Wahlkapitulation
Adolfs von Nassau. – 1292, April 27.
MG. Const. III,
Nr. 474, S. 460-463.
Nos Adolphus
Dei gratia comes de Nassauwe universis presentes litteras visuris et audituris
in vero salutari salutem.
1. Cum per mortem serenissimi
principis pie recordationis olim domini Rodolphi Romanorum regis vacet imperium
nostrique iam dudum fuerit et sit propositi et intentionis firmissime domino
Deo in subsidium Terre Sancte, quantum possibilitas nostra patitur, placitum
exhibere pro nostris reatibus famulatum, et quia hoc commodius ad honorem Dei
et ipsius Terre Sancte reformationem efficere possumus, si divina favente
gratia, ad id nos licet indigni, ex promotione, opere et opera reverendi patris
domini S(ifridi) sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopi in nos votum suum
dirigentis in regem Romanorum nominati fuerimus et electi, promittimus et ad
hec que secuntur, fide et iuramento corporali super hiis prestitis, mera et
libera voluntate nos tenore presentium obligamus: quod si, ut dictum est, in regem
electi fuerimus Romanorum, ecclesias et ecclesiasticas personas, presertim
ecclesiam Coloniensem, que iam multo tempore gravibus iacet prostrata dampnis
et affecta iacturis, in suis iuribus et libertatibus conservabimus et
defendemus et ipsas lesas ad statum debitum reducemus.
2. Electioni
etiam de nobis facte, ut dictum est, consensum adhibebimus nec ab huiusmodi
iure in regno per electionem ipsius domini Coloniensis archiepiscopi acquisito
aliquo tempore, etiamsi aliqui principes Alamanie in electione ab eodem domino
archiepiscopo dissentirent, aliquatenus desistemus.
3. Et quia
ipsum imperium felix recipere non poterit incrementum, nisi ipsa sancta
Coloniensis ecclesia, que multis, ut dictum est, affecta iacet dampnis et
iacturis, ab hiis per adiutorium imperii primitus sublevetur, promittimus et sub
dictis fide et iuramento nos obligamus de nostra bona et libera voluntate, quod
si de persona nostra (per) eundem dominum nostrum archiepiscopum fuerit electio
celebrata, nos eidem archiepiscopo, suis successoribus et ecclesie Coloniensi
castra et munitiones Cochme, Werde, Lanskrone, Sinzege, Dusburg, Tremoniam pro
iuribus regni et imperii in partibus illis et etiam ecclesie Coloniensis contra
suos inimicos et adversarios defendendis et conservandis commodius committemus
et ipsa deliberabimus et absolvemus a manibus illorum, qui nunc tenent,
tenenda, habenda et possidenda cum omnibus suis iuribus, redditibus,
iurisdictionibus, theoloneis et proventibus ac pertinentiis quibuscumque ab
eodem archiepiscopo, eius successoribus et ecclesia Coloniensi ad vitam nostram
pacifice et quiete; nec aliquid occasione dictorum castrorum et munitionum,
reddituum seu proventuum eorundem ab eisdem archiepiscopo et suis successoribus
et ecclesia Coloniensi, quoad vixerimus, requiremus, sed ipsos redditus,
theolonia et proventus eisdem libere et absolute concedemus temporibus regni
nostri pro custodia ac conservatione eorundem, nobis contra nostros et imperii
inimicos libero introitu et exitu, si necesse fuerit, in eisdem castris et
munitionibus tantummodo reservatis.
4. Item cum
idem archiepiscopus et ecclesia Coloniensis castra ecclesie sue Leggenich,
Wede, Waldenberg, Rodenberg et Aspille in liberatione ipsius archiepiscopi
nobili viro Adolpho comiti de Monte obligaverint pro certa pecunie quantitate,
et ecclesia Romana eidem comiti sub pena excommunicationis et interdicti
dederit in mandatis, ut dicta castra eidem archiepiscopo et ecclesie sue
restituat libere et absolute, et hoc idem dominus papa iniunxerit quondam
domino R(odolpho) Romanorum regi predicto, promittimus, quod nos eundem comitem
et suos heredes tales habebimus, quod omnia castra predicta et villam
Tiutiensem restituent et deliberabunt archiepiscopo et ecclesie Coloniensi sine
aliquo dampno ipsorum et alicuius pecunie datione.
5. Item
promittimus, quod nos eundem archiepiscopum et ecclesiam Coloniensem in
advocatiam et iudicium apud Essinde, curtes Westhoven, Brakele et Elnenshorst
restituemus et reponemus et earumdem pacifica possessione gaudere procurabimus et
efficiemus.
