Belehnung mit den Herzogtümern Oesterreich, Steier, Krain und der windischen Mark. – 1282, Dez. 27.

 

a. Belehnungsurkunde. – 1282, Dez. 27.

MG. Const. III, Nr. 339, S. 325f.

 

Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis imperpetuum.

(1) Romani moderator imperii ab observancia legis solutus legum civilium nexibus, quia legum conditor non constringitur et tamen legis nature dominium, quod ubique et in omnibus principatur, necessario profitetur. Huius enim legis imperiosa potestas sic regnat potenter, sic in dominii sui potencia exuberat affluenter, sic cunctos artat et stringit, sic omnes dominii sui iugo laqueat et involvit, ut omnis caro et lingua statutis ipsius pareant et mandatis obediant, profiteantur dominium et imperium recognoscant. (2) Ideoque et nos, licet in excellenti specula regie dignitatis et super leges et iura simus positi, legis tamen nature preceptis et imperio caput nostrum sincere submittimus, et eidem fidelitatis debitum exsolvere cupientes, notum fieri volumus tam presentis temporis quam future posteritatis imperii Romani fidelibus, quod inter multa liberalitatis immense beneficia, quibus a sublimacionis nostre primordio plerosque fideles imperii prevenimus, ad instinctum, immo pocius imperium et preceptum eiusdem legis nature circa magnificenciam status prolis nostre et sublimacionem ipsius studia nostra convertimus ac de libero et expresso consensu imperii principum ius in electione regis Romani ex longa consuetudine tenencium principatus sive ducatus Austrie, Stirie, Carniole et Marchie cum universis suis honoribus, iuribus, libertatibus et pertinenciis, sicut eos clare memorie Liupoldus et Fridericus duces Austrie et Stirie tenuerunt ac possederunt et aliis, que in terris eisdem quondam Otacharus rex Boemie quocumque legitimo titulo conquisierat, illustribus Alberto et Rudolfo filiis nostris karissimis apud Augustam sollempniter cum vexillis et sollempnitate debita concessimus in feodum ac principum imperii numero, consorcio et collegio aggregantes eosdem et ipsis ius principum concedentes ab eis pro principatibus memoratis fidelitatis et homagii recepimus iuramentum. (3) Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre concessionis graciam infringere vel eidem in aliquo ausu temerario contraire; quod qui facere presumpserit, gravem nostre maiestatis offensam se noverit incurrisse. (I)n cuius rei testimonium et perpetui roboris firmitatem presentes litteras inde conscribi et bulla aurea thypario regie maiestatis inpresso iussimus conmuniri. Testes sunt hii: venerabiles Chunradus Argentinensis, Hartmannus Augustensis, Heinricus Ratisponensis et Wernhardus Secoviensis episcopi; illustres Ludewicus comes palatinus Reni dux Bawarie, principes nostri, Chunradus dux de Tekk, Hermannus marchio de Baden, Heinricus marchio de Burgow et Heinricus marchio de Hahperch et spectabiles viri Albertus et Burchardus fratres de Hohenberch, Heinricus, Fridericus et Egeno de Vurstenberch, Eberhardus de Habspurch, Ludewicus de Oetingen, . . . de Vlugelow, Meinhardus Tirolensis et Guntherus de Swartzenburch comites; item nobilis vir Fridericus burchgravius de Nurenberch, Wernhardus de Schowenberch, Liutoldus de Chunring, Fridericus dapifer de Lengebach, Ulricus de Capella, Erchengerus de Landeser, Hertnidus et Liutoldus fratres de Stadekk et quam plures alii.

(M) Signum domini Rudolfi regis Romanorum invictissimi.

Datum in Augusta, per manum magistri Gotfridi prepositi Pataviensis nostri prothonotarii, VI. Kalen. Ianuarii, indicc. XI, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo, regni vero nostri anno decimo.

 

b. Kurfürstlicher Willebrief. – 1282, Aug. 22.

MG. Const. III, Nr. 341, S. 326f.

 

Otto Dei gracia marchio Brandenburgensis omnibus presens scriptum visuris salutem in virginis filio benedicto. Ad cognicionem et noticiam tam presentium quam futurorum volumus pervenire, quod ob dilectionem et peticionem serenissimi domini nostri Rudolfi Romanorum regis voluntatem nostram adhibemus plenariam et consensum, quod inclitus dominus noster Rudolfus Romanorum rex iam predictus filiis suis Alberto et Rudolfo terras, videlicet Austriam, Styriam, Karinthiam, Carniolam et marchiam Slavicam, libere possidendas iusto tytulo conferat feodali. Ut autem procedente tempore super huiusmodi factis de nostra voluntate, consensu et assensu nulli dubium oriatur et ut presens scriptum robur obtineat firmitatis, id ipsum sigilli nostri munimine duximus roborandum.

Dat. Brandburg., XI. Kalend. Septembris, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo (bzw. octogesimo.).

(Ebenso urkunden unter dem gleichen Datum die Herzoge von Sachsen: Nos Johannes (Albertus) Dei gracia Saxonie, Angarie, Westfalie dux, burgravius Magdeburgen(sis) ac sacri imperii marchalcus u. s. w., Albrecht aber ohne burgravius – marchalcus. Aehnliche Willebriefe stellten unter dem 22. Sept. Mainz, Trier und Pfalz aus, einen ganz abweichenden Köln unterm 27. Juli, MG. Const. III, Nr. 342, S. 327, u. Nr. 340, S. 326.

 

Quellensammlung zur Geschichte der deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit, hg. v. Zeumer, K., 2. A. 1913, Neudruck 1987, 97, Nr. 103 (1282, Dez. 27)