Freiburg im Breisgau, Stadtrecht, Tennenbacher Text, 1120?

 

(164) Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, qualiter ego Cůnradus in loco mei proprii iuris, scilicet Friburg, forum constitui anno ab incarnatione domini MCXX.

Mercatoribus itaque personatis circumquaque convocatis quadam coniuracione illud forum decrevi incipere et excolere.

Unde unicuique mercatori haream in constituto foro domos in proprium ius edificandas distribui atque de unaquaque harea solidum publice monete mihi et posteris meis pro censu annuatim in festo beati Martini persolvendo disposui.

Singule vero haree domorum in longitudine centum pedes habebunt, in latitudine quinquaginta.

Igitur notum sit omnibus, quod secundum peticionem et desideria eorum ista, que secuntur privilegia ac in integrum mihi consilium visum est, si forent sub cyrographo conscripta, quatenus longum tempus habeantur in memoria, ita ut mercatores mei et posteri eorum a me et a posteris meos (!) hoc privilegium in evum obtineant.

1. Ego enim pacem et securitatem itineris omnibus forum meum querentibus in mea postestate et regimine meo promitto.

Si quis eorum in hoc spacio depredatus fuerit, si predatorem nominaverit, aut reddi faciam aut ego persolvam.

2. Si quis burgensium meorum defungitur, uxor eius cum liberis suis omnia possideat et sine omni contradictione quecumque vir eius dimiserit, obtineat.

Si quis autem sine uxore et liberis aut absque herede legitimo moritur, omnia que possederat, XXIVor coniuratores fori per integrum annum in sua postestate aut custodia retineant ea de causa, ut si quis iure hereditario ab ipsis hereditatem postulaverit, pro iure suo accipiat et possideat.

Quod si forte nullus heredum ea, que reservata sunt, poposcerit, prima pars pro salute anime sue erogabitur in usus pauperum, secunda ad edificacionem civitatis aut ad ornatum eiusdem oratorii exhibebitur, tercia duci inpendetur.

3. Omnibus mercatoribus teloneum condono.

4. Numquam alium advocatum burgensibus meis, numquam alium sacerdotem absque electione preficiam, sed quoscumque ad hoc elegerint, hos me confirmante habebunt.

5. Si qua disceptatio vel questio inter burgenses meos orta fuerit, non secundum meum arbitrium vel rectoris eorum discutietur, sed pro consuetudinario et legittimo (!) iure omnium mercatorum precipue autem Coloniensium examinabitur iudicio.

6. Si quis penuria rerum necessariarum constrictus fuerit, possessionem suam, cucumique voluerit, vendat.

(168) Ne igitur burgenses meis supradictis promissionibus fidem minus adhibeant, cum duodecim nominatissimis ministerialibus meis super sancta sanctorum coniurantibus, me et posteros meos, que supradicta sunt, semper impleturos, securitatem dedi. Atque ne hoc iuramentum aliqua necessitate infringerem, manu mea dextera huius rei fidem libero homini et coniuratoribus fori inviolabiliter dedi.

Amen.

 

Das Tennenbacher Güterbuch (1317-1341), bearb. v. Weber, M. u. a., 1969, 164, 168; Diestelkamp, B., Gibt es eine Freiburger Gründungsurkunde aus dem Jahre 1120?, 1973, 66ff.