Spiritus sancti."

[C. XIV.]

Item.
Si quis autem Epiphaniae festiuitatem (que in suo ordine
debito honore ueneranda est) ob hoc estimat priuilegium
habere baptismatis, quia hoc quidam putant, quod in eadem
die Dominus ad baptismum sancti Iohannis accesserit,
sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem,
nec ad eandem pertinuisse uirtutem, qua per Spiritum
sanctum renascuntur de quibus dicitur: "qui non ex
sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex
uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt." Dominus enim nullius
indigens remissione peccati, nec querens remedium
renascendi, sic uoluit baptizari, quomodo et uoluit circumcidi,
hostiamque pro emundatione offerri, ut qui
factus erat ex muliere (sicut Apostolus ait) fieret
sub lege, quam non uenerat soluere, sed inplere et inplendo
finire, sicut Apostolus predicat, dicens: "Finis
autem legis Christus ad iusticiam omni credenti." Baptismi
autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus
primatum tenens se docuit esse principium, et tunc
regenerationis potenciam sanxit, quando de latere ipsius
profluxerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis.

C. XV. In solempnitate pascali et Pentecostes catecumini baptizentur.

Item ex Concilio Gerundensi. [c. 4.]
De catecuminis baptizandis id decretum est ut
in Pascali festiuitate uel Pentecostes, ad baptizandum
ueniant; ceteris solempnitatibus infirmi tantum
debent baptizari.

C. XVI. Necessitate cogente quolibet tempore baptizare licet.

Item Leo Papa. [epist. IV. c. 6.]
Hi qui necessitate mortis, egritudinis, obsidionis,
persecutionis, et naufragii urgentur, omni tempore debent
baptizari.

C. XVII. Nisi necessitate cogente preter Pasca et Pentecostem nullus baptizare presumat.

Item Gelasius Clero et Plebi Tarentino.
Venerabilis baptismi sacramentum nisi in festiuitate
pascali et Pentecostes tradere non presumat episcopus;
exceptis egritudine laborantibus, quibus urgente mortis
periculo talibus oportet, ne in eternum pereant, remediis
subueniri.

C. XVIII. De eodem.

Idem.
Baptizandi sibi quispiam quocumque tempore nullam
credat inesse fiduciam, preter pascale festum, et
Pentecostes uenerabile sacramentum, excepto dumtaxat
grauissimi languoris incursu, in quo uerendum est ne
morbi crescente periculo sine remedio salutari fortassis
egrotans exitio preuentus abscedat.

C. XIX. Nemo nisi sacerdos baptizare presumat.

Item Ysidorus de offitiis, libro II. c. 24.
Constat, baptisma solis sacerdotibus esse traditum
eiusque ministerium nec ipsis diaconibus explere est
licitum absque episcopo uel presbitero, nisi his procul
absentibus ultima languoris cogat necessitas. Quod et
laicis fidelibus plerumque permittitur. Item Gelasius:
§. 1. Diaconos quoque tunc, ut supra in
tractatu ordinandorum, ubi de reuerentia diaconorum erga sacerdotes
agitur.

C. XX. Non presumat mulier baptizare.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 99. et 100.]
III. Pars. Mulier, quamuis docta et sancta, baptizare
aliquos uel uiros docere in conuentu, non presumat.
Gratian. Nisi necessitate cogente. Unde Urbanus
II.: "Super quibus consuluit etc.," ut supra in tractatu coniugii,
ubi de conpatribus agitur.

C. XXI. Etiam laici necessitate cogente baptizare possunt.

Item Augustinus ad Fortunatum.
In necessitate, cum episcopi, aut presbiteri, aut quilibet
ministrorum non inueniuntur, et urget periculum eius, qui
petit, ne sine isto sacramento hanc uitam finiant, etiam
laicos solere dare sacramentum, quod acceperunt, solemus
audire.


[PALEA.

C. XXII. De eodem.

Item ex Decreto Martini Papae III.
Quicumque presbiter in prouincia propria, uel in alia,
uel ubicumque inuentus Fuerit, conmendatum sibi infirmum
baptizare noluerit, uel pro intentione itineris, uel
de alia aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur,
deponatur. ]

C. XXIII. Non reiteretur baptisma, quod a pagano ministratur.

Ysidorus.
Romanus Pontifex non hominem iudicat, qui baptizat,
sed spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus
sit, qui baptizat.

C. XXIV. De eodem.

Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum, c. 4.
A quodam Iudeo, nescitis utrum Christiano, an pagano,
multos in patria uestra baptizatos asseritis, et quid
inde sit agendum consulitis. Hi profecto, si in nomine
S. Trinitatis, uel tantum in Christi nomine, sicut in
Actibus Apostolorum legitur, baptizati sunt (unum
quippe idemque est, ut sanctus Ambrosius exponit) quia
non illorum, sed eius est, rebaptizari non debent.

C. XXV. Sicut per bonum, ita per malum ministrum eque baptisma ministratur.

Item Augustinus contra Crescentium Grammaticum.
[lib. III. c. 6.]
Si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non
est melior baptismus, qui per meliorem datur, nullo modo
malus est, qui etiam per malum datur, quando idem baptismus
datur, et ideo per ministros dispares Dei munus
equale est, quia non illorum, sed eius est.

C. XXVI. Non merita ministrorum, sed uirtus Christi in baptismate operatur.

Idem super Iohannem parte 1. tractatu V.
[ad c. 1.]
Baptismus talis est, qualis ille est, in cuius potestate
datur, non qualis ille est, per cuius ministerium datur.
Item: §. 1. Quid nouerat Iohannes Baptista? Dominum.
Quid non nouerat? potestatem baptismi dominici
in nullum hominem transituram a Domino, sed ministerium
plane transiturum; potestatem a Domino in neminem
sed ministerium in bonos et malos.
Non exhorreat columba ministerium malorum; respiciat
Domini potestatem. Quid tibi facit minister malus,
ubi bonus est Dominus? Quid te inpedit maliciosus preco,
ubi beniuolus est iudex? Item: §. 2. Neque qui
plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum
dat Deus. Item: §. 3. Ergo dico, et omnes nos dicimus,
quia iustos oportet esse, per quos baptizatur, quia
iustos oportet esse tanti iudicis ministros, si ministrare
iuste uoluerint. Si autem noluerint esse iusti qui in
cathedra Moysi sedent, securum me fecit magister
meus, de quo spiritus eius dicit: "Hic est, qui baptizat."
Item: §. 4. Non timeo adulterum, ebriosum, non
homicidam, quia columbam attendo, per quam michi dicitur:
"Hic est, qui baptizat."

C. XXVII. De eodem.

Idem in tractatu VI. [ad c. 1. Iohannis.]
Cum baptizat malus ex aliqua uel ignorantia
ecclesiae uel tollerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolleratur
palea, quousque in ultimo uentiletur area),
illud, quod datum est, unum est, nec inpar propter inpares
ministros, sed par et equale propter: "Hic est, qui
baptizat."

C. XXVIII. Non reiteratur baptisma, quod in nomine S. Trinitatis prestatur.

Idem de ecclesiasticis regulis. [c. 52.]
Si qui apud illos hereticos baptizati sunt, qui
S. Trinitatis confessione baptizant, et ueniunt ad catholicam


fidem recipiantur quidem ut baptizati, ne S. Trinitatis
inuocatio uel confessio annulletur: sed doceantur
integre et instruantur, quod S. Trinitatis misterium
in ecclesia teneatur, et, si consentiunt credere, uel
acquiescunt confiteri, purgati fidei integritate firmentur
manus inpositione. Si uero paruuli sunt et ebetes,
qui doctrinam non capiant, respondeant pro illi quia eos
offerunt iuxta morem baptizandi, et sic per manus inpositionem
crismate conmunicati cum eucharistiae misteriis
admittantur.

C. XXIX. De eodem.

Idem ad Orosium. [in lib. LXV. Quaestionum dialog.
quest. 59.]
Quamuis unum baptisma sit, et hereticorum, eorum
scilicet, qui in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti
baptizant et ecclesiae catholicae: tamen qui foris
ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem,
sed ad perniciem, habentes nimium formam sacramenti,
uirtutem autem eius abnegantes. Et ideo ecclesia eos
non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt.
Et ipsa est profecto forma sacramenti. Ideo, cum
reuersi fuerint, accipiant uirtutem Spiritus sancti,
quam, qui foris ecclesiam baptizantur, nondum
habent.

C. XXX. Baptizantur qui tantum in nomine Domini baptizati probantur.

Item Pelagius Gaudentio Episcopo.
Si reuera hi de hereticis, qui in locis dilectioni tuae
uicinis conmorari dicuntur, solummodo se in nomine
Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam
dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem
uenientes S. Trinitatis nomine baptizabis. Sin uero
apud dilectionem tuam eorum, qui conuerti uolunt, manifesta
confessione claruerit, quod in nomine Trinitatis fuerint
baptizati, sola reconciliationis gratia inpensa catholicae
fidei sociare maturabis, ut tali dispensatione seruata
nichil aliter, quam quod euangelica iubet auctoritas, temeritatis
cuiusquam spiritu uideatur effectum.

C. XXXI. An approbetur baptisma, quod a non baptizato prestatur.

Item Augustinus de unico baptismo, libro VIII. [c. 53.]
IV. Pars. Solet etiam queri, utrum approbandum
sit baptisma, quod ab eo, qui non accepit, accipitur, si
forte hoc aliqua curiositate didicit, quomodo dandum sit,
et utrum nichil intersit, quo animo accipiat ille, cui datur,
cum simulatione, an sine simulatione; si cum simulatione,
utrum fallens, sicut in ecclesia, uel in ea, que putatur
ecclesia, an iocans, sicut in mimo. §. 1. Verumtamen,
si quis me forte in eo concilio constitutum, ubi
talium rerum questio uersaretur non precedentibus,
quorum sentencias sequi mallem, urgeret, ut dicerem
quid ipse sentirem, si eo modo affectus essem, quo eram,
dum ea dictarem, nequaquam dubitarem, habere
baptismum eos, qui ubicumque et a quibuscumque
illud uerbis euangelicis consecratum sine sua simulatione
et cum aliqua fide accepissent, quamquam eis ad salutem
spiritualem non prodesset, si karitate caruissent, qua
catholicae inseruntur ecclesiae. "Si enim habeam
fidem, ut montes transferam, karitatem autem non
habeam, nichil sum;" sicut iam preteritis maiorum statutis
non dubito, illos etiam habere baptismum quia
quamuis fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen
accipiunt, uel ubi ab eis putatur esse ecclesia, in quorum
societate id accipitur; de quibus dictum est: "Ex nobis
exierunt." Ubi autem neque societas ulla esse ita
crederetur, sed totum ludicre, et mimice, et ioculariter
ageretur, utrum approbandus esset baptismus, qui sic
daretur, diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum,
concordi oratione, gemitibus esse inplorandum censerem,
ita sane, ut post me dicturos sentencias, si
quid iam exploratum et cognitum afferrent, humiliter
explorarem.

C. XXXII. Non reiteratur baptisma, quod in fide sanctae Trinitatis ab hereticis prestatur.

Idem in libro II.
V. Pars. Ostenditur, illos inpie facere, qui rebaptizare
conantur orbis unitatem, et nos recte facere, qui
Dei sacramenta inprobare nec ipso scismate audemus.
In quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum
sunt. In eo autem a nobis recesserunt, in quo a nobis
dissentiunt. Item: §. 1. Sacramentum baptismi est, quod


habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi
est, quod habet qui ordinatur. Sicut enim baptizatus,
si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit:
sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum
dandi baptismi non amittit. Nulli enim sacramento
iniuria facienda est. Si discedit a malis, utrumque discedit;
si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut ergo
acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate
discesserat: sic acceptandus est baptismus, quem
dedit ille, qui sacramentum dandi, cum discederet, non amiserat.
Item: [c. 12.] §. 2. Si ad baptismum fictus
accedit, dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa?
Eligant quod uolunt: utrumlibet elegerint, sufficit
nobis. Si dimissa dixerint, quomodo Spiritus disciplinae
effugiet fictum, si in isto remissionem operatus est
peccatorum? Si dixerint non esse dimissa, quero, si postea
fictionem suam corde conuerso et uero dolore fateretur,
denuo baptizandus iudicaretur? Quod si dementissimum
est dicere, fateantur, uero baptismo Christi baptizari
posse hominem, et tamen cor eius in malicia uel
sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere
fieri, atque intelligant, in conmunicationibus ab
ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus
eadem celebratione sacramenti datur et sumitur,
qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum,
quis reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur,
quo eius peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur.

C. XXXIII. Valet ad salutem baptisma, etsi non ea fide paruuli offeruntur.

Idem in epistola [XXIII.] ad Bonifatium.
VI. Pars. Non illud te moueat, quod quidam non
ea fide ad baptismum percipiendum paruulos ferunt, ut
gratia spiritali ad uitam regenerentur eternam: sed hoc
eos putant remedio temporalem retinere uel recipere sanitatem.
Non enim propterea non regenerantur, quia
non ab istis hac intentione offeruntur.

C. XXXIV. Effusio sanguinis inplet uicem baptismi.

Item de unico baptismo, libro IV. [c. 22]
VII. Pars. Baptismi uicem aliquando inplere passionem,
de latrone illo, cui non baptizato dictum est: "Hodie
mecum eris in paradyso," B. Ciprianus non leue
documentum assumit. Quod etiam atque etiam considerans,


inuenio, non tantum passionem pro nomine Christi
id, quod baptismo deerat, posse supplere, sed etiam
fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum
misterium baptismi in angustiis temporum succurri non
potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus
est, sed pro meritis facinorum suorum, neque quia
credidit, passus est, sed, dum patitur, credidit. Quantum
itaque ualeat etiam sine uisibili baptismi sacramento
quod ait Apostolus: "Corde creditur ad iusticiam, ore
autem confessio fit ad salutem," in illo latrone declaratum
est. Sed tunc inpletur inuisibiliter, cum ministerium
baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis
excludit. [c. 24.] §. 1. Et sicut in illo latrone quod
de baptismi sacramento defuerat conpleuit omnipotentis
benignitas, quia non superbia, non contemptu, sed necessitate
defuerat, sic infantibus qui baptizati moriuntur,
eadem gratia omnipotentis explere credenda est, quod
non ex inpia uoluntate, sed ex etatis indigentia, nec corde
credere ad iusticiam possunt nec ore confiteri ad salutem.
Ideo cum pro eis oratur, ut inpleatur erga eos
celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum celebrationem,
quia ipsi respondere non possunt. §. 2. Alienum
quippe opus est, cum credit per alterum, sicut
alienum opus fuit, cum peccauit in alterum. Item:
[eodem lib. 4. contra Donatistas, c. 23.] §. 3. Sicut autem
in latrone, quia per necessitatem corporaliter baptismus
defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter
affuit: sic, et cum ipsa presto est, si per necessitatem
desit quod latroni defuit, perficitur salus. Quod traditum
tenet uniuersitas ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur,
qui certe nondum possunt credere ad iusticiam,
et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin etiam
flendo et uagiendo, cum eis misterium celebratur,
ipsi misticis uocibus obstrepunt, et nullus Christianorum
dixerit, eos inaniter baptizari. Item: [c. 25.] §. 4.
Quibus rebus omnibus ostenditur, aliud esse sacramentum
baptismi, aliud conuersionem cordis: sed salutem hominis
ex utroque conpleri. Nec si unum eorum defuerit, ideo
putare debemus consequens esse, ut et alterum desit,
quia et illud sine isto potest esse ut in infante, et
istud sine illo potuit esse in latrone, conplente Deo, siue
in illo siue in isto, quod non uoluntate defuisset; cum
uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem
inuolui. Et baptismus quidem potest inesse, ubi conuersio
cordis defuerit. Conuersio autem cordis potest
quidem inesse non percepto baptismo; sed contempto baptismo
non potest. Neque ullo modo dicenda est


conuersio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum contempnitur.

