Kaiser Ludwigs
d. B. Gesetz über die Königswahl (Licet iuris). – 1338, Aug. 6.
Neues Archiv
XXX, S. 101ff. – Ueber die Bedeutung des Gesetzes s. a. a. O. S. 103ff. 485.
Ludovicus Dei
gratia Romanorum imperator et semper augustus. Ad eternam rei memoriam. Licet
iuris utriusque testimonia manifeste declarent, imperialem dignitatem et
potestatem immediate a solo Deo ab initio processisse et Deum per imperatores
et reges mundi iura humano generi tribuisse, ac quod imperator ex sola
electione eorum, ad quos pertinet electio, verus efficitur imperator nec
alicuius alterius eget confirmatione seu approbatione, quoniam in temporalibus
superiorem non habet in terris, sed eidem omnes subsunt nationes, et ipse
dominus Iesus Christus mandavit, que sunt Dei Deo et que sunt cesaris cesari
fore reddenda; quia tamen aliqui avaritie et ambitionis cecitate devicti et
nonnulli Scripture intelligentiam se habere fatentes, sed divertentes a tramite
recti sensus, in quedam iniqua et prava commenta et in assertiones detestabiles
prorumpunt contra potestatem et auctoritatem imperialem et iura electorum
imperatorum et aliorum principum et imperii fidelium mendaciter et fallaciter
asserentes, quod imperialis dignitas et potestas est a papa, et quod electus in
imperatorem ex electione non est verus imperator nec rex, nisi prius per papam
sive per sedem apostolicam confirmetur, approbetur et corroboretur (bzw.
coronetur), et per huiusmodi pravas assertiones et pestifera dogmata hostis
antiquus moveat lites, iurgia suscitet, contentiones paret et seditiones
procuret: ideo ad tantum malum evitandum de consilio et assensu electorum et
aliorum principum imperii declaramus, quod imperialis dignitas et potestas est
immediate a solo Deo, et quod de iure et imperii consuetudine antiquitus
approbata est, quod postquam aliquis eligitur in imperatorem sive in regem ab
electoribus imperii concorditer vel a maiori parte eorundem, statim ex sola
electione est verus rex et imperator Romanorum censendus et nominandus, et
eidem debet ab omnibus imperio subditis obediri, et administrandi bona et iura
imperii et cetera faciendi, que ad imperatorem verum pertinent, habet plenariam
potestatem, nec pape sive sedis apostolice aut alicuius alterius approbatione,
confirmatione et auctoritate indiget vel consensu. Et hac in perpetuum valitura
lege decernimus, ut electus in imperatorem concorditer vel a maiori parte
electorum ex sola electione censeatur et habeatur ab omnibus pro vero et
legitimo imperatore, et eidem ab omnibus subiectis imperio debeat obediri, et
administrationem et iurisdictionem imperialem et imperialis potestatis
plenitudinem habeat et habere ac obtinere ab omnibus censeatur et firmiter
asseratur. Quicunque autem contra hec declarata, decreta et diffinita vel
aliquid eorum asserere seu dicere aut asserentibus seu dicentibus consentire
vel eorum mandatis litteris vel preceptis obedire presumpserint, eos omnibus
feudis, que ab imperio detinent, et omnibus gratiis, iurisdictionibus, privilegiis
et immunitatibus a nobis vel predecessoribus nostris eis concessis ex nunc
privamus et ipso iure et facto decernimus esse privatos. Insuper eos crimen
lese maiestatis decernimus incurrisse et penis omnibus impositis crimen lese
maiestatis committentibus subiacere. In quorum omnium testimonium presentem
legem sive edictum conscribi iussimus et nostre maiestatis bulla fecimus
communiri.
Facta fuit hec lex et publicata in opido nostro
de Franchenvurt, Vl. die Augusti, anno Domini MCCCXXXVIII, regni nostri
anno XXIII, imperii vero XI.
Quellensammlung
zur Geschichte der deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit, hg.
v. Zeumer, K., 2. A. 1913, Neudruck 1987, 127, Nr. 142 (1338, Aug. 6)