DECRETALIUM
D. GREGORII PAPAE IX.
COMPILATIO.
GREGORIUS,
Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis doctoribus et scholaribus universis Bononiae commorantibus salutem et apostolicam benedictionem.
Rex pacificus pia miseratione disposuit sibi subditos fore pudicos, pacificos et honestos. Sed effrenata cupiditas, sui prodiga, pacis aemula, mater litium, materia iurgiorum, tot quotidie nova litigia generat, ut, nisi iustitia conatus eius sua virtute reprimeret, et quaestiones ipsius implicitas explicaret, ius humani foederis litigatorum abusus exstingueret, et dato libello repudii concordia extra mundi terminos exsularet. Ideoque lex proditur, ut appetitus noxius sub iuris regula limitetur, per quam genus humanum, ut honeste vivat, alterum non laedat, ius suum unicuique tribuat, informatur. Sane diversas constitutiones et decretales epistolas praedecessorum nostrorum, in diversa dispersas volumina, quarum aliquae propter nimiam similitudinem, et quaedam propter contrarietatem, nonnullae etiam propter sui prolixitatem, confusionem inducere videbantur, aliquae vero vagabantur extra volumina supradicta, quae tanquam incertae frequenter in iudiciis vacillabant, ad communem, et maxime studentium, utilitatem per dilectum filium fratrem Raymundum, capellanum et poenitentiarum nostrum, illas in unum volumen resecatis superfluis providimus redigendas, adiicientes constitutiones nostras et decretales epistolas, per quas nonnulla, quae in prioribus erant dubia, declarantur. Volentes igitur, ut hac tantum compilatione universi utantur in iudiciis et in scholis, districtius prohibemus, ne quis praesumat aliam facere absque auctoritate sedis apostolicae speciali.
LIBER PRIMUS.
TITULUS I.
DE SUMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA.
CAP. I.
Tractat de trinitate et ipsius operibus; de fide et articulis fidei. – §. 3. Tractatur hic de sacramentis ecclesiasticis. Abb. Sic.
Innocentius III. in concilio generali, cap. I.
Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater, et Filius et Spiritus sanctus: tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino; Pater a nullo, Filius autem a Patre solo, ac Spiritus sanctus pariter ab utroque, absque initio, semper ac sine fine; Pater generans, Filius nascens, et Spiritus sanctus procedens; consubstantiales, et coaequales, et coomnipotentes, et coaeterni; unum universorum principium; creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium; qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni; sed ipsi per se facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit. §. 1. Haec sancta trinitas, secundum communem essentiam individua et secundum personales proprietates discreta, primo per Moysen et sanctos Prophetas aliosque famulos suos iuxta ordinatissimam dispositionem temporum doctrinam humano generi tribuit salutarem. §. 2. Et tandem unigenitus Dei Filius Iesus Christus, a tota trinitate communiter incarnatus ex Maria semper virgine Spiritus sancti cooperatione conceptus, verus homo factus, ex anima rationali et humana carne compositus, una in duabus naturis persona, viam vitae manifestius demonstravit. Qui quum secundum divinitatem sit immortalis et impassibilis, idem ipse secundum humanitatem factus est passibilis, et mortalis. Qui etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus descendit ad inferos, resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum; sed descendit in anima et resurrexit in carne, ascenditque pariter in utroque venturus in fine saeculi, iudicaturus vivos et mortuos, et redditurus singulis secundum opera sua, tam reprobis quam electis, qui omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam. §. 3. Una vero est fidelium universalis ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina, ut at perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. §. 4. Sacramentum vero baptismi, quod ad Dei invocationem et individuae trinitatis, videlicet Patris, et Filii et Spiritus sancti, consecratur in aqua, tam parvulis quam adultis in forma ecclesiae a quocunque rite collatum proficit ad salutem. Et si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper poenitentiam reparari. §. 5. Non solum autem virgines et continentes, verum etiam coniugati per fidem rectam et operationem bonam placentes Deo ad aeternam merentur beatitudinem pervenire.
CAP. II.
Pater et Filius et Spiritus sanctus vera unione, non collectiva seu similitudinaria, sunt una essentia, substantia seu natura; quae substantia non est generans, nec genita, nec procedens; quia illi actus non attribuuntur substantiae, sed personis: nec per hoc in trinitate concluditur quaternitas. Contrarium sentientes ut haeretici sunt censendi, nisi ab errore resipiscant, et correctioni apostolicae sedis se supponant. Abb. Siculus.
Idem in eodem.
Damnamus ergo et reprobamus libellum seu tractatum, quem Abbas Ioachim edidit contra magistrum Petrum Lombardum de unitate seu essentia trinititatis, appellans ipsum haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit sententiis: “Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius et Spiritus sanctus, et illa non est generans, neque genita, neque procedens.” Unde asserit, quod ille non tam trinitatem, quam quaternitatem adstruebat in Deo, videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste protestans, quod nulla res est, quae sit Pater, et Filius et Spiritus sanctus; nec est essentia, nec substantia, nec natura; quamvis concedat, quod Pater, et Filius et Spiritus sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura. Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una ecclesia, iuxta illud: “Multitudinis credentium erat cor unum et anima una,” et: “Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo.” Item: “Qui plantat, et qui rigat, unum sunt,” et: “Omnes unum corpus sumus in Christo.” Rursus in libro Regum: “Populus meus et populus tuus unum sunt.” Ad hanc autem suam sententiam adstruendam illud potissimum verbum inducit, quod Christus de fidelibus inquit in evangelio: “Volo, pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum.” Non enim, ut ait, fideles Christi sunt unum, id est quaedam una res, quae communis sit omnibus, sed hoc modo sunt unum, id est una ecclesia, propter catholicae fidei unitatem, et tandem unum regnum, propter unionem indissolubilis caritatis, quemadmodum in canonica Ioannis Apostoli epistola legitur: “Quia tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, et Filius et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt,” statimque subiungitur: “et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis; et hi tres unum sunt,” sicut in quibusdam codicibus invenitur. §. 1. Nos autem sacro et universali approbante concilio credimus et confitemur cum Petro, quod una quaedam summa res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quae veraciter est Pater et Filius et Spiritus sanctus: tres simul personae ac sigillatim quaelibet earundem. Et ideo in Deo solummodo trinitas est, non quaternitas, quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina, quae sola est universorum principium, praeter quod aliud inveniri non potest. Et illa res non est generans, neque genita, nec procedens; sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus sanctus, qui procedit, ut distinctiones sint in personis, et unitas in natura. Licet igitur alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, non tamen aliud, sed id, quod est Pater, est Filius, et Spiritus sanctus idem omnino, ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. Pater enim ab aeterno Filium generando suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testatur: “Pater quod dedit mihi, maius omnibus est.” Ac dici non potest, quod partem substantiae suae illi dederit, et partem ipse sibi retinuerit, quum substantia Patris indivisibilis sit, utpote simplex omnino. Sed nec dici potest, quod Pater in Filium transtulerit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam Filio, quod non retinuerit ipsam sibi; alioquin desiisset esse substantia. Patet ergo, quod sine ulla diminutione, Filius nascendo substantiam Patris accepit, et ita Pater et Filius habent eandem substantiam, et sic eadem res est Pater et Filius, nec non et Spiritus sanctus ab utroque procedens. Quum ergo Veritas pro fidelibus suis orat ad Patrem: “Volo,” inquiens, “ut ipsi sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus,” hoc nomen “unum” pro fidelibus quidem accipitur, ut intelligatur unio caritatis in gratia; pro personis vero divinis, ut attendatur identitatis unitas in natura, quemadmodum alibi Veritas ait: “Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est,” ac si diceret manifestius: Estote perfecti perfectione gratiae, sicut Pater vester coelestis perfectus est perfectione naturae. Utraque videlicet suo modo: quia inter creatorem et creaturam non potest tanta similitudo notari, quin inter eos maior sit dissimilitudo notanda. §. 2. Si quis igitur sententiam vel doctrinam praefati Ioachim in hac parte defendere vel approbare praesumpserit, tanquam haereticus ab omnibus evitetur. In nullo tamen propter hoc Florensi monasterio, cuius ipse Ioachim exstitit institutor, volumus derogari, quoniam ibi et regularis est institutio, et observantia salutaris, maxime quum ipse Ioachim omnia scripta sua nobis assignari mandaverit apostolicae sedis iudicio approbanda seu etiam corrigenda, dictans epistolam, quam propria manu subscripsit, in qua firmiter confitetur, se illam fidem tenere, quam Romana tenet ecclesia, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra. §. 3. Reprobamus etiam et condemnamus perversissimum dogma impii Almarici, cuius mentem sic pater mendacii excaecavit, ut eius doctrina non tam haeretica censenda sit quam insana.
TITULUS II.
DE CONSTITUTIONIBUS.
CAP. I.
Iuris canonici statuta omnes ligant, et eorum ritu tam in pronunciando quam in decidendo iudicia sunt regulanda.
Ex concilio Meldensi.
Canonum statuta [sine praeiudicio] custodiantur ab omnibus, et nemo in actionibus vel iudiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur.
CAP. II.
Constitutio respicit futura, et non praeterita.
Gregorius in Registro.
Cognoscentes, [qualis fraternitatem vestram zelus pro Christianis mancipiis, quae Iudaei de Galliarum finibus emunt, accenderit, adeo nobis sollicitudinem vestram placuisse signamus, ut inhibendo eos ab huiusmodi negotiatione nostra etiam deliberatio iudicaret. Sed Basilio Hebraeo cum aliis Iudaeis veniente comperimus, hanc illis a diversis iudicibus reipublicae emptionem iniungi, atque evenire, ut inter paganos et Christiani pariter comparentur. Unde necesse fuit, ita causa cauta ordinatione disponi, ut nec mandantes frustrari, nec hi, qui contra coluntatem suam se inquiunt obedire, aliqua sustineant iniuste suspendia. Proinde fraternitas vestra hoc vigilanti sollicitudine observari ac cusodiri provideat, ut revertentibus eis a praefata provincia Christiana mancipia, quae ab ipsis adduci contigerit, aut mandatoribus contradantur, aut certe Christianis emptoribus intra diem quadragesimum venundentur, et transacto hoc dierum numero nullus apud eos quolibet modo remaneat. Si autem quaedam ex iisdem mancipiis talem aegritudinem fortassis incurrerint, ut intra statutos dies vendi non valeant, adhibenda sollicitudo est, ut, dum saluti fuerint pristinae restituta, similiter omnibus modis distrahantur, quia] Rem quae culpa caret, in damnum vocari non convenit. Quoties vero novum quid statuitur, ita solet futuris formam imponere, ut multis dispendiis praeterita non commendet; [Si qua apud eos mancipia de emptione anni praeteriti remanserunt, vel a vobis nuper ablata sunt, dum apud vos sunt posita, ea habeant alienandi licentiam,] ne detrimentum ante prohibitionem possint ignorantes incurrere, quod eos postmodum dignum est vetitos sustinere. [Nunciatum etc.]
CAP. III.
Potestas legem condendi et mutandi est penes vicarium Christi. Et quod de uno connexorum statuitur, ad aliud connexum extenditur. Abbas Sicul.
Augustinus super illud epist. ad Hebraeos:
“Translato sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat.” Quia enim simul et ab eodem, et sub eadem sponsione utraque data sunt, quod de uno dicitur necesse est ut de altero intelligatur.
CAP. IV.
Omne prohibitum a lege peccatum est, et omne illud, quod sequitur ex eo. Hoc d.
Idem super epist. ad Romanos.
“Nam concupiscentiam nesciebam, etc.” Hoc enim elegit Apostolus generale, unde omnia mala oriuntur. Bona est ergo lex, quae, dum hoc prohibet, omnia mala prohibet.
CAP. V.
Constitutiones decretorum singularibus sunt opinionibus praeferendae.
Hieronymus in Parabolas.
“Ne innitaris prudentiae tuae.” Prudentiae suae inititur, qui ea, quae sibi agenda vel dicenda videntur, Patrum decretis praeponit.
CAP. VI.
Non valet constitutio collegii in damnum aliquorum et commodum aliorum, cessante rationabili causa. Vel sic: Absque rationabili causa non potest maior pars capituli tollere consuetudinem, utilitatem privatam nutriendo.
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo et Episcopo Trecensi.
Quum omnes unum corpus simus in christo, singuli autem alter alterius membra, non debent maiores minoribus, aut seniores iunioribus invidere, sed omnes, qui in una ecclesia uni Domino famulantur, pari gaudeant libertate, quum pondus et pondus, mensura et mensura utrumque abominabile sit apud Deum, et evangelicus paterfamilias pari mercede primos vineae suae operarios remuneraverit et extremos. Verum Ad audientiam nostram pervenit, quod dilecti filii Trecenses canonici propriis inhiantes commodis, et aliorum profectibus invidentes novum fecerunt in Trecensi ecclesia constitutum, ut eis tam in praesentia sua, quam in absentia reditus suos ex integro percepturis, qui in eadem ecclesia post illam constitutionem fuerunt vel de cetero fuerint instituti, reditus ex ea in absentia non percipiant, sed tunc solum, quum in ea fuerint residentes; quum secundum Trecensis ecclesiae consuetudinem omnes in hoc consueverunt esse pares. Statuerunt etiam, ut, quum singulis praebendis annexae sint vineae, ipsis suas, dum vixerint, possidentibus, vineae decedentium ad successores non transeant, sed proventus earum inter singulos dividantur. Quum igitur quod quisque iuris in alterum statuit ipse debeat uti eo, et sapientis dicat auctoritas: “Patere legem, quam tu ipse tuleris:” fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus antiquos canonicos iunioribus, et iuniores in perceptione fructuum tam praebendarum quam vinearum coaequetis antiquis, secundum priorem consuetudinem usque ad tempus praedictae constitutionis servatam, vel secundum rationabilem institutionem in posterum observandam, illos per districtionem ecclesiasticam percellentes, si qui duxerint renitendum. [Nullis literis etc. Dat. etc. 1198.]
CAP. VII.
Constitutio laicorum ecclesiam seu eius bona non adstringit.
Idem Tridentino Episcopo.
Quae in ecclesiarum et ecclesiasticorum virorum praeiudicium attentantur, firmitatem sortiri non debent, sed ad ecclesiarum indemnitatem debent potius infirmari. Sane pervenit ad audientiam nostram, quad cives Tervisini et Coneglanenses constituendi sibi, et utinam sibi tantum, iurisdictionem temere usurpantes, impietatem palliant sub nomine pietatis, et, dum quibusdam ex alieno gratiam exhibere nituntur, ecclesiis sunt et viris ecclesiasticis onerosi. constituerunt siquidem, sicut accepimus, ut, si quis se ad inopiam vergere probabiliter allegaverit, alienandi feudum, quod ab ecclesia vel aliis tenet, per officiales ad hoc a Tervisinis civibus et Coneglanensibus deputatos, liberam habeat facultatem, nec emptor priori teneatur domino respondere, nisi tantummodo in sexta parte pretii, quam ipsi, si recipere voluerit exhibebit, ex quo ecclesiastica non modicum iura laeduntur. Volentes igitur ecclesiarum indemnitati consulere, et huiusmodi gravaminibus providere, constitutionem huiusmodi et venditiones feudorum ecclesiasticorum, factas sine legitimo ecclesiasticarum personarum assensu, occasione constitutionis, imo verius destitutionis vel destructionis istius, praesentium auctoritate cassamus et, vires decernimus non habere. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. X. Kal. Apr. 1199.]
CAP. VIII.
Dignitas sublata de ecclesia per statutum capituli, confirmatum per Papam, ulterius non censetur vocare, nisi per contrarium actum statutum fuerit revocatum.
Idem.
Quum accessissent ad apostolicam sedem dilecti filii archidiaconus Tullensis et G. Tullensis capituli procurator venerabilem fratrem nostrum Hugonem Hostiensem episcopum eisdem concessimus auditorem, in cuius praesentia archidiaconus proposuit memoratus, quod, quum olim quidam Tullenses canonici nostris auribus intimassent, quod primiceriatus et scholastria in Tullensi ecclesia tanto tempore vacavisset, quod ad manus nostras illius personatus esset donatio devoluta, dilectis filiis Altaesilvae et Belliprati abbatibus, et Columbae monasterii decano dedimus in mandatis, ut super hoc inquirerent veritatem, et, si personatus illos tanto tempore vacavisse constaret, quod iuxta Lateranensis statuta concilii ad nos ipsorum esset devoluta donatia, ipsi personas idoneas de Tullensi ecclesia vel aliunde in ipsis personatibus instituerent vice nostra, et eosdem facerent ab illis pacifice possideri. [Ipsi vero iudices mandatum apostolicum exsequentes, partes ad suam praesentiam citaverunt, et die statuta dictis magistro W. et F. comparentibus coram ipsis, Ioannes presbyter cum Tullensis capituli literis ipsorum se conspecui praesentavit, in quibus idem se capitulum excusabat, quod ad locum ab eisdem iudicibus constitutum sine rerum et personarum discrimine propter ducem Lotharingiae, qui eos diffidaverat, accedere non valebant, et hoc ipsum dictus presbyter proprio volens iuramento firmare, locum, ad quem Tullenses canonici possint tute accedere, postulavit. Quumque super hoc inter dictos magistrum et presbyterum fuisset aliquamdiu litigatum, demum idem presbyter, requisitus praestare iuramentum, quod prius obtulerat, recusavit, et vocem appellationis emittens, literas capituli praesentavit, in quibus ad appellandum solummodo procurator exstiterat constitutus. Verum iudices supradicti excusationes ab ipso sacerdote propositas et appellationem interpositam frustratorias reputantes, de prudentum virorum consilio receperunt testes, quos dicti magister et F. inducere voluerunt, diem aliam apud S. Aprum saepedicto cappitulo praefigentes, qui quum nec ea die curassent in iudicio comparere, iudices ipsi attestationibus solenniter publicatis, quum constitisset eisdem, quod tamdiu primiceriatus in Tullensi ecclesia vacavisset, ut eius ad nos donatio pertineret, ipsum vice nostra supradicto S. archidiacono contulerunt, quam concessionem idem archidiaconus petiit auctoritate apostolica confirmari. Dictus vero G. capituli procurator ex adverso respondit, quod huiusmodi concessio et processus iudicum praedictorum debebant merito retractari, utpote qui post appellationem ad nos pro diversis gravaminibus legitime interpositam processerunt; prima siquidem citatione capitulum ipsum edicto peremtorio evocarunt, et quum postmodum ad eorum praesentiam proprium nuncium capitulum destinasset, licet ipse nuncius, allegando, quod ad praefixum locum propter viarum discrimina et insidias capitales capitulum accedere non poterat, vel sufficientes transmittere responsales, sollicite postularet locum tutum partibus assignari, excusationem tamen huiusmodi dicti iudices admittere contempserunt, propter quod idem nuncius, sicut in mandatis acceperat, ad appellationis praesidium convolavit. Praeterea dictus procurator adiecit, quod eorundem iudicum processus ex ea causa iudicandus erat invalidus, quoniam ad sententiae calculum processerunt lite minime contestata, contra quod fuit ex parte archidiaconi replicatum, quoniam appellationi huiusmodi non fuit aliquatenus deferendum, quum non ex causis legitimis, sed frustratorie duntaxat fuerit appellatum. Quum enim capitulum fuisset citationibus legitimis evocatum, simplicem nuncium, et non responsalem idoneum destinavit, qui, quum excusiationem capituli allegasset, et super ea obtulisset proprium iuramentum, postmodum illud praestare noluit requisitus. Quum igitur excusatio ab eodem nuncio proposita delusoria merito videtur, appellatio super ea interposita fuit merito respuenda, maxime quum idem nuncius literas capituli praesentaverit, in quibus continebantur expresse, quod ad provocandum tantummodo fuerat destinatus. Sed nec illud nocere posse pars eadem respondit, quod lite non contestata dicti iudices processerunt, quum non causae cognitio, sed inquisitio veritatis solummodo ipsis fuerit demandata, propter quod in inquisitione ipsa non fuerat iudiciarii ordinis solennitas observanda. Ad haec capituli pars respondit, quia, quamvis in quibusdam inquisitionibus omnimoda iuris solennitas non servetur, in inquisitione tamen huiusmodi servari debuit ordo iuris, quoniam, quum possessionum et redituum, olim ad primiceriatum spectantium, quidam sint pacifici possessores, eisdem sine iuris ordine non debebant nec poterant spoliari. Praeterea etsi dicti iudices potuerint sine causae cognitione procedere, solenniter tamen de causa cognoscere potius elegerunt, Tullenses canonicos tanquam partem ad suum iudicium evocando.] Fuit insuper ex parte capituli allegatum, quod rescriptum ad praedictos iudices impetratum exstiterit per falsam suggestionem obtentum. Quum enim de communi assensu et unanimi voluntate canonicorum Tullensium fuerit constitutum, ne primiceriatus dignitas esset ulterius in ecclesia memorata, inter canonicos ipsos primiceriatus proventibus et possessionibus distributis, et eadem institutio a bonae memoriae Alexandro P. praedecessore nostro fuerit postmodum confirmata: propter quod evidenter apparet, quod primiceriatus ipse tanto tempore non vacaverit, sicut nobis fuerat falsa insinuatione suggestum. [Contra quod pars archidiaconi sic respondit, quod, quum illa dignitas ad publicam et communem Tullensis ecclesiae honestatem ibidem fuerat instituta, absque sedis apostolicae auctoritate in eadem ecclesia non poterat aboleri. Confirmatio quoque super tam illicita constitutione obtenta firmare non potuit quod erat invalidum ipso iure. Praeterea iidem canonici post haec omnia Terricum archidiaconum in primicerium communiter elegerunt, qui fuit postmodum auctoritate apostolica confirmatus, propter quod non solum confirmationi obtentae tacite renunciasse videntur, sed etiam institutionem propriam revocasse. Sed ad haec pars capituli replicavit, quia quod de ipso T. factum est eis praeiudicare non potest, qui non per electionem canonicam, sed per intrusionem potius sibi prilmiceriatus officium usurpavit.] Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si vobis constiterit, Tullenses canonicos, ne ulterius in Tullensi ecclesia primiceriatus esset officium, communiter statuisse, ac statutum ipsum auctoritate sedis apostolicae fuisse postmodum, sicut dicitur, confirmatum, vos illud faciatis in suo robore permanere, nisi postea dicti canonici contravenerint, aliquem videlicet in primicerium eligendo. [Si vero consueverit etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]
CAP. IX.
Non obstante certo canonicorum numero, etiam per Papam confirmato, providendum est receptis ultra numerum de superexcrescentibus fructibus; maxime si voluntarie per canonicos fuerint recepti.
Idem Clugiensi Episcopo.
Quum Martinus Ferrariensis canonicus, F. W., B. et G., canonicorum Ferrariensium, et magister G., Ferrariensis capituli procuratores ad sedem apostolicam accessissent, super quaestione, quam de praebendis et reditibus habebant ad invicem, dilectum filium nostrum S. Mariae in Cosmedin diaconum cardinalem eis concessimus auditorem, coram quo Dictus M. pro se ac quatuor sociis suis proposuit, quod Ferrarienses canonici, ut eo amplius suos reditus augmentarent, quo proventus ecclesiae, qui dividi consueverant inter plures, in usus cederent paucorum, quatuordecim praebendas tantum, praeter id, quod mensae communiter deputarunt, in eadem ecclesia contra antiquam consuetudinem statuerunt. Postmodum vero, contra constitutionem ipsam voluntarie venientes, dictos quinque in canonicos receperunt, nullis praebendis assignatis eisdem. Et licet eorum reditus non modicum fuerint argumentati, nondum tamen eis voluerunt ex superexcrescentibus reditibus providere. Verum ex adverso fuit propositum, quod olim de communi tam canonicorum, quam tunc Ferrariensis episcopi voluntate quatuordecim praebendarum numero in Ferrariensi ecclesia provida deliberatione instituto et apostolicae protectionis praesidio roborato, [tandem], quum una in eadem ecclesia praebenda vacasset, ad multam quorundam instantiam duos ad eam, et postmodum ad preces venerabilis fratris nostri Ferrariensis episcopi dictum M. et quendam alium sine praeiudicio dictae constitutionis in canonicos receperunt ita, quod ipsi canonici de canonia nihil perciperent, donec primi duo essent praebendas integre assecuti. Quumque per canonicorum industriam fuerit procuratum, ut ex possessionibus, quas [eadem] ecclesia tempore longo possedit, plures eis reditus solverentur, superexcrescentes reditus communi mensae, quae minus sufficiens fuerat, communiter deputaverunt, quos dicti quinque sibi postmodum petierunt contra capituli constitutionem in beneficium assignari. Quia vero super his plena nobis, sicut idem cardinalis asseruit, exhiberi non poterat certitudo, causam ipsam tuo duximus examini committendam. Mandamus, quatenus, quum in constitutione praedicta et confirmatione sedis apostolicae vel fuerit vel esse debuerit, sicut consuevit, expressum: “nisi in tantum excrescerent ecclesiae facultates, quod pluribus possent sufficere competenter,” et quum iidem canonici in derogationem suae constitutionis ad vacaturas praebendas quatuor receperunt ultra numerum constitutum, ab antiquis canonicis praebendas cum integritate percipientibus consuetas, superexcrescentes reditus praedictis canonicis appellatione remota facias assignari, ita tamen, quod, si ex eis pares potuerint cum aliis sortiri praebendas, quod superfuerit in communes canonicorum usus, sicut prius statuerant, sive aliter, prout melius videbitur, convertatur, revocatis in irritum omnibus, quaecunque ab alterutra partium in praeiudicium alterius post motam quaestionem coram episcopo Ferrariensi circa praebendas vel possessiones fuerint innovata. [Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Mai. 1198.]
CAP. X.
Statutum generale laicorum ad ecclesias vel ecclesiasticas personas, vel earum bona in earum praeiudicium non extenditur; nec speciale, etiamsi earum commodum et favorem concernat. Hoc dicit quoad intellectum. Abbas Siculus.
Idem Abbati et Conventui sancti Silvestri.
Ecclesia sanctae Mariae in Via lata contra I. de Atteia qui quasdam possessiones ipsius dicebatur contra iustitiam detinere, movit tempore B. Carosomi dicti senatoris sub L. iudice quaestionem. In ipso autem iudicio praefato I. de Atteia syndicus monasterii vestri adstitit, et ab eo testes producti quidam de monachis exstiterunt. Iudex vero, auditis rationibus partium, pro eodem Ioanne absolutionis sententiam promulgavit; a cuius sententia pars altera vocem appellationis emisit. Super hac igitur quaestione suborta, proponente parte victrice, quod non potuerit appellari, quum dictus L. non ut iudex, sed tanquam arbiter fuisset electus, victa e contrario asserente, quoniam, quum arbitrio fuerit contradictum, quod partes non nisi metu poenae constringit, quae in praemisso arbitrio non fuerat comprehensa, merito potuit appellari, et fortius, si iudicium exstitisset. De hoc igitur ad iam dictum B. Carosomi quaestione perlata, causam appellationis S. primicerio iudicum delegavit, in cuius praesentia partibas constitutis, dictus Ioannes de Atteia proposuit, se conveniendum non esse, quum non possideret id, quod pars altera requirebat, sed monasterium S. Silvestri possideret rem petitam. Dictus autem B. Carosomi, quoniam statutum quoddam emiserat, a populo Romano approbatum pariter et acceptum, quod, si quis post litem contestatam rem a se petitam transferret in alium, daretur possessio petitori, et alter fieret de possessore petitor, et idem I. post litem contestatam, rem ipsam in monasterium transferre praesumsit, possessionem rei petitae assignavit ecclesiae memoratae. Verum quoniam dictus I. de possessionibus ipsis monasterio S. Silvestri annuam reddiderat pensionem, adiecit, ut hoc ipsum ab ecclesia S. Mariae fieret, donec de proprietate fundi cognosceretur; sed solutio, quae fieret [pensionis], ecclesiae S. Mariae in Via lata in iure suo penitus non noceret. [Hanc autem possessionem ecclesia S. Mariae usque ad tempora Ioannis Petri Leonis, senatoris Urbis, inconcusse possedit, qui, supplicatione monasterii vestri clementer admissa, R. iudici causam commisit eandem, qui auditis hinc inde propositis pro monasterio ipso sententiam promulgavit, renovans quod praefatus B. Carosomi statuerat contra ipsum. Per quam sane sententiam quoniam ecclesia S. Mariae se laesam enormiter querebatur, et ipsa senatori supplicavit praedicto, qui causam commisit R. iudici cognoscendam. Et quoniam eius iurisdictio erat in proximo desitura, supplicatum fuit ob eandem causam successoribus eius senatoribus iam electis, et ab eis causa ipsa eidem iudici delegata. Iudex vero ex veteris et novorum pariter senatorum delegatione cognoscens, quod a iam dicto B. statutum fuerat approbans, ecclesiae S. Mariae possessionem restituit antedictam. Et quum novem consiliarios haberet senatus, per octo ipsorum exsecutioni fuit sententia demandata; sed unus ex iis, qui et nepos erat abbatis S. Silvestri, quorundam senatorum favore suffultus, ecclesiae S. Mariae possessionem violenter ablatam monasterio tribuit nominato. Ex hoc ergo rixa crescente usque ad armorum strepitum est processum. Ne vero deterius quid contingeret, bonae memoriae C. Papa praedecessor noster totum negotium ad suam sollicitudinem revocavit. Et quoniam tempus colligendorum fructuum imminebat, fructus praecepit apud colonos in sequestro deponi, circa quos si qua partium violentiam inferre praesumeret, causae suae dispendium pateretur, venerabilibus fratribus nostris G. Portuensi, et I. nunc Albanensi, tunc vero Tusculanensi episcopis tituli S. Clementis, et dilecto filio nostro G. S. Angeli diacono cardinali causam committens eandem. In quorum praesentia partibus constitutis, pro ecclesia S. Mariae fuit contra monasterium vestrum obiectum, quod violentiam pars vestra commiserat in fructibus sequestrandis. Et quum super hoc testes fuissent utrimque producti, quia violentia liquido probata non fuit, et in dimidio ruglo hordei dicebatur admissa, abbate nihilominus prohibente, ne delictum personae redundaret in damnum ecclesiae, facta hordei restitutione provisum est, ut ad quaestionem possessionis fieret in causa processus, de qua coram eisdem productis testibus et attestationibus publicatis fuit diutius disceptatum. Consequenter vero post decessum praefati praedecessoris nostri partibus in nostra praesentia constitutis, ecclesia etc. (cf. c. 4. ut lite pend. II. 16.) Et quoniam alii senatorum sententiam pro monasterio, alii latam pro ecclesia processu temporis confirmarant: nos etc. (cf. c. 4. cit.) Quum ergo nobis constiterit, et ex ipsa confessione partium tenuerimus, quod unus consiliariorum contra sententiam de voluntate octo exsecutioni mandatam de facto, quia de iure non poterat, veniens, ecclesiam ipsam possessione sua spoliaverit violenter, et nihilominus attendentes, quod etiam iniusto possessori violenter eiecto restitutionis sit beneficio succurrendum, spoliatam ecclesiam in eo statu decrevimus reponendam, in quo fuerat tempore violentiae perpetratae. Verum quoniam (etc. cf. c. 4. cit.)] Et quia saepefatum monasterium vestrum se querebatur a praemisso B. Carosomi contra iustitiam spoliatum, et ipsum per officium nostrum restitui suppliciter postulabat, quod statutum eius nullius valoris exstiterit multipliciter asseverans. [Saepefatus enim B., quum se ipsum intruserit in senatoriam dignitatem, nec apostolicae sedis favorem habuerit, ad quam institutio pertinet senatorum, statutum non potuit emittere, quod valeret. Qui etiamsi fuisset legitime institutus, ipsius statutum, quamvis sibi subiectos, ecclesias tamen nullatenus obligaret, praesertim quum iuri civili esset adversum, quod aliam poenam litigiosas res transferentibus statuit imponendam, illa distinctione inter contrahentes adhibita, ut, si quis sciens ad donationes, venditiones seu alios contractus accesserit, non solum redimere rem compellatur, sed etiam pretium eius amittat, non ut lucro cedat alienanti, a quo etiam alia tanta quantitas est fisci iuribus inferenda. Sin autem ignorans rem litigiosam emerit vel per aliam speciem contractus acceperit, tunc alienatione rei facta irrita pretium eius cum alia tertia parte recipiet, instrumentis etiam nullam vim obtinentibus, quae super contractibus huiusmodi statuuntur. Verum eos, qui dotis nomine, vel ante nuptias donationis, transactionis vel divisionis rerum hereditariarum factae, vel per legati vel fideicommissi causam huiusmodi dederint vel acceperint, a praemissis poenis eadem constitutio excipit nominatim. Quodsi etiam obligare posset ecclesias, monasterium in illa constitutione nequaquam inciderat, quum antedictus I. nullam in illud penitus possessionem transtulisset, qui tanquam colonus terras illas tenuerat, et eas non suo, sed monasterii nomine possidebat. Quod etiamsi fecisset, quoniam prius conventus a monasterio quam ab ecclesia fuerat, et per arbitrium et nihilominus iure transactionis, per quam citra poenam litigiosi contractus res potest in alium lite contestata transferri, res restituit antedictas, in statutum praemissum nullatenus incidisset. Quin potius, etsi contra illud fecisset statutum, quoniam nec conventum, nec confessum in iudicio vel convictum possessione sua monasterium fuerat spoliatum, instanter eam sibi restitui postulabat, quam ex nulla, vel saltem iniusta causa pars altera detinebat. Has autem rationes oeconomus S. Mariae nitebatur multifariam infirmare. Quamvis enim dictus B. circa praelationis suae primordia gratiam sedis apostolicae non habuerit, quia tamen ab ea fuit tempore procedente receptus, et ratihabitio retrotrahitur, perinde habendus erat, tanquam ab initio legitime fuerit institutus; qui tanquam alienus iudex non poterat a monasterio evitari, quum nec novum sit nec insolitum, quod, ubi clerici sunt actor et reus, causas civiles in Urbe coram iudicibus, per sedem apostolicam institutis, ex delegatione senatorum ab ea iurisdictionem habentium prosequantur. Unde nec in alieno foro intelliguntur, sed in proprio Romani Pontificis litigare, cuius auctoritate sortiri videntur effectum quae ab huiusmodi senatoribus vel iudicibus statuuntur. Quodsi forum senatorium fuisset monasterio penitus alienum, quia tamen oeconomus dicti monasterii sub L. iudice a praefato B. inter ecclesiam S. Mariae et dictum I. de Atteia delegato, ipsi I. adstitit, et eum in iure defendit, iudicium eius non potuit ulterius doclinare. Statutum autem ipsius B., de quo saepius est praemissum, et quod non iuri adversum, sed consonum potius exsistebat, (quum etiam in iure canonico caveatur, quod res in litigio posita non sit in personam aliam transferanda), non ad possessores solos, sed etiam ad illos decebat extendi, qui tenore saltem detentionis cuiusque poterant conveniri, quales constat esse colonos etiam temporales. Perpetui namque utilem saltem possessionem habentes et conveniri possunt, et in alium transferre quod habent, sicut I. fecerat ante dictus, cuius factum neque praemissum arbitrium poterat, nec transactio excusare, quum in dolum et fraudem fuerint attentata. Iudex namque, in quem fuit a partibus compromissum, consanguineus ipsius I. et infeudatus monasterii dicitur exstitisse, nihilque fecisse in publicum, sed omnia in secreto; quamvis instar iudiciorum sint arbitria introducta. Coegit quoque partes ad transigendum, sicut ex rescripto transactionis apparet. Et quum de transactione non fuerit compromissum, quae non est necessitatis, sed liberae potius voluntatis, dolo quasi ex perspicuis insidiis iam probato transactionem inefficacem penitus asserebat. Illa quoque ratione dicebat ecclesia petitionem monasterii repellendam, quod, quum possessionem ipsam sine dolo et culpa sua obtinuerit auctoritate praetoris, et per hoc ius sibi fuerit acquisitum, monasterium vestrum super possessiorio audiri ulterius non debebat, cui parata erat in petitorio respondere.] His ergo et similibus in nostra et fratrum nostrorum praesentia prudenter a partibus allegatis, Nos attendentes, quod laicis, etiam religiosis, super ecclesiis et personis ecclesiasticis nulla sit attributa facu1tas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, a quibus, si quid motu proprio statutum fuerit, quod ecclesiarum etiam respiciat commodum et favorem, nullius firmitatis exsistit, nisi ab ecclesia fuerit approbatum, unde statutum Basilii de non alienandis praediis rusticis vel urbanis, ministeriis et ornamentis ecclesiarum, illa reprobatum fuit potissima ratione, quod auctoritate non fuit Romani Pontificis roboratum, ne in exemplum transeat similia praesumendi, quod a senatore factum fuerat in praeiudicium monasterii, non conventi, nec confessi etiam vel convicti, prorsus in irritum revocantes, easdem possessiones restituendas sibi sententialiter diffinimus, nec ipsas etc. [cf. c. 3. ut lite pend. II. 16. Datum Lateran. V. Kal. Dec. 1199.]
CAP. XI.
Poena simpliciter apposita propter contumaciam in dubio intelligitur temporalis, et non perpetua.
Idem universis Doctoribus Parisiis commorantibus.
Ex literis vestrae devotionis accepimus, quod, quum quidam moderni doctores liberalium artium a maiorum suorum vestigiis in tribus praesertim articulis deviarent, habitu videlicet inhonesto, in lectionum et disputationum ordine non servato, et pio usu in celebrandis exsequiis decedentium clericorum iam quasi penitus negligenter omisso, vos, cupientes vestrae consulere honestati, octo ex vobis iuratos ad hoc unanimiter elegistis, ut super dictis articulis de prudentium virorum consilio bona fide statuerent quod foret expediens et honestum, ad illud in posterum observandum vos iuramento interposito communiter adstringendo, excepto duntaxat magistro G., qui, iurare renuens et formidans, fideiussoriam pro se tantum obtulit cautionem. Fuit insuper ad cautelam a vobis fide praestita protinus constitutum, ut, si quisquam magistrorum adversus alios duceret resistendum, et primo, secundo tertiove commonitus infra triduum universitati parere contemneret magistrorum, ex tunc beneficio societatis eorum in magistralibus privaretur, et quidem hoc ultimum quidam ex vobis simpliciter, quidam vero, nisi satisfaceret, et nonnulli, nisi per nos se admitti ab aliis obtineret, se intellexisse fatentur. Quum autem supradictus magister G. infra triduum universitati non paruerit requisitus, iuxta condictum vestrum ex tunc a vobis habitus est exclusus. Qui, quum satisfactioni condignae postmodum se obtulisset, in IV. vestrum iuramento interposito compromisit, illorum dictum pro bono pacis se gratum et ratum pariter habiturum. Illi vero, usi consilio sapientum, dictum suum communiter promulgarunt, memorato magistro in virtute iuramenti praestiti prohibentes, ne deinceps in licitis universitati resisteret magistrorum, et iniungentes eidem, ut tamdiu in eo statu persisteret, quo tunc erat, donec per se vel procuratorem suum se posse ab aliis magistris admitti per sedem apostolicam obtineret, salva in omnibus honestate. Unde nobis humiliter supplicastis, ut eundem magistrum, virum utique providum et honestum, qui tanquam obedientiae filius quod sibi praedicti quatuor iniunxerunt suscepit humiliter et patienter observat, ex benignitate sedis apostolicae faceremus communioni restitui magistrorum. Nos igitur ex praemissis intelligentes, eidem magistro fuisse mandatum, ut tam diu in eo statu persisteret, quo tunc erat, donec magistrorum communioni de mandato sedis apostolicae redderetur, et paratus sit super praemissis satisfactionem congruam exhibere: Licet a vobis fide praestita fuerit constitutum, ut, si quis magistrorum ordinationi universitatis ipsorum duceret resistendum, et primo, secundo tertiove commonitus infra triduum universitati parere contemneret magistrorum, ex tunc beneficio societatis eorum in magistralibus privaretur, et ob hoc magister G. fuit eorum communione privatus, quia tamen constitutum non fuit, ut in perpetuum huiusmodi privatio perduraret, quum tam iuris canonici quam nostri moris exsistat, ut is, qui propter contumaciam communione privatur, quum satisfactionem congruam exhibuerit, restitutionem obtineat: universitati vestrae praesentium auctoritate mandamus, quatenus supradictum magistrum statutis vestris nunc humiliter parere curantem, ad communionis vestrae consortium in magistralibus admittatis.
CAP. XII.
Non possunt canonici sine causa restringere numerum canonicorum seu praebendarum. Abb. Sicul.
Honorius III. Episcopo et Cantori Cabilonensi.
Ex parte venerabilis fratris nostri episcopi Eduensis fuit propositum coram nobis, quod canonici Eduenses propriis commodis inhiantes praebendarum numerum ab antiquo in ecclesia Eduensi statutum, licet non sint eius diminuti reditus, restrinxerunt, ut sic in temporalibus magis abundent, dum ea, de quibus valet sustentari canonicorum numerus consuetus, tali praetextu nituntur in augmentum convertere praebendarum, et in facti sui tuitionem super hoc confirmationis literas a nobis dicuntur impetrasse in communi forma. §. 1. Nolentes igitur divini numinis minui cultum huiusmodi occasione in ecclesia ipsa, sed potius augmentari, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, antiquum numerum facientes auctoritate nostra servari, praebendas, quas a tempore ultimi statuti inveneritis vacasse in ecclesia memorata, non obstante aliqua constitutione super hoc a canonicis ipsis facta, vel confirmatione a nobis ab eisdem obtenta, personis idoneis cum consilio eiusdem episcopi sublato appellationis obstaculo conferatis.
CAP. XIII.
Constitutio futura respicit, et non praeterita, nisi in ea de praeteritis caveatur.
Gregorius IX. Archipresbytero S. Mariae maioris de Urbe.
Quoniam constitutio apostolicae sedis omnes adstringit et nihil debet obscurum vel ambiguum continere, declaramus, constitutionem, quam nuper super praeferendis in perceptione portionis maioribus et consuetis servitiis, a minoribus exhibendis, edidimus, non ad praeterita, sed ad futura tantum extendi, quum leges et constitutiones futuris certum sit dare formam negotiis, non ad praeterita facta trahi, nisi nominatim in eis de praeteritis caveatur.
TITULUS III.
DE RESCRIPTIS.
CAP. I.
Privilegio generali, secundum ius commune obtento, obstat rescriptum speciale, etiam de eo mentionem non faciens. H. d. secundum intellectum magis communem.
Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.
Sicut Romana ecclesia omnium ecclesiarum disponente Domino mater est et magistra, ita etiam nos, qui eidem ecclesiae, licet immeriti, supernae dispositionis providentia praesidemus, [et] prout Dominus nobis ministraverit, consultationibus respondere cogimur singulorum, et quae videntur dubia apostolicae circumspectionis providentia declarare. Sane Quaesitum est a nobis ex parte tua, utrum, si alicuius causa inter aliquos delegatis iudicibus sublato remedio appellationis committitur, et literis apostolicis altera pars munita, quibus ei generaliter est indultum, ut libere sibi liceat appellare, si in vocem appellationis proruperit, an eius in eadem causa debeat appellationi deferri? Huic igitur Inquisitioni tuae praesentibus literis taliter respondemus, quod eius in hac parte appellatio non debet admitti, postquam est causa iudicibus appellatione remota commissa, quia speciale mandatum derogat generali. [Praeterea etc. cf. c. 5. de off. iud. del. I. 29.]
CAP. II.
In rescripto apostolico subintelligitur clausula: “si preces veritate nitantur.” Et si rescriptum prohibet causae cognitionem, est de falsitate suspectum.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex parte venerabilis fratris nostri Conventrensis episcopi nostris est auribus intimatum, quod, quum de causa, quae inter G. et F. clericos vertitur super praebenda de Novalis, cognoscens legitime eidem F. secundum tenorem literarum nostrarum, continentium, quod, si constaret, ipsum F. de periurio esse convictum, et perpetuo illi renunciasse praebendae, appellatione cessante amoveretur ab ea; eo cognito et probato, praebendam adiudicasset eandem, ipse in vocem appellationis prorupit, et ad te, quod ei praebendam praecise et absque causae cognitione restitueres, literas nostras reportavit, et episcopum, qui post appellationem eum praebenda spoliavit, auctoritate alicui beneficium conferendi appellatione cessante privares, donec per se, vel per nuncium, aut per literas suas de tanto excessu satisfacturus ad sedem apostolicam accederet, et praenominatum G., si eundem F. in iam dicta praebenda praesumeret molestare, vinculo excommunicationis usque ad dignam satisfactionem adstringeres. Verum quoniam non credimus, nos ita praecise scripsisse, et si taliter scripsimus, hoc ex nimia occupatione contigit, et in huiusmodi literis intelligenda est haec conditio, etiamsi non apponatur: “si preces veritate nitantur:” fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus inspectis literis, quas episcopo praedicto direximus, si inveneris, quod secundum praedictum modum ei scripserimus, et in literis nostris appellatio fuerit inhibita, et in literis, quas tibi praefatus F. reportavit, non fuerit habita mentio priorum literarum, sententiam praefati episcopi omni occasione et appellatione cessante confirmes, et saepedictum F. cum literis nostris, quas tibi detulit, ad praesentiam nostram venire compellas.
CAP. III.
Si in secundo rescripto, per adversarium impetrato, non fiat mentio de primo, valet primum, et non secundum; alias valet secundum. Et si pri¬mum fuit impetratum communi consensu partium, non valet secundum impetratum per alteram partem, hoc tacito.
Idem Wintoniensi Episcopo.
Ceterum si aliquis ad iudices super aliqua causa ab apostolica sede impetraverit literas commissionis, et adversarius eius eandem causam postmodum obtinuerit committi aliis, de commissione priori non habita mentione, priores iudices ad decisionem causae possunt procedere, nec secundae literae obtinent alicuius roboris firmitatem. Si vero in secundis literis habeatur mentio de commissione priori, praedicta causa a priorum est exempta iudicio, quum eaedem literae non sint veritate tacita impetratae. Verum si de assensu partium causa committitur, et processu temporis, vel etiam continuo, alterutra pars altera nesciente causam ipsam, tacito de commissione priori facta, alii iudici obtinuerit delegari: non immerito is, qui tali dolo vel fraude adversarium suum laborare coegit, in expensis condemnari debet eidem.
CAP. IV.
Si Papa mandat in rescripto de duobus inquiri alternative, ad certum effectum consequendum sufficit alterum probari.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Inter ceteras consultationes tuas [id nobis] fuit propositum coram nobis, quid tenere debeas, quum aliqua sub disiunctione mandantur, quorum unum verum est, alterum falsum, utputa si proponatur, quod si talis sit sacerdotis filius, et in sacerdotio genitus, qui proximo in tali ecclesia ministravit, vel quod illicite ecclesiam occupavit eandem. Huic ergo quaestioni taliter respondemus, quod convenit, iudici quodcunque istorum constiterit, illi praelibatam ecclesiam adiudicari debere. Et idem in similibus observandum est. Sane si etc. (cf. c. 8. de off. iud. del. I. 29.)
CAP. V.
Is, ad quem rescriptum Papae dirigitur, debet illi parere, vel causam rationabilem assignare, quare parere non potest.
Idem Ravennati Archiepiscopo.
Si quando aliqua tuae fraternitati scripta dirigimus, quae animum tuum exasperare videntur, turbari non debes neque moveri, aut credere, quod personam tuam velimus contemptibilem reddere vel despectam, quia te sicut carum fratrem nostrum et immobilem columnam ecclesiae affluentissima caritate diligimus, et honoris et exaltationis tuae desideramus modis omnibus incrementum. Nam etsi saepe fratribus et coepiscopis nostris secundum varietatem eorum, quae nobis suggeruntur, aspere et dure scribamus, hoc tamen non ex minori affectione contingit, sed ut clamoribus querelantium secundum Deum et iuxta officii nostri debitum satisfacere comprobemur. Quapropter monemus prudentiam tuam et hortamur attentius, quatenus de cetero non movearis, neque turberis, nec tuus animus deiiciatur, si tibi durum vel asperum scripserimus; sed sicut vir providus et discretus Qualitatem negotii, pro quo tibi scribitur, diligenter considerans et attendens, aut mandatum nostrum devote et reverenter adimpleas, aut per literas tuas quare adimplere non possis sufficientem et rationabilem causam praetendas quia nos patienter sustinebimus, si non feceris quod prava nobis fuerit insinuatione suggestum.
CAP. VI.
Cistercienses sunt privilegiati, quod non possunt conveniri per rescriptum Papae, nisi in eo fiat mentio de eorum ordine.
Idem Cisterciensibus Fratribus.
Quum ordinem Cisterciensem professi eo privilegio, quo fratres alii [eiusdem ordinis], gaudeatis, inter vos et clericos alios saeculares super decimis quaestione suborta, tacito quod sitis Cisterciensis ordinis, contra vos velut contra monachos alterius ordinis literas a sede apostolica impetrantes, deinde iuramentis et litigiis, sicut vobis significantibus accepimus, et expensis difficilibus vos inquietant. Volentes ergo vobis sollicite providere, ne contra tenorem privilegiorum vestrorum possitis quorumlibet temeritate vexari, auctoritate apostolica vobis mandamus, ut Si contra vos super decimis vel aliis, quae ordini vestro specialiter sedes apostolica indulsit, non facta mentione Cisterciensis ordinis, literae fuerint a sede apostolica impetratae, per eas minime teneamini respondere.
CAP. VII.
Si sede vacante scribitur capitulo, ut gerenti vices episcopi, ut praebendam alicui conferat, si creatur episcopus nondum exsecuto mandato, et ad eum spectet collatio praebendarum, illud adimplere tenetur. Hoc dicit secundum lecturam communiter approbatam. Abb. Sicul.
Idem Tornacensi Episcopo.
Eam te (Et infra:) Dudum siquidem ante tuam promotionem literae a nobis, si bene meminimus, emanarunt, quibus decano et ecclesiae tibi commissae, te adhuc in eodem capitulo exsistente, mandatum dedimus et praeceptum, ut dilectum filium nostrum P. praesentium latorem, qui de gente Iudaeorum originem duxit, et divina gratia fidem Christi humiliter et devote suscepit, obtentu suae conversationis, obtentuque literarum, in quibus ita profecit, quod ecclesiastico beneficio dignus non immerito reputatur, receptis literis nostris in canonicum reciperent, et praebendam, si qua vacaret, vel quam primo vacare contingeret, liberaliter sibi conferre deberent. (Et infra:) Ipsi vero, sicut eodem M. referente recepimus, literis nostris post consecrationem tuam receptis, quia donatio praebendarum ad te spectabat, praeceptum nostrum, sicut asserebant, debitae exsecutioni non potuerunt mandare. Quum itaque praescriptus P., sicut asserit, te super hoc ex parte nostra instanter requireret, tu ei respondisti, quod nullum inde a nobis mandatum receperas, et sic eum a te infecto negotio remisisti. Quod nullatenus fecisse deberes, si data literarum diligentius attendisses; quum tempore, quo literae ipsae datae fuerunt, de capitulo ipso esses, sicut qui eras archidiaconus et canonicus eiusdem ecclesiae, licet nec esses adhuc in episcopum consecratus. (Et infra:) Pro eo vero, quod Iudaeus exstiterit, ipsum dedignari non debes. (Et infra:) Fraternitati tuae mandamus, quatenus eum in canonicum ecclesiae tuae recipias, et ei stallum in choro et locum in capitulo assignes.
CAP. VIII.
Non valet rescriptum impetratum ad beneficia, si in eo tacetur dignitas impetrantis.
Lucius III. Linconensi Episcopo.
Ad aures nostras te significante pervenit, quod plerumque decani, archidiaconi, praecentores vel alii ecclesiasticis praediti dignitatibus, super minoribus beneficiis per interpositas personas literas impetrantes, nomen supprimunt dignitatis suae, et simplici nomine se appellant, tanquam non habeant aliquem personatum, ideoque rescripto nostro postulas edoceri, si fraus ista tacendi praeiudicium eis debeat generare? Consultationi igitur tuae taliter respondemus, quod, quum non sit intentionis nostrae, ut personae pluribus reditibus abundantes per literas nostras pauperes clericos super minoribus beneficiis inquietent, literas, in quibus actor suae nomen dignitatis supprimit, vires nolumus aliquas obtinere. Postremo etc. (cf. c. 36. de app. II. 28.)
CAP. IX.
Valet secundum rescriptum impetratum ab adversario, licet non faciat mentionem de primo, si primus impetrans dolo vel negligentia non fuit usus illo.
Idem Norvicensi Episcopo.
Si autem aliquis, auctoritate posteriorum literarum per adversarium in iudicium tractus, obiecerit, literas se priores habere, de quibus in posterioribus mentio non habetur, si eis dolo vel negligentia uti postposuerit, excusari non debet. Si autem, quia delegati iudicis copiam nequiverit habere, per posteriores literas non poterit conveniri.
CAP. X.
Non valent rescripta, per quae incerti iudices dantur, vel futura negotia committuntur.
Idem.
Ad haec sumus in sede iustitiae disponente Domino constituti, ut quae contra iustitiam attentantur nostra sollicitudine ad rectitudinis tramitem revocentur etc. (Et infra:) Proinde Significatum est nobis, quosdam in provinciae tuae partibus tales, ut asserunt, de cancellaria nostra literas recepisse, per quas eorum omnia negotia unius iudicis vel plurium, quos sibi elegerint, arbitrio committuntur, sicque fit, ut, si aliquem pulsare voluerint, examen ordinarii iudicis non requirant, sed ad unum iudicem vel plures delegatos sibi propitios et exinde parti adversae suspectos super examinanda quaestione recurrant. Quod quantum sit Deo contrarium et sacris canonibus inimicum, nemo ambigit, qui vel modicam notitiam canonicae institutionis apprehendit. Tales itaque literas a cancellaria nostra non credimus prodiisse, vel, si forte prodierint, conscientiam nostram, quae diversis occupationibus impedita singulis examinandis non sufficit, effugerunt. Nos igitur huic morbo celeri volentes obviare remedio, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si literas tales in provincia tua vel impetratas vel deinceps impetrandas inveneris, eas carere viribus nostra auctoritate decernas, et ne ab aliquo in iudicium admittantur super quacunque quaestione prohibeas.
CAP. XI.
Falsa latinitas vitiat rescriptum Papae. Hoc dicit Ioan. Andr.; concordat Abbas.
Idem.
Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod H. de sancto Stephano super absolutione sua literas tibi, ut prima facie videbantur, apostolicas praesentavit, quas, quoniam habuisti suspectas, nec de cancellaria ecclesiae Romanae emanasse putasti, ad nos remittere curavisti, consulens apostolatum nostrum, unde devotionem tuam in Domino commendamus, utrum occasione ipsarum literarum praefatum virum habere debeas absolutum. Quibus quoniam manifestum continent in constructione peccatum, fidem te nolumus adhibere.
CAP. XII.
Contra secundum rescriptum non potest opponi de taciturnitate primi impetrati per appellantem, de sua appellatione non habita mentione. Hoc dic. Ioan. Andr.; concord. Abb. Sicul.
Clemens III.
Ex parte S. personae ecclesiae de Tarento nobis innotuit, quod, quum capella de Emptonn. ad praedictam ecclesiam de iure pertineat, ab ea multis temporibus iniuste est subtracta, et O. diaconus, qui iam dictam capellam detinet, capellanum ipsius ecclesiae G., nomine ipsius S. in ea ministrantem, post appellationem a se factam amovit. Quam quum esset S. prosecutus, et ad iudices literas impetrasset, ipse O. appellationem suam prosequi non curavit, quumque auctoritate praedictorum iudicum in ius esset vocatus, dixit, se literas priores habere, de quibus nulla mentio in posterioribus habebatur, quas usque ad tertiam citationem suppressit, eisque dolo vel negligentia uti postposuit, quod ex diuturnitate temporis videbatur, in quibus nulla mentio de appellatione ab ipso facta fiebat, quum biennium a tempore appellationis iam fuisset elapsum. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita esse constiterit, revocatis in statum pristinum omnibus, quae post appellationem ipsius O. inveneritis attentata, praescriptam capellam matrici ecclesiae appellatione remota restituere procuretis, praedictum O., si eum appellationem suam non fuisse prosecutum constiterit, memorato S. in expensis necessariis condemnantes.
CAP. XIII.
Rescriptum, quo scribitur pluribus cum clausula: “Quod si non omnes etc.” intelligitur tam de impotentia facti, quam iuris.
Coelestinus III.
Sciscitatus es a nobis petitorio destinato, de qua impotentia illud intelligatur, quod in literis nostris saepe consuevit apponi, ut si duo vel tres, vel etiam plures, quibus literae diriguntur, ipsis exsequendis simul interesse nequiverint, unus aut plures eorum, quibus scribitur, nihilominus exsequantur. Nos vero in hoc ita sentimus, quod tam de iure quam de facto illa impotentia censeatur. De iure, si aliquem illorum, quibus literae diriguntur, servum, vel infamem aut alio legitimo impedimento detentum esse constiterit; de facto, si constiterit, eum casu mortis occumbere, aut inevitabilis necessitatis articulo impediri, quo minus valeat interesse; dummodo is, qui pro necessitate praesens esse non potest, collegis suis canonice excusationem suam curet, si poterit, destinare, ut alii coniudices vel exsecutores nihilominus ad consummationem iniuncti mandati procedant. Nec ille, qui tantummodo non vult interesse, hac impossibilitatis interpretatione valet aliquatenus excusari, nisi forte sic in rescripto habeatur expressum, si non omnes interfuerint, vel simul nequiverint aut noluerint interesse.
CAP. XIV.
In quaestione revocationis rescriptorum recurritur ad arbitros, si iudices in cognitione sibi non deferant, nec invicem concordent. H. d. usque ad §. Quoniam. – (Quoniam etc.:) Per generalem clausulam positam in rescripto delegatus ante expressionem personarum vel rerum iurisdictionem habet in habitu, et non in actu. Et speciales literae derogant literis generalibus super non specificatis in eis, quamquam de illis nullam faciant mentionem. Abb.
Innocentius III. Eliensi Episcopo.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Praeterea quaesivisti, quando de revocatione literarum ambigitur, utrum iudices priores, an posteriores cognoscere debeant, et utrum per secundas sint primae literae revocatae? Ad quod tibi respondemus, quod, nisi posteriores prioribus, vel e converso duxerint deferendum, simul utrique cognoscant, et, si forte nequiverint simul in unam sententiam concordare, quamvis plures sint ex una parte quam ex altera, per arbitros communiter electos a partibus huiusmodi concertatio sopiatur. Quoniam autem sub huiusmodi forma, videlicet: “Causam, quam talis adversus talem, et quosdam alios super hoc, et quibusdam aliis se habere proponit, tibi duximus committendam,” a nobis multotiens literae impetrantur, et sollicite quaesivisti, an iudex ex delegatione huiusmodi ante personarum vel rerum expressionem super personis vel rebus exprimendis habeat potestatem, adiiciens, utrum, si antequam personae vel res expressae fuerint nominatim, super non expressis in commissione priori, sed generaliter comprehensis speciales literae, quae de priori commissione nullam faciant mentionem, ad alios iudices a sede apostolica emanaverint, eundem vigorem debeant obtinere? Nos igitur ad haec duo taliter respondemus, quod, quum generali per speciale procul dubio derogetur, iurisdictio per generales literas attributa, per speciales, quantum ad ea, quae specialiter exprimuntur, penitus enervatur, licet de prioribus non faciant mentionem. Unde superflua relinquitur prima quaestio; etsi merito dici possit, quod, donec iurisdictio revocetur, eam super rerum vel personarum articulis exprimendis obtinet delegatus; sed antequam exprimantur personae vel res, delegatus nequit iurisdictionem huiusmodi exercere. [Quia vero etc. (cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Iun. 1204.]
CAP. XV.
Per generalem clausulam: “Quidam alii, et res aliae,” multitudo effrenata non includitur, nec personae, nec res maiores expressis, sed pares vel minores.
Idem Senonensi Archiepiscopo.
Sedes apostolica consuevit exhibere se petentibus liberalem; sed quidam eius gratia nequiter abutuntur, dum quod ipsa de benignitate concedit ipsi ad malignitatem retorquent. Quidam enim malignari volentes, in commissionibus nostris minores et viliores personas propriis nominibus exprimunt, maiores autem et digniores specialibus vocabulis non designant, sed eas sub quodam generalitatis involucro comprehendunt, ut commissiones ipsas a nobis facilius impetrent, sub hac forma: “Conquerentur tales de isto vel illo, et aliis quibusdam propriis nominibus exprimendis, qui eis super tali negotio et quibusdam aliis rebus iniuriosi nimis et graves exsistunt.” Nos igitur volentes eorum malitiis obviare, decernimus, ut, quum in commissionibus nostris minores et viliores personae solummodo designantur, maiores et digniores sub generali clausula non intelligantur includi. Sed nec liceat occasione generalitatis huiusmodi multitudinem effrenatam in iudicium evocare, nec super maioribus et gravioribus negotiis audiantur qui de minoribus et levioribus tantum faciunt mentionem. Si quis vero aliquas personas expresserit, non, ut velit cum eis in iudicio experiri, sed ut ad pares transire valeat vel minores, quia fraus et dolus ei patrocinari non debent, tanquam mendax precator careat penitus impetratis. [Dat. Anagniae XV. Kal. Ian. Ao. VI. 1203.]
CAP. XVI.
Qui contra unum super eodem ad diversos iudices diversa rescripta impetrat, et eis utitur, perdit commodum utriusque.
Idem R. Cantori et R. Priori de Monte Leprosorum.
Ex tenore literarum, quas nobis per dilectum filium Ph. latorem praesentium destinastis, intelleximus evidenter, R. sacerdotem de Collovilla ad alios iudices super quaestione, quae inter ipsum et dilectum filium abbatem et conventum de Becco super manerio de Colevill. et rebus aliis vertitur, literas apostolicas impetrasse. Qui quum partem citassent adversam, dictus presbyter coram eis noluit litigare. Postmodum vero idem presbyter super eodem negotio vobis nostras literas praesentavit, in quibus de prioribus mentio non fiebat. Quumque vos in causae cognitione procedere velletis, partibus ad vestram praesentiam convocatis, memoratus abbas coram vobis proposuit, quod non tenebatur per directas ad vos literas presbytero respondere, quum per alias ab aliis iudicibus fuisset citatus, quae auctoritate illarum non fuerant revocatae. Verum quia super hoc dubitastis, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes fraudem presbyteri memorati, duas commissiones super eodem negotio impetrantis, quarum altera non faciebat mentionem de reliqua, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, decernimus, ut ipse commodo careat utriusque. [Dat. Ferentini IV. Id. Iul. Ao. VI. 1203.]
CAP. XVII.
Non valet rescriptum ad beneficium impetratum, de beneficio impetrantis non faciens mentionem.
Idem Mediolanensi Archiepiscopo.
Quum adeo scripta sedis apostolicae moderemur, ut ex certa scientia nihil in eis faciamus apponi, quod de iure debeat reprehendi, miramur non modicum et movemur, quod, quotiens ad te vel ad aliquos tibi subiectos nostras literas destinamus, te super eis mirari rescribis, ac si mandaremus aliquid inhonestum. Scripsisti etenim nobis, quod, quum P. clericus in ecclesia Modecensi sufficientem sibi sit praebendam adeptus, mirabaris, quod pro receptione ipsius in ecclesia de Gronzola praeposito et fratribus eiusdem ecclesiae literas apostolicas miseramus, quum, si literarum nostrarum diligenter seriem attendisses, nihil penitus invenisses in eis, quod debuisset tuum animum offendisse. Quum enim in literis ipsis nec de praebenda ipsius P. mentio haberetur, nec Modecensis canonicus, immo nec etiam clericus diceretur in eis, et in literis ipsis haec esset adiecta conditio: “si dignus exsisteret ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, et si eadem ecclesia ex dono parentum ipsius quandam capellam cum dote fuisset adepta, et a consanguineis eius oblationes et mortuaria pro tempore, et decimas perciperet annuatim: intelligere potuisses, qualiter literae ipsae fuerant impetratae, in quibus de beneficio ipsius, pro quo scribebatur, mentio non fiebat. Ideoque Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus quum ad te vel ad tuos literae apostolicae diriguntur, earum tenorem diligenter attendas, et quod mandatur in eis, dum tamen nec per suppressionem veritatis, aut expressionem falsitatis obtentae fuerint, facias effectui mancipari. [Datum Romae etc. XIII. Kal. Iun. 1198.]
CAP. XVIII.
Ordo rescripti interpretationem recipit a iuro communi.
Idem Electo, Decano, et N. Canonico Cameracensi.
Causam, quae inter Praemonstratensem et Pramonensem ecclesias super possessionibus de Anapia vertitur, discretioni vestrae commisisse meminimus fine canonico terminandam. Sed Quia in literis illis animadvertimus fuisse insertum, quod, si ulterutra partium citata legitime praesentiam vestram adire vel iudicio vestro parere contemneret, vos nihilominus praesentis partis probationes recipere, et, quantum de iure poteritis, in causae cognitione ac decisione procedere minime tardaretis: nos volentes, ut clausula illa, “quantum de iure poteritis,” quae ante, quam de probationum receptione mentio fieret, fuerat inserenda, clausulam illam de receptione probationum praecedat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsam intelligentes ibidem in eadem causa iuxta tenorem literarum illarum procedere non tardetis, attente provisuri, ut, si literarum auctoritate priorum in eodem negotio legitime est processum, firmum et stabile perseveret; alioquin, si occasione clausulae memoratae aliquid constiterit in alterius partis praeiudicium attentatum, id viribus decernimus cariturum, volentes nihilominus et mandantes, ut in decisione ipsius negotii, sicut praemissum est, tam super principali, quam super incidentibus quaestionibus appellatione remota canonice procedatis. [Nullis obstantibus etc. Dat. Lateran. XIII. Kal. April 1198.]
CAP. XIX.
Non valet impetratio in ecclesia numerata, non facta de numero mentione, si per eam frangitur numerus canonicorum, licet non frangatur numerus praebendarum; et processus inde factus est nullus. Hoc dicit quoad intellectum Panor.
Idem Archiepiscopo Senonensi.
Constitutus apud sedem apostolicam in praesentia dilecti filii nostri G. sancti Angeli diaconi cardinalis P. clericus, quem ei concesseramus et parti alteri auditorem, proposuit olim coram ipso, quod quum bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilecto filio decano et capitulo Bituricensi dederit in mandatis, ut ipsum reciperent in canonicum et in fratrem, et praebendam ei conferrent, si qua tunc in eorum vacaret ecclesia, vel proximo vacaturam, venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo ei monitore concesso, et ipsi quum mandatum eius admittere non curassent, eis praecipiendo mandavit, ut quod eis mandaverat adimplerent, sibi super hoc exsecutoribus deputatis. [Interim autem capituli nuncius ad apostolicam sedem accedens, quum suggessisset, ipsum P. in pluribus ecclesiis habere praebendas, Bituricensem ecclesiam ab eius obtinuit impetitione absolvi, indulgentia etiam impetrata, ne infra triennium aliquem recipere in fratrem cogerentur. Quumque postmodumn idem P. ad ecclesiam Romanam reversus, eidem praedecessori nostro exponere curavisset, quod, licet in Claromontensi ecclesia quoddam beneficium, quod concedi etiam laicis consuevit, et familiaritas appellatur, fuisset adeptus, et ex ipso tamen vel alio, quod haberet, non posset commode sustentari, idem praedecessor noster dictis decano et capitulo iniunxit, ut, praedicta indulgentia in suo robore permanente, praebendam, quae post triennium primo vacaret, ipsi conferrent, interim autem ei stallum in choro et locum in capitulo assignarent, exsecutione huius mandati dilecto filio Claromontensi praeposito delegata, qui, sicut ex eius literis manifeste liquebat, quum dictos decanum et capitulum ad implendum mandatum apostolicum diligentius monuisset, nec profecisset in aliquo, praedictum P. de praebenda primo post triennium vacatura auctoritate curavit apostolica investire, ei stallum in choro et locum in capitulo concedendo.] Verum pars adversa respondit, quod, quum in Bituricensi ecclesia certus esset numerus canonicorum institutus, firmatus iureiurando, et per Romanum Pontificem confirmatus, et quum de hoc memoratus P. non fecisset in suis literis mentionem, intelligendum erat, circumvenisse praedecessorem nostrum, et dictas literas veritate tacita impetrasse. Licet enim, quum in aliqua ecclesia certus statuitur numerus, haec apponatur conditio vel intelligatur apponi: “salva sedis apostolicae auctoritate,” non tamen erat credendum, quod eum ex certa scientia contra iuramenta eorum recipi mandavisset, quum de hoc in eius literis nihil fuisset expressum. Nos igitur de praedictis per memoratum cardinalem instructi Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si legitime vobis constiterit, numerum canonicum, qui nunc est in eadem ecclesia, per decanum et capitulum eiusdem ecclesiae iuramento firmatum, antequam praedictus clericus a praedecessore nostro literas exsecutorias impetrasset, quicquid factum est occasione literarum ipsarum, quas idem clericus a sede apostolica impetrasse dignoscitur, cassum et irritum decernatis haberi, alioquin ei faciatis in eadem ecclesia praebendam, si qua vacat, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo assignari. [Contradictores etc. Dat. Spoleti, XI. Kal. Sept. 1198.]
CAP. XX.
Difficile et famosum c. et est clavis totius tituli. Et h. d. in summa: Exprimens falsum, vel tacens verum in rescripto, si malitiose, caret prorsus impetratis. Sed si per simplicitatem vel ignorantiam aut obtinuisset vero expresso, et suppresso falso saltem literas in forma communi, et delegatus procedit servato iuris ordine, et non speciali forma rescripti; secus, si nullo modo literas habuisset.
Idem A. Canonico Pictaviensi.
Super literis, quae ab aliquibus ex malitia, et a nonnullis ex ignorantia, tacita veritate vel suggesta falsitate impetrantur a nobis, diversos intelleximus diversa sentire, aliis asserentibus, eos debere prorsus carere omni commodo literarum, quum mendax precator carere debeat penitus impetratis; aliis vero dicentibus, quod, etsi forma carere debeant in literis nostris expressa, nihilominus tamen iuxta rigorem iuris sit a delegato iudice in negotio procedendum. Nos igitur inter eos, qui per fraudem vel malitiam, et illos, qui per simplicitatem vel ignorantiam literas a nobis impetrant, huiusmodi credimus discretionem adhibendam, ut hi, qui priori modo falsitatem exprimunt vel supprimunt veritatem, in suae perversitatis poenam nullum ex illis literis commodum consequantur, ita videlicet, quod delegatus, postquam sibi super hoc facta fuerit fides, nullatenus de causa cognoscat. Inter alios autem, qui posteriori modo literas impetrant, duximus distinguendum, quae falsitas suggesta fuerit, vel quae veritas sit suppressa. Nam si talis expressa sit falsitas vel veritas occultata, quae, quamvis fuisset tacita vel expressa, nos nihilominus saltem in forma communi literas dedissemus: delegatus, non sequens formam in literis ipsis appositam, secundum ordinem iuris in causa procedat. Si vero per huiusmodi falsitatis expressionem vel suppressionem etiam veritatis literae fuerint impetratae, qua tacita vel expressa nos nullas prorsus literas dedissemus, a delegato non est aliquatenus procedendum, nisi forsitan eatenus, ut partibus ad suam praesentiam convocatis de precum qualitate cognoscat, ut sic in utroque casu eadem ratio, quae delegantem moveret, moveat etiam delegatum, et ubi delegans suas literas denegaret, delegatus etiam suae cognitionis officium nullatenus interponat. [Dat. Ferentini XV. Kal. Nov. Pont. nostri Ao. XI. 1208.]
CAP. XXI.
In causa monasterii convenitur abbas per rescriptum, in quo nulla fit mentio de conventu; nec propter hoc appellari potest, nisi abbatis et conventus bona essent distincta omnino.
Idem Abbati et Conventui Praemonstratensi.
Edoceri per vestras literas postulastis a nobis, utrum per literas adversus abbates vestri ordinis, nulla mentione habita de suis conventibus, impetratas, teneantur abbates ipsi super causis, quae ad conventus pertinent et eosdem, de ipsis querelantibus respondere, ac, licet inhibita sit appellatio, per appellationis obiectum possint, ne respondeant, se tueri. Super quo vobis duximus respondendum, quod iidem abbates, nisi alia causa rationabilis suffragetur, per appellationem se tueri non possunt, quo minus debeant auctoritate literarum huiusmodi legitime respondere, quum ex officio suo teneantur abbates congregationum suarum negotia procurare, nisi forte abbatis et conventus negotia essent omnino discreta. [Dat. Laterani IV. Kal. Mart. Ao. XI. 1208.]
CAP. XXII.
Processus factus per literas subreptitias irritatur; sed factus contra formam rescripti, irritus nunciatur.
Idem Archiepiscopo et Magistro W. Canonico Magdeburgensibus.
Quum dilecta in Christo filia R. custos Hesiensis ecclesiae, ac Volpertus clericus procurator G. monialis, olim ad sedem apostolicam [iam] accessissent [et] super electionibus in eadem ecclesia celebratis de custode ac moniali dictis litigaverint aliquamdiu coram nobis, [nos iis diligenter auditis, quae tam a procuratore ipso fuere proposita, quam custode, Helerwardensi et Hergensi abbatibus ac praeposito Geismariensi dedimus in mandatis, ut quicquid factum fuerat super monialis electione iam dictae, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictione vel appellatione obstante, denunciarent irritum et inane, ac super ipsius electione custodis veritate diligentius inquisita, si electionem ipsius canonicam et personam idoneam invenirent, ipsam auctoritate apostolica confirmarent, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Verum quum ipsa custos mandatum huiusmodi iudicibus praesentasset, quod de praefata moniali factum fuerat, denunciaverunt irritum et inane. Quae quum nollet dimittere abbatiam, iudices ipsi excommunicationis eam vinculo innodantes: mandaverunt eandem arctius evitari; sed ipsa cum electricibus suis post aliquot dies super electione sua per nuncium appellavit. Iudices autem appellationi nullatenus deferentes, praesertim quum de nostro expresso mandato fuisset eius electio irritata, et appellatio esset in literis nostris inhibita, citato Herisiensi conventu, de ipsius electione custodis, prout ipsis iniunctum fuerat, inquirere studuerunt. Quumque ipsius electionem invenissent canonicam idoneamque personam, habito prudentum consilio electionem confirmantes ipsius, abbatiam Herisiensem auctoritate nostra per diffinitivam sententiam adiudicaverunt eidem. Et licet dioecesanus episcopus appellarit et inhibuerit. Herisiensi conventui, ne illi tanquam abbatissae praesumerent obedire, ipsi tamen eam in corporalem eiusdem abbatiae possessionem cum omni mansuetudine induxerunt, a qua per .. fratrem monialis praedictae ac fautores ipsius per violentiam est eiecta, et praeter alia mala, quae ibidem fuere nequiter perpetrata per illos, dictam R. coegerunt sacramento firmare, ut usque ad festum beati Martini tunc futurum proxime Herisiensem ecclesiam non intraret, nec etiam domo simplici vel quod ibidem obtinebat stipendio uteretur. Porro quum dicta R. super iis et aliis graviter vexaretur, ad nostram duxit praesentiam recurrendum, memorata G. moniali similiter veniente. Quumque super iis ipsa R. proposuerit quaestionem, et postulaverit confirmari processum iudicum praedictorum, et ut satisfieret sibi de damnis et iniuriis irrogatis, dicta G. proposuit ex adverso, quod quum electa fuerit in Herisiensis ecclesiae abbatissam a maiori et saniori parte conventus, et eius electio per dioecesanum fuerit episcopum confirmata, ipsa custos ad abbatem de Conradesburch et eius coniudices literas impetravit. Ad quorum praesentiam quum ipsa G. citata veniret, et ostenderet, se spoliatam fuisse ipsius occasione custodis, sententiam ab ipsis iudicibus reputavit se illi nullatenus respondere teneri, nisi foret primitus restituta. Sed ipsa custos ab eadem sententia provocando, appellationem suam est personaliter prosecuta. Ceterum quum ipsa G. ad hoc tantum procuratorem transmiserit, ut eadem confirmaretur sententia, procurator ipsius mandati fines excedens passus est obtinere custodem quod voluit contra ipsam, et ad supradictos iudices literas reportavit, quorum unus excommunicationis sententiae subiacebat, prout literae venerabilis fratis nostri Maguntinensis archiepiscopi nobis exhibitae continebant; cum quo alter eorum, absente tertio, in omnibus inordinate processit, et licet tam ipsa quam Herisiense capitulum pro diversis gravaminibus appellarint, ipsi tamen nihilominus procedentes, eandem custodem per Albertum familiarem ipsius, qui, sicut ex eisdem literis memorati archiepiscopi probabatur, vinculo erat excommunicationis adstrictus, et B. plebanum in corporalem fecerunt possessionem induci. Ad probandum vero, quod procurator iamdictus mandatum tale receperit, ut videlicet appellationem interpositam prosequi procuraret, testes coram auditore sibi dato produxit. Sed e contra responsum est, quod, etsi testes illi mandatum tale probassent, per hoc tamen nullatenus est ostensum, quin aliud recepisset, et ideo, quum esset pro sententia praesumendum, praesertim quum fuisset a nobis cum maturitate consilii promulgata, manifeste intelligi poterat, quod super principali negotio procurator praedictus mandatum receperat generale, sicut eadem custos per testem unicum, quem produxit, plenius ostendebat. Nos autem iis et aliis intellectis, quae fuerunt ab unaquaque parte proposita, praefatam G. monialem ab administratione ipsius abbatiae sententialiter duximus removendam, dilectis filiis scholastico Hildesemensi, custodi et scholastico Mindensibus dantes nostris literis in praeceptis, ut, ad ipsam ecclesiam personaliter accedentes, abbatiae administrationem eiusdem alii personae idoneae committere procurarent, cui ad opus ecclesiae fieret hinc inde resignatio subtractorum; ipsi vero interim de confirmationis sententia, quae super electione custodis lata erat a delegatis iudicibus, cognoscentes, sicut iustum esset, confirmarent vel infirmarent eandem; ita videlicet, quod, si pro eo, quod unus ex iudicibus delegatis, qui eandem sententiam tulerant, excommunicationis esset vinculo publice innodatus, quando sententia lata fuit, sicut per metropolitani literas monstrabatur, aut ex alia causa ipsam constaret sententiam infirmandam, ea cassata cognoscerent iterum de ipsius electione custodis, et quae in factum fuissent proposita vel personam plenius audientes, ipsam, si fuisset inventa canonica, infirmarent; alioquin ea penitus infirmata, darent sororibus facultatem liberam eligendi, et, quam in abbatissam sibi ducerent regulariter eligendam, eius electionem sublato appellationis obstaculo confirmarent, ac praefatae custodi de bonis ecclesiae facerent in expensis legitimis provideri; contradictores nihilominus vel rebelles, ut a sua temeritate desisterent, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogentes. Testes etiam, qui nominati essent, si se gratia, odio vel timore subtraherent, per districtionem eandem cessante appellatione cogerent veritati testimonium perhibere. Ipsi vero iudices tam custodem ipsam quam conventum Herisiensis ecclesiae ad suam praesentiam evocantes, dilationis eis terminum indulserunt; sed dilatione pendente praeposita Herisiensis cum complicibus suis abbati de Reinvehusen, praeposito de Nova Ecclesia, et plebano de Eschenshuseim nostras literas praesentavit, in quibus eisdem iudicibus mandabatur, ut supradicta custos quaedam ipsius ecclesiae ornamenta, custodiae quoque proventus ad usum ecclesiae pertinentes, et reditus de Meinchsern, qui debebant sororum necessitatibus ministrari, ac quaedam alia de praebendis earum, quae per quosdam praedones malitiose subtraxerat et ipsa pro suae voluntatis arbitrio detinebat, per censuram ecclesiasticam appellatione remota iustitia mediante restituere cogeretur; quarum auctoritate custos ipsa citata, quum statuto sibi die non posset coram iudicibus comparere, ipsi post appellationem a Lamberto clerico interpositam pro parte custodis eiusdem, in ipsam excommunicationis sententiam protulerunt. Et licet eodem die procurator ipsius comparuerit coram eis, et eandem excommunicationis sententiam, utpote minus rationabiliter latam, peteret relaxari, quum in nullo penitus audiretur, appellationem a praedicto Lamberto clerico interpositam ratam habuit, et recessit. Ipsi vero appellationi minime deferentes receperunt testes a praepositae ac complicum eius parte productos, et eorum depositionibus in ipsius custodis absentia publicatis, ipsam cum complicibus suis ad restitutionem centum quinquaginta marcarum, et de furto ac sacrilegio nihilominus condemnarunt, excommunicationis sententiae supponentes easdem. Postmodum autem quum procurator custodis ipsius praedictorum scholastici Mindensis et coniudicum suorum conspectui se statuto termino praesentasset pro eadem custode in iudicio processurus, iidem iudices asserentes, quod, quum praefata custos excommunicata esset a iudicibus memoratis, sicut ipsa non poterat agere, sic nec eius debebat procurator audiri, eam ab agendo per sententiam repulerunt. Procurator autem ex adverso respondit, quod talis excommunicationis sententia sibi nocere non poterat vel custodi, quum per legitimae appellationis obstaculum, quae sententiam ipsam praecesserat, de iure fuerit impedita. Quumque iudices ipsi, allegationem huiusmodi frivolam reputantes, nollent de appellatione cognoscere, procurator iam dictus ad sedem apostolicam appellavit; sed ipsi appellationi deferre nolentes, testes, quos pars altera producere voluit ad probandum, quod unus ex delegatis iudicibus, qui sententiam tulerant pro custode, tunc excommunicatus erat, quum pro ea confirmationis sententia lata fuit, ea occasione sumpta, quod quidam ex ipsis testibus a remotis partibus venerant, receperunt. Propter quod quaedam sorores Herisienses pro se ac praedicta custode ad sedem apostolicam provocarunt. Qui appellationem interpositam contemnentes, G. monialem ab administratione Herisiensis ecclesiae removerunt, ipsam eiusdem ecclesiae praepositae committentes, aliquas personas idoneas in suum adiutorium recepturae. Iidem quoque iudices articulum de resignatione subtractorum intermittentes, qui primo fuerat in mandato nostrarum literarum insertus, testes super alio articulo receperunt, quia videlicet ab abbate praedicto et coniudicibus suis legitime olim fuerat provocatum, eo, quod rescripti nostri copiam partibus facere noluerunt. Qui receptos testes super praemissis articulis postmodum publicantes, confirmationis sententiam pro saepe dicta custode latam penitus infirmarunt; ac de ipsius electione nihilominus inquirentes, tanquam celebratam minus canonice cassaverunt, concessa sororibus eligendi libera facultate. Quae convenientes in unum saepedictam G. monialem unanimiter elegerunt, cuius electionem dicti iudices confirmantes, abbatiae possessionem et cathedram solenniter assignarunt eidem, supradictam custodem et fautrices eius excommunicatas publice nunciando. Subsequenter autem ii, qui super articulo praenotato, de resignatione scilicet subtractorum, auditores fuerant a praedictis iudicibus deputati, recipientes testes a praedictae praepositae ac suarum complicum parte productos, depositiones ipsorum sub sigillis propriis interclusas eisdem iudicibus transmiserunt. Verum quum custos ipsa iter arripuisset ad sedem apostolicam veniendi, memorati iudices noluerunt dicta testium publicare, ad nostram praesentiam eadem sub sigillis suis destinantes inclusa.] Nos igitur haec et alia, quae tam custos praedicta, quam I. clericus, qui pro eodem negotio venerat contra ipsam, nuper apud sedem apostolicam constituti proponere voluerunt, et acta iudicun ab iisdem nobis exhibita diligentius attendentes, deprehendimus manifeste, praedictas literas ad abbatem de Remech, et suos coniudices impetratas, fuisse per subreptionem obtentas, quum in eis illius articuli, videlicet de subtractorum resignatione, fuerit praeter conscientiam nostram cognitio demandata, qui in prioribus literis ad scholasticum Hildesensem et coniudices suos obtentis, insertus fuerat, de quibus in secundis literis mentio aliqua non fiebat, et ideo quod ipsarum literarum occasione dignoscitur attentatum penitus duximus irritandum. Dictum insuper scholasticum Hildesemensen et coniudices suos invenimus minus provide processisse. Quum enim in literis nostris eisdem principaliter mandaretur, ut ad praedictam ecclesiam personaliter accedentes personae idoneae administrationem committerent abbatiae, cui ad opus eius fieret hinc inde resignatio subtractorum, ipsi formam mandati apostolici transponentes, illo capitulo praetermisso de aliis articulis inordinate plurimum cognoverant, propter quod processum ipsorum contra nostri formam rescripti ac iuris ordinem attentatum irritum decernimus et inanem. Ideoque mandamus, quatenus, convenientes in loco competenti et tuto G., A. et quibusdam aliis sororibus eiusdem ecclesiae, sicut iustum fuerit, restitutis, et forma mandati nostri exacta diligentia observata, in negotio ipso iuxta tenorem praecedentium literarum appellatione remota ratione praevia procedatis ita, quod per vestram sollicitudinem circumspectam saltem hac vice negotio tamdiu prorogato finis debitus imponatur. [Quia vero etc.]
CAP. XXIII.
Valet secundum rescriptum, licet de primo non faciat mentionem, quo uti noluit impetrans intra annum.
Idem.
Plerumque contingit, quod aliqui contra quosdam super aliquibus rebus nostris literis impetratis, illis uti multo tempore postponentes, tunc demum eas exhibent, quum aliarum literarum auctoritate ab eis, contra quos ipsi primitus literas impetrarant, coeperint conveniri, dicentes, posteriores literas non valere, utpote non facientes de prioribus mentionem. Quum igitur non sit malitiis hominum indulgendum, praesentium auctoritate statuimus, ut, si quis nostras literas impetrans infra annum, postquam copiam iudicum habuerit, ex malitia vel negligentia postposuerit uti eis, auctoritate posteriorum literarum valeat conveniri, licet in ipsis nulla de prioribus mentio habeatur.
CAP. XXIV.
Si a delegato aliquid mandatur ordinario, debet humiliter exsequi. Sed si alius delegatus per alias literas post exsecutionem mandat contrarium, vel si ante exsecutionem innotuerit ordinario, inter delegatum, qui mandavit, et alium, contentionem esse de iurisdictione, faciat sibi utrarumque literarum copiam exhiberi; non ut iurisdictionaliter cognoscat, sed ut se informet, an per secundas revocentur primae. Et si primae revocentur, exsequatur secundum mandatum. Si autem non revocentur, vel de hoc dubitet, non exsequatur secundum mandatum, donec contentio de iurisdictione terminetur. Abb. Sic.
Idem Rothomagensi Archiepiscopo.
Quum contingat (Et infra: [cf. c. 11. de aet. et qual. I. 14.]) Praeterea quum quidam super aliquo litigantes ad diversos iudices literas impetrant, quorum quidam obtenti a parte altera tibi mandant, ut partem adversam denuncies excommunicationis sententiae subiacere, aliis iudicibus postmodum tibi iniungentibus, ut eandem denuncies absolutam: quaeris a nobis an utrisque, an neutris, vel alterutris saltem obedire debeas in hac parte? Super quo tuae prudentiae respondentes credimus distinguendum, an, quum primum mandatum recepisse dignosceris, tibi forsan innotuerit, inter illos et alios super iurisdictione discordiam suscitatam, an super hoc nihil omnino scivisti? Et quidem, si super contentione huiusmodi nihil tibi penitus innotescat, quum primum mandatum recipere te contingat, illud debes humiliter exsecutioni mandare. Sed si postea contrarium tibi ab aliis demandatur, tunc, literarum ad utrosque a sede apostolica obtentarum copia postulata, quas tibi auctoritate praesentium districte praecipimus exhiberi, si ex ipsarum tenore deprehenderis evidenter ita, quod non sit aliquatenus haesitandum, quod literae, quae ad illos, a quibus secundum mandatum receperis, impetratae noscuntur, expresse revocent literas aliorum, tu illud intrepidus exsequaris, quod tibi secundo loco mandatur. Si vero ex literarum inspectione manifeste tibi constet, quod literae obtentae ad illos, qui primum dedere mandatum, per alias minime revocantur, secundum mandatum nullatenus exsequaris. Quod si super hoc tibi merito fuerit dubitandum, ad exsequendum secundum mandatum te procedere non oportet, donec iuxta cuiusdam nostrae constitutionis tenorem inter eos huiusmodi concertatio sopiatur. Et id ipsum facere debes, si primo mandato recepto et nondum exsecutioni mandato tibi forsan innotuerit, quod inter se, super iurisdictione videlicet demandata, coeperint disceptare. Ceterum in his omnibus puram et providam te convenit intentionem habere, ne vel ad declinandum mandatum dubitare te dicas, ubi dubitandum non est, vel etiam ad [mandatum] exsequendum te asseras esse certum, ubi certus esse non debes. Licet autem ex his certa tibi detur doctrina, qualiter in his te debeas habere, nulla tamen tibi attribuitur potestas, ut inter delegatos aut partes de iurisdictione debeas iudicare. [Insuper etc. (cf. c. 36. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Lat. Kal. Sept. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XXV.
Quando in rescripto plura narrantur, diversos effectus operantia, non sufficit impetranti alterum solum probare, ad utrumque effectum consequendum.
Idem Magistro G. et P. de Firmisca.
Olim ex literis dilectorum filiorum sancti Nicasii Remensis, Sargiensis et Vallis Regiae abbatum fuit nostris auribus intimatum, quod, quum ad eos semel et iterum a nobis literae processissent, super eo videlicet, quod P. clericus sancti Remigii Remensis parochiam de Salice S. Remigii, quam R. de Clivo clericus per interpositam personam ab abbate S. Remigii sibi collatam fuisse proposuit, detinebat, ipsi partes semel, secundo et tertio citaverunt, et dictum P. de S. Remigio, quia citatus pluries comparere noluit per se vel per responsalem aliquem coram eis, excommunicationis vinculo innodantes, fecerunt fructus ipsius parochiae sequestrari. Quumque postmodum idem P. accedens ad eos se iuri promiserit pariturum, ac obtinuerit se absolvi, ipsi absolutionis literas concedentes diem ei assignaverunt et locum, quibus coram eis quod promiserat adimpleret; qui diem et locum ex literis illis radens, in loco rasurae scripsit, quod ipsi ei sequestratos fructus assignari mandabant, quod coram duobus eorum tandem, tertio sui absentiam excusante per literas, est confessus. Nos igitur, quum tantae temeritatis excessus falsitatis scrupulo non careret, vobis dedimus in mandatis, ut, si esset ita, ipsi praesumptori super dicta parochia perpetuum silentium imponentes, praefato R. de Clivo clerico assignaretis eandem cum fructibus sequestratis. Verum sicut vos, filii G. et P., per vestras nobis literas intimastis, quum dictus R. rasuram praefatam coram vobis per testes idoneos probavisset, et ob hoc postulasset sibi dictam ecclesiam assignari, vos utrum clausula illa: “si esset ita,” de omnibus superioribus, an de articulo tantum rasurae deberet intelligi dubitastis; in negotio ipso procedere ulterius distulistis, eligentes secundum hoc potius sedis apostolicae oraculum implorare, quam aliquid temere definire. Nos igitur diligentiam vestram in Domino commendantes respondemus, quod clausula illa ad omnia debet superiora referri, ad hoc, ut ipsi R. praefata ecclesia conferatur; quia, licet vitium falsitatis ad imponendum ei perpetuum silentium super ecclesia ipsa sufficiat, qui falsitatem huiusmodi perpetravit, non tamen propter hoc eadem ecclesia est adversario assignanda, nisi super aliis facta fuerit plena fides. [Dat. Lat. VI. Non. Mart. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XXVI.