C. XXXV. Non baptizatur in homine, quicquid in eo est.

Idem contra Iulianum. [lib. VI. c. 6.]
Si quicquid in homine est, quando baptizatur et
sanctificatur, baptizari et sanctificari credendum est,
dicturus es, et ipsa in illo baptizari et sanctificari, que in
intestinis et uesica per digestiones corporis digeruntur;
dicturus es, baptizari et sanctificari hominem in
matris utero constitutum, si ad hoc sacramentum accipiendum
necessitas cogat grauidam, et ideo baptizari iam qui
nascitur non debere; postremo dicturus es, baptizari
febres et sanctificari, quando baptizantur egroti.

C. XXXVI. Valet baptisma etsi per laicos ministretur.

Idem ad Fortunatum.
Sanctum est baptisma per se ipsum, quod datum est in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita ut in eodem
sacramento sit etiam auctoritas traditionis per Dominum
nostrum ad Apostolos, per illos autem in episcopos,
et alios sacerdotes etiam laicos Christianos ab eadem
origine ac stirpe uenientes. §. 1. Nam cum illa
historia narratur, omnes, qui audiunt, ad lacrimas mouentur.
Cum in naui quadam nullus fidelis esset preter
unum penitentem, cepit inminere naufragium. Erat ibi
quidam non inmemor suae salutis, et sacramenti uehementissimus
flagitator, nec erat aliquis, qui dare posset, nisi
penitens ille; acceperat enim, pro peccato, de quo agebat
penitenciam, amiserat sanctitatem, sed non amiserat
sacramentum. Nam si hoc amittunt peccantes, cum reconciliantur
post penitenciam, quare non iterum baptizantur.
Dedit ergo quod acceperat, et, ne periculose uitam finiret
non reconciliatus, petiit ab eo ipso, quem baptizauerat,
ut eum reconciliaret, et factum est: euaserunt naufragium.
Cognitum habes quod fecerunt. Nemo extitit eorum, qui
non pium animum ita crederet, ut consiliis eorum in illo
periculo Dominum crederet affuisse. Motus enim animus
religiosus et supplex ab homine exegit sacramentum, a
Deo inpetrat sanctitatem. Quod si forte hoc, quod
narraui de his, qui naufragio inminente periclitabantur, non
uult aliquis credere, (non enim hoc diuinarum scripturarum
auctoritas, sed incerto auctore fama conmendat), non repugnabo,
sed interrogo, si tale aliquid contingat, quid
futurum est? Non enim potest quisquam dicere, relinquendum
illum esse, qui morte inminente baptizari desiderat.


Quem baptizatum a penitente quisquis non credit
contigisse, oportet, ut credat posse contingere.

C. XXXVII. Quamuis recte uiuat catecuminus, sine baptismo tamen non potest saluari.

Idem.
Catecuminum, quamuis in bonis operibus defunctum,
uitam habere non credimus, excepto dumtaxat
nisi martirii sacramentum conpleat. Baptizatus
confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus
respondet. Hoc idem martir coram persecutore
facit, qui et confitetur fidem, et interrogatus respondet.
Ille post confessionem aspergitur aqua. Hic
uero aspergitur sanguine, uel tingitur igne. Ille
manus inpositione pontificis accipit Spiritum sanctum; hic
habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse,
qui loquitur, sed spiritus sanctus, qui in illo loquitur
Ille conmunicat eucharistiae in conmemoratione mortis
Domini, hic ipsi Christo conmoritur. Ille confitetur se
mundi actibus renunciare, hic ipsis renunciat et
uitae. Illi omnia peccata dimittuntur; isti exstinguntur.

C. XXXVIII. Non reiteretur baptisma, cuius formam constat integre collatam.

Item Leo Papa. [epist. XC. al. XCII. ad
Rusticum, c. 16.]
VIII. Pars. Hii de quibus scripsisti, qui se
baptizatos sciunt, sed cuius fidei fuerint qui eos baptizauere,
nescire se profitentur, quolibet modo formam baptismatis
acceperunt rebaptizandi non sunt; sed per inpositionem
manus uirtute Spiritus sancti, quam ab hereticis
accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.

C. XXXIX. Et per bonos et per malos ministros eque baptizat Christus.

Item Augustinus super Iohannem. [tract. V. ad c. 1.]
IX. Pars. Aliud est baptizare per ministerium: aliud
baptizare per potestatem. Item: §. 1. Ergo baptizabant
discipuli eius, et ibi adhuc erat Iudas inter discipulo.
eius. Si quos autem baptizauit Iudas, non sunt


iterum baptizati, et quos baptizauit Iohannes, iterum sunt
baptizati? Plane iterum: sed non iterato baptismo. Quos
enim baptizauit Iohannes, baptizauit Iohannes: quos autem
Iudas baptizauit, Christus baptizauit. Item: [tract. 6.]
§. 2. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus tenuit
sibi, et in neminem ministrorum transfudit, quamuis per
ministros baptizare dignatus sit, per hanc inquam
stat unitas ecclesiae, que significatur in columba, de
qua dictum est: "Una est columba mea, una est matri
suae electa." Si enim, ut iam dixi, fratres mei,
transferretur a Domino potestates ad ministrum, tot baptismata
essent, quot ministri essent, et iam non staret unitas
baptismi. Intendite fratres. Ante, quam ueniret Dominus
noster Iesus Christus ad baptismum, descendit columba
in aquam; cognouit Iohannes quiddam proprium ei
cui dictum est: "Super quem uideris Spiritum descendentem,
et manentem super eum, ipse, est, qui
baptizat in Spiritu sancto." Nouerat autem, quia ipse
in Spiritu sancto baptizabat; sed quia tali proprietate, ut
potestas ab eo non transiret in alterum, quamuis eo
donante, ibi didicit. Item: [tract. 80.] §. 3. "Iam
uos mundi estis propter uerbum, quod locutus sum
uobis." Quare non ait: mundi estis propter baptismum,
quo abluti estis, sed ait: "propter uerbum, quod locutus
sum uobis," nisi quia et in aqua uerbum mundat? Item:
[tract. 5.] §. 4. Si fuerit iustus minister, conputo eum
cum Paulo, cum Petro, cum istis conputo ministros iustos.
Quia uero iusti ministri gloriam suam non querunt (ministri
enim sunt), pro ducibus haberi nolunt, spem in se
poni exhorrescunt. Ergo conputo cum Paulo iustum
ministrum. Quid enim Paulus dicit? "Ego plantaui, Apollo
rigauit; sed Deus incrementum dedit."

C. XL. Nec baptisma, nec baptizandi potestatem scismatici amittunt.

Idem in libro [I.] de baptismo.
Nullus autem negat, habere baptismum etiam apostatas,
quibus utique redeuntibus, et per penitenciam conuersis,
non redditur, quia amitti non posse iudicatur.
Sic et illi, qui in sacrilegium scismatis ab ecclesiae conmunione
discedunt, habent utique baptismum, quem prius,


quam discederent, acceperunt. Nam etsi ipsi
redeant, non eis iterum datur. Unde ostenditur, illud,
quod acceperunt in unitate positi, non potuisse amittere
separatos. Quod si haberi foris potest, etiam dari
cur non potest? Si dicis: non recte foris datur, respondemus:
sicut non recte foris habetur, et tamen habetur, sic
non recte foris datur; et tamen datur. Sicut autem per
unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra
unitatem inutiliter habebatur: sic per eandem reconciliationem
incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est.
Item: [lib. 3. c. 19.] §. 1. Heretici sacramenta et scripturas
habent ad speciem, non ad salutem. Item: [lib. 4.
c. 11.] §. 2. Perfidus, si in perfidiae permanserit,
per baptismum nec extra ecclesiam,
remissionem accipit peccatorum; aut, si propter uim
sacramenti ad punctum temporis excipit, et foris et intus
eam uim operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem
demonum etiam foris operabatur.

C. XLI. Mali non sua potestate, sed Christi uirtute baptisma ministrant.

Item.
Quomodo exaudit Deus homicidam deprecantem, uel
super aquam baptismi, uel super oleum, uel super eucharistiam,
uel super capita eorum, quibus manus inponitur?
Que tamen omnia et fiunt, et ualent etiam per homicidas,
id est per eos, qui oderunt fratres. Etiam in ipsa intus
ecclesia, cum dare nemo possit quod non habet, quomodo
dat homicida Spiritum sanctum? et tamen intus etiam ipse
baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum
sanctum. Quapropter sacramentum gratiae dat Deus
etiam per malos; ipsam uero gratiam non nisi per se
ipsum, uel per sanctos suos, et ideo remissionem peccatorum
uel per se ipsum facit, uel per illius columbae
membra, quibus ait: "Si cui dimiseritis, dimittentur."
Manus autem inpositio si non adhiberetur ab heresi
uenienti, quamquam extra omnem culpam esse iudicaretur,
propter karitatis tamen copulationem (quod est
maximum donum Spiritus sancti, sine quo non ualent ad
salutem quecumque alia fuerint sancta in homine) manus
hereticis correctis inponitur. Induunt autem homines
Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem,
aliquando et usque ad uitae sanctificationem; atque illud
primum et bonis et malis potest esse conmune: hoc autem
proprium est bonorum et piorum. §. 2. Non


ob aliud uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus
Christi, (inter quos precipue B. Ciprianus eminebat),
non posse esse apud hereticos uel scismaticos baptismum
Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab
effectu uel usu sacramenti, et quia eius effectus atque
usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud
hereticos non inueniebatur, ipsum sacramentum quoque
illic non esse putabant. Sed conuertentibus oculos ad
interioris paleae multitudinem (cum et hi, qui in ipsa unitate
peruersi sunt, et perdite uiuunt, appareant remissionem
peccatorum nec dare posse, nec habere, quia non malignis
filiis sed bonis dictum est: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur
eis et reliqua," habere tamen, et dare, et accipere
baptismi sacramentum); satis eluxit pastoribus ecclesiae
catholicae, etiam ouem, que foris errabat, et dominicum
characterem foris accipiebat, uenientem ad Christianae
unitatis salutem ab errore corrigi, characterem tamen dominicum
in ea cognosci potius, quam inprobari, quandoquidem
ipsum characterem multi et lupi, et lupis infigunt,
qui uidentur esse intus, uerumtamen ad illam ouem,
que ex multis una est, non pertinent. §. 3. Cum
malus tradit baptismum bono, id est in unitatis uinculo,
ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum, quod
traditur, et bonum fidelem, cui traditur, tradentis malicia
non separat, et, cum ueraciter illi ad Deum conuerso peccata
dimittuntur ab eis dimittuntur, quibus ipse ueraci
conuersione coniungitur, Spiritus sanctus ea dimittit,
qui datus est omnibus sanctis sibi karitate coherentibus, siue
se nouerint corporaliter, siue non nouerint. Similiter, cum
alicuius tenentur peccata, ab eis tenentur, a quibus
ille cordis prauitate disiungitur, siue corporaliter notis,
siue ignotis. §. 4. Omnes mali spiritualiter a bonis seiuncti
sunt. Si autem corporaliter etiam aperta discessione
separentur, peiores fiunt. Sed nichil interest
ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat, et
quanto peiori tradat. Potest tamen tradere separatus,
sicut potest habere separatus. Sed quam perniciosum
est habere, tam perniciose tradere. Ille autem,
cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus
acceperit urgente mortis necessitate. §. 5. Cur heretici
foris baptizare non possunt? an quia peiores sunt eo ipso,
quod foris sunt? Sed nichil interest ad integritatem baptismi,
quanto peior id tradat. Neque enim tantum
interest inter malum et peiorem, quantum inter bonum
et malum, et tamen, cum baptizat malus, non aliud dat,


quam ille, qui minus malus est. An forte non ad hominis
meritum, sed ad ipsius baptismi sacramentum pertinet, ut
foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris
posset, et tociens baptizari necesse esset, quociens recedens
quisque ab ecclesia rursus ad ecclesiam remeasset. §. 6.
His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus
dimittuntur, quia spiritus sanctus disciplinae effugiet
fictum, aut in ipso temporis puncto per uim sacramenti
dimissa iterum per fictionem replicantur, ut etiam
illud uerum sit: "Quotquot in Christo baptizati estis,"
et illud: "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum:"
id est, induat eum Christum sanctitas baptismi, et
exuat eum Christum pernicies fictionis. Nam redire
dimissa peccata, ubi fraterna karitas non est, apertissime
Dominus in euangelio docet in illo seruo, a quo Dominus
dimissum debitum petiuit, eo quod ille conseruo suo
debitum nollet dimittere. Sic non inpeditur baptismi
gratia, quo minus omnia peccata dimittat, etiamsi fraternum
odium in eius, cui dimittuntur, animo perseuerat.
Soluitur enim hesternus dies, et quicquid superest, soluitur
etiam ipsa hora momentumque ante baptismum, et
in baptismo; deinceps autem continuo reus esse incipit
non solum consequentium, sed etiam preteritorum dierum,
horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, que dimissa
sunt.

C. LXII. Quando prosit baptismus ei, qui ficte accedit.

Idem.
X. Pars. Tunc ualere incipit ad salutem baptismus,
cum illa fictio ueraci confessione recesserit, que, corde
in malicia uel sacrilegio perseuerante, peccatorum ablutionem
non sinebat fieri.

C. XLIII. Non reiterantur sacramenta, que extra ecclesiam ministrantur.

Idem ad Donatistas. [epist. XLVIII.]
Non in uobis mutamus in quibus nobiscum estis, (in
multis enim nobiscum estis), nam et de talibus dictum est:
"Quoniam in multis erant mecum;" sed ea corrigimus, in
quibus non estis, et ea uos hic accipere uolumus, que
non habetis illic, ubi estis. Nobiscum enim estis in
baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis. In
spiritu autem unitatis et uinculo pacis, in ipsa denique


catholica ecclesia nobiscum non estis. §. 1. Isti autem,
cum quibus, uel de quibus agimus, non sunt desperandi,
adhuc enim in corpore sunt; sed non querant Spiritum
sanctum, nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum,
sed rem ipsam non tenent intus, cuius est illud sacramentum,
et ideo sibi iudicium manducant et bibunt.

C. XLIV. Quomodo recipiantur in ecclesia qui in nomine Trinitatis apud hereticos baptizantur.

Item Gregorius Quirico Episcopo, et ceteris in
Hyberia Episcopis. [lib. IX. epist. 61.]
Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut qui
apud heresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad
sanctam ecclesiam redeunt, aut unctione crismatis, aut
inpositione manus, aut sola professione fidei ad sinum
matris ecclesiae reuocentur. Unde Arrianos per inpositionem
manus occidens, per unctionem uero sancti crismatis
ad ingressum catholicae ecclesiae oriens reformat.
Monofisitas uero, et alios ex sola confessione
recipit, quia sanctum baptisma, quod apud hereticos
sunt consecuti, tunc in eis uires emundationis accipit
cum uel illi per inpositionem manus Spiritum sanctum acceperint,
uel isti per professionem uerae fidei sanctae
et uniuersalis ecclesiae uisceribus fuerint uniti.

C. XLV. Extra ecclesiam baptismus accipi potest, sed non prodest.

Item Augustinus.
Ecclesia paradiso conparata indicat nobis, posse quidem
baptismum eius homines etiam foris accipere, sed
salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere,
uel tenere. Non enim in Mesopotamia uel
Egypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae, que
in paradiso conmemoratur. Sic ergo baptismus ecclesiae
potest esse extra ecclesiam, munus autem bonae
uitae non nisi intra ecclesiam repperitur.