6. Item
promittimus, quod archiepiscopum, suos successores et ecclesiam tenebimus et
conservabimus in possessione castrorum Wassenberg et Leydberg et ipsis contra
ducem Brabantie, comitem Flandrie et alios quoscumque propter hoc ipsos (in)vadere
volentes manu potenti assistemus.
7. Item
promittimus, quod si archiepiscopus, sui successores et ecclesia Coloniensis
castra et munitiones Worinch, Ysenberg, Werle, Mendene, Raffinberg,
Volmesteyne, Hallenberg et munitiones alias ecclesie Coloniensis tempore
captivitatis archiepiscopi destructas suis sumptibus reedificare voluerint,
violentiam ipsis deponemus et quoscumque in huiusmodi structura eos impedire
volentes regali potentia compescemus.
8. Item
promittimus, quod theolonia in Andernaco et apud Berke archiepiscopo et
ecclesie Coloniensi confirmabimus et privilegia ecclesie Coloniensis ab
imperatoribus (seu) regibus concessa innovabimus eisdem.
9. Item
promittimus, quod archiepiscopum et ecclesiam Coloniensem in castrum et bona
apud Zelten, a quibus archiepiscopus tempore captivitatis sue a comite de
Veldens fuit eiectus et spoliatus, reponemus et ipsum castrum eidem
archiepiscopo et ecclesie Coloniensi deliberari faciemus.
10. Item
promittimus, quod condignam emendam archiepiscopo et ecclesie Coloniensi fieri
procurabimus a civibus Coloniensibus de forefactis eorundem ad voluntatem
archiepiscopi, suorum successorum (et) ecclesie Coloniensis; alioquin absque
omni contradictione, ab archiepiscopo, suis successoribus et ecclesia Coloniensi
requisiti, qui(a) in excommunicatione dicti cives steterunt per annum et diem
et forefactum ipsorum est notorium, proscribemus eosdem et bona ipsorum
publicabimus; et nichilominus . . . archiepiscopo, suis successoribus et
ecclesie Coloniensi assistemus nostris laboribus et expensis potenter et
patenter contra cives predictos et fautores eorundem; nec a persecutione
eorundem desistemus nec pacem, treugas vel compositionem cum eisdem inibimus
sine ipsius archiepiscopi suorum successorum et ecclesie Coloniensis voluntate
et consensu expresso, et circa huiusmodi negotium faciemus, quidquid
archiepiscopo et ecclesie Coloniensi videbitur faciendum.
11. Item
promittimus, quod, si compositionem amicabilem (inter archiepiscopum) et cives
Colonienses contingerit ordinari vel (eos) archiepiscopo subiugari, nos de
civitate Coloniensi nullatenus intromittemus nec de civibus aliquod fidelitatis
homagium recipiemus, cum ipsa civitas in temporalibus et spiritualibus ad ipsum
archiepiscopum Coloniensem pertineat pleno iure.
12. Item
promittimus, quod tutelam monasterii Curbeiensis archiepiscopo et ecclesie
Coloniensi a domino R(odolpho) Romanorum rege commissam innovabimus et
confirmabimus eisdem, castraque et munitiones ecclesie Curbeiensis ab aliis
violenter occupata revocabimus et recuperabimus ad ecclesiam Curbeiensem de
consilio archiepiscopi memorati.
13. Item cum
necessarias, utiles et inevitabiles oporteat (archi)episcopum, suos successores
et ecclesiam Coloniensem pro servitio Romani imperii facere expensas,
promittimus, quod eidem archiepiscopo et ecclesie Coloniensi dabimus viginti
quinque milia marcarum argenti in suarum subsidium expensarum. Et ad maiorem
securitatem et observantiam premissorum promittimus, quod castra Nassauwe,
Dillenberg, Ginsberg, Segen, partem comitis Henrici de Nassauwe cum consensu
libero et expresso ipsius comitis Henrici, uxoris sue et Emekonis fratris sui,
item Brubag, Riveltze, Limburg, castrum et opidum Velmere de consensu et bona
voluntate dominorum dictarum munitionum et heredum eorundem ipsi archiepiscopo,
suis successoribus et ecclesie Coloniensi sublevabimus, reponemus et
deliberabimus et assignari faciemus tenenda sub expensis nostris; et
nichilominus quinquaginta tam nobiles quam milites bonos et legales
fideiussores ponemus eisdem et cum eisdem fideiussoribus apud Bunnenses ab
eodem archiepiscopo, suis successoribus et ecclesia Coloniensi requisiti infra
quindenam intrabimus, inde non recessuri, quousque omnia et singula premissa
per nos fuerint adimpleta vel super ipsis adimplendis securitas facta ad
voluntatem archiepiscopi et ecclesie Coloniensis.