Non valet rescriptum super restitutione beneficii impetratum, quod de causa excommunicationis et amotionis impetrantis non facit mentionem.
Idem Episcopo Imolensi.
Dilectus filius, abbas sancti Stephani Bononiensis, per suas nobis literas intimavit, quod, quum ipse, cui visitationis officium in civitate ac dioecesi Bononiensi commisimus, B. et A. presbyteros ab ecclesiis suis propter eorum graves et manifestos excessus duxerit amovendos, iidem presbyteri super restitutione sua nostras ad te in communi forma literas impetrarunt, de amotionis suae causa et excommunicationis, qua tenentur adstricti, nullam facientes penitus mentionem. Procuratoribus igitur vicinorum et ecclesiarum ipsarum exceptiones in tua praesentia proponentibus antedictas, tu supersedendum huiusmodi negotio decrevisti, donec super hoc nostrae voluntatis beneplacitum recepisses. Nos igitur in hoc tuam prudentiam commendantes fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, literas ipsas, tanquam per veri suppressionem obtentas, viribus carere decernas, et quod circa presbyteros praedictos provide factum est, per memoratum abbatem praecipias firmiter observari, appellatione remota.
CAP. XXVII.
Per literas iustitiae non tenetur episcopus providere habenti perpetuam vicariam vel sufficiens patrimonium, nec valent literae gratiae ad beneficium obtinendum, in quibus impetrans tacuit perpetuam vicariam. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.
Idem Episcopo Veratisamensi.
Postulasti per sedem apostolicam edoceri, utrum alicuius ecclesiae perpetuo vicario, de proventibus vicariae bonisque paternis habenti unde valeat commode sustentari, tenearis per illam formam communem: “Quum secundum Apostolum,” in ecclesiastico beneficio providere. Ad quod sic duximus respondendum, quod, quum per formam praedictam necessitatibus pauperum clericorum, qui nullum sunt ecclesiasticum beneficium assecuti, sicut ibidem exprimi consuevit, sedes apostolica duxerit succurrendum, perpetuus vicarius, nisi de vicaria fecerit mentionem, commodum reportare non debet de huiusmodi literis, utpote veritate tacita impetratis. Non enim beneficio ecclesiastico carere debet dici, cui competenter de perpetuae vicariae proventibus est provisum. Et pro habente beneficii sufficientis subsidium ex certa scientia super obtinendo alio beneficio de levi non scribimus, quin faciamus de primo in nostris literis mentionem. [Tu denique etc. Dat. Lat. VI. Id. Ian. Pont. nostri Ao. XVI. 1214.]
CAP. XXVIII.
Per literas apostolicas, de hac constitutione mentionem non facientes, non potest quis trahi ultra duas diaetas extra suam dioecesim nisi de consensu partium literae fuerint impetratae. Hoc dicit usque ad §. Sunt et alii. – §. 1. Non valent literae, ad lites impetratae, sine speciali mandato domini, nisi impetrentur per coniunctam personam. h. d.
Idem in concilio generali.
Nonnulli gratia sedis apostolicae abutentes, literas eius ad remotos iudices impetrare nituntur, ut reus fatigatus laboribus et expensis liti cedere vel importunitatem actoris redimere compellatur. Quum autem per iudicium iniuriis aditus patere non debeat, quas iuris observantia interdicit, statuimus, ne quis ultra duas diaetas extra suam dioecesim per literas apostolicas ad iudicium trahi possit, nisi de assensu partium fuerint impetratae, vel expressam de hac constitutione fecerint mentionem. §. 1. Sunt et alii, qui se ad novum genus mercimonii convertentes, velut sopitas possint suscitare querelas vel novas immittere quaestiones, fingunt causas, super quibus a sede apostolica literas impetrant absque dominorum mandato, quae vel reo, ne propter eas laborum vel expensarum dispendio molestetur, aut actori, ut per ipsas adversarium indebita molestatione fatiget, venales exponunt. Quum autem lites restringendae sint potius quam laxandae, hac generali constitutione sancimus, ut, si quis super aliqua quaestione de cetero sine speciali mandato domini literas apostolicas impetrare praesumpserit, et literae illae non valeant, et ipse tanquam falsarius puniatur, nisi forte de illis personis exstiterit, a quibus non debet exigi de iure mandatum.
CAP. XXIX.
Si occasione duorum rescriptorum, unius scilicet in causa principali, alterius in causa appellationis, contenditur, non iudex super principali, sed deputatus super appellatione, cognoscere debet de validitate appellationis.
Honorius III. Cantuariensi Archiepiscopo et Coniudicibus suis.
Dilectus filius I. Sarracenus clericus exposuit coram nobis, quod, quum Iordanus clericus Dumeliensis ipsum super ecclesia sancti Nicolai Dumeliensis coram vobis auctoritate literarum nostrarum traxisset in causam, ex parte ipsius I. in praesentia vestra fuit excipiendo propositum, quod auctoritate ipsarum literarum non debebat, nec poterat conveniri eo, quod ultra duas diaetas a dioecesi, ubi praedicta ecclesia sita erat, contra statuta concilii generalis, de quo in eisdem literis non fiebat mentio, distabatis. Et quia huiusmodi exceptionem admittere denegantes nihilominus procedebatis in causa, pro eo duntaxat, quod idem I. in Rophensi et Eliensi dioecesi beneficia obtinet, quasi ex hoc ibi domicilium intelligeretur habere, ipse ad nostram audientiam appellavit. Sed vos, eius appellatione contempta, partem alteram mittendam in possessionem eiusdem ecclesiae causa custodiae decrevistis. Quumque idem I. appellationem interpositam prosecutus, ad venerabilem fratrem nostrum Eboracensem archiepiscopum et eius collegas nostras super praemissis literas impetrasset, vos, in causa ipsa nihilominus procedentes, eisdem iudicibus, ne in commisso sibi procedant negotio, inhibetis. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, causae supersedeatis eidem, quum non vos, sed dicti iudices cognoscere habeant, ad quos iurisdictio debeat pertinere.
CAP. XXX.
Si plures impetrant in eadem ecclesia, statur datae, ut primus impetrans praeferatur, et solus admittatur. Ita communiter summant doctores, et procedit istud summarium secundum opinionem communem, quae hodie invaluit, propter iura nova.
Idem Episcopo et Archidiacono Legionensibus.
Capitulum sanctae crucis Cameracensis exhibita nobis petitione monstravit, quod Callimacho clerico Noviomensis dioecesis, super praebendali beneficio in eorum ecclesia obtinendo literas nostras ad eos prius monitorias, et demum praeceptorias impetrante, B. clericus Tornacensis dioecesis contra eos super consimili beneficio in eadem sibi ecclesia conferendo ad I. archiepiscopum Tornacensem et eius collegas, de praedictis literis non habita mentione, exsecutorias a nobis literas impetravit, qui post appellationem ad nos interpositam in eos suspensionis et excommunicationis sententias protulerunt, ac dictus C. super exsecutione mandati pro eo facti ad alios obtinuit scripta nostra, qui tulerunt suspensionis et excommunicationis sententias in eosdem. Unde nobis humiliter supplicarunt, ut, quum in eadem ecclesia XII. tantum sint praebendae, et ob hoc non sine magno gravamine simul providere possent, utique faceremus easdem sententias relaxari, et provideri eorum alteri in eadem ecclesia de praebenda: praesentim, quum in utriusque literis clausula illa contineretur inserta, nisi eadem ecclesia de mandato nostro foret in alterius receptione gravata. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, eo recepto in canonicum et in fratrem, assignatoque sibi beneficio praebendali, qui ad eos prius mandatum apostolicum reportavit praefatas sententias iuxta formam ecclesiae sublato appellationis obstaculo relaxetis, alteri super praebendali beneficio in eadem ecclesia silentium imponentes.
CAP. XXXI.
Si habens literas Papae ad beneficium eis propter annuam pensionem renunciat, non valent literae beneficiales per eum hoc tacito impetratae.
Idem Bituricensi Archiepiscopo apostolicae sedis Legato.
Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod quidam clerici, obtentis a sede apostolica literis super provisione sua in aliquibus ecclesiis tibi lege dioecesana subiectis, recipientes ab eis annuas pensiones, seu alia beneficia, ab eorum impetitione desistunt, renunciantes nostrarum beneficio literarum, deinde ad sedem apostolicam accedentes super provisione sua obtinent alias literas ab eadem, de literis antea impetratis non habita mentione, et sic gratia benignitatis apostolicae abutentes, ecclesias multipliciter inquietant. Ne igitur tales de suae circumventionis astutía glorientur, Fraternitati tuae mandamus, quatenus eos, qui, post literas nostras taliter venditas, alias, de illis mentione non habita, impetrabunt de cetero, vel hactenus impetrarunt, carere decernas commodo earundem, et ecclesias, contra quas fuerint impetratae, non permittas earum occasione vexari, revocando in irritum, si quid earum praetextu inveneris esse factum.
CAP. XXXII.
Receptus per literas apostolicas, licet praebendam exspectet, per alias literas hoc supprimentes in alia ecclesia recipi non debet. Hoc dicit inhaerendo verbis literae.
Gregorius IX. Archiepiscopo Mediolanensi.
In nostra proposuisti praesentia, quod nonnulli clerici a sede apostolica plures literas, non tamen alias de aliis mentionem facientes, impetrant fraudulenter, ut in pluribus ecclesiis admittantur, sicque aliquando in aliis recepti, licet nondum in eis ecclesiasticum beneficium sint assecuti, alias ecclesias super receptione sua nihilominus impetunt et molestant. (Et infra:) Mandamus, quatenus eos clericos ecclesiis, in quibus recepti sunt, faciens esse contentos, non permittas alias ab eis occasione literarum huiusmodi molestari, nisi de receptione forte sua expressam fecerint mentionem.
CAP. XXXIII.
Non valet rescriptum, quod procurator revocatus et de hoc certificatus extra iudicium impetravit; secus tamen, si in iudicio, dummodo revocatio ad notitiam adversarii vel iudicis non pervenerit. Hoc dicit secundum lecturam magis communem.
Idem Episcopo Silvanectensi, et Abbati Caroliloci.
Ex parte decani et capituli Laudunensis fuit propositum, quod, quum ipsi auctoritate apostolicae indulgentiae in nobilem virum I. excommunicationis sententiam protulissent, procuratoribus partium propter hoc ad sedem apostolicam accedentibus, et lite super diversis articulis contestata, nos causam vobis commisimus terminandam, hoc adiecto, ut non obstarent literae praeter assensum partium impetratae. Dictus autem nobilis citatus proposuit, quod per illas literas procedendum non erat ex eo, quod V., qui easdem literas impetraverat, falsus exstiterat procurator, quum ipse ante impetrationem literarum ipsarum, propter suspicionem, quam contra eundem conceperat, mandatum sibi traditum revocasset. Eis igitur proponentibus ex adverso, quod ad nos vel ad ipsos huiusmodi revocatio non pervenit, vos, quod deberetis per literas ipsas procedere, per quandam interlocutoriam protulistis. (Et infra:) Petente itaque procuratore ipsorum, ut inspiceretis praedictam indulgentiam, procurator ipsius nobilis ex adverso respondit, quod non erat per iam dictas literas procedendum, exhibens alias quasdam posterius impetratas, inter alia continentes, ut, si de partium voluntate procederet, causam terminaretis eandem; alioquin ipsam sufficienter instructam remitteretis ad sedis apostolicae examen cum indulgentia memorata. Quas literas ipsi ex eo non valere dicebant, quia per eundem V. et post revocationem mandati fuerant impetratae. Quia vero iuxta generalis statuta concilii apostolicae literae, quas sine speciali mandato domini quis impetrat, valere non debent, nisi sit de illis personis, a quibus non est exigendum de iure mandatum, mandamus, quatenus, si revocatio mandati ad procuratorem pervenit, quum minus valere debeant literae, quae impetrantur ab illo, a quo mandatum dominus revocavit, in negotio iuxta priorum continentiam literarum, non obstantibus posterioribus, procedatis.
CAP. XXXIV.
Rescriptum, impetratum contra hominem alicuius dioecesis, non extenditur ad hominem eiusdem nominis alterius dioecesis.
Idem Decano et Magistro G. Canonico Leodiensi.
Significante V. nos noveritis accepisse, quod, quum R. contra V. Remensis dioecesis super quibusdam pannis et aliis ad iudices literas impetrasset, idem V. excipiendo proposuit, quod, quum idem non de Remensi, sed de Leodiensi dioecesi exsisteret, per huiusmodi literas, quum de dioecesi Leodiensi non facerent aliquam mentionem, conveniri de iure non poterat, nec debebat. Et quia exceptionem huiusmodi admittere denegarunt, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.
CAP. XXXV.
Per rescriptum, impetratum contra homines dioecesis, non possunt conveniri homines civitatis.
Idem Priori sancti Laudinensis, et Succentori Rothomagensi.
Rodulphus clericus, rector ecclesiae sancti Christophori de civitate Sagiensi sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum magister R. eum per quasdam literas, contra episcopum Sagiensem et quosdam alios Sagiensis dioecesis super reditibus et rebus aliis impetratas a nobis, corum iudicibus super eadem ecclesia per generalem clausulam: “quidam alii” convenisset, idem rector proposuit excipiendo, quod, quum esset de civitate Sagiensi, et sub eadem clausula nullus de civitate ipsa intelligitur inclusus, conveniri non poterat per eandem. Et quia dicti iudices exceptionem huiusmodi recusarunt admittere, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocetis in irritum, etc.
CAP. XXXVI.
Si conveniendus per clausulam moriatur re integra, successor conveniri non potest.
Idem Abbati sancti Iacobi.
Significavit nobis comitissa Namutensis, quod, quum mortuo comite fratre suo ipsa in eius successerit comitatu, G. et B. per quasdam literas apostolicas contra Tullensem episcopum et quosdam alios clericos et laicos impetratas, eam coram iudicibus, ad quos obtentae fuerant, super quadam summa pecuniae, quam eidem fratri suo se mutuasse dicebant, per illam generalem clausulam: “quidam alii,” quia in praedicto comitatu successerat, convenerunt. Excipiente itaque procuratore suo, quod, quum adhuc frater eiusdem mulieris viveret, quando eaedem literae impetratae fuerunt, nec per ipsas, dum viveret, fuerat ad iudicium evocatus, earum auctoritate non poterat conveniri. Et quia iudices exceptionem non admittebant ipsius, nostram audientiam appellavit. (Et infra:) Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.
CAP. XXXVII.
Non valent literae exsecutoriae, in quibus impetrans falso dixit, monitorias praecessisse.
Idem Abbati sancti Victoris.
Ex insinuatione episcopi Ambianensis accepimus, quod I. clericus super eius provisione ad ipsum praeceptorias, et postmodum ad vos exsecutorias contra eum literas impetravit. (Et infra:) Quocirca mandamus, quatenus, si nullae monitoriae super hoc praecesserint, exsecutoriis supersedeatis eisdem, dummodo eaedem exsecutoriae de monitoriis fecerint mentionem; alioquin in exsecutionis negotio iuxta directum ad vos pro ipso mandatum ratione praevia procedatis.
CAP. XXXVIII.
Cessantibus clausulis in dubio Papa non intendit gravare eundem collatorem super provisione duorum; ideo secundus impetrans repellitur, sive primus exspectet, sive sit iam gratiam consecutus. Hoc dicit secundum intellectum Gloss.
Idem Noviensi Episcopo.
Mandatum apostolicum ad te directum, ut magistrum S. faceres in canonicorum recipi et in fratrem Noviensis ecclesiae, si pro alio ibidem non scripsimus, qui huiusmodi gratiam prosequatur, alio iam beneficium per nostras literas obtinente prosequi non teneris, quum super receptione duorum gravandi ecclesiam antedictam non fuerit intentio mandatoris.
CAP. XXXIX.
Ecclesia, in qua Papa primus dedit monitorias, et secundus exsecutorias, per primum, non per secundum intelligitur gravata.
Idem.
Literis apostolicis ad vos directis, ut G. clericum reciperetis in canonicum et in fratrem, nisi pro alio fuisset per nos ecclesia vestra gravata, mandatum nostrum vos exsequi volumus et mandamus; non obstante, quod T. subdiaconum per nostras literas exsecutorias recepistis, qui a bonae memoriae H. praedecessore nostro monitorias impetravit, quum factum praedecessoris nostri potius, quam nostrum fuerimus prosecuti.
CAP. XL.
Dioecesanus, cui scribitur, ut in dioecesi sua, ubi pro alio scriptum non est, provideat vel faciat provideri, non potest id exsequi circa beneficium spectans ad collationem alterius, iam pro alio gravati.
Idem.
Abbatem, qui mandatum apostolicum iam recepit, ut S. clerico in aliqua ecclesiarum sui monasterii provideret, et per literas generales ad dioecesanum episcopum obtentas, ut in dioecesi sua, ubi pro alio scriptum non esset, faceret provideri, cogi iuris ratio non permittit, nec super conferendis ecclesiis aut beneficiis aggravari, etiamsi facultatem habeat dioecesanus per easdem literas providendi.
CAP. XLI.
Per rescriptum directum excommunicatori, ut absolvat excommunicatum, si contra concilium eum excommunicavit, datis exsecutoribus, qui eo non parente exsequantur, non excommunicatori, sed exsecutoribus cognitio demandatur.
Idem.
Ab excommunicato, qui contra statuta concilii generalis asserit se ligatum, literis ad excommunicatorem obtentis, ut, si est ita, sine difficultate absolvat eundem, et aliis deputatis iudicibus, qui, eo non parente, mandatum apostolicum exsequantur, non excommunicatori, qui de facto suo certus esse debet, licet in hoc deferatur eidem, sed illis cognitio demandatur.
CAP. XLII.
Si impetrans rescriptum ad beneficium, dixit se non beneficiatum, quum tamen haberet beneficium, licet exiguum, non valet rescriptum.
Idem.
Si proponente aliquo, nondum se beneficium ecclesiasticum assecutum, super provisione ipsius, licet minus competens obtinentis, rescriptum apostolicum de hoc mentionem non faciens impetretur, illud veluti fraudulenter obtentum dicimus non valere.
CAP. XLIII.
Abutentes rescripto apostolico in casibus hic enumeratis, privantur commodo rescripti, et condemnantur in sumptibus et damnis adversario.
Idem Episcopo Parisiensi.
Quia nonnulli diversis modis literis apostolicis abutuntur, statuimus, ut, quicunque obtentas sub nomine suo literas aliis eiusdem nominis tradunt, qui quos volunt fatigant indebite per easdem, et qui eas tali modo recipiunt, quique illos, contra quos nihil habent quaestionis, faciunt in iudicium evocari, aut literas ipsas ad futuras trahunt controversias, quae nondum fuerant tempore impetrationis exortae, seu quemquam super uno negotio, vel etiam malitiose super pluribus personalibus actionibus, quae sub uno iudice possent tractari commodius, per varias literas coram diversis iudicibus trahunt, ut laboribus fatigatus et sumptibus vel compellatur componere, vel cedere iuri suo, aut reus actorem eodem tempore ad diversa loca, vel indeterminate ad villam, quae commune cum pluribus eiusdem provinciae villis habet vocabulum, citari procurat, ut, dum non comparuerit, excommunicetur quasi contumax, et sic eum a sua intentione repellat, earundem literarum commodo careant, et adversariis in moderatis expensis ac damnis, quae propter hoc eos pertulisse constiterit, condemnentur.
TITULUS IV.
DE CONSUETUDINE.
CAP. I.
Consuetudo, inferens gravamen ecclesiis, debet iudicis officio tolli. Hoc dicit secundum intellectum magis singularem.
Gregorius I. in Registro.
Consuetudines, quae ecclesiis gravamen inducere dignoscuntur, nostra nos decet consideratione remittere, [nec illuc etc.]
CAP. II.
Ex consuetudine potest introduci actus sive solennitas, per quam sine apprehensione reali transfertur possessio rei absentis. H. d. et est casus singularis secundum Abbatem Siculum.
Innocentius III. Archiepiscopo et Capitulo Lugdunensi.
Ex literis, quas tu nobis, frater archiepiscope, destinasti, intelleximus manifeste, quod regnum Daciae, quantum ad ea, quae ad ius fori contingunt, consuetudinibus suis et institutionibus regum suorum omnino regatur. Unde nullum usum testamentorum illius provinciae habere contingit, qui alibi in ultimis decedentium voluntatibus secundum legalem observantiam custoditur. Si vero quis possessiones aliquas claustris vel aliis religiosis locis in bona valetudine vel ultima voluntate constitutus pro suorum vult remedio peccatorum conferre, hanc ecclesiae conferendi formam esse proponitis, quod in huiusmodi donationibus modicum terrae consuevit in manu accipere, vel in extremitate pallii, quod manu episcopi vel cuiuslibet alterius praelati ecclesiae sustinetur, aut super ipsum altare aliquo involutum panniculo cum debita humilitate ponendum sub testimonio videntium et audientium, sub dicta forma, quae scotatio vulgariter appellatur. Verum quia huiusmodi donatio malitiose a quibusdam cavillatoribus, sicut asseris, impeditur, a nobis humiliter postulasti, ne loca religiosa et ecclesiae, quibus multae possessiones sub scotatione huiusmodi sunt collatae, ab aliquibus possint vel debeant temere perturbari, paterna debemus sollicitudine providere. Nolentes igitur, ut tales constitutiones, quas diuturnitas temporis, ut asseris, observavit, et usus consuetudinis hactenus approbatae retinuit, temeritate qualibet infirmentur, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus donationes eorum, quae sub obtentu consuetudinis claustris, ecclesiis vel quibuslibet locis religiosis pie ac provide conferuntur vel etiam sunt collata, faciatis irrevocabiliter observari, quum huiusmodi signum, quod scotatio dicitur, non tam factae donationis, quam traditae possessionis sit evidens argumentum, si quos contradictores inveneritis aut rebelles, auctoritate freti apostolica per censuram ecclesiasticam, monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, compescentes. [Dat. Lat. XVI. Kal. Dec. 1198.]
CAP. III.
Non valet consuetudo, ut in causis ecclesiasticis dictum populi pro sententia teneatur.
Idem Episcopo Pictaviensi.
Ad nostram audientiam noveris pervenisse, quod in tua dioecesi etiam in causis ecclesiasticis consuetudo minus rationabilis habeatur, quod, quum aliqua causa tractatur ibidem, et allegationibus et querelis utriusque partis auditis, a praesentibus literatis et illiteratis, sapientibus et insipientibus, quid iuris sit quaeritur, et quod illi dictaverint vel aliquis eorum, praesentium consilio requisito pro sententia teneatur. Nos igitur attendentes, quod consuetudo, quae canonicis obviat institutis, nullius debeat esse momenti, quum sententia a non suo iudice lata nullam obtineat firmitatem, ut in causis ecclesiasticis subiectorum tuorum, postquam tibi de meritis earum constiterit, sententiam proferre valeas, sicut ordo postulat rationis, auctoritate tibi praesentium, praemissa consuetudine non obstante, concedimus facultatem. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.]
CAP. IV.
Consuetudo non potest operari, ut clericus non episcopus possit exercere ea, quae sunt reservata ordini episcopali. Et est casus notabilis. Abb. Sicul.
Idem L. Vicario nostro apud Constantinopolim constituto.
Quanto de benignitate sedis apostolicae locum obtines celsiorem, tanto tibi est sollicitius procurandum, ut te talem exhibeas in agendis, non declinans ad dextram vel ad sinistram, quod non minus re, quam nomine vices apostolicas gerere videaris. Pervenit sane ad audientiam nostram, quod quidam simplices sacerdotes apud Constantinopolim ea sacramenta praesumunt fidelibus exhibere, quae ab Apostolorum tempore rite fuerunt solis pontificibus reservata, ut est sacramentum confirmationis, quod chrismando renatos soli debent episcopi per manus impositionem conferre, ad excusandas excusationes in peccatis et sui erroris fomentum solam consuetudinem praetendentes, quum diuturnitas temporis peccata non minuat, sed augmentet, quae tanto graviora exsistunt, quanto infelicem animam diutius detinent alligatam. Volentes igitur haec et alia, quae oculos divinae maiestatis offendunt, de agro dominico exstirpari, Discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus omnibus latinis presbyteris apud Constantinopolim constitutis districte prohibeas, ne talia de cetero sua temeritate praesumant, quae licet non sint a fidelibus contemnenda, tutius tamen est ea sine periculo ex necessitate, quae legem non habet, omittere, quam ut ab his, quibus ea conferre non licet, ex temeritate, quae lege damnatur, non sine gravi periculo inaniter conferantur, quum umbra quaedam ostendatur in opere, veritas autem non subeat in effectu. [Alios quoque etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Dec. 1199.]
CAP. V.
Non valet consuetudo, per quam interdicti sententia violator.
Idem Decano et Capitulo Cenomanensi.
Quum inter vos ex una parte, et canonicos sancti Petri de Curia ex altera, super eo, quod dicti canonici sancti Petri generale interdictum a venerabili fratre nostro episcopo vestro, vel a vobis in civitate Cenomanensi positum non servabant, quaestio verteretur, utraque pars, ut eadem causa fine posset debito terminari, suum nuncium ad sedem apostolicam destinavit. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis per procuratores idoneos audientiam praebuimus liberam et benignam, et quidem ecclesiae vestrae proposuit procurator, quod, quum Cenomanensis ecclesia suo loco et tempore pro excessibus saecularis potestatis interdicto velit supponere civitatem, ecclesia beati Petri de Curia, tanquam membrum suo capiti non cohaerens, campanis palsatis, apertis ianuis divina officia celebrare aliis cessantibus non omisit. Quum autem venerabilis frater noster Oct. Ostiensis episcopus tunc in partibus illis legationis officio fungeretur, iidem ad eius praesentiam accedentes, suam ei super hoc querimoniam exponere curaverunt. Qui, partibus convocatis, et rationibus utriusque diligenter auditis et cognitis, quum pars ecclesiae S. Petri per privilegia sedis apostolicae non posset ostendere se munitam, immo ei firmiter constaret, quod ex superbia potius ad hoc, quam ex causa rationabili ducerentur, sententialiter definivit, quod, quum in civitate Cenomanensi positum fuerit interdictum, illud eadem ecclesia observaret, vinculo quoque excommunicationis ac poenae ordinis et beneficii eos supponens, qui suae ducerent sententiae resistendum. Postmodum vero quum propter quosdam excessus saecularis potestatis tota Cenomanensis civitas supponeretur ecclesiastico interdicto, et ipsis canonicis S. Petri denunciatum fuisset, ut a divinorum celebratione cessarent, et observarent, sicut aliae ipsius civitatis ecclesiae, interdictum, ipsi maiorem temeritatem suae audaciae adiungentes, cum maiori solennitate suum sunt officium exsecuti, venire contra ipsius legati sententiam non verentes. Procurator vero ipsorum proposuit ex adverso, quod ipsa ecclesia sancti Petri a sui fundatione libera exstitit et exempta, et de bonis progenitorum carissimi in Christo filii nostri Ioannis, Anglorum regis illustris fundata fuerat et dotata, firmiter asseverans, et ex hoc suam credens intentionem fundare, quod decanatum et praebendas ipsius ecclesiae idem rex et progenitores sui conferebant dioecesano episcopo inconsulto. Proposuit etiam, quod ex consuetudine tali hactenus eadem ecclesia gavisa fuerat libertate, et hoc multotiens idem vester episcopus recognovit, quod vos parochialem potestis interdicere capellanum, qui extra chorum celebrat ecclesiae ante dictae, allegans de consuetudine antedicta, quod in generali etiam interdicto licitum erat eis, pulsatis campanis, alta voce, interdictis tamen et excommunicatis exclusis, divina officia celebrare. Nos igitur cognito, quod ex tali consuetudine, si qua foret, disrumperetur nervus ecclesiasticae disciplinae, ipsam de consensu fratrum nostrorum penitus duximus irritandam, quum non consuetudo, sed corruptela potius sit censenda, concedentes tamen eidem ecclesiae S. Petri, quod, quum generale in civitate fuerit interdictum, ex benignitate sedis apostolicae licitum sit eis, clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce divina officia celebrare. [Nulli ergo … nostrae definitionis et concessionis …] Si quis autem nostrae diffinitionis sententiam etc. [Dat. III. Non. Febr. Ao. VIII. 1206.]
CAP. VI.
In attribuendis officiis novae dignitati servatur consuetudo vicinarum civitatum. Quae si diversa fuerit, servabitur magis rationabilis et aliis non praeiudicans.
Idem Episcopo Heliensi.
Quum olim venerabilis frater noster Londonensis episcopus nostris auribus intimasset, quod in sua ecclesia proposuerat statuere praecentorum certum reditum assignaturus eidem sine laesione cuiusquam, nos eius precibus inclinati, ei licentiam concessimus praecentorem huiusmodi ordinandi, dummodo in conferendis sibi reditibus nulli inferretur praeiudicium, nihilominus statuentes, ut praecentor taliter institutus in sessionibus, processionibus et aliis illam haberet in Londonensi ecclesia dignitatem, quam habent alii praecentores in aliis ecclesiis Anglicanis. Postmodum autem nostris fuit auribus intimatum, quod, licet idem episcopus dilectum filium B. in eadem instituisset ecclesia praecentorem, quod tamen a vobis fuerat de praelibata dignitate statutum biennio iam elapso exsequi non curarat. Quapropter tibi dedimus in mandatis, ut illud, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, exsequi non postponeres, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo. Noviter vero dilectus filius decanus et quidam alii, personatus habentes in ecclesia memorata, suam nobis transmisere querelam, quod, quum per ecclesias Anglicanas consuetudines sint diversae, ac quidam cantorum minorem, quidam vero maiorem habeant dignitatem, nec possint dignitares eorum, quum sint vel variae vel repugnantes, convenire simul in unam, is, qui noviter est institutus in ecclesia Londoniensi praecentor, non contentus eo, quod habere potest sine praeiudicio aliorum, occasione literarum nostrarum quasdam ipsius decani et aliarum personarum eiusdem dignitates ecclesiae sibi nititur in eorum praeiudicium arrogare. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si secundum diversas consuetudines locorum diversas habere noveris praecentores in Anglicanis ecclesiis dignitates, iam dictum praecentorem illam habere facias in Londonensi ecclesia dignitatem, eaque appellatione remota manere contentum, quam, rationabilibus et approbatis consuetudinibus ecclesiae salvis, sine praeiudicio alieno poterit obtinere. [Dat. Lat. II. Non. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
CAP. VII.
Non potest induci ex consuetudine, ut quis possit dimittere dignitatem sine superioris licentia, vel ut possit, electus administrare, non habita confirmatione a superiore.
Idem Conventui Corbiensis monasterii.
Quum venerabilis frater noster episcopus Hostiensis et dilectus filius L. tituli sanctae crucis presbyter cardinalis olim in partibus Alemaniae legationis officio fungerentur, invenerunt abbatem de monasterio Hermionensi, quod ad Romanam ecclesiam noscitur pertinere nullo mediante, ad monasterium Corbiense, quod est etiam Romanae ecclesiae speciale, propria temeritate migrasse, licentia illud deserendi, vel confirmatione a nobis, vel ab ipsis, qui vices nostras in illis partibus tunc gerebant, nec habita, nec petita. [Quumque Northusium advenisset regalia recepturus, iisdem exsistentibus ibidem, ut contemptus eius manifestior appareret, ad eos accedere non curavit, se mandatorum ipsorum exhibens modis omnibus contemptorem. Propter quod dicti legati venerabili fratri nostro Padeburnensi episcopo dederunt firmiter in mandatis, ut eundem ad suam praesentiam evocaret, et praedictis omnibus diligentius expositis coram eo, ipsum ab omni officio et beneficio suspendere non differret, donec nostro se conspectui praesentaret, de contemptu veniam petiturus. Ceterum quum suum nuncium ad eorundem praesentiam destinaret, se super praedictis omnibus per eundem excusans illius terrae allegavit consuetudinem generalem, asserens, quod pro electionis confirmatione vel obtinenda etiam benedictione vel licentia de uno ad aliud monasterium transeundi, summus Pontifex vel eius legati non erant aliquatenus requirendi, quum in illis partibus consuetudo talis hactenus sit servata. Iidem vero legati precibus multorum inducti tam ecclesiasticorum quam saecularium principum, qui eosdem pro ipso instantissime rogaverunt, praedictam sententiam relaxarunt, praefato episcopo Padeburnensi mandantes, ut memorato abbati iniungere non differret, ut usque ad dominicam, qua cantatur “Laetare Ierusalem,” proximo praeteritam nuncios suos ad sedem apostolicam destinaret, mandatum nostrum tam super hoc quam aliis eisdem mediantibus nunciis recepturus; quod si facere forte negligeret, ex tunc ipsum in pristinam sententiam reducere non differret, et eam faceret firmiter observari.] Postmodum autem, quum suos ad sedem apostolicam nuncios destinasset, iidem volentes eum multipliciter excusare, nuncii eius ad defensionem ipsius generalem illius terrae consuetudinem allegarunt. Quum igitur haec non tam consuetudo, quam corruptela merito sit censenda, quae profecto sacris est canonibus inimica, ipsam mandamus de cetero non servari. [Dat. Lat. V. Non. Maii Ao. XI. 1208.]
CAP. VIII.
De consuetudine potest induci, quod una ecclesia de gremio alterius teneatur sibi praelatum elegere. Et consuetudo est optima legum interpres.
Idem Decano Salesberiensi, A. Archidiacono et Magistro P. Penetel, Canonico Parisiensi.
Quum dilectus filius Guil. Andrensis ecclesiae monachus, qui pro clerico eiusdem ecclesiae se gerebat, et G. Daubins monachus ac procurator monasterii Karofensis super iure eligendi abbatem in Andrensi monasterio, et eiusdem Guilelmi electione in nostra praesentia invicem litigarent, idem Gu. electionem suam a fratribus Andrensis ecclesiae concorditer celebratam auctoritate apostolica petiit confirmari, asserens tam de iure communi, quam de privilegio speciali eis a felicis recordationis Alexandro Papa concesso, et a nobis postmodum confirmato, liberam eligendi auctoritatem ad eosdem fratres tantummodo pertinere. Nam de iure communi omnis congregatio monachorum eligere sibi debet abbatem, et in eiusdem Alexandri privilegio continetur, ut obeunte monasterii Andrensis abbate nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres vel eorum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam duxerint eligendum. A nobis quoque praedictis fratribus dignoscitur esse concessum, ut licitum sit eisdem, quum ecclesiam suam abbate vacare contigerit, personam idoneam de gremio eiusdem ecclesiae vel aliunde per regularem electionem sibi praeficere in pastorem Karoffensi monasterio praesentandam, ut ab ipso confirmationem accipiat, et reverentiam ei, quam debet, impendat. Dictus vero Gaufridus procuratur proposuit ex adverso, quod, quum olim ad petitionem comitis Balduini, uxoris et filiorum eius, patronorum ecclesiae Andrensis a bonae memoriae G. Moriensi episcopo fuerit constitutum, quod si praefatus locus divino munere adeo pullularet, ut prior aut abbas constitueretur ibidem, electio eius penes fratres eiusdem loci et capitulum Karofense penderet, et huiusmodi obtentu statuti sic fuerit longe retroactis temporibus observatum, ut monasterio Andrensi vacante, Andrenses fratres in Karofensi capitulo aliquem de gremio monasterii Karofensis sibi eligerent in abbatem, electio praedicti G. tam contra statuti tenorem, quam etiam contra consuetudinem approbatam, quae optima est legum interpres, minus canonice attentata, merito cassari debebat, et mandari fratribus antedictis, ut iuxta quod est hactenus obtentum, procederent ad electionem abbatis, [adiiciens, quod per privilegium supradicti praedecessoris nostri, nec etiam confirmationem nostram praeiudicari poterat monasterio Karoffensi, quum nulla penitus de praedicto statuto et approbata consuetudine habita mentione fuerint per subreptionem obtenta. Proposuit insuper idem G., quod ex alia quoque causa dicta electio cassari debebat, quia videlicet et ab interdictis et de interdicto fuerat celebrata. Quum enim bonae memoriae Lambertus Morinensis episcopus supradictis fratribus dederit in praeceptis, prout in eius patentibus literis perspeximus contineri, ut ad Karoffense monasterium, de cuius gremio eligere debebant abbatem, infra octo dierum spatium accedentes, ibidem eligerent, ut debebant, quod si non facerent, scirent se ab omni officio et beneficio et ecclesiarum ingressu fore suspensos, ipsi mandato episcopi vilipenso infra praefixum tempus, prout debebant, eligere contempserunt. Unde quum post elapsum terminum suspensionis sententia coeperint esse ligati, electio post haec ab ipsis praesumpta debebat irrita iudicari. Ad hoc autem fuit ex adverso responsum, quod quum praedicto modo eligere Andrenses monachi minime tenerentur, episcopo sine causae cognitione hoc praecise mandanti non tenebantur obedire, ac ideo praedicta sententia interdicti eos ligare non potuit, utpote minus rationabiliter promulgata, maxime quum infra terminum ab episcopo constitutum ad Karoffense monasterium accedentes, licentiam petierint de suo monasterio eligendi, licet eam nequiverint obtinere. Contra quod pars altera replicavit, quod, etsi fuisset forsitan dicta sententia minus iusta, humiliter tamen parere tenebantur eidem, quum fuisset a dioecesano episcopo promulgata.] His igitur et aliis, quae coram nobis utrinque fuere proposita, perspicaciter intellectis, Quia nobis constitit, electionem ipsam a suspensis, et de suspenso etiam celebratam, eam de consilio fratrum nostrorum iustitia cassavimus exigente. [Excommunicationis autem et suspensionis in ipsum Guilelmum et alios monachos Andrenses, et interdicti sententias in eorum ecclesias a venerabili fratre nostro Silvanectensi episcopo et coniudicibus eius post appellationem ad nos interpositam promulgatas ad cautelam duximus relaxandas.] Ceterum quum supradictum statutum, videlicet, quod penes fratres eiusdem loci et capitulum Karoffense pendeat abbatis electio, ita sane posset intelligi, quod per illud nec iuri communi, nec [apostolico] privilegio derogetur, ut videlicet ad saepedictos fratres electio spectet abbatis, et ad Karofense capitulum confirmatio, devotioni vestrae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, auditis hinc inde propositis, si ex parte Karofensis coenobii talis fuerit consuetudo probata, quae iuri communi praeiudicet, in hac parte vos secundum illam consuetudinem decernatis electionem Andrensis abbatis de cetero faciendam; alioquin, quodsi talis consuetudo probata non fuerit, per quam in hoc casu praeiudicetur iuri communi, vos Andrensibus monachis ius eligendi abbatem sublato appellationis obstaculo adiudicare curetis, ut sic de cetero liberam habeant facultatem vel de gremio ecclesiae suae, vel etiam aliunde, per electionem canonicam eligendi personam idoneam in abbatem praesentandam Karofensi capitulo, ut ab eo, si fuerit canonica [electio], confirmetur. [Porro etc. Dat. Lat. III. Non. Ian. Ao. XI. 1209.]
CAP. IX.
Capitulum sine episcopo statuta seu consuetudines novas facere vel antiquas immutare non potest.
Honorius III. Parisiensi Capitulo.
Quum consuetudinis ususque longaevi non sit levis auctoritas, et plerumque discordiam pariant novitates, auctoritate vobis praesentium inhibemus, ne absque venerabilis fratris nostri episcopi vestri consilio et consensu immutetis ecclesiae vestrae constitutiones et consuetudines vestras approbatas, vel novas etiam inducatis; si quas forte fecistis in ipsius episcopi praeiudicium, postquam est regimen Parisiensis ecclesiae adeptus, irritas decernentes. [VI. Non. Mart. Ao. V. 1221.]
CAP. X.
Non valet consuetudo, per quam quis inducitur ad peccandum vel bona propria dissipandum.
Idem Maiori et Burgen. de Rupella.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod quum in patria vestra servatae sint hactenus duae consuetudines abusivae, quod si forte indigena vel extraneus prodigalitatis vitio, vel incuria, seu quocunque casu alio dissipaverit vel amiserit omnia bona sua, bona uxoris suae, quantumcunque laudabilis et honestae vitae, tam mobilia quam immobilia, pro suae voluntatis libito alienat, quare fit interdum, ut, viro defuncto, uxor remaneat indotata, et superstites filii extremae subiaceant incommodis paupertatis; et, quod si vir ducat uxorem, quae fide coniugii violata committat adulterium manifeste, nihilominus ipsa medietatem omnium bonorum, quae fuerit vir adeptus, impudenter exigit et improbe apprehendit, quae potius privanda esset omnibus viri bonis, quare super his provideri vobis per apostolicam sedem suppliciter postulastis. Nos itaque saluti et utilitati vestrae provide consulere cupientes, Tenore praesentium declaramus, vos non teneri ad huiusmodi consuetudines tanquam iuri contrarias observandas.
CAP. XI.
Consuetudo non derogat iuri naturali seu divino, cuius transgressio peccatum inducit; nec positivo, nisi sit rationabilis et praescripta.
Gregorius IX.
Quum tanto sint graviora peccata, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam, nemo sanae mentis intelligit, naturali iuri, cuius transgressio periculum salutis inducit, quacunque consuetudine, quae dicenda est verius in hac parte corruptela, posse aliquatenus derogari. Licet etiam longaevae consuetudinis non sit vilis auctoritas, non tamen est usque adeo valitura, ut vel iuri positivo debeat praeiudicium generare, nisi fuerit rationabilis et legitime sit praescripta.
TITULUS V.
DE POSTULATIONE PRAELATORUM.
CAP. I.
Impostulabilis est qui violat interdictum. H. d. quoad titulum; habet enim multa alia dicta, quae non faciunt ad tit.
Innocentius III. Decano et Capitulo Senonensi.
Ad haec in B. Petro (Et infra:) Sane, quum ecclesia Senonensis semper fuerit ecclesiae Romanae devota, non immerito ipsius ecclesiae passioni compatimur et doloribus condolemus, quum eo sit viduata pastore, qui, etsi nobilis esset genere, nobilior tamen fuit, sicut credimus, sanctitate. (Et infra:) Dolemus insuper quod dolori nimio, quem de tanti patris obitu conceperat ecclesia Senonensis, dolor alias supervenit, quum ea vix surgente ab officio funeris tam funesti, vix digne celebratis exsequiis tanti patris, rex ipse iniuste commotus possessiones ipsius tam ad mensam archiepiscopi, quam canonicorum atiam pertinentes, non ut decuit vel debuit, sed ut voluit et valuit, occupavit, et personas etiam, quae de mandato nostro suspenderant organa sua, compulit exsulare. (Et infra:) Quumque propter persecutionem instantem et diffidentiam animorum, quam in talibus et zelus movet interdum, et usus excusat, de facili non possetis in unum locum et propositum convenire, sed ad nos fuisset ab aliquibus appellatum, tandem non sine difficultate convenientes in unum, Altissiodorensem episcopum in archiepiscopum unanimiter postulastis, postulationem vestram per magistrum R. praecentorem vestrum, virum in utroque iure peritum, honestum, providum et discretum, qui apud nos super assumpti promotione negotii fideliter institit, et de contingentibus nihil omisit, et per abbatem S. Petri, et per vestras etiam literas exponentes et petentes humiliter, ut faciendae translationi favorem apostolicum et pium praeberemus assensum, considerata praesertim persecutione, quae communiter instat ecclesiae Gallicanae, ac necessitate, quae incumbit specialiter ecclesiae Senonensi. Verum quoniam antequam idem magister ad sedem apostolicam accessisset, audieramus a multis, immo etiam nobis quasi pro certo constabat, quod idem episcopus interdicti sententiam non servasset, quod etiam idem magister non negavit, in nostra et fratrum nostrorum praesentia requisitus a nobis, in ipsius episcopi excusationem allegans, quod sententiam latam servare nullatenus tenebatur, quae ad eius notitiam nec per literas nostras, nec per dilectum filium P. S. Mariae in Via lata diaconum cardinalem tunc apostolicae sedis legatum, qui eandem sententiam promulgarat, nec per deputati ad hoc exsecutoris mandatum vel literas pervenisset, et quod in Altissiodorensi dioecesi rex ipse terram propriam non haberet, et quod eadem Altissiodorensis dioecesis ex alia causa fuerat interdicta. [Ceterum nuntii Remensis archiepiscopi et aliorum quorundam prius ad apostolicam sedem accesserant, ad excusandas excusationes in peccatis, occasiones quasdum frivolas praetendentes, scilicet quod dictus legatus post appellationem ad nos interpositam, cui visas fuerat detulisse constitutus iam extra fines regni Francorum in terram regis ipsius sententiam tulerat interdicti et modum excesserat in exsequendo, et quod ad quosdam eorum ipsius litterae non pervenissent. Sed si considerassent diligentius veritatem, quum scirent, quod frustra iacetur rete ante oculos pennatorum se sicut non poterant non debuerant taliter excusare, quum in accusationem potius excusatio convertatur. Licet enim Cardinalis ipse regni Francorum exiisset, nondum tamen fuerat metas suae legationis egressus quum non solum in regno Francorum sed in Viennensi, Lugudenensi et Burginensi provinciis iniunctam sibi a Nobis legationis sollicitudinem suscepisset. Praetera dictam interdicti sententiam ipse non edidit, sed potius publicavit, nec fuit dictator ipsius, sed verius exsecutor. Unde quum secundum ius canonicum et legale ab executoribus non liceat appellari nisi forsan modum excederent in exsequendo, et nos in litteris super hoc directis ad ipsum appellationis curavimus obstaculum inhibere, appellationi huiusmodi non fuerat deferendum, cui non profecto cardinalis ipse non detulit sed distulit potius, ut alibi mandatum nostrum commodius adimpleret. Interea non erat ipsorum nostrum interpretari mandatum nec interpretationem arguere cardinalis, cum ei potius credere debuissent, qui quum a Nobis recederet intellexit plenius nostrae super ipso mandato beneplacitum voluntatis, et nostrum mandatum recepit a nobis per quod ei liquidius mentis nostrae patuit intellectus. In dubio insuper via obedientiae tanquam tutior erat eligenda potius quam ad inobedientiae demum declinandum, quum iuxta propheticum testimonium crimen ariolandi sit nolle acquiescere et scelus idolatriae nolle obedire.] Quod nec sufficit, immo nec proficit ad excusationem praedicti Altissiodorensis episcopi, et aliorum similium, quod mandatum nostrum et cardinalis eiusdem, vel exsecutoris etiam ad se per speciales literas ad ipsos directas vel speciale mandatum non pervenisse proponunt; quum cardinalis idem sententiam interdicti, praesentibus multis archiepiscopis et episcopis, solenniter ac publice promulgaverit, et eadem interdicti sententia in regno Francorum iam a multis publice coeperit observari; nec sit necessarium, quum constitutio solenniter editur aut publice promulgatur, ipsius notitiam singulorum auribus per speciale mandatum vel literas inculcare; sed id solum sufficit, ut ad eius observantiam teneatur, qui noverit eam solenniter editam aut publice promulgatam; quum et contra quosdam, qui Sardicense concilium non servabant, tanquam illud non habuerint aut perceperint, canonica tradat auctoritas, quod eis non facile facultas credendi tribuitur, quum idem penes illos in suis regionibus actum fuerit et receptum. Nec valet, quod in Altissiodorensi dioecesi dictus rex terram propriam dicitur non habere, quum nos terram totam regis ipsius subiici mandaverimus interdicto, et cardinalis, nostrum interpretatus mandatum, in terram illam sententiam promulgaverit, quae regi tunc temporis adhaerebat. Quodsi episcopatus eius ex alia causa fuerat interdictus, interdicti sententiam et tenebatur fortius, et poterat facilius observare. Sed inde liquido constat, saepe dictum episcopum sufficienter excusari non posse, quod suam metropolitanam ecclesiam generalis interdicti sententiam et recepisse noverat et servare. Ideoque unus eorum exstiterat, qui deliberantes super eadem sententia communi consilio decreverunt, sed erraverunt, ut ipsam sententiam non servarent, quum, si verbum Apostoli Petri de Clemente dicentis diligentius attendissent, commonitionem super hoc non debuerint exspectare, sed obsecundare prudenter et humiliter obedire. Nos igitur, qui secundum Apostolum prompti sumus inobedientiam omnem ulcisci, eiusdem episcopi Altissiodorensis inobedientiam attendentes, ne nil obedientia prodesse videretur humilibus, si contemptus contumacibus non obesset, quum iuxta canonicas sanctiones quaedam sint culpae, in quibus culpa est relaxare vindictam, habito cum fratribus nostris super hoc diligenti tractatu, quantumcunque vobis tanquam obedientiae filiis deferre vellemus, postulationem tamen huiusmodi non propter postulantem ecclesiam, sed propter postulatam personam repulimus ut indignam. Licet autem ex eo, quod hominem, qui vestro non conveniebat proposito, postulastis, quum vos interdicti sententiam servaretis, et ipse tamen eam contemneret observare, permissa vobis facile abusi fueritis potestate, ac ideo vos ea non immerito privare possemus, quum iuxta divinae legis edictum non liceat vestem induere de lana linoque contextam: ne tamen vestrae videamur devotionis ingrati, de solita tamen apostolicae sedis benignitate concedimus, ut vobis et eidem ecclesiae per postulationem indoneam seu electionem canonicam de persona congrua consulatis.
CAP. II.
Qui postulationem cassatam vitio personae innovat est eligendi et postulandi potestate privatus.
Idem Hostiensi Episcopo apostolicae sedis Legato.
Gratum gerimus et acceptum, et fraternitatem tuam plurimum commendamus, quod ad promotionem venerabilis fratris nostri P. quondam Cameracensis episcopi, nunc autem archiepiscopi Senonensis, prudenter et efficaciter intendisti. Accepimus autem ex literis tuis, quod canonicis Senonensibus, quorum postulatio, quam fecerunt, nostra fuit auctoritate cassata, licet cassationis literas suppressissent in fraudem, ut concorditer et canonice ad electionem procederent, mandavisti, adiiciens etiam, quod, nisi forsitan in talem personam concorditer vota sua transferrent, pro qua merito tuum obtinere deberent consensum, de provisione ipsius ecclesiae postmodum faceres quod crederes expedire. Quumque plures eorum postulationem cassatam a nobis innovare denuo niterentur, quidam vero episcopum Cameracensem in archiepiscopum postularent, tu intelligens, eos, qui cassationem nostram quodammodo revocare volebant, eligendi privilegium amisisse, quia concessa sibi ex apostolicae sedis benignitate abuterentur temere potetaste, ac ideo ad alios, licet pauciores numero, quantum tamen ad hoc pertinet, consilio saniores, eligendi vel postulandi devolutam esse licentiam, praedictum Cameracensem ad eorum instantiam in pastorem auctoritate fretus apostolica providisti, et deputasti ad regimen ecclesiae Senonensis. Nos igitur, tanto id magis gratum et ratum habentes, quanto in eius promotione de mandato nostro et beneplacito potius processisti, a sollicitudine Cameracensis ecclesiae ipsum reddidimus absolutum, ut liberius gerat curam metropolis Senonensis, quod a te de mandato nostro factum est auctoritate apostolica confirmantes.
CAP. III.
Postulatio, per quam privata vel minor utilitas communi vel maiori praefertur, vel quae fit a minori quam a tertia parte collegii, admitti non debet.
Idem Clericis Ravennatis ecclesiae.
Bonae memoriae Guil. archiepiscopo vestro viam universae carnis ingresso, eius nobis obitum per vestras literas intimastis. Nos autem vobis dedimus in mandatis, ut personam idoneam, quae in nostra devotione persisteret, vobis eligeretis canonice in pastorem. Quumque vos postmodum, receptis literis nostris, super electione substituendi pontificis tractaretis, vota vestra fuerunt in diversa divisa. Nam quidam vestrum dilectum filium nostrum S. tituli sanctae Praxedis presbyterum cardinalem, quidam vero venerabilem fratrem nostrum Imolensem episcopum postulaverunt. Quumque partes postulationes suas per nuncios suos nobis praesentassent, proponebatur ab iis, qui cardinalem postulaverant memoratum, quod plures, quam duae partes vestrum, convenerant in eundem. Verum pars altera proponebat, quod digniores personae postularant episcopum Imolensem, et quod in postulatione ipsius et forma canonica et tenor compromissionis fuerat observatus, quum tanquam suffraganeus Ravennatis ecclesiae postulatus de ipsius gremio exstitisset. Fuerat enim compromissum, ut de corpore Ravennatis ecclesiae vel archiepiscopatu personam eligerent congruentem: quod pars altera frivolum asserebat, quum, etsi talis conditio fuisset adiecta, poterat tamen de Romanae sedis collegio propter ipsius privilegium praefata postulari persona, quum membra capitis a membris corporis censeri non debeant aliena. Nos igitur, auditis, quae de facto hinc inde proposita et de iure insuper fuerant allegata, deliberavimus cum fratribus nostris, et plenius etiam pro utralibet partium curavimus allegare. Consideravimus vero, quod eiusdem cardinalis praesentia utilior sit non solum Romanae, sed etiam ecclesiae generali, tam apud apostolicam sedem, quam apud ecclesiam Ravennatem, et quod maioris meriti sit in huiusmodi necessitatis articulo praeire in sanctae terrae subsidium exercitui Iesu Christi, quam suscipere pondus pastoralis officii. Unde non immerito praeferentes speciali utilitati communem et minori maiorem, praedictum cardinalem postulationi vestrae non duximus concedendum. Attendentes autem ex altera parte, quod praedictus episcopus Imolensis, a minori quam tertia parte fuerit postulatus, et quod apostolica sedes postulationes huiusmodi non consueverit in tanta divisione ac contradictione recipere, quum etiam quando aliquis ab aliis unanimiter postulatur, ad admittendam postulationem earum non tam ex iustitia, quam ex gratia moveatur, postulationem ipsius non duximus admittendam. Monemus igitur discretionem vestram et exhortamur attentius, et per apostolica scripta Mandantes, quatenus infra mensem post susceptionem praesentium cum his, qui vocem in electione habere noscuntur, per electionem, postulationem seu nominationem canonicam in personam idoneam, quae in ecclesiae Romanae devotione persistat, concorditer convenire curetis, et electionem, postulationem seu nominationem vestram per idoneos nuncios sedi apostolicae praesentetis. Veniant autem iidem nuntii parati, ut si forte, quod absit, factum vestrum fuerit exigente iustitia reprobandum, illum recipiunt, quem nos vobis providebimus in pastorem. Alioquin quum eidem. ecclesiae cupiamus sollicitius providere, nullatenus omittemus, quin ei auctoritate apostolica postorem idoneum assignare curemus.
CAP. IV.
Archiepiscopus in archiepiscopum postulatur. Et ex quo postulatio praesentata est Papae, non possunt postulantes ab ea recedere; sed debet superioris iudicium exspectari. H. d. quoad titulum.
Idem Praeposito et Capitulo Strigonensi.
Bonae memoriae Guil. archiepiscopo vestro viam universae carnis ingresso, quum in venerabilem fratrem nostrum Colocensem archiepiscopum postulandum a nobis contulissetis unanimiter vota vestra, et regium super hoc obtinuissetis assensum, suffraganei Strigonensis ecclesiae, Quinqueecclesiensis episcopus videlicet et quidam alii, postulationi vestrae se opponere curaverunt, asserentes, quod eis contemptis, qui ius habebant eligendi vobiscum, postulatio eadem fuerat attentata; licet vestri nuncii proponerent ex adverso, quod super praeficiendo vobis pontifice de gratia multotiens suffraganeorum fuerat requisitus assensus, sed ipsi vobis consilium [et auxilium] denegaverunt. Nunciis igitur in nostra praesentia constitutis, et proponentibus adversariis quaedam alia contra postulationis vestrae processum, quae in prioribus literis meminimus nos plenius expressisse, quia nobis de propositis non constabat, ita duximus providendum, ut, si suffraganeis persistentibus in contradictione sua, vos postulationi vestrae velletis instare, usque ad septuagesimam tunc primo venturam per procuratores idoneos, ad omnia sufficienter instructos, ad sedem apostolicam veniretis, ut statueremus utraque parte praesente quod iustitia suaderet; si autem illi a contradictione sua cessarent, et vos instaretis proposito vestro, ad praesentiam nostram mitteretis personas idoneas infra terminum supra dictum, quae super his, quae opportuna forent, nos redderent certiores. Quodsi contradicentibus episcopis memoratis vos contingeret de iure vestro diffidere, ne laborem et dolorem subiretis incassum, aliam personam idoneam provideretis vobis canonice in pastorem. Ceterum, quum inclytae recordationis [H,] rex Hungariae viam fuisset universae carnis ingressus, quidam vestrum, a postulatione vestra, quam nobis praesentaveratis communiter, temere recedentes, aliis persistentibus in eadem, et ad sedem apostolicam appellantibus, praedictum Quinqueecclesiensem episcopum in archiepiscopum postulaverunt. Quorum votis nullus suffraganeorum assensit, excepto duntaxat episcopo Nitriensi. Et licet carissimus in Christo filius noster A. Hungariae rex illustris, tunc dux et regni Hungarici, L. nepotis sui regis nomine, cuius tutelam et regni curam ipsi frater eius commiserat, gubernator, precum suarum primitias ad nos pro praedicti Colocensis postulatione transmiserit, postmodum tamen pro Quinqueecclesiensi episcopo ad Strigoniensem metropolin transferendo nobis per literas suas humiliter supplicavit. Nos igitur, postulationem ipsam, quam invenimus post appellationes interpositas in multa discordia, non solum suffraganeorum, verum etiam canonicorum Strigonensis ecclesiae, ac contra formam mandati nostri regulari ordine praetermisso temere celebratam, illam exigente iustitia non duximus admittendam; sed vobis dedimus in mandatis, ut ad providendum vobis pastorem idoneum per electionem canonicam vel postulationem concordem, requisito suffraganeorum assensu, si esset de antiqua et approbata consuetudine requirendus, infra mensem post susceptionem literarum nostrarum procedere curaretis; alioquin ex tunc, ne gregi dominico deesset diutius cura pastoralis, nos ipsi provideremus ecclesiae viduatae, secundum officii nostri debitum ex plenitudine apostolicae potestatis. Verum antequam ad vos literae nostrae pervenissent, innitentes mandato priori, suffraganeos, qui erant in regno praesentes, praeter praedictum Quinqueecclesiensem ad concordiam revocastis ita, quod Watiensis, Wesprimiensis et Ianviensis episcopi pro translatione Colocensis archiepiscopi, salvo iure suo in posterum, cui propter afflictionem et necessitatem Strigoniensis ecclesiae supersedebant, ad praesens nos humiliter rogaverunt, praedicto Nitriensi scribente, quod, si non placeret nobis electionem factam de Quinqueecclesiensi admittere, pro postulatione alterius sine praeiudicio iuris sui nos suppliciter exorabat. Post haec autem mandato nostro recepto, hi, qui in archiepiscopum Colocensem covenerant, ab eius postulatione, sicut fuit propositum coram nobis, recedere noluerunt, sed innovaverunt eandem, reversis ad eos quibusdam canonicorum, qui in partem alteram declinarant, cum praedicti regis et suffraganeorum literis dilecti filii A. magistrum scholarum, M. thesauranium, A. archidiaconum, et F. et N. canonicos Strigonienses ad sedem apostolicam destinarunt, super postulatione sua dispensationis gratiam petituros. Ceteri vero, qui Quinqueecclesiensem episcopum postularunt, sicut ex eorum parte fuit propositum coram nobis, convenientes in unum, ceteros canonicos ad capitulum convocarunt, ad postulationem concordem vel electionem canonicam iuxta mandatum apostolicum infra praefixum terminum sibi procedere cupientes. Sed, illis nolentibus convenire, intelligentes, penes se tantum remansisse facultatem liberam eligendi, quia reliqui ius suum prosequi negligebant, praedictum Quinqueecclesiensem episcopum, licet ne id fieret fuisset ab aliis appellatum, denuo postularunt. Quum ergo utriusque partis nuncii ad sedem apostolicam pervenissent, hi, qui pro Quinqueecclesiensi episcopo venerant, proponebant, partem suam iuxta mandatum apostolicum processisse, nec obstare discordiam vel contradictionem eorum, qui iuxta formam mandati nostri procedere contemnentes, illo recepto nec elegerant quenquam canonice, nec concorditer postularant. Unde concors debebat eorum postulatio reputari, quum ceteri, tanquam iussionis apostolicae contemptores, eligendi et postulandi se iure privassent, dum nec postulare nec eligere voluerunt, immo nec etiam ad capitulum convenire. Ad haec autem ex adverso poterat responderi, quod illi, qui Colocensem archiepiscopum postularant, formam secuti fuerant per nostras literas sibi datam, quoniam innitentes postulationi priori, iuxta tenorem priorum literarum nostrarum concordem fecerant, quae fuerat prius discors, dum suffraganeos ad concordiam revocarunt. Nec obstabat eorum discordia, qui alium postularunt, quum prius in postulatione archiepiscopi supradicti convenissetis pariter universi, et consensum vestrum annotatum literis, et subscriptionibus propriis roboratum, petiissetis a nobis per communes nuncios confirmari, nosque vestram recepissemus postulationem diiudicandam, si suffraganei forsitan in contradictione persisterent, vel, si consentirent, aut etiam cederent, approbandam. Si enim, postquam postulatio subscriptionibus postulantium roboratur, et praesentatur Romano Pontifici approbanda, possent ab ea recedere postulantes, nobis frequenter illuderent, et iudicium nostrum ex eorum pendere arbitrio videretur. Poterat quoque addi, quod pars altera mandatum apostolicum non servarat, utpote quae nec postulationem concordem, nec electionem canonicam celebrarat, quum in maiori contradictione quam prius, non solum canonicorum, sed suffraganeorum etiam, ipso rege adversae parti favente, praedictum Quinqueecclesiensem episcopum postulasset. Auditis igitur his et aliis, quae fuerunt hinc inde proposita, et habito super his cum fratribus nostris diligenti tractatu, Intelleximus itaque quod, etsi neutra esset postulatio approbanda, iuxta tenorem tamen posterioris rescripti ad nos de cetero Strigonensis ecclesiae provisio pertineret. Quia vero non plenam de personis illius regni notitiam habebamus, ideoque non poteramus salva conscientia nostra eidem ecclesiae in alia persona, quae de regno Hungariae originem duceret, congrue providere, nec vellemus ei praeficere alienum, quamvis regularius et honestius videretur, si suffraganeus ad metropolim suam accederet, quam archiepiscopus a metropoli ad metropolim transferretur, partem tamen elegimus potiorem, et eundem archiepiscopum, in quem omnes, quorum consensus in electione vel postulatione pastoris requiritur, licet diversis temporibus convenerant, a vinculo, quo tenebatur Colocensi ecclesiae, absolventes, ad metropolim Strigonensem transferimus, et ei licentiam tribuimus transeundi, pallium ei ad nomen et usum eiusdem ecclesiae transmissuri. [Monemus igitur etc. Dat. Romae II. Non. Oct. 1205.]
CAP. V.
Postulatio, contra quam agitur de contempto, potest sine praeiudicio alicuius reiici; potest tamen de speciali gratia admitti. Hoc dicit.
Idem Capitulo Strigonensi.
Postulationem, quam celebrastis [de venerabili fratre nostro I. Colocensi archiepiscopo ad Strigoniensem metropolim transferendo, venerabiles fratres nostri eiusdem metropolis suffraganei, videlicet C. Quinqueecclesiensis, B. Watiensis, R. Vesprimiensis et I. Nitriensis episcopi penitus contradicunt, per suas nobis literis intimantes, quod V. bonae memoriae archiepiscopo vestro viam universae carnis ingresso, eis inconsultis vos, habito ad invicem consilio diligenti, quosdam de concanonicis vestris ad carissimi in Christo filii nostri Ungarorum regis illustris praesentiam destinastis, et quem vobis praefici volebatis nominetenus expressistis. Post dilationem vera non longam, quum ad festum B. Stephani regis iidem episcopi solenniter convenissent, ut super electione Strigoniensis ecclesiae unanimi deliberatione tractarent, vos, ab eisdem episcopis requisiti, quem illi sedi velletis praefici ac praeponi, taliter respondistis, quod nullum auderetis eligere, nisi qui plenam regis gratiam obtineret, et protinus praedictum Colocensem archiepiscopum nominare curastis, adiicientes, quod in electione archiepiscopi suffraganei nihil iuris haberent, quibus ipsi suffraganei responderunt, quod a prima Christianitatis institutione in regno Ungariae usque ad ista tempora nullus ad sedem Strigoniensem fuerat electus, nisi suffraganeis una cum canonicis eligentibus iuxta consuetudinem canonicam et consuetudinem approbatam. Dixerunt etiam, quad prius inquiri deberet, utrum de gremio illius ecclesiae posset utilis et idoneus reperiri, asserentes, quod in ea multi sunt viri honesti, discreti et literati, qui possent illi ecclesiae decentius praesidere. Illud insuper per easdem nobis literas instimarunt, quod, quum praedictus Colocensis archiepiscopus usque ad haec tempora Colocensem ecclesiam Strigoniensi metropoli asseruerit esse parem, eique tam verbo quam opere varias et intolerabiles iniurias irrogarit, non modicum formidabant, ne, si ad memoratam metropolim transferretur, propriae confessionis et assertionis non immemor, quasi rubore perfusus, ne sibi ipsi contrarius videretur, negotia Strigoniensis ecclesiae minus efficaciter assumeret promovenda, et ipsos episcopos, qui eius verbis et actibus iuxta debitum suum dure quandoque restiterant, opprimere non cessaret, quum tamen, iuxta canonicas sanctiones, iudex aliquibus non debeat dari suspectus. Porro dilecti filii, … abbas de Bucco et magister Petrus pro rege praedicto, nec non et … praepositus Posonensis et … thesaurarius ecclesiae vestrae pro vobis in contrarium allegantes asseruere constantes, ea, quae ab ipsis episcopis proposita fuerant, penitus esse falsa, firmiter proponendo, quod per eundem praepositum et alios ante communem tractatum vocati fuerunt solenniter, et venerunt, eorumque de gratia multoties fuit requisitus assensus; sed, quum super ecclesiae vestrae provisione consilium et auxilium vobis congruum denegarent, vos, ipsi ecclesiae desolatae providere volentes, vocatis praedictis episcopis, convenistis in unum, et vota vestra in praedictum Colocensem archiepiscopum, ut ipsum postularetis a nobis, unanimiter eis praesentibus contulistis, suppliciter exorantes, ut nos suis literis pro postulatione vestra rogarent, quod ipsi facere penitus recusarunt. Praenominatis autem nunciis asserentibus, quod translationem ipsius archiepiscopi urgens necessitas et evidens utilitas exigebant, in ipsa disceptatione fuit propositum coram nobis, quod memoratus archiepiscopus Colocensis, in grave Strigoniensis ecclesiae praeiudicium, vobis reclamantibus et confirmationes sedis apostolicae ostendentibus, filium praedicti regis coronavit in regem, quum non ad Colocensem ecclesiam, sed ad metropolim vestram coronatio regis Ungariae pertinere noscatur; unde tamquam alieni iuris invasor et apostolici statuti contemptor debebat graviter castigari, poteratque verisimili coniectura praesumi, quod, quum ipse querelam contra se ipsum et contra factum proprium non esset moturus, ius ecclesiae vestrae super hoc praetermitteret indefensum, per quod ei grave posset praeiudicium generari, quamvis e contrario fuerit replicatum, quod absque contradictione cuiuslibet et praeiudicio alicuius praescripta coronatio ab universitate fuerat celebrata.] Licet ergo per postulationem huiusmodi nullum ius sit alicui acquisitum, ideoque sine praeiudicio alicuius postulationem potuissemus repellere memoratam; ut tamen vobis, quantum cum Deo possumus, de speciali gratia consulamus, ita duximus providendum, quod, si praedicti pontifices in contradictione persisterent, et vos ad postulationem institeritis obtinendam, quia nobis non constitit de praemissis, usque ad septuagesimam proximo venturam per procuratores idoneos, ad omnia sufficienter instructos, nostro vos conspectui praesentetis, quatenus utraque parte praesente quod iustum fuerit decernamus. [Si autem illi etc. Dat. Romae ap. S. Petr. X. Kal. Dec. 1204.]
CAP. VI.
Episcopus non est eligendus ad aliam dignitatem, sed postulandus.
Honorius III. Capitulo Calaritano.
Etsi unanimiter vota vestra concurrerint ad venerabilem fratrem nostrum Sutrinum episcopum in ecclesiae vestrae archiepiscopum eligendum, quum suae alligatus ecclesiae liberum non habeat sine nostra permissione volatum, electionem de ipso factam, tanquam contra canones minus licite attentatam, de fratrum nostrorum consilio duximus irritandam, quum eligi nullo iure potuerit, sed potius postulari. Volentes tamen quantum cum Deo possumus vestris desideriis concurrere benigno favore dilectis filiis subdiacono et B. Capellano nostris, apostolicae sedis legatis, duximus iniungendum, ut et vota vestra circa ipsum exquirant, et personae merita vice nostra examinent diligentes, eundem ad nos cum literis suis veritatem continentibus destinando, ut si idoneus repertus fuerit, disponente Domino, et ipsi in ecclesia et ecclesiae vestrae utiliter provideatur in ipso.
TITULUS VI.
DE ELECTIONE ET ELECTI POTESTATE.
CAP. I.
Ecclesiae collegiatae non debet provideri de praelato per collationem seu provisionem, sed per electionem canonicam fiendam per ipsum collegium. H. d. Abbas.
Lucius Papa.
Nullus in ecclesia, ubi duo vel tres fratres fuerint in congregatione, nisi eorum electione canonica presbyter eligatur, †et eisdem convocatis, et parochianis, atque in unum consentientibus. Si vero aliter quis ecclesiam adeptus fuerit, eo, quod per cupiditatem illam acquisierit, atque contra canonicae regulae disciplinam egerit, expellatur.
CAP. II.
Electus ad clamorem populi, non debet per superiorem confirmari.
Ex concilio Sardicensi.
Osius episcopus dixit: Si quis ita temerarius exstiterit, ut fortasse talem excusationem afferens, asseveret, quod literas populi acceperit, quum manifestum sit potuisse plures eorum qui sinceram fidem non habent, praemio et mercede corrumpi, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino fraudes has damnandas esse arbitror ita, ut nec laicam in fine communionem, nisi de hoc poenituerit, talis accipiat. Si vero omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet.
CAP. III.
Electio canonica confirmanda est; debet tamen superior ante confirmationem inquirere de conversatione et vita electi, ubi fuit conversatus.
Gregorius III.
Postquam †[is, qui ad episcopatum Surrentinae civitatis electus fuerat, aptus nobis visus non est, Amandum presbyterum oratorii S. Severini, quod in castro Lucullano situm est, elegerunt. Ea propter experientiae tuae praecipimus, ut eundem presbyterum excusatione postposita sub omni ad nos studeat festinatione transmittere, quatenus] Confirmationem petentium desideria, [cum Christi auxilio,] si nihil est, quod electum impediat, impleantur. Cuius vita vel actus, quia melius possunt illic, ubi [diu] est conversatus, cognosci, inquirantur ibidem. [Et si nulla etc.]
CAP. IV.
Electo in archiepiscopum sedes apostolica pallium non tradet, nisi prius praestet fidelitatis et obedientiae iuramentum.
Paschalis Panormitano Archiepiscopo.
Significasti, frater carissime, reges et regni maiores admiratione permotos, quod pallium tibi ab apocrisariis nostris tali conditione oblatum fuerit, si sacramentum, quod a nobis scriptum detulerant, exhiberes. †In pallio, frater, plenitudo conceditur pontificalis officii, quia iuxta sedis apostolicae et totius Europae consuetudinem ante acceptum pallium metropolitanis minime licet aut consecrare episcopos, aut synodum celebrare. Mirentur in hac causa et Dominum nostrum Iesum Christum, qui, quum ovium suarum curam Simoni Petro committeret, conditionem posuit, dicens: “Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas.” Si conscientiarum factor et cognitor secretorum conditione hac usus est, nec semel tantum, sed et secundo, et usque ad contristationem: qua nos sollicitudine, qua provisione oportet tantam ecclesiae praelationem, tantam Christi ovium curam imponere fratribus, quorum conscientias non videmus? illis maxime, quos nullo usu novimus, quorum dilectionem penitus ignoramus? Aiunt omne iusiurandum in evangelio a Domino Deo esse prohibitum, nec ab [ipsis] Apostolis post Dominum, nec in conciliis inveniri posse statutum. Quid est ergo, quod idem Dominus subsequenter ait: “Quod amplius est, a malo est?” Hoc enim amplius ut exigamus, malum nos illo permittente compellit. Nonne malum est ab ecclesiae unitate et a sedis apostolicae obedientia resilire, et nonne malum est contra [sacrorum] canonum statuta prorumpere? Quod quam multi etiam post sacramentum praestitum praesumpserunt? †Nonne praedecessor tuus praeter Romani Pontificis conscientiam damnavit episcopum? Quibus hoc canonibus, quibus hoc conciliis legitur esse permissum? Quid super episcoporum translationibus loquar, quae apud vos non auctoritate apostolica, sed nutu regio praesumuntur? Propter haec mala et alia evitanda huiusmodi iuramentum exigitur. Cur autem Dominus iuramentum prohibuerit, Apostolus Iacobus manifeste adiiciens docet, ut non sub iudicium incidatis, ne quisquam, sicut et Augustinus exponit, assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem dilabatur. Quapropter iuratione [quis] non utatur, nisi necessitate, quum videt pigros homines esse ad credendum quod eis utile est credere, nisi iuratione firmetur. Hoc nimirum malo ac necessitate compellimur iuramentum pro fide, pro obedientia, pro unitate requirere. Porro pro auditorum diffidentia Apostolum Paulum iurasse, ipsius epistolae testantur. Aiunt in conciliis statutum non inveniri, quasi Romanae ecclesiae legem concilia ulla praefixerint, quum omnia concilia per Romanae ecclesiae auctoritatem et facta sint, et robur acceperint, et in eorum statutis Romani Pontificis patenter excipiatur auctoritas. †[Nonne in Chalcedonensis concilii actione decima sexta slatutum est, ante omnia quidem primatus honorem praecipuum secundum canones antiquae Romae reverendissimo archiepiscopo conservari? Itaque quod censuerunt rex et magnates a supradicta sacramenti conditione te quiescere, videturne vobis iudicium evangelicum? Videturne primatus nostri honor praecipuus? Numquid animo cecidit illa sententia Domini: non est discipulus super magistrum? Numquid Hungarico principi dictum est: et tu conversus confirma fratres tuos? Numquid haec nos commodi nostri profectione requirimus, et non unitatis catholicae statuimus firmamentum?] Possunt apostolicam sedem contemnere, possunt adversum nos calcaneum elevare, datum a Deo privilegium evertere vel auferre non possunt, quo Petro dictum est: “Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum.” Quibus tamen quatuor conciliorum decretis dandi pallii modus praescriptus est, et professionis vel obedientiae ordo sancitus [est]. Quum igitur a sede apostolica vestrae insignia dignitatis exigitis, quae a beati Petri tantum corpore assumuntur, iustum est, ut vos quoque sedi apostolicae subiectionis debitae signa solvatis, quae vos cum beato Petro tanquam membra de membro habere, et catholici capitis unitatem servare declarent. In quibus a praedecessoribus nostris ea est adhibita moderatio, ut nihil iniuriosum, nihil difficile sit appositum, quod non etiam praeter exactionem nostram ab omnibus debeat Episcopis observari, qui sub Apostolorum Petri et Pauli obedientia decreverunt, et unitate persistere. Numquid non ultra vos Saxones, Danique consistunt? Et tamen eorum Metropolitani et idem iuramentum asserunt, et legatos sedis Apostolicae honorifice tractant, et in suis necessitatibus adiuvant et Apostolorum limina per legatos suos non tantum per triennium sed annis singulis visitant. [Ita te etc.].
CAP. V.
Si schismaticus ad unionem ecclesiae reversus, eligitur in episcopum, electio non tenet, sed ex dispensatione potest confirmari.
Alexander III. Petro Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Quia diligentia tua per dilectum filium nostrum S. a nobis sollicite requisivit, an electionem electi, qui nuper abiurato scismate ad unitatem ecclesiae et devotionem nostram rediit, debeas confirmare: id tibi duximus respondendum, quod, si a schismatico nullum ordinem susceperit, et eius electio unanimiter et concorditer secundum formam canonum fuerit celebrata, eum, dummodo alia non impediant, dispensative permittimus confirmari, mandantes, ut eum facias a catholicis episcopis suffraganeis Aquilegiensi ecclesiae in episcopum ordinari, salva tamen debita iustitia et reverentia eiusdem ecclesiae, quum ad catholicam redierit unitatem.
CAP. VI.
Electus in Romanum Pontificem a duabus partibus cardinalium, nulla exceptione obstante est Papa; electus autem a minori numero gerens se pro Papa, incidit una cum sibi adhaerentibus in poenas hic contentas.
Idem in concilio Lateranensi.
Licet de vitanda discordia in electione Romani Pontificis manifesta satis a praedecessoribus nostris constituta manaverint, quia tamen saepe post illa per improbae ambitionis audaciam gravem passa est ecclesia scissuram: nos etiam ad malum hoc evitandum de consilio fratrum nostrorum et sacri approbatione concilii aliquid decrevimus adiungendum. §. 1. Statuimus ergo, ut, si forte, inimico homine superseminante zizaniam, inter cardinales de substituendo summo Pontifice non poterit esse plena concordia, et duabus partibus concordantibus pars tertia concordare noluerit, aut sibi alium praesumpserit nominare, ille absque ulla exceptione ab universali ecclesia Romanus Pontifex habeatur, qui a duabus partibus concordantibus electus fuerit et receptus. §. 2. Si quis autem de tertiae partis nominatione confisus, quia de ratione esse non potest, sibi nomen episcopi usurpaverit, tam ipse, quam ii, qui eum receperint, excommunicationi subiaceant, et totius sacri ordinis privatione mulctentur ita, ut viatici etiam eis, nisi tantum in ultimis, communio denegetur, et si non resipuerint, cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, accipiant portionem. §. 3. Praeterea si a paucioribus quam a duabus partibus aliquis electus fuerit ad apostolatus officium, nisi maior concordia intercesserit, nullatenus assumatur, et praedictae poenae subiaceat, si humiliter noluerit abstinere. Ex hoc tamen nullum canonicis constitutionibus et aliis ecclesiis praeiudicium generetur, in quibus debet maioris et sanioris partis sententia praevalere, quia quod in eis dubium venerit superioris poterit iudicio diffiniri. In Romana vero ecclesia speciale aliquid constituitur, quia non poterit ad superiorem recursus haberi.
CAP. VII.
Electio ad episcopatum fieri debet de digno scientia, moribus et aetate, et quod habeat trigesimuro annum completum, et sit de legitimo matrimonio natus. Hoc dic. usque ad §. Quum vero. – §. 1. Beneficia electi in episcopum vacant per confirmationem, adeptionem possessionis, et consecrationem secutam, vel postquam praefixum tempus ad petendam consecrationem lapsum fuerit. Hoc dic. usque ad §. Inferiora. Abbas Siculus. – §. 2. In dignitatibus et officiis citra episcopatum ac curatis beneficiis debet assumendus vigesimum quintum annum attigisae, et alias esse idoneus scientia et moribus; et si non est in ordine requisito, debet se facere promoveri in proximis temporibus; alias monitus non parens privatur beneficio, non obstante appellatione, nisi ex causa legitima excusetur. Hoc dic. usque ad §. Clerici. Abb. Siculus. – §. 3. Eligentes indignum contra formam huius c. privati sunt pro prima vice potestate eligendi, et idem in collatore; et defectum capituli supplet episcopus, et e converso. Et si capitulum negligit, fit devolutio ad metropolitanum. Hoc dic. usque ad finem.
Idem in eodem.
Quum in cunctis sacris ordinibus et ecclesiasticis ministeriis sint et aetatis maturitas, et gravitas morum, et literarum scientia inquirenda, multo fortius in episcopo haec oportet inquiri, qui ad curam aliorum positus in se ipso debet ostendere, qualiter alios in domo Dei oporteat conversari. Ea propter, ne quod de quibusdam pro necessitate temporis factum est trahatur a posteris in exemplum, praesenti decreto statuimus, ut nullus in episcopum eligatur, nisi qui iam trigesimum annum aetatis exegerit, et de legitimo matrimonio sit natus, qui etiam vita et scientia commendabilis demonstretur. §. 1. Quum vero electus fuerit, et confirmationem electionis acceperit, et ecclesiasticorum bonorum administrationem habuerit, decurso tempore de consecrandis episcopis a canonibus diffinito, is, ad quem spectant beneficia, quae habebat, de illis disponendi liberam habeat facultatem. §. 2. Inferiora etiam ministeria, ut puta decanatum, archidiaconatum, et alia, quae curam animarum habent annexam, nullus omnino suscipiat, sed nec parochialis ecclesiae regimen, nisi qui iam vigesimum quintum annum aetatis attigerit, et scientia et moribus commendandus exsistat. Quum autem assumptus fuerit, si archidiaconus in diaconum, et decanus et reliqui admoniti non fuerint praefixo a canonibus tempore in presbyteros ordinati, et ab illo removeantur officio, et aliis conferatur, qui et velint et possint illud convenienter implere. Nec prosit eis appellationis refugium, si forte in constitutionis istius transgressionem per appellationem voluerint se tueri. Hoc sane non solum de promovendis, sed etiam de his, qui iam promoti sunt, si canones non obsistant, praecipimus observari. §. 3. Clerici sane, si contra formam istam quemquam elegerint, et eligendi tunc potestate privatos, et ab ecclesiasticis beneficiis triennio noverint se [esse] suspensos. Dignum est enim, ut quos Dei timor a malo non revocat ecclesiasticae saltem coerceat severitas disciplinae. Episcopus autem si contra haec fecerit aut consenserit fieri, in conferendis praedictis officiis et beneficiis potestatem [suam] amittat, et per capitulum, aut per metropolitanum, si capitulum concordare nequiverit, ordinetur.
CAP. VIII.
Compromittentes super electione tenentur recipere electum a compromissario, si est idoneus.
Idem Ravennati Archiepiscopo.
Causam, quae inter moniales sanctae Margaretae †super discordia et dissensione electionis, quam fecerunt, agitari dignoscitur, experientiae tuae iam pridem commisimus terminandam. Verum quoniam ipsa causa in tantum protrahitur, et nondum, sicut accepimus, processisti, et periculosum et damnosum est monasterio, quod causa ipsa in tantum protrahitur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus infra XL. dies, vel duos menses ad plus, secundum tenorem aliarum nostrarum literarum in eadem causa procedas, ita videlicet, quod si sorores ipsae in episcopum electionem contulerint, promittentes, quod illam, quam episcopus eis provideret, reciperent, ipsam, quam episcopus illis providerit, facias ab eis, appellatione remota, si tamen exsistat idonea, in suam recipi abbatissam. Si autem in causa procedere non poteris, dilectis filiis I. basilicae duodecim Apostolorum, presbytero Cardinali, Apostolicae sedis Legato et Priori S. Victoris ex parte nostra significes, ut in eadem causa procedant, et eam debito fine decidant.
CAP. IX.
Electus ante confirmationem beneficia conferre vel aliter administrare non potest.
Idem Wigorensi Episcopo.
Nosti, sicut vir prudens et sapiens, quomodo dilectus filius noster G. Linconensis electus concedendi honores vel praebendas, aut alias disponendi de rebus ecclesiae, quum sua non sit electio confirmata, non habeat facultatem. †Inde est, quod fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut praedicto electo ex parte nostra non differas arctius inhibere, ne archidiaconatum de Norantine, vel praebendam, quam W. eiusdem loci archidiaconus tenuit, alicui conferre praesumat. Et si eundem archidiaconatum vel praebendam cuiquam, quod non arbitramur, concessit, Mandamus igitur, quatenus ei auctoritate nostra praecipias, ut concessionem suam quam citius, omni contradictione et appellatione cessante, si quam fecit de praedictis, studeat revocare. [Quodsi distulerit etc.]
CAP. X.
Electio facta post appellationem, et prima non cassata, et contra privilegia ecclesiae, cassanda est.
Idem.
Consideravimus, quod electio Ioannis Frontini post appellationem ad nos interpositam et contra tenorem privilegiorum ecclesiae vestrae fuerit celebrata. Perpendimus etiam, quod electio B. post illam qualemcunque electionem non cassatam, nec non et post appellationem, per quam ad suum statum omnia debent reduci, facta fuit, †et illata violentia, quanquam rex penitus inficietur, violentiam aliquam in hoc de assensu vel conscientia sua unquam perpetratam fuisse. Quapropter nos utriusque electionem de communi fratrum nostrorum consilio omnino cassamus, et vobis in aliam personam idoneam et honestam conveniendi liberam tribuimus facultatem; ita tamen, quod utrique praedictorum fama sua non minus propter hoc integre conservetur, et quod in aliis ecclesiis possint, si Deus dederit, ad dignitatem promoveri. Vobis autem liceat praeter istam ecclesiae vestrae ordinationem in eorum alterum, si voluntas fuerit, iterum convenire, et eum vobis in abbatem atque magistrum canonice providere.
CAP. XI.
Metropolitanus confirmatus, licet nondum receperit pallium, potest suum suffraganeum consecrari facere.
Idem.
Suffraganeis alicuius metropolitani, ad mandatum ipsius metropolitani, post confirmationem electionis suae, etiamsi pallium non receperit, licitum est aliquem electum, qui ad eius iurisdictionem pertinet, consecrare, et metropolitano aegritudine laborante vel alias praepedito, post susceptionem pallii, et etiam ante si eius est electio confirmata suffraganei sui ad mandatum ipsius possunt electo munus consecrationis conferre.
CAP. XII.
Is, cuius electio fuit cassata, non vitio personae, sed electionis modo, iterum eligi potest; secus, si vitio personae.
Clemens III.
Super eo vero, quod quaerere voluisti, si alicuius electione cassata idem ad alterius ecclesiae regimen electus fuerit, an eius electio debeat confirmari, hoc tuam volumus discretionem tenere, quod, si prior electio non vitio personae, sed modo electionis cassatur, promotionem eius in eadem etiam ecclesia, nisi forte simoniacae pravitatis aliquid intercessisse constiterit, non debeat impedire.
CAP. XIII.
Non professus potest postulari in abbatem, si ex aliqua bona causa fiat talis postulatio. Hoc dic. secundum lecturam, quae est magis singularis.
Coelestinus III.
Quum monasterium de Pellicia in tuo situm episcopatu, ad eam dissolutionem devenerit, sicut tuarum literarum insinuatio patefecit, quod fratres eiusdem domus observantiam religionis et ordinem abiecerunt, †et, bonis eius dilapidatis atque consumptis, ad eligendum sibi abbatem de ipsius ecclesiae gremio non potuerunt hactenus convenire, ad tuae tamen admonitionis et exhortationis instantiam in unum convenientes, in quendam, qui cum fratribus suis in eremo est laudabiliter conversatus, boni testimonii virum unanimiter consenserunt, et eum in abbatem totis desideriis postulantes, eius subiici disciplinis et habitui postulabant. Tu vero postulationi eorum de prudentum et discretorum virorum consilio praebuisti assensum, et humiliter postulasti eandem ordinationem a sede apostolica confirmari. Nos autem petitioni tuae facorem nostrum et assensum liberaliter impertientes ordinationem ipsam, sicut facta est canonice, confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. [Super eo vero etc. (cf. c. 1. de confessis II. 18)]
CAP. XIV.
Electio debet esse in libertate eligentium, nec valet contraria consuetudo.
Idem.
Quum terra, quae funiculus hereditatis Domini censebatur (Et infra:) Sicut autem ex quarundam literarum tenore pluriumque relatione accepimus, quidam olim in electionibus pravae consuetudinis morbus irrepsit, ut videlicet, quum alicuius praelati electio debet celebrari, conventus, ad quem pertinere dignoscitur, duas personas nominet latenter auribus patriarchae vel principis exprimendas, ut sic illarum alterius eligendae, vel totius electionis penitus irritandae idem patriarcha vel princeps plenariam habeat facultatem. Quia igitur hoc redundat in gravamen et perniciem ecclesiasticae libertatis, praescriptam consuetudinis pravitatem sancimus penitus abolendam, statuentes, ut forma electionis canonicae in omnibus conventualibus ecclesiis observetur, videlicet, ut, quum debet ecclesiae consuli pastoris regimine destitutae, electores in unum locum, in quo fuerit electio celebranda, conveniant, et invocata Spiritus sancti gratia personam solemniter nominent, in qua omnes, vel [maior] pars sanioris consilii potuerint convenire, et ea sine ullius contradictione, dummodo persona idonea fuerit, et electio sine simoniaca pravitate celebrata, ad illius regimen ecclesiae admittatur. Quod si in persona fuerit vel in electionis modo peccatum, tamdiu electores in electione diligentiam inquisitionis apponant, donec secundum praescriptam formam vacanti ecclesiae de persona idonea valeant providere. Quo facto non prohibemus, quin regis seu patriarchae, qui pro tempore fuerit, requiratur assensus; sed propter hoc ipsam electionem nolumus impediri.
CAP. XV.
Per confirmationem electionis non transfertur potestas exercendi ea, quae sunt ordinis. Illa enim transferuntur per consecrationem. Abbas.
Idem.
Transmissam †dudum, sicut insinuare curasti, ad nostram audientiam quaestionem, tua nunc dilectio replicavit. Quaesivisti, quid faciendum sit tibi super eo, quod clerici tuae dioecesis, quum pro suis excessibus suspensionis, vel interdicti, vel excommunicationis sententia percelluntur, parvipendentes eam, dimittunt ecclesias, et transferunt se ad mercimonia laicorum; nonnulli quoque ipsorum habitu clericali postposito vestes induunt laicales, et sicut laici mercatores se turpibus quaestibus implicantes, consimilium sibi laicorum manus associant, et correctionem ecclesiasticam per contemptum eludunt, dicentes, quod potestatem non habeas eos, nisi tibi specialiter apostolica sedes indulserit, corrigendi? Respondemus igitur, quod, si quando tales repereris, si commoniti noluerint a tam turpibus actibus revocari, et de contemptu satisfacientes plenarie ad clericale schema redire, tu eos auctoritate nostra suffultus excommunicationi appellatione cessante subiicias, faciasque eos arctius ab omnibus evitari, donec reatum suum congrua satisfactione diluerint, praesertim si qui eorum in sacris sunt ordinibus constituti. Etiam haec sine speciali mandato exsequi posses, quum ex quo electionis tuae confirmationem accepisti, de talibus et consimilibus, praeter ea, quae maioris inquisitionis discussionem exigunt, et ministerium consecrationis desiderant, quod iustum est et ecclesiasticae convenit utilitati statuendi habeas liberam facultatem.