C. XLVI. Heresis et sacrilegium hereticorum sunt, non sacramenta.

Idem de unico baptismo, [contra Donatistas]
libro III. [c. 11.]
Nunc autem non, sicut heresis hereticorum
est, sicut error ipsorum est, sicut etiam sacrilegium


dissensionis ipsorum est, sic etiam baptisma, quod
Christi est, debet dici ipsorum.

C. XLVII. De eodem.

Idem libro V. [c. 13.]
Cum tantum ualeat baptismus per hominem contemptibilem,
quantum per Apostolum datus, ita nec illius
nec illius sed Christi esse cognoscitur. Item: [c. 14.]
§. 1. Inuenimus dictum ab Apostolis, et gloriam meam,
quamuis utique in Domino, et prudentiam meam, et
ministerium meum, et euangelium meum, quamuis utique a
Domino inpertitum atque donatum; baptismum autem
eorum nemo meum dixit omnino. Neque enim omnium
equalis est gloria, nec ministrant omnes equaliter; nec
equali prudentia uel scientia omnes sunt prediti, et in
euangelizando alius alio melius operatur. Et ideo dici
potest alius alio doctior in ipsa salutari doctrina. Alius
autem alio maius minusue baptizatus dici non potest,
siue ab inferiore siue a maiore baptizetur.

C. XLVIII. De eodem.

Idem in libro IV. [c. 15.]
Satis ostendimus, ad baptismum, quod uerbis euangelicis
consecratur, non pertinere cuiusquam uel dantis, uel
accipientis errorem, siue de Patre, siue de Filio, siue de Spiritu
sancto aliter sentiat, quam celestis doctrina insinuat.

C. XLIX. Quod bonis et malis sacramenta ecclesiae conmunia sunt.

Idem in libro de baptismo.
Est unitas ecclesiae, que late patet, in sacramentorum
uidelicet societate et conmunione, que conplectitur cum
granis etiam paleas, quando eas corporaliter mixtas ita patitur,
ut neque illas iusti uitent, neque ab illis iusti uitentur.
Sic sunt in ecclesia homines mali, ut in corpore humano
humores mali, qui interdum exeunt ex corpore.

C. L. Non tamen obsit ad aquam baptismi malicia benedicentis.

Idem de unico baptismo libro VI.
Non est aqua profana et adultera, super quam nomen
Domini inuocatur, etiamsi a profanis et ab adulteris
inuocetur, quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum
est.

C. LI. Non est rebaptizandus qui ab hereticis baptizatur.

Item Beda omelia XXXVI. [ad c. 3. Iohannis]
Siue hereticus, siue scismaticus, siue facinorosus quisque
in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non ualet


ille, qui est baptizatus, a bonis catholicis rebaptizari, ne
confessio uel inuocatio tanti nominis uideatur annullari.

C. LII Baptizati a paganis in nomine baptizentur Trinitatis.

Item Gregorius II. Bonifatio Episcopo.
Quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur,
ut denuo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus.

C. LIII. Sine exorcismis et exsufflationibus nullus baptizetur.

Item Celestinus Papa.
XI. Pars. Siue paruuli, siue iuuenes ad regenerationis
ueniunt sacramentum, non prius fontem uitae adeant,
quam exorcismis et exsufflationibus clericorum Spiritus
inmundus ab eis abigatur.

C. LIV. Offitium baptizandi catecumini preueniant.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 25.]
Ante baptismum catecizandi debet hominem preuenire
offitium, ut fidei primum catecuminus accipiat rudimentum.
Item: §. 1. Prius ipse Christus ceci nati oculos
luto ex sputo facto superliniuit, et sic ad aquas Syloe misit,
quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi
instrui, et sic ad baptismum iam credulus admitti, ut sciat,
cuius gratiae in eo est particeps, et cui iam debitor fiat
deinceps.

C. LV. Quo tempore catecumini ad exorcizandum sunt deferendi.

Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 1.]
Ante uiginti dies baptismi ad purgationem exorcismi
catecumini currant, in quibus uiginti diebus omnino symbolum,
quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem,
spiritualiter doceantur.

C. LVI. Qui tempore conpetentibus symbolum est predicandum.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 13.]
Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una
die, id est ante octo dies dominicae resurrectionis,
publice in ecclesia conpetentibus predicari.

C. LVII. In unaquaque ecclesia baptizandi catecizari possunt.

Item Nykolaus Papa.
Catecismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscuiusque
ecclesiae possunt fieri, sicut in sancta hac Romana ecclesia
(cui, Deo auctore, ministerium nostri famulatus exhibemus)
solempniter fieri conprobantur.

C. LVIII. De eodem.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 46.]
Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta
feria ultimae septimanae uel episcopo uel presbitero
reddere.

C. LIX. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 49.]
Non liceat ante duas septimanas Pascae, sed ante tres
ad baptismum suscipere aliquem. Oportet autem, ut in
his diebus, qui baptizandi sunt, symbolum discant,
et in quinta feria nouissimae septimanae episcopos
uel presbitero reddant.

C. LX. Ante, quam baptizentur, quilibet sunt examinandi.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 85.]
Baptizandi nomen suum dent, et diu sub abstinentia
uini et carnium, ac manus inpositionis crebra examinatione
baptismum percipiant.

C. LXI. Baptizandi quare exorcizentur et exsufflentur.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.]
Postquam se baptizandus per confessionem uerae fidei
in alterius conmendauerit dominium, et per abrenunciationem
a prioris possessoris se alienauerit seruicio, exsufflatur ab
eo seua potestas, ut per pium sacerdotis ministerium
spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus.

C. LXII. De eodem.

Item Augustinus de symbolo, libro I. [c. 1.]
Sicut nostis, fratres karissimi, paruuli exsufflantur
et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica,
que decepit hominem, ut possideret homines. Non
ergo creatura in infantibus exorcizatur aut exsufflatur,
sed ille, sub quo sunt, qui sub peccato nascuntur.

C. LXIII. Quare signetur baptizandus in corde et in fronte.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.]
Postea signatur baptizandus signaculo sanctae crucis
tam in fronte quam in corde, ut ab eo tempore apostata
diabolus in uase suo pristino, interemptionis suae
cognoscens signum, iam sibi deinceps illud sciat esse
alienum.

C. LXIV. Quare super eum orationes dicantur.

Idem libro eodem.
Exhinc iam dicuntur orationes super eum, ut fiat catecuminus.
Tunc datur baptizando sal benedictum in os,
ut per sal tipicum, sale sapientiae conditus, fetore careat
iniquitatis, ne a uermibus peccatorum ultra putrefiat,
sed magis illesus seruetur ad maiorem gratiam percipiendam.

C. LXV. Quare sale initientur.

Item Beda super librum Regum.
Sal celestis sapientiae, quo initiantur catecumini, in
cunctis operum nostrorum sacrificiis iubemur offerre.

C. LXVI. Quare iterum exorcizentur.

Item Rabanus de institutione clericorum, [lib. I. c. 27.]
Dehinc iterum exorcizatur diabolus, ut suam nequiciam
cognoscens iustum super se Dei iudicium
timens, recedat ab homine, nec iam contendat eum arte
sua subuertere, ne baptismum consequatur, sed magis honorem
Deo creatori suo exhibens reddat opus Deo factori
suo.

C. LXVII. Sacerdotes exorcizando demonia depellunt.

Item Gregorius in omelia XXIV.
Sacerdotes, cum per exorcismi gratiam manum credentibus
inponunt, et habitare malignos spiritus in eorum
mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi demonia
eiciunt?

C. LXVIII. Quare de saliua nares et aures tanguntur.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.]
Postea tanguntur ei nares et aures de saliua, et
dicitur ei uerbum euangelicum, quod Iesus, quando
surdum et mutum sanauit, tangens cum sputo linguam eius,
et mittens digitos in auriculas eius, dixit: "Effeta,"
quod est adaperire. Hoc enim sacramentum hic agitur, ut
per saliuam tipicam et sacerdotis tactum sapientia et
uirtus diuina salutem eiusdem catecumini operetur, ut aperiantur
ei nares ad accipiendum odorem noticiae Dei, ut aperiantur
illi aures ad audiendum mandata Dei, ut aperiantur
illi sensus in intimo corde ad respondendum.

C. LXIX. Quare nares, non ora baptizandorum episcopus tangit.

Item Ambrosius de sacramentis. [lib. I. c. 1.]
Propter gloriam muneris et operis non os tangit episcopus,
sed nares, ut bonum odorem accipiat pietatis
eternae.

C. LXX. Quare a sacerdote inungantur.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.]
Deinde a sacerdote inungitur, ut sacrum baptisma
cum accepta fide custodiantur. Ungitur tunc illius pectus
de oleo sanctificato cum inuocatione S. Trinitatis, ut nullae
reliquiae latentis inimici in eo resideant, sed in fide
S. Trinitatis mens eius confortetur. Ungitur inter
scapulas de eodem oleo, ut undique muniatur, et ad bona
opera facienda per Dei gratiam roboretur. Idem:
[c. 28.] §. 1. Consecratur fons, ut ad ipsum baptismum
catecuminus accedat.

C. LXXI. Quomodo fontem baptismi Trinitatis presentia consecrat.

Item Ambrosius in libro [II.] de sacramentis. [c. 5.]
Venit sacerdos, ad fontem, dicit precem, inuocat nomen
Patris, et Filii et Spiritus sancti, utitur uerbis celestibus.
Celestia sunt uerba, que sunt Christi. Presentia Trinitatis
adest; operatur sermo eternus; et ibi descendit
Spiritus sanctus, primo descendit quasi columba, ut increduli
uocarentur ad fidem. In principio signum debuit
esse: in posterioribus perfectio. Apostolis enim
Spiritus sanctus datus est in linguis igneis propter incredulos;
nobis autem in plenitudine iam ecclesiae non per
signa, sed per fidem ueritas est colligenda.

C. LXXII. Verba erroris per inpericiam prolata non inpediunt aquae sanctificationem.

Item Augustinus de unico baptismo, libro VI. [c. 25.]
XII. Pars. Si non sanctificatur aqua, cum aliqua
erroris uerba per inpericiam precator refundit, multi
non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia
non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur
cottidie, si doctoribus fuerint recitatae, et multa in eis
repperiuntur contra fidem catholicam. Numquid, si manifestetur
aliquos baptizatos, cum illae preces dictae fuissent
super aquam, iubentur denuo baptizari? Quid ita?
quia plerumque precis uicium superat precantis affectus,


quia illa cetera uerba euangelica, sine quibus non
potest baptismus consecrari, tantum ualent, ut per illa sic
euacuentur quecumque in prece uiciosa contra regulam fidei
dicuntur, quemadmodum demonium Christi nomine excluditur.
Nam utique hereticus, si afferat precem uiciosam,
nec bonum habet karitatis affectum, quo possit illa
superari inpericia (et ideo similis est ei, quicumque in
ipsa catholica inuidus, inmundus uel maliuolus est,
qualis arguit hic Ciprianus), afferat etiam, ut
fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam
fidei, (multi quippe irruunt in preces non solum ab inperitis
loquacibus, sed etiam ab hereticis conpositas, et, per ignorantiae
simplicitatem non ea ualentes discernere, utuntur
eis arbitrantes, quod bonae sint), nec tamen quod in eis peruersum
est euacuat illa, que ibi recta sunt, sed ab eis potius
euacuatur.

C. LXXIII. Quid significent misteria, que in fonte baptismatis celebrantur.

Item Augustinus ad Neophytos. [hom. III.]
XIII. Pars. Prima igitur et secunda predicatione
de his tantum locuti sumus, que uobis prius, quam ad
fontem sanctum ueniretis, iuxta catholicae ecclesiae
instituta tradidimus. Et quid significaret unctio, que
diuersis corporis nostri adhibita partibus diuersum intellectum
designat, prout Dominus donare dignatus est,
interpretati sumus, cum ostenderemus, uos per oleum
sanctificationis ad auditum plenae fidei preparatos, et ad
bonum Christi odorem uocatos, ex toto corde ad
abrenunciandum diabolo esse conmonitos. Nunc
uero de interioribus iam misteriis locuturi sumus, que in
ipso sancto fonte celebrata sunt. Emissa enim
certissima cautione, qua uos abrenunciare omnibus
pompis diaboli, et operibus eius, et omni fornicationi
diabolicae spopondistis, descendistis in fontem, fontem
sacrum, fontem redemptionis, fontem sanctificatum
uirtute celesti. Item: In hoc ergo fonte ante, quam uos
toto corpore tingueremus, interrogauimus: Credis in
Deum Patrem omnipotentem? Respondistis: Credo. Rursum
interrogauimus: Credis et in Iesum Christum filium
eius, qui natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine?
Respondistis singuli: Credo. Item interrogauimus:
et in Spiritum sanctum? Respondistis similiter:
Credo. Hoc autem facimus iuxta Domini nostri Iesu
Christi saluatoris inperium, qui, cum ad patrem in celum
ascenderet, discipulis suis, id est Apostolis, mandauit
dicens: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes


eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." Item: §. 1.
Quod autem interrogauimus: Credis sanctam ecclesiam,
remissionem peccatorum, carnis resurrectionem? non
eo modo interrogauimus, ut quomodo in Deum
sic in ecclesiam sanctam catholicam. Propterea
sancta et catholica est, quia recte credit in Deum. Non ergo
diximus, ut in ecclesiam quasi in Deum crederetis: sed
intelligite nos dicere et dixisse, ut in ecclesia sancta
et catholica conuersantes in Deum crederetis, crederetis
etiam resurrectionem carnis, que futura est.

C. LXXIV. Aliorum fide et professione paruuli baptizantur.

Item Ysidorus de offitiis, libro II. [c. 24.]
XIV. Pars. Paruuli alio profitente baptizantur, quia
adhuc loqui uel credere nesciunt, sicut etiam egri, muti,
et surdi, quorum uice alius profitetur, ut pro eis respondeat,
dum baptizantur.

C. LXXV. Aliorum testimonio egrotantes sunt baptizandi.

Item ex Concilio Cartaginensi IV., [c. 48.]
Egrotantes, si pro se respondere non possunt, cum uoluntatis
eorum testimonium sui dixerint, baptizentur.
Similiter et de penitentibus agendum est.

C. LXXVI. Sacramentum fidei, non ipsa fides paruulum facit fidelem.

Item Augustinus. [epist. XXIII. ad Bonifatium]
Nichil est aliud credere quam fidem habere, et
per hoc, cum respondetur credere paruulus, qui fidei
nondum habet effectum, respondetur fidem habere propter
fidei sacramentum, et conuertere se ad Deum propter
conuersionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebritatem
sacramenti pertinet. Item: §. 1. Paruulum,
etsi nondum fides illa, que in credentium uoluntate consistit,
iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit,
sicut credere respondetur, ita etenim fideles uocantur,
non rem ipsam mente abnuendo, sed ipsius
rei sacramentum percipiendo.

C. LXXVII. Alterius professio non ualet ei, qui per se respondere potest.

Idem in libro [IV.] de baptismo. [c. 24.]
Cum pro paruulis alii respondent, ut inpleatur erga eos


celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum consecrationem,
quia ipsi pro se respondere non possunt. At si
pro eo, qui respondere potest, alius respondeat, non
itidem ualet. Ex qua regula illud euangelii dictum est,
quod omnes, cum legitur, naturaliter mouet: "Etatem
habet; pro ipse se loquatur."

