Friedrichs II. Privileg für Nürnberg. – 1219, Nov. 8.

Gengler, Deutsche Stadtrechte S. 321-323; vgl. Gaupp, D. Stadtrechte d. MA. I, S. 176-179.

 

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus et rex Sicilie. Cum ex debito regie eminentie omnium imperii fidelium iura pio debeamus et velimus favore tueri atque gubernare, ex habundanti serenitatis nostre benivolentia eorum intendimus iura non solummodo roborare, verum quoque regali augere potentia, quorum continua obsequia nobis ex suis meritis grata admodum sunt et accepta. Ad evidentiam igitur specialis gratie ac dilectionis, quam gerimus ad karissimam civitatem nostram Nuremberch, antiqua iura a divis predecessoribus ac progenitoribus nostris, inclitis Romanorum imperatoribus et regibus semper augustis, eidem loco tradita non solummodo confirmamus, immo, si quem habere videntur defectum – cum locus ille nec habeat vineta neque navigia, immo in durissima situs sit fundo – de mera benignitate subplemus, statuentes et pro futuris temporibus incommutabiliter observari sanctientes:

1. Quod quilibet eiusdem loci civis nullum habere debeat advocatum; preterquam nos et nostros successores Romanorum reges et imperatores.

2. Item quicunque civis antedicte civitatis fecerit se alicuius muntman, tam civis ille, quam qui hoc modo receperit eum, gratiam nostram demeruit, et in utroque pax non violatur.

3. Item nemo aliquem civem loci illius duello impetere debet in toto Romano imperio.

4. Item quicunque alicui civi Nurembergensi aliqua bona sua, sive predia sive feoda, obligaverit aut inpignoraverit, quocunque bona illa obligata devolventur, sive ad dominos seu ad heredes, civis ille, cui antea fuerunt obligata, in quieta permaneat possessione, quousque a successore redimantur.

5. Item quicunque aliquem Nurembergensem bonis suis, sive prediis sive feodis, quocunque modo inbenefitiaverit, si forte dominus feodi aliquo tempore illi feodum negaverit, vel si aliquis ipsum civem super hoc impecierit, et civis cum suis concivibus testimonio legitimo comprobaverit, se esse inbenefitiatum, in quieta permaneat possessione.

6. Item nullus dominus aliquem Nurembergensem compellere debet ad ius, quod appellatur lehenrecht.

7. Item quicunque dominus aut alius creditor(i) alicui Nurembergensi accomodata reddere renuerit, mansionarius illius aut mercator vel suus voctman erit pignus Nurembergen(si).

8. Nullus Nurembergensis sit alicuius gaphant de iure, nec unus mercator pro alio.

9. Item quicquid aliquis Nurembergensis delinquit, pro quo delicto puniendus esset in persona aut in rebus: si satisfecerit sculteto nostro, nulli amplius respondere debet de hoc delicto, et gratiam nostram percipiet.

10. Ad hec civibus loci sepe dicti talis gratia pro iure ab omnibus predecessoribus nostris, inclitis Romanorum regibus, tradita et indulta dinoscitur, quam nos quoque approbamus: ut si dominus imperii ab ipsis steuram exiget, non particulatim, sed in communi quilibet pro posse suo persolvere debeat.

11. Item in nundinis Werde civis Nurembergensis cum denariis Nurembergensibus de iure cambiet et emet aurum et argentum, et nemo prohibebit. Similiter in nundinis Nordelingensibus cum denariis Nurembergensibus ement et cambient aurum et argentum, et magister Nurembergensis monete illuc ibit, si voluerit, et denarios sue monete ibi formabit.

12. Nullus Nurembergensis in celebratione curie regalis ibidem de aliquibus rebus suis solvet theloneum.

13. In Ascha Nurembergenses non magis solvent thelonei de rebus suis, quam nauta de navi sua.

14. De Ratispona usque Pattaviam nullum solvent theloneum.

15. In civitate Wormatiensi in festo sancti Iohannis Baptiste si unus Nurembergensis dabit ibidem libram unam piperia et duas cirothecas, anno illo nichil aliud solvent vel amplius Nurembergenses.

16. In civitate Spirensi nichil solvunt Nurembergenses, et e converso Spirenses nichil solvunt apud Nuremberch.

Ut igitur hec nostre renovationis largitas et confirmationis sanctio perpetuum recipiat vigorem atque in posterum inviolabiliter observetur, hoc scriptum inde fieri iussimus sigillo regie maiestatis communitum, sanctientes et sub interminatione gratie nostre districtius necnon sub periculo rerum et personarum precipientes, ne ulla, omnino persona, humilis vel alta, secularis sive ecclesiastica, ullo umquam tempore ei contradicere presumat vel aliquo ausu temeritatis contravenire. Testes: Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus, Otto Frisingensis episcopus, Hartwicus Eistetensis episcopus, Sifridus Augustensis episcopus, Aquensis prepositus, Lodwicus comes palatinus Reni et dux Bawarie, Liupoldus dux Austrie et Stirie, Bernhardus dux Karinthie, comes Egno iunior de Urach, Hainricus nobilis de Niffe, comes Chunradus burccravius de Nuremberg, marchio de Baden, Anselmus de Iustingen marescalcus imperii, Philippus de Bonl(anden) et alii plures.

Signum domini Friderici Romanorum regis et semper augusti et gloriosi regis Sicilie in perpetuum.

Ego Chunradus Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancellarius vice domini Sifridi sancte Moguntine sedis arciepiscopi ac totius Germaniae arcicancellarii recognovi.

Actum anno incarnationis Domini MCCXVIIII, regnante piissimo domino nostro Friderico secundo divina favente clementia Romanorum rege semper augusto et glorioso rege Sicilie, anno Romani regni ipsius septimo, Sicilie vero XXII, feliciter.

Datum apud Nuremberch, anno suprascripto, VI. Idus Novemb., septime indictionis.

 

Quellensammlung zur Geschichte der deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit, hg. v. Zeumer, K., 2. A. 1913, Neudruck 1987, 35, Nr. 38 (1219, Nov. 8)