CAP. XVI.
Qui electioni de se factae renunciat appellare nequit ad impediendam electionem alterius. Et electio, quae est a suspensis celebrata, non tenet.
Innocentius III. de Cella sancti Petri et Mutinensi Abbatibus.
Quum inter dilectum filium R. seniorem, et R. iuniorem super abbatia Scaphusensi quaestio verteretur, eis in nostra praesentia constitutis dilectos filios G. SS. Cosmae et Damiani, et G. S. Mariae in Aquiro diaconos cardinales dedimus auditores, in quorum praesentia [pro R. seniore] fuerunt proposita [quae sequuntur. Quod quum H., quondam abbas ipsius coenobii onus regiminis invito capitulo suo spontanee resignasset, et ab obedientia sua monachos absolvisset, ipsi praedictum R. seniorem, etiam dicto H. consentiente, sibique obediente cum aliis, in abbatem unanimiter elegerunt. Postea vero electus dioecesano episcopo praesentatus, munus ab eo benedictionis accepit, ecclesiam ipsam per biennium et amplius sicut abbas proprius administrans. Verum quoniam moniales S. Agnetis eiusdem villae, quae peccandi materiam iunioribus monachis ministrabant, arctiori custodiae mancipavit, exinde occasione inventa iuvenes monachi contra ipsum alios concitarunt, tanquam praedicti H. resignatio minus canonica exstitisset. Quod audiens episcopus antedictus ad locum accessit, causam dissensionis requirens, et praedictum H. paterne redarguens, tanquam odii fomitem in ecclesia seminasset, accepit ab eo, quod per ipsum talia non fiebant. Et quum quidam de monachis ipso episcopo praesente se dicerent ab obedientia praefati H. nullatenus absolutos, idem H. quod eos absolverat est professus. Et ut omnem a se suspicionis materiam amoveret, cum iureiurando vehementer asseruit coram episcopo antedicto, quod neque illam nec aliam habere vellet ulterius abbatiam. Monachi vero post recessum episcopi ad artes solitas nihilominus recurrentes, coram dicto episcopo et capitulo Constantiensi adversus eundem R. controversiam agitarunt, tanquam minus canonice dictus H. dimiserit abbatiam. Quum dictus R. paratus esset de iustitia sua in continenti probare, monachi defectum causae suae videntes, in nullo gravati sedem apostolicam appellarunt, et per literas infra terminum appellationis per subreptionem obtentas, contra ipsum R. per nuncios appellantem iniqua sententia promulgata, eius fuit adversarius restitutus. Ipse vero R. appellationem interpositam per nuncium prosequens, et termino constituto commissionis literas ad certos iudices impetravit, ut quod occasione prioris commissionis contra eum iudicatum fuerat ad statum debitum revocato, et ei restituerent abbatiam, et a monachis sibi facerent debitam reverentiam exhiberi. Sed monachis obstinatis et sibi obedire nolentibus], ambae partes ad sedem apostolicam accesserunt, quibus a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro nos ipsi, dum in minori eramus officio constituti, et dilectus filius noster Ioannes tt. S. Stephani presbyter cardinalis, dati fuimus auditores. Et quum utrimque coram nobis esset diutius allegatum, et eidem praedecessori nostro per nos esset processus negotii declaratus, ipse bonae memoriae Coelestinus praedecessor noster praedictum R. seniorem, sententiam cum instantia postulantem, ad componendum coegit invitum; et sic abbatiae renuncians, de manu eius custodiam et etiam prioratum recepit, ab eo, dum viveret, sine quaestione qualibet possidendos. Cui ordinationi licet consentiret invitus, domum tamen reversus, adversariis compositionem ipsam nolentibus observare, non potuit quae [sibi] concessa sunt obtinere, †quin potius in eum, quod deterius est, manus iniecerunt postea violentas. Sed adiutus ab illius loci hominibus et monachorum manus evadens, ad appellationis subsidium convolavit. Interim vero dilectus filius noster P. S. Mariae in Via lata diaconus cardinalis apostolicae sedis legatus, ad partes illas accedens, pro iam dictis et aliis multis excessibus et suspendit monachos, et monasterium interdixit. Ipsi vero contempta sententia cardinalis divina promptius quam antea celebrarunt, et in hac suspensione praedictus adversarius eius de medio est sublatus. Quo comperto ad ecclesiam venit, et, quum vellet praedictae compositioni parere, parte altera hoc nolente, ne ad electionem abbatis procederetur, quousque quaestio inter eos finiretur, obicem provocationis obiecit; sed monachi per omnia contumaces, et dictum R. iuniorem pariter eligentes, ipsum benedicendum dioecesano episcopo praesentarunt, qui post appellationem interpositam benedixit eum, et in ecclesia interdicta. [Unde idem R. iterato ad sedem apostolicam accedens, a nobis literas impetravit, ut quod post appellationem legitime interpositam perperam fuerat a monachis attentatum ad statum debitum revocato, si constaret a suspensis et interdictis electionem factam fuisse, denunciarent eam penitus non tenere, super restitutione vero ipsius R. senioris et aliis, quae utrinque ducerent proponenda, statuerent, appellatione remota, quod ordo posceret rationis. Ceterum iudices delegati literis his receptis, partes ad suam praesentiam citaverunt, et quum monachi per suggestionem falsi probare vellent literas impetratas, iudicibus nolentibus ipsarum probationem recipere, sedem apostolicam appellarunt. Delegati vero, quia remota erat in literis appellatio, in causa nihilominus procedentes, quum per depositiones testium eis de veritate negotii constitisset, pro saepedicto R. seniore sententiam protulerunt, adiudicantes ei ecclesiam memoratam. Petebat itaque quod factum erat ex delegatione apostolicae sedis per nos obtinere debitam firmitatem, ut repressa contumacia monachorum pacifica ipsius abbatiae possessione gauderet. Ceterum contra eundem R. seniorem fuit ex parte altera taliter allegatum, quod, quum dictus H. quondam abbas minus legitime resignasset, et monachi de electione tractarent, senior R. fraude adhibita procuravit, quod, quum vesperae cantarentur, et die sequenti esset electio celebranda, homines burgi ad ecclesiam accedentes ipsum R. fere omnibus monachis reclamantibus ibidem per violentiam intruserunt, Monachi vero postea cognoscentes renunciationem praefati H. minime tenuisse, pariterque pensantes, quod sub eius conversatione laudabili monasterium proficere posset, ipsum tanquam abbatem proprium requirebant. Unde factum est, quod post multas altercationes et commissiones factas tandem de utriusque partis assensu commissio est obtenta, quod, si de informi resignatione H. et inutili substitutione R. senioris constaret iudicibus delegatis, R. remoto, saepe dicto H. restituerent abbatiam, et ita fuit effectui mancipatum. Post haec ipso R. nihilominus murmurante, ambo pariter ad praedecessoris nostri praesentiam accesserunt, qui, sicut iam praemisimus, nos et praefatum presbyterum cardinalem eis tribuit auditores, et tandem causa diutius actitata per eundem praedecessorem nostrum de utriusque partis assensu fuit compositio taliter celebrata, quod H. abbatiam, R. vero prioratum et custodiam obtineret, propter quod ipsi H. obedientiam promisit. Sic ergo eis reversis ad propria, praefatam compositionem idem R. coram dioecesano episcopo approbavit. Sed ab ipso abbate postea requisitus tertio, si custodiam et prioratum vellet habere, post trinam citationem veniens dixit, quod non per eum, sed per Romanum Pontificem volebat habere praemissa, unde nullam obedientiam ei voluit exhibere. Recedens igitur absque abbatis licentia, quum extra monasterium moram faceret longiorem, ab ipso H. de fratrum consilio fuit excommunicationis vinculo innodatus; et quum per longum tempus non rediret ad monasterium, abbas dicta officia, consulentibus fratribus, aliis assignavit, qui, quamdiu abbas vixit, ea pacifice tenuerunt. Abbate vero defuncto, fratres convenerunt in unum, nonnullis abbatibus et aliis viris religiosis praesentibus, qui ad defuncti convenerant sepulturam, et R. iuniorem, seniore absente, in abbatem unanimiter elegerunt, quem praesentatum sibi dioecesanus episcopus confirmavit et benedixit. Consequenter vero senior R. ad praesentiam nostram accedens, literas ad remotos per diaetas quatuor iudices et suspectos monachis per mendacium impetravit, ad quos pars monachorum ante aliquam citationem accedens, copia commissionis obtenta, literas per falsi suggestionem proposuit impetratas pro eo, quod dicebatur in eis, compositionem sibi non fuisse servatam, monasterium interdictum, et se appellasse prius, quam R. iunior electus fuerit in abbatem, quae falsa penitus asserebat. Tacuit etiam, se excommunicatum ab hoc abbate defuncto, et alia quaedam, quibus expressis literas ipsas nullatenus impetrasset. Quumque omnia, quae praemisimus, sufficienter probare vellent, et iudices eorum probationes recipere, tanquam demandatum eis non fuerit, recusarent, ipsi monachi ante ingressum iudicii appellarunt, sicut ex depositionibus testium est probatum. Delegati vero nihilominus procedentes, et recipientes testes partis adversae, seniorem R. instituendum sententialiter decreverunt, quorum factum, tanquam iniquum, irritari a nobis monachi suppliciter postulabant.] Quum autem quae praemissa sunt et alia quaedam praefati cardinales nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter retulissent, Nos attendentes, quod ex consensu compositionis receptae, quam praedecessor noster etiam confirmaverat, ius, si quod sibi competierat, R. senior amisisset, ac per hoc, ne monachi ad electionem procederent, de iure minime appellare potuisset, quum, nisi quorum interest, audiri non soleant appellantes, de consilio fratrum nostrorum appellationem illam dicimus legitimam non fuisse. Unde per eam electio non potuit impediri. †[Quia vero constitit nobis, monachos ante litis exordium rationabiliter appellasse pro eo, quod super falsi suggestione probationem nolebant admittere delegati, et per consequentiam eo ipso, quod bene appellatum fuerat, iurisdictionem iudicum exspirasse, quicquid ab eis est perperam attentatum, vel de recipiendis ante litem contestatam testibus, vel de sententia proferenda denunciamus sententialiter non tenere.] Sane quamvis dilecti filii P. praepositus et capitulum Constantiense de interdicto, quod cardinalis posuerat, in suis literis inseruerint, quia tamen per id, quod R. iuniori dioecesanus episcopus munus benedictionis impendit, ei videtur quod praemisimus obviare, unde vel scriptura facto, vel factum scripturae praeiudicat, nec probatum fuit, licet obiectum, quod ab interdictis electio fuerit celebrata, ipsam non potuimus irritare, praesertim quum contra personam electi nihil fuerit intentatum. Ideoque causam ipsam sub ea forma vobis duximus de consensu partium committendam, ut, si constiterit, quod electio fuerit facta a suspensis, ea omnino cassata ipsi monasterio, post satisfactionem condignam, suspensionis et interdicti sententia relaxata, de persona idonea consulatur. Alioquin ne utilitas monasterii retardetur, praemissam electionem per vos appellatione remota volumus confirmari, et R. iuniorem abbatiae pacifica possessione gaudere, [aliam vero etc. Dat. Later. VII. Id. Apr. 1199.]
CAP. XVII.
Si electus non habet sufficientem scientiam, vel ante confirmationem administrat, eius electio cassari debet.
Idem Capitulo Pennensi.
Qualiter post obitum †bonae memoriae Pennensis episcopi ecclesia vestra vacante, receptis prius super electione facienda literis nostris, primicerium vestrum vobis elegeritis in pastorem, vos tanquam auctores electionis ipsius plenius cognovistis. Verum quoniam electus a vobis ante confirmationem obtentam administrationi episcopatus se irreverenter immiscuit, recipiendo tam a clericis quam a laicis iuramenta, non attendens, quod secundum Apostolum nemo debet sibi honorem assumere, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron, praecipue quia nec donum scientiae pontifici conveniens fuerat assecutus, quum iuxta verbum dominicum: “Qui fecerit et docuerit magnus vocetur in regno coelorum,” postquam nobis praesentastis eundem electum, sufficienti examinatione praemissa, communicato fratrum consilio, electionem de ipso factam exigente iustitia duximus irritandam, quicquid ex ea et ob eam factum est denunciantes penitus non tenere. [Ne autem gregi etc. Dat. Lat. XI. Kal. Oct. 1199.]
CAP. XVIII.
Si vocantur ad electionem non vocandi, valet electio facta eis non exspectatis. H. dic. secundum lecturam communem.
Idem Capitulo Capuano.
Quum inter universas metropoles †Capuana sit apostolicae sedi vicinior, ad provisionem ipsius specialius adspiramus, talem ipsi personam praefigi cupientes, quae sicut alios metropolitanos loci vicinitate, sic et devotionis affectu praecellat, per quam et ipsa metropolis tam in spiritualibus quam in temporalibus optatum suscipiat incrementum. Intelleximus autem per dilectos filios I. et F. canonicos vestros, et per literas, quas ad sedem apostolicam detulerunt, quod ad decanum et alios canonicos vestros Panormi manentes, quum ex eorum parte fuisset vobis per literas intimatum, ut ecclesiae Capuanae damna pensantes sic tractaretis super electione substituendi pastorem, quod nullum deberetis in eorum absentia nominare, quendam socium vestrum cum literis destinastis, duodecim dierum terminum assignantes, infra quem post receptionem literarum vestrarum iter arriperent redeundi, quamvis ecclesiastica consuetudo non exigat, ut ad electionem pastoris canonici tam remoti vocentur, et illi praecipue, qui longe antequam vos metropolitani vestri obitum praesentialiter cognoverunt, quorum aliqui post eius decessum ad Capuanam ecclesiam sunt reversi. Quia vero mora longior est in electionibus valde suspecta, immo saepe damnosa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus invocata Spiritus sancti gratia personam idoneam per electionem canonicam concorditer assumatis ad regimen Capuanae ecclesiae, consequenter ad audientiam nostram nuncios idoneos transmissuri, per quos a nobis vice regia postuletis assensum, et apostolicae confirmationis gratiam requiratis, attentius provisuri ut eo discretionis et caritatis studio procedatis, quod nec in electione vitium, nec in electo defectus valeat inveniri. Alioquin et factum electionis revocaremus in irritum, et personas eligentium puniremus.
CAP. XIX.
Non debet inspici, an post appellationem, sed an contra fuerit electio celebrata. Et penes vocantes, quibus competit vocandi potestas, remanet ius eligendi, si vocati venire contemnunt. Et ad officium confirmatoris spectat examinare electum, etiam nemine opponente. Et nisi electus doceatur, legitimae aetatis et literaturae, habetur pro non legitime electo.
Idem Archi. et Capitulo Capuano.
Quum nobis olim de obitu †[bonae memoriae archiepiscopi Capuani tam per vestras literas quam nuncios constitisset, volentes, prout officii nostri sollicitudo deposcit, in pastorem provideri celerius ecclesiae viduatae, vobis dedimus in mandatis, ut electionem canonicam de persona idonea faceretis, per quam in spiritualibus et temporalibus Capuana ecclesia posset congrue gubernari. Vos autem mandatum nostrum suscipientes humiliter et devote, statuto die in metropolitana ecclesia convenistis, et, quum ad tractandum de facienda electione in capitulo sederetis, et tu, fili archidiacone, hymnum ad invocandam Spiritus sancti gratiam incepisses, dilectus filius M. archidiaconus Theatinus, canonicus Capuanus, silentium indicens, sic ait: “Dominus Papa ut faceremus canonicam electionem praecepit, et ego ne fiat, nisi canonica, interdico, et ad ipsum vocem appellationis emitto.” Quumque a quibusdam vestrum quaesitum fuisset ab archidiacono memorato, quid intelligeret per canonicam electionem, respondit, ut secundum decreta canonica nullus in episcopum de aliena eligeretur ecclesia, dum in propria posset idoneus inveniri. Et sic aliquantulo facto tumultu, quum tu, fili archidiacone, hymnum iterum incepisses, ipse archidiaconus Theatinus cum quibusdam complicibus suis chorum exivit, et coepit in quodam angulo ecclesiae commorari, et vos hymnum in choro solenniter complevistis. Sed quum post invocatam Spiritus sancti gratiam foret de electione tractandum, unum presbyterum, et unum diaconum, et alium acolythum vicem gerentem subdiaconi, qui etiam est cancellarius ecclesiae Capuanae, ut vota singulorum seriatim perquirerent, elegistis. Qui universorum perquirentes diligentius voluntates, vos omnes, qui ad eligendum in capitulo remansistis, invenerunt in electione concordes, dilectum filium R. subdiaconum et capellanum nostrum, filium dilecti filii nobilis viri P. comitis Celanensis, unanimiter nominantes. Demum vero praedictum archidiaconum, et qui cum eo exierant, per quosdam de vestris admonere curastis, ut ad electionem accederent faciendam. Sed quum ipsi venire penitus recusassent, et diceret idem archidiaconus, quod non ei feceratis tantum honoris et gratiae quod vobiscum vellet in electione facienda persistere, vos publicata electione vestra cantastis “Te Deum laudamus,” et pulsari fecistis cum solennitate companas, ut quod per vos factum fuerat innotesceret civitati. Ad quarum sonitum quum universus populus ad ecclesiam advenissent, et audissent, qualiter a vobis electio fuerat celebrata, factum vestrum communiter approbarunt; et quidam eorum, ut archidiaconum et alios, qui ab electione discordabant, ad concordiam revocarent, multipliciter institerunt. Verum ipse archidiaconus, ut proponitur, se tunc ipsi electioni minime consentire, sed in nostra praesentia suum assensum ipsi velle praestare respondit, quod etiam, sicut dicitur, saepe ac saepius in multorum praesentia replicavit. Tu vero, fili archidiacone, cum multis de canonicis Capuanis decretum electionis afferens, eligentium subscriptionibus roboratum, ad nostram praesentiam accessisti, et, quum apud nos fuissetis aliquamdiu commorati, tres canonici Capuara pro parte adversa post aliquot dies nostro se conspectui praesentarunt. Vobis igitur et ipsis in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis, utrique partium praecepimus dicere veritatem, et quantum quidem erat in narratione facti usque ad exitum archidiaconi praedicti de choro, neutra partium discordabat. Dicebant tamen clerici antedicti, quod multi, qui exierant cum archidiacono, minis et terroribus fuerant inducti electioni a vobis postmodum factae consentire. Quumque tam a vobis quam clericis illis quaesiverimus diligenter, quot erant clerici Capuani, qui electioni debuerant interresse, inventi non fuistis in responsione discordes, sed tam vos quam ipsi certum super hoc numerum designastis. Et quum quaereremus sollicite, quot exierant cum archidiacono Theatino, quum appellationem opposuit, interpositae appellationi faventes, licet in hoc a vobis praefati tres clerici discordarent, quod scilicet XII. vel XIII. ad plus de canonicis ab electione facta proponerent dissentire, et vos eos esse V. aut VI. solummodo diceretis, secundum tamen expressum a vobis et ipsis canonicorum numerum tres partes et amplius erant in electione concordes, si etiam praedictorum clericorum assertio vera esset, quod scilicet XIII. canonici dissentirent. Quamquam autem, ut praediximus, diligenter inquisivimus publice veritatem, ne tamen aliqua videremur omittere, de quibus fides nobis erat plenior exhibenda, per quosdam de fratribus nostris singulatim vos et ipsos clericos examinari praecepimus, ut quisque vestrum coram ipsis plenius et securius exponeret veritatem; qui non aliud, quam ante propositum fuerat, invenerunt. Interrogati vero clerici antedicti, qui quosdam canonicorum dixerant minis et terroribus ad consentiendum inductos, si viderunt aliquibus quamlibet coactionem inferri, taliter responderunt, quod post factam electionem audiverunt quosdam de canonicis aliis comminantes et dicentes: “De civitate trecenti vocentur armati, et tunc apparebit, quis electioni nostrae noluerit consentire.” Sed licet hoc dictum fuerit, non viderunt tamen propter hoc cum armis aliquem venientem, vel ipsis coactionem aliquam intulisse.] Quum autem ex utriusque partis assertione constaret, interpositam fuisse appellationem canonicam, quando ne fieret electio, nisi canonica, secundum mandati nostri tenorem, ad nostram fuit audientiam appellatum, videri poterat, quod post eam medio tempore nihil debuit innovari, unde talis electio iudicanda erat irrita et inanis, utpote post appellationem canonice interpositam attentata. Sed contra, quum appellatum fuisset, non ut nulla electio fieret, sed ut fieret canonica, si factum electionis canonice fuerit subsecutum, non utique contra formam appellationis huiusmodi, sed magis secundum eam videbatur esse processum, et ideo, licet post appellationem, non tamen contra eandem fuit electio celebrata, propter quod non erat aliquatenus irritanda. †Nam quum duae partes et amplius electioni consenserint et consentiant, licet cautum reperiatur in canone, ut tunc alter de altera eligatur ecclesia, quum nullus in propria fuerit repertus idoneus, quia tamen hoc in favorem introductum est clericorum, et cuique licet renunciare iuri, quod pro se noscitur introductum, vos, qui duae partes eratis et amplius, quum quod duae partes capituli faciunt totum facere videatur, in hac parte iuri, quod pro vobis facere videbatur, renunciare potuistis, et electionem de persona alterius ecclesiae celebrare, praesertim quum illud decretum locum videatur habere, quando clericis renitentibus et invitis per alicuius violentiam potestatis extraneus ingeritur ex adverso, propter quod sequitur in decreto, ut sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari, et quos ingeri sibi viderint ex adverso, non timeant refutare. Praeterea quum sedes apostolica caput omnium ecclesiarum exsistat, et Romanus Pontifex iudex sit ordinarius singulorum, quando de ipsa quis assumitur in praelatum alterius, ei posse obiici non videtur, propter capitis privilegium, quod obtinet plenitudinem potestatis, quod de alia ecclesia eligatur, quum a capite membra reputari non debeant aliena. Item quum post appellationem emissam, non ut non fieret electio, quia talis appellatio nulla foret, sed ut fieret canonica, archidiaconus Theatinus cum suis fautoribus chorum exiisset, et vos illos, ut interessent electioni faciendae vobiscum, curassetis sollicite revocare, quoniam ad electionem faciendam accedere noluerunt, alienos se fecisse videntur, propter quod electioni a vobis iuxta formam mandati apostolici concorditer celebratae de iure non posse contradicere videbantur, †praesertim quum idem archidiaconus postea requisitus responderit, quod in praesentia nostra vellet suum ei praebere consensum. Et ideo quum secundum statuta concilii Lateranensis appellatione remota semper id debeat praevalere, quod a pluribus et sanioribus fuerit ordinatum, nisi forte a paucioribus et inferioribus aliquid rationabile obiectum fuerit et ostensum, a vobis celebrata electio, tanquam a maiori et saniori parte, non obstante contradictione vel appellatione paucorum, debebat et poterat rationabiliter confirmari, quum id, quod obiectum exstitit et ostensum, rationibus praemissis appareat rationabile non fuisse. His igitur et aliis allegatis, quanquam contra personam illius, quem elegistis, nihil unquam dictum fuerit vel obiectum, quia tamen iuxta verbum Apostoli, dicentis: “Nemini cito manum imponas,” debemus attendere diligenter ad ea, quae circa personam inquirenda fuerant, duximus ex officio nostro, sicut decuit, procedendum. †Et quidem, quum tria sint in persona electi praecipue inquirenda, videlicet aetas legitima, morum honestas, et literatura sufficiens, licet de honestate morum, tanquam ei, qui nobiscum est aliquamdiu laudabiliter conversatus, possimus ipsi laudabile testimonium perhibere, Illius quoque literaturae, licet non eminentis, tamen convenientis electus exsistit, ut pro defectu scientiae, sicut plenius intelleximus ab his, qui eum melius cognoverunt, ab electione non deberet excludi. De legitima tamen aetate scire plene non potuimus veritatem, de qua nec vos, ut accepimus, aliquid cogitastis, quia, quum a multis, cuius aetatis exsisteret, curaverimus indagare, a nemine unquam audivimus, quod annum aetatis tricesimum attigisset. †Quum autem secundum praedicti statuta concilii nullus debeat in episcopum eligi, qui tricesimum aetatis non egerit annum, licet senectus venerabilis sit non diuturna, nec annorum numero computata, sed cani hominis sint sensus eius, et aetas senectutis vita immaculata, quia tamen post illa tria, quae Salomon asserit difficilia, quartum quasi reputet impossibile, viam videlicet viri in adolescentia sua, tanquam investigari non possit: Nos ecclesiae pariter et personae providere volentes, et tam rationes quam canones observare, habito super hoc cum fratribus nostris diligenti tractatu, quia propositum vestrum providum intelleximus, et ideo propter urgentem necessitatem et evidentem utilitatem ecclesiae Capuanae, quam in hac parte potius approbamus, volumus ipsum firmiter perdurare, praefatum subdiaconum nostrum de communi fratrum nostrorum consensu vobis in procuratorem concedimus, liberam administrationem ei tam in temporalibus quam in spiritualibus committentes. [Quapropter etc. Dat. Laterani. 1220.]
CAP. XX.
Illegitimus potest postulari, non autem eligi, et electores, nisi probaverint, illum ignoranter elegisse, incidunt in poenas Lateranensis concilii.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Innotuit nobis olim tam per tuas literas, quam quorundam suffraganeorum tuorum et dilectorum filiorum prioris et conventus Wigorniensis ecclesiae, quod, Vigoriensi ecclesia destituta pastore, dicti prior et conventus eiusdem dilectum filium magistrum M. archidiaconum Eboracensem in episcopum unanimiter elegerunt, cuius, quum eius tibi fuisset electio praesentata, confirmationem usque in adventum ipsius, qui absens eligebatur et inscius, distulisti; qui tandem, quod factum fuerat audito, ad praesentiam tuam devotus accessit, et praeter opinionem omnium, qui nihil obstare credebant, quin statim concors et canonica deberet electio confirmari, spontanea tibi et secreta confessione monstravit, quod conscientia eius aliquantisper ex natalibus esset laesa, †et, quod ad tantae dignitatis apicem praeter indulgentiam sedis apostolicae nollet aliquatenus promoveri, proposuit, etiamsi promoventem benignum et facilem inveniret. Tu autem, sicut vir providus et discretus, intellecta conscientia eius, noluisti protinus ad confirmationem procedere, sed nobis rei seriem per tuas insinuans literas, et per eas ipsius magistri merita et conscientiam commendasti; capitulum autem eiusdem ecclesiae, quare per te fuisset electionis confirmatio protelata, se ignorare, per literas suas nobis transmissas exposuit, cuius electionem capitulum petiit per sedem apostolicam confirmari, praesentato nobis electionis decreto subscriptionibus eligentium roborato. Quidam autem suffraganeorum tuorum, quod per tuas literas videbaris obscure aliquantulum innuisse, per suas literas in aliquibus asseruerunt, eum fuisse filium cuiusdam militis, et ab eo ex quadam ingenua et non coniugata susceptum. Interim vero idem quoque magister ex insperato ad praesentiam nostram accessit, et quod nobis de nativitate ipsius per literas aliquorum suffraganeorum tuorum fuerat intimatum exposuit, et adiecit, quod nunquam pater eius habuerat uxorem, sed matris eius virginitatis florem praeripuit quasi furtim, †et ipsa infra quadriennium a nativitate ipsius matrimonium non contraxit. Nos ergo cum fratribus nostris habito super hoc diligenti tractatu, relectis canonibus, quosdam invenimus, qui non legitime genitos promoveri vetant ad officium pastorale, causam forte trahentes ex lege divina, per quam spurii et manzeres usque in decimam generationem in ecclesiam Dei prohibentur intrare. Invenimus etiam alios, qui undecunque genitos non prohibent ad sacros ordines promoveri, dummodo sibi merita suffragentur, asserentes, quod culpa parentum non est filiis imputanda. Et ad hoc probandum inducunt, quod Dominus noster Iesus Christus non tantum ex alienigenis, sed etiam ex adulterinis voluit commixtionibus nasci, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hi etiam scripturae divinae videntur inniti, qua dicitur; “Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii,” per quam antiquum videtur proverbium removeri, quod inter filios Israel dici solebat: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.” Quidam vero ad concordiam discordantia revocantes, repugnantiam canonum praedictorum sopire quodammodo videbantur, dicentes, quod illegitime geniti si religiose fuerint aut in coenobiis, aut in canonicis conversati, a sacris ministeriis minime revocentur, et inter illegitime genitos quidam asserunt eos solos a sacris officiis prohibendos, qui paternam incontinentiam imitantur. Et hi quoque videntur auctoritate divinae legis inniti, qua dicitur: “Ego sum Deus zelotes visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem in iis, qui oderunt me [gratis],” quasi dicat, in his, qui circa me paternum odium imitantur. Verum canon concilii Lateranensis a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro editus in synodo generali, primis concordans canonibus non solum tales vetat in episcopos promoveri, verum etiam eligentibus talem personam poenam infligit, immo ipso facto eandem poenam asserit incurrisse, ut secundum hoc canon latae sententiae esse videatur, cuius tenor talis est: “Ne videlicet, quod de quibusdam pro necessitatibus temporis factum est, in exemplum trahatur a posteris, nullus in episcopum eligatur, nisi qui de legitimo matrimonio sit natus,” circa finem subiungens: “Clerici sane si contra formam istam quemquam elegerint, et eligendi tunc potestate privatos, et ab ecclesiasticis beneficiis triennio se noverint esse suspensos.” Sane praedictus canon, qui non per eum, qui canones non nosset antiquos, sed [per] illum, qui plene noverat canonicas sanctiones, in concilio multorum iurisperitorum est editus et ipsius approbatione concilii roboratus, natis de non legitimo matrimonio omnem videtur in episcopos promovendi aditum praeclusisse, quum id etiam ad consequentiam trahi prohibeat, quod pro necessitate innuit prioribus temporibus esse factum, licet nihil amplius quam necessitas dispensantem ad dispensationem inducat. Praeterea electionem talium innuit nullam esse, dum in poenam statuit electorum, ut tunc eligendi potestate se noverint privatos, quod nihil esset, si tunc non occurreret electio facienda; quod fieri non posset, priori electione seu etiam nominatione durante. Ex quo patet, electionem huiusmodi per ipsum canonem irritatam. Quamvis autem canon Lateranensis concilii, ab Alexandro praedecessore nostro editus, non legitime genitos adeo persequatur, quod electionem talium innuit nullam esse, nobis tamen per eum adempta non fuit dispensandi facultas, quum ea non fuerit prohibentis intentio, qui successoribus suis nullum potuit in hac parte praeiudicium generare, pari post eum, immo eadem potestate functuris, quum non habeat imperium par in parem, †sed ea tantum fuerit mens ipsius, ut, quia ex eo, quod aliquando ex dispensatione pro necessitate temporis factum fuerat, quidam gratiam in licentiam extendentes, et inde sumentes exemplum, se licite credebant eligere tales, et indifferenter huiusmodi eligebant, [quum] talia fieri prohiberet. Unde gravem electoribus poenam inflixit. Deliberavimus tamen cum fratribus nostris, utrum in tali casu et cum tali persona deberemus misericorditer dispensare, vel iuris potius servare rigorem. Invenimus enim, a bonae memoriae Urbano Papa praedecessore nostro in casu multo difficiliori cum Cenomanensi dispensatum electo, qui fuerat filius sacerdotis, et Legionensi episcopo, qui post consecrationem suam humiliter fuerat et sponte confessus, quod fuisset ex matre non legitima procreatus, quam pater, vivente uxore propria, cognovisset. Sed idem Urbanus prohibuit, ne id quasi pro regula in poslterum ad consequentiam traheretur. Videbatur enim, quod, quum cum illegitime natis fuisset aliquamdiu dispensatum, et ex certa causa forsitan in posterum dispensandum, in hac causa celerius deberet dispensatio indulgeri, illi personae videlicet, quae minus imperfectionis, plus perfectionis habebat. Multa enim in hoc casu dispensationem inducere videbantur, literarum scientia, morum honestas, vitae virtus, et fama personae, multipliciter a quibusdam etiam ex fratribus nostris, qui eum in scholis cognoverant, approbatae. Faciebant etiam ad id non modicum concors capituli Vigoriensis electio, petitio populi, assensus principis, votum tuum, suffraganeorum suffragia, et humilis devotio confitentis, qui sponte ac humiliter suum maluit confiteri reatum, quam laesa conscientia thronum conscendere pastoralem. Habito ergo super hoc cum fratribus nostris diligenti tractatu, intelligentes, Vigoriense capitulum eundem magistrum non humiliter postulasse, sed improvide potius elegisse, quum ad obtinendum dispensationis beneficium procedendum fuisset, non per electionem inhibitam, sed per postulationem permissam, electionem ipsam praedicti canonis auctoritate cassatam denunciamus irritam et inanem, parcentes non modicum Vigoriensi capitulo, quod eis nec poenam infligimus expressam in canone supradicto, nec probare cogimus ignorantiam, quam allegant. Et quamvis post cassationem huiusmodi a nobis a multis fuerit humiliter supplicatum, ut propter causas praedictas dignaremur cum eo misericorditer dispensare, quum ad dispensandum in talibus nullus se casus habilior posset afferre, quia tamen praedicto capitulo liberam facultatem eligendi vel postulandi volumus reservare, supplicationem huiusmodi, quae nomine capituli non fiebat, quum non ad postulandam dispensationem, sed ad petendam confirmationem ipsius capituli fuerint nuncii destinati, ad praesens non duximus admittendam, decernentes irritum et inane quicquid super ordinatione ipsius episcopatus ante susceptionem literarum nostrarum fuerit attentatum. †Volumus igitur et mandamus, quatenus per Cantuariensem provinciam ex parte nostra facias districtius inhiberi, ne, quod de multis in eadem provincia, quod sine pudore non dicimus, inordinate noscitur esse factum, de cetero contra formam praescriptam nullatenus attentetur. Quod si Vigoriense capitulum eundem magistrum propter praerogativam meritorum ipsius duxerit postulandum, postulationem ipsius apud sedem apostolicam praesentare procuret.
CAP. XXI.
Non possunt electores in praeiudicium electi compromittere; sed, si consenserit electioni suae vel consentire velit, non obstante laudo in contrarium lato, est confirmandus, si aliud canonicum sibi non obsistat, licet non sit de gremio illius ecclesiae, quamcunque ob causam a maiori parte fuerit appellatum. Et in hoc ultimo est iste textus multum notabilis.
Idem Genuensi Archiepiscopo, et Placentino et Bobiensi Episcopis.
Quum inter dilectos filios canonicos Saonenses super electione pontificis quaestio verteretur, eligentium votis in diversa divisis, ad sedem apostolicam dilecti filii S. subdiaconus Saonensis et I. procurator capituli accesserunt, quibus venerabilem fratrem nostrum I. Albanensem episcopum et dilectum filium nostrum A. tit. S. Martini presbyterum cardinalem dedimus auditores. Proposuit autem procurator praedictus, quod singuli requisiti communi assensu in Hastensem praepositum, excepto praedicto subdiacono, convenerunt, quo in sua duritia permanente, aliorum consensus redactus fuit in scriptum publicum consequenter. Ceterum pro parte altera fuit propositum ex adverso, quod, quum septem essent canonici Saonenses, in capitulum se receperunt, de futura electione pontificis tractaturi, ubi diversi a diversis nominati fuere. Sed archidiacono, archipresbytero et praeposito dictum Hastensem praepositum nominantibus, fuit a praefato S. fortiter obviatum, asserente, ipsum morbo epileptico laborare, pro quo alia vice tanquam inhabilis fuerat recusatus; nec ad aliam ecclesiam debere fieri transitum, donec reperiretur idoneus in ecclesia Saonensi. (Et infra:) Sed praepositus Saonensis spretis appellationibus interpositis praepositum Hastensem elegit, obiiciente parte adversa, quod huiusmodi electio propter appellationes interpositas et alia etiam obstacula non teneret. (Et infra:) Sed et civitatem idem praepositus et alii omnes egressi, exceptis presbytero et subdiacono saepedictis, secum sigillum ignorantibus eis detulerunt, et ad Mediolanensem archiepiscopum accedentes petierunt electionem, quam fecerant, confirmari, licet a solo praeposito, et post appellationem facta fuisset. Sed quoniam indebitus electionis processus archiepiscopo antea innotuerat, petitioni eorum non annuens, quendam de fratribus suis ad investigandum electionis processum Saonam direxit. Sed quum testes producerentur coram eo, et postularetur, ut nuncium pariter ipsum procurarent, pars adversa iam dictum archiepiscopum, altera vero sedem apostolicam invocavit. Sed quum ad mandatum nuncii partes Mediolanum ivissent apostolus petiturae, ab archiepiscopo, ut ad pacem redirent, fuerunt monitae diligenter, cuius arbitrio praepositus se velle stare constanter asseruit, si hoc et ipsum pars faceret adversa, quod deliberato consilio praefatus subdiaconus repromisit. Post haec reversi ad propria, et demum ab archiepiscopo evocati, archipresbyter pro parte altera de rato, ut dicebat, literis praemunitus, ipse vero S. pro parte sua in Mediolanensem archiepiscopum compromittere curaverunt, qui magistrum G. Modicensem canonicum eis dedit in episcopum, et etiam confirmavit, †quem in Saonensi ecclesia, praesente clero et populo civitatis, adhibitis solennitatibus consuetis, electum publice nunciarunt, cui archiepiscopus, praeposito sedem apostolicam provocante, consecrationis manus distulit impertiri. (Et infra:) Postquam igitur coram praefatis auditoribus fuit super his et similibus diutius disputatum, qui nobis ea sufficienter ac fideliter retulerunt, quoniam de ipsis nobis non potuit fieri plena fides, causam ipsam vestro duximus examini committendam, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum constet, electionem de praeposito memorato a maiori et saniori parte capituli celebratam etiam et subscriptam, si dictus praepositus eidem electioni consenserit, ut per mutuum consensum eligentium et electi quasi coniugale vinculum spiritualiter sit contractum, nisi sufficienter sit ostensum, eundem praepositum morbo epileptico laborare, super quo contra ipsum dicitur appellatum, vos, non obstante appellationis obiectu, si qua forsan ex aliis causis superius memoratis proponitur interposita, quum ex iis, quae coram nobis allegata fuerunt, eas appellationes certa ratione frivolas reputemus, electionem nostra freti auctoritate, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, confirmetis ipsius, non obstante, quod post talem electionem a praefato archiepiscopo proponitur esse factum, etiamsi a partibus in eum fuerit compromissum, quum electores a tali electione sic resilire nequiverint. Quod si electores illius non compromiserint in archiepiscopum memoratum, etiamsi dictus praepositus nondum electioni de se factae consenserit, eo tamen consentire volente, dummodo a morbo sit immunis obiecto, vos electionem ipsius nihilominus confirmetis.
CAP. XXII.
Electus a maiori et saniori parte capituli, si est et erat idoneus tempore electionis, confirmabitur; si autem erat indignus in ordinibus, scientia vel aetate, et fuit scienter electus, electus a minori parte, si est dignus, confirmabitur.
Idem Praenestino Episcopo, apostolicae sedis Legato.
Dudum ad audientiam nostram quaestione perlata, quod, vacante praepositura Colocensis ecclesiae, in duo se vota eligentium divisissent, causam iudicibus duximus committendam, †quod auditis, quae proponerentur hinc inde, si de partium procederet voluntate, definitivam sententiam promulgarent; alioquin causam sufficienter instructam ad nostram remitterent audientiam; statuentes partibus terminum competentem, quo per se, vel idoneos responsales ad sedem apostolicam accederent sententiam recepturae. Ipsi vero, mandatum apostolicum fideliter exsequi cupientes, partes ad suam praesentiam convocarunt, receperunt testes hinc inde productos, examinaverunt eligentium conscientias, audiverunt allegationes utrinque. Et quoniam praepositus sancti Georgii eorum sententiae se tandem asseruit nolle stare, processum ad sedem apostolicam destinarunt, partibus festum beati Michaelis tunc proximo venturum veniendi ad sedem apostolicam terminum praefigentes, [quem praepositus SS. Apostolorum, allegans, quod terminus tam prolixus dispendium ecclesiae generaverat, ad festum S. Servatii breviavit.] Quumque nuncii praepositi sanctorum Apostolorum statuto termino ad praesentiam nostram accessissent, praepositus sancti Georgii nec venit, nec pro se misit idoneum responsalem. [Sed venerabilis frater noster Coloniensis archiepiscopus eius absentiam excusavit, asserens eum captum, arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, a nobili viro W. Iuliacensi comite detineri. Nos autem ne aliquid disponere in eius praeiudicium videremur, per dilectum filium praepositum S. Gereonis et B. concanonicum suum mandavimus ad festum Resurrectionis dominicae sub peremptorio partem utramque citari. Qui, sicut ex literis ipsorum accepimus, SS. Apostolorum praepositum viva voce, praepositum vero S. Georgii per literas et nuncios pariter citaverunt; qui citatione recepta se scripsit ad sedem apostolicam accessurum. Verum, quum nec ad terminum, nec ultra terminum, etiam per VIII. hebdomades exspectatus venerit, vel miserit idoneum responsalem, eum reputavimus contumacem, eundem in expensas legitimas parti condemnantes adversae.] Visis attestationibus et Gestis igitur iudicum diligenter inspectis, invenimus, quod pro praeposito sanctorum Apostolorum auctoritas, pro praeposito vero sancti Georgii numerus eligentium faciebat, quum primus a quatuordecim, tum personis, tum canonicis, qui alios dignitate, aetate et tempore praecedebant, secundus vero a viginti quatuor fuisset electus. †Obiiciebatur autem praeposito S. Georgii minor scientia, defectus aetatis, et quod in minoribus erat ordinibus constitutus. Unde quum praepositurae illi esset archidiaconatus annexus, nondum erat ei dignitas conferenda, ratione cuius cogebatur infra praefixum a canonibus spatium in diaconum promoveri. Proponebatur autem pro altero, quod vir erat aetate, scientia et moribus commendandus. Unde meliori ducti zelo propter hoc electores ipsius in eum se confessi fuerant convenisse; non solum sui, sed quidam alterius etiam electores eum prudentiorem esse praesertim in spiritualibus asserebant, quamvis alium magis utilem maxime circa temporalia propter potentiam fuerint protestati. Quum autem allegationes pro eodem praeposito sancti Georgii coram iudicibus ipsis praepositae nobis non fuerint praesentatae, propter quod non potuimus scire per nos, quid obiecerit, vel quid responderit ad obiecta, sicque causa remissa non fuit sufficienter instructa, [tunc] ad diffinitivam sententiam non duximus procedendum, sed decisionem causae ipsius iudicibus commisimus sub hac forma, ut, vel si notorium esset, vel per ea, quae iam dicta erant, constaret, quod praepositus S. Georgii electionis tempore pateretur vel in ordinibus, vel in scientia, vel in aetate defectum, qui eum iuxta canonum sanctiones impediret ad huiusmodi officium promoveri, ei, sublato appellationis obstaculo, non obstante ipsius absentia corporali, silentium imponentes, praeposito sanctorum Apostolorum praeposituram adiudicarent eandem, et eum in possessionem corporalem mittentes pacifica facerent possessione gaudere. Alioquin, quum in eum non solum plures, sed duae paene partes convenerint, et impedimentis cessantibus appareat, quod eum bono zelo elegerint, praepositi sanctorum Apostolorum electione appellatione remota cassata, electionem confirmarent ipsius, et ei facerent praeposituram assignari praedictam, et de cetero tanquam praeposito responderi, [contradictores etc. Dat. Lat. V. Id. Apr. 1203.]
CAP. XXIII.
Recipientes postulatum ad ecclesiam tanquam institutum vel administratorem ante admissionem postulationis a superiore factam, privati sunt potestate eligendi, et ad alios, licet pauciores, devolvitur potestas eligendi; et si omnes privati sunt, devolvitur ad Papam in ecclesiis cathedralibus. Hoc dic. secundum principaliorem intellectum, qui magis congruit literae.
Idem Canonicis Maguntinensibus.
Bonae memoriae C. Maguntinensi archiepiscopo, episcopo Sabinensi, viam universae carnis ingresso, quum vota vestra se in varia divisissent, et quibusdam petentibus Wormaciensem episcopum quibusdam vero venerabilem fratrem nostrum nunc archiepiscopum vestrum, tunc praepositum sancti Petri Maguntinensis, sibi eligentibus in pastorem, dilectus filius magister P. scholasticus Maguntinus cum quibusdam aliis pro illis, qui Warmatiensem episcopum postularunt, procurator ad apostolicam sedem accessit; pro aliis vero dilecti filii E. et R. clerici [Maguntini] venerunt, quorum alter institutus fuit procuratur. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis, et eis in consistorio nostro diligenter et sufficienter auditis, de fratrum nostrorum consilio venerabili fratri nostro Praenestino episcopo, a sede apostolica legato, dedimus in mandatis, ut, si eundem episcopum quoad temporalia vel spiritualia recepisse constaret ecclesiam Maguntinensem, vel ministrasse in temporalibus aut spiritualibus in eadem, prout obiectum fuerat ex adverso, postulationem factam de ipso, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo, nunciaret irritam, †de gratia nostra concedens eidem, ut Warmatiensem sibi ecclesiam retineret. Nam de iure communi, quia praeter auctoritatem nostram transire praesumpsit, utraque erat spoliandus, ut [et] ea careret, quam concupivit avare, et ea, quam superbe despexit. Quod si parere contemneret, utraque ipsum ecclesia denunciaret auctoritate nostra privatum. Deinde inquireret de ipsius electione archiepiscopi diligentius veritatem, et, si ei de vi, quam ipse et sui metuebant, constaret, eo non obstante, quod post appellationem ad nos interpositam fuerat in ipsius electione processum, quum alii, qui appellationi ad nos interpositae, ne sine ipso ac sociis eius haberent in electione processum, non duxerint deferendum, uti contra ipsum hac exceptione non possent, quia frustra legis auxilium invocat qui committit in legem, unde nec ab eis posse obiici videbatur, quod idem esset a paucioribus secundum eorum assertionem electus, quum ipsi, appellationem ad nos legitime interpositam contemnentes, et praeter licentiam nostram recipientes episcopum memoratum, reddiderint se indignos, electionem archiepiscopi, dummodo nihil obstaret de canonicis institutis, sublato appellationis obstaculo confirmaret. †Quod si nec recepisse praefatam ecclesiam quoad spiritualia vel temporalia, nec in spiritualibus vel temporalibus ministrasse constaret episcopum memoratum, idem legatus audiret quae super postulatione ipsius et electione archiepiscopi proponerentur hinc inde, testes utrinque reciperet, et eorum depositionibus publicatis usque ad calculum sententiae definitivae procedens, gesta omnia sub sigillo suo ad nostram praesentiam destinaret, statuens partibus terminum competentem, quo apostolico se conspectui praesentarent sententiam recepturi. Licet autem essent notoria, quae contra dictum Wormaciensem episcopum et eius fautores fuerant obiecta, praedictus tamen legatus ad maiorem cautelam multos et magnos testes recepit, ex ipsius archiepiscopi parte productos, qui super praedictis deposuere iurati. Unde ipse iuxta mandati nostri tenorem procedens, postulationem factam de Wormaciensi cassavit, et electionem archiepiscopi memorati, quamvis a paucissimis celebratam, curavit auctoritate apostolica confirmare, ipsumque ordinavit in presbyterum, et tandem in archiepiscopum consecravit. †Ipse autem humiliter ad nostram praesentiam accedens, suppliciter postulavit, ut pallium sibi, videlicet insigne pontificalis officii, de consueta sedis apostolicae benevolentia conferremus. Verum quidam simplex nuncius ab adversariis eius ad sedem apostolicam destinatus ex eorum parte apertas nobis cum sigillo pendente literas praesentavit, per quas iidem significabant canonici, quod praedictus legatus corruptus pecunia iniquam sententiam protulisset. Addebant etiam, quod Maguntini cives pariter iuraverunt, quod eum nunquam haberent episcopum, et quod universi clerici, paucis exceptis, suo favebant electo. Quum autem super his coepissemus deliberare cum fratribus nostris, electioni eiusdem archiepiscopi duo videbantur obstare, videlicet quod a paucissimis, et post interpositam a se ipso appellationem videbatur electus. Nam quum postulatio Warmaciensis episcopi fuerit praecedentis appellationis ratione cassata, archiepiscopi electio debebat etiam ex eadem causa cassari. Sed econtra, sicut superius est expressum, qui in appellationem deliquerant, appellationem contra eundem archiepiscopum non poterant allegare. Poterat quoque dici, quod, etsi post appellationem, non tamen contra formam appellationis fuisset electus archiepiscopus saepe dictus, quum appellaverit in hac forma, ne canonici Maguntiae residentes sine ipso ac sociis suis haberent in electione processum. Nec nocet, quod posset ex altera parte replicari; quia nec ipse et socii sui debuerant procedere sine ipsis, quia ipsi appellationem apud nos interpositam contemnendo reddiderant se indignos, et abusi fuerant iure suo. Unde, quum in Lateranensi concilio de his, qui quasdam personas inhibitas eligunt, sit statutum, ut eligendi tunc potestate privatos, et ab ecclesiasticis beneficiis triennio noverint se suspensos, illis pro longe maiori delicto tanquam indignis ab electionis potestate cadentibus, penes eundem ac socios suos tantum ius remanserat eligendi. Quare, si multo pauciores in ipsum quam convenerint convenissent, intelligendum est tamen, quod omnes, qui tunc eligere poterant, elegerunt eundem. Contra legati vero processum hoc facere videbatur, quod non citatis Wormaciensi episcopo et eius fautoribus processisset. Porro iuxta canonicas sanctiones excessus notorius examinatione non indiget, et pro his, quae a iudice sunt acta, praesumitur, quod omnia rite fuerint celebrata; quamvis et, quod citati non fuerint, non posset de facili comprobari, quia negantis factum per rerum naturam nulla est directa probatio, quum, etsi quilibet de se posset asserere, quod ad eum citatio minime pervenisset, singuli tamen vestrum essent in suo testimonio singulares. Ad ipsum quoque legatum, si voluissent, secure potuissent procuratorem idoneum destinare, sicut [et] nuncium destinarant, †quemadmodum ex ipsorum ad nos directis literis comprobatur, qui secure ad eundem legatum accessit, et ad propria remeavit, quum et ipse legatus paratus fuerit securitatem omnimodam providere. Nec obest, quod idem nuncius dicitur appellasse, quum appellationi renunciaverit, et in commissione nostra, quam pars reportavit utraque, obstaculum fuisset appellationis amotum. Sed nec apparebat etiam, qui contra factum legati quicquam posset obiicere ac probare, quum non procurator sufficiens, sed simplex ad nos contra praedictum archiepiscopum fuisset nuncius destinatus. [Praeterea si appareret etiam, non esset aliquatenus audiendus, quum adversarii eius per praesumptionem, contemptum et blasphemiam audientia nostra se reddiderint indignos. Praesumptio enim fuit, quod virum, pastorali praeditum dignitate, alteri ecclesiae spirituali coniugio copulatum, praeter auctoritatem nostram contra formam canonicam non solum eligere, sed recipere praesumpserunt. Contemptus accessit ex eo, quod postquam procurator eorum nostras literas reportavit, in quibus mandabatur expresse, quod si Warmaciensis episcopus Maguntinam ecclesiam quoad spiritualia vel temporalia recepisset, vel in spiritualibus vel temporalibus ministrasset in ea, ipsius postulatio cassaretur, et eisdem non veniret in dubium, sed potius manifeste constaret, quod Warmaciensis temporalia saltem receperat, et ministrarat in iis, ipsi postmodum tanquam electo suo, sicut ex literis ipsorum apparet, in quibus eum electum suum nominant et ei se asserunt unanimi consensu favere, temere paruerunt, et consenserunt in ipsum, spirituale cum eo adulterium perpetrantes, quum et per nuncium ad nos ultimo destinatum electionem ipsius in publico consistorio postulaverunt confirmari. Blasphemia vero in eo fuerat subsecuta, quod, ponentes in coelo os suum, legatum nostrum, qui fungebatur in illis partibus vice nostra, et qui prius etiam, quam assumeretur ad officium pastorale, multae religionis exstiterat, utpote qui in Cisterciensi ordine fuerat primo abbas, quantum in eis exstitit infamantes, eum corruptum fuisse pecunia sunt mentiti.] Nos igitur, etsi propter auctoritatem iudiciariam praesumamus pro his, quae acta sunt a legato, illi tamen plus innitimur rationi, quod adversarii archiepiscopi ex tribus causis praedictis se usque adeo reddiderunt indignos, quod contra eum non debebant audiri. Unde quod de ipso factum fuerat non poterat impediri per eos, quin etiam si electores eiusdem partis pariter deliquissent, ut se reddidissent indignos, ad nos devoluta fuisset hac vice ordinatio ecclesiae Maguntinensis, quare dictum archiepiscopum sine iuris iniuria potuissemus eidem ecclesiae praeficere in pastorem, praesertim quum per legatum apostolicae sedis fuisset in Maguntinum episcopum consecratus. Super his ergo cum fratribus nostris habito diligenti tractatu, de ipsorum consilio cassationem postulationis factae de Wormaciensi episcopo ratam habemus, electionem memorati archiepiscopi confirmantes. [Dat. Lateran. X. Kal. April. 1202.]
CAP. XXIV.
Sufficit electo ad obtinendum docere, eligentem fuisse in quasi possessione tempore electionis, licet non probet, quod proprietas iuris eligendi ad illum pertineret.
Idem Clericis sanctae Agathes.
Querelam, quam dilectus filius G. tituli sancti Vitalis nunc presbyter, tunc sanctae M. in Aquiro diaconus cardinalis per oeconomum ecclesiae vestrae, cuius idem cardinalis est gubernator, contra P. nunc presbyterum, tunc vero diaconum ecclesiae sancti Salvatoris, quae dicitur de Cornutis, coram bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro super ecclesia ipsa proposuit, C. papa praedecessor noster nobis, in minori officio constitutis, audiendam et examinandam commisit. Petebat igitur idem oeconomus praefatum P. ab ecclesia sancti Salvatoris, quam in praeiudicium vestrae ecclesiae ad iniuriam cardinalis praedicti occupare praesumpserat, removeri, quum ipsa ecclesia sancti Salvatoris pertineat ad ecclesiam sanctae Agathes pleno iure, petens etiam pensionem sexdecim denariorum Papiensium, debitam ecclesiae sanctae Agathes, pro eadem ecclesia Salvatoris de Thermis sibi restitui de novo subtractam. Praedictus vero P. clericus respondebat, quod ipse nullam iniuriam irrogaverat cardinali, nec in praeiudicium ecclesiae vestrae receperat dictam ecclesiam, quum haec ad illam nullo iure pertineat, nec aliquam sibi debeat reddere pensionem; sed ipse per electionem populi, ad quem de antiqua consuetudine pertinet electio, a cardinali sanctae Susannae, cui eadem ecclesia Salvatoris, tanquam capella suo titulo, in spiritualibus est subiecta, canonice fuerat institutus. †Quumque ad suam assertionem probandam utraque pars multoties testes produxisset, nos illos recepimus et examinavimus diligenter, quorum depositionibus publicatis disputationem audivimus super illis. Sed antequam huiusmodi controversia finem accipere potuisset, praefatus praedecessor noster debitum carnis exsolvit. Demum autem utraque pars a nubis cum instantia postulavit, ut causam ipsam decidere dignaremur. Nos igitur, rationibus utriusque partis diligenter auditis, et plenius intellectis, habito fratrum nostrorum consilio, dictum P. ab impetitione oeconomi vestri, super electione ac institutione de se facta in ecclesia sancti Salvatoris absolvimus, et super his praefato oeconomo silentium duximus imponendum, quum per testes idoneos nobis constiterit evidenter, quod populus in quasi possessione praesentandi clericum ad illam ecclesiam exsistebat, quando ipsum presbyterum ad illam elegit, et ecclesia eadem spectat ad titulum sanctae Susannae in spiritualibus pleno iure, salva quaestione super iure patronatus inter ecclesiam vestram, et populum saepe dictae ecclesiae sancti Salvatoris. Quia vero per testes omni exceptione maiores fuit liquide comprobatum, quod pensio sexdecim denariorum Papiensis monetae fuerit clericis ecclesiae vestrae pro ecclesia sancti Salvatoris de Thermis annuatim per multa tempora persoluta, sed de novo subtracta, nos in eundem statum percipiendi pensionem huiusmodi de ecclesia sancti Salvatoris de Thermis ecclesiam vestram decernimus reducendam, et ad solutionem pensionis subtractae condemnamus presbyterum antedictum, salva quaestione proprietatis inter ecclesias memoratas. [Dat. II. Non. Iun. 1205.]
CAP. XXV.
Eligentes scienter indignum privati sunt potestate eligendi in electione, quae primo occurrit facienda.
Idem.
Quum Wintoniensis ecclesia pastore vacaret, archidiaconus cum suis fautoribus Salubriensem decanum, prior vero et complices eius praecentorem Linconensem in episcopum elegerunt. †[Quumque propter hoc partes ad nostram praesentiam accessissent, quoniam super serie rei gestae non modicum discordabant, testes utrinque recipi fecimus, et attestationes iussimus publicari, quibus perspicaciter intellectis, postquam ab utraque parte sufficienter exstitit allegatum, super ferenda sententia cum fratribus nostris deliberavimus diligenter. Invenimus autem, electionem utramque fuisse contra formam canonicam attentatam, et ut de coniurationibus, appellationibus et excommunicationibus taceamus, primam per inordinatam praesumptionem, secundam vero per violentam impressionem comperimus esse factam; ideoque, via regia procedentes, utramque duximus exigente iustitia sententialiter irritandam. Post aliquot vero dies pars illa, quae praecentorem Lincolniensem elegerat, ad praesentiam nostram accedens, quoddam sub sigillo capituli protulit instrumentum, in quo continebatur expressum, quod Wintoniensis conventus vices suas priori et quibusdam fratribus super electione pontificis in nostra praesentia celebranda commiserat, eisque plenam et liberam eligendi sibi pontificem contulerat potestatem, unde suppliciter postulabat a nobis licentiam eligendi. Nos autem alteri parti exhiberi fecimus instrumentum, quod quum fuisset ab omnibus comprobatum, quaesivimus, utrum isti cum illis eligere vellent, an potius sine illis. Qui habito consilio responderunt, quod salvis exceptionibus, quas contra illos habebant, ipsi cum eis electionem volebant unanimem celebrare.] Licet igitur omnes in communi de facienda electione tractaverint, quia tamen nequiverunt esse concordes, infecto negotio ad nos habuere recursum. Et hi quidem, qui praecentorem elegerant, [firmiter] asserebant, quod illi, qui decanum elegerant, eligendi erant potestate privati pro illa maxime causa, quod hominem non legitime natum scienter eligere praesumpserunt, unde secundum Lateranense concilium et eligendi hac vice perdiderant potestatem, et per triennium ecclesiasticis beneficiis carere debebant, suppliciter postulantes, ut super hoc inlerloqui dignaremur. Illi vero taliter respondebant, quod, licet is, quem elegerant, fuisset minus legitime natus, per gratiam tamen apostolicae sedis legitimari promeruit, et hoc asserebant se legitime probaturos. Nos igitur attendentes, quod isti post primam electionem admiserant illos ad celebrandam secundam, et quod decretum memorati concilii decrevit, huiusmodi praesumptores una vice duntaxat eligendi potestate privatos, quoniam electio, quam coram nobis celebrare volebant, non iam secunda, sed tertia concurrebat, ad eligendum illos censuimus admittendos, ita ut procurator archidiaconorum sine monachorum praeiudicio interesset. Cumque rursus in unum locum ad tractandum super electione facienda communiter convenissent, nequiverunt tamen in unum votum concorditer convenire, quamvis in hoc utrique communiter concordarent, quod, nisi celebraretur electio coram nobis, irreparabile detrimentum Wintoniensi ecclesiae imminebat. Verum, eo faciente qui fecit utramque unum ad unanimem tandem concordiam redierunt, praefatum praecentorem sibi pari consensu in episcopum eligentes. Nos autem, et honestati nostrae providere volentes, et ecclesiasticae libertati, non prius electionem illam decrevimus confirmandam, quam in consisitorio nostro publice iuravissent, quod nec per aliquam obligationem erant astricti nec per aliquam coactionem inducti, ut electionem huiusmodi celebrarent. Iuramentis igitur sic receptis, et electionem examinavimus et electum. Quumque per literas venerabilis fratris nostri … Turonensis archiepiscopi, nec non aliorum multorum, de ipsius ordinatione canonica et procreatione legitima nobis et fratribus nostris plenissime constitisset, et carissimus in Christo filius noster I. rex Anglorum illustris, cui libente animo, quantum possumus, cum honestate deferimus, sicut ex patentibus eius literis nobis innotuit, suum praestitisset assensum, ceteris regulariter concurrentibus, quia rectis dispositionibus nihil morae vel difficultatis debet afferri, ne gregi dominico diu desit cura pastoralis, electionem ipsam, de communi fratrum nostrorum consilio, duximus confirmandam. [Quocirca universitati etc. Dat. XI. Kal. Iul. Ao. VIII. 1205.]
CAP. XXVI.
Eligens scienter indignum in episcopum, est ob hoc suspensus a beneficiis ecclesiae per triennium, nec potest interim ad dignitatem illius eligi vel assumi.
Idem Abbati Cisterciensi, R. et P. Monachis Fontis frigidi.
Per inquisitionem, quam de mandato nostro fecistis super statu episcopatus et episcopi Tholosani, perspicaciter intelleximus, quod Mascaron cancellarius iuratus asseruit, se scivisse pro certo, R. olim Tholosanum episcopum et amicos ipsius ante suam electionem habuisse colloquium cum quibusdam canonicis nominatim expressis, eosque sollicitasse precibus, ut ipsum eligerent in episcopum, seque vidisse pariter et audivisse, quando praedictus episcopus, exsistens in domo S. Petri de Coquinis recognovit in quorundam canonicorum praesentia, se canonicis illis, qui adversati fuerant suae primae electioni, iurasse in domo Actonis de Montibus, credens pro certo, quod iuramentum illud illicitum fuit, et praestitum, ut idem R. eligeretur ex pacto, et quod ipsemet post primam electionem ipsius cassatam domum episcopalem eius nomine detinebat, recipiens quosdam reditus et proventus, quos de ipsius conscientia et consensu in eiusdem negotiis expendebat. Quum igitur talem scienter in episcopum eligendo, sicut ipse suo iuramento firmavit, ecclesiasticis beneficiis reddiderit se indignum, grave gerimus et molestum, quod dilecto filio Tholosano praeposito in episcopum Convennarum electo idem Mascaron in praepositum dicitur substitutus. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, eundem Mascaronem ab officio praepositurae penitus amoventes, faciatis virum idoneum ad officium illud assumi. [Contradictores etc. Dat. II. Non. Iul. An. VIII. 1205.]
CAP. XXVII.
Si non professus eligitur ad regimen ecclesiae regularis, cassatur electio, consuetudine in contrarium non obstante.
Idem Priori sancti Frigidiani, G. et G. Canonicis Lucanensibus.
Quum causam, quae inter Bonum presbyterum et Brunum canonicum ecclesiae sancti Petri Lucanensis vertitur super eo, quod dictus presbyter Bonus a maiori parte canonicorum eiusdem ecclesiae, praedicto B. et quodam alio contradicentibus, in priorem, sicut dicitur, est electus, olim vobis duximus committendam, †vos, sicut ex literis vestris accepimus, partes citare curastis, ut iuxta mandatum nostrum causam ipsam fine possetis canonico terminare. Quumque in vestra essent praesentia constitutae, dictus presbyter Bonus cum instantia postulabat, ut electionem de se factam auctoritate curaretis apostolica confirmare. Sed praefatus Brunus e contrario respondebat, illum non esse dignum regimine prioratus, crimen ei obiiciens simoniae, quodque ipsius electio non erat canonice celebrata. Et, quia professus non erat, ipsum asserebat merito repellendum. Verum quum de simonia nihil fuisset probatum, nec aliquid contra modum electionis ostensum, movit vos vehementer ipsius ecclesiae privilegium, in quo continebatur expressum, ut nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et B. Augustini regulam, providerint eligendum. Quamvis autem multi priores continue unus post alium in ipsa ecclesia per multa et longa tempora fuerint non professi, quia tamen praefatus presbyter B. non est professus observantiam regularem, dubitatis, et merito, nobis procedere inconsultis contra privilegium sedis apostolicae concessum ecclesiae memoratae. Quia igitur non debemus attendere solummodo, quid factum sit, sed potius, quid sit faciendum, consultationi vestrae taliter respondemus, quod, quum secundum legem divinam non sit in bove arandum et asino, nec quisquam debeat vestem induere de lana linoque contextam, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo irritetis electionem praedictam, et compellatis praefatum presbyterum, aliosque clericos non professos, ut vel beati Augustini regulam in eadem ecclesia constitutam profiteantur et servent, aut ipsam ecclesiam omnino dimittant. [Contradictores etc. Dat. Ferentini VIII. Id. Iul. 1203.]
CAP. XXVIII.
Nominatio vel appellatio eius, cuius non interest, electionem non impedit. Sed si vocandus contemnitur, eo prosequente contemptum, cassatur electio etiam confirmata; et potest prosequi, nisi consenserit electioni; quod potest etiam ex post facto. H. d. usque ad §. Super eo. – §. 1. Episcopus, dum celebratur missa consecrationis suae, vel archiepiscopus ante receptum pallium, ordines conferre non debet. H. d. usque ad ver. Quod autem. – §. 2. Iste vers. non summatur, tum propter diversitatem lecturarum, tum quia non facit ad titulum. Abb.
Idem I. tit. sancti Stephani in Celio monte Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Quod, sicut ex literis tuis †[nostro nuper apostolatui praesentatis accepimus, post multos labores maris et terrae, ac diversitatem gentium ad iniunctum tibi legationis officium exsequendum prospere per Dei gratiam pervenisti, et Hibernicanam ecclesiam studuisti pro posse in melius reformare, sicut ipsa operis exhibitio manifestat, gratum gerimus admodum et acceptum, et tuae sollicitudinis studium plurimum in Domino commendamus. Verum ecclesiae Armachanae negotium, quod tibi videbatur arduum et difficile, sine nostro noluisti consilio terminare, sed nobis eiusdem duxisti negotii seriem tuis literis intimandam, ut ex nostro postmodum rescripto cognosceres, qualiter tibi foret in ipso negotio procedendum. Sicut enim in tuis perspeximus literis contineri, bonae memoriae Armachano archiepiscopo viam universae carnis ingresso, a iustitiario regio vocatus fuit archidiaconus Armachanus, ut pro substituendo pontifice, ne regni pax posset aliquatenus impediri, suffraganeos Armachanae ecclesiae convocaret, et omnes illos, qui ad faciendam conventionem debuerant convenire; ac sic per eum, ut dicebatur, omnes vocati fuerunt; sed pauci apud villam de Ponte, ad quos pertinebat electio, convenerunt, duo videlicet suffraganei Armachanae ecclesiae, abbas de Mellifonte, qui privilegium demonstrabat, se primam in electione vocem habere, ac praedictus archidiaconus Armachanus. Qui deliberato consilio in tres personas, ut dicitur, convenerunt; in Midensem videlicet episcopum, qui unus erat ex suffraganeis, in archidiaconum Midiae, et magistrum Manfredum, regium capellanum. Unus vero de duobus episcopis, qui ad talem nominationem convenerat requisitus, firmiter asserebat, quod interfuit illi electioni, sed tacuit, nec praebuit in ipsa electione consensum; aliis e contrario asserentibus, quod ipsum consensisse crediderant, quia interfuit et nullatenus contradixit. Postmodum autem, plurimis diebus elapsis, praefatus archidiaconus Armachanus apud Armachanum episcopos suffraganeos convocavit, et omnes convenientes in ipsam metropolim, exceptis Midensi episcopo et abbate Mellifontis, qui nulla ratione per Hibernienses illuc poterant convenire, abbatem canonicurum regularium de Benger in archiepiscopum elegerunt, et ipsum, sicut consuetudinis esse dicebant, sequenti die dominica in episcopum consecraverunt; qui post inunctionem suam, antequam missarum solennia finirentur, quendam in acolythum ordinavit, et administrare praesumpsit. Quumque ipsum super hoc graviter redargueres, dicebat ipse, ac confitebantur alii de partibus ipsius, quod talis consuetudo erat hactenus in Hibernia observata. Contentio vero maxima ex electione huiusmodi erat inter Hibernienses et Anglicos, quoniam Anglici firmiter asserebant, se nolle penitus Hiberniensem aliquem eorum esse archiepiscopum, nullatenus paterentur, ac sic multa plurima in tua praesentia proponentes quidam Anglici et Hibernici asserebant, quod, si Anglicus praeficeretur Armachanae ecclesiae, non provideretur utiliter ipsi ecclesiae ac totius terrae quieti. Postmodum autem, quum dicto electo administratio per te interdicta fuisset, et concessa archidiacono memorato, ei unus suffraganeorum obiecit, quod quandam tabulam argenteam distraxerat ab ecclesia Armachana, qui tibi tandem confessus exstitit tabulam ipsam ab Armachanis clericis et laicis recepisse, ac vendidisse pro XXV. marchis eandem, sed firmiter promittebat, quod quicquid de ipso contingeret, ipsius ecclesiae super hoc indemnitatibus praecaveret. Significasti praetera nobis, quod facta prima electione apud villam de Ponte, ne quid fieret in praeiudicium illius electionis et dignitatis regis, qui assensum suum in electionibus asserit requirendum, ad nostram fuit audientiam appellatum.] Nos igitur, literarum tuarum tenore diligenter inspecto, sex in eis perspicimus contineri, quorum tria contra praedictum electum; et alia tria contra eius electionem facere videbantur. Primum, nominatio facta de tribus, quam in literis tuis aliquoties electionem appellas, contra quam, si electio vera fuit, antequam cassaretur, non debuerat aliquid aliquatenus attentari. Secundum, appellatio interposita, quae si legitima fuit, sequentem electionem penitus impedivit. Tertium, quia Midensis episcopus et abbas Mellifontis, qui interesse debuerant, ad electionem minime convenerunt. Unde si contempti fuerunt vel alter vel ambo, plus eorum contemptus, quam multorum contradictio praedictam electionem debuit impedire. Quartum, quia praefatus abbas sic electus ante confirmationem obtentam administrare praesumpsit. Quintum, quia in die consecrationis suae ordines celebravit, quum nondum pallium obtineret. Sextum, dilapidatio, quia tabulam argenteam alienare minime formidavit. Verum quum ex prima electione, quae facta est de tribus, dicenda videtur potius nominatio, non nisi quatuor de omnibus, ad quos electio pertinebat, videlicet duo suffraganei ecclesiae Armachanae, et praedictus abbas Mellifontis, et archidiaconus Armachanus convenerint, et ex illa tali nominatione nihil iuris acquisitum fuerit nominatis, licite procedi potuit ad electionem regulariter celebrandam, praesertim in ecclesia Armachana, quum iuxta constitutiones canonicas, si fieri potest, in cathedrali ecclesia debeat electio celebrari. Nec talis appellatio interposita electionem illam potuit impedire, quum in ea nihil attentatum fuerit in praeiudicium regiae dignitatis, quia non simplex nominatio, sed solennis electio debet principi praesentari, ut postulationi praestet assensum, etsi secus aliquando per usurpationem aliqui faciant abusive. Si autem praefati Miridiensis episcopus et abbas Mellifontis, qui interesse debuerant, non contempti fuerunt, sed ad electionem vocati, si tamen sine periculo potuerint convocari, sive nequiverint sive noluerint ad electionem celebrandam accedere ipsorum absentia non potuit electionem impedire, †quoniam, si ad locum illum inter Hibernienses secure non poterant proficisci, nec ceteri ad alium locum inter Anglicos tute poterant convenire, propter quod tibi super hoc credimus veritatem diligentius inquirendam, et, si eos vocatos fuisse constiterit, si vocati absque periculo poluerunt, et illos noluisse, vel non potuisse ad electionem celebrandam venire, propter eorum absentiam, si canonicum aliud non obstitit, electio ipsa non debet aliquatenus irritari. Quodsi eos vocatos non fuisse constiterit, sed contemptos, infirmanda erit penitus electio taliter celebrata, nisi postea propter bonum pacis diligenter admoniti curaverint consentire. †Ceterum, quum, antequam tu ad partes Hibernicas pervenisses, illa fuerit electio celebrata, et electus ipse statim coeperit ministrare, tu satis id potes sub dissimulatione transire, quum id, sicut nosti, de metropolitanis Angliae, Franciae, Alemaniae et aliarum partium remotarum, qui concorditer sunt electi, Romana ecclesia patiatur, ecclesiarum utilitate pensata, quia, si tanto tempore, quousque posset electus confirmationem cum pallio a sede apostolica obtinere, regalia non reciperet, ecclesia, quae interim administratore careret, non modicum incurreret detrimentum. §. 1. Super eo autem, quod in die consecrationis suae, antequam missarum solemnia finirentur, acolythum ordinavit, pro tali excessu eum corripias et castiges, nisi forte hoc esse de antiqua consuetudine cognoveris ecclesiae Armachanae. De qua si tibi constiterit, quod nunc factum est propter simplicitatem et ruditatem gentis illius poteris misericorditer sustinere. Districte tamen ex parte nostra prohibeas, ne de cetero aliquid simile attentetur, quum solus Romanus Pontifex, qui, sicut nosti, ante hymnum angelicum consecratur, et postmodum ipse missarum sollennia incipit et perficit consecratus, in die consecrationis suae valeat ordines celebrare. Ceteri vero, qui inter epistolam et evangelium consecrantur, quia consecrati concelebrant principaliter celebranti, ne dividatur mysterium unitatis, non debent tunc ordines celebrare. Praeterea quum non liceat archiepiscopo sine pallio convocare concilium, conficere chrisma, dedicare basilicas, ordinare clericos, et episcopos consecrare, multum profecto praesumit, qui, antequam impetret pallium, clericos ordinare festinat, quum id non tanquam simplex episcopus, sed tanquam archiepiscopus facere videatur. §. 2. Quod autem tabulam argenteam dicitur vendidisse, dummodo ecclesiam Armachanam, sicut promisit, reddat indemnem, aequanimiter poteris praeterire, quum id de cleri et populi processerit voluntate. Sane secundum ea, quae nobis tuis literis intimasti, tibi praescripto modo duximus rescribendum; sed quum tu de circumstantiis eiusdem negotii habere valeas notitiam pleniorem, et nos de discretione tua plurimum confidamus, in isto et aliis negotiis, te sic credimus auctore Domino processurum, quod tuae sollicitudinis prudentia merito poterit commendari, et tua legatio ad honorem et commodum sedis apostolicae multipliciter redundabit. [Postquam autem literae etc. Datum. … 1202.]
CAP. XXIX.
Electio per minorem partem capituli facta non tenet, nec per subsequentem consensum ratificari potest. Hoc dicit secundum communem intellectum.
Idem Toletano Episcopo, et Sagonensi et de Ardenna abbatibus.
Auditis et intellectis meritis causae de duabus electionibus celebratis in ecclesia Baiocensi, unam de G. archidiacono, et alteram de R. subdiacono invenimus utramque contra formam canonicam attentatam. Quum enim, inquisitis voluntatibus singulorum, decanus cum paucioribus in ipsum R., et cantor cum pluribus in dictum G. archidiaconum convenissent, solo cantore postmodum quendam alium, videlicet magistrum R. de Algediis nominante, ad nostram fuit audientiam appellatum, ne decanus, qui primam in electione vocem habebat, ad electionem procederet sine consensu totius capituli, vel maioris et sanioris partis ipsius, ut discordiae ianua, quae iam videbatur aperta, per appellationis obstaculum clauderetur. Ipse vero decanus, non habito consensu maioris partis capituli, sed longe minoris, subito in electionem prorupit, appellans, ne quis contra ipsam electionem aliquid attentaret, quamvis asseveret, quod electioni factae statim plures alii consenserunt; quum tamen ex postfacto nequiuerit convalescere quod ab initio non valebat, quoniam electio, quae fuerat irrita ipso iure, per subsequentem consensum, maxime appellatione pendente, non poterat esse rata. Eis ergo ad propria recedentibus, cantor et alii, qui remanserant in capitulo, post illam electionem nondum cassatam, et appellationem ad nos interpositam, a nominatione dicti archidiaconi recedentes, de novo praefatum subdiaconum absque Romani Pontificis vel etiam metropolitani proprii conscientia, quum subdiaconus esset, non solum eligere praesumpserunt, verum etiam pulsatis campanis cum processione solenni, cantando hymnum, in ecclesiam deportare. Nos igitur his et aliis, quae coram nobis fuere proposita, diligenter auditis, de communi fratrum nostrorum consilio electionem utramque duximus irritandam. [Per apostolica etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. X. Kal. Maii Ao. VIII. 1205.]
CAP. XXX.
Potestas data compromissariis ad eligendum praelatum, re non integra revocari non potest, et desinit res esse integra, postquam compromissarii coeperunt habere tractatum.
Idem Grandissylvae et Bellaeperticae Abbatibus.
In causis, †quae [apostolicae sedis deferuntur examini iura debent subtiliter observari quia quod in una causa per Romanum Pontificem iudicatur in aliis causis formam tribuit iudicandi.] Nimirum quum in ecclesia Tholosana vacante duo per dissensionem capituli sui, videlicet venerabilis frater noster episcopus Convenarum, et dilectus filius R. archidiaconus Agennensis nominati fuissent, et R. canonicus S. Licerii, B. archidiaconus, et R. canonicus S. Stephani Tholosani pro parte dicti episcopi, pro parte vero altera dilectus filius magister P. de Rama et G. socius eius ad nostram praesentiam accesserunt, quibus venerabilem fratrem nostrum Albanensem episcopum et dilectum filium H. tit. S. Martini presbyterum cardinalem deputavimus auditores. Coram quibus proposuerunt nuncii praedicti, quod, Quum capitulum Tholosanensis ecclesiae ad tractandum de electione episcopi convenissent, duos, scilicet R. de Ponte, et M. cellerarium, elegerunt, ut quinque de eodem capitulo eligerent electores, qui praestito iuramento de substituendi pontificis electione tractarent, et a singulis de capitulo statutum est et concessum, ut ille, quem illi quinque concorditer, vel tres ex illis eligerent, ab eis, si persona esset idonea, pro episcopo sine contradictione aliqua haberetur. †Et etiam statutum fuit expresse, quod, si quinque electores in unam personam convenire non possent, tribus ex eis concordantibus reliqui duo illorum sequi tenerentur assensum, et electionem eorum ratam habere. Postmodum vero, quum a praedictis duobus quinque electores electi fuissent, et ad tractandum de electione secessissent in partem, et non possent omnes in unam pariter concordare personam, tres ex eis convenerunt in praedictum episcopum Convennarum, qui erat archidiaconus ecclesiae Tholosanae et antequam praenunciarent nominationem ipsius, eam sub protectione apostolica posuerunt, et deinde electionem, quam de postulando eodem episcopo fecerant, capitulo publicarunt; ac reliqui duo subsequenter tertia die cum paucis de capitulo, reliquis absentibus, elegerunt praedictum archidiaconum Agennensem. †Adiecerunt insuper praedicti R. et alii nuncii memorati quod a dilecto filio I. tit. S. Priscae presbytero cardinali apostolicae sedis legato fuit ex parte illa specialis nuncius destinatus. Et quoniam episcopus ipse postulandus erat a nobis, et legatus nullum concedendi vel transferendi eum potestatem habebat, quum huiusmodi dispensatio sedi duntaxat apostolicae reservetur, ne quid contra fieret, nostram audientiam appellavit. Nuncii vero praedicti archidiaconi coram praedictis auditoribus e contrario responderunt, quod, quum praedicti quinque electores, in quos totum capitulum eligendi transtulerat potestatem, seorsum de electione tractantes, inter se dissiderent ita, quod contentiosae voces eorum a fratribus, qui remanserant in capitulo, auditae fuissent, capitulum, ipsos propter huiusmodi contentiones suspectos habentes, ad eos duos de canonicis destinarunt, per quos inhibuerunt eis ex parte nostra et praedicti legati, ne ulterius in facto procederent. Et ita potestatem eligendi, quam eis commiserant, revocarunt, mandantes eis, ut redirent ad capitulum, et pariter cum aliis fratribus de electione tractarent, et huiusmodi revocationi duo ex ipsis electoribus adhibentes consensum, reliquis tribus non contradicentibus, cum nunciis capituli ad ipsum capitulum sunt reversi. Sed alii tres, usque ad fores capituli subsecuti, ab eis postmodum discesserunt. Capitulum vero, illorum absentiam admirantes, quum tota die illa ipsorum praesentiam exspectassent, subsequenti die campanam pulsari fecerunt, sicut moris est, ad capitulum congregandum, et praedictis tribus cum paucis complicibus suis sese contumaciter absentantibus, prior, sacrista et maior cellarius ecclesiae sancti Stephani quia speciale super hoc praepositi absentis mandatum habebant, cum maiori et saniori parte capituli, convocatis abbatibus, prioribus ac monachis et aliis viris religiosis, elegit in episcopum archidiaconum supradictum. †Exhibuerunt etiam eiusdem archidiaconi nuncii literas praedicti legati, quas nobis super hoc destinavit. [Quarum erat continentia, quod quum capitulum Tholosanum de electione pontificis tractatum haberet, quibusdam episcopum Convenarum, reliquis archidiaconum Agenensem eligentibus in duos sua vota divisit, et utraque electio fuit illi a partibus diversis diversis temporibus praesentata] (et infra.) Quum autem praedicti auditores praemissa nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, nos memoratum legatum piam intentionem in hoc facto habuisse pro certo credentes, ex ipso tamen tenore literarum suarum intelleximus, eum circumventum fuisse et per subreptionem, tacita veritate, perpendimus elicitum et extortum quicquid ab eo fuit obtentum, quum in ipsis literis non expresserit formam postulationis. Quia vero postulatio de episcopo Convennarum, quae praecesserat, et facta erat per eos, in quos totum capitulum eligendi transtulerat potestatem, propter quod unanimiter de consensu totius capituli intelligitur esse facta, quam potestatem, quum res non esset integra, quia in tractatu iam processerant electores, et tres, duobus discordantibus, convenerant in unam personam, capitulum minime potuit revocare, praesertim ex illa causa, quia illi quinque erant discordes, quum in translatione potestatis illius manifeste fuisset expressum, quod, si illos quinque contingeret dissidere electionem trium ratam haberent et firmam. Praeterea liquet, eundem legatum fuisse deceptum, quoniam in commissione sua, praetermisso de electione episcopi, qui erat a nobis solummodo postulandus, inquisitionem de sola electione archidiaconi sub forma superius expressa commisit, super quibus nequaquam taliter processissent, si omnia ex ordine, prout fuit in veritate processum, sibi enarrata fuissent. Unde, communicato fratrum nostrorum consilio electionem ipsius archidiaconi non ex vitio vel culpa personae ipsius, sed quia processum eius minus canonicum esse cognovimus, et ipsum legatum multipliciter circumventum, decernimus penitus irritandam. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, si personam ipsius episcopi utilem et necessariam inveneritis ad regimen ecclesiae Tholosanae, et idoneam tam scientia literarum, quam suae conversationis exemplo ad haereticorum perfidiam de Tholosana dioecesi exstirpandam, quae ibi per negligentiam praesulum miserabiliter et damnabiliter hactenus pullulavit, et si vobis ita constiterit, transeundi ad ecclesiam Tholosanam, propter urgentem necessitatem, et eorundem utilitatem auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ei licentiam tribuatis; alioquin, ipsius postulatione repulsa, capitulo eiusdem ecclesiae auctoritate apostolica iniungatis, ut personam ad hoc idoneam eligant in pastorem.
CAP. XXXI.
De consuetudine potest canonicorum electio ad solum capitulum pertinere. Hoc dicit, et solet quotidie allegari.
Idem Episcopo Florentino.
Quum ecclesia Vulterana debito canonicorum obsequio longo fuisset tempore destituta, venerabilis frater noster Vulteranus episcopus, volens ministrorum defectum in eadem ecclesia restaurare, canonicos quosdam elegit, et instituit in eadem, quos residentes canonici recipere noluerunt, asserentes, quod talis electio fuerat in eorum praeiudicium attentata. †Quumque super hoc suam ad nos ipse episcopus querimoniam destinasset, causam ipsam tibi commisimus fine canonico terminandam. [Partibus autem in tua praesentia constitutis, idem episcopus a te per suum petit responsalem ut dilectos filios, magistrum Mitidum, Ildebrandum, Placitum, Tholomaeum et Sofredum ab iniuria, quam ei super electione canonicorum Vulteranae ecclesiae inferunt, prohiberes, et ut ipsum iure electionis uti libere patiantur, nec ipsi eligenti, vel volenti eligere contradicant, asserens idem episcopus, quod ius eligendi canonicos ad ipsum multipliciter pertinebat. Iure siquidem communi hoc sibi competere proponebat, quia, secundum quod sacrorum canonum statuta declarant, in sua ecclesia dispositionem, provisionem et iurisdictionem episcopus plenam habet; nam, etsi subditorum quisquam in suo officio et honore praecedat, episcopus tamen provisor est et ordinator in cunctis. Proposuit etiam, quod ex approbata consuetudine canonicorum electio ad ipsum in eadem ecclesia pertinet, sicut ad praelatos ceteros regionis, qui vel per se vel cum sociis consueverunt electionem facere clericorum. Sed, etsi dubium esset, cuiusmodi consuetudo in talibus servaretur ibidem, ad sedem esset apostolicam recurrendum, quum in aliis ecclesiis, quae sunt metropolitano subiectae, in huiusmodi dubiis ad consuetudinem metropoleos recurratur. Unde, quum apud Romanam ecclesiam solus summus Pontifex eligat cardinales, canonicorum electionem in sua ecclesia idem episcopus ad se solum proposuit pertinere. Allegabat insuper, quod etsi nullo iure talis ad ipsum pertinuisset electio, propter canonicorum tamen negligentiam eligendi auctoritas ad ipsum fuerat devoluta. Sacris siquidem constitutionibus est permissum, ut episcopus quilibet pastorali diligentia suorum suppleat negligentiam clericorum. In Lateranensi quoque concilio noscitur esse statutum, ut, quum donatio dignitatis vel beneficii ad capitulum pertinet, si infra sex mensium spatium conferre distulerit, hoc episcopus exsequatur. Pro parte vero capituli fuit ex adverso responsum, quod de iure communi non ad episcopum, sed ad ipsum capitulum canonicorum electio pertinebat, ad quod probandum quosdam canones allegabant. Verum, quum circa hoc diversa canonum edita sint statuta, videbatur potius ad diversorum locorum consuetudines huiusmodi diversitas referenda, quum canonicorum electio alicubi ad solum spectet episcopum, alibi ad capitulum tantum, et alicubi pariter ad utrosque. Sed, nec consuetudo sedis apostolicae, quam pro se praedictus episcopus introduxit, obesse posse canonicis videbatur, quia, licet summus Pontifex solus eligat cardinales, in sua tamen ecclesia cathedrali, Lateranensi videlicet, vel principis Apostolorum basilica, capitulum sibi concanonicos eligere consuevit, quamvis et in ipsis, sicut et in aliis ecclesiis, Romanus Pontifex interdum canonicos eligat ex plenitudine potestatis. Ad hoc autem, quod episcopus consequenter obiecit, quia videlicet propter capituli negligentiam eligendi ius ad ipsum fuerat devolutum, pars capituli respondebat, quod, propter neglectum huiusmodi episcopus eligendi ius sibi non potuit vendicare, nisi canonica monitione praemissa, quum in tali casu tempus minime sit determinatum a canone, quod vicem commonitionis suppleat, vel interpellare fingatur, praesertim, quum electos a canonicis et episcopo praesentatos ipse pro suae voluntatis arbitrio noluit confirmare. Quum itaque ordinarii iuris sit, ut admonitio debeat praeire vindictam, et praetextu negligentiae, monitione omissa episcopus poenam inflixerit, pars eadem proponebat merito improbandum quod ab ipso temere noscitur attentatum. Adiecit et pars capituli, quod Lateranensis statutum concilii sibi locum non vendicat in illis ecclesiis, in quibus nequaquam ecclesiastica beneficia sunt distincta, sed in quibus certus est canonicorum numerus et distinctae praebendae. Praeterea, si, iuxta tenorem concilii, deprehenderentur praedicti canonici negligentes, episcopus tamen, qui diuturniori tempore fuit negligens, ex hoc ius minime acquisivit, qui propter hoc esset merito puniendus, quum nemo ex eodem facto poenam debeat et praemium promereri; quin immo in hoc casu eligendi potestas ad superiorem exstitit merito devoluta, sicut ex concilii tenore coniicitur manifeste, unde in alienam messem non debuit mittere falcem suam. Quum autem haec et alia coram te fuissent proposita, et tu tamen deliberare velles super sententia proferenda, quia nimis diversa concilia reperisti, et fere quilibet, cuius in hac parte volebas uti consilio, suspectus alterutri parti ex causis aliquibus habebatur, causam instructam ad nostram praesentiam remisisti, sub tuo sigillo attestationes et allegationes partis utriusque transmittens.] Nos vero utriusque partis attestationibus et rationibus diligenter inspectis, de consilio fratrum nostrorum fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus super primo articulo petitionis episcopi, in quo postulavit a te, ut praenominatos canonicos ab iniuria, quam ei super electione canonicorum Vulteranensis ecclesiae inferunt, prohiberes, ab impetitione ipsius episcopi saepe dictos canonicos appellatione postposita absolvere non postponas; quia, sicut iuris regula dicit, non videtur iniuriam facere qui utitur iure suo, quum per testes longe melius sit probatum, quod canonici supradicti hoc iure usi fuerint, ante quam episcopus memoratus. In secundo quoque praescriptae petitionis articulo, quo idem petebat episcopus, ut dicti canonici ipsum iure electionis uti libere paterentur, absolvere studeas canonicos saepedictos, maxime si sit notorium, quod in Thuscia generalis consuetudo servetur, ut in cathedralibus ecclesiis solum capitulum, irrequisito episcopo, eligendi canonicos habeat facultatem. [Ne vero etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Nov. Ao. IX. 1206.]
CAP. XXXII.
Compromittentes tenentur recipere electum a compromissariis, si sit dignus, nisi contra formam compromissi eum appareat electum.
Idem Abbati sancti Victoris, et Decano Parisiensi, et Magistro R. Decortonensi, Canonico Morinensi.