C. LXXVIII. Quare trina mersio in baptismate celebretur.

Item Augustinus in omelia III.
Postquam uos credere promisistis, tertio capita uestra
in sacro fonte dimersimus. Qui ordo baptismatis
duplici misterii significatione celebratur. Recte enim
tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine S.
Trinitatis. Recte tertio mersi estis, qui accepistis baptismum
in nomine Iesu Christi, qui tertia die resurrexit a
mortuis. Illa enim tertio repetita dimersio typum dominicae
exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis
in baptismo, et cum Christo resurrexistis in fide, ut peccatis
absoluti in sanctitate uirtutum Christum uiuatis
imitando.

C. LXXIX. De his, qui semel, non tertio in baptismate merguntur.

Item ex Canonibus Apostolorum. [c. 50.]
Si quis presbiter aut episcopus non trinam mersionem
unius misterii celebret, sed semel mergat in
baptismate, (quod dari a quibusdam iubetur in morte
Domini), deponatur. Non enim dixit nobis Dominus:
in morte mea baptizate; sed: "Euntes docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti."

C. LXXX. De eodem.

Item Gregorius Leandro, Episcopo. [lib. I. epist. 41.]
XV. Pars. De trina mersione baptismatis nil
responderi uerius potest, quam quod ipsi sensistis,
quia in una fide nil officit sanctae ecclesiae consuetudo
diuersa. Nos autem, quod tertio mergimus, triduanae
sepulturae sacramenta signamus, et, dum tertio ab
aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimitur.
Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis
estimet ueneratione fieri, neque hoc aliquid


obsistit, baptizandos semel in aquis mergere, quia,
dum tribus subsistenciis una substantia est, reprehensibile
esse nullatenus potest, infantem in baptismate
uel ter, uel semel inmergere, quoniam et in
tribus mersionibus personarum trinitatis, et in una potest
diuinitatis singularitas designari.

C. LXXXI. De eodem.

Item Ieronimus super Epistolam ad Philippenses,
libro II. [ad c. 4. u. 5.]
Eodem modo in Patre, et Filio, et Spiritu
sancto baptizamur et ter mergimur, ut Trinitatis unum
appareat sacramentum. Item: Licet ter baptizetur
propter misterium Trinitatis, tamen unum baptisma
reputatur.

C. LXXXII. De his, qui in Christi nomine semel tantum merguntur

Item Pelagius Gaudentio Episcopo.
Multi sunt, qui in nomine Christi solummodo una etiam
mersione se asserunt baptizari. Euangelicum uero
preceptum, ipso Deo Domino et saluatore nostro
Iesu Christo tradente, nos ammonet, in nomine Trinitatis,
trina etiam mersione sanctum baptisma unicuique tribuere,
dicente Domino nostro Iesu Christo discipulis suis
"Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti."

C. LXXXIII. In inuocatione Trinitatis tertio in baptismate mergere debemus.

Item Zacharias Papa Bonifatio Episcopo. [in epist.,
cuius initium: "Sacris liminibus"]
XVI. Pars. In sinodo Anglorum decretum, et firmissime
preceptum, et diligenter demonstratum esse dinoscitur,
quod quicumque sine inuocatione Trinitatis
mersus fuisset, sacramentum regenerationis non haberet.
Quod omnino uerum est, quia, si mersus in fonte baptismatis
quis fuerit sine inuocatione Trinitatis, perfectus
Christianus non est, nisi in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti fuerit baptizatus. §. 1. Hoc quoque obseruari
sacerdotes in supradicta sinodo uoluerunt,
ut qui uel unam de Trinitate personam in baptismo non


nominaret, illud baptisma uerum esse non posset.
Quod pro certo uerum est, quia, qui unum ex sancta
Trinitate confessus non fuerit nomen, perfectus Christianus
esse non potest. Qui enim confitetur Patrem et
Filium, si confessus non fuerit Spiritum sanctum, neque
Patrem habet, neque Filium; et qui confessus fuerit Patrem
et Spiritum sanctum, et Filium non fuerit confessus, neque
Patrem habet, neque Spiritum sanctum, sed uacuus est a
diuina gratia.

C. LXXXIV. Rebaptizentur qui in nomine Trinitatis baptizati non fuerint.

Item Gregorius Quirino, Episcopo in Hyberina.
[lib. IX. epist. 61.]
Hi uero heretici, qui in Trinitatis nomine minime
baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Catafrigae (quia
et illi Christum Dominum non credunt, et isti Spiritum S.
peruerso sensu esse quendam prauum hominem Montanum
credunt, quorum similes multi sunt) alii,
cum ad sanctam ecclesiam ueniunt, baptizentur quia
baptisma non fuit, quod in errore positi S. Trinitatis
nomine minime perceperunt.

C. LXXXV. Semel in baptismate mergere licet.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 5.]
Propter uitandum scismatis scandalum, uel heretici dogmatis
usum, simplam teneamus baptismi mersionem.

C. LXXXVI. De sacerdote, qui per inpericiam linguae latinae in inuocatione Trinitatis deliquit.

Item Zacharias Papa Bonifatio Episcopo.
Retulerunt nuncii tui, quod fuerit in eadem prouincia
sacerdos, qui linguam latinam penitus ignorabat, et,
dum baptizaret, nesciens loqui latine, infringens
linguam diceret: baptizo te in nomine Patria, et Filia, et
Spiritus sancta. Et per hoc tua reuerenda sanctitas
considerauit eos rebaptizare. Sed, sanctissime
frater, si ille, qui baptizauit, non errorem introducens
aut heresim, sed pro sola ignorantia Romanae
locutionis infringendo linguam, ut supra diximus
hoc baptizans dixisset, non possumus consentire, ut
denuo baptizentur.

C. LXXXVII. Quare baptizati a sacerdote ungantur.

Item Ambrosius de sacramentis, tractatu I. [c. 2.]
XVII. Pars. Venisti ad fontem: ingressus es;
considera quid uideris; quid locutus sis repete
diligenter; occurrit tibi Leuita, occurrit tibi presbiter;
unctus es quasi athleta Dei, ut ad baptismum catecuminus
accedas.

C. LXXXVIII. Quare baptizatus a presbitero ungatur in cerebro.

Item Rabanus in epistola ad Ephesios libro II.
Postquam ascendit baptizatus de fonte, statim
signatur in cerebro a presbitero cum sacro crismate, sequente
simul et oratione, ut Christi regni particeps fiat et a
Christo possit Christianus uocari.

C. LXXXIX. Quid super baptizatum a sacerdote dicatur.

Item Ambrosius de sacramento, tractatu II. [c. 7.]
Emersisti: uenisti ad sacerdotem. Quid tibi dixit?
"Deus," inquit tibi, "Pater omnipotens, qui te regenerauit
ex aqua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata
tua, ipse te ungat in uitam eternam." Vide, ubi
unctus es: in uitam, inquit, eternam.

C. XC. Quare unguentum super caput baptizati ponatur.

Item. [in lib. III. de sacramentis c. 1. et 2.]
Accepisti misterium, hoc est unguentum supra
caput. Quare supra caput? quia sapientis sensus in
capite eius. [c. 2.] §. 1. Sequitur spiritale signaculum,
quod audistis legi hodie, quod post
fontes superest, quo perfectio fiat, quando ad inuocationem
sacerdotis Spiritus sanctus infunditur.

C. XCI. Quare candida uestis traditur Christianis.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 29.]
Post baptismum traditur Christiano uestis candida,
que significat innocentiam et puritatem Christianam,
quam post ablutas ueteres maculas studio sanctae
conuersationis inmaculatam seruare debet ad representandum
ante tribunal Christi. Cuncti uero renati albis
induuntur uestibus ad misterium resurgentis ecclesiae
Item: §. 1. Utuntur baptizati albis uestibus, ut


quorum primae natiuitatis faciem uetusti erroris pannus
fuscauerat habitus secundae regenerationis gloriae
preferat indumentum. Tegitur enim post sacram unctionem
caput eius mistico uelamine, ut intelligat, se diademate
regni et sacerdotali dignitate potiri.

C. XCII. De eodem.

Item Ambrosius de misteriis. [c. 7.]
Accepisti post baptismum uestimenta candida, ut
esset indicium, quod exueris uoluptatem peccatorum,
et indueris innocentiae casta uelamina.

C. XCIII. Quot mensibus Iudei inter catecuminos habeantur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 34]
XVIII. Pars. Iudei, quorum perfidia frequenter ad
uomitum redit, si ad leges catholicas uenire uoluerint,
octo menses inter catecuminos ecclesiae limen introeant,
et, si pura fide uenire noscuntur, tunc demum
baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo
periculum infirmitatis intra prescriptum tempus incurrerint,
et desperati fuerint, baptizentur.

C. XCIV. De Iudeis plerisque frequenter ad Iudaismum redeuntibus.

Item ex Concilio Tolletano V. [c. 58.]
Plerique ex Iudeis, qui dudum ad Christianam fidem promoti
sunt, nunc blasphemantes Christum non solum
Iudaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abhominandas
circumcisiones exercere. De quibus consultu
piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisemandi
regis hoc sanctum decreuit concilium, ut huiusmodi
transgressores pontificali auctoritate correcti ad
cultum Christianae dignitatis reuocentur, ut quos
propria uoluntas non emendat animaduersio sacerdotalis
coherceat. Eos autem, quos circumciderunt, si filii
eorum sunt, a parentum consortio separentur; si
serui, pro iniuria corporis sui libertati tradantur.

C. XCV. Ante baptismum diabolo et eius operibus abrenunciare debemus.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.]
Primum interrogetur paganus, si abrenunciet


diabolo, et omnibus operibus eius dampnosis atque fallacibus
cunctis ut primum respuat errorem, et sic
appropinquet ad ueritatem, possitque iuxta Apostolum
deponere ueterem hominem, secundum pristinam conuersationem,
qui corrumpitur secundum desideria erroris,
abnegans inpietatem et secularia desideria.

C. XCVI. Non transit ad nouam uitam quem non penitet ueteris uitae.

Item Augustinus de penitencia. [c. 2.]
Omnis, qui iam suae uoluntatis arbiter constitutus
est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi
eum peniteat uitae ueteris, nouam non potest inchoare. Ab
hac penitencia, cum baptizantur, soli paruuli inmunes sunt.
Nondum enim possunt uti libero arbitrio.

C. XCVII. Ante baptisma penitenciam agere debemus.

Idem ad Salectitanum. [epist. CVIII.]
Agunt homines ante baptismum penitenciam de prioribus
peccatis, ita tamen, ut etiam baptizentur, sicut scriptum
est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Iudeos
ac dicente: "Agite penitenciam, et baptizetur unusquisque
uestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi."

C. XCVIII. Quadraginta dierum abstinentia Iudeis baptizandis indicatur.

Item Gregorius Faustino Defensori. [lib. VII.
epist. 24.]
Ne, quod absit, longa dilatio retro possit animos Iudeorum
reuocare, cum fratre nostro loci illius episcopo
loquere, ut, penitencia ac abstinentia quadraginta dierum
indicta, aut die dominica, aut si celeberrima
festiuitas occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia
protegente baptizes.

C. XCIX. Penitencia non est necessaria baptizandis.

Item Ambrosius super epistolam ad Romanos.
[ad c. 11.]
Sine penitencia sunt dona et uocatio Dei, quia gratia
Dei in baptismate non requirit gemitum, non requirit planctum,
uel opus aliquod, sed solam fidem, et omnia gratis
condonat.

C. C. Necessitate cogente in catecismo et confirmatione idem conpater esse potest.

Item Yginus Papa.
XIX. Pars. In catecumino, et in baptismo, et
in confirmatione unus patrinus fieri potest, si necessitas
cogit. Non est tamen consuetudo Romana,
sed singuli per singulos suscipiunt.

C. CI. Non plures, sed unus paruulum in baptismate suscipiat.

Item ex Decreto Leonis Papae.
Non plures ad suscipiendum de baptismo infantem
accedant, quam unus, siue uir siue mulier. In confirmatione
quoque id ipsum fiat.

C. CII. Qui non est baptizatus nec confirmatus, alium in crismate uel baptismate tenere non debet.

Item ex Concilio Magontiensi.
In baptismate uel in crismate non potest alium suscipere
filiolum ipse qui non est baptizatus uel confirmatus.

C. CIII. Abbati uel monacho non licet conmatres habere.

Item ex Concilio Autisiodorensi. [c. 25.]
Non licet abbati uel monacho de baptismo suscipere
filios, nec conmatres habere.

C. CIV. De eodem.

Item ex libro Capitulorum.
Monachi sibi conpatres conmatresue non faciant,
nec osculentur feminas.

C. CV. Qui in baptismo paruulos suscipiunt, pro eis apud Deum fideiussores existunt.

Item ex sermone S. Augustini post Pasca Domini,
qui sic incipit: "Hodiernus dies".
Vos ante omnia, tam mulieres quam uiros, qui filios
in baptismo suscepistis, moneo, ut uos cognoscatis fideiussores
apud Deum extitisse pro illis, quos uisi estis de sacro
fonte suscipere. Ideo semper eos admonete, ut castitatem
custodiant, iusticiam diligant, karitatem teneant.
§. 1. Ante omnia simbolum et orationem dominicam et
uos ipsi tenete, et illis, quos excepistis, ostendite.

C. CVI. Ad baptizandi offitium et ad uestimenta altaris lauanda sacerdotes propria debent habere uasa.

Item ex Concilio Ylerdensi.
XX. Pars. Omnis presbiter, qui fontem lapideum
habere nequiuerit, uas conueniens solummodo ad
offitium baptizandi habeat, quod extra ecclesiam non
deportetur. Similiter ad corporale lauandum, et ad pallas
altaris propria habeantur uasa, in quibus nichil aliud fiat.

C. CVII. Neque rebaptizationes, neque reordinationes fieri licet.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 38.]
XXI. Pars. Non licet fieri rebaptizationes,
reordinationes, uel retranslationes episcoporum.

C. CVIII. De eodem.

Item ex epistola Augustini [CCIII.] ad Maximinum.
Rebaptizare hereticum hominem, qui hec signa sanctae
trinitatis perceperit, que Christiana tradidit
disciplina, omnino peccatum est; rebaptizare autem catholicum
inmanissimum scelus est.

C. CIX. De Arrianis, quando rebaptizentur uel quando non.

Item in Concilio Arelatensi I. [c. 8.]
De Arrianis, qui propria sua lege utuntur placuit,
si ad ecclesiam aliqui de hac heresi uenerint,
interrogent eos nostrae fidei sacerdotes simbolum, et,
si peruiderint, eos in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse
baptizatos, manus eis tantum inponatur, ut accipiant
Spiritum sanctum. Quod si interrogati non responderint
hanc Trinitatem, baptizentur.

C. CX. Baptizentur, de quibus ignoratur, an sint baptizati.

Item Gregorius III. Bonifatio. [epist. IV.]
Paruulos, qui parentibus subtracti sunt, et an
baptizati sint an non ignoratur, ut hos baptizare
debeas secundum Patrum traditiones, si non fuerint qui
testificetur, ratio poscit.

C. CXI. De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 5.]
Placuit de infantibus, quociens inueniuntur certissimi
testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur,
neque ipsi sunt per etatem idonei de traditis sibi
sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos
esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum
purgatione priuari. Hinc etiam legati Maurorum
fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris
redimunt. Similiter et de ecclesiis, quociens
super earum consecratione hesitatur, agendum est, id est, ut
sine ulla trepidatione consecrentur.