14. Preterea eligimus et
arbitramur, quod si contra premissa vel aliquid premissorum fidem nostram, quod
absit, infringendo deveniremus nec securitatem ipsi archiepiscopo ad voluntatem
suam faceremus super premissis omnibus faciendis, adimplendis et servandis,
ipso facto cademus a iure electionis et iure regni nobis per electionem
acquisito, renunciantes exnunc ut extunc omni iuri, quod nobis competeret seu
competere posset in regno predicto, ratum et gratum (habentes), quod principes
ius in electione imperii habentes ad electionem alterius regis procedant, si
hoc eidem archiepiscopo videbitur expedire.
15. Preterea coronam regni, consecrationem et
installationem in sede Aquensi ab eodem domino archiepiscopo non petemus nec
ipsum aliqualiter infestabimus super eo, quousque plenam securitatem fecerimus
eidem super omnibus et singulis articulis fideliter adimplendis.
16. Item promittimus, quod super debito, in quo idem dominus
archiepiscopus nobis tenebatur propter theolonium Andernacense, (quod) nobis
obligaverat, quitum clamabimus et dicemus.
17. Item
promittimus, quod questionem, que vertitur inter eundem dominum archiepiscopum
et comitem Henricum de Nassauwe consanguineum nostrum super dampnis et deperditis,
in nos recipiemus et ipsum sedabimus voluntate archiepiscopi memorati.
18. Item promittimus, quod illustris principis domini Ottonis ‚cum telo’
marc(h)ionis Brandenburgensis favorem et amicitiam captabimus, ut suam
promotionem sentiamus ad dictum domini archiepiscopi, decani Col(oniensis) et
comitis Ottonis de Eversteyn Westfalie marchalci.
19. Item promittimus, quod, si liberi quondam Wilhelmi fratris Walrami
nunc comitis Iuliacensis eundem comitem propter comitatum Iuliacensem et bona
alia impetere seu invadere voluerint, nos eundem comitem Iuliacensem
manutenebimus et eidem assistemus et ipsum conservabimus in comitatu et bonis
predictis contra ducem Brabantie, comitem Flandrie et alios quoscumque propter
hoc ipsum comitem Iuliacensem invadere volentes; opidum etiam Duren eidem
comiti quoad vixerimus dimittemus et officium sculteti Aquensis cum suis
iuribus illi committemus, cui voluerit archiepiscopus et quamdiu placuerit
archiepiscopo antedicto.
20. Super debitis etiam, in quibus dominus Ro(dolphus) Romanorum (rex)
patri dicti comitis tenebatur, de quibus etiam se dicit habere recognitionem et
litteras patentes ipsius regis, adiungemus amicos nostros ipsi domino . . .
archiepiscopo et de consilio ipsius rationabiliter nos habemus circa comitem
predictum in debito antedicto.
21. Item promittimus, quod . . . archiepiscopo (et) ecclesie Coloniensi
quoad vixerimus favorabiles erimus et graciosi et eisdem assistemus contra quoscumque
suos adversarios et inimicos, nec de Monte nec de Marka comites aut ducem
Brabantie aut alios inimicos ecclesie Coloniensis in nostrum consilium et
familiaritatem recipiemus sine consensu et voluntate . . . archiepiscopi, suorum
successorum et ecclesie Coloniensis.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum ex certa nostra scientia
apposuimus et apponi fecimus huic scripto. Nos etiam Iohannes dominus de
Limburg, Ulricus dominus de Hagenauwe, Godefridus de Merenberg et Iohannes de
Rynberg de mandato ipsius A(dolphi) comitis speciali et expresso, fide et
iuramento interpositis, promisimus et iuravimus, nos effecturos et
procuraturos, quod idem comes omnia et singula premissa constanter adimplebit
et fideliter observabit dolo et fraude exclusis, sigilla nostra presentibus in
testimonium apponentes.
22. Promittimus insuper nos A(dolphus) comes predictus sub penis
predictis, quod de Austrie et Limburgensi ducatibus ad imperium devolutis
neminem infeodabimus nec aliquid de ipsis ordinabimus sine ipsius archiepiscopi
consensu (et) voluntate expressa.
Datum Andernacen., dominica proxima ante festum beatorum Philippi et Iacobi
apostolorum, anno Domini MCC nonagesimo
secundo.
Quellensammlung
zur Geschichte der deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit, hg.
v. Zeumer, K., 2. A. 1913, Neudruck 1987, 106, Nr. 114 (1292, April 27)