Quum dilectus filius, archidiaconus Morinensis nobis intimasset (Et infra:) Ecclesia Morinensi episcopi solatio destituta, canonici eiusdem ecclesiae de pastoris substitutione tractantes, in tres canonicos Morinenses potestatem eligendi episcopum unanimiter contulerunt, iuramento interposito promittentes, ut illum reciperent in pastorem, quem de gremio ipsius ecclesiae ducerent in episcopum eligendum; qui, postmodum examinatis voluntatibus singulorum, Ioannem archidiaconum eiusdem ecclesiae, virum literatum, providum et discretum, in episcopum elegerunt. Metropolitanus quoque tam electionem et electi personam diligenter examinans, quam etiam super ipsius aetate, de cuius defectu fuerat ab aliquibus dubitatum, inquirens sollicite veritatem, per sententiam declarando electum ipsum minime sustinere in aetate defectum, electionem factam de ipso utpote canonice celebratam solenniter confirmavit. †Qui postea, regalibus receptis a rege ad petitionem eiusdem capituli a venerabili fratre nostro Atrebatensi episcopo de mandato metropolitani praedicti fuit in presbyterum ordinatus, et aliquamdiu nullo contradicente liberam et pacificam tam in spiritualibus quam in temporalibus administrationem obtinuit in ecclesia Morinensi. Unde procuratores ipsi a nobis humiliter petierunt, ut his, qui post haec omnia invidiae stimulis agitati, contra factum proprium temere veniendo, adversus electum ipsum materiam discordiae suscitare praesumunt, silentium imponentes, et memoratam electionem tam concorditer celebratam et confirmatam solenniter approbantes, eidem faceremus electo munus consecrationis impendi, multorum super hoc non solum abbatum et capitulorum civitatis et dioecesis Morinensis, sed etiam aliorum presbyterorum nobis literis praesentatis, qui super praemissis omnibus testimonium perhibentes, electum ipsum de literatura, discretione ac honestate reddiderunt apud nos multipliciter commendatum, quinimmo et electorum ipsorum super hoc nobis literas obtulerunt, quibus erat illarum literarum de verbo ad verbum, sicut iidem asserunt electores, tenor insertus, quae de potestate ipsis tradita iuxta praemissam formam confectae in capitulo fuerant, et sigillo capituli sigillatae. Verum supradictus B., qui contra electum venerat memoratum, proposuit ex adverso, quod, quum supradictis tribus sub hac forma iuramento praestito fuerat eligendi concessa potestas, ut capitulum eum recipere teneretur, quem illi tres ab omnibus, vel maiori et saniori parte de gremio ipsius ecclesiae nominatum eligerent in pastorem, electores ipsi terminos potestatis sibi traditae non servantes, praedictum archidiaconum eligere praesumpserunt, quem pauci de capitulo nominarant. Unde canonici Morinenses postmodum admirantes, qualiter archidiaconus electus fuerat memoratus, quum plures essent in eadem ecclesia digniores, super electionis processu invicem colloquendo coeperunt fere omnes publice profiteri, quod nullatenus archidiaconum nominarant supra dictum, et reputantes, se in hac parte delusos, quod super hoc factum fuerat, per eundem B., cui suas testimoniales literas assignarunt, nostro curaverunt apostolatui reserare. †Qui coram nobis sollicite postulavit, ut eadem electione cassata faceremus ipsi ecclesiae de persona idonea canonice provideri, quum vere omnes canonici Morinenses sint parati, sicut asseruit, praestito iuramento firmare, quod praefatum archidiaconum nunquam in episcopum nominarant, et legitime possit ostendi, quod iuxta praemissam formam supradictis tribus collata fuerit auctoritas eligendi, ut videlicet de gremio ecclesiae illum eligerent, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli consentirent, asserens idem B., se nihilominus probaturum, quod saepe dictus electus patitur in aetate defectum. Nos vero attendentes, quia res perniciosa esset exemplo, si per surreptionis astutiam quis ascenderet ad apicem dignitatis, de consilio fratrum nostrorum ita duximus providendum, ut, praestito a contradictoribus iuramento, quod ipsi malitiose contra praefatum electum non moveant quaestionem huiusmodi, praedicti tres electores iuramenti vinculo adstringantur dicere veritatem, quot ex canonicis examinationis tempore in praefatum archidiaconum convenerunt. Et si tres simul aut duo saltem ex ipsis iurati dixerint, maiorem canonicorum partem in ipsum archidiaconum convenisse, vos contradictoribus silentium imponatis, quum contra hoc eorum esset probatio insufficiens, eo, quod singuli essent in suis testimoniis singulares. Si vero per eorum depositiones constiterit, saepedictum archidiaconum exstitisse a paucioribus nominatum, tunc demum sollicite audiatis quicquid utraque pars proposuerit, ad probandum formam, secundum quam eligendi potestas praefatis tribus electoribus asseritur fuisse concessa, et, si fuerit sufficienter ostensum, quod illum de gremio ecclesiae secundum formam sibi traditam debebant eligere, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli conveniret, vos electionem ipsius archidiaconi omnino cassetis, et faciatis ecclesiae Morinensi per electionem canonicam de persona idonea in pontificem provideri. Alioquin, quod de ipso factum est ratum habentes, contradictores ab eius impetitione per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis, praefatum B. praebenda Morinensis ecclesiae spoliantes, qui se ad hanc poenam, si forsan in probatione deficeret, obligavit; non obstante, quod super aetatis defectu obiectum est contra illum, quum idem canonicus huic obiectioni non multum institerit, et super hoc a metropolitano fuerit iudicatum, cuius sententia in rem transiit iudicatam, quum infra decendium non fuerit legitima provocatione suspensa. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. IV. Non. April. Ao. XI. 1208.]
CAP. XXXIII.
Si ex septem compromissariis tres eligunt quartum, et ille consentit, et est idoneus, confirmabitur electio.
Idem Episcopo Baiocensi.
Quum in iure peritus exsistas, †et copiam habeas peritorum non possumus non mirari, quod super quibusdam iuris articulis nos consulere voluisti, qui nihil aut modicum dubitationis continere noscuntur. Primus siquidem tuae consultationis articulus continebat, quod cuiusdam ecclesiae decano defuncto, eiusdem loci capitulum sub hac forma in septem ex ipsis canonicis compromisit, ut illum, quem ex se vel aliis de gremio ipsius ecclesiae omnes pariter, vel maior eorum pars nominaret, idem capitulum reciperet in decanum. Unde, quum unus ex illis septem a tribus ipsorum, et alius, qui non erat de numero eorundem, a tribus aliis in decanum fuerint nominati, requisisti, uter eorum assumi debeat a capitulo in decanum. Super quo tibi taliter respondemus, quod is, qui de numero septem a tribus eorum dignoscitur nominatus, iuxta compromissi tenorem debet in decanum assumi, dummodo electioni de se factae consentiat, et aliquod canonicum non obsistat. Praeterea etc. (cf. c. 31. de off. iud. del. I. 29.) [Dat. Lat. X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
CAP. XXXIV.
Electio imperatoris, spectat ad principes Germanos, tres praelatos, et quatuor laicos, et electio facta per eorum maiorem partem, ceteris non contemptis, tenet. Et ad Papam pertinet electum examinare, approbare, et inungere, consecrare, et coronare, si est dignus; vel reiicere, si est indignus, ut quia sacrilegus, excommunicatus, tyrannus, fatuus et haereticus, paganus, periurus, vel ecclesiae persecutor. Et electoribus nolentibus eligere, Papa supplet. Et data paritate vocum eligentium, nec accedente maiori concordia, Papa potest gratificari cui vult. H. d. notanter iste textus.
Idem Duci Caringiae.
Venerabilem †fratrem nostrum Salzburgensem archiepiscopum, et dilectum filium abbatem de Salem et nobilem virum marchionem orientalem, quorundam principum nuncios ad sedem apostolicam destinatos benigne recepimus, et eis benevolam duximus audientiam indulgendum. Literas quoque, quas per eos quidam nobiles principes destinarunt, diligenter perlegi fecimus, et quae continebantur in eis, notavimus universa. Inter cetera vero quidam principes hac praecipue obiectione sunt usi, dicentes, quod venerabilis frater noster Praenestinus episcopus apostolicae sedis legatus aut electoris gessit aut cognitoris personam; si electoris, in messem alienam miserat falcem suam, et electioni se ingerens principum derogaverat dignitati; si cognitoris, absente altera partium, videtur perperam processisse, quum citata non fuerit, et ideo non debuit contumax iudicari. †Verum nos, qui secundum apostolicae servitutis officium sumus singulis in iustitia debitores, sicut iustitiam nostram ab aliis nolumus usurpari, sic ius principum nobis nolumus vindicare. Verum illis principibus ius et potestatem eligendi regem, in imperatorem postmodum promovendum, recognoscimus, ut debemus, ad quos de iure ac antiqua consuetudine noscitur pertinere; praesertim, quum ad eos ius et potestas huiusmodi ab apostolica sede pervenerit, quae Romanum imperium in personam magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos. Sed et principes recognoscere debent, et utique recognoscunt, sicut iidem in nostra recognovere praesentia, quod ius et auctoritas examinandi personam electam in regem et promovendam ad imperium ad nos spectat, qui eum inungimus, consecramus et coronamus. Est enim regulariter et generaliter observatum, ut ad eum examinatio personae pertineat, ad quem impositio manus spectat. Numquid enim, si principes non solum in discordia, sed etiam in concordia sacrilegum quemcunque, vel excommunicatum in regem, tyrannum, vel fatuum, haereticum eligerent, aut paganum, nos inungere, consecrare ac coronare hominem huiusmodi deberemus? Absit omnino. Obiectioni ergo principum respondentes, asserimus, quod legatus noster episcopus Praenestinus carissimum in Christo filium nostrum approbando regem Ottonem, et reprobando Philippum ducem Suaviae, nec electoris gessit personam, iuxta quod nobis per literas suas quidam principum opponebant, utpote qui nec fecit aliquem eligi, nec elegit, et sic electioni nequaquam ingessit se, nec cognitoris personam exhibuit, quum neutrius electionem quoad factum eligentium confirmandam duxerit, aut etiam infirmandam. Et sic ius sibi principum nullatenus usurpavit, aut venit contra illud, Exercuit autem denunciatoris officium, quia personam ducis eiusdem indignam, et personam regis denunciavit idoneam quoad imperium obtinendum, non tam propter studia eligentium, quam propter merita electorum; quamvis plures ex illis, qui eligendi regem in imperatorem promovendum de iure ac de consuetudine obtinent potestatem, consensisse perhibeantur in ipsum regem Ottonem, et ex eo, quod fautores Philippi ducis, absentibus aliis et contemptis, ipsum eligere praesumpserunt, pateat, eos perperam processisse, quum explorati sit iuris, quod electioni plus contemptus unius, quam contradictio multorum obsistat. †Unde, quia privilegium meruerunt amittere, qui permissa sibi abusi sunt potestate, videri non immerito potest, quod iniuria huiusmodi non obstante ceteri uti poterint iure suo. Et quoniam dux praedictus nec ubi debuit, nec a quo debuit coronam et unctionem accepit, memoratus vero rex et ubi debuit, videlicet Aquisgrani, et a quo debuit, scilicet a venerabili fratre nostro Coloniensi archiepiscopo recepit utrumque; Nos utique non ducem, sed reliquum reputamus et nominamus regem iustitia exigente. †In reprobatione vero praefati Philippi ducis Suaviae propter manifesta impedimenta personae non accusatione, sed condemnatione potius fuit opus, quia non accusatione, sed condemnatione indigent manifesta. Quod autem, quum in electione vota principum dividuntur, post admonitionem et exspectationem alteri partium favere possimus, maxime postquam a nobis unctio, consecratio et coronatio postulantur, sicut utraque pars a nobis multoties postulavit, ex iure patet pariter et exemplo. Numquid enim, si principes admoniti et exspectati vel non potuerunt, vel noluerunt in unum propositum convenire, sedes apostolica advocato et defensore carebit, eorumque culpa ipsi redundabit in poenam? Sciunt autem principes et tua nobilitas non ignorat, quod, quum Lotharius et Corradus in discordia fuissent electi, Romanus Pontifex Lotharium coronavit, et imperium obtinuit coronatus, eodem Corrado tunc demum ad eius gratiam redeunte. Eos igitur duximus commonendos, ut, sicut nos a iuris ipsorum cessamus iniuria, sic ipsi contra ius nostrum se nequaquam iniuriosos ostendant, sed a praefato duce, iusto quidem a nobis iudicio reprobato, recedant, et praefato regi Ottoni non abnuant adhaerere, nisi tunc demum contra personam vel factum legitimum quid ab eis obiectum fuerit et ostensum. (Et infra:) Sunt enim notoria impedimenta ducis Suaviae, scilicet excommunicatio publica, periurium manifestum, et persecutio divulgata, quam progenitores eius et ipse praesumpserunt in apostolicam sedem et alias ecclesias exercere. Fuit quoque a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro propter invasionem et devastationem patrimonii beati Petri, commonitione saepe praemissa, publice ac solenniter excommunicationis vinculo innodatus, quum in Tuscia moraretur, quod ipse postmodum recognovit, dum per nuncium suum ab ipso praedecessore nostro absolutionis beneficium postulavit, et postmodum a tunc Sutrino episcopo, quem cum abbate sancti Anastasii pro liberatione venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi nos in Theutoniam miseramus, contra formam mandati nostri de facto solummodo, quia de iure non potuit, post suam electionem apud Wormatiam occulte se fecit absolvi. Unde patet, quod fuit excommunicatus electus. †Et videtur non immerito, quod adhuc sit ex eadem causa excommunicationis sententia innodatus, quum praedictus episcopus eum sua auctoritate non posset absoluere, auctoritate vero nostrae delegationis nec posset plus, nec aliter liceret hoc ipsi, quam ei fuerat ab apostolica sede concessum. Ex eo etiam excommunicationis sententiae subiacere creditur manifeste, quod, quum perfidus Marcualdus, Dei et ecclesiae inimicus, cum universis fautoribus tam Theutonicis quam Latinis, excommunicationis vulgatae vinculis suae iniquitatis meritis sit adstrictus, sicut iam vobis per literas nostras directas per P. iudicem Placentinum ipsius Philippi nuncium intimasse meminimus, quas ad ipsius Philippi audientiam credimus pervenisse, ipse nihilominus, quamvis id non tantum ex relatione ipsius iudicis, sed etiam per publicam famam ad notitiam eius devenerit, eidem excommunicato non solum communicat, sed eum in malitia sua fovet, et per nuncios et literas suas exacuit furorem ipsius, ut carissimum in Christo filium nostrum Fridericum, Siciliae regem illustrem, nepotem suum, quem iam hereditate paterna privavit, adhuc privet possessione materna. Idem etiam contra proprium iuramentum, super quo nec consilium a sede apostolica requisivit, ambitionis vitio regnum sibi usurpare praesumpsit, non alium causa necessitatis in regem eligere, quod utcunque tolerabilius videretur, quum super illo iuramento prius Romana ecclesia consuli debuisset, sicut et eam quidam consuluere prudenter, apud quam ex institutione divina plenitudo residet potestatis. Nec valet ad plenam excusationem ipsius, si iuramentum illud dicatur illicitum, quum nihilominus super eo nos prius consulere debuisset, quam contra ipsum propria temeritate venire, praesertim illo exemplo, quod quum Gabaonitae a filiis Israel per fraudem surripuerint iuramentum, ipsi tamen cognita fraude contra illud venire temere noluerunt. Utrum vero dictum iuramentum sit licitum vel illicitum, et ideo servandum an non servandum exstiterit, nemo sanae mentis ignorat ad nostrum iudicium pertinere. †Quod autem Philippus de genere persecutorum exsistat, principes non credimus dubitare, quum Henricus, qui primus imperium de genere hoc accepit, bonae memoriae Paschalem Papam praedecessorem nostrum cum episcopis, cardinalibus et multis nobilibus Romanorum praesumpserit captivare. Fridericus autem pater ipsius Philippi contra felicis recordationis Alexandrum Papam praedecessorem nostrum longo tempore schisma fovit. Henricus frater ipsius Philippi, qualiter se habuerit circa interfectores sanctae memoriae Alberti Leodiensis episcopi, quem ipse prius coegerat exsulare, ac Conradus, qui praedictum Ostiensem episcopum ceperat, satis nostis. Qui etiam qualiter venerabilem fratrem nostrum Auximanum episcopum alapis caedi fecerit, et pilos de barba eius avelli, et tractari eum in pluribus inhoneste, qualiter quoque quosdam familiares ecclesiae Romanae naso fecerit mutilari, qualiter praedictum Salernitanum archiepiscopum captivarit, et quosdam, viros ecclesiasticos flammis torreri fecerit, quosdam vero viros in mare submergi, ad tuam et aliorum principum credimus audientiam pervenisse. Insuper, si praedictus dux, quod absit, imperium obtineret, libertas principum in electione periret, et imperium obtinendi de cetero ceteris fiducia tolleretur. Nam si, prout olim frater dicti ducis patri eorum, sic dux ipse fratri suo succederet, videretur imperium non ex electione, sed ex successione deberi, et in praeiudicium principum redundaret, si non nisi de domo ducis praedicti videretur aliquis ad imperium assumendus. †Quum ergo nos flecti a nostro proposito nulla penitus occasione possimus, sed in ea potius firmissime persistamus, et tu nobis saepe per literas tuas duxeris suggerendum, ut eidem duci nullatenus faveremus, nobilitatem ergo tuam monentes per apostolica scripta mandamus, quatenus, sicut de gratia nostra confidis, et nos de tua devotione speramus, de cetero a praefato duce Philippo recedas omnino, non obstante iuramento, si quod ei ratione regni fecisti, quum, eo quantum ad obtinendum imperium reprobato, iuramentum huiusmodi non debeat observari. Praedicto vero regi Ottoni, quem nos, concedente Domino, ad coronam imperii disponimus evocare, patenter adhaereas et potenter; ut quum ei ad commonitionem nostram adhaeseris, inter primos gratiam et benevolentiam eius obtinere praecipue merearis, ad quod nos pro tuae nobilitatis amore dabimus operam efficacem [Dat. Laterani.]
CAP. XXXV.
Absentes ad electionem de provincia sunt vocandi, et confirmatur electio maioris et sanioris partis.
Idem.
Coram dilecto filio nostro tituli sanctae Pudentianae presbytero cardinali (Et infra:) Si vero utriusque partis fuerit cassata electio, vos, fratribus omnibus, qui fuerint in provincia, convocatis, quod maiori et saniori parti eorum super praedictis videritis complacere, per censuram ecclesiasticam faciatis firmiter observari.
CAP. XXXVI.
Cassatur electio partis maioris facta, contempta minori parte, etiam si est unus solus; non tamen ius eligendi devolvitur ad minorem. H. d. secundum intellectum communem.
Idem Parmensi Episcopo et eius Coniudicibus.
Bonae memoriae S. Cremonensi episcopo in extremis agente, quum de convalescentia ipsius desperaretur, Cremonense capitulum H. canonicum suum, Regii disciplinis scholasticis insistentem, ad certum terminum in vigilia Pentecostes pro futuri electione pontificis citari fecerunt. †Verum secunda feria post Pentecosten, dicto episcopo viam universae carnis ingresso, capitulum, antequam corpus illius esset sepulturae traditum, absente canonico memorato, in quatuor de ipso capitulo et tres de clero civitatis potestatem eligendi pontificem contulerunt, expresso, ut minor pars illorum VII. sequeretur in electione maiorem. Habito itaque post mortem, sed ante sepulturam tamen ipsius episcopi, de futuri pastoris electione tractatu, quum vota illorum scinderentur in partes, quatuor in archipresbyterum, duobus in archidiaconum, uno in alium consentientibus, tandem, illo sepulto, minoris partis arbitrio ad iudicium accedente maioris, eundem archipresbyterum concorditer elegerunt. Cui electioni archidiaconus cum capitulo et clero civitatis nullo contradicente consensit. Verum adveniens postmodum Hu., et asserens se fuisse contemptum ac propter hoc electionem huiusmodi nullius fuisse momenti, quasi ius eligendi devolutum fuisset ad ipsum pro se, prout potuit archidiaconum memoratum elegit. Constituto autem dicto H. pro sua electione, et dilecto filio nostro I. pro electione archipresbyteri coram nobis, electionem ab ipso H. post electionem archipresbyteri non cassatam, licet de viro multae literaturae, honestae vitae et clarae famae, non tamen sine multa temeritate praesumptam, quum de priori nostrum deberet exspectare iudicium, antequam procederet ad secundam, duximus irritandam, in poenam interdicentes eidem contradictionis vocem, in primo consensu capitulo permanente. Electionem autem archipresbyteri, quamvis laudabile testimonium perhibeatur de ipso, iustitia exigente cassavimus, tum quia, corpore dicti episcopi nondum tradito sepulturae, habuerunt de ipsa electione tractatum contra canonicas sanctiones, tum quia inventus est H. fuisse contemptus, licet unus solus exstiterit, quum plus in talibus consueverit contemptus unius obesse, quam multorum contradictio in praesenti. Nec praedicta debet dici citatio valuisse, quia, quum episcopi mortem praevenerint, temeraria nimis exstitit, et ideo non potuit arcere citatum. Adhaec volentes Cremonensi ecclesiae speciali sollicitudine providere, concedimus et mandamus ut si capitulum voluerit in suo perdurare consensu, ipsum archiepiscopum auctoritate nostra in pastorem Cremonensi ecclesiae concedatis, alioquin nisi forte infra VIII. dies de persona idonea in pontificem sibi et ecclesiae suae providerint per electionem canonicam et concordem, vos eisdem auctoritate sedis apostolicae de ipso archipresbytero vel archidiacono seu alio viro idoneo providere curetis.
CAP. XXXVII.
Non monachus in praelatum regularem eligi non potest.
Idem.
Quum ad nostram nuper notitiam pervenisset, quod H., qui se pro abbate Lexoviensi gerebat, non fuit ante monachus quam electus, nos attendentes, quod contra regulares traditiones illud fuerat attentatum, quum nullam spem vel promissionem habens, ut abbas fiat, debeat monachari, electionem de ipso factam de consensu fratrum nostrorum curavimus irritare. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus tam monachis quam aliis fidelibus monasterii memorati studeatis ex parte nostra districtius inhibere, ne praefato H. ullam obedientiam vel reverentiam propter iam dictam electionem audeant exhibere, et si quid in eodem monasterio, disponendo iam perperam attentavit, nullius robur habere volumus firmitatis, sed penitus irritari. [Quod si contra etc. Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]
CAP. XXXVIII.
In abbatem eligi non potest, nisi instructus in regula monachali.
Idem Magistro C. Presbytero cardinali, sedis apostolicae Legato.
Officii tui †prosequeris laudabilem actionem, quum super illis, de quibus dubitas, per nos postulas edoceri. Sane nobis tuis literis intimasti, quod, quum monasterium quoddam possessionibus convenienter ditatum, sed positum in medio nationis pravae pariter et perversae, pastore careret, monachi de electione abbatis tractantes, necessarium duxerint personam eligere aliquam, cuius potentia valeret a persecutoribus liberari; quum non possent sui ordinis idoneam invenire personam, in quendam virum nobilem oculos direxerunt, per quem poterant melius defensari, et consilio quorundam iuris peritorum patrem adierunt ipsius, humiliter postulantes, quod filium suum induceret, ut habitum susciperet monachalem, nullam patri de ipsius promotione fiduciam tribuentes. Et pater ad hoc induxit filium providum et discretum, literatum, XXV. annorum aetatis, qui effectus est monachus, nulla spe, ut asserit, de sublimatione tributa; sed die, in quo monachus est effectus, fuit in abbatem electus: cuius electio exstitit per dilectum filium nostrum G. de Lab. subdiaconum nostrum rectorem Messanensem apostolicae sedis legatum, qui omnibus praedictis interfuit, confirmata. Quum autem idem sit paratus purgare se, quod nulla fuit ad hoc ambitione inductus, per literas nostras postulas edoceri, utrum dictus legatus electionem huiusmodi confirmare, vel dispensare potuit, vel quod factum est stare possit, et utrum, electione rite cassata, iterum valeat eligi in abbatem? Nos autem consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex his, quae in continenti subsecuta sunt, ostendatur, quod talis taliter non possit eligi in abbatem, maxime pro eo, quod ante, quam esset discipulus, voluit esse magister, electionem illam irritam esse decrevimus et inanem. Verum, postquam fuerit in regula competenter instructus, si urgens necessitas et evidens utilitas ipsius monasterii postulaverit, purgatione recepta poterit in abbatem assumi, ne monasterium opprimatur incursibus malignorum. [Secundo etc. – cf. c. 11. de testam. III. 26.]
CAP. XXXIX.
Electio alias canonica confirmatur, licet quidam eligentium essent minori excommunicatione ligati.
Idem.
Illa quotidiana instantia, †[sollicitudo videlicet ecclesiarum omnium, quae ministerium cingit apostolicae servitutis, potissimum nos inducit, ut ad illarum consolationem intendamus sollicite, ac benigne iusta desideria earundem effectu celeri prosequendo, quae pastorum sunt solatio destitutae, ne pro pastoris carentia in spiritualibus et temporalibus sustineant detrimentum, et grex dominicus luporum morsibus relinquatur, si non sit qui noctis vigilias custodiat super eum. Sane quum venerabilis frater noster, Albertus archiepiscopus vester, tunc electus, ad nostram praesentiam accessisset, nos ecclesiae Magdeburgensi, quae non solum in prosperis, verum etiam in adversis sacrosanctae Romanae ecclesiae, matri suae, devota semper exstitit, tanquam filiae speciali sollicitudine volentes paterna consulere, iam pridem diligenter auditis et intellectis, quae dilecti filii … S. Sebastiani, … S. Mariae, et … de Mildense praepositi, et C. et C. maioris ecclesiae, et magister Gernandus S. Nicolai, et Litulfus S. Petri canonici Magdeburgenses tam verbis quam scriptis proposuerant sollicite coram nobis.] Quia pro certo didicimus, electionem de ipso factam canonicam exstitisse, ipsam auctoritate apostolica duximus confirmandam, supplentes de plenitudine potestatis, si quis in ea ex eo fuisset defectus, quod quidam interfuerunt electioni eiusdem, qui ex sola participatione in simplicis excommunicationis laqueum inciderunt, [sicut etc. Dat. Romae ap. S. Petrum VI. Id. Febr. Ao. IX. 1207.]
CAP. XL.
Si postulatio cum electione concurrit, et numerus postulantium est duplo maior, et postulatus est idoneus, postulatio admittitur reiecta electione. Si vero indignus, et hoc maior pars postulantium ignoravit, postulatio et electio reprobatur. Si vero sciebant, et electus est idoneus, confirmatur electio, et idem, si numerus postulantium non est duplo maior. Hoc dicit intelligendo secundum quod continet ius commune.
Item Magister Maximo Notario nostro.
Scriptum est in Apocalypsi Ioannis, quod in medio sedis et in circuitu sedis erant quatuor animalia, †[plena oculis ante et retro; primum animal simile leoni, secundum animal simile vitulo tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti; et quatuor animalia singula eorum alas senas habebant. Sedes ista Romana ecclesia intelligitur, quae usitato vocabulo sedes apostolica nuncupatur, utique sedes agni sedes viventis in saecula saeculorum; in medio cuius quasi filiae in gremio resident et in circuitu adstunt quasi famulae in obsequio quatuor patriarchales ecclesiae, Alexandrina, Antiochena, Hierosolymitana et Constantinopolitana, quae per illa quatuor animalia designantur. Marcus enim Alexandrinam fundavit et rexit ecclesiam, qui secundum visionem Ezechielis accipitur per leonem, eo, quod evangelium inceperit a rugitu, dicendo: “Vox clamantis in deserto,” et quia, quemadmodum leo catulum suum post diem tertium suo asseritur excitare rugitu, sic Deus Pater filium suum, qui leo de tribu Iuda esse describitur, de cuius resurrectione principaliter tractat Marcus, divinitatis suae potentia post triduum a mortuis suscitavit. Unde in die resurrectionis dominicae ipsius evangelium antonomastice in ecclesia recitatur. Lucas autem fuit natione Antiochenus; qui propterea in vituli figura describitur, in quo sacerdotalis hostia designatur, quoniam a sacerdotio inchoans evangelium, de immolatione tractavit praecipue summi sacerdotis et veri, qui est hostia salutaris, vitulus videlicet saginatus, quem pater iussit occidi pro filio prodigo redeunte. Unde bene per ipsum Antiochena ecclesia designatur, in qua primum Apostolorum princeps in summi sacerdotii cathedram a fidelibus exstitit sublimatus. Matthaeus quidem fuit natione Iudaeus, et evangelium primus descripsit etiam hebraice in Iudaea, et ob hoc per hominis speciem designatur, quod ab incarnatione Christi suum inchoans evangelium, principaliter humanam eius nativitatem ostendit, quam ipse Christus de Iudaeis et in Iudaea pro nobis assumens, Hierosolymitanam ecclesiam metropolim Iudaeorum sua humana praesentia consecravit, de qua dictum fuerat per Prophetam: “Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus.” Ioannes vero Asianam fundavit ecclesiam, et Apocalypsim septem ecclesiis, quae sunt in Asia, ipse descripsit, quibus et ceteris Graecorum ecclesiis Constantinopolitana tandem praeferri meruit et praeponi per aquilam merito designata, quia sicut aquila volatu omnes aves excellit, et oculorum eius intuitum solis radius non offendit, sic Ioannes tribus aliis animalibus in terra relictis, supra coelos coelorum ascendens, veram lucem oculis inverberatis adspexit, et a divina verbi nativitate suum evangelium inchoavit; qui, licet inter universos Evangelistas fuerit ultimus tempore, praecipuus tamen exstitit dignitate quoniam, in coena supra pectus Christi recumbens, fluenta doctrinae de ipso sacri dominici pectoris fonte potavit. Sic Constantinopolitana ecclesia, licet posterior tempore, postmodum propter honorificentiam piissimi Constantini praelata est aliis dignitate; sicque facti sunt primi novissimi, et novissimi primi, ut merito ipsi dicatur: “Multae filiae congregaverunt divitias, sed tu sola supergressa es universas.” Ad cuius ecclesiae regimen talis est pontifex assumendus, qui ad similitudinem illorum quatuor animalium ante et retro plenus sit oculis, ut pleno lumine veteris et novi testamenti mysteria contempletur, per experientiam videns praeterita, et futura praevidens per cautelam. Debet etiam habere sex alas, scilicet sex legum notitiam, naturalis, Mosaїcae, et propheticae, evangelicae, apostolicae et canonicae, quibus perfecto libramine inter coelum volans et terram, de terris ad coelestia et de temporalibus transvolet ad aeterna.] Sane ad hanc ecclesiam, scilicet Constantinopolitanam, duo [quaedam] animalia sunt vocata, utinam plena oculis, et alas habentia senas, videlicet venerabilis frater noster Eradiensis archiepiscopus, et dilectus filius plebanus sancti Pauli de Venetiis, sicut per procuratores tam postulantium archiepiscopum, quam eligentium plebanum fuit propositum coram nobis. †[Proposuerunt siquidem procuratores electorum plebani, quod, quum ecclesia Constantinopolitana vacante canonici Ph. decanum suum sibi elegerint in pastorem, et nos cassaverimus electionem eandem, quia quibusdam exclusis, qui adesse debuerunt, exstitit celebrata, ne diu gregi fidelium deesset cura pastoris, tam canonici quam quidam alii, qui se in electione Constantinopolitani patriarchae ius habere dicebant, ut de electione tractarent, adinvicem convenerunt. Quumque septem personae pro septem praepositis se offerrent, et quidam alii pro ceteris praelatis se tractatui electionis ingererent, post multam concertationem tam illas septem personas quam duas alias ad universitatis instantiam, quae tamen duas tantum voces haberent, salvo in omnibus iure suo tam in praesenti quam in futuro, pro bono concordiae receperunt. Sed factum est, quod humani generis inimico, qui unitatem ecclesiae scindere nititur, superseminante zizania messi dominicae, in duas partes sunt vota divisa, novem de canonicis et novem aliis praenominatis personis postulantibus archiepiscopum memoratum, et quindecim canonicis et praeposito sanctorum Apostolorum plebanum eligentibus supradictum; cuius electioni cantor, qui pro utilitate absens erat ecclesiae, et ante tractatum electionis per literas suas consensum expresserat de plebano, si aliis complaceret, et octo alii canonici, qui electionis tempore non fuere praesentes, suum praestitere consensum; et sic in plebanum praedictum vota viginti quatuor canonicorum et unius praepositi convenerunt. Dicebant ergo postulantium numerum esse minorem, quum decem et octo tantum archiepiscopum postularent; de quibus quosdam eorum, quos cum praefata protestatione sui iuris admiserant, excludere nitebantur, duos videlicet de Blakerna et Buccaleone praepositos; quia, quum per exemptionis privilegium a sede apostolica impetratum se subtraxerint oneri, tacite renunciasse videbantur honori, ut ad electionem non pertinerent illius, cui electo nullatenus subiacerent. Alii quatuor non erant praepositi, sed aliarum ecclesiarum clerici, qui se tractatui electionis suorum praepositorum nomine ingerebant, quia eorum domini adeo erant absentes, quod ad tractatum electionis vocari commode nec poterant, nec debebant; quoniam, si absentes possent per procuratores adesse, vix iura devolverentur absentium ad praesentes, quum raro contingeret, quod per se vel per alios interesse non possent. Septimus autem, qui praesens exstiterat, iam electus et confirmatus in archiepiscopum Verricensem et translatus ad suam ecclesiam, possessionem eiusdem adeptus fuerat corporalem. Et licet universitas clericorum quatuor prius pro se postularet admitti, quia tamen pars canonicorum tot nolebat admittere, ne numerus aliorum nimis excresceret, ita tandem pro bono pacis exstitit ordinatum, ut duo tantum admitterentur ex illis cum protestatione praedicta, et ideo eligentes asserebant illos duas tantum voces et non ceterorum habere, maxime quum triginta praepositurae fuerint ad septem redactae, quae tamen nondum fuerunt auctoritate sui iudicis approbatae. Conventuales autem ecclesias ultra quinque vel sex tunc temporis esse negabant, et, si plures fuissent, tempore tamen electionis praedictae praelatos earum dicebant non fuisse praesentes. De malo denique zelo intendebant arguere postulantes eo, quod, ut proponebant, illiteratum et impudicum ex certa scientia postularant; cuius incontinentiam dicebant per filium in monachatu genitum paternae libidinis testem posse probari. Eundem etiam archiepiscopum de ambitione notabant eo, quod in vigilia Nativitatis dominicae se suae subtraxit ecclesiae, et esset in urbe regia, ubi tunc erat postulatio celebranda, et passus est cum hymno “Te deum laudamus” se in sede locari, in qua profestis diebus residere consueverat patriarcha. Qui etiam auctoritate propria bona patriarchatus post mortem patriarchae distribuens, eiusdem sigillo violenter arrepto de scrinio camerarii, literas quasdam, quibus illud impressit, misit Ravennam, et quandam pecuniae summam ibi depositam auctoritate literarum illarum sibi fecit afferri, eandemque distribuit pro suae voluntatis arbitrio in ecclesiae Constantinopolitanae praeiudicium et gravamen, quod totum et alia in capitulo fuere proposita, quum quidam de ipso postulando tractarent. Unde petebant, ut, quum pars postulantium archiepiscopum esset numero minor, inferior zelo, et a suo iure ceciderit postulando scienter indignum, electionem confirmare factam de dicto plebano canonice dignaremur; maxime quum ipsi usi fuerint iure communi personam eligibilem eligendo, quod ordinarii iuris exsistit, et alii iuris communis contempto beneficio ad extraordinarium auxilium transvolarint. Ad haec procuratores partis alterius responderunt, quod universi praelati conventualium ecclesiarum apud Constantinopolim exsistentium per nostram constitutionem in electione Constantinopolitani patriarchae ius habent. Unde universitas praelatorum, de qua in eadem constitutione cavetur expresse, restringi non debet ad septem, quum ratione suae dignitatis in hoc bene fuerit ecclesiae memoratae provisum; tum ut sanior haberetur super electione tractatus, quum integrum sit iudicium plurimorum sententiis confirmatum; tum etiam, ut per numerum praelatorum illis posset occurri, qui Dei sanctuarium iure volebant hereditario possidere. Addebant etiam, quod praefatae constitutionis beneficium duo exempti praepositi per exemptionis privilegium nullatenus amiserunt, quum ea, quae in favorem alicuius introducta sunt, in eius laesionem non debeant redundare, et per privilegia Pontificum Romanorum addi, non subtrahi consueverit illis, quibus specialiter indulgentur, propter praedictam maxime rationem, ut illis obsisterent prudenter, qui Domini sanctuarium moliuntur in ius hereditarium usurpare. Unde iidem excludi non poterant nec debebant, ea etiam ratione, quod septem nomine septem praepositorum et duo vice ac nomine viginti trium praelatorum pro ipsa universitate fuerint a canonicis ad tractatum electionis admissi; et sic, quum in postulatum vota septem praepositorum et decem et octo praelatorum praesentium, et aliorum sex absentium, quorum procuratores erant in civitate praesentes, consensu mediante illorum concurrerint, pro parte sua ultra duplo maiorem numerum allegabant; quum in plebanum quindecim tantum canonici et unus praepositus a principio consensissent, nec aliquid ei iuris accreverit in hoc casu per subsequentem consensum novem canonicorum, qui electionis tempore non fuere praesentes, nec vocari potuerint commode nec deberent; praesertim quum octo ex illis tanto tempore fuissent absentes, quod secundum constitutionem patriarchae ac capituli Constantinopolitanorum pro canonicis nullatenus haberentur. Auctoritatem etiam introducebant pro se, quum regulariter maioris auctoritatis praelatus quam simplex canonicus habeatur. Bonum vero zelum ea ratione probabant, quod Venetum pro vitando scandalo longa conversatione notum, laudabili administratione probatum, carum clericis, et acceptum laicis postularant; in quem assensus principis, suffraganeorum vota plebisque desiderium concurrebant; nec debebant aliquid sinistrum de ille praesumere, quem et excellentia dignitatis et communis reddebat fama praeclarum. Nec etiam erant adversarii audiendi, qui promotionis eius tempore tacuerunt, nisi forte aliquid novum proponerent, vel quod postmodum didicissent, maxime quum obiectam notam incontinentiae, si qua forsitan praecessisset in ipso, quod tamen inficiabantur omnino, subsequens longae conversationis delevisset honestas. Proposuerunt etiam, quod nisi pars altera se ab iniuriis temperaret, intendebant quaedam proponere tam in personas eligentium quam electi. Ad excusationem vero eiusdem archiepiscopi super obiectione ambitus proponebant, quod idem ex honesta et probabili causa Constantinopolim venerat, et habebat necesse frequenter accedere, tum propter negotia patriarchalis ecclesiae, tum etiam propter exsecutionem ultimae voluntatis patriarchae defuncti suae discretioni commissae; qui licet interfuerit vesperis et matutinis in patriarchali ecclesia ob solennitatem diei, in loco tamen decani resedit, nec aliquid de patriarchalibus usurpavit. Ipsum etiam literatum, etsi non eminenter, competenter tamen esse dicebant, sufficientem intelligentiam et eloquentiam de scripturis et in scripturis habentem; nihilominus allegantes, quod, etsi quaedam conventuales ecclesiae tunc vacarent, aut forsan propter pauperiem non haberent numerum clericorum, ipsum capitulum, aut etiam unus, qui vicem capituli retineret, ad electionem pro praelato deberet admitti, quum in talibus saepe capitulum vicem consueverit supplere praelati, et nomen ac ius universitatis multotiens devolvatur ad unum et retineatur in uno. De malo nihilominus zelo arguebantur electores plebani eo, quod hominem elegerant, quem electionis tempore credebant in minoribus ordinibus constitutum, asserentes, quod in vigilia nativitatis dominicae altera pars apud Constantinopolim consenserat in plebanum, qui se paulo ante apud Venetias fecerat in subdiaconum promoveri. Ex quo inferebatur, quod, si hoc actum fuerit ex condicto, non poterat ambitione carere. Si vero praeordinatum non exstitit, quum propter locorum distantiam hoc ad eligentes tam brevi tempore nequiverit pervenisse, sequitur, quod secundum conscientias suas ineligibilem eligebant; vel si error ad excusationem accusatione non vacuam allegetur, in confessionem negligentia veniet, quae super iis non multum distat a culpa. Adiiciebant etiam, quod magis erat extraordinarium consentire in hominem, non solum extra totum patriarchatum, verum etiam extra totum imperium constitutum, quam in vicinum et familiarem, suffraganeum eiusdem ecclesiae, de cuius pastoris electione tractatur. Personam quoque plebani de vehementi ambitione notabant, dicentes, quod ipse per literas suas quosdam Constantinopolitanos canonicos expresse rogaverat, ut eum in suum eligerent patriarcham; quod pars adversa negabat. Unde petebant postulatores archiepiscopi saepedicti, ut, quum esset altera pars zelo, auctoritate ac numero minor, cassato quod factum fuerat de plebano, postulationem ipsorum admittere dignaremur.] Verum quia de his, quae per assertionem partium in iudicium deducta fuerant, nobis non potuit fieri plena fides, quamvis super his, quae de numero dicta sunt postulantium, per quoddam instrumentum publicum, nec non per confessionem procuratoris adversae partis in iudicio quidem factam, sed postea revocatam, pars altera assereret suam intentionem esse fundatam, causam discretioni tuae duximus committendam, per apostolica scripta mandantes, quatenus super his et aliis inquiras diligentissime veritatem, de meritis electi et postulati apud Venetias, ubi nati fuerunt et diutius conversati, de studiis autem eligentium et postulantium, et omnibus generaliter, quae causam possunt instruere, apud Constantinopolim, ubi huiusmodi postulatio et electio celebratae fuerunt, et, si partes consenserint, procedas hoc modo, ut, si constiterit de mutuo convenisse consensu, quod ad electionem patriarchae septem admitterentur praepositi, sive per se ipsos sive per alios, et duo alii ex parte universitatis pro ceteris conventualium ecclesiarum praelatis, totque tunc temporis conventuales ecclesias habuisse praelatos, quod cum septem praepositis et novem canonicis, quos quidem canonicos constat in postulatione praefati archiepiscopi convenisse, duplo maiorem facerent numerum quam sexdecim electores plebani, tu vice nostra postulationem admittas, (nisi probatum fuerit, postulato aliquid obviare de canonicis institutis, quod promotionem ipsius debeat impedire), ac plebani electione cassata ipsum archiepiscopum absolvas a vinculo, quo Eradiensi ecclesiae tenetur, concedendo ipsum Constantinopolitanae ecclesiae in pastorem. Quod si ad faciendum duplo maiorem numerum simul omnes praedicti minime sufficerent, sive dignus sive indignus fuerit postulatus, tu, postulatione repulsa, electionem plebani auctoritate nostra confirmes, dummodo nihil obsistat eidem, quod ipsum tanto praesulatu reddat indignum. Si vero numerus postulantium inventus fuerit duplo maior, quemadmodum praedictum est, et persona postulata reperta fuerit indigna, tu tam postulationem, quam electionem non differas reprobare, nisi forsan omnes aut maior pars postulantium praesumptione damnabili postulaverint scienter indignum, ut hac vice merito debeant eligendi seu postulandi potestate privari. Et hoc quoque casu electionem confirmes, si eam de persona idonea constiterit celebratam. [Porro etc. Dat. Signiae XV. Kal. Sept. Pont. nostr, Ao. XV. 1212.]
CAP. XLI.
Si illi, ad quos spectat electio, negligunt eligere praelatum cathedralis vel regularis ecclesiae infra tres menses, proximus superior ecclesiam ordinabit; quod si intra tres alios menses non fecerit, canonice punietur.
Idem in concilio generali.
Ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax invadat, aut in facultatibus suis ecclesia viduata grave dispendium patiatur, volentes in hoc etiam occurrere periculis animarum, et ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus, ut ultra tres menses cathedralis vel regularis ecclesia praelato non vacet. Infra quos, iusto impedimento cessante si electio celebrata non fuerit, qui eligere debuerant, eligendi potestate careant ea vice, ac ipsa eligendi potestas ad eum, qui proximo, praeesse dignoscitur, devolvatur. Is vero, ad quem fuerit devoluta potestas, Deum prae oculis habens, non differat ultra tres menses cum consilio capituli sui et aliorum virorum prudentium viduatam ecclesiam de persona idonea ipsius quidem ecclesiae, vel alterius, si digna non reperiatur in illa, canonice ordinare, si canonicam voluerit effugere ultionem.
CAP. XLII.
Per aliquam de tribus formis hic contentis, scilicet scrutinii, compromissi et inspirationis, procedi debet ad electionem in ecclesiis cathedralibus; aliter electio celebrata non valet, et contra facientes privandi sunt ea vice potestate eligendi. H. d. usque ad §. Illud. – §. 1. Interdicit procuratorem in electionis negotio constitui, nisi concurrant hic contenta usque ad §. Electiones. Abbas Siculus. – §. 2. Praecipit electiones solenniter publicari, et clandestinas reprobari. H. d. usque ad finem. Abbas Siculus.
Idem in eodem.
Quia propter diversas electionum formas, quas quidam invenire conantur, et multa impedimenta proveniunt, et magna pericula imminent ecclesiis viduatis, statuimus, ut, quum electio fuerit celebranda, praesentibus omnibus, qui debent, et volunt et possunt commode interesse, assumantur tres de collegio fide digni, qui secrete et sigillatim vota cunctorum diligenter exquirant, et in scriptis redacta mox publicent in communi, nullo prorsus appellationis obstaculo interiecto, ut is collatione habita eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli consentit. Vel saltem eligendi potestas aliquibus viris idoneis committatur, qui vice omnium ecclesiae viduatae provideant de pastore. Aliter electio facta non valeat, nisi forte cornmuniter esset ab omnibus, quasi per inspirationem abque vitio celebrata. Qui vero contra praescriptas formas eligere attentaverint, eligendi ea vice potestate priventur. §. 1. Illud autem penitus interdicimus, ne quis in electionis negotio procuratorem constituat, nisi sit absens in eo loco, de quo debeat advocari, iustoque impedimento detentus venire non possit, super quo, si opus fuerit, fidem faciat iuramento, et tunc, si voluerit, uni committat de ipso collegio vicem suam. §. 2. Electiones quoque clandestinas reprobamus, statuentes, ut, quam cito electio fuerit celebrata, solenniter publicetur.
CAP. XLIII.
Consentiens electioni de se factae per abusum potestatis saecularis, efficitur ineligibilis ad dignitatem, et electio est nulla. Eligentes autem a beneficiis per triennium suspenduntur, et tunc sunt privati potestate eligendi.
Idem in eodem.
Quisquis electioni de se factae per saecularis potestatis abusum consentire praesumpserit contra canonicam libertatem, et electionis commodo careat, et ineligibilis fiat, nec absque dispensatione ad aliquam valeat eligi dignitatem. Qui electionem huiusmodi, quam ipso iure irritam esse censemus, praesumpserint celebrare, ab officiis et beneficiis penitus suspendantur per triennium, eligendi tunc potestate privati.
CAP. XLIV.
Si praelatus per negligentiam confirmavit indignum electum ad regimen animarum, perdit potestatem confirmandi primum successorem, et a perceptione proprii beneficii suspenditur, et promotus deiicitur. Si vero per malitiam hoc fecit, gravius punitur. Electi vero immediate subiecti Papae, per se aut per personas instructas debent adire Papam, et petere confirmationem. Et si sint electi in concordia, et valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, interim administrant, ita tamen, quod nil alienent; benedicuntur autem et consecrantur, prout consueverunt.
Idem in eodem.
Nihil est, quod ecclesiae Dei magis officiat, quam quod indigni assumantur praelati ad regimen animarum. Volentes igitur huic morbo adhibere necessariam medelam, irrefragabili constitutione sancimus, quatenus, quum quisquam ad regimen animarum fuerit electus, is, ad quem pertinet ipsius confirmatio, diligenter examinet et electionis processum, et personam electi, ut, quum omnia rite concurrerint, munus ei confirmationis impendat, quia, si secus fuerit incaute praesumptum, non solum deiiciendus est indigne promotus, verum etiam indigne promovens puniendus. Ipsum quoque decernimus hac animadversione puniri, ut, quum de ipsius constiterit negligentia, maxime si hominem insufficientis scientiae, vel inhonestae vitae, vel aetatis illegitimae approbaverit, non solum confirmandi primum successorem illius careat potestate, verum etiam, ne aliquo casu poenam effugiat, a perceptione proprii beneficii suspendatur, quousque, si aequum fuerit, indulgentiam valeat promereri. Si vero convictus fuerit in hoc per malitiam excessisse, graviori subiaceat ultioni. §. 1. Episcopi quoque tales ad sacros ordines et ecclesiasticas dignitates promovere procurent, qui commissum sibi officium digne valeant adimplere, si et ipsi canonicam cupiunt effugere ultionem. §. 2. Ceterum qui ad Romanum pertinent immediate Pontificem, ad percipiendam sui confirmationem officii eius se conspectui, si commode fieri potest, personaliter repraesentent, aut personas transmittant idoneas, per quas diligens inquisitio super electionibus et electis possit haberi, ut sic demum per ipsius circumspectionem consilii sui plenitudinem officii assequantur, quum eis nihil obstiterit de canonicis institutis, ita, quod interim valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, si electi fuerint in concordia, dispensative propter necessitates ecclesiarum et utilitates in spiritualibus et temporalibus administrent; sic tamen, ut de rebus ecclesiasticis nihil penitus alienent. Munus vero benedictionis seu consecrationis recipiant, sicut hactenus recipere consueverunt.
CAP. XLV.
Expensae necessariae, quas facit capitulum pro electione praelati, de bonis praelaturae debent fieri vel reddi.
Honorius III. Capitulo Constantinopolitano.
Ut praeteritae contentionis decisa materia futuris litigiis occasio amputetur, praesentium auctoritate statuimus, ut expensae necessariae, quas capitulum Constantinopolitanum vel eius nuncii vacante sede pro electionis negotio fecerint, de bonis patriarchatus fiant totaliter vel reddantur, dummodo ipsi bona decedentis patriarchae non occupent vel usurpent.
CAP. XLVI.
Electio post collationem ex intervallo celebrata non valet. H. d. secundum opinionem magis communem.
Idem Electo Lugdunensi.
Quum post petitam instanter et demum obtentam venerabilis fratris nostri quondam Lugdunensis archiepiscopi cessionem vota canonicorum Lugdunensium in te, tunc ipsorum praepositum, concorditer convenisset, quia tandem examinato, sicut decuit, processu electionis tuae, invenimus eam post publicationem consensuum et collationis tractatum aliquamdiu fuisse protractam, assensumque tuum prius, quam electus fueris, requisitum, electionem eandem ex ipsius duntaxat inordinato processu iustitia cassavimus exigente. [III. id. Ian. Ao. VIII. – 1224.]
CAP. XLVII.
Monachus unius monasterii alterius factus abbas, in electione abbatis prioris monasterii vocem non habet, etiamsi tale ius ab abbate et monachis prioris monasterii sibi fuit reservatum.
Idem Eboracensi Priori, et Magistro Guidoni de Canopo.
Constitutis in praesentia nostra procuratoribus dilectorum filiorum sancti Taurini Eboracensis et sancti Leofredi de Cruce abbatum, †ac monasterii Fiscanensis, dilectum fratrem nostrum B. tit. SS. Ioannis et Pauli presbyterum cardinalem dedimus auditorem, coram quo proposuerunt procuratores praedictorum abbatum, quod vacante praefato monasterio, quod immediate ad Romanam ecclesiam pertinet, monachi eiusdem loci contemptis praefatis abbatibus, qui commode poterant et debebant de iure vocari, ad electionem abbatis temere procedentes, Ethard. quondam abbatem S. Iudoci ad eiusdem regimen minus idoneum eligere praesumpserunt, quare petebant electionem huiusmodi penitus irritari. Quum autem procuratores ipsorum abbatum iussi essent exprimere, quo iure ipsi abbates deberent electioni abbatis Fiscanensis monasterii interesse responderunt, quod olim, quum assumerentur in suorum monasteriorum abbates, fuit specialiter indultum eis ab abbate et conventu monasterii Fiscanensis, ut haberent vocem in capitulo eorundem. Nos autem rationem huiusmodi frivolam reputantes, de consilio fratrum nostrorum super hoc perpetuum silentium imponimus abbatibus supradictis.
CAP. XLVIII.
Electio debet fieri verbo, et de illo, in quem consenserit maior pars capituli, et non respectu aliarum partium.
Idem Rothomagensi Capitulo.
Ecclesia vestra destituta pastore, et votis vestris, quum de futura praelati haberetis successione tractatum, in diversa divisis, quidam in Thomam, quidam in cancellarium, et quidam singulares in singulares personas eiusdem ecclesiae consensistis. Verum quum super his in nostra et nostrorum fratrum praesentia multa fuissent hinc inde proposita, invenimus, quod illi, qui sua in Thomam desideria dirigebant, licet maiorem partem facerent partium comparatione minorum, non tamen ad maiorem partem capituli pervenerunt. Consideravimus nihilominus, quod post publicationem consensuum et collationis tractatum ad electionem nullus habitus est processus, quamvis deportationis solennitas etiam post appellationem legitimam fuerit subsecuta, quam pro electione nec deceret, nec etiam expediret haberi. Unde de fratrum nostrorum consilio quod factum est de T. praedicto cassavimus, petitione consentientium etiam in cancellarium non admissa.
CAP. XLIX.
Non professus in abbatem eligi non potest.
Gregorius IX.
Quum in magistrum assumi non debeat qui formam discipuli non assumpsit, nec sit praeficiendus qui subesse non novit, nos, intellecto per te, quod in quibusdam regularibus domibus, iure tibi dioecesano subiectis, sunt quidam in abbates non professi ordinem regularem assumpti, mandamus, quatenus, quum tales abbates esse non debeant, qui per professionem monachi et regulares canonici non fuerint, ad amotionem eorum, quos tales inveneris, sublato appellationis impedimento, procedas.
CAP. L.
Electio facta a non maiori parte capituli et omissa collatione non valet.
Idem Cumanensi Capitulo.
Cumana ecclesia pastoris solatio destituta, et congregatis die ad celebrandam electionem praefixa, qui praesentes erant de Cumanis canonicis, ac tribus abbatibus, [videlicet S. Abundii, S. Carpophari et S. Iuliani Cumani] qui vocem in electione habere noscuntur, capellani et clerici civitatis, electioni se debere interesse dicentes, sub huiusmodi protestatione admissi fuerunt, quod vox eorum, qui non deberent interesse de iure vel consuetudine, non valeret. Tandem praemisso iuxta formam concilii generalis scrutinio, VII. de canonicis, unus abbatum, XI. capellani et novem clerici in eiusdem ecclesiae archipresbyterum convenerunt, novem canonicis, uno de abbatibus, uno capellano et XI. clericis in ipsius ecclesiae archidiaconum dirigentibus vota sua. †[Quumque super electione utriusque procuratores eorum ad nostram praesentiam accessissent, dil. filium nostrum O. S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconum Cardinalem eis deputavimus auditorem, qui quum ea quae fuerunt proposita coram ipso nobis fideliter retulisset,] Quum decem et octo fuerint canonici, tres abbates, XX. clerici et XIV. capellani, neutram electionem comperimus ad maiorem partem totius capituli pervenisse. Nec probatum fuerat, [ab eisdem procuratoribus] quod clerici admitti debuerint, nec quod capellani admissi fuerint de consuetudine vel de iure. Nam etsi capellani duabus electionibus episcoporum interfuerint, et scrutatores dederint voluntatum, non tamen inquisita vota sua fuisse, vel eos aliquos elegisse probatur. Sed et si inquisita fuissent vota, vel ipsi aliquos elegissent, per hoc tamen non constitit, id eis de iure competere, vel ex consuetudine iam praescripta. Unde nos electiones ipsas praesumptas etiam contra formam concilii generalis, quum collatio in communi omissa fuerit, quae post publicationem scrutinii fieri debuisset, de fratrum nostrorum consilio sententialiter duximus irritandas, [et] electores hac vice eligendi potestate privantes, [Dat. Laterani XII. Kal. April Ao. II. – 1228.]
CAP. LI.
Per compositionem factam cum praelato et capitulo non potest ius eligendi competere laico, etiam patrono in ecclesia collegiata.
Idem Abbati Cluniacensi.
Sacrosancta Romana ecclesia (Et infra:) Sane proposuisti in nostra praesentia, quod super ordinatione prioris monasterii sancti Pancratii, ad Cluniacensem ecclesiam pertinentis, cum comite de Varenna patrono ipsius quidam praedecessor tuus de consensu capituli sui compositionem quandam inivit iuri contrariam et ecclesiae ipsi damnosam, videlicet, ut in optione sit ipsius comitis, assumere ad prioratum dicti monasterii, Cluniacensi et de Caritate prioribus duntaxat exceptis, unum de duobus melioribus totius Cluniacensis ordinis, quos abbas duxerit nominandos. (Et infra:) Attendentes itaque, quod ius eligendi in collegiata ecclesia non cadit in laicum, et ideo id esset perniciosum exemplo, et redundaret in dispendium ecclesiasticae libertatis, volumus, ut dictum prioratum libere possis, non obstante compositione ipsa, sicut alios prioratus tibi subditos ordinare, denunciando ordinationem factam patrono, ut suum, si voluerit, honestum impertiatur assensum.
CAP. LII.
Si per Papam mandatur habentibus eligere, quod eligant cum consilio aliquorum, alioquin conciliarii provideant, eligentes debent consilium requirere in tractatu electionis, et congruo tempore exspectare responsum; alias electio non tenet.
Idem Decano et Capitulo S. Ioannis et sancti Stephani Bisuntinensis.
Quum in veteri lege (Et infra:) Porro iam dudum vobis dedimus in mandatis, ut infra quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum cum consilio sancti Benigni et Morismundi abbatum et fratris G. de ordine Praedicatorum eligeretis personam idoneam canonice in pastorem; alioquin dicti consiliarii vobis de archiepiscopo providerent. Verum die ad eligendum praefixa sex ex vobis potestatem eligendi dedistis, usque ad consumptionem cuiusdam candelae, quae ibidem accensa exstitit, duraturam. Tandem quum electores huiusmodi convenissent in praedictum abbatem sancti Benigni, et super hoc sociorum eius consilium requisissent, proponente uno ex illis, quod deliberato consilio responderent, et differentibus eis festinanter dare responsum, praefati electores, quum candela ipsa deficeret, non exspectato ipsorum consilio, dictum abbatem in Bisuntinensem archiepiscopum elegerunt. (Et infra:) Relato ergo ad apostolicam sedem negotio, archiepiscopo Viennensi et abbati de Firmitate iniunximus, ut, si constaret ab eisdem electoribus de electione tractatum fuisse habitum, et in tractatu electionis praedictorum consilium requisitum, electionem ipsius abbatis, si persona esset idonea, confirmarent. Quod si in tractatu electionis non fuisset illorum consilium requisitum, licet postea requisitum fuerit non competenti tempore, nec etiam exspectatum responsum ipsorum, aut non esset idoneus idem abbas, quod de ipso factum erat tanquam invalidum irritarent. (Et infra:) Quum autem compertum non fuerit competenti tempore requisitum consilium de persona praedicti abbatis, et quando exstitit requisitum, non fuit exspectatum responsum nisi modico tempore, nec debeat aliis imputari, quod in tantum illi sibi tempus arctarant, electionem abbatis ipsius, non personae, sed electionis vitio duximus irritandam.
CAP. LIII.
Si maior pars capituli scienter eligit indignum, valet electio de digno a minori parte, etiam ex eodem scrutinio facta. Hoc dicit secundum veriorom intellectum et intrinsecum.
Idem Episcopo Silvanectensi.
Congregato Nivernensi capitulo ad electionem futuri pastoris, XIII. in decanum, et XVIII., computato pro curatore cuiusdam absentis, in cantorem ipsius ecclesiae convenerunt, qui, quum plures in eum, et pauciores in alium sua desideria direxissent, a parte sua electus exstitit in pastorem ecclesiae Nivernensis. Postmodum, credente parte decani, quod alii plurimum deliquissent eligendo personam scientiae literalis expertem, propter quod illis secundum statuta Lateranensis concilii ipso iure eligendi potestate privatis potestas eligendi ad eos exstitit devoluta, decanum ipsum, qui in eum sua vota direxerant, in suum episcopum elegerunt, ad sedem apostolicam appellantes. (Et infra:) Reliquis petentibus, ut irritare decani electionem attentatam a paucioribus, et post aliam non cassatam, ac confirmare reliquam veluti canonice celebratam a pluribus de pesrsona idonea dignaremus. Nos igitur mandamus, quatenus, si dictus cantor defectum in literatura non patitur, et alias est idoneus ad regimen pastorale, ipsius electionem procures auctoritate nostra, infirmata reliqua, confirmare. Alioquin, ipsius cantoris electione irrita nunciata, praenominatum decanum, si nihil ei de canonicis obstiterit statutis, eadem auctoritate praeficias ecclesiae memoratae.
CAP. LIV.
Habens plures dignitates vel plura beneficia curata, sine dispensatione Papae ineligibilis est. Hoc dic. quoad titulum.
Idem Silvanectensi Episcopo, et Ioanni de Monte mirabili Archidiacono et Succentori Parisiensi.
Dudum ecclesia Rothomagensi pastoris solatio destituta, contra electionem, quae in eadem ecclesia fuerat celebrata, A. archidiaconus et quidam alii eiusdem ecclesiae canonici ad sedem apostolicam accesserunt. Dicto vero archidiacono pro se ac parte sua, et G. archidiacono procuratore illorum, qui electionem celebraverant, in nostra praesentia constitutis, inter alia, quae contra electum obiecta fuerant, archidiaconus proposuit memoratus, quod idem electus post generale concilium archidiaconatum Ambianensem adeptus, ipsum cum pluribus parochialibus ecclesiis, quas ante idem concilium obtinuerat, retinere praesumpsit, eoque dimisso retinuit ecclesias memoratas. §. 1. Unde, quum in eodem concilio sit statutum, ut, quicunque receperit aliquod beneficium, curam animarum habens annexam, si prius tale beneficium obtinebat, eo sit ipso iure privatus, et si forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur, praedictus electus contra huiusmodi veniens statuta, transgressionis notam, nec non cupiditatis vitium, quod in aliis reprobare debuerat, ex pluralitate beneficiorum incurrit. Et retinendo beneficia, quae non spectabant ad ipsum, quum post receptionem alterius priora beneficia vacaverint ipso iure, rem contrectavit per consequens alienam, et sic furtum commisit quodammodo vel rapinam. In suae quoque salutis et multarum animarum dispendium praedictas parochiales ecclesias retinebat, quum earum cura, qua iam privatus fuerat ipso iure, ad eum nullatenus pertineret, et sic per ipsum eadem animae damnabiliter sunt deceptae. §. 2. Verum procurator eorum, qui elegerant ipsum, etsi pluralitatem beneficiorum huiusmodi coram nobis profiteretur in iure, per concessionem tamen Rothomagensis archiepiscopi nobis exhibitam eundem electum nisus est multipliciter excusare. Nos igitur dictam excusationem, utpote frivolam, nullatenus admittentes, vobis dedimus in mandatis, ut, si constaret, quod idem post receptum archidiaconatum praedictum, curam animarum habentem, praefatas parochiales ecclesias electionis tempore retineret, nec ostenderet secum per sedem apostolicam super hoc dispensatum, electionem illius auctoritate apostolica cassaretis. (Et infra:) Partibus ergo propter hoc in vestra praesentia constitutis, praestito quoque iuramento de veritate dicenda, et factis positionibus et responsionibus hinc inde, tandem eodem decano praetextu quorundam gravaminum ad nostram audientiam appellante, vos electionem huiusmodi irritantes, eidem ecclesiae de Cenomanensi episcopo providistis, (Et infra:) §. 3. Licet autem positiones et responsiones super pluribus articulis factae fuerint coram vobis, quia tamen contestationem litis non invenimus esse factam, quum non per positiones et responsiones ad eas factas, sed per petitionem in iure propositam et responsionem factam contestatio litis fiat, eundem processum de fratrum nostrorum consilio irritum duximus nunciandum. §. 4. Tandem archidiaconus electionem ex praemissa causa petiit irritari, electo respondente praedicto, quod non erat eius electio irritanda. Lite vero coram nobis legitime contestata, praestitoque de veritate dicenda a partibus iuramento, idem electus, etsi confiteretur, se dicta beneficia electionis tempore tenuisse, tamen excusare se super hoc nihilominus nitebatur, quia videlicet dictum archidiaconatum non credebat curam animarum habere. Sed quum in iure confessus fuerit quod archidiaconus Ambianensis de consuetudine suspendit, excommunicat et absolvit presbyteros et priores, et parochiales ecclesias interdicit, nec non archidiaconus visitat, et inquirit quae viderit inquirenda, et procurationes ratione visitationis recipit, evidenter apparet, quod curam habeat animarum annexam. Quam si etiam non haberet, negare non potest, quin personatus exsistat, quum idem de personatibus, quod et de beneficiis curam animarum habentibus, iudicium sit habendum. §. 5. Insuper indulgentiam, quam super hoc asserit se habere, invalidam reputavimus, quum in ea falsitatem suggesserit, et suppresserit veritatem, qua tacita vel expressa ipsam nullatenus habuisset. Suggessit enim, quod praedictas parochiales ecclesias, antequam fuisset in archidiaconum assumptus, canonice fuerat assecutus, quum nullus potuerit plures parochiales ecclesias obtinere, nisi una penderet ex altera, vel unam intitulatam, et alteram commendatam haberet. Unde, quum idem utramque illarum intitulatam haberet, ipsas nequivit canonice habuisse. Item suggerens, quod reditus personatus sui erant tenues et exiles, suppressit, quod alios reditus in pluribus ecclesiis noscitur obtinere. Suppressit etiam, quod plures parochiales ecclesias cum pluribus aliis beneficiis in diversis ecclesiis obtineret, quum intentionis nostrae non fuerit, secum in tot beneficiis, praesertim habentibus curam animarum, dispensare, nec intentionis nostrae fuerit, aliquid de novo concedere, sed ut per indulgentiam posset habita licite retinere. (Et infra:) §. 6. Tandem quum non restaret, nisi proferenda sententia, idem tam iuri, si quod ei competere videbatur, quam liti cessit spontanea voluntate; cuius cessionem duximus admittendam.
CAP. LV.
Irrita est electio, quam collatio non praecessit, vel quae facta non est a maiore parte capituli, vel quae non fuit communis.
Idem.
In Genesi legitur (Et infra:) Quum in concilio caveatur, ut is collatione habita eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli consentit, et in G. maior pars totius capituli non consenserit, quanquam maiorem partem habuit partium comparatione minorum, nec plene numeri ad numerum, quia, utrum G. et H., de quibus adversarii referunt quaestionem, in electione vocem habuerint, tractatum non exstitit nec discussum, nec zeli ad zelum, nec meriti ad meritum collatio facta fuerit, nec etiam electio communiter celebrata, quoniam, licet in eundem G. singulariter singuli consensissent, non tamen debuit subsequi singularis electio, sed communis, ne vel idem repeti videretur, vel ex hoc sequeretur absurditas, ut tot essent electiones, quot essent numero eligentes, nec ex singularibus vel particularibus consensibus appareret universalis electio vel communis, licet quilibet singularis veritatem exprimat suae partis, quemadmodum ex singularibus propositionibus, licet veris, universalis propositio non apparet, nisi per signum universale forsitan exprimatur, nec praemissi duo canonici poterant sic excludi, quum primus exsisteret in canonicatus possessione vel quasi, habendo stallum in choro, locum in capitulo, legendo et cantando ut canonicus, et ad tractatus ac electiones dignitatum et personatuum, quae occurrerunt pro tempore faciendae, tanquam canonicus sit vocatus, quanquam hac vice fuerit cum protestatione admissus, secundus vero esset in tali loco, de quo fuerat ad electionem vocandus, quum de toto regno Franciae vocentur absentes de consuetudine ecclesiae Gallicanae: nos, his plenius intellectis, de consilio fratrum nostrorum praemissam electionem, utpote contra formam concilii attentatam, decernimus irritam et inanem.
CAP. LVI.
Non valet electio pontificis per laicos et canonicos faxcta, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc dic. et quotidie solet allegari.
Idem Capitulo Massano.
Massana ecclesia pastore vacante (Et infra:) Edicto perpetuo prohibemus ne per laicos cum canonicis pontificis electio praesumatur. Quae si forte praesumpta fuerit, nullam obtineat firmitatem, non obstante contraria consuetudine, quae dici debet potius corruptela.
CAP. LVII.
Non sufficit ad confirmationem electionis, quod sit facta a maiori parte capituli, nisi etiam illa pars sit sanior.
Idem Capitulo Cathalanensi.
Ecclesia vestra destituta pastore, convenientes in unum, absente G., qui tunc noluit interesse, ad celebrandam electionem terminum statuistis. Veniente vero termino, et dicto G., quum absens exsisteret, non vocato, praemisso iuxta formam concilii generalis scrutinio, XIV. magistrum G. presbyterum cardinalem, concanonicum vestrum, et XVII. R. Remensem canonicum elegerunt, praefato G. postmodum electioni eiusdem R. suum praebente consensum. Tandem procuratoribus utriusque partis in nostra praesentia constitutis, allegabatur pro electione dicti R., quod, quum in IV. excederet aliam, computato G. praedicto, maiorem capituli partem habebat, et per hoc debebat pars sua sanior reputari, quum, ubi maior numerus est, zelus melior praesumatur. Pars vero altera electionem eandem multipliciter impugnabat, proponens, praenominatum R. in aetate pati defectum, nec esse sufficientis scientiae ad ecclesiam supradictam, quum aetatis maturae et eminentis scientiae praefatus cardinalis exsistat, et, quum electores cardinalis alios meritis et auctoritate praecellerent, habito praesertim respectu ad personam electam, meliorem zelum eos habuisse constabat. Dicebatur praeterea, quod consensus dicti G., quem pars eiusdem R. confitebatur fuisse contemptum, asserente parte reliqua, capitulum potius contemptum ab ipso fuisse, quum non fuerit consensus praestitus in scrutinio, sed post electionem accesserit, adiicere nil valebat. (Et infra:) Denique statutum generalis concilii, quod electionem decernit invalidam, quum contra eiusdem concilii formam in electione peccatur, non debet ad contemptum et ad alia, quae non sunt de forma, referri. Unde quod ibi dicitur, quod aliter electio celebrata non valeat, ea respicit tantum, quae attentantur contra formam concilii memorati, non autem alia, quae ponuntur ibidem, sicut est istud, quod praesentibus omnibus, qui debent, volunt et possunt commode interesse, haberi debeat in electione processus, ne cetera, quae super hoc alibi statuta noscuntur, uno verbo videbantur everti. Neque enim credendum est, Romanum Pontificem, qui iura tuetur, quod alias excogitatum est multis vigiliis et inventum, uno verbo subvertere voluisse. Nos ergo, quae hinc inde fuere proposita, plenius intellectis, quum ex Lateranensi concilio in ordinationibus ecclesiarum maior et sanior pars capituli exigatur, et statutum generalis concilii contineat inter cetera, ut is eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars consentit, electionem dicti R. non personae, sed potius electionis vitio, quum maior et sanior pars non consenserit in eundem, de fratrum nostrorum consilio duximus sententialiter irritandam.
CAP. LVIII.
Publicato scrutinio non possunt electores variare, sed compelli debent ad collationem et electionem.
Idem.
Publicato scrutinio variare nequeunt electores, quum sit facienda collatio, et electio celebranda. Ad quod per superiorem, si oportuerit, compellantur.
CAP. LIX.
Cassata electione propter simoniam, etiam sine culpa electi, non dispensat episcopus ea vice cum cassato; secus si electus libere resignavit. H. d. secundum intellectum glossae 2. in fin.
Idem.
Si alicuius electionem propter simoniam, eo ignorante ac ratum non habente commissam, contigerit reprobari, cum eo super praelatione, ad quam taliter fuerat electus, illa vice non potest episcopus dispensare, quamvis circa eum, qui ignoranter recipit simplex beneficium per simoniacam pravitatem, post liberam resignationem episcopi dispensatio toleretur.
CAP. LX.
Electoribus impeditis currit tempus, si possunt impedimentum tollere.
Idem.
His, quibus interdicitur, ut absque superioris licentia eligere non praesumant, tempus statutum a canone currit, ex quo in mora fuerint licentiam huiusmodi postulandi.
TITULUS VII.
DE TRANSLATIONE EPISCOPI.
CAP. I.
Patriarcha, qui confirmatum in archiepiscopum transfert ad sedem episcopalem, ab episcoporum confirmatione suspenditur. Ioan. Andr.
Innocentius III. Antiocheno Patriarchae.
Quum ex illo generali privilegio, quod beato Petro et per eum ecclesiae Romanae Dominus noster indulsit, canonica postmodum manaverint instituta, continentia maiores ecclesiae causas esse ad sedem apostolicam perferendas, ac per hoc translationes episcoporum, sicut depositiones eorum, et sedium mutationes ad summum apostolicae sedis antistitem de iure pertineant, nec super his quicquam praeter eius assensum debeat immutari: miramur non modicum et movemur, quod [tu], praedecessoris tui exempla secutus, qui motu propriae voluntatis Mamistanum in Tarsensem dicitur transtulisse, L. quondam Apamensem electum in Tripolitanam ecclesiam transtulisti, nec tibi sufficit dictam praedecessoris tui praesumptionem solummodo imitari, immo etiam in iniuriam nostram ipsius transgressus excessum et, novo quodam mutationis genere parvificasti maiorem, et magnum quodammodo minorasti, episcopare archiepiscopum, immo potius dearchiepiscopare praesumens, quum dictus praedecessor tuus dictum archiepiscopum de Tharsensi ecclesia in ecclesiam transtulerit similis dignitatis. Licet enim dictus L. nondum fuisset in archiepiscopum consecratus, confirmationis tamen munus receperat, et archiepiscopalia, quantum ei licuit, ministrarat, sicut nobis ipsius relatione innotuit, qui se Valiensem episcopum quum in nostra esset praesentia constitutus, asseruit confirmasse. Ne igitur perpetrandi similia ceteris audacia tribuatur, si tantus excessus relictus fuerit impunitus te ab episcoporum confirmatione duximus suspendendum, quousque super hoc aliud statuamus, [sciturus etc. Dat. Lateran. XVI. Kal. Apr. 1198.]
CAP. II.
Electos in episcopos et confirmatos transferre potest solus Papa.
Idem Decano et Capitulo Andegavensi.
Inter corporalia et spiritualia eam cognovimus esse differentiam, quod corporalia facilius destruuntur quam construantur, spiritualia vero facilius construuntur quam destruantur. Unde iuxta canonicas sanctiones episcopus solus honorem dare potest, solus autem auferre non potest. Episcopi quoque a metropolitanis suis munus consecrationis accipiunt, qui tamen non possunt nisi per Romanum Pontificem condemnari. Quum ergo fortius sit spirituale vinculum quam carnale, dubitari non debet, quin omnipotens Deus spirituale coniugium, quod est inter episcopum et ecclesiam, suo tantum iudicio reservaverit dissolvendum, qui dissolutionem etiam carnalis coniugii, quod est inter virum et feminam, suo tantum iudicio reservavit, praecipiens, ut quos Deus coniunxit homo non separet. Non enim humana, sed potius divina potestate coniugium spirituale dissolvitur, quum per translationem, vel depositionem, aut etiam cessionem auctoritate Romani Pontificis, quem constat esse vicarium Iesu Christi, episcopus ab ecclesia removetur: et ideo tria haec, quae praemisimus, non tam constitutione canonica, quam institutione divina soli sunt Romano Pontifici reservata. Sicut enim episcopus consecratus sine licentia Romani Pontificis suam non debet ecclesiam derelinquere, sic et electus [et] confirmatus praeter eius assensum suam deserere nequit ecclesiam, cui est matrimonialiter alligatus, quum non debeat in dubium revocari, quin post electionem et confirmationem canonicam inter personas eligentium et electi coniugium sit spirituale contractum, cui profecto episcopalis dignitas nihil addit, quum quis episcopali praeditus dignitate nullius tamen ecclesiae possit esse episcopus, quemadmodum de illo contingit, qui oneri pontificali renunciat, non honori. Unde, quum non sit maius vinculum episcopi ad ecclesiam, quam electi, maxime quum fuerit confirmatus, immo idem penitus, et non aliud, idem iuris obtinet in utroque. Sicut ergo episcoporum translatio, vel etiam depositio et cessio, sic et electorum post confirmationem spiritualis ratione coniugii soli est Romano Pontifici reservata. Licet usque ad tempora ista quod cautum fuerat de episcopis expressum non fuerat de electis, propter expressam tamen similitudinem, vel identitatem potius, nemini poterat videri dubium subtiliter intuenti, quum de similibus idem iudicium sit habendum. §. 1. Sed neque illud, quod in canone legitur de electo, ut, si ultra sex menses per suam negligentiam retinuerit ecclesiam viduatam, nec ibi, nec alibi donum consecrationis accipiat, immo metropolitani sui cedat iudicio, aliter intelligentibus poterat suffragari, quum non intelligatur ecclesia viduata, quasi sponsum non habeat, sed quia, quum sponsus eius nondum sit consecratus, adhuc quoad quaedam quasi viri maneat solatio destituta, sicut iuxta communem modum loquendi illa dicitur ecclesia viduata, quae, licet episcopum habeat, inutilem tamen perhibetur habere. Nec quod de cessione subsequitur, et statutum fuit ad poenam, trahi debet ad gratiam, ut, sicut metropolitani iudicio electus deiicitur, ita etiam ad aliam ecclesiam possit transferri, praesertim quum nec sine auctoritate Romani Pontificis fiat cessio vel deiectio memorata, qui, ut haec possent, ex illo canone metropolitanis indulsit. Unde, si circa translationem idem fieri voluisset, quod de cessione dixerat, et de translatione poterat expressisse, et quod non est sanctorum Patrum decreto sancitum superstitiosis non est adinventionibus praesumendum, praesertim quum nonnunquam intelligatur prohibitum quod non invenitur concessum. §. 2. Sane quoniam Turonensis archiepiscopus electum Abricensem, per metropolitanum suum postea confirmatum, in ecclesiam vestram praeter auctoritatem sedis apostolicae transferre praesumpsit et in episcopum consecrare, quem etiam venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus citra madatum nostrum absolvit, et ei licentiam tribuit transeundi: praedictos archiepiscopos, qui saltem apostolicam sedem super hoc, quod novum emerserat, praesertim quum iuxta canonicas sanctiones maiores ecclesiasticae causae ad sedem apostolicam sint referendae, consulere debuerunt, a consecratione pariter et confirmatione pontificum, episcopum vero ab exsecutione pontificalis officii Bituricensis archiepiscopus iuxta mandati nostri tenorem suspendit. Et quamvis iidem archiepiscopi Turonensis et Rothomagensis tanquam maiores plus excesserint in praemissis, praefatus vero episcopus minus, utpote illorum tanquam maiorum errorem secutus, nos tamen, intellecta per literas et per nuncios eorum archiepiscoporum confessione spontanea et supplicatione devota, veniam errori dedimus, quia non ex malignitate, sed ex simplicitate peccaverunt. Et quoniam praefatus episcopus, qui et minus peccaverat, et sicut ex praemissis apparet, severius fuerat castigatus, ad apostolicam sedem, licet spontanea voluntate, non tamen sine multis laboribus et expensis accessit, reatum suum recognoscens humiliter et devote, ac misericordiam postulans, et iudicium non requirens: nos super facto eius cum fratribus nostris communem tractatum habentes et subtiliter intuentes, quod, licet sibi munus consecrationis impensum, nec prioris ecclesiae ipsum pontificem fecerit, nec secundae, quum ad primam non fuerit consecratus, et ad secundam priori vinculo perdurante non potuerit canonice consecrari, adhuc coniugaliter alteri alligatus, illud tamen provide attendentes, quod et urgens necessitas, et evidens utilitas ecclesiae vestrae, quoniam non poteratis in aliam personam idoneam convenire, dispensationis gratiam requirebant, ei de plenitudine potestatis tam a vinculo prioris ecclesiae, quam a poena suspensionis penitus absoluto, de benignitate sedis apostolicae duximus concedendum, ut, priori consensu hactenus perdurante, sicut per literas personarum ecclesiae vestrae nobis est intimatum, Andegavensem ecclesiam tanquam proprius pontifex ad gloriam et laudem nominis Dei, ad honorem et exaltationem ipsius et ad salutem et utilitatem suam, et tam cleri quam populi sibi commissi, studeat gubernare, ut praeveniente divina gratia et sequente plus prodesse velit et valeat, quam praeesse [etc. Dat. Lat. XII. Kal. Febr. 1199.]
CAP. III.
Episcopus, qui propria auctoritate de sua ecclesia se transfert ad aliam, carebit utraque.
Idem Episcopo et Petro Scholastico Maguntinensi.
Quanto personam venerabilis fratris nostri Hildesemensis quondam episcopi †sinceriori diligebamus affectu, tanto securius sperabamus, quod nihil adversus matrem suam Romanam ecclesiam in praeiudicium sui ordinis et ecclesiasticae disciplinae dispendium attentaret. Ipse vero, sicut certa multorum assertione comperimus, et suarum didicimus nihilominus testimonio literarum, quibus ad nos directis Herbipolensem se pontificem nominabat, relicta Hildesemensi ecclesia, cui fuerat spirituali gratia coniugio copulatus, ad Herbipolensem ecclesiam sine auctoritate Romani Pontificis auctoritate propria se transtulit, non attendens, quod Veritas in evangelio protestatur: “Quos Deus coniunxit homo non separet.” Potestatem [enim] transferendi pontifices ita sibi retinuit Dominus et magister, quod soli beato Petro vicario suo, et per ipsum successoribus suis, et nobis ipsis, qui locum eius licet indigni tenemus in terris, speciali privilegio tribuit et concessit, sicut testatur antiquitas, cui decreta Patrum sanxerunt reverentiam exhibendam, et evidenter asserunt sacrorum canonum sanctiones. Non enim homo, sed Deus separat, quos Romanus Pontifex, qui non puri hominis, sed veri Dei vicem gerit in terris, ecclesiarum necessitate vel utilitate pensata, non humana, sed divina potius auctoritate dissolvit. (Et infra:) Ne autem facti perversitas transeat praesumptoribus in exemplum, quod quidem, si verum est, non potest non esse notorium, auctoritate omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum, et nostra, de communi fratrum nostrorum consilio, in virtute sancti Spiritus districte sibi praecipimus, ut, visis literis nostris, omni contradictione et appellatione cessantibus administrationem ipsius Herbipolensis ecclesiae tam in spiritualibus quam temporalibus penitus derelinquat. †Si vero, quod non credimus, hanc suspensionem nostram non curaverit humiliter observare, et inhibita sibi usurpare praesumpserit, excommunicationis vinculo ipsum decernimus innodatum. Omnibus etiam tam clericis quam laicis Herbipolensis dioecesis sub anathematis interminatione praecipimus, ut, non obstante iuramento fidelitatis, omnem ipsi obedientiam subtrahant, quam ipse sibi contra sacros canones usurpavit, non attendens, quod dicit Apostolus: “Nemo sibi assumat honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron.” Ceterum quoniam Herbipolensis ecclesiae canonici vota sua in ipsum prorsus illicite contulerunt, volentes, sicut dignum est, ut in eo puniantur, in quo peccaverunt, eligendi eos hac vice suspendimus potestate, †et si contra sedis apostolicae interdictum ad cuiusdam nominationem processerint, quod ab eis factum fuerit irritum decernimus et inane. Quia vero iam dictam Hildesemensem ecclesiam, cui fuerat alligatus, unde secundum Apostolum solutionem quaerere non debeat, nimis improbe dereliquit, ne ad ipsam redeat ulterius, in virtute sancti Spiritus ei districtius prohibemus, quum secundum traditiones canonicas qui ad maiorem se plebem transtulerit a cathedra repelli debeat aliena, et carere propria, ut nec illis praesideat, quos per superbiam sprevit, nec illis, quos per avaritiam concupivit. [Nos quoque etc. Dat. Spoleti, XII. Kal. Sept. 1198.]
CAP. IV.
Solus Papa transfert episcopos; et indulgentia, per eum super tali translatione concessa, ad literam servanda est.
Idem Branbur. Episcopo et Scholastico Maguntinensi.
Licet in tantum †[apostolicae sedis attendatur auctoritas, ut nihil praeter eius auctoritatem in cunctis ecclesiarum negotiis rationabiliter disponatur, utpote quae canones, quibus forma ecclesiasticae constitutionis exprimitur, vel edidit, vel ab aliis editos approbavit, suum receptione ac approbatione faciens, quod adinventione vel editione videbatur forsitan alienum;] quaedam tamen sibi quodammodo specialiter et singulariter reservavit, ut praeter specialem auctoritatem ipsius nec iure agi debeant, nec attentari valeant cum effectu. In his autem specialiter translationes episcoporum non tam constitutio canonica, quam divina eius tantum potestati commisit, ut Sicut legitimi matrimonii vinculum, quod est inter virum et uxorem, homo dissolvere nequit, Domino dicente in evangelio: “Quos Deus coniunxit, homo non separet,” sic et spirituale foedus coniugii, quod est inter episcopum et [eius] ecclesiam, quod in electione initiatum, ratum in confirmatione, et in consecratione intelligitur consummatum, sine illius auctoritate solvi non potest, qui successor est Petri et vicarius Iesu Christi. Hoc autem C. quondam Hildesemensis episcopus non attendens, licentia nostra nec postulata nec habita, contra canonicas sanctiones et in iniuriam apostolicae sedis, cuius super hoc fuerat et requirendus et obtinendus assensus, ad Herbipolensem ecclesiam ab Hildesemensi non auctoritate nostra, sed propria temeritate transivit, †et administrationi eius se ingerens Herbipolensem se fecit episcopum nominari. Nec illa felicis recordationis Coelestini Papae praedecessoris nostri indulgentia, quam impetrasse refertur, in hoc praesumptionem excusat ipsius, sed ambitionem accusat, utpote quae ipsum reddidit de ambitione notabilem, non auctoritatem contulit ad aliam episcopalem ecclesiam transeundi, quum in ea sit expressum, quod, si ad maiorem vocaretur forsitan dignitatem, eam sibi liceret assumere, dum tamen nihil ei de statutis canonicis obviaret. Unde, licet forsitan aliquibus videatur, ut indulgentiae occasione ipsius ad dignitatem possit transire maiorem, ad parem tamen ipsi transire non licuit, quum in maiori dignitate propter maiorem utilitatem facilius soleat dispensari. Praeterea quum postulatio, sicut et electio, examinari soleat diligenter, et tenor illius indulgentiae non solum videatur postulationis examinationem, sed personae etiam reservare, subiungens: “dummodo nihil appareat, quod tibi de canonicis obviet institutis,” antequam per eum postulatio examinata fuisset, cui fuerat facienda, nulla ratione debuerat transisse. [Licet autem etc. Dat. Lat. VII. Kal. Febr. 1200.]
TITULUS VIII.
DE AUCTORITATE ET USU PALLII.
CAP. I.
Intra quamlibet ecclesiam provinciae suae archiepiscopus pallio uti potest sed extra, non potest.
Clemens III.
Quum super aliqua re (Et infra: [cf. c. 8. de reb. eccl. al. III. 13.]) Quaesivisti etiam, quomodo intelligatur, quod in forma traditionis pallii continetur, videlicet: “tradimus tibi pallium, ut eo infra ecclesiam tuam utaris.” Quod ita intelligitur, infra ecclesiam tuam, videlicet infra quamlibet ecclesiam provinciae tibi commissae. Si vero te sacris indutum vestibus ecclesiam processionaliter vel alio modo exire contigerit, tunc pallio minime uti debes. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]
CAP. II.
Archiepiscopus alteri archiepiscopo pallium suum commodare non potest.
Coelestinus III.
Ad hoc, quia quaesitum est a nobis ex parte tua, utrum liceat tibi pallium tuum metropolitano alii commodare, †si contigerit, ipsum sine pallio suo ad ecclesiam tibi commissam in aliqua praecipua solennitate venire, et in eadem ecclesia missarum solennia celebrare, licet exinde nos non recolamus expressum canonem invenisse, super hoc tamen Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod non videtur esse conveniens, ut pallium tuum alicui commodes, quum pallium personam non transeat, sed quisque cum eo debeat, sicut tua novit discretio, sepeliri.
CAP. III.
Per pallium confertur plenitudo pontificalis officii et nomen archiepiscopale.
Innocentius III. C. Presbytero cardinali, apostolicae sedis Legato.
Nisi specialis dilectio illa (Et infra: [cf. c. 8. de off. leg. I. 30.]) Sane, si postulatio venerabilis fratris nostri Troiani episcopi regni Siciliae cancellarii ad Panormitanam ecclesiam fuisset per nos etiam approbata, non tamen deberet se archiepiscopum appellare prius, quam a nobis pallium suscepisset, in quo pontificalis officii plenitudo cum archiepiscopalis nominis appellatione confertur. Tu ergo, sicut vir providus et discretus quod factum est sic studeas palliare, ut id in confusionem tuam, et sedis apostolicae opprobrium non redundet, quoniam, si oporteat, ut vel nos vel tu ex hoc negotio confundamur, eligemus potius te confundi, quam laedamus sedis apostolicae dignitatem.
CAP. IV.
Romanus Pontifex semper et ubique utitur pallio; alii in ecclesiis suis et certis diebus tantum.
Idem.
Ad honorem Dei †[omnipotentis et B. Mariae Virginis et beatorum Apostolorum Petri et Pauli et domini Papae Innocentii et Romanae ecclesiae, nec non ecclesiae tibi commissae, tradimus tibi pallium de corpore B. Petri sumptum, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, quo ad missarum solennia infra ecclesias tibi subiectas utaris in Nativitate Domini, festivitate protomartyris Stephani, Circumcisione Domini, Epiphania, Hypapanti dominica in ramis palmarum, Coena Domini, sabbato sancto, Pascha, feria secunda post Pascha, Ascensione Domini, Pentecoste, tribus festivitatibus S. Mariae, Natali B. Ioannis Baptistae, solennitatibus omnium Apostolorum, Commemoratione omnium sanctorum, dedicationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum, ecclesiae tuae principalibus festivitatibus et anniversario consecrationis tuae.] Sane solus Romanus Pontifex in missarum solenniis pallio semper utitur et ubique, quoniam assumptus est in plenitudinem ecclesiasticae potestatis, quae per pallium significatur; alii autem eo nec semper, nec ubique, sed in ecclesia sua, in qua iurisdictionem ecclesiasticam acceperunt, certis debent uti diebus, quoniam vocati sunt in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.
CAP. V.
Archiepiscopus extra suam provinciam pallio uti non potest, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Idem Compostellano Archiepiscopo.
Ex tuarum tenore literarum accepimus, quod, quum fuerit in concessione pallii tibi dictum, ut ipso infra ecclesiam tuam utaris, et tibi tam de mandato regio, quam etiam pro ecclesiae tuae negotiis procurandis frequenter extra tuam provinciam commoranti verecundum sit absque pallio ministrare, quum consuetudo sit, sicut asseris, in Hispania generalis, quod archiepiscopi extra suas provincias pallio indifferenter utantur, ut extra tuam provinciam uti pallio valeas, indulgeri tibi a sede apostolica postulasti. Licet autem usus huiusmodi sit abusus, et talis consuetudo dicenda sit potius corruptela, et ii graviter offendere dignoscantur, qui utuntur palliis extra suas provincias absque licentia sedis apostolicae speciali, nos tamen de speciali gratia indulgemus tibi, ut, si quando necessitate aliqua praepeditus ad ecclesiam tibi subiectam accedere forte nequiveris pro consecrandis suffraganeis tuis vel clericis ordinandis, et ad ecclesiam alienam propter hoc te contigerit declinare, dummodo is, ad quem ecclesia pertinet, id permittat, utendi pallio in iam dictis casibus liberam habeas facultatem. [Dat. Later. IV. Non. Apr. Ao. 1209.]