C. CXII. De eodem.

Item Leo Papa Rauennae Episcopo Leoni.
[epist. XXXV. c. 1.]
Cum itaque baptismi sui nichil recordetur qui
regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo
possit, qui sciat consecratum, nec ille, qui consecratur.
Scimus quidem, inexpiabile esse facinus, quociens iuxta
hereticorum dogmata contra sanctorum Patrum instituta
cogitur aliquis lauacrum, quod regenerandis semel
tributum est, bis subire, apostolica reclamante sentencia,
que nobis unam predicat in Trinitate deitatem, unam in
fide confessionem, unum in baptismate sacramentum. Sed
in hoc nichil simile formidatur, quoniam non potest in
iterationis crimen uenire quod factum esse nescitur omnino.
Atque ideo, quociens persona talis inciderit, solicita
primum examinatione discutite, et longo tempore (nisi forte
supremus finis inmineat) indagate, utrum nemo penitus
sit, qui testimonio suo iuuare possit ignorantiam nescientis,
et, cum constiterit, hunc, qui baptismatis indiget sacramento,
sola inaniter suspicione prohiberi, accedat intrepidus ad
consequendam gratiam, cuius in se nullum scit esse uestigium,
nec uereamur huic ianuam salutis aperire, quam numquam
docetur ante ingressus.

C. CXIII. De eodem.

Idem. [epist. XC. al. XCII. ad Rusticum c. 16.]
Si nulla extant indicia inter propinquos et familiares,
nulla inter clericos aut uicinos, quibus hi, de quibus
queritur, baptizati fuisse doceantur, agendum est, ut renascantur,


ne manifeste pereant, in quibus, quod non ostenditur
gestum, nulla ratio sinit ut uideatur iteratum.
Qui autem possunt meminisse, quod ad ecclesiam ueniebant
cum parentibus, possunt recordari, an quod
eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc
etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis
uidetur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas
interuenit presumptionis, ubi est diligentia pietatis.

C. CXIV. Non baptizatur cum matre, quicquid in eius corpore est.

Item Augustinus contra Iulianum. [lib. VI. c. 5.]
XXII. Pars. Si ad matris corpus id, quod in ea concipitur,
pertineret ita, ut eius pars deputetur, non
baptizaretur infans, cuius mater baptizata est aliquo mortis
urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc uero
cum etiam ipse baptizetur, non utique ad maternum
corpus, cum esset in utero, pertinebat.

C. CXV. Quare non baptizatur cum matre qui in eius utero est.

Item Ysidorus sentenciarum libro I.
Qui in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari
non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est,
regenerari secundum Christum non potest. Neque enim
dici regeneratio in eum potest, quem generatio
non precessit. §. 1. Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et
conmunicare non desinunt, putantes, se tali conmunione
mundari, discant, nichil ad emundationem proficere sibi.

C. CXVI. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 54.]
Si qua mulier pregnans desiderauerit gratiam baptismi
percipere, quando uoluerit, habeat potestatem. Nam
nichil participat in hoc mater infanti, qui nascitur, propterea,
quod unicuique propria uoluntas in confessione
monstratur.

C. CXVII. De his, qui ignoranter bis baptizantur.

Item ex Penitenciali Theodori.
XXIII. Pars. Quis bis ignoranter baptizati sunt,
non indigent pro eo penitere, nisi quod secundum canones
ordinari non possunt, nisi magna aliqua cogat necessitas.


Qui autem non ignari baptizati sunt iterum, quia
quasi iterum crucifixerunt Christum, per septem
annos peniteant quarta et sexta feria, et tres Quadragesimas.
Si pro uicio aliquo fecerint, similiter. Si
pro mundicia putauerint, tres annos similiter
peniteant.

C. CXVIII. De his, qui ex industria bis baptizantur.

Item Felix Papa. [III., epist. I. c. 2. et seqq.]
Eos, quos episcopos, presbiteros uel diaconos fuisse
constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lauacri illius
unici claruerit fecisse iacturam, usque ad exitus sui
diem in penitencia (si resipiscunt) iacere conuenit,
nec orationi non modo fidelium, sed nec catecuminorum
quidem omnimodis interesse; quibus laica tantum
conmunio in morte reddenda est. §. 1. De clericis
autem, et monachis, et puellis Dei, aut secularibus,
seruari precipimus hunc tenorem, quem Nicena sinodus
inter eos, qui lapsi sunt uel fuerint, seruandum esse
constituit: ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore
atque periculo, se, ut rebaptizarentur, hereticis inpie
dederunt, si tamen eos ex corde peniteat, tribus annis
inter audientes sint; septem uero subiaceant inter
penitentes manibus sacerdotum; duobus etiam
oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed
tantummodo popularibus in oratione socientur, nec confundantur
Deo colla submittere qui eum non timuerunt
abnegare. §. 2. Pueris autem, quibus, quod
adhuc inberbes sunt, a pubertate uocabulum est, seu
clericis seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia
suffragatur etatis, aliquamdiu sub manus inpositione
detentis reddenda est conmunio, nec eorum exspectanda
penitencia, quos excipit ad cohercionem
censura.

C. CXIX. Presbiteris baptizatos crismate ungere licet.

Item Innocentius Papa Decentio Episcopo.
[epist. I. c. 3.]
XXIV. Pars. Presbiteris (seu extra episcopum seu
presente episcopo cum baptizant) crismate baptizatos
ungere liceat, sed quod ab episcopo fuerit consecratum;
non tamen frontem ex eodem oleo signare,
quod solis debetur episcopis, cum tradunt paraclitum.

C. CXX. Baptizatos in frontibus presbiteris ungere non licet.

Item ex Registro Gregorii ad Ianuarium, Episcopum
Carolitanum. [lib. III. epist. 9.]
Presbiteri baptizatos infantes signare in frontibus
sacro crismate non presumant. Sed presbiteri baptizatos
ungant in pectore, ut episcopi postmodum confirment
in fronte.

C. CXXI. Crismatis pannum secundo linire, et super alium baptizatum mittere licet.

Item ex Concilio apud Beluacum.
Si quis uoluerit crismate pannum iterum linire, et
super alium baptizatum mittere, non est absurdum.

C. CXXII. De ueteri crismate baptisma consecrare non licet.

Item ex Concilio Lugdunensi.
Si quis de alio crismate, quam de illo nouo, quod
proprii episcopi largitione uel concessione accepit,
baptizare, nisi preoccupante morte, temptauerit, pro
temeritatis ausu ipse in se suae dampnationis protulisse
sentenciam manifestatur.

C. CXXIII. Non nisi a propriis episcopis crisma accipiant.

Item ex Concilio apud Valentiam.
Presbiteri, qui diocesianas regunt ecclesias, non a
quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per iuniorem
clericum, sed per se ipsos, aut per illum, qui eiusdem
ordinis sit, ante Pascae solempnitatem crisma petant.

C. CXXIV. Conficere crisma et per dioceses destinare omni tempore episcopo licet.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 51. et seqq.]
Omni tempore liceat episcopo crisma conficere,
et per suas dioceses destinare ita, ut ad accipiendum
crisma diaconus aut subdiaconus ante diem Pascae de singulis
ecclesiis ad episcopum destinetur. §. 1. Presbiter
uero presente episcopo non signet infantes, nisi forte at
episcopo fuerit illi preceptum. §. 2. Nec liceat presbitero
prius episcopo in baptisterium introire, sed cum
episcopo, nisi forte aut absens fuerit, aut egrotus.

C. CXXV. Qui baptizandi accipit offitium sine crismate proficisci non debet.

Item ex Concilio Aurasico. [c. 1.]
Nullus ministrorum, qui baptizandi recipit
offitium, sine crismate usquam debet progredi, quia inter
nos placuit semel in baptismate crismari. De eo autem,
qui in baptismate, quacumque necessitate faciente, crismatus
non fuerit, in confirmatione sacerdos conmonebitur.
Nam inter nos crismatis ipsius non nisi una
benedictio est. Non preiudicantes cuiquam hoc dicimus,
sed ut necessaria habeatur crismatio.

C. CXXVI Ante, quam crisma infundatur, ad aspergendum aquam de fonte accipere licet.

Item Capitularium libro VI. c. 77.
In sabbato sancto Pascae uel Pentecostes si quis
uelit aquam consecratam ad aspersionem in domo sua
recipere, ante crismatis infusionem recipiat.

C. CXXVII. Unde aspersionis sanctificatio exordium sumpsit.

Item Ciprianus. [lib. IV. epist. 7. ad Magnum]
Nec quemquam mouere debet, quod aspergi uel
perfundi iubentur egri, cum gratiam dominicam consecuntur,
cum sancta scriptura per Ezechielem prophetam
loquatur et dicat: "Aspergam super uos
aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inmundiciis
uestris, et ab omnibus simulachris uestris mundabo
uos; et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo
in uobis." Item in Numeris: §. 1. "Qui tetigerit
cadauer hominis, et propter hoc septem diebus fuerit inmundus,
aspergatur ex hac aqua die tertia et
septima, et sic mundabitur." §. 2. Si fide Trinitatis
mundatus non fuerit, in resurrectione apud sanctorum
collegium inmundus erit. "Si die tertio aspersus non fuerit,
septimo non poterit emundari. Omnis, qui tetigerit humanae
animae morticinium, et aspersus ex hac conmixtione non
fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel,
quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit,
et manebit spurcitia eius super eum." Et iterum: "Et
locutus est Dominus ad Moisen, dicens: Accipe Leuitas de
medio filiorum Israel, et purificabis eos, et ita facies eis
purificationem eorum, circumsparges eos aqua purificationis."
Et iterum: "Aqua asparsionis purificatio est."


Unde apparet, asparsionem quoque aquae instar salutaris
lauacri obtinere, et, quando hec in ecclesia fiunt uerissime
scitur per accipientis et dantis fidem, integra
omnia stare, et consummari ac perfici posse maiestate Domini,
et fidei ueritate. §. 3. Spiritus uero sanctus non
de mensura datur, sed super credentes infunditur
totus. Nam si dies omnibus equaliter nascitur, et si sol
super omnes pari et equali luce diffunditur: quanto
magis sol et dies uerus in ecclesia sua lumen uitae
eternae pari equalitate largitur? Cuius equalitatis sacramentum
uidemus in Exodo esse celebratum, cum de celo manna
deflueret, et futurorum prefiguratione alimentum panis
celestis, et cibum Christi uenientis ostenderet. Illic enim
sine discrimine uel sexus uel etatis gomor singuli
equaliter colligebant. Unde apparebat, Christi indulgentiam
et celestem gratiam postmodum secuturam equaliter omnibus
diuidi, sine sexus uarietate, sine annorum discrimine,
sine acceptione personae super omnem Dei populum spiritualis
gratiae munus infundi. Plane eadem gratia spiritualis,
que in baptismo equaliter a credentibus sumitur, in
conuersatione atque actu nostro postmodum uel minuitur,
uel augetur, ut in euangelio dominicum semen equaliter
seminatur; sed pro uarietate terrae aliud absumitur
aliud in multiformem copiam uel trigesimi, uel sexagesimi,
uel centesimi numeri fructum exuberans
cumulatur. §. 4. Quod si aliquis in illo mouetur, quod
quidam de his, qui egri baptizantur, spiritibus adhuc
inmundis teneantur, sciat, diaboli nequiciam pertinacem
usque ad aquam salutarem ualere; in baptismo uero
omnis nequitiae suae uirus amittere. Quod exemplum
cernimus in rege Pharaone, qui diu reluctatus
et in sua perfidia demoratus, tamdiu resistere potuit et
preualere, donec ad aquam ueniret, quo cum uenisset, et
uictus est et exstinctus. Mare illud sacramentum baptismi
fuisse declarat B. Paulus apostolus, dicens:
"Nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri
omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt,
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari," et
addidit, dicens: "Hec autem omnia figurae nostrae
fuerunt." Quod hodie uidelicet per exorcistas uoce
humana, et potestate diuina flagelletur, et uratur, et torqueatur
diabolus, et cum se exire, et homines dimittere
sepe dicat, in eo tamen, quod dixerit, fallat, et id,
quod per Pharaonem prius gestum est, eodem modo
obstinationis et fraudis exerceat. Cum tamen ad aquam
salutarem atque ad baptismi sanctificationem uenitur,
scire debemus et fidere, quia illic diabolus opprimitur, et
homo Deo dicatus diuina indulgentia liberatur.

C. CXXVIII. De his, qui usque ad exitum uitae suscipere baptisma differunt.

Item Iohannes Crisostomus in epistola ad Ebreos.
[homil. XIII. ad c. 7.]
XV. Pars. Quando quis propterea peccat, ut sanctum
baptisma in nouissima sua expiratione suscipiat, fortassis
non adipiscitur. Et credite michi, non terrens uos dico
quod dicturus sum. Multos noui, qui hoc passi sunt, qui
spe baptismatis multa peccabant, circa diem autem mortis
discesserunt uacui; Deus enim propter hoc baptisma
tribuit, ut soluat peccata, non addat. Si uero quis ad
hoc utitur baptismo, ut ampliora delinquat, ipsum fit
negligentiae causa.

C. CXXIX. Paruulis baptizatis parentum non nocet perfidia.

Item Augustinus ad Bonifatium. [epist. XXIII.]
XXVI. Pars. Queris a me utrum parentes baptizatis
paruulis suis noceant, cum eos demoniorum sacrificiis
sanare conantur quomodo eis prosit parentum fides,
cum baptizantur, quorum non potest eis obesse perfidia?
Ubi respondeo, tantam illius sacramenti uirtutem esse, hoc
est baptismi salutaris, in sancta conpage corporis Christi, ut
semel generatus per aliorum uoluntatem deinceps non
possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua
uoluntate consentit. "Et anima enim patris mea
est," inquit, "et anima filii. Anima, que peccauerit,
ipsa morietur." Non enim peccat ipsa, cum parentes
eius omnino nescienti uel quilibet alius adhibet
sacrilegia demoniorum. Sed ideo ex Adam traxit, quod
sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima
separatim uiuens, id est altera anima, de qua diceretur:
"Et anima patris mea est, et anima filii." Iam itaque
cum homo in se ipso est ab eo, qui genuit,
alter effectus, peccato alterius sine sua conscientia non
tenetur obnoxius. §. 1. Quomodo itaque in
paruulum maiores peccant offerentes eum, obligare
conantes demonum sacrilegis uinculis? non est anima utrorumque
communis, ut etiam culpam possint habere communem.
Non enim sic conmunicatur culpa per alterius
uoluntatem, quemadmodum gratia conmunicatur per S. Spiritus
unitatem. Item: Regenerans Spiritus
sanctus in maioribus offerentibus et paruulo renato
oblatoque communis est. Idem: Per hanc societatem
unius eiusdemque Spiritus prodest offerentium uoluntas
paruulo oblato. Potest enim et in hoc, et in illo
homine unus Spiritus esse, etiamsi se inuicem nesciant,