CAP. VI.
In qualibet ecclesia suae provinciae permissis diebus archiepiscopus missam celebrans, uti potest pallio.
Idem.
Quum sis †in partibus remotissimis, gratum gerimus et acceptum, quod in actibus tuis, quotiescunque dubitationis scrupulus emergit etc. (Et infra:) Noveris igitur, quod, nbi exposcit necessitas, et plura in una ecclesia altaria, et plures episcopos simul poteris consecrare, et Ubicunque fueris in missarum celebrationibus constitutus, diebus solennibus usum pallii, per quod plenitudo pontificii designatur, poteris liberius exercere.
CAP. VII.
Sine pallio et sandaliis potest archiepiscopus celebrare.
Honorius III. Archiepiscopo Tri.
Quia nos, (Et infra: [cf. c. ult. de apost. V. 9.] Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod tam in tua quam in aliena dioecesi potes sine pallio et sandaliis celebrare, qui utique in tua dioecesi non debes semper celebrare cum pallio, sed diebus illis duntaxat, qui in ecclesiae tuae privilegiis sunt expressi. Sicque soluta est quarta quaestio, qua quaesivisti, an tibi sit licitum pro defunctis cum pallio celebrare. [Dat. Reate III. Id. Aug. 1225.]
TITULUS IX.
DE RENUNCIATIONE.
CAP. I.
Non datur licentia cedendi episcopo, qui propter senectutem vult cedere, si necessarius vel utilis sit ecclesiae suae.
Alexander III. Londonensi Episcopo.
Literas tuas, †nuper accepimus, devotione plenas et dolore non vacuas, quandoquidem et tuam, nobis insinuaverunt affectuosissimam caritatem, et tui archiepiscopalis officii, quod fideliter gessisse, et adhuc te gerere gaudemus, contrariam exigebant ecclesiae utilitatibus cessionem. Nosti enim, sicut vir providus et prudens, quod tanta est diei malitia, et contra ecclesiam Dei tam gravis, tam diuturna persecutionis instantia, ut nequaquam ei cedat ad commodum, si tuam sedem contigerit subire defectum. Quod Si tuam aut senectutem aut insufficientiam forte considerans, te tanquam emeritum postulas relaxari: scito, nos credere et pro certo tenere, quod tutius sit hoc tempore, si commissa tibi ecclesia sub umbra tui nominis gubernetur, quam si alteri novae incognitaeque personae gubernanda in tanto discrimine committatur, maxime quia in te vigor devotionis et fidei etiam corpore senescente non deficit, sed vergente deorsum conditione corporea fervor spiritus in sublimiora conscendit. †Ne igitur huius doloris aculeus vividam circa te nostri pectoris vulneret caritatem, Monemus te igitur, ut super hoc diebus istis nulla te facias importunitate molestum, quia incedens omnino probatur, prius solvere militiae cingulum, quam cedat victori adversitas proeliorum. Insta igitur sicut bonus miles Christi, et in tuae sollicitudinis officio persevera; ne dum tuae quietis desideria quaeris, tu aliquid talenti tibi crediti detrimentum patiaris. Illud quoque te oportet attendere, quod si pennas habeas, quibus in solitudinem volare satagis, ut quiescas: ligatae sunt tamen nexibus praeceptorum, quae ita ut nosti, ex sacrorum canonum institutione te vinciunt, ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum. Ceterum ne, frater, te intolerabiliter nos gravare causeris, qui melius tui potes tam animi debilitatem nosse, quam corporis: hoc tandem tibi, si iudicio conscientiae tuae res id prorsus exigit, indulgemus, ut suscepta oportunitate, tam per te quam per principem terrae, vel etiam per literas tuas, et idoneos nuntios, si corporalem ibi vel non potueris vel nolueris exhibere praesentiam, aliosque regni illius religiosos, et industrios de substituenda sis persona sollicitus, et talem invenire satagas successorem, qui non a fidei claritate degeneret, neque a tramite rectitudinis et honestatis aberret. De his quoque quae tuis duxeris necessitatibus reservanda, cum eisdem personas tractare et deliberare te convenit: ut quum nobis haec omnia tam tua quam illorum fuerint assertione comperta, ita provide ac secure possimus in facto procedere, quod neque nos, neque te ipsum oporteat huius operis in posterum poenitere.
CAP. II.
Qui abiurat beneficium, licite potest illud, si denuo eligatur, obtinere.
Idem Abbati Dolensi et Priori de Artigia.
Quum inter P. Gaufridi et quosdam alios canonicos sancti I. super spirituali beneficio, scilicet stallo in choro et loco in capitulo, in praesentia nostra quaestio fuisset diutius agitata, †quia tamen altera pars sufficienter instructa non venerat, negotium non potuit terminari, Ideoque causam ipsam vestro examini committentes vobis per apostolica scripta mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et rei veritate plenius inquisita, si praefatum P. Gau. inveneritis de consensu maioris et sanioris partis capituli fuisse de praedicto beneficio auctoritate apostolica investitum, eum faciatis appellatione remota beneficium ipsum pacifice possidere. Non enim videtur nobis impedimentum afferre iuramentum, quod de eodem non petendo ulterius proponitur praestitisse, si consensus maioris et sanioris partis canonicorum ecclesiae intercessit.
CAP. III.
Qui renunciavit beneficio suo, illud repetere non potest.
Idem Episcopo Verulano.
Ex transmissa relatione abbatis sancti Nicolai de Ceparano nostris est auribus intimatum, quod P. Rubeus clericus, dum olim infirmitate laboraret, apud monasterium sancti Salvatoris de Telesia, sibi petiit habitum monasticum indulgeri, qui, recuperata postmodum sanitate, ad monasterium illud gratia complendi suum votum accessit, et ibidem moram aliquantulam faciens, ea, quae praedictae ecclesiae sancti N. contulerat, sibi fecit restitui. Nunc autem, mutato animo, per te, et per amicos tuos laborat, ut restituatur in ecclesia supradicta. Verum quoniam iam dicta ecclesia ab eo soluta dignoscitur, ex quo illi ea, quae sibi contulerat, ad voluntatem et petitionem suam resignavit eidem, fraternitatem tuam monemus atque mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictum abbatem et socios eius ad receptionem praefati P. nulla ratione compellas invitos, nec a populo Ceparano compelli permittas. Hortari tamen eos et monere poteris, si tanti tibi fuerit, ut illum non tanquam unum de ecclesia, sed, quasi de novo deberet intrare, recipiant in socium et in fratrem.
CAP. IV.
Beneficiatus sine licentia praelati sui beneficio renunciare non potest.
Idem Episcopo Tornacensi.
Admonet †nos cura suscepti regiminis et auctoritas pontificalis inducit, ut pro statu ecclesiarum simus solliciti, et earum profectibus et incrementis integro studio intendamus, quapropter fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus auctoritate nostra et tua statuas et ordines, ut ecclesiasticae personae tui episcopatus de his, quae sibi de bonis ecclesiarum proveniunt, aut ratione ipsarum accesserint, nullum audeant condere testamentum, sed bona ipsa ecclesiis ipsis, prout iustnm est et canonicum cedant. Si autem aliquae de personis ipsis intestatae decesserint, bona, quae ipsis pro ecclesiis aut ratione ipsarum accesserunt, nihilominus ecclesiis eisdem cedere decernas. Sane de bonis illis, quae iure patrimonii aut aliunde favore personae acquisita sunt, testandi liberam habeant facultatem. Nihilominus etiam ex parte nostra et tua Universis personis tui episcopatus ecclesiasticis sub districtione prohibeas, ne ecclesias tuae dioecesis ad ordinationem tuam pertinentes absque assensu tuo intrare audeant aut detinere, aut te dimittere inconsulto. Quodsi quis contra prohibitionem tuam venire praesumpserit, in eum auctoritate nostra et tua fretus canonicam exerceas ultionem.
CAP. V.
Contra petentem beneficium admittitur spontaneae abiurationis exceptio, etiam causa renunciationis non adiecta; contra quam actor replicare poterit, quod non sponte renunciavit, et qui melius probaverit obtinebit.
Clemens III.
Super hoc, quod sciscitaris, utrum ecclesiastica beneficia reposcentibus obiecta spontaneae abiurationis exceptio sine causae cognitione sit admittenda, et an actoris, quod sponte non renunciavit, an rei de spontanea renunciatione debeant probationes admitti, sic tuae experientiae respondemus, quod nulla ratio hoc verisimile reddit, ut quisquam beneficium multis forte expensis et laboribus acquisitum, et quo sustentari debet, facile sine magna causa temere sua sponte resignet, ideoque supervacuum esse non credimus, causam renunciationis vel resignationis diligenter inquiri, quam si forte probabilem, id est, non vi, nec metu, nec oppressione, nec interventu pecuniae, nec promissione extortam iudex ordinarius seu delegatus invenerit, et maxime si non intervenerit iuramentum, quod vix fieri de voluntate propria creditur, quod fere semper a malo est, nisi replicatio canonica fuerit opposita, admittere non postponat. Porro licet negantis factum per rerum naturam nulla sit probatio, eius tamen, qui spontaneam renunciationem negat, quum implicite et quodammodo replicando inficietur super assertione sua, habito ad dignitatem et opinionem respectu probationes credimus admittendas.
CAP. VI.
Qui sponte renunciavit electioni de se factae, super ipsa ulterius audiri non debet.
Idem.
In praesentia nostra †[constitutus dilectus filius R. quondam abbas Torneae proposuit coram nobis, quod quum olim ad eius monasterium accessisses, quod ipse in C. marcharum reditum ampliaverat, et ingressus capitulum monachorum inquisitionem coepisses facere contra eum, ipse gravari se timens ad sedem apostolicam appellavit; tu vero, appellationi non deferens, eum ab administrationis officio suspendisti, et in eius absentia inquisitione post facta, ipsum usque ad monasterium de Ramessia licet invitum turpiter post te tractum super crucem fecisti iurare, quod te usque Londoniam sequeretur. Ipse igitur Londoniam veniens appellationem, quam prius interposuerat, solenniter innovavit, et ad venerabilem fratrem nostrum Wintoniensem episcopum et coniudices eius commissionis obtinuit literas destinari, quas deferendas cuidam tradidit mercatori. Tu vero ipsum in Angliam redeuntem capi fecisti Londoniis et in Eliensi monasterio carceri mancipari. Propter quod mercator, qui literas deferebat, venire in Angliam non praesumpsit, tandem vero a carcere liberatus ad sedem apostolicam appellavit. Tu vero eius appellationi non deferens, sicut prius, in ipsam depositionis sententiam protulisti, et depositum in carcerem fecisti retrudi. Ceterum, quum fuisset a vinculis absolutus, ad praesentiam nostram venit, et ad venerabilem fratrem nostrum Dunelmensem episcopum, et dilectum filium magistrum Io. de Londoniis literas impetravit, ut super propositis diligenter inquirerent veritatem, et causam ipsam, si partes vellent, concorditer fine debito terminarent; alioquin causam sufficienter instructam ad nos remittere non differrent. Proponebat igitur idem abbas, quod praedicta omnia sufficienter fuerant coram eisdem iudicibus comprobata. Verum dilectus filius magister Honorius, archidiaconus Richemundiae, nuncius tuus, proposuit ex adverso, quod, quum olim legationis officio fungereris, ad monasterium de Tornea, ut ei visitationis impenderes gratiam, accessisti, quumque de vita ipsius R. diligentius inquisiisses, de dilapidatione, incontinentia et turpi eius conversatione per testimonia tibi constitit monachorum. Unde communicato prudentum virorum consilio eum ab administrationis officio suspendisti, quum iuxta canonicas sanctiones de dilapidatione suspectus debeat ab administratione suspendi. Nec appellaverat tunc temporis idem abbas, nec etiam, si appellasset, tibi eum innotuerat appellasse, quum, sicut asserunt testes eius, egressus capitulum in secreto collocutorio duxerit appellandum. Verum, quum postmodum apud Londonias appellasset, non solum appellationem interpositam recepisti, sed ministrasti etiam ad prosecutionem ipsius sufficienter expensas. Deinde quum enormitates ipsius bonae memoriae Coelestino praedecessori nostro per tuas literas intimasses, ipse tuam fraternitatem monuit, ut eum ab officio deponeres abbatiae, ac carceri mancipatum tamdiu detineres, donec ad te mandatum eius denuo perveniret. Ipse igitur depositionis sententiam expavescens, in praesentia multorum episcoporum et aliorum religiosorum virorum renunciavit spontanee abbatiae, sed post paululum poenitens se renunciasse penitus denegavit. Tu igitur, quum metropolitanus exsisteres eius, et legationis officio fungereris, et ad hoc esses specialiter delegatus, mandati apostolici formam sequens, propter criminum evidentiam super abbatia ei perpetuum imponere silentium curavisti. Tandem vero, quum praedicto Dunelmensi et coniudici eius sub forma praedicta sententiae tuae foret cognitio delegata, coram eis quod idem abbas renunciaverit abbatiae, quod incontinentiae vitio laborabat, quod vasa quaedam monasterii praeter consensum monachorum alienaverat, quod tu eius appellationi detuleras et expensas ministraveras appellanti, quod auctoritate literarum praedicti praedecessoris nostri propter criminum evidentiam et spontaneam cessionem processeras ad depositionem ipsius, et de speciali mandato eiusdem praedecessoris nostri eum in monasterio Glocestrensi, ubi prius monachus fuerat, carceri mancipaveras, per testes legitimos comprobasti. Deinde autem, quum iudices ipsi gesta omnia redegissent in scriptis et terminum partibus assignassent, idem R. in manibus tuis et liti cessit, et renunciavit spontaneus abbatiae, tuque renunciationem eius ad multam quorundam religiosorum virorum instantiam recepisti. Ceterum, licet saepedictus R. se renunciasse abbatiae ab initio denegasset, tandem tamen id in nostra praesentia confessus est, adiiciens, quod, quia renunciaverat spoliatus, eius renunciatio non tenebat. Praeterea, quum tu ei congrue promiseris providere, nec volueris adimplere promissum, nec ipse ratum habere quod fecerat tenebatur. Insuper metu fuerat ad renunciationem inductus, quum tu ei fueris comminatus, quod, si ad nos cum iudicum relatione veniret, obtineres a nobis, quod eum in caveam poneremus. Contra hoc autem dictus archidiaconus replicavit, quod eidem R. prodesse non poterat nec debebat, quod renunciaverat spoliatus, utpote quem non adversarius, sed iudex potius spoliaverat. Metus autem, quem allegaverat pars adversa, eum non poterat excusare, quum cadere non debuerit in constantem. Quis etenim constans praesumeret, quod nos ad votum tuum aliquem retruderemus in carcerem, et tyrannidem exerceremus in eos, qui causas suas apud sedem apostolicam prosequuntur? Non ergo dictus R. debuit qualibet occasione praesumere, quod nos huiusmodi vellemus saevitiam exercere. Quod autem praesumptio eius frivola fuerit, apparuit ex postfacto.] Licet igitur iudex non semper ad unam speciem probationis applicet mentem suam, sed ex confessionibus, depositionibus, allegationibus et aliis, quae in eius praesentia proponuntur, formet animi sui motum, et tanta sit iudicialis auctoritas, ut semper pro ipso praesumi debeat, donec contra ipsum aliquid legitime comprobetur, quare, si tu contra praedictum R. coram Dulmensi episcopo et eius coniudicibus nihil penitus probavisses, standum tamen sententiae fuerat, nisi adversarius eam ostenderet irritandam, quia tamen praeter ista constitit de ipsius renunciatione spontanea per quasdam episcoporum literas et confessionem ipsius, nos de consilio fratrum nostrorum ei super eadem abbatia silentium duximus imponendum. [Volumus autem, ut eidem divinae pietatis intuitu de reditibus monasterii de Tornea in aliquo loco religioso congrue facias provideri. Nulli ergo etc. Dat. Later. II. Non. Iun. 1202.]
CAP. VII.
Qui renunciavit literis beneficialibus, non ideo institutioni iam factae renunciare videtur.
Coelestinus III.
Sane dilecto filio nostro I. tituli S. Prudentianae presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato, nos viva voce meminimus ac literis iniunxisse, ut dilectum filium nostrum H. subdiaconum, qui ecclesiae vestrae a primo pueritiae flore servivit, contradictione et appellatione remotis canonicum in Pictaviensi ecclesia instituere procuraret, qui mandatis nostris obtemperans ibidem instituit in canonicum subdiaconum memoratum. Vos autem nec nobis nec ipsi cardinali reverentiam exhibentes, quod in literis suis de iam dicto Hug. idem cardinalis vobis iniunxit, adimplere non curavistis, nec etiam ipsius suspensionem in aliquo observare. Sed Postmodum idem H. quorundam vestrum ductus consilio literas suas vobis reddens, vestrae misericordiae se subiecit. Quia vero unde misericordiam debuit impetrare, inde cogitur dispendium sustinere, mandamus, quatenus, hoc non obstante quod cum literis suis vestrae misericordiae se subiecit, infra XX. dies post susceptionem praesentium, dilatione, contradictione et appellatione remotis, iuxta ecclesiae consuetudinem ipsum in fratrem et canonicum integre ac plenarie admittatis, et eidem in choro stallum et in capitulo locum assignantes, ipsum curetis de cetero fraterna caritate tractare. Alioquin noveritis, nos venerabili fratri nostro Archiepiscopo et dilectis filiis decano Burdegalensi et Sanctonensi decano districtius mandavisse, ut auctoritate nostra freti, dilatione et contradictione et appellatione cessantibus, id plenarie exsequantur, contradictores districtione ecclesiastica percellentes et ad sedem ap. ab officio et beneficio suspensos de inobedientia responsuros et suspensione praedicta nullatenus observata transmittere non postponant, ut ibi poena docente addiscant, quam periculosum sit et indignum, mandatis apostolicis obviare, nullis literis obstantibus harum tenore tacito a sede ap. impetratis.
CAP. VIII.
Renunciatio beneficii facta in manibus laici non tenet; renuncians tamen est beneficio spoliandus.
Innocentius III. Nidrosiensi Archiepiscopo.
Quod in dubiis (Et infra: [cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.] Hi praeterea, qui beneficium ecclesiasticum sibi collatum sponte in manum laicam resignantes, illud denuo a laico susceperunt, eodem sunt beneficio spoliandi, licet resignatio talium facta laico nullam obtineat firmitatem. [Altare vero etc. (cf. c. 3. de cons. eccl. III. 30.) Dat. ap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
CAP. IX.
Papa concedit licentiam cedendi episcopo, qui sine mortis periculo in ecclesia sua morari non potest.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Ad supplicationem instantem venerabilis fratris nostri Ragusiensis archiepiscopi, eum a cura et sollicitudine, qua tenebatur ecclesiae Ragusiensi, duximus absolvendum, eo videlicet, quod ibi non poterat secure morari, et, si accessum haberet ad illam, mortis sibi periculum imminebat. (Et infra:) Ne vero idem archiepiscopus in vituperium ministerii nostri defectum in rebus temporalibus patiatur, fraternitatem tuam monemus attente, ac per apostolica [tibi] scripta mandamus, quatenus beneficium, quod de liberalitate regia ac concessione tua in episcopatu Carleoli et ecclesia de Malebron est illi collatum, ad sustentationem conserves ipsius. Cui concessimus, ut in ipso episcopatu absque usu pallii officium episcopale valeat exercere, tibi tanquam metropolitano reverentiam et obedientiam impensurus.
CAP. X.
Debilis, ignarus, male conscius, irregularis,
Quem mala plebs odit, dans scandala cedere possit.
Idem Episcopo Calaritano.
Nisi, quum pridem †in officio pastorali ad divinum servitium accessisti, praeparasse te ad tentationem animum crederemus, ac praevidisse prudenter, nequaquam in humana fragilitate consistere, varios angustiarum languores, quos te in ipso sciebas officio perpessurum, posse absque magno Dei adiutorio sustinere: formidaremus utique, ne parvulos tuos postmodum ad petram allidere neglexisses, eosque tantum in te permiseris invalescere, ut ipsorum, suggerentium tibi suscepti ministerii cessionem, instantiae vix iam valeas repugnare. Verum quoniam, sicut credimus, quum te scires contra spirituales nequitias pugnaturum, armaturam Dei, qua posses stare contra insidias tentatoris, ab Apostolo monitus induisti, et inexpertus non ignorasti sollicitudinis pastoralis angustias, quas forsitan expertus abhorres, nescimus cur tam instanter susceptum velis regimen inutiliter derelinquere, quod suscipiendum utiliter non deberes usquequaque vitare. Si enim in huiusmodi cessione frugem tibi melioris vitae promittis, scire te debes non esse sanctificato in utero sanctiorem, et ideo non oportet te praedicationis iam susceptae deserere ministerium, quum ille, cuius [ante] fieri baiulus recusabat, tandem praedicandum receperit verbum Dei. §. 1. Quod si forsan humilitatis causa de culmine quaeris pontificali descendere, ac contra superni nutus arbitrium datum tibi per illud niteris deserere praesulatum, eo ipso humilitatis videris erigere male verticem, quod te nimis in resignandi proposito exhibes pertinacem, quia tunc in te veram humilitatem custodies, quum et per eam locum sublimen fugies, et per obedientiam non dimittes. Intueri te itaque, venerabilis frater noster in Christo, volumus, quod haec sunt illa, per quae cedendi episcopus officio pastorali licentiam potest postulare: conscientia criminis, debilitas corporis, defectus scientiae, malitia plebis, grave scandalum, irregularitasque personae. Sed in his omnibus est adhibenda discretio et observanda cautela. §. 2. Propter conscientiam enim criminis cedendi pastorali officio potest licentia postulari, et forsitan non cuiuslibet, sed duntaxat illius, propter quod ipsius officii exsecutio post peractam etiam poenitentiam impeditur; quum enim quacunque hora peccator conversus fuerit omnium iniquitatum suarum non recordari se Dominus fateatur, et neminem esse sine peccato sacra scriptura testatur, apparet, quod non per cuiuslibet criminis conscientiam quemquam cedere oporteat officio pastorali, quum si omnes, quos arguit conscientia cuiuslibet culpae, cederent, pauci vel nulli forsitan in illo ministerio remanerent. †In multis enim offendimus omnes, et si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est, quia misericorditer illum excusat, qui miserabiliter se accusat. §. 3. Alia vero causa est debilitas corporis, propter quam aliquis potest petere ab onere sollicitudinis pastoralis absolvi, quae videlicet vel ex infirmitate, vel ex senectute procedit; nec tamen omnis, sed illa solummodo, per quam impotens redditur ad exsequendum officium pastorale. Nam si pro qualibet corporali debilitate susceptae servitutis officium posset deseri, frustra se fateretur Apostolus in suis infirmitatibus gloriari, et senectute gravatus quispiam a cura se non debet omnino pastoralis regiminis excusare, quum interdum non plus hortetur senilis debilitas aliquem cedere, quam moralis maturitas, quae in senibus esse solet, ipsum in suo suadet officio permanere. Pro talibus enim de se dicit Apostolus: “Quum infirmor, tunc fortior sum,” quia nonnunquam corporis infirmitas fortitudinem cordis augmentat. §. 4. Pro defectu quoque scientiae plerumque potest quis pastoralis officii petere cessionem, quia, quum ipsa circa spiritualium administrationem sit potissimum necessaria, et circa curam temporalium opportuna, praesul, qui commissam sibi debet ecclesiam regere in utrisque, salubriter ei renunciat, si scientiam, in qua ipsam regat, ignorat, quoniam, quum subiectos docere habeat, quid facere debeant, quid cavere, nec bene docebit eos, quod nescierit ipse fugere, nec illud, quod ignoraverit, exercere. “Tu enim,” inquit Dominus, “scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.” Quanquam, etsi desideranda sit eminens scientia in pastore, in eo tamen sit competens toleranda, quia secundum Apostolum “scientia inflat, caritas autem aedificat,” et ideo imperfectum scientiae potest supplere perfectio caritatis. §. 5. Propter malitiam autem plebis cogitur interdum praelatus ab ipsius regimine declinare, [et] quando plebs adeo durae cervicis exsistit, et in rebellione sua ita pertinax invenitur, ut proficere nequeat apud ipsam, sed propter eius duritiam, quo magis [proficere] satagit, eo magis iusto iudicio deficere permittatur, dicente Domino per Prophetam: “Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, quia domus exasperans est,” et Apostoli leguntur dixisse Iudaeis: “Ecce convertimur ad gentes, quia verbi Dei vos indignos fecistis.” Non tamen pro qualibet culpa pastor debet gregem deserere suum, ne forte mercenario comparetur, qui videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, sed de superioris licentia tunc demum potest non tam timide fugere, quam provide declinare, quum oves convertuntur in lupos, et qui debuerant humiliter obedire iam irrevocabiliter contradicunt; quum, etsi tales sint graviter pro crimine puniendi, sunt tamen pro tempore utiliter tolerandi, quia sanguinem elicit qui nimis emungit. §. 6. Pro gravi quoque scandalo evitando, quum aliter sedari non potest, licet episcopo petere cessionem, ne plus temporalem honorem quam aeternam videatur affectare salutem, memor illius, quod dicit Apostolus: “Si esca scandalizaverit fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum,” ne fratrem meum scandalizem. Sed inter scandalum et scandalum est subtiliter distinguendum, sicut Dominus ipse distinxit, cui quum dixissent Apostoli: “Scis, quia pharisaei audito hoc verbo scandalizantur?” respondit: “Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum.” Alibi vero dixit: “Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria m collo eius, et demergatur in profundum maris.” Nam etsi necesse sit, ut scandala veniant, vae tamen illi, per quem scandalum venit. Personae vero irregularitas, ut, si forte sit bigamus vel viduae maritus, est causa, propter quam petere potest licentiam aliquis resignandi pontificii dignitatem, attestante Apostolo, qui dicit: “Oportet episcopum esse unius uxoris virum.” Non tamen propter quamlibet irregularitatem personae debet ei, qui regulariter ministravit, cedendi licentia indulgeri, utpote si de legitimo matrimonio non sit natus, quia, licet irregularitatem huiusmodi non potuerit subticere, si tamen et culpa latet et causa, cum eo, qui laudabiliter suum implevit officium, iniuncta sibi poenitentia competenti, potest non minus utiliter, quam misericorditer dispensari. “Ego sum,” inquit, “Deus zelotes, vindicans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem in his, qui oderunt me,” id est, in illis, qui contra me paternum odium imitantur. Unde patet, quod illis, qui paterna vitia non sequuntur, propriae possunt in talibus suffragari virtutes; illo discretionis adhibito moderamine, ut inter nothos et manzeres, naturales et spurios distinguatur. †Quum autem plerumque vitia se virtutes esse menti minus providae mentiantur, subtiliter advertere te oportet, utrum resignandi propositum, quod tam ferventer gestare videris in pectore, dignum sit Dei odio vel amore. Si enim propter causam aliquam praemissarum cedere postulares, tam super causa, quam super eius effectu pariter doleremus. Sed ne sub improvidae pietatis amictu ad resignandum detestabilis impietas te impellat, considerare te volumus, et alias esse causas, propter quas male quis petit et peius appetit officium huiusmodi resignare. Si enim ex pusillanimitate, fortassis ut laborem deponat, vel persecutionem effugiat, aut ex vanitate, quod absit, ut plenius vacet otiis, seu liberius indulgeat voluptatibus, curam vult aliquis deserere pastoralem, ab ea non meretur absolvi, quamvis propter huiusmodi vanitatem, tanquam qui mortaliter peccat, ea reddat se indignum, sed satagere debet, ut vanitate deposita satisfaciat de peccato. Aliam vero cedendi causam omnino credimus detestandam. Si quis videlicet a pontificali velit discedere dignitate, ut gloriam captet humanam, tanquam eligat abiectus esse in domo Domini magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum, vel ut mundanum non amittat honorem, quem per hypocrisin acquisivit, sive quod eius simulatio revelari iam incipit, sive quod fervor ipsius ex qualibet causa tepescit, nec vult videri, quod malus fuerit, aut quod fiat, et ideo sub religionis praetextu suam vult contegere pravitatem, ut quasi deserens Martham amplexetur Mariam, et Liae fastidiens lippitudinem Rachelis pulchritudinem concupiscat: quid autem, si propterea velit cedere, quod tempore prosperitatis, arridente fortuna, visus est laudabiliter ministrare, quoniam omnia sibi prospere succedebant, sed adversitatis tempore imminente veretur, ne, si quolibet casu sinistra contingant, ipsius negligentiae imputetur? Plane si propter hoc petit cedere, nautae se potest improvido comparare, qui, quum mari sub tranquillitate iacente sine multo labore navis exercuerit gubernaculum, ipsam tempestate surgente deserit, et devenire patitur in profundum. Illam quoque cedendi causam penitus detestamur, si forte cedere velit episcopus, ut vel alter sibi succedat, vel obtentu pretii vel affectu carnali, vel ut quum peior sibi successerit, ipse velut optimus extollatur. Illud autem quasi nefas respuimus et damnamus, quod episcopus propter occupationes mundanas et sollicitudines saeculares non valeat sine crimine pontificale officium exercere, quum multos sanctos ecclesia veneretur, qui spiritualia simul et temporalia ministrarunt. Verum tamen laeva debet esse sub capite, et dextra in amplexu. Sed et, illud te volumus advertere diligenter, ne forte per hoc tuae dispositionis propositum effici velis ex illis, de quibus dicitur per Prophetam: “Filii Effrem intendentes arcum et mittentes sagittas conversi sunt in die belli,” quum potius pro domo Israel murum debeas te opponere ascendentibus ex adverso, quia iuxta sententiam veritatis non qui inceperit, sed qui perseveraverit salvus erit; cavens attentius, ne maculam in gloria tua ponas, non solum apud homines, sed etiam apud Deum, quoniam sub hoc pallio te non poteris occultare, nedum apud Deum, qui renes rimatur et corda, sed nec etiam apud homines, qui ex verisimilibus coniecturis talia suspicantur. Illudque prudenter attendas, quod iuxta sententiam sapientis spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sine intellectu consistunt. Si vero pro tuenda ecclesiae libertate difficultatis onus incurrere pertimescis, non ideo deserere debes praesulatus honorem, considerans diligenter, ne forte iusto iudicio tenteris ab illo, qui malorum est intentator, ut probetur, utrum satisfacere velis in eo, in quo forsan deliquisti. Qui vero contemnit aut negligit satisfacere pro delicto, thesaurizat sibi iram in die irae, quum revelabit Deus abscondita tenebrarum. Ecce quidem admovimus tibi speculum, ut te ipsum contempleris in ipso, tuamque, conscientiam perscrutatus agnoscas, ex qua causa cedendi licentiam postules importune. Nos enim, novit altissimus, ignoramus, quare in cedendi proposito perseveres, quoniam nec infirmitas corporis, nec longaevitas temporis, nec defectus scientiae, nec malitia plebis, nec irregularitas personae te reddit ineptum, nec conscientiam saevi criminis te fateris habere. §. 7. Verum si propter alias causas cessionem affectes, non est in hoc tibi postulanti favendum, quum huiusmodi postulatio videatur non esse discreta, quoniam, ut id tanquam notissimum omittamus, quod otiositas et voluptas arma sunt hostis antiqui ad miseras animas captivandas, propter laboris angustias, aut persecutionis incursus non debes deserere sponsam tuam, cui defigendo manum apud extraneum te fide media copulasti, sciens quod, “beati sunt illi, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam,” quoniam, quum probati fuerint, accipient coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. §. 8. Sed dices, quod “spiritus, ubi vult, spirat, et nescis, unde veniat, aut quo vadat,” et ideo non est, qui possit vias illius spiritus perscrutari; qui vero spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege, quoniam ubi Spiritus Dei, ibi libertas. Quare si cedendi tibi licentia data ab homine non fuerit, nihilominus tamen cedes, quia data est tibi libertas cedendi a Deo. Certe desipis, si sic sapis. Nam quomodo spiritu Dei agitur qui contra spiritum Dei agit? Si enim vera sunt quae praemisimus, immo quia indubitanter sunt vera, procul dubio contra spiritum Dei agit, qui aliquid horum contra veritatem attentat, quoniam ipse est spiritus veritatis. §. 9. Porro si dicas, quod forsitan alia est causa latens, propter quam cedendi voluntas tibi coelitus inspiratur, et nos siquidem respondemus: tu quomodo scis, quod talis inspiratio sit coelestis? Nonne recolis, quod ille gloriosus pontifex dixerit, quum coepisset viribus corporis repente destitui: “Domine,” inquit, “si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua!” Illius exemplum secutus, qui dixit: “Cupio dissolvi, et esse cum Christo, manere autem in carne necessarium est propter vos.” †Quia igitur diversas tibi causas super hac causa distinximus, et propter quam earum cedere desideres ignoramus, te ipsum tibi duximus committendum, ut, de propriae mentis tribunali te iudicans, videas, si sic possis resignandi desiderio satisfacere, ut gregis tibi commisi curam sine culpa valeas declinare. Si enim cedendo proficere appetis tibi soli, profectui tuo sine dubio tantum subtrahis, quantum quod impendere poteras aliis non impendis, quia tunc maiora animae tuae lucra conquireres, quum sine tua salute salutem plurium procurares. Potioris enim est meriti secum Deo quemquam plurimos lucrifacere, quam salutem propriam quaerere sine illis, quorum salus ad eius curam noscitur pertinere. §. 10. Quippe si quantocunque virtutum flore refulgeas, et in te non habeas caritatem, nihil te comprobaris habere, sub quo virtutis praetextu deponere quaeris onus sollicitudinis pastoralis, quod vix potest absque iactura deseri caritatis? “Nulla siquidem maior poterit esse caritas, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.” Quum autem propter hanc te deceat animam tuam pro subditis tuis ponere, nulla occasione, dummodo proficere illis possis, etsi non omnibus, tamen multis, ab eorum regimine te convenit excusare; quoniam, si laboris causam praetendis, exemplum te Apostoli sublevabit, qui suadet tibi laborem huiusmodi non refugere, dum se asserit pro communi salute plus ceteris laborasse, quia, licet non semper sequatur laborem effectus, nihilominus tamen ipse labor est meritorius apud Deum, iuxta quod legitur: “Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum.” †Sed esto, quod multum hactenus laboraveris, et bonum certamen certaveris, cum eodem Apostolo possis dicere, tamen ut corona tibi iustitiae de reliquo reponatur, cursum te decet perfecti operis consummare. Quantumlibet enim in angustiarum laboribus, qui comitantur officium pastorale, noctes tibi laboriosas enumeras, et tanquam fatigatus cervus umbram quietis affectes, quantumlibet inter viae squalores angustians patriae dilectione traharis, et velut emeritus mercenarius operis tui finem anxius praestoleris, expedit tibi tamen virtutem in infirmitate perficere, et pugnam tuam perseverantia coronare, sciensque, quod apud extraneum defixeris manum tuam, quum animas tibi commissi gregis in tuam animam suscepisti, non sic debes portum tibi quietis appetere, ut navigantes hactenus tecum filios sine remigis adiutorio patiaris in hoc mari magno et spatioso cum timore naufragii fluctuare. §. 11. Nec putes, quod ideo Martha malam partem elegerit, quae circa plurima satagebat, quia Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; quoniam, licet illa sit magis secura, ista tamen est magis fructifera, et licet illa sit magis suavis, haec tamen magis est utilis, quum in foecunditate sobolis lippitudo Liae Rachelis pulchritudini sit praelata; quamvis simul in unum et contemplativus esse valeas et activus legislatoris exemplo, qui nunc ascendebat in montem, ut ibi gloriam Domini cum maiori cerneret libertate, nunc vero descendebat in castra, ut cum utilitate maiori necessitatibus populi provideret. Quapropter facilius indulgetur, ut ascendat monachus ad praesulatum, quam praesul ad monachatum descendat. §. 12. Monemus itaque, ut illam vocem Davidicae imprecationis abhorrens, tibique formidans eam per effectum operis adaptari, quae dies impii paucos fieri, ut episcopatum eius accipiat alter, imprecatur, laborem pastoralis regiminis non recuses, iactansque tuum in Domino cogitatum, nihil contra voluntatem altissimi statuas de te ipso, qui, quum te suo viderit esse populo necessarium, forte grave ferret, quum ipsum a te contingeret esse neglectum, ne fortassis ad pedes suos cum Maria sperneret te recipere, qui sibi apud te divertenti sprevisses cum Martha sollicita ministrare. †Illud quoque te debet fortius in ministrandi proposito stabilire, quia, quum hactenus in ecclesia tibi commissa laudabiliter ministraris, si quod absit, alius te cedente minus utilis assumeretur ad ipsam, profecto non parum in ipsa quiete, quam appetis, turbareris, quum, ubi bene tuum exercueras ministerium, non absque dolore cerneres inutilis ministri defectum, fieretque, ut tantum in contemplationis arce tibi deperisse cognosceres, quantum ecclesiae, cui praesides, non sine tua confusione per te subtractum esse videres. Quia vero tam per te, quam per nuncios et literas tuas apud nos iam nimis in postulando cedendi licentiam institisti, ecce tibi te duximus relinquendum, ut distinctis tibi causis, propter quas cedere oporteat, vel non cedere si propter aliquam causam utilem et honestam in huiusmodi proposito perseveres, de licentia nostra cedas, quod tamen grave nobis plurimum esse noveris et molestum. Alioquin cedendi licentiam auctoritate apostolica tibi scias esse penitus interdictam, quoniam, etsi pennas habeas, quibus satagas in solitudinem advolare, ita tamen adstrictae sunt nexibus praeceptorum, ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum. Quodsi denique tua voluntas te impulerit ad volandum, volumus et mandamus, ut nostras literas in audientia tui capituli facias recitari. [etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
CAP. XI.
Episcopus, qui propter crimen renunciavit episcopatui, et ad religionem transivit, ad episcopatum reassumi non potest; secus, si renunciavit propter persecutionem, infirmitatem, defectum scientiae, simoniam ipso ignorante commissam, vel aliam similem causam.
Idem Episcopo Faventino in Archiepiscopum Ravennatem electo.
Post translationem tuam ad ecclesiam Ravennatensem quum dilecti filii praepositus et canonici, abbates et primicerii Faventini, totusque civitatis clerus, sicut per literas eorundem accepimus, in dilectum filium I. presbyterum eorum concanonicum liberam eligendi auctoritatem unanimiter contulissent, ipse sancti Spiritus gratia invocata dilectum filium I. sancti Fridiani Lucanensis canonicum, olim episcopum Sarnatensem, in Faventinum episcopum postulandum elegit, per cuius sollicitudinem circumspectam, qui primo canonicus, et postea praepositus in Faventina ecclesia fuit laudabiliter conversatus, multipliciter sperantur eidem ecclesiae commoda proventura. Porro a dilecto filio sancti Fridiani priore super hoc requisito et obtento consensu, praepositus et alii supra dicti postulationem eandem approbari a nobis humiliter petierunt. Verum postulationi huiusmodi videbatur concilii Constantinopolitani capitulum prima facie obviare, in quo statutum est, ut quicunque de pontificali dignitate ad monachorum vitam et poenitentiae locum descenderit, nequaquam ulterius ad pontificatum resurgat. Unde contra dictum concilium, quum sit unum ex quatuor principalibus, quae sicut quatuor evangelia ecclesia catholica veneratur, nullatenus videbatur eorum postulatio admittenda. §. 1. Ceterum speciales quidam casus inveniuntur, in quibus, praedicto concilio non obstante, is, qui vitam monachalem elegit, rursum licite potest ad episcopatum assumi. Si enim quisquam persecutionis rabie saeviente, vel praepediente invalitudine corporis, quum proficere nequeat in regimine pastorali, de superioris auctoritate ad monasticam vitam descendat, persecutionis vel aegritudinis impedimento cessante ad episcopalem poterit resurgere dignitatem. §. 2. Item si quis propter literaturae defectum, ne tanquam caecus caeco ducatum praebeat, locum regiminis auctoritate apostolica deserendo ad otium se contulerit monachale, ac per exercitium lectionis scientiae repererit margaritam, proculdubio poterit denuo vocatus a Domino cathedram reascendere pastoralem. §. 3. Rursus, si quis per cupiditatem parentum, eo tamen penitus ignorante, fuerit episcopatum adeptus, et hoc comperto episcopatum ipsum de licentia superioris dimittens, observantiam elegerit regularem, etsi ad episcopatum eundem redire postmodum nequeat iuxta canonicas sanctiones, ad alium tamen poterit licite reassumi. §. 4. Quanquam autem in his et consimilibus casibus is, qui episcopatu dimisso monasticam vitam elegit, resurgere valeat ad officium pastorale, nihil tamen in his contra praescriptum intelligitur concilium attentari, quod in eo loquitur casu, quum propter aliquod crimen episcopatum quis deserens ad vitam monasticam poenitentiae causa descendit. Unde quidam in eo casu loqui dixerunt capitulum supra dictum, quum quis pro crimine, de quo convictus fuerat vel confessus, ab episcopali dignitate depositus, in monasterio exstitit ad poenitentiam agendam inclusus, vel quum aliquis propter grave crimen, pro quo episcopatum retinens poenitentiam digne agere non valebat, cedendi obtenta licentia vitam monachalem elegit. Aliis asserentibus, sic intelligendum esse capitulum antedictum, ut per se resurgere nequeat, id est, repetere quasi debitum quod tali modo dimisit, quanquam eligi possit, praesertim, si locum tantum, et non ordinem resignavit. §. 5. Quum ergo nobis plene constare nequiverit, ob quam causam praedictus I. episcopatui olim cesserit, quum in nostris literis, super hoc transmissis, eidem hoc solummodo exprimatur, quod nos, literis super sua resignatione receptis, eius propositum in Domino commendantes, quod temporali honori salutem animae praeponebat, eundem absolvimus ab onere sollicitudinis pastoralis: quanquam per quendam S. Fridiani canonicum nobis nuperrime sit suggestum, quod idcirco dictus Ioachim cedendi licentiam postulabat, quod ad notitiam eius pervenerat, quod quidam parentes ipsius, ut eligeretur in episcopum, quaedam dederant, licet pauca, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, inquisita super eis diligentissime veritate, si tibi constiterit, quod propter aliquam ex praemissis causis seu consimilibus idem I. episcopatui cesserit memorato, tu auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, dummodo necessitas vel utilitas id exposcat, licentiam ei tribuas ascendendi ad regimen ecclesiae Faventinensis, maxime si veritate subnititur, quod tam praefati praepositus et canonici Faventini, quam prior et capitulum sancti Fridiani nobis suis literis expresserunt, quod videlicet dictus I. loco tantummodo cesserit memorato, et non ordini, vel etiam dignitati. Tunc enim esset vehementissime praesumendum, quod non propter crimen aliquod ab ipso commissum, sed causa poenitentiae peragendae ad vitam migraverit regularem, praesertim quum apostolica sedes post cessionem multo minus quam antea permisisset eidem tali crimine irretito in pontificali ordine ministrare; alioquin, quum durum nimis exstiterit, contra tam solenne concilium huiusmodi postulationem admittere, praeposito et canonicis memoratis iniungas, ut aliam personam sibi idoneam eligant in pastorem. [Dat. Lat. IV. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
CAP. XII.
Qui petiit cedendi licentiam, ex quo illam obtinuit, cedere compellitur.
Idem in concilio generali.
Quidam cedendi licentiam cum instantia postulantes, ea obtenta cedere praetermittunt. Sed quum in postulatione cessionis huiusmodi aut ecclesiarum commoda, quibus praesunt, aut salutem videantur propriam attendisse, quorum neutrum suasionibus aliquorum, quaerentium quae sua sunt, seu etiam levitate qualibet nolumus impediri, eos ad cedendum decernimus compellendos.
CAP. XIII.
Non renunciat iuri suo, qui gratiae adversarii se submittit.
Honorius III. maioris ecclesiae Decano, et Magistro R. Cantori sancti Dionysii Leodiensis.
Veniens ad sedem apostolicam I. pauper subdiaconus in nostra proposuit praesentia constitutus, quod, quum bonae memoriae I. Papa praedecessor noster dilecto filio abbati de Emenco Treverensis dioecesis, et maioris ecclesiae ac sancti Pauli cantoribus Treverensibus suis dederit literis in mandatis, ut eidem I., si nihil canonicum obviaret, praebendam in ecclesia sancti Florentini in Confluentia, quam Iacobus decanus ipsius ecclesiae in eius manibus per suas literas resignavit, sublato appellationis obstaculo assignarent eidem, †eodem Ioanne literas ipsas praedicto decano et aliis ostendente, idem decanus de resignatione forte poenitens occultavit literas supradictas; demum eidem Ioanni praefatis literis restitutis, eas nominatis iudicibus, ut exsequerentur mandatum apostolicum praesentavit. Quumque iidem iudices apostolicum vellent adimplere mandatum, quidam se opposuerunt canonici ecclesiae memoratae, dicentes, subdiaconum antedictum renunciasse iuri suo, quod sibi ex ipsis literis competebat. Dicto igitur subdiacono hoc negante, iam dicti canonici ad hoc probandum testes aliquos produxerunt. Per quos quum videretur probatum, ipsum se gratiae capituli commisisse, duo iudices praedictorum, cantores videlicet Treverenses, sententialiter decreverunt, eundem Ioannem non posse uti de cetero literis supradictis, pro eo, quod idem I. sic adversarii se gratiae commisisset, per quod visus est renunciasse iuri, sibi ex ipsis literis competenti. A qua sententia idem I. appellans, licet etiam antea appellasset, in vigiliam Epiphaniae proximo praeteritam terminum suae appellationis praefixit. Ad quem quum idem I. venisset, et nobis, prout superius est expressum, facti seriem enarraret, dilectum filium Petrum de Colle medio, capellanum nostrum, super hoc sibi concessimus auditorem. Sed quum eius adversarius non accesserit, per duos menses et amplius exspectatus, nec ullus compareret pro eo sufficiens responsalis, tandem quidam literas habens ad contradicendum et impetrandum coram eodem comparuit auditore. Qui quum de iure ad tractandum causam minus sufficiens crederetur, auditori praedicto, nobis haec omnia referenti, dedimus in mandatis, ut super hoc aliquos de fratribus consuleret, et in causa procederet iuxta consilium eorundem: idem auditor habito consilio dilecti filii nostri T. tituli Sabinae presbyteri cardinalis ac etiam aliorum, sententiam praedictorum iudicum sententialiter iustitia exigente cassavit. Nos igitur ratam et firmam habemus capellani sententiam memorati, vobis per apostolica scripta mandamus, quatenus revocantes in irritum, quicquid inveneritis post appellationem ad nos interpositam attentatum, sententia iudicum Treverensium non obstante, praedictam praebendam eidem subdiacono, nisi aliud canonicum obiectum fuerit et probatum, quare id non debeat adimpleri, auctoritate apostolica sublato appellationis obstaculo conferatis.
CAP. XIV.
Si praelatus ab obedientia subditos absolvit, non propter hoc praelaturae renunciat.
Idem Archiepiscopo Treverensi.
Lectae coram nobis fraternitatis tuae literae continebant, quod abbas sancti Petri Tullensis, quem de conversationis et vitae honestate commendas, tibi humiliter est confessus, quod, quum adeo gravi aegritudine laboraret, quod de vita desperaretur ipsius, ad cuiusdam aemuli sui consilium, de quo ipse, quum non crederet eum aemulum, confidebat, in quorundam monachorum suorum praesentia, excommunicationis sententia, si quam in eorum aliquem protulerat, revocata, monachos suos ab obedientia, in qua sibi tenebantur, absolvit, vocato dioecesano episcopo, ut abbatiam in eius manibus resignaret; quod tamen usus consilio saniori non fecit, et licet eidem abbati postmodum restituto sanitati, universi et singuli de conventu obedientiam et reverentiam requisiti ab eo in capitulo promiserunt. †Idem tamen super eo, quod sic fecerat, dubitans, a te, ut super hoc saluti suae consuleres, postulavit, propter quod tu, quum habito super hoc iuris peritorum consilio diversi diversa sentirent, nostrum consilium, an idem abbas ex hoc resignaverit, requisisti. Nos autem ex tali facto duntaxat eundem abbatem suo resignasse regimini non videmus.
CAP. XV.
Abbas exemptus sine licentia Papae renunciare non potest.
Gregorius IX. Agathensi et Uticensi Episcopis.
Dilecti filii conventus monasterii sancti G. de Desertis immediate ad Romanam pertinentis ecclesiam, suis nobis literis intimaverunt, quod abbas eorum, sentiens se insufficientem oneri regiminis abbatiae, cessit in manibus eorundem; ipsi quoque dilectum filium G. monachum sancti Victoris Massiliensis elegerunt canonice in abbatem, †supplicantes, ut eorum parcentes laboribus et expensis, electionem ipsorum faceremus in illis partibus confirmari. Quum igitur dictus abbas cedere sine licentia nostra nequiverit, nos tam electionem quam cessionem praedictas decernentes irritas et inanes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus abbatem ipsum loco suo restitui faciatis, quo integre restituto vice nostra recipiatis cessionem ipsius.
TITULUS X.
DE SUPPLENDA NEGLIGENTIA PRAELATORUM.
CAP. I.
Si dioecesanus requisitus benedicere nolit Cisterciensem abbatem, ipse monachos suos benedicere poterit.
Alexander III. Cisterciensibus.
Statuimus praeterea, ut, si episcopus tertio cum humilitate ac devotione, sicut convenit, requisitus substitutos abbates vestros benedicere forte renuerit, eisdem abbatibus liceat proprios monachos benedicere, et alia, quae ad officium huiusmodi pertinent, exercere, donec ipsi episcopi suam duritiam recogitent, et abbates [benedicendos] benedicere non recusent. [Sane etc. Dat. Beneventi IV. Non. Iul. Ind. II. 1169.]
CAP. II.
Regulares in suos usus convertere non possunt ecclesias, in quibus ius obtinent patronatus, et, si infra tempus Lateranensis concilii, quando vacant, non praesentent rectores ad eas, superior orbinabit easdem.
Clemens III.
Sicut nobis tua fraternitas intimavit, monachi quidam et canonici regulares, ecclesias, quae ad praesentationem eorum pertinent, in tuo episcopatu habentes, propriis usibus deputare nituntur, nec ibi volunt ad eas, quum vacaverint, vocare personas [idoneas]; quin potius, occasione concessionis quorundam episcoporum, vicarios in eis pro sua instituunt et destituunt voluntate, admissos ita pensionibus onerantes, quod nec ecclesiis competenter possunt in paupertate nimia deservire, nec episcopo in episcopalibus respondere, neque hospitalitatem, sicut convenit, transeuntibus impertiri. Nolentes autem, ut status ecclesiae debitus et antiquus per insolertiam alicuius subvertatur, mandamus, quatenus, nisi a iurisdictione tua exemptae sint ecclesiae supradictae, praedictos excessus studeas rationabiliter emendare, et, nisi praedictae personae infra tempus in Lateranensi concilio constitutum ad vacantes ecclesias tibi personas idoneas praesentaverint, ex tunc tibi liceat appellatione remota in eisdem ordinare rectores, qui eis et praeesse noverint et prodesse, ita tamen, quod ex hoc nullum patronis praeiudicium in posterum generetur. [Dat. Lat. VI. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. II. 1199].
CAP. III.
Supplet superior inferioris negligentiam in beneficiis conferendis, si tempus Lateranensis concilii lapsum sit, et collatio per inferiorem postea facta non valet.
Innocentius III.
Licet dilecti filii magister H. archidiaconus de H. et R. procurator R. de sancto Cadimundo super archidiaconatu Richemundiae diutius litigaverint coram nobis, †tamen postmodum nostris est auribus intimatum, quod neutri eorum de iure competeret, utpote qui neutri fuerat concessus infra tempus in Lateranensi concilio definitum. Ne igitur ius nostrum negligere videamur, qui alios in sua iustitia confovemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus convocatis eisdem, ut proponant, si quid contra duxerint proponendum, inquiratis diligentius veritatem, et si vobis constiterit, archidiaconatum Richemundiae vacasse per annum, tempore tamen semestri, quo vel ad archiepiscopum, vel ad capitulum donatio pertinebat, non a vocatione, sed a notitia computato, quum pro eo, quod Eboracensis archiepiscopus alium superiorem non habet, extunc fuerat ad nos donatio devoluta, utrique super eo sublato appellationis obstaculo silentium imponatis, archidiaconatum ad nostram spectare donationem publice denunciantes, decernentes irritum et inane, si quid in eo postmodum quisquam praesumserit ordinare.
CAP. IV.
Si is, ad quem spectat beneficii collatio, lapso tempore Lateranensis concilii consecrat; non valet collatio: nisi de misericordia toleretur.
Idem Magistro P. de Castro novo, et R. monacho Fontis frigidi, apostolicae sedis Legato.
Literas vestrae discretionis accepimus [quibus responsum apostolicum imploratis super his, quae ambigua vobis exsistunt, videlicet], quod, quum in quibusdam ecclesiis, legationi vestrae subiectis, quaedam beneficia et dignitates tanto tempore vacavissent, quod tam praelati quam capitula secundum tenorem Lateranensis concilii essent iure instituendi privati, postquam adventus vester [illis] innotuit, in beneficiis illis personas minus idoneas instituere praesumpserunt. †Unde, quum receperitis consilium a viris peritis, ut tales institutiones ab his, quorum non intererat, et qui propria culpa iure instituendi se privaverant, factas, auctoritate apostolica cassaretis, in hoc nostrum prius decrevistis consilium habere. Proposuistis praeterea etc. Nos igitur inquisitioni vestrae breviter respondentes Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si beneficia vel dignitates ipsas noveritis personis idoneis assignatas, eas de patientia permittatis ab ipsis pacifice possideri: alioquin personas ipsas amoventes prorsus ab ipsis, eas de personis idoneis auctoritate nostra suffulti, [nullius contradictionis vel appellationis obstaculo] non differatis quantocius ordinare, [contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Dec. Ao. VII. 1204.]
CAP. V.
Is, ad quem primo loco spectabat collatio beneficii, lapso tempore Lateranensis concilii conferre non poterit.
Idem Episcopo Samo.
Dilecto filio nostro P. tituli sancti Marcellini presbytero cardinali S. et R. procuratoribus P. et G. apud sedem apostolicam constitutis auditore concesso, †idem thesaurarius proposuit coram eo, quod, quum in Salamantina ecclesia, in qua cantoris electio ad episcopum et capitulum communiter pertinet, cantoria vacante, dictum capitulum saepius episcopum monuisset, ut ad celebrandam cantoris electionem cum eo pariter conveniret, eodem episcopo infra semestre tempus id facere negligente, capitulum uti cupiens iure suo, in ecclesiae memoratae capitulo, sicut est moris, supradictum Paschasium eiusdem loci canonicum in cantorem elegit, ne quid in eiusdem electionis praeiudicium fieret appellando, quam supradictus thesaurarius auctoritate apostolica petiit confirmari, ac electionem, quam venerabilis frater noster Compostellanus archiepiscopus post appellationem huiusmodi de G. clerico multis criminibus irretito ac tunc temporis vinculo excommunicationis adstricto fecerat, tamquam minus canonice celebratam cassari. Dictus vero Dominicus proposuit ex adverso, quod, emenso VI. mensium spatio, infra quod ad episcopum et capitulum cantoris electio pertinebat, decanus et quidam canonici Salamantini, episcopo, archidiacono et nonnullis canonicis qui praesentes in civitate aderant, inconsultis, non consueta hora, vel in capitulo iuxta morem, sed in ecclesia potius, quibusdam laicis advocatis stulte et inordinate nimis eligere praesumpserunt. Et quum iam dicti archiepiscopi, qui eos propter hoc evocaverat, adire praesentiam noluissent, ipse intelligens eligendi auctoritatem ad se iuxta Lateranensis concilii statutum devolutam, supradictum G. in cantorem elegit, et eundem fecit de cantoria corporaliter investiri. Postmodum autem decanus et sui complices nobis, de his mentione non habita, suggerendo, quod episcopus, qui monitus saepius infra sex menses eligere noluerat in ecclesiae detrimentum, cantore, qui ab eodem decano cum maiore parte capituli institutus fuerat, spoliato, alium instituerat in cantorem, ad decanum, archidiaconum et archipresbyterum Abulenses nostras literas impetrarunt. Quarum auctoritate, quum supradictus G. ab eisdem fuisset iudicibus evocatus, eisdem inhibuit, ne per dictas literas procederent contra eum, quum in eis de sua electione facta per archiepiscopum nulla mentio haberetur, et cum propter hoc, tum [etiam], quia prima citatione ad loca remota peremptorie citatus exstiterat, tum etiam, quia iudices quosdam ex electoribus dicti Paschasii consanguinitatis linea contingebant, ad sedem apostolicam appellavit. Sed iudices nihilominus ad Salamantinam ecclesiam accedentes, saepedictum P. in cantoriae possessionem causa rei servandae contra iustitiam induxerunt. Quum igitur super his et aliis coram eodem cardinali procuratores ipsi aliquamdiu litigassent, et ipse nobis fideliter retulisset, quae proposita fuerant coram eo, Quia nobis constitit a Salamantino decano et eius sequacibus, post elapsum sex mensium spatium, infra quod episcopus et capitulum, prout communiter spectabat ad eos, procedere ad electionem cantoris neglexerant, electionem supradicti P. minus canonice celebratam, eandem decernimus irritam et inanem, et appellationem a decano et suis fautoribus interpositam factum archiepiscopi, ad quem iam erat eligendi auctoritas devoluta, nequivisse aliquatenus impedire. †Quia vero contra personam ipsius G. quaedam obiecta fuerunt de quibus nobis non potuit fieri plena fides, [discretioni vestrae per apostolica scripta] Mandamus, quatenus, nisi iam dicto G. aliquod canonicum obviet, electionem de ipso factam sublato appellationis obstaculo confirmetis, facientes ipsum eiusdem cantoriae pacifica possessione gaudere; contradictores etc. [Dat. Lat. V. Kal. Nov. Ao. XIII. 1210.]
TITULUS XI.
DE TEMPORIBUS ORDINATIONUM ET QUALITATE ORDINANDORUM.
CAP. I.
Diebus dominicis vel sabbato Pentecostes sacri ordines ab alio, quam a Papa, conferri non debent.
Alexander III. Batoniensi Episcopo.
Subdiaconos autem nulli, nisi Romano Pontifici, liceat in diebus dominicis ordinare, quamvis consecrandi Deo dicatas virgines, et minores ordines his diebus habeant licentiam celebrandi. Sabbato quidem Pentecostes non liceat alicui sacros ordines celebrare, quum in sequenti septimana recepta Spiritus sancti gratia celebrentur.
CAP. II.
Non valet consuetudo, quod extra statuta tempora sacri ordines conferantur.
Idem Episcopo Herfordensi.
Sane super eo, quod moris esse dixisti in ecclesiis quibusdam Scotiae et Valliae in dedicationibus ecclesiarum vel altarium extra ieiunia quatuor temporum clericos ad sacros ordines promovere, prudentiae tuae significamus, quod consuetudo illa, utpote institutioni ecclesiasticae inimica, et detestabilis est et penitus improbanda, et, nisi multitudo et antiqua consuetudo terrae esset [in causa] taliter ordinati non deberent permitti in susceptis ordinibus ministrare. Nam apud nos sic ordinati deponerentur, et ordinantes privarentur auctoritate ordinandi. [De eo autem etc. cf. cap. seq.]
CAP. III.
Minores ordines conferri possunt diebus festis, sacri vero conferri debent in quatuor temporibus, vel sabbato sancto, vel sabbato de passione.
Idem eidem.
De eo autem, quod quaesivisti, an liceat extra ieiunia quatuor temporum aliquos in ostiarios, lectores, exorcistas, vel acolythos promovere, aut etiam subdiaconos promovere, prudentiae tuae taliter respondemus, quod licitum est episcopis, dominicis et aliis festivis diebus unum aut duos ad minores ordines promovere; sed ad subdiaconatum, nisi in quatuor temporibus, aut in sabbato sancto, vel in sabbato ante dominicam de passione, nulli episcoporum, praeterquam Romano Pontifici, licet aliquos ordinare.
CAP. IV.
Criminosus occultus moneri potest, ne promoveatur ad ordines, sed prohiberi non debet.
Idem.
Ex tenore tuarum literarum accepimus, quod N. clericus adeo deliquit, quod, si peccatum eius esset publicum, de gradaretur ab ordine, quem suscepit, et amplius non posset ad superiores ordines promoveri. Verum quoniam peccatum ipsius fore occultum et privatum dixisti, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus poenitentiam ei condignam imponas, et ei suadeas, ut parte poenitentiae peracta ordine suscepto utatur, quo contentus exsistens ad superiores ordines amplius non ascendat. Verum tamen, quia peccatum occultum est, si promoveri voluerit, eum non potes, nec debes aliqua ratione prohibere. [Datum Beneventi IV. Kal. Maii.]
CAP. V.
Religiosus contra prohibitionem praelati sui ordinari non debet.
Lucius III. Archiepiscopo Turonensi.
Ad aures nostras te significante pervenit, quod religiosi quidam zelum Dei habentes ad superiores desiderant ordines promoveri, putantes, maius praemium cumulandum, quo in maiore gradu positi sublimius officium fuerint, exsecuti; sed praelati eorum desideriis contradicunt. Ideoque tua duxit fraternitas requirendum, an in inferioribus ordinibus constituti iuxta beneplacitum suorum praelatorum, quibus promotio displicet, a superioribus debeant abstinere, an valeant praelatis suis renitentibus promoveri. Tuae igitur quaestioni taliter respondemus, quod honestius et tutius est subiectis debitam praepositis obedientiam impendendo in inferiori ministerio deservire, quam cum praepositorum scandalo graduum appetere dignitatem. Nec est in hac parte subiectorum desiderium confovendum, quoniam esse potest, quod praelati eorum commissa secreta noverint, ex quibus constat eis, quod salva conscientia nequeunt sublimari, quia non in sublimitate graduum, sed in amplitudine caritatis acquiritur regnum Dei.
CAP. VI.
Metropolitanus ab omnibus suffraganeis consecratur; suffraganeus vero a tribus, metropolitano iubente.
Idem.
Si archiepiscopus [diem] obierit, et alter fuerit ordinandus archiepiscopus [electus], omnes episcopi eiusdem provinciae ad sedem metropolitanam conveniant, ut ab omnibus ipse eligatur et ordinetur. Oportet autem, ut ipse, qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus, a tribus iussu archiepiscopi poterunt ordinari; sed melius est, si ipse cum omnibus eum, qui dignus est, elegerit, et cuncti pariter pontificem consecraverint.
CAP. VII.
Dicit idem, quod in praecedenti.
Ex concilio Arelatensi.
Ne episcopi sine metropolitani permissu, nec episcopus metropolitanus sine tribus vel duobus episcopis comprovincialibus praesumat episcopum ordinare, ita, ut alii episcopi comprovinciales admoneantur epistolis, ut se suo responso significent consensisse. Quod si inter partes aliqua [nata] dubitatio fuerit, maiori numero metropolitanus in electione consentiat.
CAP. VIII.
Ordinatus extra tempora suspenditur, donec dispensetur cum eo, et ordinans punitur.
Urbanus III. Archiepiscopo Pisano.
Quum quidam †episcopi Sardi, sicut nobis est ex tua parte propositum, quibusdam pecuniam, sicut iuramento tenebantur adstricti, non solverint, et quidam episcopus ipsius terrae in die dedicationis ecclesiae ordines, quum dies ille ad hoc institutus non fuerit, celebraverit, quidam etiam iuraverint aliquando, quod fratri vel sorori, patri vel matri loqui non debeant, aut quodlibet eis subsidium ministrare, a nobis, quid de huiusmodi faciendum sit, tua fraternitas requisivit. Nos itaque denegare nolentes quod a nobis caritate suggerente postulare videris, discretioni tuae praesentibus literis respondemus, quod in episcopos illos, qui suum transgressi sunt iuramentum, est tanto gravius vindicandum, quanto maiori praeeminent dignitate, et eorum exemplo facilius alii poterunt ad similia provocari. Episcopum autem, qui die, quo non debuit, ordines celebravit, canonica disciplina corrigere, et ordinatos a susceptis ordinibus tamdiu reddere debes expertes, donec apud nos vel successores nostros restitutionis gratiam consequantur. Illi vero qui iurant non loqui patri, vel matri, vel sorori, vel fratri, aut eis humanitatis subsidium exhibere, absolvendi sunt ab illius observantia iuramenti, quum illicitum sit, et omni contrarium rationi, iniuncta tamen eis de hoc, quod male iuraverunt, poenitentia competenti.
CAP. IX.
Graeci a Latinis ordinari non debent, nec econtra, si in ritu ordinandi sunt diversi.
Coelestinus III. Hidronensi Archiepiscopo.
Quum secundum regulas ecclesiasticas †et sanctorum instituta Pontificum sacri sunt ordines in certis temporibus conferendi, quidam Graeci episcopi ritus sui et consuetudinis observantiam in Latinos clericos exercentes, eos ad sacros ordines passim provehunt, qui non sunt praeterquam in IV. temporibus conferendi. Sane sicut latoris praesentium Io. relatione cognovimus, quod, quum ipse a quodam domino, cui servierat, et ut in capella sua divina officia celebraret, cuidam Graeco episcopo foret praesentatus, idem episcopus Cathamarsenis eum in sacerdotem promovit, quem postmodum dioecesanus episcopus ab exsecutione officii vel taliter suscepti ordinis credidit suspendendum, quae utique consuetudo consuetudini ecclesiasticae inimica et detestabilis est et penitus improbanda, et, nisi multitudo et antiqua consuetudo esset in causa, sic ordinati non deberent permitti in susceptis ordinibus ministrare. Nam apud nos sic ordinati deponerentur, et ordinantes auctoritate ordinandi de censura canonum privarentur. Quia vero, sicut dicitur, in partibus Calabriae ut Latini a Graecis, et Graeci a Latinis secundum alterutrius institutionis observantiam ordinantur, et an sit antiquitus observatum, fraternitati tuae, quae, discernere melius ista poterit, eiusdem Iohannis iudicium duximus committendum, per apostolica scripta mandantes et potestatem tibi praesentium auctoritate indulgentes, ut, cognita diligentius veritate et observantia consuetudinis, si qua super his a Latinis clericis recepta est, et hactenus approbata, vel si tibi apparuerit aliter discernere de ipso Iohanne, quod cum salute animae suae poteris, cessante appellationis diffugio, statuere non moreris, studiosius attendens, utrum reordinandus sit, an sine periculo animae suae in sic recepto ordine debeat celebrare, addito, si quid noveris in supplemento ordinis adiungendum. Nolumus autem de cetero commixtiones et consuetudines rituum in ordinibus observari, nec sumi ab aliis in exemplum, si cum isto duxeris misericorditer dispensandum.
CAP. X.
Si monachus unius ordinis in secundo ordine, ad quem transivit, recipit sacerdotium, ad primum ordinem rediens, in eo libere ministrabit.
Innocentius III. Abbati et Conventui Cariloci.
Ex parte vestra nostro fuit apostolatui reseratum, quod quidam monachus vester, se ad nigros monachos transferens, et habitum eorum nigrum ibidem assumens, ad sacerdotii ordinem in ipso habitu est promotus. Unde, quia in hoc articulo dubitastis utrum in assumpto taliter ordine ministrare debeat, nos huiusmodi dubietatis scrupulum enodantes, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, nisi ei canonicum aliud obviet, ipsum monachum officium sacerdotis libere exsequi permittatis. [Dat. Romae ap. S. Petrum, 1198.]
CAP. XI.
Si Graecus episcopus Latino subiectus ordinatur sine Latini licentia a Graeco, interdicitur sibi exsecutio: si vero de licentia, tunc toleratur.
Idem C. Presbytero Cardinali, apostolicae sedis Legato.
Quod translationem pontificis (Et infra: [cf. c. 4. de off. leg. I. 30]) Super eo vero, quod nos consulere voluisti, quod multi Graecorum clerici consistentes, in dioecesibus Latinorum ab episcopis Graecis non in quatuor temporibus, interdum omnes ordines simul, nonnunquam partem recipiunt, qui postmodum prohibentur a Latinis episcopis celebrare, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum clericus Graecus, episcopo Latino subiectus, a Graeco pontifice ordinatur, nisi de mandato vel licentia sui episcopi fiat, interdicenda est ei ordinis exsecutio sic suscepti, tanquam ab alieno pontifice sine mandato vel licentia sui episcopi ordinato. Si vero de mandato vel licentia sui praesulis a Graeco pontifice secundum morem Graecorum fuerit ordinatus, licet culpandus sit episcopus Latinus, qui clericos suos a Graeco facit antistite ordinari, quamdiu tamen talis mos ab ecclesia toleratur, impediri non debet ab exsecutione ordinum taliter susceptorum. Nos tamen super hoc articulo disposuimus tempore oportuno de consilio fratrum nostrorum quod honestum visum fuerit ordinare.
CAP. XII.
Ordinatus a Papa sine licentia Papae ad superiores ordines non promovetur.
Idem Mutinensi Episcopo.
Quum in distribuendis †[ordinibus constitutiones canonicae tempora certa distinguant, quae praecipue circa sacros ordines approbata quoque consuetudo docuit observanda, mirari cogimur et moveri, quia, sicut a multis accepimus et in fama vulgatur, infamis Bononiensis episcopus Albertum Imolensem electum in diaconum et presbyterum simul ordinare praesumpsit. Quia vero dimittere nolumus incorrecta quae contra constitutiones canonicas attentantur, praesertim ubi celebrius canonica iura docentur, ne praesumptoribus transeant in exemplum, quum haec non solum praesumptionis et fatuitatis nota non careant, sed nec ambitionis et pravitatis: discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super his inquiratis diligentissime veritatem, excusationes ordinatoris et ordinati, si quas forte duxerint allegandas, nihilominus audientes, ut per relationem vestram instructi plenius et securius in ipso negotio procedamus.] Meminimus enim, id a nobis fuisse suppliciter postulatum, et clementer indultum, ut, quia praefatus A. ecclesiae Romanae subdiaconus erat, mandaremus ipsum per Bononiensem episcopum promoveri. [Dat. Lateran. 1200.]
CAP. XIII.
Duo sacri ordines non possunt conferri eidem uno die, vel duobus, continuato ieiunio.
Idem eidem et Magistro H. Subdiacono nostro.
Literas vestras recepimus responsivas super inordinata ordinatione [A.] Imolensis electi, quem [G.] Bononiensis episcopus praecedenti sabbato in diaconum, et sequenti die dominico continuato ieiunio in presbyterum ordinavit. In quo quantum uterque deliquerit, evidenter intelligit qui prudenter attendit. Si enim utrumque ordinem eodem die conferre illi non licuit, pari non licuit ratione unum ordinem uno die, et alium altero ieiunio continuato conferri, quum propter continuationem ieiunii fictione canonica, sive mane diei dominicae trahatur ad sabbatum, sive vespera sabbati ad diem dominicam referatur, profecto mane cum vespera seu vespera cum mane ad eundem diem pertinere dicetur. Nam si, quantum ad hunc necessitatis articulum pertinet, mane ad unum diem, et vespera referatur ad alium, cur esset continuatio ieiunii necessaria, quum et sabbato ante coenam, et dominica ante prandium intelligantur esse ieiuni? Ne autem si factum huiusmodi sub silentio transiremus, id alii licitum reputantes similia facere attentarent, et sic facti perversitas a posteris traheretur in exemplum, Praefatum itaque Bononiensem episcopum, ut puniatur in quo deliquit, a collatione ordinum, diaconii scilicet et presbyterii, alterum vero ab exsecutione officii sacerdotalis tamdiu volumus manere suspensos, donec de illis aliter disponamus. Ut igitur mandatum apostolicum, debitum consequatur effectum, per apostolica scripta vobis mandamus, quatenus quae praemissa sunt, faciatis tam ab ipsis episcopis quam per Bononiensem et Imolensem dioeceses publicari.
CAP. XIV.
Ordinans puerum tredecim annorum in diaconum, suspenditur a collatione ordinum: et ordinatus ab ipsius executione usque ad aetatem legitimam.
Honorius III. Episcopo et Archidiacono Legionensi.
Vel non est compos sui episcopus Conventrensis, vel nimis videtur a se scientiam repulisse, aut probatur ex malignitate peccasse, qui ut alia, quae de ipso dicuntur, enormia taceamus, M. puerum latorem praesentium adhuc XIII. annorum contra sacrorum canonum instituta inordinate in diaconum dicitur ordinasse, in ludibrium ordinis clericalis; †quod utique, si nobis plene constaret, quantumcunque simus proniores ad veniam, quam ad debitam etiam ultionem, taliter hoc castigaremus in ipso, quod ex poena culpa notoria redderetur, et revelata eius ignominia efficeret alios in similibus cautiores. Nolentes autem hoc relinquere indiscussum, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita super his et cognita veritate, si rem inveneritis ita esse, praedictum episcopum a collatione ordinum sublato appellationis obstaculo suspendentes, ipsum, ut eidem M., quem ab exsecutione officii diaconi usque ad aetatem legitimam in iniuriam suspendimus ordinantis, provideat in ecclesiastico beneficio competenti, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis.
CAP. XV.
Episcopus conferens eidem una die plures sacros ordines, etiamsi de mandato metropolitani hoc fecerit, ab ordinandi potestate suspenditur.
Idem Leton. et Cala. Abb.
Dilectus filius G. Humiliensis canonicus nostro dudum apostolatui reseravit, quod Humiliensi ecclesia suo viduata pastore, canonici sui, de substituendi pastoris electione tractantes, ipsum unanimiter elegerunt. Qui quum esset citra sacros ordines constitutus, venerabilis frater noster archiepiscopus Cassalensis metropolitanus eorum episcopo Trecensi mandavit, ut eum uno et eodem die ad tres sacros ordines promoveret, quod ille non ausu proprio, sed ipsius archiepiscopi mandato perfecit; †[demum idem archiepiscopus requisitus consecrationis ei munus huiusmodi ordinationis occasione praetensa, impendere recusavit. Unde fuit nobis humiliter supplicatum, ut super hoc circa praefatum W. dignaremur de benignitate sedis apostolicae dispensare, maxime quum ad ordines ita suscipiendos non ex voluntatis propriae diceretur festinantia properasse, sed tam te magna necessitate quam de utili providentia paene omnium ibi praesentium se permiserit taliter ordinari, pro eo, quod ecclesiae Ymilicensi multiplex periculum imminebat, si eiusdem W. citra presbyteratus officium ordinatio differretur. Licet autem contra normam ecclesiasticam in facto ipso enormiter fuisset excessum, de misericordia tamen, quae superaltat iudicio, venerabili fratri nostro Armachano archiepiscopo, et episcopo Midensi, et dilecto filio archidiacono Armachano dedisse recolimus in mandatis, ut inquisita super praemissis diligentius veritate, si rem invenirent taliter se habere, ac eundem W. alias idoneum et utilem ecclesiae Ymilicensi, dispensative ipsi tribuerent licentiam consecrandi, et quicquid in hoc per eundem invenirent archiepiscopum attentatum, per suas nobis literas intimarent, ut per eorum relationem certiores effecti providere in eo, sicut esset expediens, curaremus. Ipsi vero vocatis quos noverant evocandos, et investigata plenius veritate, depositiones testium productorum utrimque ad nostram praesentiam transmiserunt. Quibus inspectis intelleximus evidenter, quod celebrata de praedicto W. electione, quum die sequenti fuisset idem W. a supradicto Roffensi episcopo ad ordinem subdiaconatus promotus, idem episcopus archidiacono et canonicis Ymilicensibus seorsim vocatis, dicens, quod propter turbationem terrae ac multos malevolos, qui eidem W. insidias praeparabant, nolebat ipsum citra ordinem presbyteratus relinquere, iuramento firmavit, id supradictum archiepiscopum tam metu mortis ipsius W., quam propter imminens periculum Ymilicensis ecclesiae praecepisse, et quod officialis eiusdem archiepiscopi ex parte ipsius episcopo memorato inhibuit, ne iam dictum W., iam in subdiaconum ordinatum, tunc ad ulteriores ordines promoveret. Cui eodem episcopo respondente, quod plus archiepiscopo, qui hoc ei ore suo mandaverat, quam illi crederet in hac parte, extensa super altare manu per sacrosancta iuravit, quod id mandaverat archiepiscopus saepedictus, et sic in diaconum et presbyterum W. saepedictum promovit. Probatum insuper sufficienter invenimus, quod dictus archiepiscopus Ioanni decano de Hely iniunxit, ut praefato episcopo inhiberet, ne dictum W. eo die, quo ad tres ordines promotus exstitit, nisi ad subdiaconatus ordinem promoveret, eidem W. nihilominus inhibendo, ne se promoveri ulterius pateretur. Verum quum idem decanus ad Ymilicensem ecclesiam accessisset, tam saepedicto episcopo, qui iam subdiaconos ordinarat, vocatis his, qui erant in diaconos promovendi, et silentio cunctis indicto, ex parte Dei ac archiepiscopi Cassellensis inhibuit, ne iam dictum W. ad ulteriores ordines promoveret, quam praefato W., ne se promoveri ulterius sustineret. Constitit quoque nobis ex literis iudicum praedictorum, quod saepefatus episcopus interrogatus in iure respondit, quod archiepiscopus non mandarat eidem, ut W. eodem die ad tres ordines promoveret, sed ex verbis archiepiscopo eum credidit illud velle. Hoc idem etiam dictus episcopus per suas nobis literas intimavit. Praeterea ex ipsorum iudicum literis intelleximus, quod idem episcopus ultro iuravit in iure, quod universa, quae continebantur in eiusdem W. attestationibus, vera erant. Ex literis quoque tam supradicti archiepiscopi, quam capituli ecclesiae Ymilicensis, quod, quum tam super electione ac ordinatione saepedicti W., quam etiam super quibusdam eius excessibus in concilio apud Kolmoelloco celebrato coram praefato archiepiscopo inter dictum W. et canonicos quaestio suborta fuisset, et demum ab utraque parte ad nostram audientiam appellatum, idem W., non exspectato termino, quem appellationi suae duxerat praefigendum, supradictas a nobis literas veritate tacita impetravit.] Quum ergo [ex praemissis] nobis constiterit, supradictum episcopum in pluribus deliquisse, tum, quia sine mandato archiepiscopi, ut ipse confessus exstitit, ad huiusmodi ordinationem inordinate processit, tum, quia, et si de mandato archiepiscopi constaret, quum illi huiusmodi dispensatio a canone minime sit permissa, quam ad solum Romanum Pontificem non est dubium pertinere, ipsi obtemperare non debuit in hac parte; tum etiam, quia reatum periurii saepius variavit, iurando prius, quod archiepiscopus id praeceperat, et postea, quod illud non mandaverat in iudicio confitendo, ipsum de fratrum nostrorum consilio tamdiu ab ordinandi suspendimus potestate, donec nostram meruerit gratiam obtinere. [Saepedictum quoque etc. Dat. Lat. Non. Ian. Pont. nostr. Ao. XIII. 1211.]
CAP. XVI.
Ordinatus ad sacros extra tempora statuta, ordinem recipit, et post poenitentiam cum eo dispensat episcopus.
Gregorius IX. Archiepiscopo Baranensi.
Consultationi tuae taliter respondemus, quod eos, qui extra tempora statuta sacros ordines receperunt, characterem non est dubium recepisse, quos pro transgressione huiusmodi, primo eis poenitentia imposita competenti, sustinere poteris in susceptis ordinibus ministrare, [attentius provisurus etc. Dat. Reate II. Id. Nov. Pont. nostr. Ao. V. 1231.]
CAP. XVII.
Occultus criminosus, praeter homicidam, post poenitentiam in susceptis ministrat, et ad superiores adscendit; ante poenitentiam monetur, ut etiam in susceptis non ministret.
Idem.
Quaesitum est de sacerdotibus vel aliis clericis, qui per reatum adulterii, periurii, homicidii vel falsi testimonii bonum conscientiae rectae perdiderunt (Et infra:) Respondemus: quod, si proposita crimina ordine iudiciario comprobata, vel alias notoria non fuerint, non debent hi, praeter reos homicidii, post poenitentiam in iam susceptis vel suscipiendis ordinibus impediri; qui, si non poenituerint, monendi sunt et sub interminatione divini iudicii obtestandi, ut in testimonium suae damnationis in susceptis etiam ordinibus non ministrent.
TITULUS XII.
DE SCRUTINIO IN ORDINE FACIENDO.
CAP. UN.
Episcopus interrogatus in scrutinio episcopi ordinandi, potest respondere illum dignum, si non novit illum indignum.
Innocentius III.
Ex parte tua fuit propositum (Et infra:) Quaesivisti praeterea per sedem apostolicam doceri, ut, quum episcopi ad consecrationes episcoporum ab archiepiscopo vel etiam alio evocentur, et ipsi metropolitano electum offerant consecrandum, dicentes: “Reverende pater, postulat sancta mater ecclesia hunc electum in episcopum consecrari, et interrogante archiepiscopo, si sciant, illum esse dignum, respondeant, quod illum sciunt et credunt pariter esse dignum, et te in responsione huiusmodi, ne offenderes hominem, Deum existimes offendisse, quandoque praeter, quandoque contra conscientiam respondendo, quum electi conversatio aut minus tibi cognita aut penitus sit ignota, qualiter in huiusmodi interrogationibus, salva conscientia, valeas respondere. Ad quod Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum nos aliquem in diaconum vel presbyterum promovemus, prior diaconorum, qui nobis assistit, dicit: “Postulat sancta mater ecclesia catholica hunc diaconum vel subdiaconum ad onus presbyteratus vel diaconatus assumi,” et nobis interrogantibus, si eum cognoverit esse dignum, idem respondet, quod, quantum humana fragilitas nosse sinit, et scit, et testificatur, illum ad huiusmodi onus officii esse dignum. Unde in tali responsione aliquem peccare non credimus, dummodo contra conscientiam non loquatur, quia non simpliciter illum asserit esse dignum, sed in quantum humana fragilitas nosse sinit, quum illum, quem indignum esse non novit, dignum debeat aestimare. Huiusmodi ergo responsione secure uti poteris, nisi forte de indignitate tibi constiterit consecrandi. Si autem illum indignum esse cognoscis, metropolitano, priusquam ad huiusmodi scrutinium veniatur, secreto studeas nunciare vel intimare, quamvis, ut duximus, nos interrogationem huiusmodi non in consecratione pontificis, sed in ordinatione diaconi vel presbyteri faciamus. [Postulasti etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]
TITULUS XIII.
DE ORDINATIS AB EPISCOPO, QUI RENUNCIAVIT EPISCOPATUI.
CAP. I.
Episcopus, qui renunciavit loco tantum, invitatus conferre potest ordines, sicut prius. Si vero et dignitati, cum ordinato per eum ad minores vel ignoranter ad sacros dispensat episcopus suus; cum ordinato vero scienter ad sacros, non dispensat.
Alexander III. Toletano Archiepiscopo.
Requisivit a nobis tua fraternitas, utrum clerici, qui post renunciationem factam a praedecessore tuo ordines receperunt, in ipsis debeant remanere, aut ad maiores de iure canonum promoveri? Nos igitur, quia nobis non plenarie de veritate constat, non possumus tibi super hoc breviter respondere. Respondemus igitur distinguendo, utrum renunciaverit loco tantum, an loco simul et dignitati. Nam in primo casu ordines, sicut antea, nisi a summo Pontifice vel eius legato prohibitus fuerit, rogatus ab episcopo aliquo poterit de ratione conferre. In secundo vero casu distinguendum putamus, utrum sacros contulerit, an minores. Si enim a tali ordines usque ad subdiaconatum aliquis acceperit, quia et huiusmodi ordines a non episcopis quandoque conferuntur, et in illis deservire poterit, et ad maiores, si idoneus fuerit, promoveri. Sane si ab eodem sacros ordines facta renunciatione scienter quis receperit, quia indignum se fecit, exsecutionem officii non habebit. Ubi autem non scienter, poterit, nisi crassa et supina fuerit ignorantia, discretus pontifex dispensare.
CAP. II.
Breve est.
Gregorius IX.
Cum clericis, qui ab excommunicato episcopo ignoranter ordines receperunt, per suos poterit episcopos dispensari.
TITULUS XIV.
DE AETATE ET QUALITATE ET ORDINE PRAEFICIENDORUM.
CAP. I.
Non summatur.
Ex concilio Pictaviensi.
Ut abbates et decani et praepositi, qui presbyteri non sunt, presbyteri fiant, aut praelationes amittant; qui archidiaconatus tenent, diaconi fiant, qui vero archipresbyteratus, presbyteri, aut amittant honorem. Quod si aliqua iusta causa prohibente presbyteri aut diaconi esse non potuerint, praelationes amittant.
CAP. II.
Ecclesia dispensative minori concessa non per laicos, sed per clericos regi debet, donec ille perveniat ad aetatem.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex ratione †commissae tibi dignitatis et consideratione legationis ad universas ecclesias tuae legationis aciem sollicitudinis tuae debes extendere, et quae enormiter seu contra iustitiam facta fuerint pastorali cura corrigere et emendare, quatenus de commissis ovibus coram patrefamilias plenam reddere valeas rationem, et tibi pro labore et sollicitudine tua merces copiosa cumuletur in coelis. Accepimus autem, quod Conventrensis episcopus, non attendens, quid sacrorum canonum statuta decernant, nec modestiam pontificalem conservans, pueris, qui sunt infra decennium constituti, in archidiaconatu dilecti filii nostri R. archidiaconi Cistrensis ecclesias plures concessit, quae non per clericos, sed per laicos dispensantur et disponuntur. Unde quoniam †hoc ecclesiasticae utilitati est inimicum et rationi contrarium, et ideo non debet hoc aliquatenus tolerari, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si ita res se habet, praedictum episcopum super his viva increpatione corripias et castiges, et clericis idoneis administrationes et custodiam praescriptarum ecclesiarum, donec praedicti pueri ad congruam veniant aetatem, omni occasione et appellatione cessantibus laicis amotis committas, eidem episcopo arctius prohibens, ne de cetero ecclesias, nisi personis, quae aetatem et scientiam habeant, regendas concedat. Quod si secus egerit, ei debitam poenam infligens, institutionem et concessionem ipsius omnino viribus carere decernas.
CAP. III.
Regimen ecclesiae minori XIV. annis committi non debet.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Indecorum est admodum et absurdum, ut hi debeant ecclesias regere, qui non noverunt gubernare se ipsos, quum ad ecclesiarum regimen tales personae sint admittendae, quae discretione praeemineant, et morum fulgeant honestate. Nolentes itaque sustinere, ut ad preces vel ad instantiam aliquorum, sicut frequenter solet in vestris partibus fieri, parvulis ecclesiae regimen committatur, fraternitati vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus nemini infra annum XIV. constituto personatum cuiuslibet ecclesiae aliquorum gratia vel obtentu concedere praesumatis, scituri pro certo, quod, si praecepto nostro in hac parte contraire praesumpseritis, quod inde feceritis auctore Domino penitus irritabimus, et inobedientiam vestram graviter puniemus.
CAP. IV.
Ad regimen ecclesiarum non debet institui indignus scientia, moribus, vel aetate, et qui habet duas ecclesias, alteram dimittere cogitur, nisi causa subsit.
Idem.
Eam te decet †in ordinandis ecclesiis tuae dioecesis curam habere, ne ullus in eis contra decreta, quae in Lateranensi concilio edidimus, vel etiam contra antiquas sacrorum canonum sanctiones clericus ordinetur, sed tales in ipsis satagas ponere, qui commissi sibi gregis curam commode gerere possint, et exemplo boni operis ad virtutes invitent. Inde est, quod praesentibus tibi literis Arctius inhibemus, ne personas, quae in ecclesiis tui episcopatus ad curam animarum fuerint ordinandae, in ipsis instituas, nec aliqua occasione, vel etiam literarum nostrarum obtentu institui patiaris, quae scientia, moribus et aetate concilii non congruant institutis. Sed etiam habentes plures ecclesias, quae ex una non pendeant, tibi liceat appellatione postposita cogere ad unam ipsarum, quam maluerint, dimittendam, nisi ita fuerint tenues in substantia, quod proprias sacerdotes non possint convenienter alere. Illas autem etc. [cf. c. 22. de iure patron. III. 38.]
CAP. V.
Is, qui nondum est in sacris, si alias est idoneus, ad regimen parochialis ecclesiae dispensative potest assumi.
Idem.
Praeterea licet ad regimen parochialis ecclesiae non debeat aliquis, nisi subdiaconus sit ad minus, admitti, dispensative tamen in minoribus ordinibus constituti consueverunt assumi, dum tamen tales sint, quod infra breve tempus possint in presbyteros ordinari.
CAP. VI.
Propter necessitatem et utilitatem ecclesiae compelluntur clerici ipsius recipere ordines, suis beneficiis non annexos.
Idem.
Quaeris a nobis, quid agendum sit de clericis tuae iurisdictioni commissis, qui, quum beneficiis ecclesiasticis multis abundent, a te commoniti nolunt ad maiores ordines promoveri, se tale quid secreto commisisse dicentes, quod eos salva conscientia ordinari non sinit. Quum igitur super hoc casu videantur sacri canones discordare, quum quidam dicant, eos minime compellendos, alii vero contrarium asseverant, omnis contrarietatis vinculum praesenti pagina enodamus, statuentes, ut, si praedicti clerici perceptione maiorum ordinum propter occulta sua peccata se indignos esse fatentur, inferiores in eadem ecclesia, quorum sit vita probabilis, secundum institutionem canonicam praeferantur eisdem. Et nisi forte illi, qui ordinari pro iam dicta causa recusant, in aliis ecclesiae servitiis valde utiles fuerint, auferantur eis beneficia et aliis canonice conferantur. Quod si pro sola voluntate renuerint ordinari, et suaserit utilitas ecclesiae, aut necessitas prorsus exegerit, ipsos, dummodo idonei sint, ad maiores ordines recipiendos per amissionem locorum, vel ordinum, quos habent, et beneficiorum subtractionem, appellatione cessante, compellas.
CAP. VII.
Eventus mortalitatis infirmi non impedit promoveri eius medicum peritum, sollicitum et traditiones artis observantem.
Clemens III. R. Coloniensi Canonico.
Ad aures nostras te significante pervenit, quod, quum in arte physica eruditus sis, pluribus iuxta ipsius artis traditionem exhibuisti cum diligentia medicinam, licet pluries in contrarium successerit, et quibus putabas adhibere medelam, medicinis perceptis mortis periculum incurrerunt. Verum quia, sicut asseris, ad sacros ordines desideras promoveri, et super eo nos consulere voluisti. Tibi breviter respondemus, quod, si super praemissis conscientia tua te remordeat, ad maiores ordines de nostro consilio non ascendas.
CAP. VIII.
Qui steterit per annum in suspensione, privatur beneficio, quod prius habebat, et quod interim acquisivit.
Coelestinus III.
Quum bonae memoriae Clemens Papa praedecessor noster I. Buccarum, Melearum, Maium Raofacam, et quosdam alios Baranenses clericos vocavisset, ut ad praesentiam ipsius accederent, H. archidiacono suo, quem graviter laeserant, responsuri, quia venire iuxta mandatum apostolicum contempserunt, in eos fecit per Vigiliensem episcopum sententiam suspensionis promulgari, in qua, sicut dicitur, triennio permanentes, quidam ex ipsis suspensi aliud beneficium ecclesiasticum sunt adepti. Et quia, utrum beneficia sic recepta possint rationabiliter retinere, nos consulere voluisti, significatione tibi praesentium respondemus, quod non licet eis nec illa, quae habuerunt beneficia, vel quae postmodum sunt adepti aliquatenus retinere. Unde venerabili fratri nostro Baranensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut eos pro tanta pertinacia et contemptu apostolico beneficiis, quae habent, non differat spoliare, ea tamdiu in suis manibus detenturus, donec quid super his facere debeat, literas nostras accipiat et mandatum.
CAP. IX.
Subdiaconus in episcopum eligi potest.
Innocentius III.
A multis multotiens, an subdiaconus in episcopum eligi valeat, haesitatur. Siquidem Urbanus Papa primus decrevit, ut nullus in episcopum, nisi in sacris ordinibus et religiose vivens inventus fuerit, eligatur. “Sacros,” inquit, “ordines diaconatum dicimus et presbyteratum; hos siquidem solos primitiva ecclesia legitur habuisse. Subdiaconos vero, quia etiam ipsi ministrant altaribus, opportunitate exigente concedimus in episcopos eligi; si tamen praeclarae scientiae ac religionis exsistant; quod ipsum non sine Romani Pontificis vel metropolitani licentia fieri permittimus.” In quibus verbis innuitur, quod Urbanus ad statum primitivae ecclesiae se referens, in quo subdiaconatus ordo sacer minime dicebatur, instituit, ut de subdiacono, nisi utilitatis causa, et tunc etiam, nisi de permissione metropolitani vel Romani Pontificis, non posset electio celebrari. §. 1. Verum quum hodie subdiaconatus inter sacros ordines computetur, sicut Urbanus Papa II. sub his verbis expressit: “Erubescant impii et intelligant, iudicio Spiritus sancti eos, qui in sacris ordinibus, presbyteratu, diaconatu, subdiaconatu sunt positi, si caste non vixerint, excludendos ab omni eorundem graduum dignitate,” et iterum: “Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut virgo aut probatae castitatis exsistat, et qui usque ad subdiaconatum unicam et virginem habuerit uxorem;” et ad similitudinem diaconi et presbyteri subdiaconus debet continentiam observare, sicut est in sexta synodo constitutum, ut, si quis eorum, qui ad clerum accedunt, nuptiali iure mulieri voluerit copulari, hoc ante subdiaconatus ordinem faciat; et beatus Gregorius statuisse legitur, ut nullum facere subdiaconum praesumant episcopi, nisi qui se caste victurum promiserit. §. 2. Nos volentes super hoc articulo disceptationis materiam amputare, statuimus, ut subdiaconus in episcopum valeat libere eligi sicut diaconus vel sacerdos.
CAP. X.
Irregularis et in minoribus potest dispensative in abbatem institui.
Idem tit. S. Crucis Presbytero cardinali.
Tuam in Domino diligentiam commendamus, quam super monasterio sancti Quirici reformando dignosceris adhibere. Devotioni tuae praesentium auctoritate Mandamus, quatenus, si non potes eidem monasterio de persona idonea melius providere, tu monachum illum, quem in literis tuis de honestate ac industria commendasti, per quem status eiusdem loci creditur reformandus, nullum prorsus habens respectum ad petitionem illicitam, quam quidam laici faciebant, sed ex tuae duntaxat provisionis officio, instituas in abbatem, ita videlicet, quod ad sacros ordines non ascendat, quum, instante necessitatis articulo possit in abbatem assumi etiam in minoribus ordinibus constitutus. Et laici memorati non sint consanguinitate vel affinitate coniuncti monacho memorato, ut ex ipsorum petitione debeat contra eum aliqua sinistra suspicio suboriri.
CAP. XI.
Abbas, si est presbyter, et est benedictus, conferre potest ordinem clericalem.
Idem Rothomagensi Archiepiscopo.
Quum contingat interdum, quod laici ad monasteria convolantes a suis abbatibus tonsurentur, apostolicae sedis oraculum requisisti, an clericatus ordo in tonsura conferatur? Super quo tibi respondemus, quod, quum in VII. synodo sit statutum, ut lectores per manus impositionem licentia sit unicuique abbati in proprio monasterio solummodo faciendi, dummodo ipsis ab episcopo, secundum morem praeficiendorum abbatum, manus impositio facta noscatur, et constet, eum exsistere sacerdotem, per primam tonsuram, iuxta formam ecclesiae datam, a talibus abbatibus clericalis ordo confertur. [Praeterea etc. (cf. c. 24. de rescr. I. 3.) Dat. Later. Kal. Sept. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XII.
Si canonicus regularis factus monachus, iusta de causa ad canoniam reversus, ubi postea praeficiatur, licite tenere poterit praelaturam.
Idem.
Intelleximus, quod, quum ante, quam esses assumptus ad regimen abbatiae, in monasterio tuo fueris laudabiliter conversatus, ad monasterium sancti Innocentii talis ordinis accessisti, ubi, quum aliquamdiu in ipso ordine permansisses, demum ad cor reversus de metropolitani et aliorum [religiosorum] consilio ad primam domum redire curasti, in qua tandem sub regularis observantiae disciplina taliter Deo et hominibus placuisti, quod per tuorum exigentiam meritorum fratres tui praefecerunt te sibi unanimiter in abbatem. Ne igitur occasione morae, quam in praescripto monasterio contraxisti, quasi conscientia tua te re mordeat, [et] in susceptae administrationis cura tepescas, attendentes, quod cautum est in canone, ne quis canonicus regularis, nisi forte (quod absit) publice lapsus sit, efficiatur monachus, et si factus fuerit, ad canonicatus ordinem revertatur, ultimus in choro manendo, cucullam ad memoriam delaturus: discretioni tuae mandamus, quatenus circa curam tibi commissam sollicitudinem exercere studeas indefessam, et taliter sequentia bona continuare prioribus, quod dignum a Deo possis meritum exspectare. [Dat. Lat. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XIII.
Ordinatus ad sacros sine titulo, ab ordinatore iuste petit beneficium.
Idem.
Accepimus te nostris auribus intimante, quod quidam clerici, qui ad sacros ordines sine titulo sunt promoti, te ad ecclesiam Bracharensem super beneficiis obtinendis infestant, †quibus etiam de cunctis reditibus ecclesiae tuae tunc commode ministrare non posses, praesertim quum mandemus eisdem in necessariis provideri, qui nec meritis, neque scientia etiam in parochialibus ecclesiastica beneficia promerentur, ne dum in ecclesia Bracharensi, quorum vita et scientia nobis est penitus ignota. De quibus si certitudinem haberemus, nec in maioribus eis, nec in minoribus praeciperemus ecclesiis provideri. Et licet idoneis in tuis capellis et in aliis parochialibus ecclesiis extra civitatem velis iuxta mandatum apostolicum providere, quum omnibus in maiori providere non possis, ipsi tamen provisionem in eisdem ecclesiis recipere dedignantur. Iudices quoque et monitores seu exsecutores, ad quos literas nostras deportant, exceptiones tuas legitimas, quas in eorum praesentia proponis, non admittunt, unde postulabas a nobis, ut tibi provideremus benignius in hac parte. §. 1. Licet igitur in ordinationibus clericorum illam tu ac praedecessores tui diligentiam debueritis adhibere, ut minus idonei non ordinarentur a vobis, ac ideo post promotionem eorum exceptionem huiusmodi non poteris praetendere contra illos, nisi forte, postquam promoti fuerint, reddiderint se indignos, nos ex superabundanti tamen, quando scribere pro talibus nos oportet, facimus in literis nostris apponi, ut, si ordinatus, pro quo scribimus, idoneus habeatur et ecclesiastico beneficio non indignus, ei ab ordinatore vel successore ipsius competens beneficium tribuatur, quum, et si tecum de iure agere vellemus, te possemus merito ad provisionem eorum compellere, quos a te vel praedecessoribus tuis ordinatos fuisse constaret, eo praesertim, quod ad obtinendum ecclesiasticum beneficium eos debes idoneos reputare, quos ad ordines suscepisti. Unde graviter sustinere non debes, sed nobis potius devote inclinare teneris, si illos examinari per alios facimus, quos sine examinatione non credimus ordinatos, antequam ad provisionem eorum te compellere velimus. §. 2. Mandamus igitur fraternitati tuae per apostolica praecipiendo scripta, quatenus eis, pro quibus te contigerit recipere nostra mandata in forma communi, in maiori ecclesia vel aliis ecclesiis parochialibus dioecesis Bracharensis providere non tardes, quum te pro minus idoneis compelli nolumus; exceptiones autem, si quas contra tales impetratores literarum nostrarum in delegatorum praesentia proposueris, praecipimus audiendas.
CAP. XIV.
Minus idoneus in sacerdotem promoveri vel ad regimen animarum assumi non debet.
Idem in concilio generali.
Quum sit ars artium regimen animarum, districte praecipimus, ut episcopi promovendos in sacerdotes diligenter instruant et informent, vel per se ipsos, vel per alios idoneos viros super divinis officiis et ecclesiasticis sacramentis, qualiter ea rite valeant celebrare, quoniam, si de cetero rudes et ignaros ordinare praesumpserint, quod quidem facile poterit deprehendi, et ordinatores et ordinatos ultioni gravi decernimus subiacere. Sanctius enim est, maxime in ordinatione sacerdotum paucos bonos, quam multos malos habere ministros, quia, si caecus caecum ducit, ambo in foveam dilabuntur.
CAP. XV.
Defectus scientiae deiicit iam promotum.
Honorius III. Capitulo Bremensi.
Quamvis multa proposita fuerint contra venerabilem fratrem nostrum episcopum Calinensem, etsi nihil probatum esset de illis, quia tamen confessus est coram nobis, se nunquam de grammatica didicisse, nec etiam legisse Donatum, et per evidentiam facti usque adeo de illiteratura et insufficientia sua constat, quod contra Deum esset et canonicas sanctiones, tantum in episcopo tolerare defectum, de communi fratrum nostrorum consilio ipsum a pontificalis officii exsecutione et ab administratione Calinensis ecclesiae penitus duximus amovendum, irritantes si quid nomine ipsius ecclesiae vel de bonis eiusdem de cetero attentabit.
TITULUS XV.
DE SACRA UNCTIONE.
CAP. I.
Ecclesia Graecorum in ordinationibus et consecrationibus servare debet unctiones, quas servat ecclesia Romana; episcopus autem, quum consecratur, inungitur chrismate in capite et manibus; quod, si fuerit praetermissum, per tres episcopos est supplendum. – §. 5. Tractat de unctione regum, et de differentiis in unctione inter reges et pontifices. Pan. – §. 6. Tractat de Christianorum omnium unctione. – §. 7. Tractat de unctione chrismatis post baptismum, quae dicitur confirmatio. §. 8. Tractat de consecratione altaris. Abbas.
Innocentius III.
Quum venisset ad apostolicam sedem venerabilis frater noster Barcarensis episcopus, qui in consecratione sua sacram non acceperat unctionem, quoniam apud vos non consueverunt pontifices, quum consecrantur, inungi, nos quod illi defuerat mandavimus in ipso suppleri, facientes caput eius et manus per venerabilem fratrem nostrum Ioannem Albanensem episcopum, assistentibus ei duobus episcopis, secundum morem ecclesiasticum sacro chrismate deliniri. †Hoc enim catholica ecclesia tenet, non solum ex praecepto divino, verum etiam Apostolorum exemplo. In Exodo quippe legitur praecepisse Dominus Moysi, ut Aaron et filios eius inungeret, quatenus sacerdotio fungerentur. Et Anacletus Papa, natione Graecus, qui a B. Petro fuit in presbyterum ordinatus, et postea in apostolatus officio Clementi successit, tradit in ordinatione sua, ungendos episcopos more Apostolorum et Moysi, quia omnis sanctificatio in Spiritu sancto consistit, cuius invisibilis virtus sancto chrismati est permixta. Unde §. 1. Scire te volumus, duas esse species unctionis: exteriorem, quae materialis est et visibilis, et interiorem, quae spiritualis est et invisibilis. Exteriori visibiliter inungitur corpus; interiori invisibiliter inungitur cor. De prima Iacobus Apostolus ait: “Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum.” De secunda Ioannes Apostolus ait: “Vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus.” Unctio visibilis et exterior signum est interioris et invisibilis unctionis. Unctio vero invisibilis et interior non solum est signum, sed etiam sacramentum, quia, si digne sumitur, vel agit vel auget absque dubio quod designat. §. 2. Ad exhibendum autem exteriorem et visibilem unctionem benedicitur oleum, quod dicitur catechumenorum vel infirmorum, et conficitur chrisma, quod ex oleo fit et balsamo mystica ratione. Per oleum enim nitor conscientiae designatur, iuxta quod legitur: “Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus;” per balsamum autem odor famae exprimitur, propter quod dicitur: “Sicut balsamum aromatizans, odorem dedi. §. 3. Hoc ergo chrismate ungi debet episcopus, non tam in corpore, quam in corde, ut et interius habeat nitorem conscientiae, quantum ad Deum, et exterius habeat odorem famae, quoad proximum. De nitore conscientiae dicit Apostolus: “Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae,” nam “omnis gloria filiae regis ab intus.” De odore famae idem Apostolus ait: “Christi bonus odor sumus in omni loco, et aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.” Debet enim episcopus bonum habere testimonium, et ab iis, qui sunt intus, et ab iis, qui sunt foris, ut cortina cortinam trahat, et qui audit dicat: veni. §. 4. Hoc unguento caput et manus episcopi consecrantur. Per caput enim mens intelligitur, iuxta illud: “Unge caput tuum, et faciem tuam lava.” Per manus opera intelliguntur, iuxta illud: “Manus meae distillaverunt myrrham.” Manus igitur ungitur oleo pietatis, ut episcopus operetur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Caput autem ungitur balsamo caritatis, ut episcopus diligat Deum ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et proximum suum sicut se ipsum. Caput inungitur propter auctoritatem et dignitatem, et manus propter ministerium et officium. Caput inungitur, ut ostendatur illius repraesentare personam, de quo dicitur per Prophetam: “Sicut unguentum in capite eius quod descendit in barbam, barbam Aaron.” Caput enim viri Christus, caput Christi Deus, qui de se dicit: “Spiritus Domini super me eo, quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me.” Manus episcopi inunguntur, ut ostendatur accipere potestatem benedicendi et consecrandi. Unde, quum eas consecrator inungit, “Consecrare,” inquit, “et sanctificare digneris, Domine, manus istas, per istam sanctam unctionem et per nostram benedictionem, ut quaecunque consecraverint consecrentur, et quaecunque benedixerint benedicantur in nomine Domini.” §. 5. Unde in veteri testamento non solum ungebatur sacerdos, sed etiam rex et Propheta, sicut in libro Regum Dominus praecepit Heliae: “Vade et revertere in domum tuam per desertum in Damascum, quumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam, et Iehu filium Namsi unges regem super Israel. Elisaeum autem filium Saphat, qui est de Abel-Meula, unges Prophetam pro te.” Sed ubi Iesus Nazarenus, quem unxit Deus Spiritu sancto, sicut in Actibus Apostolorum legitur, unctus est oleo pietatis prae consortibus suis, qui secundum Apostolum est caput ecclesiae, quae est corpus ipsius, principis unctio a capite [scilicet] ad brachium est translata, ut princeps extunc non ungatur in capite, sed in brachio, sive in humero, vel in armo, in quibus principatus congrue designatur, iuxta illud, quod legitur: “Factus est principatus super humerum eius, etc.” Ad quod etiam significandum Samuel fecit poni armum ante Saul, cui dederat locum in capite ante eos, qui fuerunt invitati. In capite vero pontificis sacramentalis est delibutio conservata, quia personam capitis in pontificali officio repraesentat. Refert autem inter pontificis et principis unctionem, quia caput pontificis chrismate consecratur, brachium vero principis oleo delinitur, ut ostendatur, quanta sit differentia inter auctoritatem pontificis et principis potestatem. §. 6. Quia vero Christus fecit nos in sanguine suo Deo nostro regnum et sacerdotes, propter quod Petrus Apostolus ait: “Vos estis genus electum, regale sacerdotium:” idcirco in novo testamento non solum reges et sacerdotes unguntur, sed etiam omnes Christiani bis ante baptismum, scilicet oleo benedicto, primum in pectore, deinde inter scapulas, et bis post baptismum, scilicet chrismate sancto, primum in vertice, demum in fronte. In pectore namque baptizandus inungitur, ut per sancti Spiritus donum abiiciat errorem et ignorantiam, et suscipiat fidem rectam, quia iustus ex fide vivit. Inter scapulas autem baptizandus inungitur, ut per Spiritus sancti gratiam excutiat negligentiam et torporem, et bonam operationem exerceat, quia fides sine operibus mortua est, ut per fidei sacramentum sit munditia cogitationum in pectore, et per operis exercitium sit fortitudo laborum. In scapulis, quatenus fides per dilectionem secundum Apostolum operetur. In vertice vero baptizatus inungitur, ut sit paratus omni petenti de fide reddere rationem, quia per caput intelligitur mens, iuxta quod legitur: “Oculi sapientis in capite eius,” cuius superior pars est ratio, et inferior est sensualitas. Unde bene per verticem, quae est superior pars capitis, intelligitur ratio, quae est superior pars mentis. In fronte ungitur baptizatus, ut libere confiteatur quod credit, quia “corde creditur ad iustitiam, ore vero fit confessio ad salutem,” memor eius, quod Dominus ait: “Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego ei coram Patre meo.” Ante baptismum ergo ungitur oleo benedicto, et post baptismum chrismate sancto, quia chrisma soli competit Christiano. Christus enim a chrismate dicitur, vel potius a Christo dicitur chrisma, non secundum nominis formam, sed secundum fidei rationem. A Christo vero Christiani dicuntur, tanquam uncti deriventur ab uncto, ut omnes concurrant in odorem illius unguenti, cuius nomen oleum est effusum. §. 7. Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus sanctus ad augmentum datur et robur. Unde quum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc non nisi summus sacerdos, id est episcopus, debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat: “Quum audissent,” inquit, “Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem; qui quum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu; tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.” Cuius adventus per unctionis ministerium designatur, quia columba, in qua Spiritus sanctus super Christum in baptismo descendit, ad vesperum in cataclysmo revertens, ramum retulit virentis olivae, cuius utique sacramentum David Propheta praenoscens, exhilarandam faciem in oleo praedicavit. §. 8. Ungitur praeterea secundum ecclesiasticum morem, quum consecratur altare, quum dedicatur templum, et quum benedicitur calix, non solum ex mandato legis divinae, verum etiam exemplo beati Silvestri, qui, quum consecrabat altare, illud chrismate perungebat. Praecepit enim Dominus Moysi, ut faceret oleum unctionis, de quo ungeret testimonii tabernaculum et arcam testamenti, mensamque cum vasis, de quibus etiam unctionibus, si forsitan dubitaveris, quum a te fuerimus requisiti, fraternitatem tuam plenius instruemus. Verum tamen unctionis sacramentum aliud quidem efficit et figurat tam in novo quam in veteri testamento, unde non iudaizat ecclesia, quum unctionis celebrat sacramentum, sicut antiqui mentiuntur, qui neque scripturas, neque Dei novere virtutem. §. 9. Monemus igitur, fraternitatem tuam et exhortamur attentius, per apostolica [tibi] scripta mandantes, quatenus ad mandatum dilecti filii nostri tit. sanctae Crucis presbyteri cardinalis apostolicae sedis legati tu quoque sacram suscipias unctionem, ne quid tibi desit ad plenitudinem sacramenti, ut, quum sacro fueris chrismate delibutus, archiepiscopos et episcopos tuos similiter ungas, et per eos facias manus sacerdotum inungi oleo benedicto, ut illum de cetero in ordinandis presbyteris et consecrandis episcopis morem serves et facias observari quem apostolica sedes observat, †quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra. Mittimus autem tibi per cardinalem praedictum pontificalia ornamenta, caligas et sandalia, amictum et albam, cingulum et succinctorium, orarium et manipulum, tunicam et dalmaticam, chirothecas et annulum, planetam et mitram. Pallium vero per dilectum filium Io. capellanum nostrum antea miseramus. Et Licet Romanus Pontifex non utatur baculo pastorali, tum propter historiam, tum etiam propter mysticam rationem, quod idem cardinalis, sicut a nobis accepit, poterit edocere, tu tamen ad similitudinem aliorum pontificum poteris eo uti. [Dat. Anagniae VI. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VII. 1204.]
TITULUS XVI.
DE SACRAMENTIS NON ITERANDIS.
CAP. I.
In ordinato in subdiaconum sine manuum impositione, et confirmato non chrismatis, sed olei unctione, non fiet iteratio, sed supplebitur praetermissum.
Innocentius III.
Pastoralis (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Praeterea nos consulere voluisti, an permitti debeat ministrare qui sine impositione manuum fuerit ad ordinem subdiaconatus assumptus, et si confirmationis sacramentum in eo debeat iterari, qui per errorem fuit non chrismate, sed oleo delinitus. Ad quod fraternitati tuae breviter duximus respondendum, quod in talibus non est aliquid iterandum, sed caute supplendum quod incaute fuerat praetermissum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. II.
Prohibet sepultos a schismaticis exhumari, vestimenta, cum quibus celebrarunt, iterum benedici, et altaria, in quibus celebrarunt, iterum consecrari.
Honorius III. Archiepisco Londonensi et eius Suffraganeis.
A nobis humiliter quaesivistis, quid fieri debeat de mortuorum corporibus, qui tempore schismatici et reprobi Waldemarii a schismaticis sunt sepulti, et de indumentis sacerdotalibus, cum quibus, nec non de altaribus, in quibus degradati presbyteri celebrarunt. Nos autem inquisitioni vestrae breviter respondemus, quod non credimus, ob hoc duntaxat sepultos huiusmodi exhumandos, aut debere indumenta talia iterum benedici, vel reconsecrari altaria supradicta.
CAP. III.
Si in ordinatione presbyteri vel diaconi manus impositio fuerit praetermissa, statutis temporibus supplebitur.
Gregorius IX. Archiepiscopo Londonensi.
Presbyter et diaconus quum ordinatur, manus impositionem tactu corporali ritu ab Apostolis introducto recipiunt. Quod si omissum fuerit, non est aliquatenus iterandum, sed statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos caute supplendum quod per errorem exstitit praetermissum. Suspensio autem manuum debet fieri, quum oratio super caput effunditur ordinandi. [Datum. Anagniae V. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. VI. 1232.]
TITULUS XVII.
DE FILIIS PRESBYTERORUM ORDINANDIS VEL NON.
CAP. I.
Illegitimus non ordinatur, nisi ut religiosus fiat, nec tunc praeficitur, id est ad praelaturam non habilitatur.
Ex concilio Pictaviensi.
Ut filii presbyterorum et ceteri ex fornicatione nati ad sacros ordines non promoveantur, nisi aut monachi fiant, vel in congregatione canonica regulariter viventes. Praelationem vero nullatenus habeant. Sed neque servi, nisi a dominis suis libertate donentur.
CAP. II.
Illegitimus filius sacerdotis, qui, hoc tacito, per rescriptum apostolicum paternam ecclesiam impetravit, removetur ab illa.
Alexander III. Linconensi Electo.
Ad praesentiam nostram accedens R. presbyter, tacito, quod esset filius sacerdotis, per fraudem [literas] impetravit a nobis, ut in ecclesia de Bilesbi, in qua pater eius ministravit, exsisteret capellanus. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus infra XL. dies post harum susceptionem literarum rei veritatem inquiras diligenter, et si tibi constiterit, quod memoratus R. sit in sacerdotio genitus, et quod pater eius in eadem ecclesia ministravit, non obstantibus praedictis literis nostris, ipsum omni occasione et appellatione cessantibus amoveas ab eadem.
CAP. III.
Non potest filius sacerdotis ecclesiae paternae praeesse. H. d. cum sequ.
Idem.
Praesentium etiam auctoritate tibi iubemus, ut filios sacerdotum in ecclesiis paternis ministrare, vel eas qualibet occasione obtinere nullatenus patiaris, sed ipsos ab ecclesiis, in quibus patres eorum ministrasse noscuntur, cessante omni appellationis obstaculo studeas penitus amovere.
CAP. IV.
Idem dicit.
Idem Vigorensi Episcopo.
Conquerente nobis M. clerico †auribus nostris innotuit, quod, quum R. presbyter ecclesiam B. Mariae de Vicum tanquam persona diutius habuisset, [et] post mortem eius idem Milo a Richardo Paciford domino fundi fuisset praesentatus, R. filius eius presbyteri in sacerdotio genitus institutionem ipsius clerici nisus est impedire, et ad habendam ecclesiam eandem modis omnibus, quibus potest, adspirat. Quoniam igitur indignum est et canonicae obviat sanctioni, ut filii debeant patribus succedere in ecclesiis, nos ad enormitatem istam eradicandam sollicite volentes et diligenter intendere, Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si publicum est et notorium, patrem praedicti R. clerici habuisse in praedicta ecclesia personatum, filium eius ibidem ministrare aut eiusdem ecclesiae personatum habere nullatenus patiaris, et, si forte [aliqua causa] iam institutus est ibi, eum, sublato appellationis remedio, auctoritate nostra inde non differas amovere, et memoratum M. si tibi ad ipsam ecclesiam fuerit praesentatus ab eo, ad quem praesentatio spectare dignoscitur, ibi dummodo alias idoneus sit, contradictione et appellatione cessantibus, non postponas recipere, ipsumque facias praedictam quiete possidere ecclesiam.
CAP. V.
Episcopus, qui scienter contulit filio sacerdotis paternam ecclesiam, exinde eum removere non potest.
Idem Londonensi Episcopo.
Veniens ad praesentiam nostram N. clericus lator praesentium supplici nobis insinuatione proposuit, quod, quum illum ad capellam ecclesiae sancti I. de Novoburgo, quam ei concessisti et assignasti, attitulasses, et ad eandem in presbyterum ordinasses, ipsum ea postea spoliasti eo, quod pater eius in praedicta ecclesia ministravit. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si tibi innotuerit, quando eam sibi dedisti, quod pater eius presbyter in dicta ecclesia ministrasset, ipsam ei dilatione et appellatione cessante restituas et in pace dimittas, amoto alio, si quem instituisti forsitan in eadem. Verum si hoc ignorans fecisti, ex quo ad ecclesiam ipsam eum in presbyterum ordinasti, eam sibi restituas, et donec in alia ecclesia sibi provideas, unde honeste valeat sustentari, eidem nullum super praedicta ecclesia gravamen inferas vel molestiam.
CAP. VI.
Gratiam continet et hoc dicit: Ex quo filius sacerdotis est ordinatus, non debet carere beneficio. Ioan. Andr.
Idem Oxonensi Episcopo.
Proposuit nobis R. lator praesentium, quod quum ipse ad ecclesiam de Saleb. a domino fundi fuerit praesentatus, tu curam animarum noluisti sibi committere, vel huic rei assensum tuum praestare pro eo, quod esset filius sacerdotis. Super quo utique discretionem tuam, sicut dignum est, in Domino commendamus, et providentiam tuam gratam gerimus admodum et acceptam. Ceterum, quia necessitatibus eius et laboribus, quos ad nos veniendo sustinuit, interna mentis affectione compatimur, et indignum est, ut ipse, postquam est in subdiaconum, ut asserit, ordinatus, omnino debeat ecclesiastici beneficii provisione carere, discretionem tuam per apostolica scripta monemus atque mandamus, quatenus aliquem honestum presbyterum cum assensu eiusdem clerici infra XL. dies post harum susceptionem literarum, contradictione et appellatione cessantibus invenire studeas, qui ecclesiae serviat supradictae, ita, quod praefatus R. medietatem omnium beneficiorum praedictae ecclesiae, eidem in suo ordine serviendo, divino intuitu, quoad vixerit, nostra et tua auctoritate pacifice debeat obtinere. Non enim solus presbyter missarum solemnia vel alia divina officia potest sine ministri suffragio celebrare.
CAP. VII.
Filius praeesse potest ecclesiae, cui pater praefuit mediate.
Idem Archiepiscopo Cantuariensi.
Ex transmissa nobis conquestione G. clerici percepimus, quod ad dilecti filii nostri abbatis de Castris praesentationem in quodam beneficio ecclesiae de N. eum in praesenti recipere distulisti eo, quod quidam [E.], qui dicebatur pater eius, in praefata ecclesia ministravit, quo defuncto media intercessit persona, cui praedictum beneficium est collatum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, si est ita, praenominatum G. ad praefatum beneficium admittere non postponas omni occasione et appellatione cessantibus, non ideo minus observato apostolici rescripti decreto, quod hic successionem in ecclesia Dei hereditariam detestatur, ut canonicam approbet possessionem. [Porro si his exsequendis ambo non poteritis interesse, alter vestrum nihilominus exsequatur.]
CAP. VIII.
Filius praeesse potest ecclesiae, in qua pater sine titulo ministravit.
Idem Vigorensi Episcopo.
Constitutus in praesentia nostra G. clericus lator praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum capellam de Storton. canonice fuisset adeptus, et eam pluribus annis pacifice possedisset, R. miles ipsum ea sine iudicio et iustitia spoliavit. Quumque memoratus clericus exinde apud te, frater coepiscope, deposuisset querelam, obiectum fuit ei, quod pater suus in capella ministravit eadem, et praefatam capellam nondum potuit rehabere. Quia vero ad nostrum spectat officium, insolentiam laicorum contra viros ecclesiasticos debita severitate compescere: Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si tibi constiterit, quod idem clericus a capella fuerit praedicta per potentiam laicalem eiectus, et quod pater eius praefatae capellae persona seu perpetuus vicarius non fuerit, licet in eadem nomine eiusdem G. quandoque ministraverit, ipsam sibi cum reditibus inde perceptis, amoto alio, si quis eam detinet, dilatione, occasione et appellatione cessantibus, restituere non omittas, literis nostris, si quae sint impetratae, veritati et iustitiae non praeiudicantibus, et ipsum sicut canonice adeptus fuit, faciatis pacifice possidere. [Si his exsequendis ambo interesse non poteritis, alter adhibitis sibi discretis viris et honestis ea nihilominus exsequatur.]
CAP. IX.
Si is, cui concessum est a Papa, ut possit dispensare cum filiis sacerdotum circa ecclesias paternas immediate tenendas cum aliquo dispensat, ille per literas iustitiae postea contra eum impetratas removeri non poterit.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Ex tua nobis parte est propositum, quod, quum olim ad tuam consultationem super filiis sacerdotum tales a nobis literas recepisses, ut eos posses in ecclesiis, quas patres eorum nullo mediante possederant, sustinere, quos probatae vitae et sanae conversationis cognosceres, vel quos longo tempore illas tenuisse constaret: quidam ad iudices literas impetraverunt, ut, si constaret, eos esse filios sacerdotum vel clericorum, qui in proximo ante eos ecclesias tenuerunt, super his imponatur eis, appellatione cessante, silentium, et ecclesias istas ipsis assignent, quamvis in eis se ostendere nequeant per episcopos institutos. Super quo tibi taliter respondemus, quod, si per priores literas nostras cum aliquibus clericis dispensasti, dispensationem tuam posteriorum literarum nostrarum intuitu nolumus irritari, sed eam servari praecipimus illibatam. Alios vero clericos laicae donationis intuitu in ecclesiis parochiali iuri subiectis sine auctoritate pontificis sui institui, aut institutos in eis remanere, auctoritate apostolica prohibemus.
CAP. X.
Si manifestum est, quod filius in ecclesia immediate successit patri, sine aliqua testium receptione ab illa removebitur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quoniam est sacris canonibus prohibitum, †ne qui hereditario iure ecclesiastica beneficia possidere praesumant, nec hi, qui in sacerdotio sunt geniti, nisi probate vixerint in claustro monachorum vel canonicorum regularium, ad sacros ordines debeant promoveri, vobis Praecipimus, quatenus, si manifestum et publicum fuerit, patres in ecclesiis personatus gessisse, filios ab eisdem ecclesiis, si etiam eas adepti sunt, appellatione cessante penitus excludatis, nec ad earum gubernationem ulterius assumantur. Nolumus enim, ut propterea causa in iudicium deducatur, vel testes etiam admittantur, si hoc manifestum exsistat.
CAP. XI.
Filius etiam legitimus removetur ab ecclesia, in qua immediate successit patri vicario vel rectori.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad exstirpandas successiones †a sanctis ecclesiis studio totius sollicitudinis debemus intendere; te etiam ad hoc decet vigilem curam exhibere, ne circa ministerium suscepti regiminis videamur minus diligentes exsistere, si id vitium in ecclesiis vel in negotiis ecclesiasticis et viris permittimus pullulare. Hinc est, quod Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui filii presbyterorum provinciae tuae teneant ecclesias, in quibus patres eorum tanquam personae vel vicarii nulla persona media ministrarunt, eos, sive geniti sint in sacerdotio, sive non, ab eisdem ecclesiis, contradictione et appellatione cessantibus, non differas amovere. Si vero aliqui sint filii clericorum, qui ecclesias quas patres eorum tenuerunt, personis aliis mediis sunt adepti, eos dummodo idonei sint, in illis poteris sustinere; ita quod si unus plures ecclesias, quas pater eius tenuerat, possidet, quarum una possit sibi sufficere, ipsum una, quam maluerit, facias esse contentum, dummodo tales non sint, a quarum una reliquae, pendere noscantur.
CAP. XII.
Filius episcopi legitime natus, promoveri potest ad ordines, et in paterna ecclesia beneficiari.
Clemens III. Cassel. Archiepiscopo.
Ad haec ex parte tua nostris auribus est relatum (Et infra:) Quod a nobis fraternitas tua requisivit, an a pontificibus generati valeant ad sacros ordines promoveri, si scientia fuerint et morum honestate probabiles: sciat fraternitas tua, quod, si ex legitimo sint matrimonio procreati, nec aliud canonicum obviat, licite possunt ad sacros ordines ascendere, et in eisdem ecclesiis, in quibus praesunt vel etiam praefuerunt genitores eorum, beneficium obtinere.
CAP. XIII.
Non potest filius esse vicarius illius ecclesiae, in qua pater proximus fuit rector.
Idem.
Michael presbyter de sancto Germano transmissa nobis conquestione monstravit, quod, quum ecclesiam sancti I. de Corona tuae dioecesis canonice sit adeptus, M. filius Antonii, qui proximo ante ipsius ecclesiae habuit personatum, ad se vicariam ipsius asserit pertinere. †Quia igitur in ecclesia successiones in praelaturis et dignitatibus ecclesiasticis statutis canonicis damnantur, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, veritate diligentius inquisita si constiterit tibi, ipsum M. fuisse filium Antonii, qui eiusdem ecclesiae, sicut praemisimus, habuit proximo personatum, omni contradictione et appellatione cessantibus, ei super eadem vicaria perpetuum silentium imponere non postponas.
CAP. XIV.
Illegitime genitus, etiam de uxore, sine dispensatione ad ordines vel beneficia promoveri non potest.
Idem.
Literas †dilectionis vestrae accepimus, votum latoris praesentium et eius originem continentes. Intelleximus siquidem, quod H. in sacerdotio genitus, de uxore legitima natus et conceptus, voto laudabili affectavit a pueritia ministrare Domino in officio clericali. Verum licet a filiis paterna incontinentia modis omnibus propellenda noscatur, et propter cautelam presbyterorum filii a sacris ordinibus iuxta sanctionem canonicam removentur, non expedit, ut super huiusmodi ita supplicantium precibus annuamus, quod videamur aliis impetrandi similia spem aliquam facilius impertiri. Sed ut suae postulationis affectu, quum ad sedem apostolicam humiliter accesserit, ex toto defraudari se non doleat, praesenti scripto vobis significamus, quod, si tamen aliter dignus inventus fuerit, permittimus ipsum ordinari in clericum, et ad ecclesiasticum beneficium, unde commode sustentari valeat, promoveri.
CAP. XV.
Illegitimus in ecclesia paterna praebendari non debet.
Innocentius III.
Quum decorem domus Dei †[et locum tabernaculi gloriae suae diligere vos oporteat, accurata vobis est sollicitudine praecavendum, ne in commissis vobis ecclesiis illa temere praesumantur, quae vel in eis lampadem religionis exstinguere, vel munditiam videantur ministrorum Domini maculare. Ad nostram siquidem noveritis audientiam pervenisse, quod quidam in vestris dioecesibus constituti publice cum mulieribus contrahentes, ecclesiasticas non verentur suscipere dignitates, et nonnullarum ecclesiarum canonici, quorum lumbos iuxta verbum evangelicae veritatis deceret esse praecinctos, ac in eorum manibus lucernas bonae operationis ardere, usque adeo luxuriae sordibus putruerunt, quod nec etiam ignominiam suam velint turpitudinemque velare, quin immo filios ex infami generatione susceptos ad ministerium altaris, quo se reddunt indignos, indignius secum trahunt, ac si non satis in opprobrium ordinis clericalis eorum incontinentia foret cognita, nisi natorum in publicum deductorum loquentiumqne testimonium contra ipsos, esset ostensione sedula comprobata. Quumque in ecclesiis, in quibus huiusmodi clerici locum habent, multa enormiter attententur, dum in eisdem fermentata patrum et filiorum, nepotum etiam et affinium parentela inordinate ministrat, quia videlicet, amore praedominante carnali, reverentia spiritualis tepuit inter ipsos, unde nequaquam unus quodlibet facere propter alium praetermittit per insolentiam eorundem,] interdum ludi etc. (cf. c. 12. de vita et hon. cler. III. 1.) Filiis quoque canonicorum praebendas in eisdem ecclesiis conferri non sinatis, quarum sunt canonici patres eorum, quum indecorum sit, ut in altaris officio illegitimus filius impudico patri ministret, in quo unigenitus Dei filius aeterno patri pro salute humani generis victimatur. Praelibatam vero etc. (cf. c. 12. de vita et hon. cler. III. 1.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
CAP. XVI.
Si illegitimus, maxime filius spurius, instituitur in ecclesia, in qua institutus est pater, institutio non valet, et instituens a suis beneficiis suspendatur.
Idem in concilio generali.
Ad abolendam pessimam, quae in pluribus inolevit ecclesiis, curruptelam, firmiter inhibemus, ne canonicorum filii, maxime spurii, canonici fiant in saecularibus ecclesiis, in quibus instituti sunt patres eorum, et si fuerit contra praesumptum, decernimus non valere. Qui vero tales, ut dictum est, canonicare praesumpserint, a suis beneficiis suspendantur.
CAP. XVII.
Alius quam Papa non dispensat, ut filius in ecclesia paterna immediate succedat.
Honorius III.
Dilectus filius G. praepositus ecclesiae sanctae Mariae in Brugis transmissa nobis petitione monstravit, quod, quum Virgilius presbyter Tornacensis dioecesis quandam ecclesiam, curam animarum habentem, quam nullo medio habuit pater eius, tam contra Lateranensis quam generalis concilii statuta obtineat in scandalum plurimorum, idem ipsum monuit diligenter, ut resignaret eandem; sed idem asserens, quod bonae memoriae H. Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, dispensavit cum eo, id efficere contradicit, quamquam cum eo non fuerit per Romanum Pontificem dispensatum. Quocirca discretioni vestrae de utriusque partis procuratorum assensu mandamus, quatenus, partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, non obstante dispensatione aliqua, quae a sede apostolica non manaverit, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis.
CAP. XVIII.
Illegitimus absque dispensatione Papae ad dignitatem, vel personatum, vel beneficium curatum promoveri non potest.
Gregorius IX. Turonensi Archiepiscopo.
Nimis in tua provincia ecclesiae deformatur honestas ex eo, quod filii sacerdotum et alii non legitime nati ad dignitates et personatus, et alia beneficia curam animarum habentia sine dispensatione sedis apostolicae promoventur. Quocirca mandamus, quatenus praedictis personis a personatibus, et dignitatibus, et huiusmodi beneficiis prorsus amotis, ea personis idoneis conferri facias per illos, ad quos collationem ipsorum de iure noveris pertinere. Et ne id de cetero praesumatur, districtius inhibemus.
TITULUS XVIII.
DE SERVIS NON ORDINANDIS ET EORUM MANUMISSIONE.
CAP. I.
Servus ante plenam manumissionem ordinari non debet.
Ex concilio Toletano.
Instruendi †sunt praeterea laici, ut sciant, quod nullatenus alio loco manumittere proprios possunt servos, quos dominicis castris adgregari decreverunt, nisi in sacrosancta ecclesia ordine supra notato. Quomodo enim clerici extra ecclesiam libertatem consequi possunt, qui a lege mundana extranei sunt, et quibus interdicitur, ne ad saeculare iudicium procedant, quomodo saeculari iudicio a iugo servitutis absolvuntur? Sed Forte dicet, aliquis: clericus fieri non permittitur, nisi ante clericatum ingenuitatis dignitate potiatur. Revera verum dicit. Et ideo quod infirmari vel vituperari potest praecaveri debet. Non solum autem qui ad clericatus ordinem promovendi sunt in ecclesia manumittendi sunt, verum etiam ii, quos quisque pro remedio animae suae emancipari vult, quia sic scriptum est in pacto Francorum.
CAP. II.
Servus sine licentia domini ordinatus deponitur, et domino restituitur.
Ex eodem.
De servorum ordinatione, †qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare [debere, et] Statutum est, ut nullus episcoporum deinceps ad sacros ordines eos promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem fuerint consecuti. Et si quilibet servus fugiens dominum suum, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus pervenerit ecclesiasticos, decretum est, ut deponatur, et eius dominus eum recipiat. Si vero avus vel pater ab alia patria in aliam migrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est, ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominis abstrahere voluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest.
CAP. III.
Servus ab ecclesia manumissus ordinari potest, et quod acquirit post suum obitum erit ecclesiae manumittentis; quam si accusat, vel contra eam testificatur libertate et ordine privetur.
Ex eodem.
De famulis ecclesiae constituere presbyteros et diaconos per parochias liceat, [quos tamen vitae rectitudo et probitas morum commendat,] ita tamen, ut antea manumissi statum recipiant libertatis, [et denuo ad ecclesiasticos honores succedant. Irreligiosum est enim, obligatos exsistere servitute, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem.] §. 1. Quicquid autem talibus aut per libertatem concessum, aut successione exstiterit debitum, aut [a] quolibet [quoquo] modo collatum, eis quippiam inde in personas extraneas transmittere non licebit, sed omnia ad ius ecclesiae, a qua manumissi sunt, post eorum obitum debeant pertinere. §. 2. Quibus, sicut [et] ceteris ecclesiae libertis, accusandi vel testificandi adversus ecclesiam aditus praecludatur, ad quod si adspiraverint non solum libertatis beneficio careant, sed etiam [et] honoris gradu, quem non dignitate naturae, sed necessitate temporis meruerunt.
CAP. IV.
Dominus in servo, quem manumittit, potest spirituales operas retinere.
Ex concilio apud Alichi.
Nullus †clericus ad gradum presbyterii promoveatur, nisi ut scriptum in canonibus habetur. Si enim propter Dei dilectionem quis de servis suis quemquam elegerit, et docuerit literas, et donaverit libertati, et per intercessionem erga episcopum ipsum in presbyterum fecerit ordinari, [et secundum Apostolos victum et vestitum ei donaverit,] ille autem postea in superbiam elatus, domino suo canonicas horas observare et psallere renuerit, et eis iuste obedire, dicens, se liberum esse, noluerit, et quasi libere cuius vult homo fiat: hoc sancta synodus anathematizat, et illum a sancta communione arceri iudicat, donec resipiscat, et domino suo obediat secundum canonica praecepta. Sin autem obstinato animo et hoc contempserit, accusatus apud episcopum, qui ordinaverit eum, degradetur, et fiat servus illius, id est domini sui, sicut natus fuerit. Quisquis vero talem secum habuerit, et postquam rem illius praedictam audierit, et domino suo non reddiderit, vel a se non proiecerit, sive episcopus, sive comes, sive clericus, sive laicus, anathematis illius societate innodatus poenam excommunicationis ducet.
CAP. V.
Spurii vel servi ordinari non debent.
Alexander III. Archiepiscopo Turonensi.
Consuluit †nos tua fraternitas, utrum tibi liceat spurios et servos ad ordines promovere; super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod neque spurios, neque servos ordinare debes, et, si memor es, in consecratione tibi dictum fuit: “Vide, ne quemlibet servilis conditionis ad ordines promovere praesumas.”
CAP. VI.
Manumissus ab ecclesia, ut fiat clericus, et ipsi ecclesiae perpetuo serviat in divinis, ad aliam ecclesiam se transferre non potest; secus si pure fuerit manumissus. Vel sic: secus si fuerit manumissus, ut serviat. Io. Andr.
Innocentius III. Variensi Episcopo.
Eo libentius †[tuis inquisitionibus respondemus, quo devotius sedem apostolicam veneraris] (Et infra:) Adiecisti aliam quaestionem, an illorum filii, qui ecclesiae servili conditione tenentur, traditi a parentibus militiae clericali cum suorum conniventia dominorum, ut Deo in eadem cuius sunt, ecclesia debeant deservire, assequentes propterea libertatem, post tempus, ea relicta, possint ad aliam se transferre? In quo capitulo credimus distinguendum, utrum eo tenore fuerint manumissi et obligati ordini clericali, quod manumittenti ecclesiae, dum vixerint, deberent impendere famulatum in obsequiis divinorum, et tunc transferendi se ad aliam est eis licentia deneganda; vel manumissi exstiterint absolute, sicque libertatem habeant ad aliam transeundi. [Datum Viterbii V. Id. Iun. Ao. 1207.]
CAP. VII.
Ius, quod est de servo facto diacono, etiam de subdiacono debet intelligi.
Idem.
Miramur non modicum [de tua prudentia, quod, quum ad nos tua consultatio destinata, si canones et leges studeas intueri, nihil fere dubitationis continere putetur, super hoc, quod certum est, apostolatum nostrum consulere curasti,] quum certum sit in constitutionibus antiquorum, quando servi in gradus ecclesiasticos ordinati debeant in servitutem vel non debeant revocari. [Unde, quia te credimus non ignorare decreta, nil aliud fraternitatem tuam in hoc articulo facere volumus, nisi quod in eorum sanctionibus invenitur.] De subdiaconali [tamen] ordine, quia de eo non fit mentio in Patrum statutis expresse, videtur nobis, quod et is cum diaconali gradu privilegio gaudet eodem. Nam licet sacer ordo non reputaretur in ecclesia primitiva, tamen a constitutione Gregorii atque Urbani secundum moderna tempora sacer gradus esse minime dubitatur. [Datum Laterani in eodem anno.]
CAP. VIII.
Natus ex patre servo et libera matre liber est, et licite promovetur.
Gregorius IX. Archiepiscopo Neapolitano.
Dilectus filius G. diaconus proposuit, quod I. miles ea occasione, quod patrem ipsius hominem suum esse proponit, licet mater sua, cuius debet imitari conditionem, libera esse noscatur, ne promoveatur in presbyterum, impedire praesumit. Quocirca mandamus, quatenus, si tibi constiterit de praemissis, eundem militem ab huiusmodi impedimento cessare compescas.
TITULUS XIX.
DE OBLIGATIS AD RATIOCINIA ORDINANDIS, VEL NON.
CAP. UNIC.
Obligatus ratiociniis, deposito onere et reddita ratione, ordinari potest; prius vero non.
Ex concilio Carthaginensi.
Magnus episcopus Augustensis dixit: Quid dilectioni vestrae videtur, procuratores, et actores, et exsecutores seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: Si post deposita onera et reddita ratiocinia actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debent et cum laude Dei, si postulati fuerint, honore munerari. Si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte quoque, statuit sanctitas vestra, ideoque ita est nostra sententia.
TITULUS XX.
DE CORPORE VITIATIS ORDINANDIS VEL NON.
CAP. I.
Presbyter, qui in duello digiti partem amisit, ex dispensatione sui episcopi potest in suo ordine ministrare.
Alexander III.
De presbytero autem Campaniae, qui duellum sponte obtulit, et oblatum suscepit, et in eo partem digiti amisit, sicut olim, ita et nunc prudentiae tuae respondemus, quod, quum ipse, sicut etiam nos videmus, non perdiderit tantum de digito, quin ipse sine scandalo possit solenniter celebrare, satis potes post peractam poenitentiam cum eo misericorditer agere, et permittere ipsum in suo ordine ministrare, licet eius excessus gravis admodum exstitisset. [Presbyter autem etc. cf. c. 7. de hom. V. 12.]
CAP. II.
Habens in oculo maculam, quae non inducit magnam deformitatem, etiam ad episcopatum poterit promoveri.
Idem Cisterciensi Electo.
Quum de tua et aliorum electione, qui sunt in quibusdam ecclesiis Anglicanis electi, in praesentia nostra et fratrum nostrorum quaestio mota fuisset, †et singulis vestris quaedam obiicerentur: tibi, quod in oculo maculam habeas, et quod filius canonici fueris, est obiectum. Unde Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato dedimus in mandatis, ut pro eo, quod canonici filius diceris, in promotione tua ex multa dispensatione procedat. De macula vero, quam in oculo habere diceris, hoc archiepiscopo praedicto mandavimus, ut cum consilio suffraganeorum suorum, et praesertim venerabilium fratrum nostrorum Wigorniensis et Exonensis episcoporum, quod exinde sibi visum fuerit exsequatur. Tu itaque eundem archiepiscopum, frater, requirere super his studeas humiliter et devote: in quo tibi ex maxima dispensatione in hac parte sollicite curavimus providere, utpote qui personam tuam sincera caritate diligimus, et libenter, quantum secundum Deum possumus, ad tuum intendimus commodum et honorem.
CAP. III.
Sectus in cunabulis, licite promovetur.
Clemens III. Variensi Episcopo.
Ex parte Bartholomaei monachi et diaconi petitorium fuit nostro apostolatui praesentatum, quod, quum ipse in cunabulis sectus fuerit, postmodum sub regula et abbate devote Deo militans in diaconatus ordinem est promotus, unde suppliciter petiit facultatem sibi a sede apostolica indulgeri, ut sit ei licitum in presbyterum ordinari. Sane quum secundum statuta Nicaeni concilii illi ad clericatus ordinem prohibeantur accedere, et si etiam in clero fuerint, cessare debeant, qui se ipsos sani absciderint, vel affectaverint, ut ab aliis abscindantur, non credimus ei aliquod impedimentum afferre, quo minus possit provehi, qui in cunabulis sectus fuit; quia non videtur hoc eo tempore affectasse, quo iudicium animi non habebat, praesertim quum in canonibus Apostolorum sit manifeste sancitum, quod eunuchus, si per insidias hominum factus, vel ita natus sit, aut etiam in persecutione sint ei amputata virilia, et dignus est, possit in episcopum promoveri. Cognoscenti itaque de substantia veritatis, si precibus eius noveris veritatem inesse, et alias dignus inveniatur, maxime quum diu in ordine perseveraverit monachali, ipsum in presbyterum promovendi licentiam auctoritate praesentium indulgemus.
CAP. IV.
Sacerdos, qui sine causa virilia sibi fecit abscindi, credens inde mereri de dispensatione episcopi suum officium, praeter altaris ministerium, poterit exercere.
Idem Ravennati Archiepiscopo.
Significavit nobis R. archipresbyter sancti Stephani de Longasco, quod B. presbyter, credens se obsequium praestare Deo, fecit sibi virilia amputari. †Sed quum idem archipresbyter sit senectute gravatus, nec relinquere valeat presbyterum memoratum, nobis humiliter supplicavit, ut ei concedere debeamus, ea, quae praeter missam ad sacerdotem pertinent, ministrare. Quocirca mandamus, quatenus inquiras diligenter veritatem, et, si iam dictum presbyterum alias Deo dignum inveneris, ei sacerdotale officium absque omni altaris ministerio, auctoritate nostra fretus et tua, prout videris expedire, concedas.
CAP. V.
Sacerdos, qui ex iusta causa fecit sibi virilia abscindi, potest, ut prius, sacerdotale officium exercere.
Innocentius III.
Ex parte dilecti filii M. presbyteri fuit in audientia nostra propositum, quod, quum sibi sentiret leprae periculum imminere, de consilio medici virilia fecit sibi abscindi, ut posset a tam gravi infirmitatis vitio liberari, †et ut provideremus ei super exsecutione sui officii, a nobis humiliter postulavit. Quoniam igitur canones sanctorum Patrum hunc a sacri altaris ministratione non prohibent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, et memoratus M. est alias idoneus, ut sui ministerii officium exsequatur, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate fretus apostolica liberam ei tribuas facultatem. [Datum Laterani IV. Id. Febr. 1198.]
CAP. VI.
Mutilatus manu, si promotus fuerit in abbatem, ab abbatia deponitur.
Idem Militensi Episcopo.
Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod I. quondam praedecessor tuus H. in abbatem promovit, nesciens, quod ipse esset manu altera mutilatus. †Quia vero abbas ipse noscitur sinistra carere, quid super hoc agendum sit, nostra voluisti responsione doceri. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus quod, quum pro tam enormi defectu ad sacros non possit ordines promoveri, et ipse in promotione sua id tacuerit fraudulenter, ab abbatiae officio est non immerito amovendus. [Dat. Romae ap. S. Petr. V. Kal. Iul. 1198.]
CAP. VII.
Carens ungula pollicis, dummodo sit fortis in pollice, licite ad sacerdotium promovetur.
Honorius III. Episcopo Engolismensi.
Thomas Monachus sancti Amantii de Brixia proposuit coram nobis, quod, quum in annis puerilibus esset constitutus, quaedam barra ferrea super dextrae suae pollicem fortuito casu cadens, ungulam avulsit ab eo. †Quum autem desideret, sicut asserit, in sacerdotali officio Domino famulari, nobis humiliter supplicavit, ut per te, qui eius dioecesanus exsistis, promoveri eum in sacerdotem mandaremus. Quocirca fraternitati tuae mandamus, quatenus, si ad frangendum eucharistiam sit in pollice ipso potens, et aliud canonicum non obsistat, propter deformitatem huiusmodi non dimittas, quin eum ad ordinem promoveas sacerdotis.
TITULUS XXI.
DE BIGAMIS NON ORDINANDIS.
CAP. I.
Breve est.
Ex Concilio Aurelianensi.
Ut bigami, vel poenitentes, vel repudiatarum mariti, ad sacerdotium non ascendant.
CAP. II.
Cum bigamo, qui ordinatus est ad sacros, non dispensatur, et ordinator privabitur potestate ordinandi, nisi cum eo fuerit dispensatum.
Lucius III. Spal. Archiepiscopo.
Super eo, quod a nobis tua fraternitas quid faciendum sit de bigamis requisivit, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ordinatores eorum potestate et officio ordinandi, et ordinati, si ad sacros ordines fuerint promoti, ordinibus eis ideo sunt privandi, quia in bigamis contra Apostolum dispensare non licet, ut debeant ad sacros ordines promoveri, vel in eis, si promoti fuerint, possint aliquatenus remanere. In ordinatore autem potest dispensatio adhiberi, ut ordinandi potestate et officio non privetur. [De simoniace etc. cf. c. 22. de sim. V. 2.]
CAP. III.
Bigamus, uxore vivente, vel mortua, non ordinatur.
Coelestinus III.
De bigamis [autem] presbyteris et viduarum maritis idem sancimus omnino, ut nec viventibus uxoribus, nec defunctis, ad divinorum debeant celebrationem admitti, maxime quum a doctrina sit Apostoli et institutionibus ecclesiae alienum.
CAP. IV.
Qui mortua uxore promotus ad sacros, cum secunda de facto contraxit, et cognovit, bigamiae poenam incurrit, licet non sit bigamus.
Innocentius III. Ratispa Episcopo.
Nuper a nobis (Et infra: [cf. c. 29. de sent. exc. V. 39.]) Tertius et ultimus inquisitionis articulus videbatur habere non modicum quaestionis, quoniam, quum in matrimoniis contrahendis non iuris effectus, sed animi destinatio attendatur, unde illum comitatur infamia, qui duas simul habet uxores, quod partim ad factum convenit retorqueri, sicut et quod in canone legitur de presbytero, qui non legalibus nuptiis detinetur, eadem censura tales videntur inter bigamos reputandi, licet obviet ex adverso, quod opinioni sit veritas praeferenda, et quod iuxta praemissa qui nullam uxorem habuit foret bigamus reputandus, quod contingeret, si quis de facto contraheret cum diversis, quibus de iure non posset matrimonialiter copulari. Nos autem in hac quaestione tibi respondemus, quod, quum huiuscemodi clericis, qui, quantum in ipsis fuit, secundas mulieres sibi matrimonialiter coniunxerunt, tanquam cum bigamis non liceat dispensari, licet in veritate bigami non exsistant, non propter sacramenti defectum, sed propter affectum intentionis cum opere subsecuto. [Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. 1199.]
CAP. V.
Qui contraxit cum virgine, licet prius ab alio fuerit desponsata, bigamus non censetur.
Idem Metensi Episcopo.
Debitum pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 4. de bapt. III. 42.]) Secundus autem tuae dubitationis articulus continebat, an is, qui mulierem ab alio viro traductam, sed non cognitam, sibi matrimonialiter copulavit, valeat ad sacerdotium promoveri? Licet autem is, qui relictam ab alio duxit in coniugem, sive cognita fuerit ab illo, sive incognita manserit, videatur duxisse viduam in uxorem, utpote cuius vir erat mortuus, quando duxit eandem, sicut et ille bigamus esse videtur, qui cum duabus legitime contraxit uxoribus, sive neutram, sive alteram tantum cognoverit, quia vir exstitit duarum uxorum: nos tamen Fraternitati tuae ita duximus respondendum, quod, quum duo sint in coniugio, videlicet consensus animorum et commixtio corporum, quorum alterum significat caritatem, quae consistit in spiritu inter Deum et iustam animam, ad quod pertinet illud, quod dicit Apostolus: “Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo;” reliquum vero designat conformitatem, quae consistit in carne inter Christum et sanctam ecclesiam, ad quod pertinet illud, quod Evangelista testatur: “Verbum caro factum est, et habitavit in nobis,” profecto coniugium illud, quod non est commixtione corporum consummatum, non pertinet ad illud coniugium designandum, quod inter Christum et ecclesiam per incarnationis mysterium est contractum, iuxta quod Paulus exponens illud, quod dixerat Protoplastus; “Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una,” statim subiungit: “Hoc autem dico magnum sacramentum in Christo et ecclesia.” Quum ergo propter sacramenti defectum inhibitum sit, ne bigamus aut maritus viduae praesumat ad sacros ordines promoveri, quoniam nec illa est unica unici, nec iste unus unius: profecto, ubi deficit inter huiusmodi coniuges commixtio corporum, non deest huiusmodi signaculum sacramenti. Unde is, qui mulierem ab alio viro ductam, sed minime cognitam, duxit uxorem, quia nec illa, nec ipse carnem suam divisit in plures, propter hoc impediri non debet, quin possit ad sacerdotium promoveri. [Dat. Faventini V. Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]
CAP. VI.
Qui plures habuit concubinas, ex eo bigamus non est.
Idem Lugd. Archiepiscopo, apostolicae sedis Legato.
Quia circa minima †et maxima frequenter humanus deficit intellectus, [prudentis est, quaerere, ubi scrupulus dubitationis occurrit.] Sane postulasti per sedem apostolicam edoceri, si presbyteri successive plures concubinas habentes, bigami censeantur, [ut cum eis tanquam irregularibus quoad exsecutionem sui officii nequeas dispensare?] (Et infra:) Ad quod [sic] duximus respondendum, quod, quum sacerdotes praedicti, sive uno, sive disersis temporibus plures habuerint concubinas, irregularitatem non incurrerint bigamiae, cum eis tanquam simplici fornicatione notatis quoad exsecutionem sacerdotalis officii poteris dispensare, [si vivere curaverint continenter. De presbyterorum etc. Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. VII.
Subdiaconus, qui cum vidua contraxit, et eam cognovit, bigamiae poenam incurrit, licet bigamus non sit.
Idem.
A nobis fuit (Et infra:) Ille autem, qui in subdiaconatus ordine constitutus de facto tantum, quia de iure non potuit, duxit viduam in uxorem, perfecto bigamus non exstitit. Sed nec viduae potest in veritate dici maritus, quum inter ipsum et illam non fuerit vinculum maritale contractum. Cum eo tamen contra doctrinam Apostoli, tanquam cum marito viduae, dispensare non licet, non propter sacramenti defectum, sed propter affectum intentionis cum opere subsecuto.
TITULUS XXII.
DE CLERICIS PEREGRINIS.
CAP. I.
Ultramarini et valde remoti ordinationem suam probare debent per quinque episcoporum sigilla.
Alexander III. Cenomanensi Episcopo.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid sit agendum de clericis, qui in remotis regionibus ordinati literas eorum ostendunt, a quibus sibi proponunt manus impositas, et utrum episcoporum sigilla sint, quae repraesentant, incertum exsistit. Tuae igitur consultationi significatione praesentium respondemus, tutius esse, ut in his statuta Patrum veterum observentur, quam novum aliquid statuatur. Statutum autem est de transmarinis, ut ad minus quinque episcoporum super ordinatione sua testimonio muniantur, quod in aliis, si similiter sunt incogniti, credimus observandum, ita tamen ut in suspensione aliquanto tempore habeantur in quo videntes plenius de actibus instruantur ipsorum. Sed et de inferioribus ordinibus inquiri oportet, quia posset contingere, ut aliquibus praetermissis saltum fecissent. His autem peractis, si digni inventi fuerint, circa eos poterit dispensari. [Super eo vero etc. cf. c. 15. de off. deleg. I. 29.]
CAP. II.
Clericus peregrinus, qui iurat se ordinatum, nisi aliter probet, in illo ordine non suscipietur, nec ad superiores promovebitur.
Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae.
Inter quatuor (Et infra: [cf. c. 8. de maior. et obed. I. 33.]) Consuluit nos iterum tua fraternitas, utrum clericos ad te sine suorum ordinatorum literis venientes, et offerentes praestare corporaliter iuramentum, quod sint in quovis ecclesiasticorum ordinum constituti, debeas ad superiores ordines promovere. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, nisi de ipsorum ordinatione canonica per idonea tibi constiterit argumenta, eos nec in illis suscipere, nec ad maiores debes ordines promovere, praesertim antequam conversatio eorum fuerit approbata. [Edoceri quoque etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
CAP. III.
Peregrinus, de cuius ordinatione non constat, non permittitur celebrare in publico, sed in occulto sic.
Idem Patriarchae Hierosolymitano.
Tuae fraternitatis †discretio postulavit per sedem apostolicam edoceri, Utrum clericos illos, qui ad partes Hierosolymitanas sine commendatitiis literis veniunt, permittere debeas celebrare divina, †quum plerique illorum, de quorum canonica ordinatione non constat, statim ut veniunt, praesumunt, non expetita licentia, celebrare? Nos autem tuam in Domino sollicitudinem commendantes super primo articulo Respondemus, quod, nisi legitime tibi constiterit, sive per literas sive per testes, de illorum ordinatione canonica, qui penitus sunt ignoti, non debes ipsos permittere in tuis plebibus celebrare; sed si forsitan eorum aliqui secreto ex devotione celebrare voluerint, poteris sustinere. [Super secundo etc. cf. c. 3. de apostatis V. 9. Dat. Romae ap. S. Petrum II. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]
CAP. IV.
Inferiores praelati sine dioecesanorum consensu, in ecclesiis suis peregrinos non possunt instituere.
Honorius III. Regino Episcopo.
Te nobis proponente didicimus, quod quidam praelati ecclesiarum tuae iurisdictionis in ecclesiis sibi commissis sine conscientia tua et assensu clericos de alienis episcopatibus instituere non verentur. Attendentes igitur, id eis nulla ratione licere, quum sit honestati contrarium et a sanctorum Patrum institutionibus alienum, ad exemplar felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si qui clerici de alienis episcopatibus in ecclesiis tuae iurisdictionis sine conscientia et assensu tuo sunt vel fuerint in posterum instituti, tibi licet eos exinde auctoritate nostra appellatione postposita removere, nisi aliquos ex iis ex dispensatione in eisdem ecclesiis duxeris dimittendos.
TITULUS XXIII.
DE OFFICIO ARCHIDIACONI.
CAP. I.
Ponit quae spectant ad officium archidiaconi.
Ex libro Romani ordinis.
Ut archidiaconus post episcopum sciat se vicarium esse eius in omnibus, et omnem curam in clero, tam in urbe positorum, quam eorum, qui per parochias habitare noscuntur, ad se pertinere; sive de eorum conversatione, sive de honore et restauratione ecclesiarum, sive doctrina ecclesiasticorum vel ceterarum rerum studio, et delinquentium rationem coram Deo redditurus est. Et ut de tertio in tertium anum, si episcopus non potest, parochiam universam circumeat, et cuncta, quae emendatione indigent, ad vicem sui episcopi corrigat et emendet.
CAP. II.
Non summatur, sed ponit quaedam, quae spectant ad officium archidiaconi.
Ex concilio Toletano.
Officium vero archidiaconi est, evangelium quando voluerit legere, vel alicui de diaconis praecipere, et quando episcopus missam canit, ad iussionem illius induant se Levitae vestimentis sacris, qualiter cum pontifice ad missam procedant; †omnem querimoniam seu causam vel iustitiam presbyterorum, vel diaconorum, vel subdiaconorum ipse debet deliberare, ordinare et facere. Ideo vero strenuus, providus, cautus, vicem sui episcopi agens, episcopii totius curam habeat, et §. 1. Omne ecclesiasticum officium providendo, lectiones aut responsoria in matrice ecclesia dare debet, et auscultare, in tantum, ut nullus evangelium, aut epistolam, aut responsoria, vel quamlibet in ecclesia lectionem legat vel cantet, donec ante ipsum legat vel cantet, et auscultetur ab ipso. §. 2. Acolythos quoque ipse ordinet, quis eorum candelabra, quis thuribulum deferre quisve minorum in ecclesia aliqua officia agere debeat.
CAP. III.
Custodia vasorum ecclesiae spectat ad archidiaconum.
Gregorius III. Archidiacono Salonitano.
Ea, quae nobis contra †vos tu et episcopus tuus direxistis scripta, doluimus agnoscentes eo, quod inter vos nihil caritas recognoscit. Verumtamen te in officio ordinis tui administrare praecipimus, et, si illic potest superante gratia causa vestri scandali definire, multum credimus vestrae animae acquisivisse. Sin vero ita inter vos discordia partes suas armavit, ut in tumore scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam elegerit personam instructam, ut omnia subtili ratione perpensa constituere quae visa fuerint partibus debeamus. Scire vero te volumus, quod a te districte quaesituri sumus, quia vel propriae ecclesiae, vel ea, quae de diversis ecclesiis cimilia sunt collecta, non sub omni sollicitudine et fide servantur. Quod si quid ex eis vel negligentia, vel cuiusquam fraude deperiit, tu in hoc reatu adstringeris, qui per archidiaconatus ordinem custodiae eiusdem ecclesiae arctius deputaris.
CAP. IV.
Archidiaconus sine mandato episcopi non committit curam animarum, id est, non habet institutionem auctorizabilem.
Alexander III. Eliensi Archidiacono.
Quum satis sit absurdum †et a sanctorum Patrum institutionibus alienum, ut archidiaconus auctoritate propria debeat cuilibet curam ecclesiarum committere, aegre nimis ferimus, quod tu sine mandato episcopi tui personis animarum curam committis. Quoniam igitur obtentu alicuius consuetudinis non debes contra sanctorum Patrum constitutiones venire, et quod ad tuum non spectat officium vendicare, ideo mandamus, ut nemini de cetero sine licentia et mandato episcopi tui curam praesumas committere animarum.
CAP. V.
Archidiaconus de iure communi non potest excommunicare. Ant. de But.
Idem Vigoriensi Episcopo.
Archidiaconis non videtur de ecclesiastica institutione licere, nisi auctoritas episcoporum et consensus accesserit, in aliquos sententiam promulgare.
CAP. VI.
Archidiaconus semel in anno, nisi necessitas exigat plus, visitat suam provinciam, id est paroeciam. Hoc dicit.
Idem Episcopo Conventrensi et Abbati Cestrensi.
Mandamus, quatenus prohibeatis R. Cestrensi archidiacono, ne clericos sive laicos, qui pro suis excessibus puniendi sunt, poena pecuniaria mulctare, sive in examinatione ignis vel aquae a quolibet viro vel muliere extorquere praesumat, aut pro annua et indebita exactione pecuniae personas suspendere, vel ecclesias interdicere, neque ad ecclesias sui archidiaconatus visitandas nisi semel in anno accedat, nisi forte talis causa emerserit, propter quam ipsum oporteat praefatas ecclesias saepius visitare. Et tunc cum ea moderantia hominum et equitaturarum, quod qui in eis morantur, exinde non debeant merito querelari. Si autem contra inhibitionem vestram venire praesumserit, ecclesiastica severitate percellatis, omni occasione et appellatione cessantibus, et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem faciatis inviolabiliter observari, ita quod in vos et illos hoc non cogamur durius, vindicare.
CAP. VII.
Dicit primo, quod sit officium archidiaconi, et in quo per illud relevetur episcopus. Et secundo dicit, decanos rurales per episcopum et archidiaconum eligendos et amovendos, si illorum vices communiter gerant.
Innocentius III.
Ad haec non dicimus (Et infra:) §. 1. Sane consuluit nos tuae fraternitatis devotio, quid ad officium archidiaconi debeat pertinere, et in quibus per ipsum cura episcopalis sollicitudinis debeat relevari. Et nos, prout possumus, respondemus, quod archidiaconus secundum statuta B. Isidori imperat subdiaconibus et Levitis; parochiarum sollicitudo et earum ordinatio ad ipsum pertinet, et audire debet iurgia singulorum. §. 2. Archipresbyteri autem, qui a pluribus decani nuncupantur, eius iurisdictioni se noverint subiacere. §. 3. Secundum vero Romani ordinis constitutionem maior post episcopum et ipsius episcopi vicarius reperitur, omnem sollicitudinem et curam tam in clericis quam in ecclesiis eorum, prout melius secundum Deum poterit, impendendo, quum super his sit redditurus rationem in districti examinis iudicio. §. 4. Item in epistola B. Clementis Papae praedecessoris nostri oculus episcopi archidiaconus appellatur, ut loco episcopi per episcopatum prospiciens, quae corrigenda viderit corrigat et emendet, nisi adeo fuerint ardua negotia, quod absque maioris sui praesentia nequeant terminari. §. 5. In quadam vero nostra constitutione iam alia vice nos meminimus expressisse, quod institutio corporalis tam super beneficiis quam etiam dignitatibus ad ipsum debeat pertinere, examinatio etiam clericorum, si fuerint ad sacros ordines promovendi; et hoc idem in collationibus beneficiorum credimus observandum, ut qui beneficiis ecclesiasticis praeficiendi fuerint a suo prius examinentur archidiacono, et per ipsum postmodum episcopo praesententur. §. 6. Subsequenter postea quaesivisti, utrum decani rurales, qui pro tempore statuuntur, ad mandatum tuum solum, vel archidiaconi, vel etiam utriusque institui debeant vel destitui, si fuerint amovendi. Ad hoc breviter respondemus, quod, quum iuxta imperialis sanctionis auctoritatem ab omnibus quod omnes tangit approbari debeat, et quum commune eorum decanus officium exerceat, communiter est eligendus, vel etiam amovendus.
CAP. VIII.
Archidiaconus non dat commendatitias ad ordines.
Idem.
Significasti (Et infra:) Interdicas autem archidiacono tuo, ne sine conscientia tua et auctoritate literas suas promovendis concedat, et eis etiam districte prohibeas, ne ad ordines taliter audeant convolare. Qui si contra prohibitionem tuam venire praesumpserint, exsecutionem eis ordinum susceptorum totaliter interdicas. [Dat. Lat. XV. Kal. Oct. 1199.]
CAP. IX.
Archidiaconus examinat et praesentat ordinandos, et ponit praelatos in sede.
Idem.
Ut nostrum (Et infra:) [(cf. c. un. ut. eccl. ben. III. 12.) Quia vero maiorum excessus maiori debent severitate puniri, quum iuxta divinae legis oraculum sacerdos, si unctus est, peccaverit, faciet delinquere populum, quod inhoneste super retentione proventuum praesumpsisti de communi fratrum nostrorum consilio irritavimus, et in poenam praesumptionis huiusmodi, ut in eo puniaris, in quo peccaveras, a collatione dignitatis vel ecclesiastici beneficii, quod ad tuam donationem in tua primo vacabit ecclesia, censuimus suspendendum. Ceterum quia divina docente scriptura didicimus, quod melior est sapiens viro forti, et qui dominatur animo expugnatore urbium, quantumcunque voluerimus aut vellemus, si salva possemus iustitia (contra quam non iudicamus nos posse, quum simus in sede iustitiae constituti), praefatam cancellariam praedicto subdiacono nostro conferri, saepedictum tamen H. de Lamp. non invenimus ita culpabilem, ut eum exigente iustitia ipsa cancellaria privare possimus, quum, etsi parentes eius simplicitate deliquerint, nihil tamen pro ea dantes aut etiam promittentes, ipse tamen investituram cancellariae sicut verus canonicus, et cui ratione canonicatus non poterat opponi de iure defectus, sine pactione qualibet et conventione recepit.] Nec [etiam] fuit sufficienter probatum, quod cancellarius ex officio suo exerceat spiritualia memorata, quum ea potius de iure communi ad archidiaconi spectent officium, repraesentare videlicet ordinandos episcopo, et illos examinare, ponere abbates et abbatissas in sede. [Quae quum probatum sit etc. Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]
CAP. X.
Archidiaconi in monasteriis iurisdictionem non habent, nisi quantum tribuit eis generalis vel specialis consuetudo.
Honorius III. Abbati Arimanensi Trecensis dioecesis, et Archidiacono et Decano S. Stephani Trecensis.
Dilecto filio (Et infra:) Ad petitionem archidiaconi Senonensis conquerentis, quod abbas et conventus monasterii sancti Petri Vivi Senonensis procurationem annuam et quaedam alia ratione sui archidiaconatus ad ipsum spectantia exhiberi sibi contra iustitiam denegabant, abbati sancti Crispini et collegis eius dedimus in mandatis, ut audirent causam huiusmodi et fine debito terminarent. Coram quibus petiit praedictus archidiaconus, ut, quum idem monasterium infra metas sui archidiaconatus sit situm, praefati abbas et monachi sibi obedirent in his, quae pertinent ad iurisdictionem, correctionem, reconciliationem et visitationem, ad ius, ut dicebat, archidiaconale spectantes, videlicet, ut coram se conquerentibus responderent, ac starent iuri, et iustas eius sententias observarent; citati etiam venirent ad eius praesentiam, et eius mandata honesta et sancta secundum Deum, de correctione excessuum, et aliis, quae archidiaconi solent et possunt rationabiliter iniungere, audituri et salva sua regula et abbatis sui debita obedientia servaturi. Petiit insuper, ne de cetero facerent aliquos de Senonensi baillivia eo praetermisso coram officiali Senonensis archiepiscopi conveniri, asserens, illos prius debere conveniri sub ipso, quam coram officiali praedicto, specialibus ipsius archiepiscopi et hominum, ac familiae suae causis duntaxat exceptis. †Lite igitur super praemissis coram praefatis iudicibus legitime contestata, et auditis ab eisdem hinc inde propositis, iidem iudices de utriusque partis assensu causam ipsam ad examen apostolicum remiserunt. Ipsis ergo abbate et archidiacono in nostra praesentia constitutis, nos attendentes, eorum consuetudines esse super archidiaconorum iurisdictione diversas, quum in hoc casu nesciremus consuetudinem, qua in abbatiis Senonensibus ordinis praefati monasterii utitur archidiaconus Senonensis, finalem habere nequivimus in huiusmodi questione processum. Volentes autem, ut eidem quaestioni finis debitus imponatur, causam ipsam vobis de ipsius abbatis et procuratoris alterius partis assensu duximus committendam. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus per maiores ecclesiae Senonensis canonicos, qui habere debent de huiusmodi consuetudine notitiam pleniorem, super his sollicite veritatem inquiratis, et, nisi vobis infra tres menses post primae citationis edictum constiterit per eosdem, praefatum archidiaconum vel praedecessores ipsius de pacifica sic obtenta consuetudine iurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in huiusmodi abbatiis hactenus habuisse, praefatum monasterium ab eius impetitione penitus absolvatis, perpetuum super hoc ipsi archidiacono silentium imponentes. Si vero vobis constiterit per canonicos eosdem, ipsum archidiaconum vel eius praedecessores de sic obtenta consuetudine hactenus habuisse iurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in aliis huiusmodi abbatiis, eandem iurisdictionem duntaxat adiudicantes eidem, in monasterio supradicto quam ipsum vel praedecessores suos in monasterio ipso vel in eisdem abbatiis habuisse constiterit, super aliis perpetuum ei silentium imponatis, in praedictis omnibus sublato appellationis obstaculo processuri.
TITULUS XXIV.
DE OFFICIO ARCHIPRESBYTERI.
CAP. I.
Archipresbyter civitatis subest archidiacono, et principaliter praeest presbyteris et presbyteralibus officiis.
Ex concilio Toletano.
Ut archipresbyter sciat se subesse archidiacono, et eius praeceptis sicut sui episcopi obedire et, quod specialiter ad eius pertinet ministerium, super omnes presbyteros in ordine presbyterali positos curam agere animarum, et assidue in ecclesia stare, et in episcopi sui absentia ad vicem eius missarum solennia celebret, et collectam dicat, aut cui ipse iniunxerit.
CAP. II.
Ad idem.
Leo Papa.
Ministerium archipresbyteri in eo constituitur, ut diligenti cura provideat ministerium sacerdotum cardinalium, qui solenne debent agere officium in communicatione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi ita, ut vicissim eos sibimet succurrere faciat, quatenus a sacrosancto die dominico incipiendo, per omnes horas canonicas indeclinabiliter perseverent, ut opus Dei digne et sancte perficiatur ab eo, cui committitur, †verens sententiam illius sapientissimi, ubi dicitur: “Maledictus homo, qui negligenter facit opera Dei.” §. 1. Provideat etiam archipresbyter vitam sacerdotum cardinalium, praeceptis sui obtemperando episcopi, ne aliquando cedant, aut scurrilitate torpeant, †sed reminiscantur, quod labia sacerdotum custodiant scientiam, et legem requirunt ex ore eius, qui angelus Domini exercituum est. §. 2. Si episcopus defuerit, exceptis his, quae prohibita sunt, archipresbyter provideat cuncta, quae in sacerdotum ministerio perfici debeant, [id est] fontes benedicere, infirmum oleo perungere, poenitentem infirmum, consulto episcopo, reconciliare, poenitentiam cunctis aliis sacerdotibus, quae ad purgationem animarum pertinet, iniungere. §. 3. In praecipuis festivitatibus aut ipse celebrationem missae solenniter impleat, aut ad oris sui iussionem, cui committitur, peragat veneranter.
CAP. III.
Declarat, quod sit officium archipresbyteri civitatensis. Ant. de But.
Idem.
Officium archipresbyteri de urbe constat, quando ibi praesul defuerit, vice eius officium inchoare, benedictiones presbyterales in ecclesia dare, missam, quando voluerit, cantare, vel cui de sacerdotibus iusserit. Quando vero episcopus missam canit, debet praecipere sacerdotibus, ut induant se vestibus sacris, et qualiter ad missam procedant. Debet enim praecipere custodi ecclesiae, ut in sacrario eucharistia Christi propter infirmos non desit. Debet infirmis providere, et providendo praecipere sacerdotibus, ne forte sine confessione, vel confirmatione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi moriantur; confessiones vero peccatorum eorum, qui a foris veniunt, recipere cum omnibus sacerdotibus, et exinde per provisionem pontificis magnam debet illis adhibere curam. Ad Christianos quoque faciendos, et baptizandos infantes, et ad succurrendum, omnia a sacerdotibus per iussionem illius fiant.
CAP. IV.
Archipresbyter ruralis presbyterorum et laicorum plebaniae suae curam gerit: contra decretum tamen episcopi nihil ordinare potest.
Idem ex synodo Ravennae habita.
Ut singulae plebes archipresbyterum habeant; propter assiduam erga populum Dei curam, singulis plebibus archipresbyteros praeesse volumus, qui non solum imperiti vulgi sollicitudinem gerant, verum etiam eorum presbyterorum, qui per minores titulos habitant, vitam iugi circumspectione custodiant, et qua unusquisque industria divinum opus exerceat, episcopo suo renunciet. §. 1. Nec contendat episcopus, non egere plebem archipresbytero, quasi ipse eam gubernare valeat, quia, etsi valde idoneus sit, decet tamen, ut sua onera partiatur, et sicut ipse matrici ecclesiae praeest, ita archipresbyteri praesint plebibus, ut in nullo titubet ecclesiastica sollicitudo. Cuncta tamen referant ad episcopum, nec aliquid contra eius decretum ordinare praesumant.
TITULUS XXV.
DE OFFICIO PRIMICERII.
CAP. UN.
Ponit ea, quae spectant ad officium primicerii. Anton. de Butr.
Idem ex libro Romani ordinis.
Ut primicerius sciat, se esse sub archidiacono, sicut et archipresbyter, et ad eius curam specialiter pertinere, ut praesit in docendo diaconis, vel reliquis gradibus ecclesiasticis in ordine positis, ut ipse disciplinae et custodiae insistat, sicut pro animabus eorum coram Deo rationem est redditurus, et ut ipse diaconibus donet lectiones, quae ad nocturna officia clericorum pertinent, et de singulis studium habeat, ut in quacunque re capacem sensum habuerit, absque ulla vacet negligentia [ab eo] aut a quo ipse iusserit, instruantur.
TITULUS XXVI.
DE OFFICIO SACRISTAE.
CAP. UN.
Ex concilio Toletano.
Ut sciat se sacrista subiectum archidiacono, et ad eius curam pertinere custodiam sacrorum vasorum, vestimentorum ecclesiasticorum seu totius thesauri ecclesiastici, nec non quae ad luminaria pertinent, sive in cera, sive in oleo, [sive ad distributionem sacri chrismatis.]
TITULUS XXVII.
DE OFFICIO CUSTODIS.
CAP. I.
Ponit, quae spectant ad officium custodis. H. d.
Ex libro Romani ordinis.
Custos ecclesiae, cui ea, quae ecclesiae competunt, custodienda committuntur, oportet, ut sui archidiaconi iussioni in cunctis obediat, in canonicis horis signa tintinabulorum pulsanda, ipso archidiacono iubente, ab eo pulsentur, pallia vel linteamina altaris, seu cuncta utensilia ecclesiae indesinenter custodiat, lampades et laternas in accendendo, seu in exstinguendo pervigil exsistat, ne aut supra modum lucendo oleum depereat, aut minus lucendo obscurior sit ecclesia; sed omnia cum discretione agantur, quae noscitur omnium virtutum esse mater. §. 1. Si vero is, cui ecclesia custodienda traditur, minus idoneus ad hoc peragendum exstiterit, ab archidiacono coerceatur, ut se emendit. Si autem indomitus permanserit, archidiaconus episcopo denunciando provideat, ut indecente eiecto aptus domui Dei constituatur minister, ut omnia in laudem et nomen Dei fiant, qualiter placari possit Deus in ecclesia ab observientibus sibi.
CAP. II.
Ad idem.
Ex concilio Toletano.
Custos vero sollicitus debet esse de omni ornamento ecclesiae, et luminariis sive incenso, nec non panem et vinum omni tempore praeparatum ad missam habere debet, et per singulas horas canonicas signum ex consensu archidiaconi sonare, et omnes oblationes seu eleemosynas, seu decimas, cum eiusdem tamen consensu absente episcopo, inter fratres dividat. §. 1. In his tribus ecclesiae columnis, ut sancta sanxit synodus, consistere debet alma mater ecclesia, ut ad hoc opus tales ordinentur, quales plus meliores et sanctiores esse viderint, ut nulla negligentia in sancta Dei ecclesia esse videatur. Hi tres, archidiaconus, archipresbyter, custos, simul iuncti uno animo provide peragant et perfecte, et non sit invidia neque zelus inter illos.
TITULUS XXVIII.
DE OFFICIO VICARII.
CAP. I.
Vicarius, si beneficium curatum postea sit adeptus, vicaria privabitur.
Alexander III. Episcopo Norvicensi et G. Archidiacono.
Ad audientiam nostram pervenit, quod G. presbyter monachos de Rameseia et Thomam clericum suum petendo vicariam [suam] ecclesiae de Burnel, a qua viginti annis retrocessit, in diversis postea ecclesiis personatum adeptus, multipliciter vexare ac fatigare praesumit. Quia igitur non est canonicum, ut qui curam animarum in diversis habet ecclesiis vicarius in alienis exsistat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate plenius inquisita, si ita est, praedictum presbyterum a petitione supradictae vicariae desistere appellatione et occasione remotis districtius compellatis, non obstantibus literis si quas tacita veritate per nuntium a nobis impetravit. Exstirpari etenim debent, quae de avaritae radice procedunt, et canonum contraria sunt rationi vel sanctioni.
CAP. II.
Plures vicarias quis habere non potest.
Idem Eliensi Episcopo.
Provideas [autem] attentius, ne in episcopatu tuo patiaris aliquem plures vicarias habere, quia, quum vicarii teneantur personis et ecclesiis deservire, alienum est ab ordine iuris, ut vicariam quis habeat praeter unam.
CAP. III.
Perpetuus vicarius per episcopum institutus per rectorem removeri, vel portione sua fraudari non potest.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Ad haec si persona alicuius ecclesiae vicario, quem in eadem ecclesia instituit, de assensu et auctoritate dioecesani episcopi certam assignaverit portionem, is, qui persona illa defuncta in personatum illius substituitur ecclesiae, non potest eundem vicarium ab ecclesia removere, vel assignatam sibi minuere portionem, nisi aliquid committat, propter quod per iudicem in vicaria sit vel beneficio condemnandus.
CAP. IV.
Vicarius non potest substituere vicarium.
Idem Norwicensi Episcopo.
Clericos [autem vel] in presbyteratu, vel in aliis inferioribus ordinibus constitutos, in vicariis ecclesiarum, quas adepti sunt, alios sibi substituere non permittas, quum id satis sit absonum et absurdum, et omni rationi contrarium.
CAP. V.
Vicarius Papae in urbe iurisdictionem habet, non extra urbem.
Innocentius III. Abbati S. Eugenii et Plebano S. Petri.
Sua nobis venerabilis frater noster [Wulteranus episcopus fecit insinuatione monstrari, quod, quum clerici plebis de Petiole iurassent sibi praepositum ad laicorum eligere voluntatem, et electione taliter celebrata sibi praesentassent electum, ipse non solum electionem ipsius renuit confirmare, verum etiam tam consules et alios laicos, qui ad hoc impulerant clericos supradictos, quam ipsos clericos, pro his et aliis, in quibus eidem inobedientes exstiterant, excommunicationis vinculo innodavit, et ad venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Pisanum, et Lucanum episcopum destinari obtinuit scripta nostra, ut sententiam, sicut fuerat rationabiliter promulgata, facerent appellatione remota usque ad satisfactionem congruam firmiter observari. Pars autem adversa venerabilis fratris nostri P. Portuensis episcopi vicarii nostri, ad eundem Lucanum episcopum et dilectum filium P. tit. basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem literas impetravit, qui occasione illarum dictos laicos et clericos absolverunt, contra memoratum Wulteranum episcopum sententiam promulgantes, a qua idem episcopus, licet ipsam multiplici ratione crediderit esse nullam, ex abundanti tamen nostram audientiam appellavit.] Nos igitur vicarii literas aestimantes per surreptionem obtentas, quoniam iurisdictio vicarii, quem Romanus Pontifex in Urbe reliquit, non extenditur extra illam, nisi ei specialiter sit concessum, praesertim quum ipse moratur in sua provincia speciali, videlicet inter Capuanam provinciam et Pisanam; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quicquid occasione literarum actum est, in irritum revocetis, praefatam excommunicationis sententiam sicut rationabiliter lata est, faciatis remoto appellationis obstaculo, firmiter observari.
CAP. VI.
Compelluntur vicarii ordinarii ecclesiis deservire per subtractionem proventuum et vicariarum.
Honorius III. Vigorensi Episcopo.
Ex parte tua fuit propositum coram nobis, †quod quidam in ecclesiis, quibus perpetuas obtinent vicarias, debitam residentiam facere, ac in presbyteros promoveri contemnunt. Nolentes igitur abusum huiusmodi, sicuti nec debemus, aequanimiter sustinere, fraternitati tuae mandamus, quatenus perpetuos vicarios, ut in ecclesiis, in quibus vicarias obtinent, resideant, ut tenentur, et se in presbyteros, ut eorum cura exigit, faciant promoveri, per subtractionem proventuum vel ipsarum vicariarum appellatione remota compellas.
TITULUS XXIX.
DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI.
CAP. I.
Delegatus Papae potestatem habet non solum in partes, sed etiam in alios, qui suam iurisdictionem impediunt.
Alexander III. Londonensi Episcopo.
Quia quaesitum est a nobis ex parte tua, quid faciendum sit de potestatibus, quae, quum praecipimus alicui iustitiam exhiberi de his, quos diligunt, aut tueri volunt, minis aut terroribus suis conquerentes silere compellunt, et sic mandatum nostrum eluditur, sic tibi respondemus, quod, sicut agentes et consentientes pari poena scripturae testimonio puniuntur, sic tam eos, qui trahuntur in causam, quam principales eorum fautores, si eos manifeste cognoveris iustitiam impedire, districtione ecclesiastica poteris coercere.
CAP. II.
Quum diversae literae sub eadem data et forma contraria impetrantur, et praesentantur a diversis ad eosdem iudices, supersedetur utrisque, donec consulatur Papa.
Idem Bononiensi Episcopo.
Sane si a nobis super aliqua causa literae prius impetrantur, et aliae postea, non facta mentione priorum literarum, literae opponuntur, si iudicibus innotuerit, donec Romanum Pontificem consulant, et suam exinde cognoscant plenius voluntatem, exsecutioni literarum penitus supersedeant utrarumque, ne pro varietate literarum causarum fines valeant impediri. Item quum etc. [cf. c. 9. de sent. et re iud. II. 27.]
CAP. III.
Delegatus Papae impeditus subdelegare potest causam, quae sine ipso commode terminari potest.
Idem Episcopo Londonensi.
Si pro debilitate tua vel pro qualibet alia gravi causa vel necessitate tractandis causis, quae tibi a sede apostolica committuntur, interesse non poteris, liberum tibi sit personis discretis et idoneis vices tuas committere, ita tamen, quod, si res tanti est, te consulere debeant, nisi forte causae ita graves sint, quod sine praesentia tua non possint commode terminari.
CAP. IV.