per quem sit utriusque gratia communis; non autem
potest spiritus hominis esse et huius, et illius, per quem
peccat alter, ut altero non peccante, sit tamen culpa
communis. Ac per hoc potest paruulus ex parentum
carne semel generatus Dei spiritu regenerari, ut ex illis
obligatio contracta soluatur. Non potest autem Dei spiritu
semel regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio,
que soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel
perceptam paruulus gratiam Christi non amittit, nisi propria
inpietate. §. 2. Verumtamen recte dicuntur parentes,
uel quicumque maiores, filios seu quoslibet paruulos baptizatos
demoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritaliter
homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt,
sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt, recte ergo
illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: nolite occidere
paruulos uestros. Dicit enim Apostolus: "Spiritum
nolite exstinguere," non quia ille exstingui potest,
sed, quantum in ipsis est, exstinctores eius merito dicuntur,
qui sic agunt, ut exstinctum uelint. §. 3. Nec illud te
moueat etc. Et infra: Celebrantur enim per eos necessaria
ministeria. Offeruntur quippe paruuli ad percipiendam
spiritalem gratiam non tam ab eis, quorum gestantur
manibus, (quamuis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles
sunt), quam ab uniuersa societate sanctorum atque fidelium.
Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus
placet, quod offeruntur, et quorum sancta atque indiuidua
karitate ad conmunionem S. Spiritus adiuuantur. Tota
hoc ergo mater ecclesia, que in sanctis est, facit, quia
tota omnes, tota singulos parit. §. 4. Difficillimam
sane questionem tibi proposuisse uisus es in extremo inquisitionis
tuae, ea uidelicet intentione, qua soles uehementer
cauere mendacium. Si constituam, inquis, ante te paruulum,
et interrogem, utrum, cum ad etatem adultam
uenerit, futurus sit castus, uel fur, uel non sit futurus? sine
dubio respondebis: nescio; et utrum in eadem paruula
etate constitutus cogitet aliquid boni uel mali? dices:
nescio. Si itaque de moribus eius futuris certi nichil audes
promittere, et de eius presenti cogitatione quid est
aliud, quod, quando ad baptismum offeruntur
parentes pro eis tamquam fidei auctores respondent, et
dicunt illos facere quod illa etas cogitare non potest,
aut, si potest, occultum est? Interrogamus enim eos, a quibus
offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? de illa etate,
que utrum sit Deus ignorat. Respondent: Credit
et ad cetera que singula, queruntur sic respondetur.
Unde miror, parentes in istis rebus tam fidenter pro paruulo
respondere, ut dicant, eum tanta bona facere, que ad horam,
qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora,
si subiciam, erit castus qui baptizatur, uel fur, aut non
erit? nescio, utrum audeat dicere aliquis, aliquid horum
erit, uel non erit, sicut michi sine dubitatione respondet,


quod credat in Deum, aut quod se conuertat
ad Deum. §. 5. Ecce facio, quantum possum.
Dominus adiuuet, ut quod postulas possim. Nempe
sepe ita loquimur, ut Pasca propinquante dicamus crastinam,
uel perendianam Domini passionem, cum
ille ante annos multos passus sit nec omnino, nisi
semel, ipsa passio facta. Nempe ipso die dominico
dicimus: hodie Dominus resurrexit, cum ex quo resurrexit
tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut
nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies
secundum illorum, quibus hec gesta sunt, similitudinem
nuncupamus, ut dicatur ipsa dies, que non est ipsa
reuolutione temporis sed similis eius, et dicatur
illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non
illo, sed iam olim factum est? §. 6. Itaque
paruulum etc. Et infra: §. 7. Cum autem homo sapere
ceperit, non illud sacramentum repetit, sed intelligit,
eiusque ueritati consona uoluntate coaptabitur.
Hoc quamdiu non potest, ualebit sacramentum ad eius
tutelam aduersus contrarias potestates, et tantum ualebit, ut,
si ante maioris etatis usum ex hac uita emigrauerit, per
ipsum sacramentum conmendata ecclesiae karitate ab
illa condempnatione, que per unum hominem intrauit in
mundum, Christiano adiutorio liberetur. Qui hoc non credit,
et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi
habeat fidei sacramentum, longeque melior est iste
paruulus, qui, etiamsi fidem non habeat in cogitatione,
non tamen ei obicere contrariae cogitationis
opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit.

C. CXXX. Aliorum fides in baptismo paruulos saluat.

Idem Bonifatio contra heresim Pelagianorum.
[lib. I. c. 22.]
In ecclesia Saluatoris per alios paruuli credunt, sicut
ex aliis que in baptismo remittuntur, peccata
traxerunt; nec illud cogitatis, uitam eos habere non
posse, qui sunt expertes corporis et sanguinis Christi,
dicente ipso: "Nisi manducaueritis carnem meam etc."

C. CXXXI. Corpore et sanguine Christi participat qui per baptisma membrum eius efficitur.

Idem.
Nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque
fidelium corporis sanguinisque dominici participem
fieri, quando in baptismate membrum Christi corporis
efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque
consortio, etiamsi ante, quam panem illum comedat, et calicem
bibat, de hoc seculo in unitate corporis Christi constitutus
abscedat. Sacramenti quippe illius participatione


ac beneficio non priuatur, quando ipse hoc, quod
ipsum sacramentum est, inuenitur.

C. CXXXII. Quare sit baptizandus qui de baptizato nascitur.

Idem de baptismo paruulorum. [lib. II. c. 25. et 26]
XXVII. Pars. Si baptizata est caro Christi, que sine
peccato erat, propter exemplum imitationis: quanto magis
baptizanda est caro mortis propter euitandum iudicium
dampnationis? Sicut uero in tempore circumcisionis qui de
circumciso nascebatur fuit circumcidendus: sic nunc qui de
baptizato nascitur erit baptizandus. §. 1. Sacramentum enim
baptismi sacramentum est regenerationis. Quare sicut qui
non uixerit non potest mori, ita qui natus non fuerit non
potest renasci. Ex quo conficitur, neminem in suo parente
potuisse renasci cum nondum sit natus. Et
quamuis parenti post conuersionem propria peccata non obsint,
tamen illis obsunt, qui ab eo generantur. Parenti
propter hoc non obsunt, quia renatus est; illis autem, qui de
illo nati sunt, nisi eodem modo renascantur, que a parente
tracta sunt oberunt, quia etiam innouatus est pater
non de nouitate, sed de reliquiis uetustatis carnaliter gignit,
et filii ex reliqua parentum uetustate totius uetustatis
carne propagata peccati dampnationem sacramento regenerationis
euadunt.

C. CXXXIII. In baptismate omnia peccata moriuntur.

Item in Enchiridion. [c. 52.]
Ut ostenderet Apostolus, nos mortuos esse peccato: inquit,
"an ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus
in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?" Si ergo
hinc ostendimur mortui esse peccato, quia in morte Christi
baptizati sumus, profecto paruuli, qui in Christo baptizantur,
peccato moriuntur, quia in ipsius morte baptizantur.
Nullo enim excepto dictum est: "Quicumque baptizati
sumus in Christo in morte ipsius baptizati sumus," et
ideo dictum est, ut probaret nos mortuos esse peccato.
Paruuli autem renascendo moriuntur illi peccato, quod
nascendo contraxerunt? Et per hoc ad ipsos pertinet
quod sequitur: "Consepulti enim sumus illi per
baptismum in morte." §. 1. Baptizatis igitur
in morte Christi, in qua non solum maiores, uerum etiam


paruuli baptizantur, ait: "Sic uos existimate mortuos
quidem esse peccato, uiuentes autem Deo in Christo
Iesu."

C. CXXXIV. Sicut nulli baptisma negatur, ita nemo est, qui non peccato moriatur.

Idem in eodem. [c. 43]
A paruulo recenter nato usque ad decrepitum
senem sicut nullus prohibendus est a baptismo, ita nullus
est, qui non peccato moriatur in baptismo. Sed paruuli tantum
originali, maiores autem etiam omnibus moriuntur
peccatis, que male uiuendo addiderunt originali.

C. CXXXV. In baptismo Iohannis non erat peccati remissio.

Item in eodem. [c. 49]
Non regenerabantur qui baptismo Iohannis baptizabantur.
Sed quodam precursorio illius ministerio,
qui dicebat: "Parate uiam Domino," in quo solo
renasci poterant, parabantur. Huius enim baptisma est
non in aqua tantum, ut fuit Iohannis, uerum etiam in
Spiritu sancto, ut de illo regeneretur si quis in
Christum crediderit, de illo Christus generatur qui regeneratione
non eguit. §. 1. In aqua ergo
baptizari uoluit non ut eius iniquitas dilueretur,
sed humanitas conmendaretur. Ita quippe nichil
baptismus in eo habuit quod ablueret, sicut mors
nichil inuenit quod puniret.

C. CXXXVI. Non solum originalia, sed etiam actualia peccata remittuntur in baptismate.

Idem de baptismo paruulorum. [siue de peccatorum
meritis, lib. I. c. 15. et 16.]
Regenerante autem carne tantummodo trahitur
originale peccatum; regenerante autem Spiritu non solum
originalium, sed etiam uoluntariorum fit remissio peccatorum.
Proinde dici recte potest, paruulos sine baptismo
discedentes in mitissimam omnium futuros penam.
Fallit autem et fallitur qui eos in dampnatione
predicat non futuros, dicente Apostolo: "Per unius
delictum omnes homines in condempnationem
etc."

C. CXXXVII. Quicumque ex concupiscentia nascitur per baptismum regeneratur.

Idem in eodem. [c. 16.]
Quisquis ex obedientia carnis, et lege peccati et
mortis carnaliter generatur, regenerari spiritualiter habet
opus, ut non solum ad regnum Dei perducatur sed
etiam a dampnatione peccati liberetur. Sicut etiam per
primum hominem in peccato et morte nascuntur, sic etiam
per Christum in iusticia et uita eterna in baptismo renascuntur.

C. CXXXVIII. Offerentium fides paruulos facit fideles.

Item in eodem. [c. 19]
Paruuli fideles recte uocantur, qui fidem per uerba
gestantium quodammodo confitentur et per eorumdem
uerba diabolo etiam mundo abrenunciant. Et hoc
fit ui sacramenti et diuinae gratiae, quam dedit Deus
ecclesiae. Paruulus autem, qui baptizatur, si ad annos rationales
ueniens non crediderit, nec ab illicitis abstinuerit,
nichil ei prodest quod paruulus accepit.

C. CXXXIX. De eodem.

Item Augustinus in libro de peccatorum meritis et remissione
peccatorum. [c. 25. et 19.]
Mater ecclesia os maternum paruulis prebet ut
sacris misteriis inbuantur, quia nondum possunt corde proprio
credere ad iusticiam, nec ore proprio confiteri ad
salutem. Nec ideo tamen eos quisquam fidelium infideles
dicere potest, quod a credendo utique nomen
est, quamuis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta
responderint. Si autem propterea fideles recte uocantur,
quoniam fidem per uerba gestantium quodammodo profitentur,
cur etiam non penitentes habeantur, cum per
eorum uerba gestantium diabolo et huic seculo
renunciare monstrantur?

C. CXL. Karitas ecclesiae peccata dimittit, uel tenet.

Idem. [in tract. CXXI. ad c. 20. Iohannis]
Ecclesiae karitas, que per Spiritum sanctum diffunditur
in cordibus eorum, qui participes sui sunt, peccata
dimittit; eorum, qui non sunt, tenet.

C. CXLI. Solus Christus peccata dimittit.

Idem contra Iulianum, libro II.
Nemo tollit peccata, nisi solus Christus, qui est
agnus tollens peccata mundi. Tollit autem et dimittendo
que facta sunt, (ubi et originale continetur), et adiuuando
ne fiant, et perducendo ad uitam, ubi omnino fieri non
possint.

C. CXLII. Preter baptisma Christi paruulis nulla salus promittitur.

Idem de baptismo paruulorum.
Nulla preter baptismum salus promittitur infantibus,
quia infantes, si per sacramentum, quod ad hoc
diuinitus institutum est, in credentium numerum non transeant,
in tenebris manent.

C. CXLIII. Baptizati in Christo incorporantur, et eius membra fiunt.

Idem in eodem. [c. 26.]
Ad hoc baptismus ualet, ut baptizati Christo incorporentur,
ut membra eius, et consepeliantur, et
oblati per sacramentum karitatemque fidelium reconcilientur
Deo, ut in eo uiui, salui, liberati, redempti, illuminati
fiant.

[C. CXLIV.] Idem. [c. 27.]

Quis autem nesciat, credere esse infantibus baptizari
non credere autem non baptizari?

C. CXLV. Gratia non solum peccata dimittit, sed etiam legem inplere facit.

Idem in libro de libero arbitrio. [c. 14.]
Gratia, que per Christum datur, non solum peccatorum
remissionem facit sed etiam ut lex inpleatur, ut natura
liberetur, nec peccatum dominetur; Spiritus etiam gratiae
dat fidem, que etiam non petita a Deo conceditur, ut
homini petenti et alia concedantur. Nam fides non est
liberi arbitrii tantum, sed donum Dei.

C. CXLVI. Vetus infirmitas in baptismo non penitus absumitur, sed uires amittit.

Idem de baptismo paruulorum, [lib. II. c. 7.]
XXVIII. Pars. Non ex quo quisque baptizatur omnis
uetus infirmitas in eo absumitur, sed renouatio incipit a
remissione omnium peccatorum, et intelligentia, et operatione
spiritualium. Cetera uero in spe, donec
fiant in re, quod erit in resurrectione. Nam in baptismate
quamuis fiat plena peccatorum remissio, tamen nondum est
plena nouitas et perfecta mutatio, quia adhuc remanet corruptio
non solum in corpore, sed etiam in animo, qui est
homo interior; in quo si perfecta esset nouitas, non diceret
Apostolus, quod de die in diem renouatur. Item: [c. 27.]
§. 1. Hoc meminisse debemus, omnium peccatorum
plenam perfectamque remissionem in baptismo fieri,
hominem uero non totum conmutari continuo; sed in bene
proficientibus de die in diem crescente nouitate conmutari
quod uetustum et carnale est, donec ita renouetur
quod animalis infirmitas corporis ad firmitatem spiritualem


incorruptamque perueniat. §. 2. Hec autem
lex peccati, de qua dicit Apostolus: "Non regnet
peccatum in uestro mortali corpore," non sic maneat
membris eorum, qui renati sunt, tamquam non sit eis
facta remissio, ubi plena sit omnium peccatorum
nostrorum remissio, omnibus inimicis interfectis,
quibus separabantur a Deo: sed manet in uetustate
carnis tamquam superatum et peremptum, si non
illicito consensu reuiuiscat, et in regnum proprium
reuocetur. Ab hac autem uetustate carnis et
peccati, quod remissum est uita Spiritus usque adeo discernitur,
in cuius nouitate baptizati renascuntur, ut tales
etiam in presenti non solum in peccato, sed etiam
nec in carne esse dicantur, cuius desideria non secuntur,
sed in Spiritu. Ipsa uero carne corruptibili bene utitur
qui membra eius ad bene operandum conuertit, non secundum
desideria carnis uiuens lege peccati, quod, licet iam
remissum est, tamen in uetustate carnis manet; bene
utuntur fideles coniugati, qui ex eo, quod sunt in nouitate
Christi, dominari sibi libidinem non patiuntur; ex eo autem,
quod adhuc trahunt Adae uetustatem, filios regenerandos
mortaliter generant cum propagine peccati,
qua renati obnoxii non tenentur, et qui nascuntur renascendo
soluuntur. Item: §. 3. Sicut dicta facta, et cogitata
iniqua animae et corpori pertinent, licet autem quantum
ad motus iam preterierunt, et non sunt, tamen eis
preteritis reatus eorum manet, nisi peccatum remissione
soluatur: sic non preterita, sed adhuc manente
lege concupiscentiae reatus soluitur, et non erit, cum
fiat in baptismo plena remissio peccati.

C. CXLVII. Discipuli Christi eius baptismate creduntur abluti.

Idem in epistola [CVIII.] ad Seleucianum.
XXIX. Pars. Quando ab Iherosolimis exiit Iesus
cum discipulis suis in Iudeam terram, et ibi morabatur
cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos
suos, quos intelligimus iam fuisse baptizatos siue Iohannis
baptismo (sicut nonnulli arbitrantur) siue (quod magis est
credibile) baptismo Christi. Item: §. 1. Respondit Dominus
Petro: "Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes
lauet, sed est mundus totus." Unde intelligitur, quod
iam Petrus fuerit baptizatus.