Si causa committitur infra certum diem decidenda, nisi partes prorogent, per lapsum diei exspirat iurisdictio. – §. 1. Ubi certa poena per ius statuta non est, delegatus imponit arbitrariam. Hoc dicit.
Idem V. Carnotensi Electo.
De causis, quae infra certum terminum decidendae committuntur, hoc tuam volumus cognitionem tenere, quod, nisi dies ab Apostolico praefixus de communi consensu partium prorogetur, eo transacto, mandatum exspirat. §. 1. Illis etiam, qui pro causis tibi commissis ad citationem tuam venire, aut tuo super his parere iudicio neglexerint, si tale fuerit negotium, quod certa exinde poena in canonibus exprimatur, eandem infligas; alioquin ipsos pro delicti qualitate et causae secundum tuum arbitrium punire procures.
CAP. V.
Per simplicem commissionem causae potest delegatus citare, contumacem punire, et reliqua facere, quae spectant ad causam.
Idem Archiepiscopo Senonensi.
Praeterea super hoc, quod nos consulere voluisti, utrum liceat iudici delegato non ordinario, sine literis commissoriis cogere contumacem, ut veniat, aut damnare si non veniat? hoc tibi auctoritate praesentium innotescat, quod, postquam ei causa, licet simpliciter, delegatur, satis potest nostra auctoritate partes compellere, et etiam contumaces severitate ecclesiastica coercere, etiamsi literae commissionis id non contineant, aut partes mandatum nostrum non habeant, ut accedant; quia ex eo, quod causa sibi committitur, super his omnibus, quae ad causam ipsam spectare noscuntur, plenariam recipit potestatem.
CAP. VI.
Si causa pluribus etiam simpliciter est commissa, quilibet subdelegare potest. H. d. et quotidie allegatur.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Quamvis simus †multiplicitate negotiorum impliciti, et gravibus diversisque sollicitudinibus occupati, nos tamen cogit praeter debitum commune tuae fraternitatis caritas et dilectio, qua personam tuam diligimus, tuis consultationibus respondere, ne videamur indiscussa relinquere quae nobis enodanda tua voluit discretio praesentare. Innotescat itaque sollicitudini tuae, quod iudex a nobis delegatus causam sibi commissam potest aliis, [uni vel pluribus,] delegare, aut totam audiendam et terminandam, aut etiam, ut audiant allegationes et rationes et attestationes recipiant, et sententiam sibi servent, vel ut horum aliquid tantummodo faciant iuxta voluntatem et beneplacitum delegantis; quanquam non possit eandem causam alii appellatione postposita delegare, etsi sibi sit appellatione remota commissa. Si vero duobus causa committitur; etiam si non apponatur, ut unus sine altero procedat in ea, nihilominus unus ex ipsis, sive suo coniudici sive alii, vices suas potest committere in hac parte. [Ceterum etc. cf. c. 3. de resc. I. 3.]
CAP. VII.
Delegatus Papae exsequitur sententiam suam, quam exsequi non potest aut non vult is, cui eam commiserat exsequendam.
Idem Norvicensi Episcopo.
Significasti nobis †per literas tuas, quod interdum a iudice delegato frustra super aliqua causa fertur sententia, quum ordinarius iudex eam ad mandatum ipsius, nolit exsecutioni mandare, aut aliis resistentibus effectui mancipare non possit. Super hoc autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si iudex ordinarius ad mandatum iudicis delegati a nobis aut non vult, aut non potest aliis resistentibus sententiam ab eo latam effectui mancipare, delegatus iudex eam auctoritate nostra sibi commissam potest exsecutioni mandare, et, si qui sibi restiterint, eos sententia ecclesiastica coercere. [Si quando etc. cf. c. sequ.]
CAP. VIII.
Si ordinarius scit, eum non canonice institutum, quem delegatus Papae mandat in possessionem induci, non resistet violenter, sed precibus instabit, ut differat, donec Papa consulatur.
Idem.
Si quando vero clerici coram iudice delegato praelatos ecclesiarum super ecclesiis, quas tenent, in causam traxerint, et coram eodem iudice transactione vel alio modo ecclesias obtinuerint, in quibus certum sit, eos institutionem canonicam nullatenus habuisse, nec possessionem etiam corporalem, ordinarius iudex non debet iudicis delegati mandato resistere violenter, sed apud ipsum instare debet, ut differat eos in possessionem mittere, donec nobis rei veritas innotescat.
CAP. IX.
Post diffinitivam exsecutioni mandatam exspirat delegati iurisdictio.
Idem Brixiensi Episcopo.
In literis, †quas tua nobis destinavit fraternitas, quaestiones quasdam inseruisti, super quibus solutionem tibi a nobis postulasti exhiberi, quarum siquidem una est, scilicet usque ad quod tempus iudex delegatus partes suas possit interponere, ut stetur rei iudicatae vel transactioni? Super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod ex quo iudex delegatus per se, vel per alium, si potuerit, sententiam exsecutioni mandavit vel mandari praecepit, eius auctoritas et iurisdictio cessat, quia semel est officio suo functus.
CAP. X.
Reo absente non per contumaciam, delegatus datus etiam ad diem, non restituet actorem, licet possessionem et deiectionem probare volentem.
Idem Abbati sancti Albini.
Consultationibus †singalorum ex ministerio susceptae servitutis cogimur respondere, ut, si quid dubietatis vel quaestionis in mente alicuius emerserit, ab ecclesia Romana solvatur, quae inter alias disponente Domino meruit obtinere principatum. Quaesitum est a nobis siquidem, utrum, si aliquis ecclesia vel possessione qualibet se asseverans absque iudicio et causa rationabili spoliatum, et a nobis ad iudices literas obtinuerit, ut infra certum tempus restituatur sibi possessio, si constiterit iudici, eum esse taliter spoliatum, possessio debeat ei restitui, quum is, qui tenet ecclesiam vel possessionem, quam ipse requirit, antequam de literis ipsis aliqua mentio fieret, studiorum vel peregrinationis, vel alia huiusmodi causa se absentaverit, nec infra tempus praefixum iudici possit suam praesentiam exhibere? Super quo utique inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nec potest, nec debet restitutionem habere, quamvis paratus sit coram iudice delegato testibus idoneis possessionem et deiectionem suam probare, nisi is, qui possidet, se per contumaciam absentasset. Si autem iudex usque ad reditum eius qui possidet, terminum prorogaverit, exspirat iurisdictio sua, quia sine consensu utriusque non licet iudici terminum prorogare aliquatenus praefixum a delegante. [De cetero etc. cf. c. 19. de iure patr. III. 38.]
CAP. XI.
Delegatus Papae in causa sibi commissa iurisdictionem habet super ordinarium et quemcunque maiorem.
Idem Carnotensi Episcopo.
Sane quia nos †inprimis consulere voluisti, qualiter a nobis iudex delegatus episcopum, qui ei non subest, ad aliquid faciendum vel dandum compellere debeat, quum causam, quae inter episcopum et clericum vel laicum vertitur, de mandato nostro suscipit terminandam, id Tuae quaestioni duximus respondendum, quod iudex a nobis delegatus vices nostras gerit, unde in causa illa superior est, et maior illis, quorum causam suscepit terminandam. Ideoque, si episcopus vel alia persona, quae non sit de iurisdictione illius, in causa, quam ei delegamus, rebellis aut contumax fuerit, secundum qualitatem vel quantitatem facti poterit vel interdicti vel suspensionis sententia a iudice delegato compelli ita, quod iudex, secundum negotii qualitatem temperate procedens, episcopo vel ingressum ecclesiae, vel sacerdotale officium interdicat, aut etiam terram illius, quae ad iurisdictionem suam pertinet specialiter, interdicto supponat. [De testibus etc. cf. c. 5. de test. cog. (2, 14.) in Comp. I.]
CAP. XII.
Si primus impetravit primam dignitatem in ecclesia vacaturam, secundus impetravit certam dignitatem ipsius ecclesiae, quum vacaret, et illa postmodum vacat, debetur primo, et non secundo. H. d. et est notabilis decisio.
Idem Eboracensi Archiepiscopo et Episcopo Conventrensi.
Ex parte N. capellani nobis innotuit, quod, quum ad te, frater Conventrensis, nostras literas impetraverit, ut ei archidiaconatum, quem in ecclesia tua primo vacare contingeret, assignares, R. adversarius eius alias ad te, frater Eboracensis, literas, sicut dicitur, impetravit, nulla de prioribus habita mentione, ut, si avunculus suus archidiaconatum, quem habebat in ecclesia eadem, vellet omnino dimittere, ipsum ei faceres assignari. Quoniam igitur, si memores fuissemus, nos pro praedicto N. literas nostras, sicut praediximus, direxisse, pro adversario eius nullatenus scripsissemus, nolentes literas nostras, quas pro eodem N. misimus, occasione hac effectu carere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo, mandamus, quatenus praefato N. archidiaconatum ipsius ecclesiae, si vacat, non obstantibus posterioribus literis assignetis.
CAP. XIII.
Ubi contraria voluntas Papae non apparet, delegatus iuris formam servare debet, et rationabiles exceptiones admittere. Ioan. Andr.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Ex parte tua †quaesitum est a nobis, utrum, quum causam aliquam sub certa forma committimus, iudices delegati ita formam sibi commissam debeant sequi, quod rationabiles exceptiones non admittant? Super quo Quaestioni tuae taliter respondemus, quod, et si quando iudici delegato expediat formam sibi statutam servare, debet tamen rationabiles exceptiones admittere, et in causa iuxta iuris aequitatem procedere, nisi exprimatur in literis nostris, quod nullae debeant exceptiones admitti. Quod nec nos, nec antecessores nostros credimus unquam expressisse.
CAP. XIV.
Delegatio facta dignitati, non expresso nomine proprio, transit ad successorem.
Idem Abbati et Conventui maioris monasterii.
Quoniam abbas Leicestriae, qui prius suscepto mandato nostro partibus diem ad agendum praefixit, praehabito consilio prudentum, abbatem Vincestriae de novo substitutum iudici praemortuo, illi mandato nostro porrecto, quia sub expressis nominibus locorum et non personarum commissio literarum a nobis emanavit, sibi socium in causae cognitione adiunxit, ideo nos sententiam illorum, sicut est iusta, ratam et firmam habemus.
CAP. XV.
Si quaestionem de iure praesentandi Papa delegat appellatione remota, et sub ea forma, ut delegatus ad praesentationem eius, ad quem viderit pertinere, ordinet ecclesiam, per hoc non habet instituere, sed pronunciare, et is, ad quem pertinet, instituet; et si iuri suo detrahitur, licite appellat.
Idem.
Super eo vero, quod subiungere voluisti, si, de praesentatione presbyteri inter aliquos quaestione suborta, causam contigerit delegari alicui sub hac forma, ut, si constiterit ius, de quo agitur, ad partem alterutram pertinere, ad praesentationem eiusdem de persona idonea ordinet ecclesiam appellatione remota, an liceat delegato iudici, inscio dioecesano episcopo, vel archidiacono vel archipresbytero reclamante, praesentatum sibi clericum in possessionem ecclesiae mittere, praesertim si ignotus fuerit praesentatus, aut minus idoneus, et an, si archipresbyter, vel archidiaconus, vel episcopus, ad quem institutio pertinet, appellaverit, eorum sit appellationibus deferendum, hoc tuam volumus discretionem tenere, quod, licet quaestionem, quae de praesentatione vertitur, appellatione remota committamus alicui terminandam, non tamen est nostrae intentionis dioecesano episcopo, archidiacono vel archipresbytero, praeiudicium generare. Ideoque praesentandus est illi, qui instituendus fuerit. Et tenebit eorum appellatio, si videntes iuri suo detrahi duxerint appellandum, quia non illis, sed partibus, inter quas causa commissa est, appellationis remedium est sublatum. [Ecclesiis autem etc. cf. c. 9. de cens. III. 39.]
CAP. XVI.
Si causa simpliciter est delegata duobus, sententia unius non tenet.
Idem.
Causam matrimonii, quae inter I. mulierem, et Blanchacium agitari dignoscitur, venerabilibus fratribus nostris Furolienensi et Vapicenensi episcopis nos meminimus commisisse, quibus utique in unum convenientibus et eam mulierem, sicut accepimus, viro restitui mandantibus, vir mulierem cruciatibus et flagellis adeo affecit, quod invita et coacta inter se et virum suum confessa est parentelam. Sicque factum est, quod ad iudicium unius eorum dimisit eandem, †quae quinque filios ex eo dicitur genuisse, et XIV. annis secum sine aliqua quaestione permansisse. Unde quoniam matrimonium in ecclesia Dei adeo magnum sacramentum comprobatur, quod sine rationabili et evidenti causa dissolvi non debet, praesertim quum non ab homine, sed a Deo sit institutam, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus huius rei veritatem diligenter et subtiliter inquiratis, et, si inveneritis, quod praefatus B. dictam I. ad iudicium solummodo alterius praedictorum episcoporum a se separasset, quia, quum causa duobus committitur, sententia unius non tenet, ipsum, ut eandem mulierem sicut uxorem suam appellatione remota benigne recipiat et maritali affectione pertractet, monitione praemissa cogatis. Quod si facere forte contempserit, eum et superinductam appellatione cessante excommunicationis vinculo adstringatis. Si qui tamen apparuerint, qui, postquam ab eo recepta fuerit, matrimonium ipsorum velint et legitime possint impetere, partibus ante vos convocatis causam audiatis, et eam appellatione remota fine canonico terminetis, illa maturitate et circumspectione adhibita, quae in toto negotio convenit adhiberi.
CAP. XVII.
Delegatus, qui est dominus impetrantis, recusari potest.
Idem Oxonensi et Vintoniensi Episcopis et Abbati Herfordensi.
Causam, quae inter nobiles viros F. et R. de Ardenna, quondam filium Agathae, de nativitate Agathae vertitur, vobis, fratres episcopi, et venerabili fratri nostro Londonensi episcopo sub certa forma commisimus terminandam. Verum quoniam idem F. de Ardenna praefatum Londonensem episcopum omnino habebat suspectum, pro eo, quod dominus est praedicti R., ispsum amovendum, et te, fili abbas, loco ipsius duximus subrogandum. Per apostolica itaque scripta vobis mandamus atque praecipimus, quatenus de nativitate praedictae A. rei veritatem subtiliter inquiratis, et si etc. [cf. c. 4. qui filii IV. 17., c. 3. de dol. et cont. II. 14.]
CAP. XVIII.
A subdelegato delegati Papae, qui subdelegavit non in totum, non ad Papam, sed ad ipsum delegatum appellari debet.
Idem.
Quum te consulente †postulas edoceri, utrum ad te pertineat, sententiam in causis, quam iudices in tua provincia delegati a nobis protulerunt, confirmare, licet de causis [ipsis] nil in tua praesentia sit tractatum, consultationi tuae praesentibus literis respondemus, quod sententiam ipsam non teneris, nisi volueris, confirmare; sed id tibi ex officii debito noveris imminere, ut, si ad mandatum illorum iudicum sententia non possit exsecutioni mandari, eis praestes auxilium et favorem, et ipsam, si noveris eam rationabiliter latam, poteris confirmare. Item Si super causa, quae tibi ex nostra delegatione committitur, a personis ecclesiasticis, una vel pluribus, quibus ut [interim] parcas laboribus partium et expensis, cognitionem ipsius causae et testium examinationem sententia tibi reservata committis, appellatio fuerit interposita, huiusmodi appellationis intuitu causam ipsam indiffinitam relinquere non teneris.
CAP. XIX.
Morte delegantis non exspirat iurisdictio delegati, coram quo lis erat contestata.
Lucius III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Relatum est †[ex parte vestra, quod licet in commissionibus a sanctae recordationis Alexandro P. III. praedecessore nostro factis fuerit appellationis remedium remotum, altera tamen partium, sive lis fuerit contestata sive non, exspirasse mandatum morte mandatoris allegat, ideoque negotiis omnibus postpositis in suspenso mandatum apostolicum exspectatis.] Nos itaque consultationi vestrae [praesentium auctoritate] respondemus, quod, si lis fuerit ante praedecessoris nostri obitum contestata, mandatum morte mandatoris nullatenus exspiravit. Si vero ante litis contestationem decessit, non est in eo casu a iudicibus, quos delegaverat, ex delegatione huiusmodi procedendum. Poterit ergo in eo casu appellatione cessante procedi, in quo ante mortem mandatoris lis fuerit per narrationem et responsionem contestata. Ubi autem mors mandatoris litis contestationem praecessit, penitus subsistat, sive fuerit, sive non fuerit appellationis obstaculum interiectum. Datum Veronae VI. Kal. Iul.
CAP. XX.
Si delegatus citavit ante mortem delegantis, perpetuata est eius iurisdictio. Et appellationi renunciat qui coram iudice, a quo appellavit, litem prosequitur.
Urban III.
Gratum gerimus †et acceptum, quod in negotiis vestrae discretioni commissis debitam curam impenditis, et in his, quae dubitationem faciunt, pro gravitate vestri officii censuram sedis apostolicae postulatis. Sane consuluit nos devotio vestra, an ante obitum delegantis, proposito citationis edicto, lite vero post mortem [delegantis] contestata, nihilominus debeat in causa procedere iudex delegatus; et utrum is intelligatur appellationi renunciasse, qui ea interposita ad producendos testes inducias postulavit, et demum productioni et allegationi renuncians, attestationes petiit solenniter publicari, sicut hoc totum circa decessum bonae memoriae praedecessoris nostri Lucii Papae, qui vos iudices delegaverat, sub examine vestro asseritis contigisse. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum in casu priori citatione facta negotium sit quasi coeptum, et maxime, si delegatus non sit certus de obitu delegantis, potest et debet in causa procedi, tenebitque quod iustitia fuerit praevia iudiciali tramite diffinitum. In secundo vero casu videtur ab appellatione recessum, si secundum ea, quae praemissa sunt, eum, qui appellaverit, constiterit processisse.
CAP. XXI.
Si causa committitur tribus delegatis cum clausula: “quod si non omnes etc.,” priusquam appareat de impotentia tertii, duo procedere non possunt, et, si procedunt, nihil agunt. Hoc dicit, usque ad §. Adiicimus. – §. 1. Clausula: “si non omnes poteritis,” sub impotentia includit voluntatem quoad purificandam iurisdictionem coniudicum. Idem in duobus datis cum clausula: “quod si ambo.” H. d. usque ad §. Sexta. – §. 2. Si reus coram delegato obiicit excommunicationem actori, quam non probat infra tempus debitum, auditur actor. Si vero probat, delegatus absolvet actorem, si excommunicatus est propter causam sibi commissam. Si propter aliam, ad excommunicatorem suum illum remittet. Qui si non vult eum absolvere, delegatus Papae eum absolvet, nisi sit de casibus Papae reservatis. Hoc dicit. – §. 3. Absolutus a delegato super causa, pro qua fuerat excommunicatus, coram excommunicatore parebit, seu respondebit super illa causa, nisi sit alteri delegata, et, si excommunicator malitiose distulerit, delegatus, qui absolvit, cognoscet. Hoc dic.
Coelestinus III.
Prudentiam tuam: (Et infra: [cf. c. un. de mut. pet. II. 4.]) Quinto insuper loco supplicas informari, utrum, quum tribus vel pluribus causa committitur ita, quod si omnes interesse nequiverint, duo eam nihilominus exsequantur, si reus a duobus tantum fuerit convocatus, venire necessario teneatur; et si citatus fuerit a duobus tantum seu a pluribus, [et] coram duobus comparuerit, tertio aut ulteriori nec veniente per se, vel per literas, ut solet fieri excusante, an duo praesentes in causa possint procedere, et eam definire et sententiae calculo terminare? In hoc casu taliter respondemus, quod, quum aliquis delegatorum iudicium per certum nuncium vel excusatorem literatorie destinatum non ostenderit, se interesse non posse, vel alias de eodem canonice constare non poterit, residui procedere ad causae cognitionem non debent. Quodsi processerint, nihil reputabuntur egisse; illa quippe fuit antiqua sedis apostolicae provisio, ut huiusmodi causarum recognitiones [et decisiones] duobus quam uni, tribus quam duobus libentius delegaret, quum, sicut sacri canones attestantur, integrum sit iudicium, quod plurimorum sententiis confirmatur. Mandati siquidem excedere fines probaretur, si quis citra formam rescripti accepti praesumeret iudicare. §. 1. Adiicimus etiam, quod, ubi fuerit in commissione appositum, ut, si omnes interesse nequiverint, duo eam nihilominus exsequantur, et si aliquis ex ipsis, quum possit, noluerit interesse, duo nihilominus in causa procedant, licet ille tertius gravissime sit arguendus pro eo, quod mandatum apostolicum exsequi subterfugiat aut contemnat. Idem quoque per omnia dicimus observandum in causa, quae committitur duobus, eo apposito, ut, si ambo interesse nequiverint, alter nihilominus exsequatur. §. 2. Sexta nobis proposita ex parte tua quaestio continebat, quod, quum aliquibus iudicibus causa committitur, et quandoque contingit, quod reus actori obiicit, quod stare non potest in iudicio, utpote vinculo excommunicationis adstrictus, si reus non velit statim eum probare excommunicatum, sive non possit, an actor nihilominus audiri debeat, donec super eo, quod obiicitur, rei veritas fuerit patefacta et enodata? Hanc dubitationem taliter removemus, quod, si ille, qui tale quid obiicit, statim vel infra terminum competentem non probaverit legitime quod intendit, actor permitti debet, ut sine offendiculo quolibet audiatur. Ceterum, si vel ex confessione actoris, vel alio quolibet modo legitime constiterit esse actorem vinculo excommunicationis adstrictum, a iudicibus delegatis legitime secundum formam ecclesiae valet absolvi, ita [tamen] ut, si propter aliam iustam causam et evidentem ab ordinario iudice vel delegato excommunicatus fuerit, ad excommunicatorem debet absolvendus remitti. Qui si malitiam adhibuerit, delegati iudices id ritu ecclesiastico libere exsequantur, dummodo non sit tale genus excommunicationis illius [criminis] cuius duntaxat absolutio sedi apostolicae reservetur; explorati quidem iuris exsistit, ut delegatis iudicibus, quibus principale committitur, et accessorium committatur. §. 3. Si vero ab his fuerit, praestito scilicet iuramento, quod stabit mandato ecclesiae, absolutus, rursus interrogas [edoceri] an coram eisdem delegatis iudicibus, vel coram ordinano, a quo excommunicatus exstitit, teneatur super eadem causa, pro qua excommunicatus fuerat, respondere, et quorum debeat iudicio vel mandato stare? In quo quidem casu taliter respondemus, quod coram ipsis excommunicatoribus super illa causa, pro qua fuerat excommunicatus, stare debet, et eorum servare mandatum, nisi specialiter fuerit illud negotium aliis iudicibus a sede apostolica delegatum. Quod si excommunicatores malitiose distulerint, tunc delegati eandem iurisdictionem, quam in principali, et in accessorio exercebunt. [Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Pont. nost. Ao. III. 1193.]
CAP. XXII.
Si causa simpliciter delegatur tribus, duo sine subdelegatione tertii procedere non possunt. Quod si fecerint, ab eis poterit appellari. Idem, si sunt dati cum clausula: “quod si non omnes.” Non enim valet processus duorum tertio inconsulto. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.
Innocentius III. Rheginensi Archiepiscopo et Episcopo Cephadulensi.
Quum causa, quae vertitur inter venerabiles fratres nostros Montis regalis et Rossanensem archiepiscopos super quibusdam decimis, venerabilibus fratribus nostris Panormitano et Capuano archiepiscopis, et tibi, frater Rheginensis, commissa fuisset a nobis fine debito terminanda, praedictus archiepiscopus Montis regalis, sicut ex literis eius accepimus, ad primam praedictorum Panormitani et Capuani archiepiscoporum citationem accessit. In quorum praesentia constitutus excipiendo proposuit, quod pro duabus causis eorum non deberet stare iudicio, tum videlicet, quia ipsa causa tribus fuerat iudicibus delegata, et idem ab illis duobus tantum, te, frater Rheginensis, praesente inconsulto et inscio, nec vices tuas eis super hoc committente, ad iudicium fuerat evocatus, tum etiam, quia ante ipsorum citationem et notitiam literarum, pro eadem causa nuncium suum ad apostolicam sedem transmiserat, in quo decretalem felicis memoriae Alexandri Papae III. praedecessoris nostri sibi affirmabat apertius suffragari. At vero iidem archiepiscopi exceptiones ipsius nolentes admittere, contra eum, ut responderet, interlocutoriam sententiam protulerunt, propter quod idem archiepiscopus, sentiens se gravari, ad sedem apostolicam appellavit. †Nos igitur praedictorum inquisitionem et decisionem canonicam vestrae discretionis examini committentes, Fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, vocatis ad praesentiam vestram, qui fuerint evocandi, et inquisita super praemissis diligentius veritate, si vobis constiterit, praedictos archiepiscopos exceptiones praedictas nullatenus admisisse, non obstante eo, quod per ipsos factum est, decimas ipsas, quibus praedictus Montis regalis archiepiscopus se, postquam nuncius suus propter hoc ad sedem apostolicam accesserat, asserit spoliatum, praecipue quum easdem tam sibi, quam ecclesiae suae a sede apostolica fuisse asserat confirmatas, sive per laicalem potentiam, sive etiam per eosdem iudices factum sit, cum fructibus inde perceptis sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo restitui faciatis, audientes postmodum, quantum de iure poteritis, quicquid fuerit quaestionis, et appellatione remota fine debito decidentes. [Dat. Lat. Kal. Nov. 1198.]
CAP. XXIII.
Si duo sunt delegati cum clausula: “quod si ambo etc.,” uno recusato alter solus procedere potest, nec tenet processus, si cum recusato procedat.
Idem Conventui de Conchis.
Quum super abbatia monasterii vestri inter vos et S. quondam abbatem vestrum fuisset quaestio diutius agitata, †[partibus tandem ad nostram praesentiam accedentibus dilectum filium nostrum H. sancti Eustachii diaconum cardinalem dedimus auditorem, in cuius praesentia pro ipso S. taliter fuit allegatum, quod, quum dilectus filius noster I. tit. S. Pudentianae presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, intrasset Normanniam, et super statu ipsius abbatiae cum abbate ac fratribus inquisitionem habuerit diligentem, nihil reprehensione dignum invenit ibidem; sicut ex literis bonae memoriae C. Papae praedecessoris nostri evidenter apparet, quibus ipsius cardinalis confessio est inserta. Eo vero postmodum ab ipso monasterio recedente, literae ipsius ad dilectos filios Troarnensem abbatem et priorem S. Barbarae fraudulenter obtentae fuerunt super inquisitione abbatis et totius monasterii facienda, nulla data inquisitoribus potestate in abbatem aliquid statuendi, quemadmodum ex testimonio eiusdem cardinalis colligitur evidenter. Praedictis ergo inquisitoribus accedentibus ad monasterium memoratum, et volentibus fines mandati excedere in facienda inquisitione iuris ordine non servato, idem abbas, antequam inquisitio sortiretur effectum, sedem apostolicam appellavit, et quamvis iter arripuisset ad Romanam ecclesiam veniendi, dicti tamen inquisitores, nec appellationi rationabiliter interpositae, neque ipsius absentiae vel excusationibus aliquibus deferentes, destitutionis in eum sententiam contra iuris ordinem promulgarunt, licet non pronunciandi potestas eis esset concessa, sicut ex multorum praelatorum literis liquido declaratur. Memorato igitur abbate ad dicti praedecessoris nostri praesentiam accedente, postquam de inordinata destitutione sua eum reddidit certiorem, omnibus irritatis quae contra iuris ordinem a dictis inquisitoribus fuerant ordinata, eundem abbatem sententia sua restituit, exsecutione sola venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis L. et H. archidiaconis Ebroicensibus demandata. Die vero a solo episcopo partibus assignata, et ad terminum utraque partium veniente, quum exspectaret abbas restitutionem fieri sibi secundum apostolici mandati tenorem, eam non potuit obtinere; quin potius precibus, minis et terroribus eum episcopus inducere laboravit, ut in ipsum, non super restitutione facienda, quod erat principale negotium, compromitteret, sed super exsecutione tantummodo differenda. Et quoniam pars adversa cum armis illuc accesserat et multitudine armatorum, factum est, quod in dictum episcopum, sicut praemissum est, compromisit, fide in manu ipsius praestita, et restitutionis literis depositis apud eum, non tradendis parti adversae, sed diligenter servandis, et restituendis sibi tempore opportuno. Ipse vero episcopus contra id, quod promiserat, venire non metuens, adversariis abbatis literas restituit memoratas, sicque compromisso ex parte ipsius episcopi et adversariorum pariter violato, monachi bonae memoriae Melioris tit. SS. Iohannis et Pauli presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, praesentiam adeuntes, ad I. quondam Rothomagensem decanum super gravamine compromissi commissionis literas impetrarunt, ad cuius primam citationem monachus a dicto abbate transmissus captus fuit ab adversariis, et vinculis ferreis mancipatus; ad secundam vero citationem idem abbas accedens, per impressionem coactus fuit compromittere in decanum, non super abbatia, de qua sub eo nulla quaestio vertebatur, sed pro quibusdam bladi reditibus minuendis. Parte autem altera super compromisso servando fidem, sicut convenerat, non servante, dictum S. iterum oportuit ad sedem apostolicam laborare, ubi a nobis tam super principali quam incidenti etiam quaestione] demum super ea ad Lesionensem episcopum et abbatem de Becco nostrae fuerant literae destinatae, †[ut super his, quae nobis fuerant intimata, studerent elicere veritatem, et statuerent quod secundum Deum viderent rationabiliter statuendum, iuris ordine per omnia observato, ita quod alter sine altero adesse nolente vel etiam non valente mandatum apostolicum adimpleret, mentione facta in literis ipsis de fide violenter, sicut idem S. asserebat, extorta, et non super monasterio abiurando, sed restitutione, ut dictum est, tantummodo differenda: ne, his omissis, tacita veritate commissio videretur obtenta. Partibus vero coram delegatis iudicibus constitutis, pars illius, quem dixit intrusum, praefatum episcopum duabus de causis sibi dixit esse suspectum; tum quia super ecclesia quandam causam habebat cum monasterio memorato; tum etiam, quia ipsum a Romana curia redeuntem ad pacis osculum non admisit, unde neque coram illis, neque coram illorum altero iuri stare voluit, quamvis nihil diceret in abbatem, sed appellans frustratonrie se contumaciter absentavi. Verum dicti exsecutores appellationi, quae nulla fuerat, minime deferentes, habito multorum prudentium virorum consilio, sententiam a dicto praedecessore nostro prolatam exsecutioni mandarunt, restituentes praedicto S. abbatiam, et praefato intruso perpetuum silentium imponentes. Quumque ad eorum ex parte apostolica iussionem dioecesanus episcopus saepius requisitus ipsum S. in corporalem possessionem inducere recusaret, id exsequendum quibusdam diaconibus mundaverunt, qui nedum quod admissi fuerunt, verum per monachos et fautores eorum afflicti verberibus, carcerali sunt custodiae mancipati. Quapropter in intrusum, monachos et fautores eorum a delegatis fuit secundum apostolici mandati tenorem excommunicationis sententia promulgata. Sed ob hoc intrusus et monachi non dimiserunt divina officia celebrare; qui etiam ipso intruso defuncto alium excommunicatum eligere praesumpserunt, sicut ex delegatorum literis perpenditur evidenter. Quumque nec sic possent ad frugem melioris vitae reduci, saepedictus S. iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi. Sed praevenientes eum nuncii monachorum, de benedictionis munere illi quem elegerant impendendo fraudulenter literas impetrarunt, quas ad partes suas miserunt festinantius quam deberent. Petebat itaque dictus S. monachos ipsos (qui cuidam praedecessorum suorum amputare linguam et oculos eruere praesumpserunt, in alium sedentem ad mensam cum gladiis et fustibus impetum facientes, alium solum in ecclesia dimittentes missam celebrare paratum) animadversione condigna puniri, et possessionem abbatiae plenarie sibi restitui, sicut a dicto praedecessore nostro statutum fuerat et a delegatis postea iudicibus ordinatum, intruso, qui post latam in eum sententiam excommunicationis assumptus fuerat, per silentium perpetuum condemnato. Ceterum pro vobis ita fuit propositum ex adverso, quod, quum praefatus I. cardinalis in partibus illis legationis officio fungeretur, et causam ipsam super dilapidatione ipsius S. et incontinentia pariter praefatis abbati Troarnensi et priori sanctae Barbarae commiserit terminandam, ipsi cognita veritate, et ordine iuris per omnia observato, in eum depositionis sententiam protulerunt, quae a dicto praedecessore nostro fuit postea confirmata. Ipse autem S. eidem praedecessori nostro, quod abbatia ipsa iniuste spoliatus fuerit, intimavit; praefato cardinali etiam asserente, non fuisse intentionis suae, quod ad depositionem abbatis procederent iudices delegati, quamvis et hoc esset eis commissum, sicut in eorundem literis reperitur. Unde saepedictus praedecessor noster eum non restituit altera parte absente, sed restituendum mandavit episcopo et archidiacono memoratis, quia tacitum eis fuerat, quod praefatus cardinalis dictis abbati et priori deponendi etiam concesserit facultatem. Convenientibus igitur partibus ad diem et locum sibi a delegatis sedis apostolicae assignatum, dictus S. in manu episcopi, quod eius super causa ipsa staret arbitrio, fide data firmavit, qui partes ipsas, ut ad ea, quae pacis sunt, intenderent, monuit diligenter; inter quas talis compositio intercessit, ut dictus S. in perpetuum cederet abbatiae. Quam cessionem ratam delegati iudices habuerunt, et idem S. (sicut in delegatorum literis continetur) iuramento firmavit, se illam firmiter servaturum. Et quum super restitutione sua duplices literas eiusdem prorsus continentiae impetrasset, facta compositione, quam saepedictus praedecessor noster postea confirmavit, alteras resignavit, alteras retinuit fraudulenter. Processu vero temporis compositione ab eo aliquamdiu observata, per iam dictum Meliorem cardinalem quondam Rothomagensi decano eandem fecit causam committi, fuitque in eius praesentia et venerabilis fratris nostri Rothomagensis archiepiscopi prima compositio innovata, ubi praefatus S. abbatiam denuo abiuravit, et quod compositionem ipsam deinceps observaret, corporaliter praestitit iuramentum, sicut in ipsius Rothomagensis archiepiscopi literis continetur, et multis posset testibus approbari. Fuerunt autem ista coram Rothomagensi facta ea praecipue ratione, quoniam prioratus, quem ipse S. debuit obtinere, in Rothomagensi erat dioecesi constitutus, quem quum per biennium detinens, inhoneste vivendo fere omnia consumpsisset, ad alia bona monasterii se violenter extendit. Et tandem ad praesentiam nostram accedens, et quaedam de praemissis exprimens, alia vero reticens, ad praefatos Lexoviensem episcopum et abbatem Vallis Richerii nostras literas reportavit, ut diligenter inquirerent de omnibus veritatem, et statuerent quod iustitia postularet. Ipsi vero partibus ad se citatis, quamvis episcopos pro memoratis causis, et quoniam R. abbati respondit, quod, si posset, sibi noceret, esset alteri parti suspectus, et ab eo fuerit recusatus, velletque coram coniudice, qui suspectus non erat, vel coram arbitris electis a partibus id probare, dicto abbate Vallis Richerii admittere hoc nolente, ante ingressum causae fuit ab illis duobus postmodum appellatum, ipsi nihilominus eundem S. restituendum sententialiter decreverunt, adversario eius super abbatia perpetuum silentium imponentes. Quum igitur quae praemissa sunt et alia quaedam praedictus cardinalis nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter retulisset, quia constitit nobis per literas iudicum praedictorum episcopi et archidiaconi Ebroicensis, quibus super restitutione ipsius S. a dicto praedecessore nostro fuerat causa commissa, de utriusque partis assensu compositionem sub eo tenore factam fuisse, quod prioratus S. Stephani cum omnibus pertinentiis suis et alia quaedam sibi concessa fuerunt, dum viveret, possidenda, et ipse a lite spontanea voluntate recessit, et instrumenta sua fracto sigillo, quo usus fuerat, in manibus eorundem iudicum resignavit, et quod abbatiam abiuraverit memoratam, ex literis iam dicti Rothomagensis archiepiscopi perpendimus evidenter: nolentes per nos, qui punimus periuria, viam periuriis aperiri, quum et ipse recipiendo compositionem huiusmodi renunciaverit abbatiae, communicato fratrum nostrorum consilio ab impetitione ipsius S. vos et monasterium vestrum absolvimus, perpetuum ei super quaestione ipsa silentium imponentes; non obstante quod factum est ab ultimis delegatis, quum ex his appareat evidenter, ipsos, (ut de aliis taceamus) si eis de praemissis constitit, minus legitime processisse, restituentes illum, qui non habebat ius aliquod repetendi. Et] Quamvis solus abbas, antequam appellaretur ab eo, iuxta formam literarum nostrarum procedere potuisset, quia tamen pro eo, quod cum ipso episcopo interlocutus est, appellationem prius ab eodem episcopo interpositam non tenuisse, de iure sine ipso, quum posset et nollet negotio interesse, per consequentiam confessus est, se non posse mandatum apostolicum adimplere, nec suae intentionis exstitit, ut sine coniudice suo aliquid diffiniret, et cum eo, qui iam iudex esse desierat, aliquid super praedicto negotio rite disponere non valebat, voluntate ac potestate sibi mutuo adversantibus, quum noluerit quod potuerit, et quod voluerit adimplere nequiverit, quod a duobus factum fuerat effectum non potuit de iure obtinere. Nulli ergo etc. Dat. Lat. Id. Apr. [1199.]
CAP. XXIV.
Si iurisdictio delegati exspirat in termino peremptorio, quem partibus assignavit, post congruam horam peremptorii iudex non exspectabit contumacem. Si non exspirat, potest exspectare in diem alteram, et iterum citare, si vult.
Idem Archiepiscopo Toletano.
Consuluit nos tua fraternitas, utrum, quum ad recipiendos testes depositiones publicandas eorum, vel sententiam proferendam peremptorie citas partes, et earum altera se absentat contumaciter die data, an circa ultimam saltem partem diei tibi sit in negotio procedendum, vel in diem exspectandum potius subsequentem; et, si exspectaveris, utrum contumax iterum sit citandus, quum non fuerit die partibus assignata processum? Nos autem credimus, distinguendum, utrum iurisdictio duret post terminum peremptorium, an exspiret in illo. Si durat, in diem alteram aequitate suadente poteris exspectare, nec erit pars contumax peremptorio elapso citanda, nisi gratiam fecerit ei benignitas iudicantis. Si autem exspiret, nisi partes, maxime quum id noverint, se tibi praesentaverint ea hora, qua congrue possis procedere ad exsequendum id, propter quod eis legitime terminum peremptorium assignasti, ex tunc exsequi poteris quod intendis, ne frustra iudicialis instantia evanescat. Ne vero iudicium ecclesiasticum exerceatur in tenebris, quia iuxta testimonium Veritatis qui male agit odit lucem, licet etiam secundum consuetudinem et constitutiones legitimas more Romano dies a medietate noctis incipiat, et in medio noctis desinat subsequentis, unde quod in duabus dimidiatis noctibus agitur, perinde sanxit habendum legalis auctoritas, ac si qualibet parte lucis agatur, nos tamen eam procedendi horam congruam intelligimus, ex qua possis ante noctis tenebras perficere, quod incumbit. Porro discretus iudex in assignatione peremptorii non debet iurisdictionem suam nisi necessitas exigat, adeo coarctare.
CAP. XXV.
Ex nova causa removetur delegatus, etiam post litem contestatam, et alius subrogatur.
Idem Abbati de Bordellia et Priori sancti Sepulcri.
Insinuante dilecto filio R. rectore ecclesiae sancti Saldati ad audientiam nostram pervenit, quod, quum olim causam, quae super iure parochiali inter ipsum et T. rectorem capellae sancti Ioannis de Glovernia Vigorniensis dioecesis vertebatur, venerabili fratri nostro Vigoriensi episcopo et coniudicibus suis a nobis obtinuerit delegari, postmodum, licet fuerit in eadem quaestione processum, tractu temporis ante, quam ad diffinitivae sententiae calculum veniretur, idem episcopus dictum R. in suum, familiarem admisit, sine quo alii coniudices, secundum quod in nostris literis mandabatur, in causa procedere non valebant, et alter ipsorum coniudicum officialis est episcopi supradicti, propter quod adversae parti poterat suspectus haberi. Unde, quum ex causa huiusmodi tam episcopus quam officialis praedictus, utpote quos idem R. in iudices postularat, et ipse familiaris eorum postmodum est effectus, ab adversa parte possent merito recusari, decisionem ipsius causae vestrae petiit discretioni committi. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, nisi postquam familiaris eius est effectus, litigare consenserit coram illo, in causa ipsa, secundum priorum continentiam literarum, ratione praevia, remoto appellationis obstaculo procedatis; alioquin partes ad priorum iudicum revertantur examen. [Quodsi non omnes etc. Dat. VI. Kal. Febr. 1206.]
CAP. XXVI.
Delegatus Papae sententiam suam exsequi potest usque ad integrum annum. H. d. et est casus singularis.
Idem Priori sancti Fridiani.
Quaerenti quid per censuram ecclesiasticam (Et infra: [cf. c. 20. de verb. sign. V. 40.]) Si vero delegatus a nobis excommunicet illum, qui rei iudicatae parere contemnit, licet aliquibus videatur, quod suo sit functus officio, ut ulterius non habeat ex delegata sibi iurisdictione processum, alii autem dicant, quod iurisdictio eius duret donec sententiae pareatur, ut interim absolvere possit parere volentem: nos tamen per aequitatis semitam incedentes praesentium auctoritate statuimus, ut delegatus a nobis non solum usque ad quadrimestre tempus, quod ad solvendum debitum a lege reo conceditur, sed usque ad integrum annum iurisdictionem sibi commissam ad exsequendum sententiam valeat exercere, sicut observatur in illo, qui ante litis contestationem contumax invenitur.
CAP. XXVII.
Delegatus Papae potest principium, medium et finem causae coniunctim et divisim subdelegare. H. d. usque ad §. Verum. – §. 1. A subdelegato cum iurisdictione appellari potest; secus si sine iurisdictione, nisi modum excedat. Tunc enim potest recusari, nisi datus sit de partium consensu. Abbas. – §. 2. A subdelegato non in totum appellatur ad subdelegantem, non autem ad primum delegantem; secus si in totum. H. d. usque ad §. Quem vero. – §. 3. Auditor datus sine partium consensu, recusari potest ut suspectus, non tamen sine causa. Abbas. – §. 4. Si unus ex duobus delegatis principis cum clausula: “appellatione remota” subdelegat alteri acceptanti, non potest acceptans subdelegare, nec appellatione remota procedere, quod tamen ante acceptationem poterat. Et si ab isto fuerit appellandum, appellabitur ad Papam; etiamsi fuerit subdelegatus non in totum. Hoc dicit secundum veriorem intellectum. – §. 5. Si delegatus Papae subdelegat non in totum, pars a subdelegato non poterit appellare, ex eo, quod datus sit sine suo consensu; potest tamen recusari in ostendendo causam iustam coram delegato, et tunc delegatus diffiniet; a quo, etiamsi voluerit recusationem admittere, appellatur ad Papam. H. d.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Super quaestionum articulis, de quibus nos consulere voluisti fraternitati tuae taliter respondemus, quod per constitutionem nostram consultationi bonae memoriae Alexandri Papae III. praedecessoris nostri nullatenus derogatur, sed illa per istam exponitur, immo in ista verius quae in illa fuerant praetermissa supplentur. Ipse namque respondit, quod, si super causa, quae alicui ex apostolica delegatione committitur, a personis ecclesiasticis una vel pluribus, quibus delegatus, ut parcat laboribus partium et expensis, causae cognitionem ipsius et testium examinationes sententia sibi reservata committit, appellatio fuerit interposita, huiusmodi appellationis intuitu causam indefinitam relinquere non tenetur. Nos autem statuimus, quod, licet is, cui causa committitur remota appellatione, non possit eam aliis sine provocationis obstaculo delegare, si tamen delegatus a nobis vel iudex quicunque non tam cognitorem, quam exsecutorem ad aliquem certum articulum quempiam deputaverit, ab eo, nisi modum excedat, non liceat appellari, dummodo de partium deputetur vel recipiatur assensu. Quod si delegatus a nobis vel litis exordium, vel causae finem, nedum totum negotium ei duxerit committendum, ab ipso tanquam a iudice licite provocetur, quum et lis ante iudicem debeat contestari, et causa per iudicem diffiniri. Intentionis igitur nostrae fuit, sicut et tenore constitutionis praemissae potest liquido deprehendi, quod et, ut iudicialis auctoritas liberius valeat exerceri, delegatus a nobis licite possit et principium, et finem, et medium causae sibi commissae, non solum coniunctim, sed etiam divisim alii delegare, non obstante, quod dicitur, quod iudex debet cognoscere per se ipsum in principio, et in medio, et in fine, quum ante, quam ferat sententiam, universa, quae acta sunt in iudicio, investigare debeat diligenter. §. 1. Verum quum totam causam committit alicui, vel principium aut finem ipsius, ab eo tanquam a iudice potest licite provocari. Quum autem alicui medium tantum committit, ab ipso tanquam ab auditore provocari non potest, nisi mandati fines excedat, vel merito sit suspectus. Unde ne valeat recusari, provide statuimus, ut de partium detur vel recipiatur assensu. §. 2. Porro quum delegatus a nobis iurisdictionem suam in alium transfert totam, si fuerit appellandum, non ad eum, sed ad nos appellari debebit. Quum autem sibi aliquid de iurisdictione reservat, si causa sit ei appellatione remota commissa, non ad nos, sed ad eum poterit de iure appellari. Unde si forsan appellaretur ab eo, cui medium causae committitur, sive cognitor aut exsecutor dicatur, vel, quod melius est, auditor, pro eo, quod vel mandati fines excedat, vel merito sit suspectus, nihilominus tamen delegatus a nobis iuxta consultationem praemissam causam poterit diffinire, ut parcatur laboribus partium et expensis. §. 3. Eum vero, Quem delegatus a nobis deputaverit auditorem, neutra partium poterit recusare, nisi coram eo iustam recusationis causam ostendat. §. 4. Si vero duo sunt a principe delegati, et unus committit vices suas alteri, ille non potest, nec debet appellatione remota procedere, nec causam alii delegare, quamvis in commissione facta duobus contineatur expressim, ut appellatione remota alter possit procedere sine reliquo, si non possunt ambo pariter interesse, quia, quod potest ex sola iurisdictione sibi a principe delegata, non potest cum iurisdictione sibi a condelegato commissa. Unde si ab eo fuerit appellatum licet aliquibus visum fuerit, quod ad condelegatum etiam valeat appellari, nobis tamen videtur, quod ad primum duntaxat appellandum est delegantem, propter rationem superius assignatam. §. 5. Eius ergo appellatio, de quo tua fraternitas nobis scripsit, si nostrae constitutionis occasione ad nostram audientiam appellavit, pro eo, quod delegatus a nobis, reservata sibi diffinitiva sententia, audientiam causae commisit quibusdam, qui de partium assensu nec dati sunt nec recepti, nisi contra eos iustam recusationis causam ostenderit, vel paratus fuerit ostendere coram iudice delegato, non debuit impedire, quo minus procederent auditores. Qui etiam si tanquam suspecti fuissent merito recusati, delegatus tamen a nobis nihilominus potuisset, sublato appellationis diffugio, causam ipsam iudicialiter expedire. Quod si iustam recusationis causam noluit admittere delegatus, sed coram suspectis eum litigare cogebat, a tali gravamine licite potuit ad nostram audientiam appellare, quodque post appellationem huiusmodi est praesumptum iudicari debet irritum et inane. [Dat. Lat. VI. Kal. Apr. 1204.]
CAP. XXVIII.
Delegatus Papae, nisi malitiose se exoneret, subdelegatum compellit ad suscipiendam subdelegationem; in coactione tamen deferet suae dignitati et personae. H. d. usque ad §. Item quum totum. – §. 1. Delegatus Papae, sicut potest committere totam causam, ita potest citationem, et punire contemnentem acceptare. Hoc dicit Abbas. – §. 2. Si Papa scienter commisit appellationem interpositam a suo delegato dato cum clausula: “appellatione remota,” iurisdictio primi delegati est interim suspensa quoad exsecutionem. Hoc dicit secundum verum intellectum. – §. 3. Ordinarius ad mandatum delegati exsequitur sententiam, etiamsi sciat eam iniustam. Abbas. – §. 4. Delegatus, qui impeditur die statuta procedere, partem hoc procurantem puniet, et quantum ad diem illam causam committet appellatione remota, in odium procurantis, nisi partes negotium prorogent. Abbas Sicul.
Idem Episcopo Heliensi.
Pastoralis officii †diligentia et sollicitudo, quam geris circa exsecutionem mandatorum nostrorum, et zelus tuae rectitudinis nos invitant, ut, quamvis simus multiplicibus negotiorum occupationibus praepediti, eis tamen ad horam subtrahamus nos ipsos, in qua tuis intendamus consultationibus responsuri. Consuluit etenim nos tuae fraternitatis discretio, utrum, si delegatus a principe causam sibi commissam alii delegare voluerit, nolentem delegationem suscipere ad ipsam suscipiendam valeat coarctare. Consultationi tuae de fratrum nostrorum consilio taliter duximus respondendum, quod, quum delegato a principe iurisdictio dandi iudicem sit a lege concessa, dummodo ipse exonerare se ipsum malitiose non quaerat, potest compellere renitentem, eo, quod iurisdictio illa nullius videretur esse momenti, si coercitionem aliquam non haberet. Delegatus praedictus tamen debet sollicite providere, ut, si personis superioribus, exigente necessitate, negotium duxerit delegandum, in coactionibus inferendis dignitati deferat et personae. §. 1. Item †Subsequenter etiam quaesivisti, utrum cui voluerit delegatus, quum viderit expedire, possit iniungere, ut ad suam praesentiam citet partes, et eis, si obedire contempserint, poenam infligere pro contemptu. Ad quod tuae fraternitati breviter respondemus, quod, quum totum negotium alii possit committere delegatus, sicut superius est expressum, citationis officium potest cuilibet discretione praevia demandare, ac punire merito contemptorem. [Ex parte tua etc. (cf. c. 11. de off. iud. ord. I. 31.)] (Et infra:) §. 2. Praeterea postulasti per sedem apostolicam edoceri, si, quum a sententia lata auctoritate literarum nostrarum, in quibus appellatio est inhibita, fuerit appellatum, et literae post appellationem ad iudices alios emanaverint, an ad mandatum posteriorum iudicum exsecutio sententiae, a prioribus delegata, debeat retardari, ut priores iudices ipsam neque per se, neque per alios exsequantur? Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum nos appellationis causam ex certa scientia iudicibus aliis committimus cognoscendam, appellationem videmur recipere, ac iurisdictionem priorum iudicum revocare, ut interim executio sententiae suspendatur, donec appellationis merita plenius sint discussa. [Praeterea etc. (cf. c. 14. de rescr. I. 3.)] (Et infra:) §. 3. Quia vero saepe contingit, quod exsecutio sententiae ordinario demandatur, quaesivisti, an si ordinarius ipsam iniustam esse cognoverit, debeat eam exsecutioni mandare, an sit ei potius subsistendum? Attendentes itaque, quod non cognitio, sed exsecutio tantum demandatur eidem, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum ordinarius teneatur obsequi delegato, etsi sciat sententiam illam iniustam, exsequi nihilominus tenetur eandem, nisi apud eum efficere possit, ut ab hoc onere ipsum absolvat. [Edoceri etc. (cf. c. 11. de off. iud. ord. I. 31.)] (Et infra:) §. 4. Quum autem saepe contingat, ad diem, quem iudex delegatus a nobis partibus assignavit, earum altera procurante, ut negotium prorogetur, iudicem ipsum a rege vel archiepiscopo evocari: nos, perversorum volentes malignitatibus obviare, decernimus, ut, si delegato constiterit, hoc fuisse alicuius partis malitia procuratum, ipsam puniat animadversione condigna, et, ne aliquod lucrum ex huiusmodi fraude reportet, personae neutri parti suspectae, quantum ad diem illum, committat ipsum negotium audiendum, quae in ipso appellatione remota procedat, nisi forte partes consenserint negotium prorogari. [Praeterea etc. (cf. c. 1. de sacr. non it. I. 16.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. XXIX.
Subdelegatus a delegato Papae iurisdictionent non habente potest coercere impedientem. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.
Idem Abbati sancti Hilarii et Magistro G. Canonico Trevisino.
Ex literis venerabilis fratris nostri patriarchae Grandensis †accepimus, quod, quum dilecti filii Grandensis primicerius et plebanus S. Sophiae de Venetiis, quibus causa, quae inter clericos sanctae Iustinae ac Albertum presbyterum super eo, quod idem presbyter clericum se ipsius ecclesiae asserebat, agitari dignoscitur, a nobis fuerat delegata, mandassent eisdem, ut memoratos clericos, qui per archipresbyterum Paduanum, ad quem fuerat super eodem negotio quoddam a nobis rescriptum obtentum, in quo, sicut asseritur, de prioribus literis mentio non fiebat, denunciati fuerant excommunicationis sententiae subiacere, nisi dictum presbyterum in socium reciperent et in fratrem, idem patriarcha denunciaret anathematis vinculo non ligatos: ipse nolens eisdem iudicibus in hac parte parere, qui nostra fungebantur auctoritate, maxime quum venerabilis frater noster Castellanensis episcopus ipsis super hoc parendum non duxerit requisitus, clericis sanctae Mariae formosae mandatum supradictorum iudicum per suas literas nunciavit, quas dilectus filius archidiaconus Castellanensis, plebanus eiusdem ecclesiae, legi publice coram populo non permisit. [Quumque super hoc paucis diebus elapsis apud S. Nicolai monasterium ab eodem patriarcha benigne fuisset idem archidiaconus requisitus, in iram subito concitatus eundem patriarcham gravibus verborum iniuriis multis praesentibus lacessivit.] Qui considerans, archidiaconum ipsum per tantum iniuriarum excessum non se tantummodo, sed etiam Gradensem ecclesiam, immo nos ipsos graviter offendisse, tam ipsum archidiaconum, quam praedictam ecclesiam ecclesiastico supposuit interdicto, [ea praecipue ratione, quoniam ex antiqua consuetudine, sicut dicitur, est obtentum, ut literae, quae per patriarchatum Gradensem a patriarchis Gradensibus diriguntur, indifferenter ab omnibus admittantur. Verum ad instantiam clericorum et parochianorum ecclesiae supradictae quoad ipsam ecclesiam patriarcha interdicti sententiam relaxavit, sub excommunicationis poena clericis eisdem iniungens, ne archidiacono participare praesumerent in divinis. Quum autem patriarcha iam dictus cum praefato episcopo ad monasterium S. Crucis pro celebrandis cuiusdam exsequiis accessisset, et archidiaconus se vellet divinis officiis immiscere, patriarcha pro vitando scandalo secessit in partem; propter quod archidiaconus ipsum coepit gravibus verborum iniuriis aggravare. Idem quoque archidiaconus licet a divinis per unius diei spatium cessavisset, postmodum tamen celebrare publice non erubuit interdictus. Ad haec de saepe dicto episcopo patriarcha gravem deposuit quaestionem, quod, quum sibi et Gradensi ecclesiae obedientiam teneatur et reverentiam exhibere, quanquam ei mandaverit, ut praefatum archidiaconum pro interdicto, et clericos S. Mariae pro excommunicatis haberet, et faceret excommunicationis et interdicti sententias ab ipso prolatas per Castellanensem dioecesim inviolabiliter observari, idem episcopus in iniuriam patriarchae permittens archidiaconum in ecclesia Castellanensi libere ministrare, clericis suae dioecesis sub fidelitatis poena praecipiendo mandavit, ut per ecclesias suas archidiaconum et clericos supradictos nec interdicti nec excommunicationis sententiae subiacere publice nunciarent. Unde idem patriarcha nobis humiliter supplicavit, ut tantam iniuriam et excessum, nec non in ipsum, sed potius contra sedem apostolicam tam ab episcopo quam archidiacono attentatum castigare taliter curaremus, ut resecaretur in aliis materia similia committendi. Dictus vero episcopus per suas nobis literas intimavit, quod quum patriarcha denunciasset clericos S. Iustinae anathematis vinculo non teneri, quos idem episcopus prius excommunicatos denunciaverat, de mandato archipresbyteri Paduani, a nobis, sicut asseritur, iudicis delegati, occasione huiusmodi inter patriarcham et archidiaconum contentione suborta, patriarcha ex commotione quadam archidiaconum interdixit, quo ad appellationis beneficium convolante, patriarcha in saepedictam ecclesiam interdicti sententiam promulgavit, nec satisfactionem oblatam ab archidiacono super hoc recipere voluit, nisi archidiaconus, ut ipsius pareret mandatis, interposito iuramento firmaret. Adiecit etiam idem episcopus, quod ipse timens, ne prorumperet ad aliquid patriarcha, quod ad ipsius episcopi vel ecclesiae seu clericorum suorum praeiudicium cederet vel gravamen, ad sedem apostolicam appellavit, nobis sollicite supplicando, ut patriarcham a sui et ecclesiae suae ac clericorum et ecclesiarum suae dioecesis molestatione indebita compescere curaremus.] Quum igitur super praemissis et aliis inter utriusque partis procuratores fuisset coram dilecto filio tit. SS. Cosmae et Damiani diacono cardinali, quem auditorem dederamus eisdem, aliquamdiu litigatum, et ipse nobis quae audierat fideliter retulisset, quia nobis constare non potuit, an per literas, quae ad Paduanum archipresbyterum impetratae dicuntur, quum nobis ostensae non fuerint, revocatae fuerint literae ad praedictos primicerium et plebanum obtentae, causam ipsam vestro examini duximus committendam, per apostolica scripta Mandamus, quatenus, inquisita super praemissis plenius veritate, nisi vobis constiterit, quod literae, quae secundo loco ad praedictum archipresbyterum Paduanum impetratae dicuntur, de prioribus literis ad saepe dictos primicerium Grandensem et plebanum sanctae Sophiae obtentis expressam fecerint mentionem, ut per secundas primae appareant literae revocatae, quum primos iudices auctoritate literarum nostrarum iurisdictionem non sit dubium habuisse, quam potuerunt postmodum patriarchae quoad exsecutionem suae sententiae demandare, ex qua coercitionem etiam idem patriarcha receperat, quum huiusmodi demandata iurisdictio delusoria videretur, si subdelegatus huiusmodi coercitionem aliquam non haberet, interdicti sententiam ab eodem patriarcha in Castellanensem archidiaconum promulgatam, pro eo, quod ipse eiusdem patriarchae exsecutionem impediens, eius literas, quibus mandatum praedictorum iudicum nunciabat, legi in publicum non permisit, tamdiu faciatis sublato appellationis obstaculo inviolabiliter observari, donec eidem patriarchae de iniuriis irrogatis sufficienter fuerit satisfactum. Si vero constiterit primas literas per secundas legitime revocatas, quum appareat, primos iudices iurisdictionem nullam penitus habuisse, et ita constet per consequentiam, patriarcham ipsum non recepisse iurisdictionem vel coercitionem aliquam ab eisdem, praedictam interdicti sententiam ab eodem patriarcha prolatam denuncietis irritam et inanem. [Nihilominus etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XI. Kal. Ian. Ao. X. 1207.]
CAP. XXX.
Iurisdictio delegati re integra morte mandantis exspirat.
Idem Episcopo Pictaviensi.
Licet undique †confluentium negotiorum multiplicitas copiosa nostrum animum ad varias curas impellere non desistat, fraternitas tamen tua, quam sincera complectimur in Domino caritate, sollicitudinem ad tempus deponere compulit, quam in exsequendis aliis ex debito pastoralis officii gerebamus, atque tuam dubitationem apostolico certificare responso. Quum igitur a nobis duxeris requirendum, si causam aliquam tribus iudicibus delegamus, apponi in literis nostris illam clausulam facientes: “quod si non omnes his exsequendis poteritis interesse, duo vestrum nihilominus eam exsequantur,” et unus, postquam commiserit cuidam ex aliis vices suas, de medio sit sublatus, tertius ut suspectus merito recusetur, an collega superstes suo nomine ac defuncti possit negotium definire: inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si iurisdictione a suo sibi collega delegata eo vivente uti non coeperit, quia mandatum huiusmodi re integra morte mandatoris exspiravit, non habet solus officium iudicandi; si vero ante mortem illius iurisdictione uti coeperit taliter demandata, vices suas et illius poterit adimplere.
CAP. XXXI.
Non creditur quis delegatus, nisi delegationem probet.
Idem Episcopo Baiocensi.
Quum in iure peritus (Et infra: [cf. c. 33. de elect. I. 6.]) Praeterea quaesivisti, quum tibi ab aliquo sub hac forma mandatur: “auctoritate, qua fungor, iniungo, ut talem denuncies excommunicationis sententiae subiacere,” ac tibi super mandato apostolico haesitanti ab aliquo non sit facta fides, an mandatum huiusmodi exsequi tenearis? Super quo tibi huiusmodi damus responsum, quod, nisi de mandato sedis apostolicae certus exstiteris, exsequi non cogeris quod mandatur. [Contingit etc. Dat. Lat. X. Kal. Sept. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
CAP. XXXII.
Per procuratorem non habentem mandatum de re ad rem iurisdictio prorogari non potest.
Idem Parisiensi et Trecensi Episcopis et Abbati sanctae Genovefae.
Quum olim dilectus filius abbas et conventus Vergiliacensis sua nobis conquestione monstrassent, quod nobilis vir Petrus comes Altissiodorensis quoddam stagnum, molendinum et domum in terra eorum construere nitebatur in ipsorum praeiudicium et gravamen, venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio thesaurario Nivernensi commisimus causam ipsam. Per quorum literas accepimus, quod lite super petitionibus ecclesiae contestata, receptis utrinque testibus, et attestationibus publicatis, quum super dictis testium inter partes fuisset postmodum disputatum, tandem pars comitis proposuit coram eis, quod de damnis in nemoribus et rebus aliis datis, super quibus testes deponere videbantur, cognoscere non debebant, quum in rescripto nostro nulla de damnis mentio haberetur, †[adiiciens, quod res illae, super quibus quaestio agebatur, de feudo erant nobilis viri ducis Burgundiae, sicut idem dux in patentibus literis fatebatur, et ideo super illis ad dominum feudi potius quam ad dictos fuerat iudices recurrendum.] Ad quod fuit ex adverso responsum, quod, [si non expresse, tacite tamen de damnis datis in nostris literis mentio habebatur, quum nomen gravaminis esset literis ipsis insertum. Propter quod de ipsis cognoscere poterant saltem tanquam de accessoriis seu appendiciis negotii principalis. Item,] quum super omnibus articulis, de quibus testes deposuerant, lis fuisset solenniter contestata, de ipsis cognoscere ac pronunciare iudices tenebantur. [Sed et super exceptione feudi sero nimis, utpote post testium publicationem obiecta, audiendum non esse comitem asserebat.] Ad haec pars comitis replicavit, quod, etsi super damnis a procuratore suo lis fuerit contestata, ei tamen ex hoc non poterat praeiudicium generari, quum ad hoc procurator datus non fuerit, sed ad illam duntaxat causam, quae fuerat in literis commissionis expressa, super castro videlicet, stagno et molendino; ad hoc parte altera respondente, quod procuratoris factum comes ulterius impugnare non poterat, quod usque post publicationem testium minime duxerat revocandum. Iudices autem, super hinc inde propositis habito consilio discretorum, interlocuti sunt, quod super damnis datis a comite ad eos cognitio pertinebat. Quo audito comes ad appellationis beneficium convolavit. Unde ipsum iudices evocatum, et nec per se, nec per responsalem idoneum comparentem, excommunicationis vinculo adstrinxerunt, †[eo tamen in contumacia perdurante, causam eandem cum attestationibus fideliter consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Porro procuratoribus utriusque partis propter hoc apud sedem apostolicam constitutis, procurator monasterii proposuit coram nobis, quod, quum villa de Vetenedo Virziliacensi et S. Germani Antissiodorensis monasteriis sit communis, ita quod terragium, spanagium, albergariam, censum, tertias, laudas, vendas et retentionem habeant in eadem, praedictus comes; qui nihil aliud quam duos denarios annuatim a quolibet rustico custodiae seu salvamenti nomine percipere consuevit, nunc in ipsa iurisdictionem sibi contra iustitiam usurpando, ab unoquoque villano V. solidos extorquet, in quodam loco eiusdem villae post inhibitionem tam sibi quam Hospitalariis factam, qui locum ipsum in censiva monasterii obtinebant, ab eis per commutationem recepto, castrum, stagnum et molendinum aedificando in ipsorum praeiudicium et gravamen, in nemoribus, lapidibus et rebus aliis gravibus damnis datis. Propter quod aedificia supradicta, utpote post inhibitionem et nunciationem exstructa, idem procurator petiit demoliri, et compelli comitem supradictum a Virziliacensis monasterii super hoc molestatione cessare, super damnis datis eidem compensationem congruam exhibendo. Procurator vero comitis allegavit, quod, quum in praedicto loco de Vetenedo suae iurisdictioni subiecto perpetrarentur saepissime homicidia et rapinae, ipse volens tot et tantis obviare periculis, quandam domum in solo, quod ab Hospitalariis per commutationem acceperat, ubi domum fortem olim exstitisse didicerat, ad transeuntium securitatem construxit, quodam stagno et molendino ad opus custodum ipsius domus aedificatis ibidem. Verum abbas et conventus praedicti falso dicentes se super hoc praegravari, literas ad praedictos iudices impetrarunt, et, quum ipsis in praesentia iudicum obtulerit dictus comes, quod, si qua damna probarent se ob illa aedificia pertulisse, non solum in simplum, sed duplum ipsis damna eadem resarciret, ipsi tam hoc verbum quam etiam alias pacis species penitus respuerunt. Quum autem per iudices fuerit in eadem causa usque ad testium publicationem processum, quoniam attestationibus publicatis apparuit, eos super multis deposuisse articulis, super quibus lis contestata non fuerat, pars comitis allegavit, quod iudices super illis cognoscere non valebant. Unde, iudicibus se de damnis datis cognoscere ac pronunciare posse interloquentibus, ad nostram fuit audientiam provocatum. Nos autem auditis iis et aliis, quae procuratores proponere curaverunt, et attestationibus utriusque partis diligenter inspectis, intelleximus pro monasterio esse probatum, in supradicta villa terragium, spanagium, albergariam, census, tertias, laudas, vendas ac retentiones ad praedicta monasteria pertinere, ac stagnum et calceria supradicta partim in proprietate Virziliacensis coenobii, et partim in ipsius et S. Germani censiva fuisse constructa. Item, quod Hospitalariis, qui pro praedicto loco annuum censum monasteriis exsolvebant, ne locum ipsum, censivam videlicet monasteriorum, transferrent in comitem, et comiti, ne censivam ipsam reciperet, prohibitio facta fuit. Pro parte vero comitis videbatur esse probatum, quod iustitia nemoris super fortalitia est ipsius, et quod absque cuiusquam iniuria dictus comes ad albergagium hominum ipsius villae potest concedere nemus ipsum, quodque comes ipse iustitiam habet in villa, et pro salvamento de qualibet domo villae duos denarios recipere consuevit. Item, quod in pratis Hospitalariorum est fortalitia ipsa fundata, et quod quicunque aliquid habet ad censum, illud salvo censu potest concedere cui vult. Rursus, quod in eadem villa olim fuerat dormis fortis clausa palitiis et fossatis.] Quia vero super damnis datis, antequam lis fuerit contestata, nequaquam ad dictos iudices cognitio pertinebat, quum in rescripto nulla de illis mentio haberetur, nec ad ipsos potuerit iurisdictio prorogari, quum procurator ad illa solummodo intelligatur constitutus, quae in commissionis literis inveniuntur expressa, et, postquam comes publicatis attestationibus intellexit, super his fuisse depositum, protinus contradixit, nos eosdem iudices [protinus] pronunciavimus minus iuste interlocutos fuisse, ac saepedictum comitem, qui ob hoc ad appellationis beneficium convolavit, excommunicationis sententia non fuisse ligatum. [Ceterum etc. Dat. Later. Ao. XI. 1209.]
CAP. XXXIII.
Qui acta causae relationis iudicum delegatorum sigilla violando aperuit, non auditur postmodum contra illa.
Idem Senonensi Archiepiscopo.
Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod dilecti filii magister S. et B. archidiaconatum et praeposituram adinvicem commutassent [(Et infra:) [cf. c. 7. de rer. permut. III. 19.] Quia ergo super facto ipsius B. nobis non poterat de veritate constare, causam super hoc venerabilibus fratribus nostris Lingonensi et Cabilonensi episcopis sub certa forma duximus committendam. Ipsi ergo in mandati nostri exsecutione procedere cupientes, partibus ad suam praesentiam convocatis, receperunt testes utrinque productos, audierunt confessiones partium et depositiones testium publicarunt. Quumque propter quendam articulum, qui eis dubitabilis videbatur, causam ad nos remittere proposuissent instructam, gesta omnia redigentes in scriptis sub sigillis propriis incluserunt, et assignarunt partibus nobis fideliter praesentanda.] Verum supra dictus B. delegatis nostris non deferens, immo verius deleganti, sigilla violavit illorum, et scripta, quae nobis fuerant praesentanda, non erubuit aperire. Qui postmodum in nostra praesentia constitutus, adversario suo praesente, in excusationem suam proposuit coram nobis, quod iudices perperam processerant contra ipsum, quum acta in scriptis minus fideliter redegissent. Unde timens, ne literas portaret Uriae, illorum scripta aperuit, et quod suspicatus fuerat adinvenit. Sane, si, quod expediret, melius notavisset, vel non recepisset scripta suspecta, vel recepta nobis fideliter praesentasset, et ostendisset causam suspicionis propositae coram nobis, praeterea quum non conquereretur de iudice, quem ei proprio motu concessimus, sed de illo potius, quem ipse duxerat eligendum, et iudices suas nobis per eum literas destinassent, de ipso pariter conquerentes, verbis ipsius fidem non duximus adhibendam; sed ut in eo saltem puniretur, in quo peccaverat, contra acta iudicum, quae temere violarat, ipsum, sicut nec debuimus, noluimus exaudire, ne videretur dolus suus ei patrocinium attulisse. [Quum etc. (c. 7. de rer. permut. III. 19.) Dat. Lat. Id. Ian. Ao. V. 1203.]
CAP. XXXIV.
Delegatus non tenetur admittere collegam sibi adiunctum per literas subreptitias, nec ipsius subdelegatum. Hoc dicit secundum unum intellectum. Vel sic: Delegatus subdelegatum collegae impediti non tenetur admittere, si in rescripto est clausula: “quod si ambo, etc.” Hoc dicit secundum alium intellectum.
Idem Abbati et Capellano sanctae Mariae Bononiensis.
Coram dilecto filio nostro M. sancti Theodori diacono cardinali, quem tibi et dilecto filio H. nuncio, et clerico sanctae Agathae adversario tuo, qui cum instrumentis eiusdem ecclesiae, sed absque literis de ratihabitione, ad apostolicam sedem accesserat, sed de rato caverat sub fideiussoria cautione, concessimus auditorem, constitutus proponere curavisti, quod, quum olim quidam in parochia sanctae Mariae, post appellationem interpositam ad apostolicam sedem, in honorem beatae Agathae domum et ecclesiam construxisset, bonae memoriae Alexander Papa praedecessor noster causam super hoc T. abbati sancti Stephani, et T. priori sancti Victoris commisit fine debito terminandam; qui auditis quae fuerant hinc inde proposita, et rationibus partium diligenter inspectis, pro ecclesia S. Mariae diffinitivam sententiam protulerunt, quae per felicis recordationis Lucium, Gregorium et Clementem praedecessores nostros fuit postmodum confirmata. Verum capellanus sanctae Agathae sententiae parere contempsit, et parochianos sanctae Mariae ad ecclesiastica sacramenta recepit, et suspensus divina praesumpsit officia celebrare. Quumque super eadem causa coram venerabili fratre nostro H. Ferrariensi episcopo fere per annum disceptatum fuisset a partibus, productis testibus coram eo, pars ecclesiae sanctae Agathae, horum veritate suppressa, dilectum filium magistrum L. Bononiensem canonicum obtinuit eidem episcopo in causae decisione adiungi. Qui quum causae interesse non posset, praedictus episcopus, cui per sequentes literas impetratas tertio mandabatur, ut, si ambo interesse non possent mandatis apostolicis exsequendis, ea ipse nihilominus adimpleret, †attestationibus publicatis et rationibus plenius intellectis sententiam praedictam confirmavit, capellano S. Agathae sub poena excommunicationis iniungens, ut nullum parochianorum tuorum infra certos terminos commorantium ad officia divina vel ecclesiastica reciperet sacramenta. Ad hoc dictus Hugolinus ex adverso respondit, quod olim archipresbyter de Pastino a praedicto Alexandro praedecessore nostro indulgentiam impetravit, ut in vico Castellionis, in quo superexcreverat populi multitudo, ecclesiam de novo fundaret. Unde tunc Bononiensis episcopus de mandato eiusdem praedecessoris nostri et locum signavit, et primarium lapidem benedixit, et in fundamento secundum consuetudinem collocavit, et sic capellam in eodem loco constructam cum tota parochia, quam usque hodie habet ecclesia de Pastino, per XX. annos iuste possedit, quam felicis recordationis Coelestinus Papa praedecessor noster eis suis literis confirmavit, et nos sub nostra protectione recepimus constitutam nobis ab eodem archipresbytero censualem. Unde olim quidam canonicus regularis ab archipresbytero de Pastino, ut divina in eadem celebraret officia deputatus, praeter auctoritatem archipresbyteri et capituli de Pastino coram praedicto abbate S. Stephani et priore S. Victoris ab illis citatus apparuit, sed coram eis iudicium non subivit. Immo ab ipsis tanquam de ratione suspectis, quia praedictam sibi voluerant parochiam vindicare, ad nostram duxit audientiam appellandum. Iidem autem iudices non dubitantes mandati fines excedere, tam super novo quam veteri populo sententiam protulerunt, quum secundum tenorem literarum directarum ad eos non potuissent nisi de veteri iudicare. Postmodum vero memoratus canonicus contra voluntatem, immo prohibitionem archipresbyteri sui coram Ferrariensi episcopo comparens, sub eo aliquantulum litigavit; sed tandem comperto, quod universi familiares eius ei essent adversi, praedictum magistrum ei fecit adiungi. Nuncius vero ecclesiae sanctae Agathae inter alia proposuit, quod, quum dictus magister L. vices suas alii delegasset, episcopus admittere noluit subdelegatum; sed post appellationem ad nos legitime interpositam solus in causae cognitione processit. †Unde contra primam sententiam allegabat, quod de commissione ad primos iudices impetrata ad archipresbyteri notitiam nil pervenit, quod iudices post appellationem legitime interpositam processerunt, et quia fines mandati fuerunt in processu transgressi. Contra secundam vero similiter proponebant, quod canonicus regularis, qui coram Ferrariensi episcopo litigavit, non solum non fuerat procurator datus ad eam, sed etiam contra prohibitionem archipresbyteri liti se praesumpserat immiscere; quod Ferrariensis episcopus solus processerat, quum non ei soli causa fuerat delegata, et collega eius, etsi causae nequiverit interesse, alii tamen commiserit vices suas, et post appellationem etiam ad nos interpositam idem Ferrariensis pro ecclesia S. Mariae sententiam promulgavit. Ad haec autem pars altera replicabat, quod praedicta stare non poterant, quum credi non debeat, quod a iudicibus illis pars appellaverit adversa, ad quos nec sciverat, nec audierat commissionis literas emanasse. Praeterea quum in literis commissionis appellationis fuisset obstaculum partibus interclusum, appellationi postmodum interpositae non fuerat deferendum. Insuper, quum, sicut adversarius fuit in iure confessus, et si pars eius, qui, ut prosequeretur appellationem, literas impetraret, non tamen illis fuerit usa, pro eodem haberi debebat, ac si non fuerit prosecuta. Unde sententia iam transierat in rei iudicatae auctoritatem, etiamsi contra ius litigantis prolata fuisset. Quum autem nec literae commissionis ad iudices primos obtentae praesententur in iure, nec aliter legitime demonstretur formam mandati iudices excessisse, pro sententia potius est praesumendum. Quod dicitur ex adverso, quod canonicus ille non fuerit procurator, non nocet, quum ipse litem coram Ferrariensi episcopo contestando factus fuerit dominus litis, qui generalis ab ipsius fundatione ecclesiae procurator fuerat, et sic agebat et contrahebat, ac si vere capellae dominus exstitisset, praesertim quum in causam non tam ecclesiae nomine, quam proprio traheretur, utpote qui parochianos adiudicatos ecclesiae S. Mariae ad divina recipiebat officia, et exhibebat eis ecclesiastica sacramenta. Praeterea, quum ad archipresbyteri notitiam pervenisset, causam ipsam fuisse Ferrariensi episcopo delegatam, si per canonicum illum nolebat subire iudicium, ad causam agendam debuerat alium destinare. Quod quum non fecerit, eius est negligentiae imputandum, immo malitiae potius, qui sic commissionem nostram nisus fuerit enervare. Sed econtra fuit responsum, quod Ferrariensis episcopus solus procedere potuit, quum primum coram eo lis fuerit contestata et testes ad causam producti, et in ultimae commissionis literis fuisset insertum, quod, si ambo interesse non possent exsequendis mandatis apostolicis, praedictus episcopus ea nihilominus exsequi procuraret. Quod non intelligitur, ut, si per se, vel per alios interesse non possent, quia id raro vel nunquam contingeret, sed si non posset personaliter interesse. Appellationi ergo interpositae ob causas praedictas, quum causae sufficientes non essent, aliquatenus non erat deferendum. Idem igitur cardinalis, auditis his et aliis, quae fuerunt hinc inde proposita, latam ab eodem Ferrariensi episcopo sententiam de mandato apostolico confirmavit, et adversae parti super hoc perpetuum silentium duxit imponendum. Nos ergo quod ab eo factum est auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.
CAP. XXXV.
Locus, ad quem reus secure accedere non potest, et canonicus in causa concanonici delegatus, recusari poterit.
Idem Praeposito S. Dominici Subdiacono nostro.
Quum R. canonicus Ianuensis causam pecuniariam, quae inter ipsum ex una parte, ac P. civem Ianuensem ex altera vertitur, tibi obtinuerit delegari, et idem civis, propter multas et graves inimicitias civitatis suae in tua nequeat praesentia comparere, sicut ex ipsius et dilectorum filiorum consulum Ianuensium insinuatione nobis innotuit: discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus supradicto R. huiusmodi optionem relinquas, ut exceptis canonicis Ianuensibus, quos, quum sint eius socii, merito habet pars adversa suspectos, in civitate vel dioecesi Ianuensi, in qua sunt multi, sicut pro certo tenemus, viri providi, iudicem eligat, coram quo quaestio terminetur, cui auctoritate nostra districte praecipias, ut eandem causam iuxta rescripti a te obtenti tenorem appellatione remota fine debito terminare procuret.
CAP. XXXVI.
Si mandatur iudici delegato, ut illum absolvat, qui dicit se iniuste excommunicatum, ante probationem illum absolvere debet. Si autem dicat excommunicationem nullam, probationem nullitatis ante pronunciationem admittet.
Idem Rothomagensi Archiepiscopo.
Quum contingat interdum, quod laici (Et infra: cf. c. 24. de rescr. I. 3.) Insuper requisiti sumus, quum quis conqueritur in se a suo episcopo post appellationem ad nos legitime interpositam, vel alias iniuste excommunicationis sententiam promulgatam, et nos iudicibus damus nostris literis in mandatis, ut, si est ita, vel iuxta formam ecclesiae absolutionis beneficium illi impendant, vel eandem sententiam denuncient esse nullam, ac episcopus paratus sit probare, se in illum, antequam vocem appellationis emitteret, vel alias iuste huiusmodi sententiam protulisse, an probationibus non admissis liceat iudicibus excommunicatum absolvere, vel denunciare sententiam esse nullam? Ad quod tibi taliter respondemus, quod super iam dicto casu non consuevimus, si bene meminimus, sub praescripta forma iudicibus scribere, sed sub ista, ut videlicet, si excommunicationis sententiam post appellationem ad nos legitime interpositam invenerint esse latam, ipsam denunciantes penitus nullam esse, audiant, si quid fuerit quaestionis; alioquin recepta iuxta formam ecclesiae cautione impendant absolutionis beneficium conquerenti, et iniuncto sibi quod de iure fuerit iniungendum, audiant causam, et eandem fine debito terminare procurent. Sed si forsan appareat, nos in iam dicto casu sub praenotata quandoque forma scripsisse, in altero utique casuum praedictorum, quum quis videlicet conqueritur, se post appellationem ad nos legitime interpositam excommunicatione fuisse innodatum, semper utriusque partis probationes sunt admittendae, antequam ad decernendum super hoc aliquid procedatur, per quas denique apparebit, an absolutione indigeat conquerens, vel denunciandus sit potius non ligatus. In eo vero casu, quum videlicet excommunicatum quis se asserit iniuste, vix vel nunquam est eius, antequam absolutus fuerit, probatio admittenda, nisi tunc tantum, quum asserit in excommunicationis sententia intolerabilem errorem fuisse patenter expressum, ad quod probandum admittitur antequam absolutionis gratiam consequatur. Verum si proponat, se simpliciter excommunicatum iniuste, ac episcopus ad probandum, quod iuste ipsum excommunicavit, suas postulet probationes admitti, non est ante absolutionem ipsius aliquatenus audiendus, quum, etsi pro certo constaret, rationabiliter in illum excommunicationis sententiam promulgatam, nihilominus esset ei absolutio secundum formam ecclesiae impendenda humiliter postulanti. Et ideo in hoc casu illum credimus iuxta formam ecclesiae protinus absolvendum, ut sic demum, probationibus utriusque partis admissis, utrum iuste vel iniuste ligatus fuerit, decernatur. [Dat. Lat. Kal. Sept. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XXXVII.
Si subdelegatus delegati Papae iurisdictione uti coeperit, a delegato removeri non potest; et si fecerit contra mandatum, sive excesserit formam rescripti, processus est nullus.
Honorius III. Messanensi et Reginensi Archiepiscopis.
Venerabili fratri nostro archiepiscopo Cusentino nostris dedimus literis in mandatis, ut venerabilem fratrem nostrum Cephaludensem episcopum restitui faceret ad episcopatum, et ad alia, quibus fuerat indebite spoliatus; quo restituto plenarie, et corporalem ac pacificam possessionem adepto, si videret, quod idem, episcopus merito esset, prout nobis suggestum fuerat, de dilapidatione suspectus, virum providum et honestum provideret coadiutorem eidem adiungere, sine cuius consilio nihil eorum faceret, quae ad administrationem pertinent temporalem, quoadusque veritate comperta duceremus aliter providendum, interim omne alienationis genus eorum utrique auctoritate nostra districtius interdicens. Porro idem archiepiscopus corporis infirmitate gravatus, commisit in huiusmodi negotio vices suas primo abbati sancti Spiritus de Panormo, ac demum thesaurario Cusentino. Quorum processus nobis exhibitos de fratrum nostrorum consilio cassavimus iustitia exigente, quia videlicet abbas contra mandati nostri tenorem ad inquirendum, utrum de dilapidatione suspectus esset episcopus, eo non restituto processit, et archiepiscopus ipse, quum iam suo functus esset officio dicto abbati committendo in integrum vices suas, huiusmodi negotium dicto thesaurario non potuit demandare.
CAP. XXXVIII.
Si delegatus pronunciaverit, se iurisdictionem non habere, ipsam etiam de consensu partium non reassumit.
Gregorius IX. S. Praecentori et Magistro N. canonico Ambianensibus.
Significantibus M. muliere et F. nato eius nos noveritis accepisse, quod, quum nobilis mulier I. vidua, mentiens se pauperem, contra eos super terris et rebus aliis ad iudices nostras literas impetrasset, iidem coram eis excipiendo proponere curaverunt, quod, quum dictae literae suggesto mendacio impetratae fuissent, quum praedicta Iuliana, quae nobilis est et dives, pauperem se dixisset in eis, coram ipsis, nisi requisito prius domino, sub cuius iurisdictione ipsi consistunt, et coram quo parati erant eidem exhibere iustitiae complementum, non debebant de iure per tales literas conveniri, unde dicti iudices interloquendo pronunciarunt, se per easdem literas procedere non debere. (Et infra:) Demum fuit a partibus in quosdam tanquam in arbitros taliter compromissum, quod, si infra terminum in compromisso expressum causam non deciderent, partes ad eorundem iudicum redirent examen. Verum arbitris causam infra terminum negligentibus terminare, dicti iudices iurisdictionem per formam compromissi huiusmodi resumpserunt, a quibus iidem se sentientes gravari, quod super his, super quibus ab eis fuerant absoluti, litigare compellebant eosdem, ad nostram audientiam appellarunt. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocetis in irritum, etc.
CAP. XXXIX.
Arbitri electi ad causam recusationis, assignant partibus terminum ad probandam causam suspicionis, et iudex recusatus compellit arbitros ad causam finiendam.
Idem.
Suspicionis causa contra iudicem assignata, non ipse qui forsan provocatus obesset, sed arbitri potius, coram quibus probatio est facienda, et ad quos omnia, quae ad hunc articulum faciunt, pertinere noscuntur, possunt ad hoc terminum assignare. Ab ipso quoque iudice, cui sicut iurisdictio, sic et cetera, sine quibus explicari causa non potest, intelliguntur esse commissa, iidem ut conveniant, si discordes fuerint, in unam sententiam, vel tertium concorditer advocent, cum quo duo vel alter eorum id faciat, sunt cogendi, ne huiusmodi occasione principale negotium plus debito prorogetur.
CAP. XL.
Delegata iurisdictio ad personas, non expressas in rescripto, etiam de ipsarum consensu prorogari non potest.
Idem Abbati sanctae Genovefae.
P. et G. per literas apostolicas conquerentibus coram te de episcopo Londonensi, quod concessum ab eis mutuum promisso loco et termino non persolvit, pendente iudicio I. laicus, qui in quantitate quadam eisdem mercatoribus tenebatur, in se tuam iurisdictionem, sicut asserit, voluit prorogare, ut, si infra terminum constitutum praedictam non solveret quantitatem, excommunicationis et interdicti sententias in personam et terram eius promulgares. Quas huiusmodi occasione a te latas decernimus non valere, quum, etsi alias iurisdictioni praeesse dicaris, quia in dictum I. nullam iurisdictionem habebas, iurisdictionis prorogatio nulla noscitur exstitisse, quum huiusmodi delegata iurisdictio ad alias personas nequeat prorogari.
CAP. XLI.
Maior XX. annis potest a quocunque dari delegatus; idem in maiori XVIII., dummodo interveniat consensus partium. Minor vero XVIII. non potest dari, nisi a principe.
Idem.
Quum vigesimum annum peregeris, dari potuisti in aetate huiusmodi delegatus. Ceterum constituto infra aetatem eandem, nisi partes scienter consentirent in eum, qui annum XVIII. transscendisset, facta delegatio ab alio, quam a principe, non teneret.
CAP. XLII.
Potestas plurium delegatorum vel arbitrorum simpliciter datorum exspirat per mortem unius.
Idem.
Uno delegatorum vel arbitrorum, sicut proponis, rebus humanis exempto, eorum officium exspiravit, nisi aliud in delegatione aut compromisso fuisset expressum.
CAP. XLIII.
Delegatus Papae subdelegare potest, licet datus sit ex officio, vel de partium consensu, vel cum clausula praeelectionis, videlicet: “quod si non omnes, tu cum alio exsequaris, etc.” Hoc dicit usque ad §. Is autem. – §. 1. Is, cui committitur negotium, ut personaliter exsequatur, potest, si partes consentiunt, alteri subdelegare. Fallit in casibus hic expressis. Hoc dicit usque ad §. Ceterum. – §. 2. Is, cui committitur nudum ministerium exsequendum, non potest vices suas alteri committere; fallit in legato sedis apostolicae. Et est textus notabilis, et multum allegatur. Abb. Siculus.
Idem.
Quoniam apostolica sedes intendit providere negotiis, et non personis, quibus eadem committuntur, si iudex tertius, licet ex officio nostro, vel de assensu partium pro communi a nobis datus eisdem, alii delegaverit vices suas, quum delegato a principe id concedatur a iure, delegatio valebit ipsius. Idem quoque dicendum est, quum mandatur episcopo, ut cum altero suorum coniudicum mandatum apostolicum exsequatur, et tunc sine subdelegato ab ipso episcopo reliqui duo procedere non valebunt. §. 1. Is autem, cui iniungitur, ut personaliter negotium exsequatur, potest, dummodo partes consentiant, hoc aliis delegare, praeterquam si inquisitionem fieri, vel ecclesiis de praelatis vel aliis ministris provideri mandaremus, quum in his omnibus casibus industriam et fidem personae, cui talia committimus, eligere videamur. §. 2. Ceterum, salva legatorum sedis apostolicae auctoritate, nulli, cui commissum fuerit praedicare crucem, excommunicare vel absolvere aliquos, dispensare cum irregularibus, vel iniungere poenitentias, liceat haec de cetero aliis demandare, quia non sibi iurisdictio, sed certum ministerium potius committitur in hac parte.
TITULUS XXX.
DE OFFICIO LEGATI.
CAP. I.
Legatus Papa etiam per simplicem querelam adiri potest.
Alexander III. universis Suffraganeis Cantuariensis ecclesiae.
Quum non ignoretis, venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum vobis non solum metropolitico, sed etiam legationis iure praeesse, †mirabile satis est, quod quidam vestrum, sicut audivimus, asseverare praesumunt, quod idem archiepiscopus nullam causam de episcopatibus vestris sive metropoleos sive legationis iure debeat audire, nisi per appellationem ad ipsum deferatur. Sane licet forte idem archiepiscopus metropolitico iure audire non debeat causas de episcopatibus vestris, nisi per appellationem deferantur ad eum, legationis tamen obtentu universas causas de ipsis episcopatibus, quae per appellationem vel querimoniam aliquorum perveniunt ad suam audientiam, audire potest et debet, sicut qui in provincia sua vices nostras gerere comprobatur. Mandamus itaque et praecipimus, ut causas quae de episcopatibus vestris ad eundem archiepiscopum proferuntur, eius iudicio relinquatis nec quemlibet clericum vel laicum vestrae iurisdictionis deterrere vel impedire tentetis, quominus causam ad praefatum Archiepiscopum, si voluerit, possit transferre.
CAP. II.
De causa specialiter delegata a Papa legatus se intromittere non potest.
Coelestinus III.