C. CXLVIII. Apostoli omnes Christi baptismate baptizati creduntur.

Idem ad Vincentium Victorem.
Si eos, de quibus scriptum non est, utrum fuerint
baptizati siue non, sine baptismo de hac uita recessisse
contendimus, ipsis calumpniamur Apostolis, qui, preter apostolum
Paulum, quando baptizati fuerint ignoramus. Sed
ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit,
quod B. Petro apostolo Dominus ait: "Qui lotus
est, non indiget, nisi ut pedes lauet."

C. CXLIX. Catecuminus catholicus heretico baptizato prefertur.

Idem in libro [IV.] de baptismate. [c. 21.]
XXX. Pars. Non dubito, catecuminum catholicum
diuina karitate flagrantem heretico baptizato anteponere;
sed etiam in ipsa intus ecclesia catecuminum malo
baptizato anteponimus. Nec ideo tamen sacramento
baptismi, quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam.
§. 1. Merito enim centurio nondum
baptizatus Simoni baptizato anteponitur. Iste enim etiam
ante baptismum S. Spiritu accepto repletus est: ille
et post baptismum inflatus est inmundo spiritu. Verumtamen
Cornelius, si Spiritu sancto iam accepto baptizari
noluisset, contemptu tanti sacramenti reus fieret.
§. 2. Sicut autem bono catecumino baptismus deest ad
regnum celorum capessendum, sic malo baptizato uera
conuersio. Qui enim dixit: "Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare
in regnum celorum," ipse etiam dixit: "Nisi
habundauerit iusticia uestra plus quam scribarum et Phariseorum,
non intrabitis in regnum celorum."

C. CL. Non tam ablutione corporis, quam fide cordis baptisma constitit.

Idem in libro sentenciarum Prosperi.
Verus baptismus constat non tam ablutione corporis,
quam fide cordis, sicut apostolica doctrina
tradit, dicens: "Fide mundans corda eorum," et
alibi: "Saluos facit baptisma non carnis depositio
sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum."

C. CLI. Sicut in ueteri testamento quidam spirituales, ita in nouo quidam carnales inueniuntur.

Idem de baptismo.
Sicut in sacramentis uestris testamenti uiuebant quidam
spirituales, ad nouum scilicet testamentum, quod tunc occultum
erat, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento
noui testamenti, quod iam reuelatum est,
quidam uiuunt animales, qui proficere scilicet
nolunt ad percipienda que sunt Spiritus Dei, quod hortatur
sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt.
Si autem proficiunt, et ante, quam capiant,
ipso accessu et profectu ad nouum pertinent, et, si
prius, quam spirituales fiant, ex hac uita rapiuntur
custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium conputantur.
Nec inuenio quid uerius inueniatur in
eo, quod scriptum est: "Inperfectum meum uiderunt
oculi tui. Et in libro tuo omnes scribentur." Item:
[lib. 3. c. 14.] §. 1. Non interest, cum de sacramenti integritate
tractatur et sanctitate, quid credat, aut quali
fide inbutus sit ille, qui accipit sacramentum. Interest
quidem plurimum ad salutis uiam, sed nichil interest ad
sacramenti questionem. Item: §. 2. Manifestum est
fieri posse, ut fide non integra maneat integrum in quoquam
baptismi sacramentum. Item: [c. 15.] §. 3. Si fieri
posset ut singuli diligenter interrogarentur, tot diuersitates
opinionum forsitan, quot homines numerantur.
"Animalis enim homo non percipit ea, que sunt
spiritus Dei." Numquid tamen ideo non integrum sacramentum
accipiunt? aut numquid ideo, si profecerint,
et opinionum carnalium uanitatem emendauerint, denuo
quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum
fidem suam, sed quantum capit, gubernante misericordia
Dei.

C. CLII. Non naturae necessitate, sed merito peccati Adam moriturus erat.

Item ex Concilio Mileuitano, cui interfuit Augustinus,
et Anselmus Romanae ecclesiae Legatus, contra
Pelagianos. [c. 1.]
XXXI. Pars. Placuit igitur omnibus episcopis, qui
fuerunt in hac sancta sinodo, constituere hec, que in presenti
concilio diffinita sunt: ut quicumque dicit, Adam
primum hominem mortalem factum ita, ut, siue peccaret
siue non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore
exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae,
anathema sit.

C. CLIII. Paruuli non solum penam, sed etiam culpam a parentibus trahunt.

Item eiusdem Concilii. [c. 2.]
Placuit, ut quicumque paruulos recentes ab uteris
matrum baptizandos negat, aut dicit, in remissionem peccatorum
eos baptizare, sed nichil ex Adam trahere
originalis peccati, quod lauacro regenerationis expietur (unde
fit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem
peccatorum non uera, sed falsa intelligatur), anathema
sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait
Apostolus: "Per unum hominem intrauit peccatum in
mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccauerunt," nisi quemadmodum
ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit.
Propter hanc enim fidei regulam etiam paruuli, qui
nichil peccatorum in semetipsis adhuc conmittere potuerunt,
ideo in remissionem peccatorum ueraciter baptizantur,
ut in eis regeneratione mundetur quod generatione
traxerunt.

C. CLIV. Gratia et peccata dimittit, et ne reiterentur adiuuat.

Item. [c. 3.]
Placuit, ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua
iustificatur homo per Iesum Christum Dominum nostrum,
solam remissionem peccatorum ualere, que iam conmissa
sunt, non etiam ad adiutorium, ut non conmittantur,
anathema sit.

C. CLV. Quid sit peccatum gratia docet, et ut uitetur facit.

Item. [c. 4.]
Quisquis dixerit, gratiam Dei per Iesum Christum
Dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuuare
ad non peccandum, quia per ipsam nobis reuelatur et
aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere,
quid uitare debeamus, non autem per illam
nobis prestari, ut quod faciendum cognouerimus etiam
facere debeamus aut ualeamus, anathema sit.

C. CLVI Sine gratia diuina mandata inpleri non possunt.

Item. [c. 5.]
XXXII. Pars. Placuit, ut quicumque dixerit,
ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere iubemur
per liberum arbitrium facilius possimus inplere per
gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem
facile, sed tamen possimus etiam sine illa inplere
mandata diuina, anathema sit.

DISTINCTIO V.

GRATIANUS.

C. I. Post baptisma confirmationis sacramentum prestetur.

Item Urbanus Papa omnibus Christianis. [ep. I. c. 7.]
I. Pars. Omnes fideles per manus inpositiones episcoporum
Spiritum sanctum post baptismum accipere debent,
ut pleni Christiani inueniantur, quia, cum Spiritus sanctus
infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur.

C. II. Quid conferat Spiritus sanctus in baptismate, quid in confirmatione.

Item Melciades Papa. [in ep. ad Episc. Hisp., c. 2.]
Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero
descendit lapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam,
in confirmatione augmentum prestat ad gratiam.
Et quia in hoc mundo tota etate uicturis inter inuisibiles
hostes et pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur
ad uitam, post baptismum confirmamur ad
pugnam; in baptismo abluimur, post baptismum roboramur.
Et quamuis continuo transituris sufficiant regenerationis
beneficia, uicturis tamen necessaria sunt confirmationis
auxilia. Regeneratio per se saluat mox in pace
beati seculi recipiendos; confirmatio armat et instruit ad
agones mundi huius et prelia reseruandos. Qui autem post
baptismum cum acquisita innocentia inmaculatus ad mortem
peruenit, confirmatur morte, quia iam non potest
peccare post mortem.

C. III. Manus inpositionis sacramentum dignius est sacramento baptismi.

Idem Hispaniarum episcopis.
De his uero, super quibus rogastis uos informari,
id est: utrum maius sit sacramentum manus inpositionis
episcoporum, aut baptismus? scitote, utrumque
magnum esse sacramentum, et, sicut unum maioribus, id
est summis pontificibus est accomodatum, quod a minoribus
perfici non potest, ita et maiori ueneratione uenerandum
et tenendum est. Sed ita coniuncta sunt hec duo sacramenta,
ut ab inuicem nisi morte preueniente nullatenus possint
segregari, et unum sine altero perfici non potest.

C. IV. Non ab aliis quam ab episcopis manus inpositionis sacramentum perfici potest.

Item Eusebius Papa. [epist. III. ad Episcopos Tusciae
et Campaniae]
Manus quoque inpositionis sacramentum magna ueneratione


tenendum est, quod ab aliis perfici non potest,
nisi a summis sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab
aliis quam ab ipsis Apostolis legitur aut scitur peractum
esse, nec ab aliis, quam, qui eorum tenent locum, umquam
perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter presumptum
fuerit, irritum habeatur et uacuum, nec inter ecclesiastica
umquam reputabitur sacramenta.

C. V. Quare confirmationis sacramentum baptizato tradatur.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 30.]
Nouissime a summo sacerdote per manus inpositionem
Paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum
sanctum ad predicandum aliis idem donum, quod in
baptismate consecutus est per gratiam uitae donatus eternae.
Signatur enim baptizatus cum crismate per sacerdotem in
capitis summitate; per pontificem uero in fronte, ut in
priore unctione significetur super ipsum Spiritus sancti
descensio ad habitationem Deo consecrandam: in secunda
quoque, ut eiusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum
omni plenitudine sanctitatis, et scientiae, et uirtutis uenire
in hominem declaretur.

C. VI. Ad confirmationem non nisi ieiuni ueniant.

Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3.
Ut ieiuni ad confirmationem ueniant perfectae etatis,
ut moneantur confessionem facere prius, ut mundi donum
Spiritus S. ualeant accipere, et quia numquam erit
Christianus, nisi in confirmatione episcopali fuerit crismatus.

C. VII. Episcopi non nisi ieiuni baptizatos confirment.

Item ex Concilio Meldensi c. 6.
Ut episcopi non nisi ieiuni per inpositionem manuum
Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus.
Sicut autem duobus temporibus, Pasca uidelicet
et Pentecosten, a ieiunis debet baptismus celebrari, ita
et traditionem Spiritus sancti a ieiunis pontificibus conuenit
celebrari.

C. VIII. Secundo uel tertio nullus confirmetur.

Item ex Concilio Terraconensi c. 6.
Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis, uel ter,
aut eo amplius, episcopis ignorantibus tamen, ab
eisdem episcopis confirmentur. Unde uisum est nobis, eandem
confirmationem, sicut nec baptisma, iterari minime debere,
quia bis, uel amplius baptizatos aut confirmatos
non seculo, sed soli Deo sub habitu regulari uel clericali
religiosissime famulari decretum est.

C. IX. De eodem.

Item Gregorius II. [epist. IV. ad Bonifatium]
De homine, qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo
talis iteratio prohibenda est.

C. X. Omnia sacramenta crucis signaculo perficiuntur.

Item Stephanus.
II. Pars. Numquid non omnia crismata sacerdotalis
ministerii crucis figura perficiuntur? Numquid baptismatis
unda nisi cruce sanctificata peccata relaxat, et,
ut cetera pretereamus, sine crucis signaculo quis sacerdotii
gradus ascendit?

C. XI. Energumini omnibus diebus exorcizentur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 90. et seqq.]
III. Pars. Omni die exorcistae energuminis manus
inponant, energumini uero pauimenta domorum Dei
uerrant. Quibus assidentibus in domo Dei uictus cottidianus
per exorcistas opportuno tempore ministretur.

C. XII A quibus neophiti abstinere debent.

Item ex eodem. [c. 86.]
Neophiti aliquamdiu a lautioribus epulis, et spectaculis,
uel coniugibus abstineant.

C. XIII De ordine offitiorum.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 30.]
IV. Pars. Conuenit ordinem ecclesiae ab omnibus
equaliter custodiri. Unde statuendum est, ut
sicut ubique fit, post antiphonas collationes ab
episcopis uel presbiteris dicantur, et ymni matutini uel
uespertini diebus omnibus decantentur, et in conclusione
matutinarum uel uespertinarum missarum post ymnos capitella
de psalmis dicantur, et plebs collecta oratione
ad uesperam ab episcopo dimittatur cum benedictione.

C. XIV. De eodem.

Item de Concilio Gerundensi. [c. 10.]
Id semper placuit obseruari, ut omnibus diebus post
matutinos et uesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.
Item Gregorius VII. in generali Sinodo:

C. XV. De eodem.

In die Resurrectionis usque in sabbatum in albis, et
in die Pentecostes usque in sabbatum eiusdem III.
psalmos tantum ad nocturnos, tresque lectiones antiquo
more canimus et legimus. Omnibus diebus aliis per
totum annum, si festiuitas est IX. lectiones dicimus.
Aliis uero diebus XII. psalmos, et III. lectiones recitamus.
In dominicis diebus XVIII. psalmos (excepto die Pascae
et Pentecostes) et IX. lectiones celebramus. Illi autem,
qui in diebus cottidianis tres tantummodo psalmos, et
III. lectiones celebrare uolunt, non ex regula sanctorum
Patrum, sed ex fastidio conprobantur hoc
facere. Nos autem et ordinem Romanum inuestigantes
et antiquum morem nostrae ecclesiae, imitantes antiquos
Patres, statuimus fieri sicut superius prenotauimus.

C. XVI. De obseruatione Quadragesimae.

Item ex omelia Gregorii Papae.
V. Pars. Quadragesima summa obseruatione est obseruanda,
ut ieiunium in ea, (preter dominicos dies, qui
de abstinentia subtracti sunt), nisi quem infirmitas inpedierit,
nullatenus soluatur, quia ipsi dies decimae sunt anni.
A prima igitur dominica Quadragesimae usque in Pasca Domini
sex ebdomadae conputantur, quarum uidelicet dies
quadraginta et duo fiunt, e quibus dum sex dies dominici
abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia, quam
triginta et sex dies remanent. Verbi gratia, si per
LXV. dies annus uoluitur, et nos per XXXVI.
dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus. Sed ut
sacer numerus XL. dierum adinpleatur, quem Saluator
noster sacro ieiunio consecrauerat, IV. dies prioris
ebdomadae ad supplementum XL. dierum tollantur, id
est quarta feria, que caput ieiunii subnotatur, et quinta
feria sequens, sexta, et sabbatum. Nisi istos dies
IV. superioribus XXXVI. adiunxerimus, XL. dies in abstinentia
non habemus. Iubemur etiam ab omnipotenti
Deo omnium bonorum nostrorum decimas dare.

C. XVII. Ieiunia legitima non soluantur absque necessitate probabili.

Item Eusebius Papa.
Ieiunia in ecclesia a sacerdotibus constituta sine
rationabili necessitate non soluantur.

C. XVIII. Cottidiana ieiunia duplicatis uel triplicatis sunt preferenda.

Item Ieronimus.
Non dico ebdomadas, non dico duplicata ieiunia,
sed saltim singulos dies absque ciborum luxuria transigamus.

C. XIX. De eodem.

Idem.
Sint tibi cottidiana ieiunia, refectio sacietatem fugiens.
Nichil enim prodest tibi biduo uel triduo
transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obstruatur.

C. XX. De eodem.

Idem.
Sint tibi ieiunia pura, continua, moderataque id
est cottidie esurire, et cottidie prandere. Apostolus inquit:
"Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere
propter infirmitates tuas." Curat uulnera delinquentis,
curatosque sanctificat ieiunium.

C. XXI. Medicinae precepta diuinae sunt condicioni contraria.

Item Ambrosius in Psalmo CXXX.
VI. Pars. Contraria diuinae condicionis precepta
medicinae sunt. A ieiunio reuocant, lucubrare non
sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. Itaque
qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat.

C. XXII. Quot modis uicium gulae nos tangat.

Item Gregorius in expositione B. Iob. [lib. XXX. c. 27.]
Quinque modis gulae uicium temptat. Aliquando
namque indigentiae tempora preuenit; aliquando tempora
non preuenit, sed cibos lautiores querit; aliquando
que sumenda sunt, procurari accuratius expetit;
aliquando autem et qualitas ciborum, et tempus
congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram
refectionis excedit. Nonnumquam et abiectius
est quod desiderat, et tamen ipso estu inmensi desiderii
deterius peccat.

C. XXIII. Absque puritate mentis ieiunia et orationes non prosunt.

Item Pius Papa. [epist. I.]
Nichil enim prodest homini ieiunare, et orare, et alia


bona religionis agere, nisi mens ab iniquitate, et ab
obtrectationibus lingua cohibeatur.

C. XXIV. Mediocre bonum non est magno preferendum.

Item Ieronimus.
Non mediocriter errat qui magno bono prefert mediocre
bonum. Nonne rationabilis homo dignitatem
amittit, qui uel ieiunium karitati, aut uigilias prefert sensus
integritati, ut propter abstinentiam inmoderatam,
atque indiscretam psalmorum uel offitiorum decantationem
aut amentiae, aut tristiciae notam incurrat? Numquid uerborum
flecti multitudine ut homo Deus potest? Non enim
uerbis tantum, sed corde orandus est Deus. Quapropter
melior est quinque psalmorum cantatio cum cordis
puritate, ac serenitate, et spirituali ylaritate, quam psalterii
modulatio cum anxietate cordis atque tristicia.
Cum igitur pro centum animabus psalmus uel missa
dicitur, nichil minus, quam si pro uno quolibet ipsorum
diceretur, accipitur. Audiant itaque, qui ea, que necessaria
sunt, corpori subtrahunt, illud, quod per Prophetam Dominus
loquitur: "Ego Dominus odiens rapinam holocaustorum."
De rapina uero holocaustum offert qui uel
ciborum nimia egestate uel sompni penuria corpus
inmoderate affligit.

C. XXV. Non a cibis, sed ab iniquitatibus abstinere, est magnum et generale ieiunium.

Item Augustinus super Iohannem. [tract. XVII.]
Ieiunium autem magnum et generale est abstinere ab
iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus seculi, quod
est perfectum ieiunium. §. 1. In hoc seculo quasi
Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene uiuimus,
cum ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus abstinemus.
Sed quia hec abstinentia sine mercede non erit,
exspectamus illam beatam spem, et reuelationem gloriae
magni Dei, et saluatoris nostri Iesu Christi. In illa spe,
cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem
denarium. §. 2. Denarius ergo, qui accipit nomen a
decem numero, redditur, et coniunctus quadragenario
fit quinquagenarius. Unde cum labore celebramus Quadragesimam
ante Pasca, cum leticia uero, tamquam accepta
mercede, Quinquagesimam post Pasca. Nam huic tamquam
salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium
numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut
quinquagenarius fiat. Significauit ipse Dominus
hec multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta


diebus conuersatus est cum discipulis suis, quadragesimo
autem die, cum ascendisset in celum, peractis
decem diebus misit mercedem Spiritus sancti.

C. XXVI. Raptorem, uel furem non facit necessitas, sed uoluntas.

Item ex dictis Apollonii.
Discipulos, cum per segetes transeundo euellerent
spicas, et ederent, ipsius Christi uox innocentes uocat, quia
coacti fame hoc fecerunt.

C. XXVII. Non necessitas, sed uoluntas facit perseuerantiam.

Item Ieronimus. [in c. 7. Oseae.]
Quicquid necessitate fit cito soluitur; quod uoluntate
arripitur perseuerat.

C. XXVIII. Ciborum temperantia salutem, abundantia contrarium parit.

Item Iohannes Os aureum. [hom. XXIX. ad c. 12.
ep. ad Hebr.]
Nichil enim sic iocundum est, sicut cibus bene digestus
aut decoctus. Nichil sic salutem, nichil sic sensuum
acumen operatur, nichil sic egritudinem fugat, sicut moderata
refectio; sufficientia quippe cum nutrimento et
sospitatem simul procreat et uoluptatem; ex habundantia
uero morbum facit et molestias ingerit, et egritudines
generat et facit. Quod enim facit fames, hoc etiam
plenitudo ciborum; magis autem multo peiora.
Fames quippe in paucis diebus aufert hominem et liberat
ex hac uita penali; excessus uero ciborum consumit et
conputrescere facit corpus humanum et macerat egritudine
diuturna, et tunc cum morte crudeli consumit.

C. XXIX. Ciborum deliciae, si superhabundauerint ledunt.

Item Ieronimus. [aduersus Iouinianum, lib. II.]
Ne tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere,
aut comestos partos magno et perditos labore doleamus.
Holerum et pomorum ac leguminum et facilior
apparatus est, et arte inpendiisque coquorum non indiget, et
sine cura sustentat humanum genus, moderate sumptus
(quia nec auide deuoratur quod irritamenta gulae non
habet) et leuiori digestione decoquitur. Nemo enim
uno et duobus cibis hisque uilibus usque ad inflationem
uentris oneratur, que diuersitate carnium et saporis
delectatione concipitur. Cum uariis nidoribus
fumant patinae, ad usum sui explenda esurie quasi
captiuos trahunt. Unde et morbi saturitate nimia concitantur,
multique inpatientia gulae uomitu remediantur,
et quod turpiter ingesserunt turpius egerunt. Ypocrates
in aphorismis epidemiis docet, crassa et obesa,


que crescendi mensuram inpleuerint, nisi cito sanguinis
ablatione inminuantur, in paralisim et pessima morborum
genera erumpere, et idcirco esse necessariam demptionem,
ut rursus habeant in que possint crescere; non
enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut
crescere semper, aut decrescere, nec posse uiuere animal,
nisi crescendi capax sit. Unde et Galienus uir
doctissimus Ypocratis interpres athletas, quorum uita et
ars sagina est, dicit in exhortatione medicinae, nec uiuere
posse diu, nec sanos esse, animasque ita nimio sanguine
et adipibus quasi luto inuolutas, nichil tenue, nichil celeste,
sed semper de carnibus, eructuare, et uentris ingluuie
cogitare.

C. XXX. Multorum infirmitates ieiunia sanant.

Idem.
Legimus quosdam, morbo articulari et podagrae humoribus
laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam
et pauperes cibos redactos conualuisse. Caruerant
enim sollicitudine dispensandae domus et epularum largitate,
que et corpus frangunt et animam. Irridet Horatius
appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt penitenciam.

C. XXXI. Dies sabbatorum a carnibus abstinere debemus.

Item Gregorius VII. [in Sinodo celebrata Romae
anno sui Pontif. VI., c. 8.]
VII. Pars. Quia dies sabbati apud sanctos Patres
nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorumdem
auctoritatem sequentes salubriter ammonemus, ut quicumque
Christianae religionis participem se esse desiderat,
ab esu carnium eadem die (nisi maiori festiuitate interueniente,
uel infirmitate inpediente) abstineat.

C. XXXII. Monacho carnem gustare non licet.

Item Fructuosus Episcopus.
VIII. Pars. Carnem cuiquam monacho nec gustandi
nec sumendi, est concessa licentia, non quod creaturam
Dei iudicemus indignam, sed quod carnis abstinentia utilis
et apta monachis estimetur, seruato tamen moderamine pietatis
erga egrotos. §. 1. Quod si quis monachus uiolauerit,
et contra sanctionem regulae usumque ueterum
uesci carnibus presumpserit, sex mensium spacio retrusioni
et penitenciae subiacebit.

C. XXXIII. De cottidianis operibus monachorum.

Item Ieronimus ad Rusticum monachum.
Numquam de manu aut oculis tuis liber psalterii
discedat; dicatur ad uerbum, oratio sine
intermissione. Vigilet sensus, nec uagis cogitationibus
patens; corpus pariterque animus tendatur ad


Dominum. Iram uince patiencia. Ama scientiam scripturarum,
et carnis uicia non amabis. Nec uacet mens tua
uariis perturbationibus, que, si pectori insederint, dominabuntur
tui, et deducent te ad delictum maximum. Facito
aliquid operis, ut semper diabolus te inueniat occupatum.
Si apostoli, habentes potestatem de euangelio
uiuere, laborabant manibus suis, ne quem grauarent, et
aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus metere
debebant carnalia: cur tu in usus tuos successura non
prepares? Vel fiscellam texe iunco, uel canistrum lentis
plecte uiminibus; sarriatur humus; areolae equo limite diuidantur,
in quibus cum holerum iactata fuerint semina,
uel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae,
hic pulcherrimorum uersuum spectator assistes:
"Ecce supercilio cliuosi tramitis undam
Elicit; illa cadens raucum per leuia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua."
§. 1. Inserantur fructuosae arbores uel gemmis, uel surculis,
ut paruo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas.
Apum fabricare aluearia, ad quas te mittunt Salomonis
prouerbia, monasteriorum ordinem ac regiam
disciplinam in paruis disce corporibus. Texantur et linea
capiendis piscibus. Scribantur et libri, ut et manus
operetur cibos, et anima lectione saturetur. "In desideriis
est omnis otiosus." Egiptiorum monasteria hunc
morem tenent, ut nullum absque opere et labore suscipiant,
non tam propter uictus necessaria, quam propter
animae salutem, nec uagentur perniciosis cogitationibus,
et instar fornicantis Iherusalem diuaricent
pedes suos omni transeunti. Et in sequentibus: §. 2.
Quid? ergo peribunt omnes, qui in urbibus habitant? Ecce
illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balnea,
unguenta non spernunt, et in omnium flore uersantur.
Ad quod et ante respondi, et nunc breuiter respondeo, me
in presenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum
instituere.

C. XXXIV. Absque prelati sui licentia canonicis nichil agere licet.

Item in V. libro Capitulorum. [c. 115.]
IX. Pars. In omnibus igitur (quantum humana permittit
fragilitas) decernimus, ut canonici clerici canonice
uiuant, obseruantes diuinae scripturae doctrinam, et
documenta sanctorum Patrum, et nichil sine licentia episcopi
sui uel magistri eorum inconposite agere presumant; in
unoquoque episcopatu simul manducent et dormiant,


ubi his facultas id faciendi suppetit; qui de rebus ecclesiasticis
stipendia accipiunt, in suo claustro maneant;
et singulis diebus mane prima ad lectionem ueniant, et
audiant quid eis inperetur. Ad mensam uero similiter lectionem
audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris
faciant.

C. XXXV. Presbiteri, qui simul conueniunt, ebrietatem et comessationes summopere uitent.

Item ex Concilio Nannetensi. [c. 10.]
X. Pars. Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium
diem trigesimum, uel tertium alicuius defuncti,
aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri conuenerint,
se inebriare nullatenus presumant; nec precati
in amore sanctorum uel ipsius animae bibere,
aut ad bibendum cogere, uel se aliena precatione
ingurgitare; nec plausus et risus inconditos et fabulas
inanes ibi referre aut cantare presumat; uel turpia ioca uel
urso uel tornatricibus ante se fieri patiantur; nec laruas
demonum ante se ferri consentiant, quia hoc diabolicum
est, et sacris canonibus prohibitum.

C. XXXVI. Quibus spectaculis clerici interesse debent.

Item ex Concilio Laudicensi. [c. 54.]
Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos spectaculis
aliquibus, que aut in nuptiis, aut in cenis,
exhibentur, interesse, sed ante, quam thimelici ingrediantur,
surgere eos de conuiuio, et abire debere.

C. XXXVII. Clericus uel laicus sine iussione episcopi non peregrinetur.

Item ex eodem. [c. 42. et 41.]
XL. Pars. Non oportet ministrum altaris, uel quemlibet
clericum preter iussionem episcopi ad peregrinandum
proficisci. §. 1. Laicum etiam sine canonicis litteris,
id est formata, similiter non oportet alicubi proficisci.

C. XXXVIII. Colorum fucis mulieres uti non debent.

Item Augustinus ad Possidium, et qui cum eo sunt
fratres. [epist. LXXIII.]
XII. Pars. Fucare pigmentis, quo uel rubicundior,
uel candidior appareat, adulterina fallacia est qua
non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus
solis permittendae sunt feminae ornari secundum ueniam,
non secundum inperium. Nam uerus ornatus, maxime


Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus
mendax, uerum ne auri quidem uestisque pompa,
sed mores boni sunt. §. 1. Exsecranda autem superstitio
ligaturarum (in quibus etiam in aures uirorum in summis
ex una parte auriculis suspensae deputantur) non ad
placendum hominibus, sed ad seruiendum demonibus adhibentur.

C. XXXIX. Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.

Item ex Simbolo Ephesini Concilii CC. Episcoporum,
quod habitum est contra Nestorium.
XIII. Pars. De Spiritu dicit Dominus in euangelio:
"Ille me clarificabit." Hoc rectissime sentientes,
unum Christum et Filium, non uelut alterius egentem
gloria, confitemur a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia
spiritus eius nec melior, nec superior ipso est, sed quia
humana opera faciens ad demonstrationem suae deitatis
uirtute proprii spiritus utebatur, ab ipso glorificatus
dicitur, eo quod uirtus sua uel disciplina quelibet
unumquemque clarificet. Quamuis enim in sua sit substantia
spiritus eius, et intelligatur in persona proprietas,
iuxta id quod Spiritus est, et non Filius: attamen
alienus non est ab illo. Nam spiritus appellatus est ueritatis,
et ueritas Christus est. Unde et ab isto similiter
sicut a Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus
etiam per sanctorum apostolorum manus miracula gloriosa
perficiens glorificauit Dominum Iesum Christum, postquam
ascendit in celum. Nam creditur Christus natura Deus
existere per suum spiritum uirtutem efficiens, ideoque
dicebat: "De meo accipiet, et annunciabit uobis."

C. XL. De eodem.

Item Didimus in libro [II.] de Spiritu sancto, contra
errorem grecorum.
Saluator, qui et ueritas ait: "Non enim loquetur
a semetipso," hoc est: sine me, et sine meo et
sine Patris arbitrio, quia inseparabilis est a mea et Patris
uoluntate. Et amplius: §. 1. Quia ex se non est, sed ex
Patre et a me est. Hoc enim ipsum, quod consistit,
et loquitur, a Patre et a me ille est: "Ego
ueritatem loquor," id est inspiro que loquitur, siquidem
spiritus ueritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate,
non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos sermocinamur
et loquimur, est accipiendum, sed iuxta
formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis,
que uoluntatem suam ingerit in corda credentium;
eorum cordibus inserit, qui eam digni sunt audire.
§. 2. Liquido ergo est dicere Patrem et audire Filium,
uel e contra Filium loquentem audire Patrem, eiusdem
naturae esse Patrem et Filium, et in Patre et
Filio consensus est significatio. Spiritus sanctus, qui
est spiritus ueritatis, et spiritus sapientiae, non potest
audire Filium loquentem que nescit, cum hoc ipsum sit,
quod profertur a Filio, id est Deus procedens de Deo,
Spiritus ueritatis procedens a ueritate, consolator manans de
consolatore. Denique, ne quis illum a Patris et Filii societate
et uoluntate discerneret, scriptum est: "Non enim
a semetipso loquitur: sed sicut audit et loquitur."
Cui simile etiam de se ipso Saluator ait: "Sicut
audio, iudico," et alibi: "Non potest Filius a se
facere quicquam, nisi quod uiderit Patrem facientem."

Arbor consanguinitatis (Abb.)


Consanguinitas per tres regulas declaratur




Arbor affinitatis (Abb.)


Declaratio Affinitatis




Indices

Canonum decreti (Incipit)




























Index conciliorum summorum pontificum...




Addenda et corrigenda