Studuisti a nobis quaerere utrum de causa, quam alicui delegamus, alius, qui sit generalis in provincia legatus, vel ante cognitionem, vel postea cognoscere valeat, vel commissionis nostrae processum, quem iudici delegato transmittimus, taliter impedire. Hanc itaque dubitationem de animo tuo amputare volentes Respondemus, quod, quum mandatum speciale derogat generali, legatus commissionem alii vel aliis factam specialiter impedire non debet nec potest, unde, et si secundum formam expressam mandati nostri sententia iam fuerit promulgata, non poterit ipse legatus, nisi super hoc mandatum speciale receperit, eam quomodolibet irritare. Ipsam tamen, si rationabiliter lata fuerit, confirmare valebit et exsecutioni mandare.
CAP. III.
Legatus etiam de latere ex generali legatione non potest transferre episcopos, vel unam ecclesiam cathedralem alteri subiicere, et alteri concedere ius primatiae, vel duos episcopatus unire, vel unum dividere; excommunicatos tamen propter manuum iniectionem in clericos absolvere potest. Hoc dicit cum c. seq.
Innocentius III. tit. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali, sedis apostolicae Legato.
Nisi specialis illa dilectio, quam ad personam tuam habuimus et habemus, iustum, immo iustissimum motum animi nostri temperaret, poena docente cognosceres, quantum in personam tuam excesseris, quantumcunquae in Romanam ecclesiam deliqueris, matrem tuam, quae quum te nutriverit et exaltaverit, tu eam penitus sprevisse videris, qui spretis canonicis sanctionibus et consuetudine generali, motu proprio praesumpsisti, quod nec factum fuit, nec auditum, venerabilem fratrem nostrum Troianum episcopum regni Siciliae cancellarium praeter speciale mandatum nostrum de Troiana ecclesia ad Panormitanam de facto, quia de iure non potuisti, transferre. [Sane etc. cf. c. 3. de usu et auct. pall. I. 8.]
CAP. IV.
Summatum fuit supra in cap. praecedenti.
Idem eidem.
Quod translationem †pontificis de Troiano episcopatu ad Panormitanam metropolim a te factam nolumus ratam habere, zelus utique non amaritudinis, sed rectitudinis nos induxit, quia, Licet in regno Siciliae generalis sit tibi commissa legatio, ad ea tamen sine speciali mandato nostro non debuisti manus extendere, quae in signum privilegii singularis sunt tantum summo Pontifici reservata. Tamen Et si quaedam ex his, quae de speciali concessione saepe fuere legatis indulta, ut illorum videlicet absolutio, qui propter sacrilegas manuum iniectiones in clericos, incidunt in canonem promulgatae sententiae, videantur ex ipso legationis officio iam licere legatis, an existimas, quia vices nostras tanquam legato tibi commisimus exsequendas, quod Panormitanam ecclesiam posses subiicere Messanensi, ut illam praeficeres isti, concesso sibi privilegio primatiae? An putas, ex eadem causa tibi licere, duos episcopatus unire, vel unum dividere sine licentia speciali? Non ergo in eius odium, vel ad iniuriam tui reputes esse factum, sed ut privilegium Petri maneat inconcussum, quum et felicis memoriae Alexander Papa, praedecessor noster, quasi simile fecerit, obviando praesumptioni legati, quem in Hispaniam destinarat, volenti simile attentare. [Super eo vero etc. cf. c. 11. de temp. ord. I. 11.]
CAP. V.
Ex quo legatus retulit causam Papae, illius desinit esse iudex.
Idem Bononiensi Episcopo et M. Capellano, Subdiacono nostro.
Licet Tranenses canonici ab initio dissensissent, tandem tamen omnes unanimiter consenserunt, dilectum filium G. fratrem Cassinensis abbatis in archiepiscopum eligentes, cuius electionem venerabilis frater noster Portuensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, examinari praecepit, †et examinationem redactam in scriptis fecit sigillis dilectorum filiorum archidiaconi et magistri Petrarchae muniri, cum suo quoque sigillo ad sedem apostolicam transmittendam. Literas quoque suas nobis pro dicto fratre Cassinensis abbatis deprecatorias destinavit, quas cum decreto electionis omnium canonicorum subscriptionibus roborato, nec non et literis suffraganeorum et populi, tres de canonicis Tranensis ecclesiae, ab universo capitulo destinati, nobis humiliter praesentarunt, petentes electionem canonicam de persona idonea celebratam auctoritate apostolica confirmari. Nos autem ad maiorem cautelam a praedictis canonicis in iuramentum recepimus, non a nobis exactum, sed ab ipsis oblatum, et factum electionis, sicut est et moris et iuris, examinavimus diligenter. Interim vero Nuncius praefati Cassinensis abbatis suas nobis literas praesentavit, gravem contra iam dictum legatum querimoniam continentes, quod, postquam electionem examinaverat, et eam ad nostrae deliberationis examen transtulerat, nunciis iam directis, iterum electionem eandem malitiose nimis examinare praesumpsit. †Unde petebat per viros idoneos suspicione carentes de ipso facto diligenter inquiri. Quumque praefatus supervenisset episcopus, et ea, quae gesta sunt, intellexissemus ab ipso, De communi consilio fratrum nostrorum examinationem secundam, tanquam a non suo iudice factam, postquam negotium ad nostrum fuerat translatum examen, censuimus irritam et inanem. [Quia tamen etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Iul. 1202.]
CAP. VI.
Legatus de latere confert beneficium vacans, licet illud spectet ad praesentationem alicuius clerici. Hoc dicit et est casus notabilis.
Idem sancti P. et sancti Leonis Abbatibus, et R. archidiacono Tullensibus.
Dilectus filius R. Metensis canonicus nobis humiliter intimavit, quod, quum venerabilis frater noster Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, ecclesiam sancti Trudonis ad resignationem proprii pastoris in manibus eius factam liberaliter contulisset eidem, dilectus filius B. Metensis archidiaconus, ad quem illius ecclesiae praesentatio pertinebat, asserens, quod eodem inconsulto conferri non potuit a legato, donationi eius minus rationabiliter se opponens, canonicum ipsum super eadem ecclesia indebite molestare praesumit. Quum igitur plus iuris habeat in concessione praelatus, quam in praesentatione patronus, nec praeiudicetur praelato, si quando per apostolicae sedis legatum eo inconsulto ecclesia concedatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictum archidiaconum, ut ab eius super hoc indebita molestatione desistat, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Anagniae X. Kal. Mart. Ao. VI. 1204.]
CAP. VII.
Legatus in pluribus locis potest in quolibet dictorum locorum iurisdictionem suam exercere ita, quod facta unius loci potest in alio explicare. Hoc dicit Panorm.
Idem illustri Regi Francorum.
Novit ille, qui nihil ignorat, quod regiae sublimitati (Et infra:) Ex parte tua querimoniam accepimus, videlicet quod, quum tibi legatus esset certa ratione suspectus, post appellationem ad nos interpositam extra fines regni Francorum in terram tuam interdicti sententiam promulgavit. †Qui etiam in animam tuam promiserunt et obtulerunt iurare, quod tu coram legatis et delegatis nostris super hoc negotio stabis iuri, et quod propter huiusmodi negotium nec per nos, nec per alium fueris ex parte nostra citatus, ut iuri pareres, praedictam petens sententiam recepta huiusmodi cautione relaxari. Ceterum ad ea, quae contra cardinalem obiecerant, et eis respondimus, et Tuae magnificentiae respondemus, quod etsi fines regni Francorum exierat, nondum tamen fuerat terminos suae legationis egressus, quum non solum in regno Francorum, sed in Viennensi, Lugdunensi et Bisuntinensi provinciis iniunctam sibi a nobis legationis sollicitudinem suscepisset.
CAP. VIII.
Praesente legato de latere minor legatus exsecutionem officii sui dimittere debet.
Gregorius IX. Patriarchae Hierosolymitano.
Volentes (Et infra:) Fraternitati tuae legationis officium in provincia tua duximus committendum, ita tamen, quod, si legatum ad partes illas de latere nostro contigerit destinari, exsecutionem ipsius officii, quamdiu legatus ipse ibi fuerit, pro sedis apostolicae reverentia omnino dimittas.
CAP. IX.
Legatus, non de latere sed ratione personae, extra provinciam sibi decretam absolvere nequit excommunicatos pro iniectione manuum in clericos, nec etiam in provincia, si tales excommunicati aliunde veniant. Legatus vero ratione dignitatis nullos tales absolvit. H. d. secundum communem intellectum.
Idem.
Excommunicatis pro iniectione manuum violenta ecclesiae Romanae legati, qui de ipsius latere non mittuntur, extra provinciam sibi commissam, vel ibidem, si huiusmodi manuum iniectores illuc contingat aliunde accedere, et qui ecclesiarum suarum praetextu legationibus sibi vendicant dignitatem, etiam subditis, quamvis in provincia sua exsistentes, beneficium absolutionis impertiri non possunt, nisi de speciali gratia illis et istis amplius a sede apostolica concedatur.
CAP. X.
Durant legati statuta etiam legatione finita, finitur tamen sui delegati iurisdictio, si citatio non praecessit.
Idem.
Nemini dubium esse volumus, quin legatorum sedis apostolicae statuta edita in provincia sibi commissa durent tanquam perpetua, licet eandem postmodum sint egressi; secus autem, si causas duxerint aliquibus delegandas, quum iurisdictio istorum exspiret, si ante illorum discessum horum citatio non praecessit.
TITULUS XXXI.
DE OFFICIO IUDICIS ORDINARII.
CAP. I.
Episcopi in suis dioecesibus possunt crimina inquirere et punire, et, quum opus fuerit, invocare brachium saeculare.
Ex synodo Ioannis Papae.
Perniciosa †[inolevit consuetudo, ut iudex publicus vel minister peccata populi, quae ab episcopis sunt inquirenda, quibus animarum sollicitudo commissa est, quasi inquirenda vendant, et ea occasione licenter scelesta vita augmentetur, et, si in proprietate ecclesiae vel clerici feminas inveniant adulteras, infamant, comprehendunt, dilaniant donec domini earum vel parentes eas redimant, pro quo consanguinei earum in modicam deveniunt paupertatem, et eo ordine liberius post venditionem fornicari non metuunt, dicentes nihil pertinere ad episcopum, quae a publico examinata dignoscitur et redempta, quod omnino irregulariter inolevisse manifestum est.] Habeant igitur episcopi singularum urbium in suis dioecesibus, liberam potestatem adulteria et scelera inquirere, ulcisci et iudicare, secundum quod canones censent, absque impedimento alicuius. Et quum opus fuerit, [ad comprimendos rebelles et contemptores] publicum convocent auxilium non ad praeiudicandum, sed potius ad ea, quae Deo sunt placita [et saluti animarum conveniunt,] prosequendum.
CAP. II.
Ordinarius, qui scit, non ut iudex vel homo, sed ut Deus, subditum esse criminis reum, indeterminate poterit, sed non nominatim, eum arguere vel punire.
Eugenius Papa.
Si sacerdos sciat pro certo, aliquem, esse reum alicuius criminis, vel si confessus fuerit, et emendare noluerit, nisi iudiciario ordine quis probare possit, non debet eum arguere nominatim, sed indeterminate, sicut dixit Christus: “Unus vestrum me traditurus est.” Sed si ille, cui damnum illatum est, petierit iustitiam, potest excommunicare auctorem damni, licet etiam ei confessus sit. Sed tamen non nominatim potest eum removere a communione, licet sciat eum esse reum, quia non ut iudex scit, sed ut Deus. Sed debet eum admonere, ne se ingerat, quia nec Christus Iudam a communione removit.
CAP. III.
Si ordinarius subiectus episcopo profert in sibi subiectum iustam censuram ecclesiasticam, episcopus illam servare debet, et illam sine satisfactione et conscientia proferentis relaxare non debet.
Alexander III. Florentino Episcopo.
Quum ab ecclesiarum praelatis ecclesiastica sententia in malefactores aliquos promulgatur, rata debet et firma consistere, et usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari. Quapropter discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si quando dilectus filius noster Lan., plebanus sancti P. de Lucar, in clericos vel laicos parochianos suos interdicti vel excommunicationis sententiam rationabiliter tulerit, ipsam facias inviolabiliter observari, et eam sine congrua satisfactione et absque eiusdem plebani conscientia non relaxes.
CAP. IV.
Si ordinatio vacantis ecclesiae etiam patronatae ex iuxta causa differtur, est ibi per episcopum oeconomus ponendus.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quum vos plerumque oporteat ordinationem ecclesiarum differre pro eo, quod quandoque personae vobis minus idoneae praesentantur, aut interdum inter vos et praesentatores personarum alia de causa radix dissensionis emerserit †providendum nobis est, ne occasione huius dissensionis et scandali interim fructus illarum depereant, aut eis in spiritualibus gravia proveniant detrimenta. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quando in illis vacantibus ecclesiis, in quibus ecclesiastica persona praesentationem non habet, vel quia personae minus idoneae vobis praesentantur, vel alia de causa, de iure personas non potueritis in eis instituere, [contradictione et] appellatione remota ponatis oeconomos, qui debeant ecclesiarum fructus percipere, et eos aut in ecclesiarum utilitatem expendere, aut futuris personis fideliter reservare.
CAP. V.
Si constat ordinario, quod absolutus a Papa suppressit veram causam, quare fuerat excommunicatus, debet illum remittere ad Papam. Si vero sibi non constat, est tamen sibi urgens suspicio contra eum, debet cogere eum se purgare.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex parte tua †nobis est constanti assertione propositum, quod interdum quidam pro certis causis excommunicati sedem apostolicam visitant, et reticentes causas, pro quibus sunt vinculo excommunicationis adstricti, de absolutione sua literas deferunt, continentes, eos ad sedem apostolicam accessisse, et auditis confessionibus suis absolutionis beneficium meruisse. Unde Quia nos consulere voluisti, utrum illorum absolutio teneat, qui, occultatis excessibus, pro quibus excommunicati fuerant, absolutionis beneficium per sedem apostolicam meruerunt, suae excommunicationis causam aliam praetendentes, tuae consultationi taliter respondemus, quod, si ita tibi constiterit, debes eos ecclesiastica censura compellere, cum literis tuis rei veritatem continentibus ad sedem apostolicam redire. Si vero id tibi non constiterit, et eos suspectos habueris, quod confessi non fuerint veritatem, ipsos compellere debes exinde coram te, quod veritatem confessi fuerint, purgationem praestare.
CAP. VI.
Si ex desidia vel malitia delegati Papae quis perseverat in peccato, ordinarius loci potest supplere, non obstante, quod causa fuerit delegato commissa. Hoc dicit et est casus notabilis et singularis.
Coelestinus III.
Significavit nobis tua fraternitas, quod quidam de parochianis tuis, quum pro illicita consanguinitatis et affinitatis copula excommunicatione notantur, ad iudices remotiores ab apostolica sede literas impetrant commissionis. Per quas, quum ab excommunicatione fuerint absoluti, quia dicti delegati ad locum, ubi testes consanguinitatis vel affinitatis produci valeant, non accedunt, nec aliquos pro eorum receptione transmittunt, in praenominata nefariae coniunctionis copula remanent, et causa debitum non sortitur effectum. †Unde postulasti a nobis, quid sit tibi in tali articulo faciendum. Quum itaque pro malitia vel desidia iudicis delegati non debeat quis ad remanendum in copula coniunctionis iniquae suffragium invenire, tale damus tuae fraternitati in hac consultatione responsum, quod, quotiens ea, quae praediximus, in tua dioecesi evenire contigerit, licite potes taliter absolutos in pristinam excommunicationis sententiam revocare, ipsosque tam diu eadem sententia tenere ligatos, donec causa in receptione testium et in aliis legitimum incipiat habere progressum, vel aliud exinde suscipias ab apostolica sede mandatum. [Ceterum etc. cf. c. 6. de test. cog. II. 21.]
CAP. VII.
Ordinarius supplet negligentiam abbatis, non revocantis monachum vagabundum.
Innocentius III. Ausitano Archiepiscopo.
Quanto devotio religiosorum †virorum studiosius mandatis divinis inhaeret, et creatori suo placere per opera sanctae conversationis intendit, tanto humani generis inimicus ad seductionem eorum suae fraudis malignitate laborat, et variis modis eis praestat materiam excedendi, et animas eorum inextricabili laqueo nititur irretire. Ad audientiam siquidem nostram noveris pervenisse, quod monachi, canonici et alii regulares tuae provinciae, quum deberent potius in claustro iuxta regularia constituta divinis obsequiis vigilare, de obedientiis et reditibus, quorum curam gesserunt, pecunia congregata, claustrum abhorrentes, per curias principum et potentum discurrere non verentur, †et muneribus suis illorum sibi favorem et gratiam acquirunt, ac de eorum familiaritate confisi in conventu suo graves dissensiones commovent et ceterorum humilitatem in spiritu arrogantiae contemnentes mandatis praelatorum suorum inobedientes et contumaces exsistunt, et contra illorum prohibitionem saecularium negotiorum sollicitudinibus se immergunt. Quoniam igitur propter hoc ordo religionis non modicum enervatur: fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quoscunque tales inveneris, nisi ad commonitionem tuam resipuerint, ut proprium suum in manibus praelatorum suorum sine difficultate resignent, convertendum in utilitatem domus secundum abbatis consilium, et regularem vitam observent, si praelati eorum post tuam commonitionem id exsequi negligenter omiserint, per suspensionem officii et beneficii appellatione remota compellas. [Dat. Lat. XIV. Kal. Apr. 1198.]
CAP. VIII.
Ab uno episcopo excommunicatus ab aliis est vitandus. Et archiepiscopus per querelam aditus, non absolvet, nisi primo remittat.
Idem Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Ad reprimendam malitiam perversorum poenae certae sunt in canonibus constitutae, quas, sicut latas a vobis interdum in subditos vultis inviolabiliter observari, ita latas ab aliis debetis inviolabiliter observare. Ideoque per apostolica scripta mandamus, quatenus sententias, quas venerabilis frater noster Lexoniensis episcopus duxerit in subditos suos canonice promulgandas, et vos ipsi servetis, et eas a vestris subditis faciatis inviolabiliter observari. §. 1. Tu vero, frater archiepiscope, quum excommunicationis sententia per appellationis non suspendatur obiectum, si quis excommunicatus ab episcopo de iniusta tibi fuerit excommunicatione conquestus, ad ipsum, ei quasi coepiscopo deferens, absolvendum secundum ecclesiae formam remittas. Qui si forte noluerit ipsum absolvere, tu recepta cautione iuratoria absolutionis munus ei poteris exhibere, ita tamen, quod, nisi legitime tibi constiterit, eum contra iustitiam excommunicatum fuisse, ex debito sibi iuramenti praecipias, ut super eo, de quo fuerit excommunicatione notatus, eidem episcopo satisfaciat competenter. Quod si facere forte contempserit, eum in excommunicationis sententiam appellatione remota reducere non omittas. [Dat. etc. Kal. Iun. 1198.]
CAP. IX.
De causis subditorum archiepiscoporum et episcoporum suorum patriarcha non cognoscit, nisi per appellationem legitimam, aut vigore consuetudinis seu privilegii.
Idem Turonensi Archiepiscopo.
Duo simul †consultationem scilicet et querimoniam, unica tuae fraternitatis petitio continebat, per quam a venerabili fratre nostro Hierosolymitano patriarcha conquerebaris, clericos tuos tecum iniuste gravari, qui eos, spreto tuo iudicio, coram quo parati sunt de se querimoniam deponentibus iustitiam exhibere, licet ad eum per appellationem causa minime deferatur, coram se respondere compellit, et utrum ad id possint de iure compelli, per nostras postulabas literas edoceri. Volentes igitur tibi super gravaminibus providere praedictis, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum sit in canonibus diffinitum, primates vel patriarchas nihil iuris prae ceteris habere, nisi quantum sacri canones concedunt, vel prisca illis consuetudo contulit ab antiquo, ita, ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis, praeterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam vel rectorem ipsius quolibet speciali privilegio decreverit honorare, de fratrum nostrorum consilio respondemus, quod, quamdiu clerici tui coram te voluerint stare iuri, compelli non debent iudicium eiusdem patriarchae subire, nisi causa forsitan per appellationem ad eius audientiam perferatur, aut, quod non credimus, ei aliquid super hoc a sede apostolica sit indultum. [Dat. Lat. Non. Ian. 1199.]
CAP. X.
Archiepiscopus impeditus potest consecrationem sui suffraganei alteri committere, et consecrandus tenetur ab illo commissario munus consecrationis recipere.
Idem Turonensi Archiepiscopo.
Quod sedem apostolicam †consulis super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde fraternitas merito videtur commendanda, quum lex divinae constitutionis eandem sedem totius posuerit orbis terrarum magistram, ut quicquid dubitatur ab aliquo, ab ea tandem eiusdem ratio requiratur. Nos siquidem consuluisti, utrum, si forte aliqua infirmitate vel alia iusta causa detentus aliquem suffraganeorum tuorum consecrare non posses, alicui coepiscoporum tuorum vices tuas committere licitum tibi esset, †et utrum electus, qui pro consecratione instaret, ab eo, cui vices tuas taliter commisisses, deberet licite consecrari? In quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali articulo constituto et tuas vices, ut dictum est, tibi committere licet, et consecrandus munus debet ab eo consecrationis accipere, cui eas duxeris committendas, dummodo catholicus habeatur, et impedimentum ei ex subtractione gratiae apostolicae sedis non obsistat. [Dat. Lat. XVI. Kal. Iun. 1199.]
CAP. XI.
Archiepiscopus causam ad se per appellationem delatam subditis suffraganei committere potest, non tamen ad ipsam suscipiendam compellere potest. H. d. usque ad §. Praeterea. – §. 1. Mortuo delegato Papae, qui excommunicavit reum, vel actorem in possessionem induxit, si eius successor in delegatione succedit, absolvere et restituere possessionem poterit, alias solus Papa restituet et absolvet, praeterquam in mortis articulo; ne tamen currat annalis praescriptio, reus coram ordinario, vel publicis personis de stando iuri cautionem praestabit. Hoc dicit.
Idem Episcopo Heliensi.
Pastoralis officii (Et infra: cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Ex parte tua fuit insuper quaesitum, utrum, si aliqua causa fuerit ad archiepiscopum per appellationem delata, possit eandem iure ordinariae potestatis suffraganei sui subdito delegare, vel animadvertere in eundem, si causam renuerit suscipere delegatam? Ad quod utique respondemus, quod archiepiscopus ipsum ad suscipiendam delegationem huiusmodi compellere nequit invitum, quum in eum, exceptis quibusdam articulis, nullam habeat potestatem, licet episcopus suus eidem sit metropolitana lege subiectus. [Praeterea etc. cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.] §. 1. Edoceri Praeterea postulasti, an alicui liceat sine speciali mandato apostolicae sedis, delegato, qui reum propter contumaciam manifestam excommunicationis vinculo innodavit, vel petitorem causa rei servandae in possessionem petitorum induxit, rebus humanis exempto, eidem volenti iuri parere absolutionis beneficium impertiri, et possessionem restituere infra annum, sufficienti recepta primitus cautione? Ad quod utique dicimus, quod, quum delegatus, quantum ad illud sit maior ordinario, sine mandato summi Pontificis excommunicatus ab huiusmodi delegato non potest per alium, praeterquam in mortis articulo, absolutionis gratiam obtinere, nisi forsan delegatus talis exstiterit, cui alius succedat in onere et honore. Nec per alium, quam per summum Pontificem recuperare poterit possessionem amissam. Verumtamen, ne alius post annum verus efficiatur possessor, coram ordinario, vel si eius copiam habere nequiverit, coram publicis et honestis personis, ut quasi praescriptionem interrumpat annalem, offere ac praestare, quod iuri parebit, poterit cautionem, ut sic post annum recuperare possessionem per sedem apostolicam mereatur [Quaesivisti etc. cf. c. 53. de app. II. 28. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. XII.
Papa per rescriptum, quo mandat ordinario, ut subditos suos corrigat, non facit ex hoc ipsum delegatum, ideo ab eo poterit appellari ad proximum superiorem, sicut, si Papa nullum mandatum fecisset. Hoc dicit.
Idem Archiepiscopo Senonensi.
Licet in corrigendis excessibus iuxta canonicas sanctiones appellationis sit diffugium interclusum, et ideo venerabilis frater noster Parisiensis episcopus a nobis receperit in mandatis, ut tam circa monachos et alios viros religiosos, quam etiam clericos saeculares suae iurisdictioni subiectos, qui multa et gravia crimina committere proponunt, quae cedunt non solum in animarum dispendium, sed etiam in scandalum plurimorum, inquirat et corrigat appellatione remota quae viderit corrigenda, statuens ad reformationem eorum quod regulare fuerit et honestum; quia tamen intentionis nostrae nec fuit, nec esse debuit, iurisdictioni tuae per mandatum huiusmodi derogare: praesentium auctoritate duximus declarandum, quod, si forsitan in inquisitionibus ab eodem episcopo, non tanquam delegato, sed tanquam ordinario faciendis, aliquis casus emerserit, in quo licitum sit ad sedem metropolitanam appellare, praedicti occasione mandati auctoritati tuae, quo minus ad te tanquam ad metropolitanum appellari valeat, nolumus aliquatenus derogare. Tu tamen nec impedias per te ipsum, nec per alios facias impediri, quominus idem episcopus in corrigendis excessibus subditorum officii sui debitum exsequatur, etsi forsan in casu concesso ad te fuerit appellatum, in appellationis causa prudenter et iuste procedas. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. Ao. X. 1207.]
CAP. XIII.
Praelati subditos corrigunt et reformant, appellatione remota, vel consuetudine non obstante. Si tamen capitulum consuevit corrigere excessus canonicorum, si infra terminum ab episcopo praefigendum non facit, ipse episcopus hoc faciet. Hoc dicit usque ad §. Ceterum. – §. 1. Si canonici sine manifesta et rationabili causa, maxime in contemptum episcopi, cessant a divinis, episcopus cessationem non servabit, et metropolitanus vice Papae cognoscet. Hoc dicit. – §. 2. Praelatus in impositione poenae cavere debet a quaestu pecuniae, et ab omni alio gravamine. H. d. usque ad finem.
Idem in concilio generali.
Irrefragabili constitutione sancimus, ut ecclesiarum praelati ad corrigendum subditorum excessus, maxime clericorum, et reformandos mores prudenter ac diligenter intendant, ne sanguis eorum de suis manibus requiratur. Ut autem correctionis et reformationis officium libere valeant exercere, decernimus, ut exsecutionem ipsorum nulla consuetudo vel appellatio valeat impedire, nisi formam in talibus excesserint observandam. Excessus tamen canonicorum cathedralis ecclesiae, qui consueverunt corrigi per capitulum, per ipsum in illis ecclesiis, qui talem hactenus consuetudinem habuerunt, ad commonitionem vel iussionem episcopi corrigantur infra terminum competentem ab eo praefigendum, alioquin ex tunc episcopus Deum habens prae oculis, [omni contradictione cessante] ipsos, ut animarum cura requirit, per censuram ecclesiasticam corrigere non postponat. [Sed et alios eorum excessus corrigere non omittat, prout animarum causa requirit, debito tamen in omnibus ordine observato.] §. 1. Ceterum si canonici absque manifesta et rationabili causa, maxime in contemptum episcopi, cessaverint a divinis, episcopus, si voluerit, nihilominus celebret in ecclesia cathedrali, et metropolitanus ad querelam ipsius, tanquam super hoc delegatus a nobis, taliter eos per censuram ecclesiasticam cognita veritate castiget, quod metu poenae talia de cetero non praesumant. §. 2. Provideant itaque diligenter ecclesiarum praelati, ut hoc salutare statutum ad quaestum pecuniae vel gravamen aliud non convertant, sed istud studiose ac fideliter exsequantur, si canonicam velint effugere ultionem, quoniam super his sedes apostolica auctore Domino attentissime vigilabit.
CAP. XIV.
Quum in civitate vel dioecesi sunt populi diversarum linguarum; episcopus debet providere eis per viros idoneos, qui secundum varietatem linguarum officia eis celebrent, et sacramenta ministrent. Et si urgens est necessitas, constituet sibi vicarium pontificem illius linguae; non tamen propter hoc eadem dioecesis debet habere duos episcopus.
Idem in eodem.
Quoniam in plerisque partibus infra eandem civitatem atque dioecesim permixti sunt populi diversarum linguarum, habentes sub una fide varios ritus et mores, districte praecipimus, ut pontifices huiusmodi civitatum sive dioecesum provideant viros idoneos, qui secundum diversitates rituum et linguarum divina illis officia celebrent et ecclesiastica sacramenta ministrent, instruendo eos verbo pariter et exemplo. Prohibemus autem omnino, ne una eademque civitas sive dioecesis diversos pontifices habeat, tanquam unum corpus diversa capita, quasi monstrum. Sed si propter praedictas causas urgens necessitas postulaverit, pontifex loci catholicum praesulem nationibus illis conformem provida deliberatione constituat sibi vicarium in praedictis, qui ei per omnia sit obediens et subiectus. Unde, si quis aliter se ingesserit, excommunicationis se noverit mucrone percussum, et, si nec sic resipuerit, ab omni ministerio ecclesiastico deponendum, adhibito, si necesse fuerit, brachio saeculari ad tantam insolentiam repellendam.
CAP. XV.
Episcopi, qui per se non possunt, tenentur assumere idoneos, qui suppleant suo loco quoad praedicationes, visitationes et confessionum auditiones; et ut possint episcopi reperire tales, praecipit in ecclesiis cathedralibus et collegiatis tales institui.
Idem in eodem.
Inter cetera, quae ad salutem spectant populi Christiani, pabulum verbi Dei permaxime sibi noscitur esse necessarium, quia, sicut corpus materiali, sic anima spirituali cibo nutritur, eo, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Unde, quum saepe contingat, quod episcopi propter suas occupationes multiplices, vel invaletudines corporales, aut hostiles incursus, seu occasiones alias, ne dicamus defectum scientiae, quod in eis reprobandum est omnino, nec de cetero tolerandum, per se ipsos non sufficiunt ministrare populo verbum Dei, maxime per amplas dioeceses et diffusas: generali constitutione sancimus, ut episcopi viros idoneos ad sanctae praedicationis officium salubriter exsequendum assumant, potentes in opere et sermone, qui plebes sibi commissas vice ipsorum, quum per se iidem nequiverint, sollicite visitantes, eas verbo aedificent et exemplo, quibus ipsi, quum indiguerint, congrue necessaria subministrent, ne pro necessariorum defectu compellantur desistere ab incepto. Unde praecipimus, tam in cathedralibus quam in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episcopi possint coadiutores et cooperatores habere, non solum in praedicationis officio, verum etiam in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis, ac ceteris, quae ad salutem pertinent animarum. Si quis autem hoc adimplere neglexerit, districtae subiaceat ultioni.
CAP. XVI.
Episcopus in ecclesiis dioecesis suae debet esse contentus iuribus episcopalibus, et quae sint iura episcopalia declarat.
Honorius III. Episcopo Assisinatino.
Conquerente oeconomo monasterii sancti Benedicti montis Subasii nobis innotuit, quod tu iuribus episcopalibus non contentus, quae in ecclesiis seu capellis eiusdem monasterii debes habere, a quibusdam earum procurationem exigis, quas ad dandam procurationem minime sufficere proponebat, petens, ut iure tuo contentus exsistens a molestatione dictarum ecclesiarum super ceteris desisteres, postulans etiam ad omnem litis materiam in posterum amputandam, ut specificares, quae tibi ratione iuris episcopalis competerent in eisdem, quorum quibusdam iuribus episcopalibus specificatis hinc inde lis fuit super praemissis legitime contestata. Nos autem, inspectis probationibus utrinque receptis, et quae ab utraque parte fuere proposita plenius intellectis, decrevimus, ut in ecclesiis seu capellis tuae dioecesis, ad monasterium ipsum spectantibus, habeas canonicam obedientiam, subiectionem et reverentiam, institutionem et destitutionem, correctionem et reformationem, ac censuram ecclesiasticam, iurisdictionem quoque causarum omnium ad forum ecclesiasticum de iure spectantium, poenitentias et sacramentorum omnium, quae ab episcopo sunt recipienda, collationem, synodum et synodatici seu cathedratici nomine duos solidos Lucensis monetae, quartam decimationum et mortuariorum, visitationem quoque annuam, ita, quod, quum ad eas visitandas accesseris, non amplius procurationis nomine requiras ab eis, nisi quantum, pensatis facultatibus earundem, moderate poterunt exhibere, ne plus ceteris capellis eiusdem dioecesis in procurationibus ullatenus onerentur, et ecclesiam S. Pauli de Assisia a procurationis onere penitus relevamus. Tu autem his iuribus in praefatis ecclesiis contentus exsistens, non amplius ab eis exigas praeter moderatum auxilium, quod iuxta formam Lateranensis concilii, si manifesta et rationabilis causa exstiterit, cum caritate postulandum, sicut ab aliis ecclesiis eiusdem dioecesis pro necessitate temporis sustinemus.
CAP. XVII.
Episcopus visitans monasterium non introducat saeculares, sed duos aut tres canonicos suos cum aliquibus religiosis.
Idem Abbati et Conventui sancti Remigii.
Ut iuxta †illius supremi post Christum pastoris edictum pastor forma factus gregis ex animo dignoscitur, non dominandi libidine, sed amore recte regendi debet illum salubriter visitare, sic excessus delinquentium quantum potest corripiens, ne revelet, sic increpans, ne confundat: quia, quum iuxta sapientis edictum secreto sit arguendus amicus, amicitiae legem violare videtur, si econtra palam arguat exprobrando. Attendentes igitur, quod indecens est, ut venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo in monasterio vestro visitationis officium exercente saeculares intersint, per quos possit in claustro dissolutionis materia provenire, quum nequaquam bene in claustralibus inducantur: auctoritate praesentium firmiter inhibemus, ut nullos de cetero saeculares in capitulum, nisi duos vel tres de canonicis ecclesiae suae in decenti habitu, viris aliis, quos expedire viderit, religiosis adiunctis, secum visitationis tempore introducat.
CAP. XVIII.
Lex dioecesana et lex iurisdictionis sunt diversae, unde res iudicata in una non obstat agenti in alia.
Idem Episcopo Baiocensi et Archidiacono Rothomagensi.
Dilectus filius abbas monasterii Rothomagensis Venetensis dioecesis coram nobis exposuit, quod tertia pars emendarum, quas homines quinque parochiarum, quae sui conventus sunt usibus deputatae, pro suis excessibus solvere compelluntur, ad suum spectat monasterium ab antiquo, †et quod inter ipsos homines orta ecclesiastica quaestione citatio ad eundem, sed examinatio et decisio quaestionis ad venerabilem fratrem nostrum Venetensem episcopum et ipsum abbatem pertinent in communi. Quumque felicis memoriae Innocentius Papa praedecessor noster, conquerente ipso abbate, quod praefatus episcopus super hoc inquietabat eundem, vobis de assensu partium dederit in mandatis, ut, vocatis partibus et auditis hinc inde propositis, causam remitteretis ad eum sufficienter instructam, dictus episcopus processum vestrum diutius impedivit occasione cuiusdam sententiae, quae super quibusdam ecclesiis quoad legem dioecesanam promulgata exstitit pro eodem. Unde praefatus abbas nobis humiliter supplicavit, ut quum citatio, causarum examinatio et decisio, ac emendae ad legem iurisdictionis pertinere noscantur, non sineremus sententiae memoratae praetextu negotii processum ulterius impediri. Quum igitur praedicta de lege iurisdictionis exsistant, discretioni vestrae mandamus, quatenus huiusmodi sententia non obstante procedatis in negotio ipso iuxta traditam vobis formam.
CAP. XIX.
Per rescriptum, quo Papa mandat ordinario, ut corrigat clericos suae dioecesis, non datur ei iurisdictio super exemptos.
Gregorius IX. Episcopo Suanensi.
Grave gerimus [et indignum], quod quum in ecclesiam sanctae Mariae de Orbitello, et quasdam alias ecclesias in tua dioecesi exsistentes, ad monasterium sancti Anastasii de Urbe spectantes, nullam iurisdictionem habeas ordinariam aut etiam delegatam, occasione literarum nostrarum, quas super correctione clericorum tibi transmisimus, in eas interdicti, ac in clericos earundem suspensionis sententias promulgasti, quanquam abbas eiusdem monasterii eos corrigere sit paratus, †[prout pertinet ad eundem; quia vero eo minus debemus iniurias ipsius monasterii sustinere, quo specialiter ad nos spectans, nos post Deum operat praecipuos adiutores, fraternitati tunc per apostolica scripta firmiter praecipiendo] Mandamus, quatenus, si est ita, prudenter corrigens per te ipsum quae minus provide attentasti, praedictas sententias [infra octo dies post susceptionem praesentium] sine [qualibet] difficultate relaxes [Alioquin dilectis filiis s. Iusti et Albaren. Abbatibus et archipresbytero S. Ioannis Montis alti Tuscanensis Suanensis est Castrensis dioecesis nostris damus literis in mandatis ut ipsi ex tunc easdem sententias auctoritate nostra studeant relaxare].
CAP. XX.
Ordinarius, cui competit absolvere ab excommunicatione, potest aliis absolutionem demandare.
Idem.
His, quibus ex officio in certis casibus competit illos absolvere qui pro violenta manuum iniectione incidunt in canonem sententiae promulgatae, licet aliis huiusmodi absolutionem committere, quum viderint expedire.
TITULUS XXXII.
DE OFFICIO IUDICIS.
CAP. I.
Ad officium iudicis etiam delegati spectat providere advocatum parti, quae non potest habere; et poterit dare domesticum.
Honorius III. Archiepiscopo sancti Leonardi et Abbati Salernitano.
Ex literis vestris accepimus, quod, quum causam, quae inter dilectos filios abbatem et conventum Fossae novae ex parte una, et abbatem et conventum monasterii Cavensis Salernitanae dioecesis ex altera super quibusdam possessionibus monasterii sancti Petri de Almaphia vertebatur, †quas bonae memoriae frater Silvester monachus Fossae novae, quum idem S. Petri monasterium visitasset, eisdem abbati et conventui Cavensi vendidit in eiusdem monasterii S. Petri praeiudicium et gravamen, vobis duximus committendam, quia partibus in vestra praesentia constitutis pars praedicti monasterii S. Petri proposuit, quod aliquem de civitate Salernitana habere non poterat advocatum, vestrum super hoc implorando officium, tu, frater archiepiscope, eidem de magistro R. Capuda, Aquensi thesaurario, clerico tuo, ad exhibendum in causa ipsa patrocinium providisti. Verum frater Stephanus prior S. Mariae de Dompno Cavensis monachus pro monasterio suo proposuit, in praeiudicium eiusdem monasterii factum esse eo, quod dictus R. clericus et domesticus tuus erat. †Nos igitur decisionem negotii nolentes frivolis exceptionibus impediri, causam ipsam ad vos duximus remittendam; per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, hoc non obstante, eisdem concedentes advocatum praedictum et, in negotio ipso, sublato appellationis obstaculo, sine morae dispendio ratione praevia procedatis iuxta priorum continentiam literarum et quoniam instrumenta S. Petri monasterii quae ipsis dictus S. venditionis eiusdem tempore tradidit abbas et conventus Cavensis malitiose occultare dicuntur, ipsos ut ea vobis exhibeant monitione praemissa per censuram ecclesiasticam sicut iustum fuerit, appellatione postposita compellatis.
CAP. II.
Quum imploratur officium nobile, fit litis contestatio; secus in mercenario.
Gregorius IX.
Iudicis officium, ubicunque pro actione proponitur, veluti quum restitutio in integrum principaliter postulatur, litis contestationem exposcit; alias ante et post ingressum causae potest ad hoc sine litis contestatione haberi recursus.
TITULUS XXXIII.
DE MAIORITATE ET OBEDIENTIA.
CAP. I.
Prius ordinatus, ceteris paribus, prior et maior habendus est.
Gregorius Augustino Anglorum Episcopo.
Quum certum †[sit, pro omnipotenti Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari, nobis tamen eis necesse est bonorum beneficia tribuere, ut in spiritualis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum solennia agenda concedimus ita, ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae ditioni subiaceant, quatenus Londoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui auctore Deo inservio, sede percipiat. Ad Eboracam vero civitatem te volumus episcopum mittere, quem ipse iudicaveris ordinandum, ita, ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, ut metropolitani honore perfruatur, quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus; quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subiacere. Post obitum vero tuum ita episcopis, quos ordinaverit, praesit, ut Londoniensis episcopi nullo modo ditioni subiaceat.] Sit vero inter Londoniae et Eboracae civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior et maior habeatur, qui prius communitatis consilio et concordi fuerit actione ordinatus. [Tua vero etc. Dat. die X. Kal. Iul., imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto Ao. XIX. post consulatum eiusdem domini Ao. XVIII., Ind. IV. 601.]
CAP. II.
Veniens contra decretum vel constitutionem episcopi debet excommunicari.
Idem.
Si quis venerit contra decretum episcopi, ab ecclesia abiiciatur. In libro Regum legitur: “Qui non obedierit principi, morte moriatur.” Et in concilio Agathensi, quod anathematizetur.
CAP. III.
Clericus administratione carens non tenetur ad iuramentum obedientiae, vel ad faciendam scripturam super ea.
Leo Papa.
Legebatur [quoque] in literis tuis, [quas iidem diaconi detulerunt,] quod frater Atticus [Thessalonicam venisset, quodque consensum suum etiam scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis posset intelligi, quam proprii arbitrii et spontaneae devotionis fuisse, quod venerat, quodque] chartulam de obedientiae sponsione conscripserat, in qua signum prodebatur iniuriae. Non enim necessarium fuerat, ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso iam voluntarii adventus officio comprobabat. [Unde deplorationibus etc.]
CAP. IV.
Ab omnibus de dioecesi obediendum est episcopo.
Clemens Papa III.
Omnes principes terrae et ceteros homines episcopis obedire, [et capita sua submittere, eorumque adiutores exsistere,] beatus Petrus praecipiebat, [ut omnes etc.]
CAP. V.
Non obediens canonicis institutis incurrit inobedientiae notam, id est infamiam.
Innocentius III. Capitulo Herbipolensi.
Illud Dominus in beato Petro (Et infra: [cf. c. 5. de cler. exc. V. 27.]) Munitiones autem et oppida Herbipolensis ecclesiae in utilitatem ipsius se asseruit tenuisse, ne, si ad alienas manus forsitan devenissent, non esset qui ea postmodum liberaret. Sed Quum spiritualia sint temporalibus digniora, et obedientia melior sit quam victima, et auscultare magis quam adipem arietum offerre, non debuerat Hildesemensis episcopus pro temporali commodo Herbipolensis ecclesiae inobedientiae notam incurrere, et, apostolicis iussionibus contraire. [V. Id. April. ao. II. 1200.]
CAP. VI.
Imperium non praeest sacerdotio, sed subest, et ei obedire tenetur. Vel sic: Episcopus non debet subesse principibus, sed praeesse. H. d. et est multum allegabile.
Idem illustrissimo Constantinopolitano Imperatori.
Solitae benignitatis affectu †recepimus literas, quas per dilectum filium archidiaconum Durachii, virum providum et fidelem, imperialis nobis excellentia destinavit, per quas intelleximus, quod literae, quas per dilectum filium I. capellanum nostrum, tunc apostolicae sedis legatum, tibi transmisimus, imperio tuo praesentatae fuerant et perlectae. §. 1. Mirata est autem imperialis sublimitas, sicut per easdem nobis literas destinasti, quod te nisi fuimus in nostris literis aliquantulum increpare, licet non increpandi animo, sed affectu potius commonendi quod scripsimus meminerimus nos scripsisse. Huic autem tuae admirationi non causam, sed occasionem praebuit, sicut ex eisdem coniecimus literis, quod legisti, beatum Petrum Apostolorum principem sic scripsisse: “Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, tanquam praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.” †Volens enim, de quo nos rationabilius admiramur, imperatoria celsitudo per haec et alia, quae induxit, imperium sacerdotio dignitate ac potestate praeferre, ex auctoritate praemissa triplex trahere voluit argumentum, primum ex eo, quod legitur: “subditi estote;” secundum ex eo, quod sequitur: “regi tanquam praecellenti;” tertium ex eo, quod est adiectum subsequenter: “ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;” per primum subesse sacerdotium, per secundum imperium praeeminere, per tertium imperatorem tam in sacerdotes quam laicos iurisdictionem, immo etiam gladii potestatem accepisse praesumens. Quum enim et boni quidam sint sacerdotes, et quidam eorum malefactores exsistant, is, qui secundum Apostolum gladium portat ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, in malefacientes presbyteros excessus praesumptos potest ultore gladio vindicare, quum inter presbyteros et alios Apostolus non distinguat. §. 2. Verum si et personam loquentis, et eorum, ad quos loquebatur, ac vim locutionis diligentius attendisses, scribentis non expressisses taliter intellectum. Scribebat enim Apostolus subditis suis, et eos ad humilitatis meritum provocabat. Nam si per hoc, quod dixit: “subditi estote,” sacerdotibus voluit imponere iugum subiectionis, et eis praelationis auctoritatem afferre, quibus eos subiectos esse monebat, sequeretur ex hoc, quod etiam servus quilibet in sacerdotes imperium accepisset, quum dicatur: “omni humanae creaturae.” Quod autem sequitur, “regi tanquam praecellenti,” non negamus, quin praecellat imperator in temporalibus illos duntaxat, qui ab eo suscipiunt temporalia. Sed Pontifex in spiritualibus antecellit, quae tanto sunt temporalibus digniora, quanto anima praefertur corpori, licet non simpliciter dictum fuerit: “subditi estote,” sed additum fuerit: “propter Deum,” nec pure sit subscriptum: “regi praecellenti,” sed interpositum forsitan fuit non sine causa, “tanquam.” Quod autem sequitur: “ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum,” intelligendum non est, quod rex vel imperator super omnes et bonos et malos gladii acceperit potestatem, sed in eos solummodo, qui utentes gladio eius sunt iurisdictioni commissi, †iuxta quod Veritas ait: “Omnes, qui acceperint gladium, gladio peribunt.” Non enim potest aut debet quisquam servum alterius iudicare, quum servus domino suo secundum Apostolum stet aut cadat. Ad id etiam induxisti, quod, licet Moyses et Aaron secundum carnem fratres exstiterint, Moyses tamen princeps populi, et Aaron sacerdotii potestate praeerat, et Iesus successor ipsius imperium in sacerdotes accepit. David quoque rex Abiathar pontifici praeeminebat. Ceterum licet Moyses dux populi fuerit, fuit etiam et sacerdos, qui Aaron in sacerdotem unxit, et cui Propheta sacerdotium recognoscens: “Moyses” inquit “et Aaron in sacerdotibus eius.” Quod vero de Iesu, id est Iosue, ad commendandam praelationem eius scripsisti, magis secundum spiritum, quam literam debet intelligi, quia secundum Apostolum litera occidit, spiritus autem vivificat, pro eo, quod ipse veri Iesu figuram expressit, qui populum suum in terram promissionis induxit. David etiam quamvis diadema regium obtineret, Abiathar sacerdoti non tam ex dignitate regia, quam auctoritate prophetica imperabat. Verum quicquid olim fuerit in veteri testamento, nunc aliud est in novo, ex quo Christus factus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui se non ut rex, sed ut sacerdos in ara crucis hostiam obtulit Deo Patri, per quam genus redemit humanum, circa illum praecipue, qui successor est Apostoli Petri et vicarius Iesu Christi. §. 3. Potuisses autem praerogativam sacerdotii ex eo potius intelligere, quod dictum est: non a quolibet, sed a Deo; non regi, sed sacerdoti; non de regia stirpe, sed de sacerdotali prosapia descendenti, de sacerdotibus videlicet, qui erant in Anathot: “Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et dissipes, aedifices et plantes” †Dictum est etiam in divina lege: “Diis non detrahes, et principem populi tui non maledices” quae sacerdotes regibus anteponens istos Deos et alios principes appellavit. §. 4. Praeterea nosse debueras, quod fecit Deus duo magna luminaria in firmamento coeli; luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti; utrumque magnum, sed alterum maius, quia nomine coeli designatur ecclesia, iuxta quod Veritas ait: “Simile est regnum coelorum homini patri familias, qui summo mane conduxit operarios in vineam suam.” Per diem vero spiritualis accipitur, per noctem carnalis secundum propheticum testimonium: “dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.” Ad firmamentum igitur coeli, hoc est universalis ecclesiae, fecit Deus duo magna luminaria, id est, duas magnas instituit dignitates, quae sunt pontificalis auctoritas, et regalis potestas. Sed illa, quae praeest diebus, id est spiritualibus, maior est; quae vero [noctibus, id est] carnalibus, minor, ut, quanta est inter solem et lunam, tanta inter pontifices et reges differentia cognoscatur. Haec autem si prudenter attenderet imperatoria celsitudo, non faceret aut permitteret venerabilem fratrem nostrum Constantinopolitanum patriarcham, magnum quidem et honorabile membrum ecclesiae, iuxta scabellum pedum suorum in sinistra parte sedere, quum alii reges et principes archiepiscopis et episcopis suis, sicut debent, reverenter assurgant, et eis iuxta se venerabilem sedem assignent. †Nam et piissimus Constantinus quantum honoris exhibuerit sacerdotibus, tua sicut credimus, discretio non ignorat. §. 5. Nos autem etsi non increpando scripserimus, potuissemus tamen rationabiliter increpare, †quum B. Paulus Apostolus episcopum instruens ad Timotheum scripisse legatur. “Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.” Non enim os nostrum debet esse ligatum, sed patere debet ad omnes, ne secundum propheticum verbum simus canes muti, non valentes latrare. Unde correctio nostra tibi non debuit esse molesta, sed magis accepta, quia pater filium, quem diligit, corripit, et Deus quos amat arguit et castigat. Debitum igitur pastoralis officii exsequimur, quum obsecramus, arguimus, increpamus, et non solum alios, sed imperatores et reges opportune et importune ad ea studemus inducere, quae divinae sunt placita voluntati. §. 6. Nobis autem in B. Petro sunt oves Christi commissae; dicente Domino: “Pasce oves meas,” non distinguens inter has oves et alias, ut alienum a suo demonstraret ovili, qui Petrum et successores ipsius magistros non recognosceret et pastores; ut illud tanquam notissimum omittamus, quod Dominus dixit ad Petrum, et in Petro dixit ad successores ipsius: “Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis etc.,” nihil excipiens, qui dixit: “quodcunque.” †Verum his diutius insistere nolumus, ne vel contendere videamur, vel in huiusmodi delectari, quum, si gloriari expediat, non in honore, sed in onere, non in magnitudine, sed in sollicitudine sit potius gloriandum, quum et Apostolus in infirmitatibus glorietur. Novimus esse scriptum: “Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur;” et iterum: “Quanto maior es, humilia te in omnibus;” et alibi: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.” Propter quod exaltationem nostram in humilitate ponimus, et humilitatem nostram exaltationem maximam reputamus. Unde etiam servos non solum Dei, sed etiam servorum Dei nos esse scribimus et fatemur, et tam sapientibus quam insipientibus secundum Apostolum sumus debitores. §. 7. Utrum autem imperatoriam excellentiam ad bonum et utile per literas nostras duxerimus invitandam, utrum tibi iusta suggesserimus et honesta, tua sollicitudo discernat, quum non nisi ad utilitatem ecclesiae et terrae Hierosolymitanae subsidium nos te meminerimus invitasse. [Inspiret igitur etc.]
CAP. VII.
Ordinatus per Papam non per hoc eximitur a iurisdictione sui episcopi.
Idem episcopo Florentino.
Per tuas nobis literas †intimasti, quod, quum aliqui ecclesiae Romanae subdiaconi praelationes in tua dioecesi assequuntur, pro quibus tibi tenentur obedientiam exhibere, si quando exigente iustitia te contigerit exercere in ipsos ecclesiasticam disciplinam, illi subdiaconatus privilegium allegantes, ea se asserunt non teneri, ac si per huiusmodi subdiaconatus officium ab obedientia, qua tibi tenentur, ratione obtenti beneficii sint exempti. Super quo Postulasti per sedis apostolicae oraculum edoceri, utrum quis per ordinem subdiaconatus, a Romano Pontifice susceptum, a debita tibi reverentia subtrahatur? Ad quod tibi breviter respondemus, quod, etsi decens sit, ut illis [specialiter], quantum convenit, a te inter alios tibi subditos deferatur, quos benignitas apostolica collatione ipsius ordinis honoravit, per eam tamen ab obedientia, quam alias tibi debent, minime absolvuntur. [Dat. Romae ap. S. Petrum VII. Id. Apr. Ao. IX. 1206.]
CAP. VIII.
Quando de obedientia vel subiectione agitur, nihil attentari debet in praeiudicium rei, vel possessoris non citati.
Idem Constantinopolitano Patriarchae.
Inter quatuor †animalia quae in medio sedis et circuitu eius describuntur, facies aquilae ab Ezechiele desuper ipsorum quatuor memoratur, quia inter quatuor patriarchales ecclesias, Antiochenam, Alexandrinam, Hierosolymitanam, Constantinopolitanam, quae per animalia supradicta signantur, quas apostolica sedes in medio habens quasi filias amplectitur speciales, cui eaedem sunt in circuitu quasi famulae obsequentes, ipsa Constantinopolitana post apostolicam sedem excellentia praeeminet dignitatis, ad cuius exaltationem tanto libentius adspiramus, quanto ipsam tanquam honorabilius membrum sacrosanctae Romanae ecclesiae arctius amplexantes, ipsius auxilio temporibus istis eandem amplius noscimus indigere, ac tuas, qui eidem Domino disponente praeesse dignosceris, petitiones libentius promovere disponimus, quibus non repugnat honestas, nec aliis praeiudicium generatur, quum a nobis iniuriarum actio non debeat exoriri, a quibus iura tanquam a fonte ad ceteros derivantur. Licet igitur, in quantum cum Deo possumus, tuo velimus honori deferre, ac tuas preces effectui mancipare, petitionem tamen illam nequivimus exaudire, qua postulasti a nobis, ut donationes ecclesiarum et beneficiorum, a dilecto filio P. tit. S. Marcelli presbytero cardinali apostolicae sedis legato factas te praesente ac penitus inconsulto, quum nimiam multitudinem ecclesiarum contulerit, easque iure perpetuo absque tuo consensu et capituli maioris ecclesiae tradiderit possidendas, dignaremur auctoritate apostolica irritare etc. Quamvis ergo tuam propter praemissa petitionem iuxta tuum desiderium nequivimus exaudire, tuo tamen, quantum cum nostra possumus honestate, volentes honori deferre, fraternitati tuae duximus concedendum, ut ii, qui ecclesias illas seu beneficia possident, obedientiam tibi debitam exhibeant et devotam, nisi forte aliqua illarum ecclesiarum ante captionem regiae civitatis a iurisdictione patriarchae legitime fuisset exempta. Subsequentem vero Petitionem contra ecclesias, quas tibi subiici postulabas, quae prius, quam Constantinopolis civitas caperetur, Constantinopolitano patriarchae minime respondebant, duplici ratione non duximus admittendam. Iuris namque ratio postulat, ut in eorum praeiudicium, quibus eaedem ecclesiae sunt subiectae nihil ordinemus de ipsis, quum nec citati sint, nec convicti, nec per contumaciam se absentent. †[Id etiam modo fieri providentia dissuasit, ne Pisani ac Veneti aliique quamplures, apud Constantinopolim huiusmodi habentes ecclesias, contra imperium provocarentur hoc tempore, qui sunt alliciendi potius blandimentis donec illud soliditate immobili roboretur. Quod si ius tuum contra illos prosequendum duxeris tempore opportuno, faciemus auctore Domino super ipsis iustitiae tibi plenitudinem exhiberi.] Super obedientia vero, quam ut tibi impendi faceremus ab archiepiscopo et episcopis regni Cypri similiter postulasti, fere idem, quod in praecedenti petitione, tibi duximus respondendum, quum et ipsi ante tuam promotionem fuerint exempti, quando videlicet Constantinopolitana ecclesia erat inobediens et rebellis, et in eorum absentia circa statum ipsorum non debuerimus aliquid immutare. Iustitiam tamen non negabimus tibi, quum eam duxeris postulandam. [Ex parte tua etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
CAP. IX.
Abbates et sacerdotes, qui sunt dioecesani episcopi, ad eius synodum venire et sibi obedire compelli possunt per censuram ecclesiasticam.
Idem.
Quod super his: (Et infra: cf. c. 5. de cons. et aff. IV. 14.) Similiter etiam Abbates et sacerdotes dioecesana tibi lege subditos, qui ad tuam synodum venire contemnunt [vocati], dummodo in ipsa synodo non ducas aliquid statuendum, quod forte canonicis obviet institutis, per censuras ecclesiasticas ad synodum ipsam venire compellas, et debitam tibi obedientiam et reverentiam exhibere. [Capellanis etc. Dat. Lat. II. Kal. Ian. 1199.]
CAP. X.
Canonici regulares inobedientes priori suo per ipsum excommunicari possunt, et, si fuerint incorrigibiles, de fratrum consortio expelli debent.
Idem sancti Stephani et sancti Proculi abbatibus Bononiensibus.
Quum in ecclesiis sancti Victoris et S. Ioannis de Monte (Et infra:) Nos igitur ad reformationem earundem ecclesiarum, quae peccatis exigentibus et in temporalibus deminutae, et in spiritualibus sunt multipliciter collapsae, diligenti sollicitudine intendentes, universis canonicis dedimus firmiter in mandatis, ut priori suo in his, quae ad eum pertinent, obedirent. Quumque omnes, quatuor duntaxat exceptis, se obedire velle eius monitis et praeceptis concorditer respondissent, praedicti quatuor se contra priorem in superbiam erigentes, licet de obedientia suo priori praestanda praestitissent corporaliter iuramentum, tamen exhibiti iuramenti et districtae praeceptionis immemores, suo priori per omnia restiterunt, et, quum pro contumacia sua nequivissent ad debitam obedientiam revocari, dictus prior in eos dictante iustitia excommunicationis sententiam promulgavit. Quum igitur praefati canonici ad apostolicam sedem accessissent, per scripturas authenticas ex multorum testimonio praelatorum effecti de ipsorum contumacia certiores, recepto secundum formam ecclesiae ab eisdem corporaliter iuramento, ipsis fecimus absolutionis beneficium impendi, praecipientes eis sub debito iuramenti, ut ad suum claustrum, de quo exierant, redeuntes, priori suo secundum Deum devote ac humiliter obedirent. Ideoque nolentes, quod iidem canonici tam effrenata deinceps libertate vagentur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus nostra freti auctoritate praefatos canonicos, ut ad prioris sui obedientiam revertantur, sublato cuiusvis appellationis diffugio per censuras ecclesiasticas compellatis, et, ne de sua possint contumacia vel malitia gloriari, cogatis eos, si videritis expedire, ut iuramentum, quod de parendo mandatis prioris pro absolutionis beneficio impetrando superbe negaverant, humiliter praestare procurent; alioquin eos de fratrum ipsorum consortio penitus excludatis.
CAP. XI.
Presbyteri et clerici capellarum subditarum titulo cardinalatus debent cardinali obedientiam et reliqua, de quibus hic. Et vacante titulo succedit capitulum illius ecclesiae, nisi pro bono pacis aliquid sit exemptum.
Honorius III. G. Presbytero cardinali, et Capitulo sancti Laurentii in Damaso.
His, quae pro ecclesia S. Laurentii in Damaso ex parte una et capellis sibi subiectis ex altera super scrutinio, baptismo manuali obedientia, correctione, interdicio et excommunicatione aliisque articulis fuere coram nobis proposita, diligenter auditis, sententiando decrevimus, ut earundem capellarum presbyteri et clerici cardinali, qui nunc est in ipsa ecclesia, et qui fuerint per tempora, manualem obedientiam et reverentiam et honorificentiam omnem exhibeant, et ad ecclesiam ipsam pro scrutinio, baptismo et capitulo celebrandis conveniant temporibus consuetis, correctionem ipsius cardinalis recipientes humiliter, et excommunicationis, interdicti vel suspensionis sententias, quas tulerit in eos et ecclesias eorundem, inviolabiliter observantes. Quando autem ecclesia ipsa cardinali vacabit, capellani et clerici memorati nihilominus eidem ecclesiae reverenter exhibeant omnia supradicta, eo duntaxat excepto, quod de correctione, excommunicatione et suspensione ipsorum pro bono pacis nostrae providentiae reservamus.
CAP. XII.
Licet abbatissa subditos excommunicare non possit, ipsi tamen sibi obedire tenentur.
Idem Abbati S. Michaelis Abradensis dioecesis.
Dilecta in Christo filia abbatissa de Bubrigen. transmissa nobis petitione monstravit, quod, quum ipsa plerumque canonicas suas et clericos suae iurisdictioni subiectos propter inobedientias et culpas eorum officio beneficioque suspendat iidem confisi ex eo, quod eadem abbatissa excommunicare eos non potest, suspensionem huiusmodi non observant, propter quod ipsorum excessus remanent incorrecti. Quocirca discretioni tuae mandamus, quatenus dictas canonicas et clericos, ut abbatissae praefatae obedientiam et reverentiam debitam impendentes, eius salubria monita et mandata observent, monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellas. [Dat. Allatii II. Mens. Iun. Pont. nostr. Ao. VI. 1222.]
CAP. XIII.
Si metropolitanus a suffraganeo iuramentum exigit ultra formam statutam a canone, in eo, quod est ultra, suffraganeus non tenetur.
Gregorius IX. Patriarchae Grandensi.
Dilecti filii archidiaconus et capitulum Castellanum suam ad nos querimoniam detulerunt, quod, quum a Castellano episcopo exigeres iuramentum praeter formam canonicam, quam ceteri suffraganei metropolitanis suis consuevere praestare, iidem conspicientes ex hoc ecclesiae suae praeiudicium generari, ad sedem apostolicam appellarunt. (Et infra:) Quum igitur non deceat alii te fecisse quod ab alio fieri tibi nolles, mandamus, quatenus contentus forma canonica, quam nos a coepiscopis nostris nobis immediate subiectis recipimus, nil amplius a Castellano episcopo obtentu alicuius consuetudinis exigas praetextu praestiti iuramenti, sciens, nos eundem episcopum ab huiusmodi iuramento quoad alios articulos absolvisse, vel denunciasse potius non teneri.
CAP. XIV.
Vacante episcopatu capitulum confirmat et infirmat electiones.
Idem Priori fratrum Praedicatorum et archidiacono Rheginensi.
Quum olim causa (Et infra:) Quocirca mandamus, quatenus, licet conventus monasterii sancti Salvatoris Messanensis sint ipso iure hac vice eligendi potestate privati, de gratia tamen eligendi seu postulandi detis ipsis auctoritate nostra liberam facultatem, mandantes eisdem, ut quum ecclesia Messanensis vacet ad praesens, electionem suam confirmandam, prout de iure fuerit, vel etiam infirmandam praesentent capitulo Messanensi.
CAP. XV.
Qui maior est ordine, licet in ecclesia posterius receptus, in loco et portione praefertur. H. d. secundum veram lecturam.
Idem Archipresbytero sanctae Mariae maioris de Urbe.
Statuimus, ut presbyteri primum locum, diaconi secundum, subdiaconi tertium, et sic de reliquis obtineant ordinatim, etiamsi posterius admittantur. Et qui maior est ordine, etiamsi postea sit receptus, in portione percipienda esse volumus potiorem, ac minores facere servitia consueta.
CAP. XVI.
Si ecclesia sita in aliquo archidiaconatu erigitur in cathedralem, a iurisdictione archidiaconatus eximitur.
Idem Archiepiscopo Colocensi.
Quum inferior superiorem solvere nequeat vel ligare, sed superior inferiorem liget regulariter et absolvat, et satis [indignum et] absonum videatur, ut [maior subditus sit minori et] filius potestatem habeat in parentem, miramur [non modicum et movemur], quod quum tu monasterium de Cheur constitutum in Firmiensi archidiaconatu tuae dioecesis ecclesiam erexeris cathedralem, [venerabilem fratrem nostrum Sirmiensem episcopum ad titulum ipsius ecclesiae in episcopum consecrando], archidiaconus Firminensis in tantam prorupit temeritatis audaciam, ut in episcopum ibi consecratum et ecclesiam suam iurisdictionem exercere praesumat. [Quare idem episcopus nobis humiliter supplicavit ut quum eodem archidiacono in ipsum et dictam ecclesiam iurisdictionem huiusmodi exercente, ipse in eadem ecclesia episcopus quoddammodo non exsistat, provideri sibi super hoc salubriter dignaremur. Nos igitur eiusdem episcopi et ecclesiae paterno compatientes affectu, ipsos cum omnibus iuribus et pertinentiis eorundem, a iurisdictione ipsius archidiaconi penitus eximentes] Mandamus, quatenus praefato archidiacono [ne in eis iurisdictionem aliquam de cetero exercere praesumat, ex parte nostra districte studeas inhibere], a cuius iurisdictione dictum episcopum denunciamus exemptum, id districte studeas inhibere; provisio [prudenter] ut, si ex hoc archidiaconi Firmiensis iura laeduntur, in dioecesi tua, ubi expedire videris, absque alieni iuris praeiudicio recompensationem illi facias congruentem. [Contradictores etc. Dat. Reat. XII. Kal. April. ao. V. 1232.]
CAP. XVII.
Compositionem super iure primatiae unus solus, cuius interest, poterit impedire.
Idem Lemovicensi Archidiacono et Priori sanctae Radegundis Pictaviensis.
Humilis doctrina magistra (Et infra:) Mandamus, quatenus praelatorum Burdegalensis provinciae in ea praesentium, et cathedralium capitulorum eiusdem, nec non Bituricensis capituli super provisione, quam inter Bituricensem et Burdegalensem archiepiscopos in causa primatiae duximus faciendam, requiratis assensum, quo habito providentiam nostram solenniter publicetis. Si qui vero consensum praestare noluerint, vos supersedentes publicationi praedictae, districte praecipiatis eisdem, ut personaliter, si praelati fuerint, vel si alii, per procuratores idoneos, nostro se conspectui repraesentent, prosecuturi coram nobis ius, si quod habere contendunt, et satisfacturi parti alteri, si succubuerint, in expensis.
TITULUS XXXIV.
DE TREUGA ET PACE.
CAP. I.
Statuit tempora treugarum et poenas violantium.
Alexander III. in concilio Lateranensi.
Treugas a quarta feria post occasum solis usque ad secundam feriam in ortu solis, [et] ab Adventu Domini usque ad octavas Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad octavas Paschae ab omnibus inviolabiliter observari praecipimus. §. 1. Si quis autem treugas frangere praesumpserit, post tertiam admonitionem si non satisfecerit, suus episcopus sententiam excommunicationis dictet in eum, et scriptam vicinis episcopis annunciet, quorum nullus excommunicatum in communione recipiat, immo scriptam sententiam quisque confirmet. Si quis autem haec violare praesumpserit, ordinis sui periculo subiaceat. §. 2. Et quoniam funiculus triplex difficile rumpitur, praecipimus, ut episcopi ad solum Deum et ad salutem populi habentes respectum, omni trepidatione seposita ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium praebeant, neque hoc alicuius amore vel odio praetermittant. Quod si quis in hoc Dei opere trepidus inventus fuerit, damnum propriae dignitatis incurrat.
CAP. II.
Personae hic enumeratae plena securitate gaudent tempore guerrae.
Idem.
Innovamus autem, ut presbyteri, [clerici], monachi, conversi, peregrini, mercatores, rustici, euntes et redeuntes, et in agricultura exsistentes, et animalia, quibus arant et quae semina portant ad agrum, congrua securitate laetentur. Nec quisquam etc. (cf. c. 10. de cens. III. 39.)
TITULUS XXXV.
DE PACTIS.
CAP. I.
Pacta quantumcunque nuda servanda sunt.
Ex concilio Africano.
Antigonus episcopus Madaurensis dixit: Gravem iniuriam patior, et credo, dolere sanctitatem vestram contumeliam meam et computare communem iniuriam. Optantius quum se repraesentaret, pactum mecum habuit et divisimus [plebes; manuscriptiones nostrae tenentur et pittacia. Contra hoc pactum circuit plebes mihi attributas, et usurpat populos, ut illum patrem, me vitricum nominent. Gratus episcopus dixit: Factum hoc dolendum est,] ut in se illiciat populorum imperitorum animas contra disciplinam, contra evangelicam traditionem, contra pacis placita. Nam si id sibi posse contingere arbitraretur, nunquam profecto in fratrem aliquis deliquisset. Unde Aut inita pacta suam obtineant firmitatem, aut conventus, si se non cohibuerit, ecclesiasticam sentiat disciplinam. Dixerunt universi: Pax servetur, pacta custodiantur.
CAP. II.
Conventio invalida per consensum superioris validatur.
Gregorius.
Quoties in conventionibus quibusdam noster exspectatur assensus, ne in dubium veniant quae geruntur, ratihabitio eas debet pro securitate partium solidare. [Proinde etc.]
CAP. III.
Iudex debet studiose agere, ut promissa adimpleantur.
Idem.
Qualiter in Sardinia †[minores vel pauperes ab eis, qiu illic maiores sunt, opprimantur, reverendissimi fratris nostri Dominici Carthaginensis episcopi atque eminentissimi filii nostri Innocentii praefecti epistolae testantur, a quibus, ut quae nobis scripta sunt noveritis, ipsarum vobis epistolarum exemplaria praevidimus transmittenda. Et ideo quia ea, quae petenda sunt, offeruntur,] Studiose agendum est, ut ea, quae promittuntur, opere compleantur.
CAP. IV.
Non valet pactum, per quod beneficium ecclesiasticum debet pecunia resignari.
Alexander III. Exonensi et Wigornensi episcopis.
Quum pridem S. clericus procurator prioris et monachorum de Acra, et P. clericus pro causa, quae inter eos monachos et praedictum P. ac fratrem eius, pro cuius parte vicem se gerere dicebat, super ecclesia de S. et capella de L. vertebatur, ad nostram praesentiam pariter accessissent, ita inter se, non tamen nobis mediantibus, convenerunt, quod eidem P. pro expensis, quas fecerat, tres marchae argenti solverentur, et idem P. liti cederet, et a monachorum penitus infestatione cessaret. Quumque compositionem istam ad nostram pertulissent audientiam, eamque auctoritate apostolica peterent confirmari, nos eam non duximus admittendam pro eo, quod videbatur pravam illicitae pactionis speciem continere. †Monuimus autem praedictum P., ut ipse tam pro se, quam pro fratre suo monachos in pace dimitteret, et eidem liti omnino abrenunciaret. Ille igitur nostris monitis acquiescens, et eidem liti pro se ac pro fratre suo penitus renuncians, authentica instrumenta, quae super hoc habebat in nostris manibus resignavit, quae nos priori et monachis praedictis scilicet destinantes, mandavimus, ut, ex quo praedictus P. nostris super hoc monitis acqiuevit, ipsi quoque benignis nostris precibus intenderent, et eidem P. et fratri eius in aliquo studerent beneficio providere, de quo maius lucrum valeant apostolica intercessione percipere, quam eis deberet ex illa pactione illicita provenire. Ceterum quia saepe dicti prior et fratres sicut accepimus, acquiescere noluerunt, nos eorundem clericorum laboribus paterna pietate compatientes vobis per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus priorem et monachos moneatis eosdem, ut praefato P. et fratri eius decens et competens beneficium conferant et assignent; alioquin, si vobis constiterit, saepe dictos clericos, prout ipsi asseverant, a praenominata ecclesia de Sintonia et capella de Lintona iniuste et absque ordine iudiciario violenter fuisse eiectos, ipsas eisdem restitui faciatis, non obstantibus literis nostrae confirmationis, quas praedicti prior et monachi a nobis impetrasse noscuntur.
CAP. V.
Idem Archiepiscopo Eboracensi.
Accepimus, quod quaedam ecclesiae clericis sint tali tenore concessae, quod post eorum obitum alii nominatim succedant. Verum quoniam hoc iniquum est et sacris canonibus inimicum, et ideo non debet aliquatenus tolerari, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus huiusmodi successiones tam detestabiles et iniquas contradictione et appellatione cessante prohibeas, et omnino frivolas et inanes esse decernas.
CAP. VI.
Qui per pactum augendae pensionis consecutus est ecclesiam, debet ea privari, et alias canonice puniri.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quum clerici vestrae iurisdictionis, sicut accepimus, decedentibus ecclesiarum personis paciscantur ex ipsis ecclesiis maiores solito solvere pensiones, ut facilius possint easdem ecclesias adipisci, nos quidem ad tam detestabile vitium exstirpandum attentam volumus curam et sollicitudinem adhihere. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus clericis omnibus vestris, ne id attentare praesumant, publice districtius prohibentes, si quidem contra prohibitionem vestram venire praesumpserint, appellatione cessante eos taliter adeptis ecclesiis quantocius spolietis, alias pro tantae praesumptionis excessu severitate ecclesiastica punientes eosdem. Adhaec etc. (cf. c. 11. de cens. III. 39.)
CAP. VII.
Si eeclesia rem suam locando vel in feudum concedendo apponit pactum in praeiudicium iuris parochialis alterius ecclesiae, non tenet, et quicquid hac occasione perceperit reddere cogitur illi ecclesiae.
Innocentius III. in concilio generali.
Plerique, sicut accepimus, regulares clerici et saeculares interdum, quum vel domos locant, vel feuda concedunt, in praeiudicium parochialium ecclesiarum pactum adiiciunt, ut conductores et feudatarii decimas eis solvant, et apud eosdem eligant sepulturam. Quum autem id de avaritiae radice procedat, pactum huiusmodi penitus reprobamus, statuentes, ut quicquid fuerit occasione huiusmodi pacti perceptum ecclesiae parochiali reddatur.
CAP. VIII.
Non valet pactio in spiritualibus, vel quae peccatum inducit, vel turpis, seu de re turpi, vel impossibilis de iure vel de facto.
Gregorius IX.
Pactiones factae a vobis, ut audivimus, pro quibusdam spiritualibus obtinendis, quum in huiusmodi omnis pactio omnisque conventio debeat omnino cessare, nullius penitus sunt momenti. Quod etiam de aliis est dicendum, quae observatae vergunt in animae detrimentum. Nam etiam iuxta legitimas sanctiones pactum turpe, vel rei turpis aut impossibilis de iure vel de facto, nullam obligationem inducit.
TITULUS XXXVI.
DE TRANSACTIONIBUS.
CAP. I.
Instrumenta et alia iura partium contraria transactione tolluntur.
Gregorius I. A. Subdiacono et Dom. Abbati.
Sicut grave †[et plenum vituperationis est, inter personas omnipotenti Deo militantes de saecularibus negotiis ortam diu controversiam permanere, ita laudabile et studio est religioso conveniens, terrenis gratam Deo pacem praeferre compendiis, et ex rebus transitoriis mansura semper caritatis lucra mercari. Et ideo, qiua de possessionibus Faiano, Nasoniano et Libiniano, positis in provincia Sicilia territorio Panormitano, de quibus inter praepositos monasterii sanctorum Maximi et Agathae, quod Lucuscanum dicitur, et e diverso administratores xenodochii in hac urbe Roma constituti, quod Valerii nuncupatur, longa se traxit contentio, nunc vero inter te Antonium subdiaconum nostrum memorati xenodochii praepositum, et e diverso dilectissimum filium nostrum Dometium abbatem atque presbyterum praedicti monasterii pactis intervenientibus salubris processit Deo auctore decisio, necesse est, ut omnis discordiae possit occasio praeveniri, et quae gesta sunt interveniente auctoritate firmari.] Proinde Post salubrem decisionem de controversia vestra factam decrevimus, ut omnia instrumenta, vel quicquid aliud est, quod partibus, [quod absit, ad invicem contra se venire cupientibus] quoquo modo, vel ex temporis praescriptione seu aliter opem de lege aut quocunque privilegio ferre poterat, sit, sicut [et] vos poscitis, vacuum et omni virtute cassatum, et sola pactorum inter vos nunc habitorum pagina validum perpetuumque robur obtineat. Cui si quid forte incuria vel imperitia minus firmitatis insertum est, vires plenissimae notionis ex hac nostra auctoritate suscipiat, [nec superesse etc. Mense Ianuar. Ind. II. 598.]
CAP. II.
Tenet compositio super decimis facta cum assensu superioris.
Alexander III.
Statuimus, ut, si super decimis inter vos et aliquam personam ecclesiasticam de assensu episcopi vel archiepiscopi sui compositio facta fuerit, rata perpetuis temporibus et inconcussa persistat.
CAP. III.
Si capitulum consensit transactioni, quam fecit praelatus nomine ecclesiae, ulterius dissentire non potest.
Idem Dulmensi Episcopo.
Contingit interdum, quod, licet abbas vel prior alicuius conventualis ecclesiae cum ecclesiastica vel saeculari persona super his, de quibus inter eos controversia vertitur coram delegato vel ordinario iudice transigat, literis capituli sui de ratihabitione monstratis, ipsum capitulum tamen eandem transactionem nititur revocare. Unde quia nos super hoc consulere voluisti, tibi respondemus, quod, si abbas vel prior a capitulo suo de ratihabitione literas habuerit, transactionem, quam fecit, si fuerit aliquot annis servata, capitulum, ac si non consenserit in eam, non poterit revocare.
CAP. IV.
Super ecclesiastico beneficio transigi non potest etiam cum iuramenti interpositione.
Idem Abbati de Strat. et Priori sancti Eusebii.
Constitutus in nostra praesentia G. clericus sua nobis assertione monstravit, quod, quum inter ipsum, et A. clericum super capella de Stratis controversia emersisset, tandem per transactionem sopita fuit, et, licet transactio ipsa hinc inde fide praestita firmata fuisset, eam tamen praefatus A. servare recusat. Quia igitur huiusmodi transactiones speciem nonnunquam continent simoniae, et non solum a malo, sed etiam a specie mali secundum Apostolum nos convenit abstinere, devotioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum propter hoc fueritis requisiti, partes ante vestram praesentiam convocetis, et, revocata transactione in irritum, causam diligentius audiatis etc.
CAP. V.
Per transactionem factam sine auctoritate episcopi potest praelatus, sed non ecclesia constitui censualis.
Idem Carnotensi Episcopo.
De cetero noveris, quod, quum aliquis ad extraordinarium iudicem literis impetratis cum adversario suo componit, postmodum in ecclesia, de qua agitur, ius aliquod habiturus, si compositio non est iuri contraria, non est a loci episcopo aliquatenus reprobanda; sed census absque episcopali auctoritate cui praeest ecclesiae sub hoc praetextu solutus, vitam eius, qui solverit, non excedit.
CAP. VI.
Si beneficium, quod per transactionem habetur, impetratur ut vacans, ab eo, qui fuit transactionis mediator, non valet impetratio. H. d. quoad titulum.
Idem Eboracensi Archiepiscopo et Wigorensi Episcopo.
Ex literis vestris accepimus, quod, quum olim inter R. et A. clericos super ecclesia de Vult. et capella de Torhec ad eandem ecclesiam pertinente coram te, frater episcope, qui iudex fueras delegatus, auctoritate G., qui tunc eidem A. patrocinabatur in causa, et testis inscriptus fuerat, transactio iam pridem facta fuisset, postmodum idem G. veniens ad praesentiam nostram, et se mentiens clericum, quum nondum esset in clericum tonsuratus, ad Dunelmensem episcopum et decanum Eboracensem, si bene meminimus, super eadem ecclesia et capella tacito de transactione ipsa literas nostras impetravit. Quum autem idem G. et responsales praedicti R. in nostra demum praesentia fuissent constituti, nos ex literis vestris veritatem super his cognoscentes, et attendentes etiam, quomodo praefatus G. non inficiaretur, se transactioni interfuisse, et nondum fuisse tonsuratum, quum literas istas obtinuit, ei super praedicta ecclesia et capella auctoritate apostolica silentium duximus imponendum.
CAP. VII.
Super ecclesiastico beneficio non potest transigi, sed amicabiliter componi. H. d. et quotidie allegatur.
Idem.
Super eo, quod quaesivisti, utrum de ecclesiastico beneficio in litigium deducto possit fieri transactio, tale damus, sicut iam pridem, si bene meminimus, alii non absimile quaerenti dedimus responsum, quod secundum formam a canonibus in aliis transactionibus adscriptam transigi super re sacra litigiosa non potest. Etenim res sacrae, ut possideantur aliquo dato, vel retento sive promisso, speciem credimus habere simoniae. Alias autem, si gratis et amicabiliter inter se litigantes componant, sacris canonibus nequaquam dicimus obviare.
CAP. VIII.
Transactio facta de rebus ecclesiae per praelatum sine superioris consensu non obligat successorem.
Idem Abbati de Straphor, et Priori de Phe.
Veniens ad apostolicae sedis clementiam dilectus filius magister G. de Favill. sua nobis insinuatione monstravit, quod monachi maioris monasterii terras in parochia sanctae M. de Marchia excolunt, et ab eadem ecclesia coloni eorum omnia ecclesiastica tam necessaria quam voluntaria suscipiunt sacramenta, et tamen eidem ecclesiae suas a canonibus constitutas decimas solvere contradicunt. †Sed de frugibus tertiam partem solvunt ei, et duas sibi retinere praesumunt, de reliquis autem minutis decimis, utpote nutrimentis animalium et fructibus hortorum, nil penitus praestare non erubescunt. Arbitrantur autem, ad hoc se posse tueri cuiusdam transactionis praetextu inter praefatos monachos, et quendam sacerdotem memorati G. praedecessorem factae ita videlicet, ut de duabus carruatis terrae, quas in dominio suo monachi tenent, tertiam tantum decimarum partem [frugum] exsolvant, †reliquas sibi retinendo. Quo fit, ut, inde occasionem sumentes malignandi, praedia ex agricolarum defectu ad eos devoluta monachi in suum magis astute quam provide dominium convertant, et quatuor vel forte plures carrucatas duabus aggregant, non aliter decimas praestantes de illis, quam de duabus praestitissent, quum secundum compositionis tenorem integras de illis decimationes solvere tenerentur. Quoniam igitur nos convenit ecclesiis providere, ne sua cuilibet videantur iura deperire, fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum exinde fueritis requisiti, utraque parte ante praesentiam vestram convocata, rei veritatem diligentius inquiratis, et, nisi privilegium [clementia] apostolicae sedis sibi super hoc indultum coram vobis praefati monachi palam produxerint, vel nisi praefati monachi transactionem praescriptam auctoritate apostolica confirmatam esse docuerint, quum alias inter personas [ita] facta potius quam inter ecclesias videatur, nec pacta inter alios acta aliis obesse patiamur, omni dilatione et appellatione remota ipsos et agricolas [eorum] decimationes [universas] ex quibuslibet rebus provenientes ex integro, absque [omni] diminutione ecclesiae S. Mariae de Marturen. iugi praestatione singulis annis praestare, et [etiam] illarum, quas illicite detinuerant, iustam aestimationem restituere eidem ecclesiae cum omni districtione compellatis. Quodsi discretioni vestrae, secundum ea quae proponuntur nobis, in iudicio visum fuerit, praefatos monachos, non nisi ad tertiae partis decimationum praestationem, secundum iustitiam urgeri posse; tunc omnium eorum, quae canones decimanda decreverint, appellatione remota, saepedictos monachos tertiam partem ecclesiae iam dictae, auctoritate apostolica decimas praestare cogatis.
CAP. IX.
Sicut super iure praesentandi, ita super annexo non potest transigi, ut recedatur a lite interveniente aliqua temporalitate.
Lucius III. Ormensi Episcopo.
Praeterea, quando inter laicos et viros religiosos de praesentatione alicuius ecclesiae quaestione suborta transigitur inter eos ita, quod praesentationem laicus obtineat, religiosi vero novam vel maiorem percipiant in ecclesia, in qua prius nullam vel minorem habere consueverant portionem, an huiusmodi transactio teneat, quaesivisti. Quum igitur ipsa pactio simoniaca merito videatur, respondemus, quod de iure non tenet, nec ex ea religiosi ullum debent commodum obtinere.
CAP. X.
Super spirituali subiectione non licet transigi.
Coelestinus III.
Praeterea quarto loco quaestio talis accessit, quod quaedam cella eximi voluit a subiectione, qua matrici domui tenebatur. Quumque causa debito Marte percurreret, fratres illius cellae, se confitentes in iure illi domui quondam fuisse subiectos, referebant quaestionem olim de hac subiectione fuisse motam, et transactione sopitam, videlicet eatenus, ut quendam annuum censum ecclesiae matrici reddendo fratres memoratae cellulae penitus essent a subiectione principalis domus exempti. Ceterum ex adverso prior maioris domus duo pariter allegabat, unum scilicet quod, ex quo confessi fuerant, se dudum illi domui fuisse subiectos, et non ante transactionem illam exemptos, constabat, illos fuisse rebelles eo ipso, quod ante transactionem et exceptionem se contendebant ab eiusdem iurisdictione esse subtractos, nec transactio subsequens eos poterat a tanto crimine inobedientiae relaxare. Alterum quoque Prior consequenter pro maiori ecclesia proponebat, quod de spirituali subiectione contra votum professionis transigere non liceret. Respondemus igitur, quod ex praedicta fratrum de cella confessione contra eos sententia procedere debeat, praesertim quum illa transactio, licet nobis de illo, quod cella determinate reddere tenebatur, clare constare nequiverit, iniquitatem simoniacam continuisse putetur.
CAP. XI.
Iudex potest et debet se interponere pro transactione inter partes facienda, praeterquam in casibus, in quibus iura hoc non admittunt, ut super matrimonio. H. d.
Honorius III. I. tituli sanctae Praxedis Presbytero cardinali.
Ex parte tua †fuit propositum coram nobis, quod nonnulli Graeci furtive sacros ordines a non suis episcopis receperunt, quidam etiam excommunicati celebrant in ecclesiis interdictis, et Graecis ritibus pertinaciter inhaerentes in nullo volunt obedire praelatis Latinis. Praeterea quidam Graeci et Latini episcopi consecrationes faciunt in episcopatibus alienis, et decimas percipiunt in eisdem in episcoporum eorundem locorum praeiudicium et gravamen, licet episcopi Graecorum nec percipere decimas, nec consecrationes huiusmodi consueverint celebrare. Ad hoc laici Graeci uxores suas secundum motum propriae voluntatis dimittere et alias superducere non verentur, ac operari dominicis et festivis diebus quemadmodum in profestis. Porro quidam barones et milites tam Latini quam Graeci abbatias et ecclesias alias cum hominibus et bonis aliis earundem contra iustitiam detinentes, decimas non exsolvunt, et alios solvere recusantes in suo errore defendunt, et, si pro his aut aliis excessibus feratur excommunicationis sententia in eosdem, eam in animarum suarum periculum et aliorum scandalum vilipendunt. Unde a nobis desideras edoceri, quid tibi agendum sit in omnibus supradictis, et qualiter puniendus sit Neoportensis archidiaconus, qui quibusdam eundi cum mercibus in Alexandriam contra statutum concilii generalis licentiam de facto tribuere non expavit. Nos ergo discretioni tuae breviter respondemus, ut, quum iura canonica et civilia edita sint super omnibus fere articulis praenotatis, procedas in his, quum necesse fuerit, secundum canonicas et legitimas sanctiones. Poteris etiam ad componendum interponere partes tuas, et interdum aliquid severitati detrahere, prout, statu imperii et excedentium multitudine provida deliberatione pensatis, videris expedire: exceptis nimirum casibus, qui compositionis sive dispensationis remedium non admittunt, utpote coniugii sacramentum, quod, quum non solum apud Latinos et Graecos, sed etiam apud fideles et infideles exsistat, a severitate canonica circa illud recedere non licebit. In his vero, super quibus ius non invenitur expressum, procedas, aequitate servata, semper in humaniorem partem maxime propter statum imperii adhuc debilem declinando, secundum quod personas et causas, loca et tempora videris postulare.
TITULUS XXXVII.
DE POSTULANDO.
CAP. I.
Clericus in sacris vel minoribus beneficiatus in saeculari foro postulare non debet, nisi pro se, vel sua ecclesia, vel miserabilibus personis.
Ex concilio Lateranensi.
Clerici in subdiaconatu, et supra, [et] in ordinibus quoque minoribus, si stipendiis ecclesiasticis sustententur, coram saeculari iudice advocati in negotiis saecularibus fieri non praesumant, nisi propriam causam vel ecclesiae suae fuerint prosecuti, aut pro miserabilibus forte personis, quae proprias causas administrare non possunt. [Sed nec procurationes etc.]
CAP. II.
Canonici regulares postulare non possunt, sicut monachi, nisi pro utilitate ecclesiae, vel sui monasterii, et praecepto abbatis.
Innocentius III. Compostellano Archiepiscopo.
Ex parte tua coram nobis fuit propositum, quod quidam canonici regulares, ut se forte peritos in iure valeant demonstrare, ac extra claustrum materiam habeant evagandi, non solum in ecclesiasticis, verum etiam in forensibus causis praesumunt advocati officium exercere. Quumque obiicitur eis, quod iuxta canonicas sanctiones non debent esse forensis vel ecclesiastici negotii susceptores vel exsecutores etiam, nisi forte id monasterii exposcat utilitas, abbate nihilominus imperante, ipsi ad suam proponunt insolertiam excusandam, quod capitulum illud, per quod praedicta prohiberi videntur, de monachis, non de canonicis regularibus loquitur manifeste. Unde nos consulere voluisti, utrum tales sint ad patrocinium admittendi. Ad quod consultationi tuae taliter, respondemus, quod idem iudicium de canonicis regularibus, quod et de monachis, quantum ad supradicta credimus observandum, licet de monachis in canone specialiter sit expressum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]
CAP. III.
Se summat.
Gregorius IX.
Quum sacerdotis sit officium nulli nocere, omnibus autem velle prodesse, non nisi pro se ipso, vel ecclesia sua, vel, si necessitas immineat, pro personis coniunctis aut miserabilibus sibi licitum est postulare. (Et infra:) Clericus autem, qui contra ecclesiam, a qua beneficium obtinet, pro extraneis advocatus vel procurator esse praesumit, tanquam ingratus potest, maxime si clericus sit eiusdem ecclesiae, beneficio huiusmodi spoliari.
TITULUS XXXVIII.
DE PROCURATORIBUS.
CAP. I.
Non auditur quis tanquam alterius procurator, nisi habeat mandatum legitime factum.
Gregorius Maximo Salonensi Episcopo.
Alia quidem †[scripta ad fraternitatem tuam antea feceramus, sed tempore, quo homines tuos, quos ad nos misisti, relaxare voluimus.] Scripsisse te quibusdam nostris comperimus, quod praedictos viros tunc ad causam non miseris, et ideo ea, quae cum ipsis facta sunt, subsistere non debere; sed et Thomas [ecclesiae tuae defensor] sibi hoc verbo a te dictum perhibuit, ex qua re iam nec praesentium portitoribus iudicavimus esse credendum, ne de ipsis quoque post haec similiter diceretur. Quia ergo hoc cautiores nos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere, instructam [de cetero] personam cum mandato legaliter facto, tuis et presbyterorum seu diaconorum testiumque subscriptionibus roborato, gestisque ex more indicto transmitte, ut quicquid cum ea actum fuerit iure subsistat. [Nam nos non solum etc.]
CAP. II.
Non valet sententia, etiam expensarum condemnatoria, lata contra absentem, ex probabili causa legitime per nuncium excusatum. H. d. quantum ad verum intellectum.
Alexander III.
Querelam A. clerici accepimus, †quod, quum venerabilis frater noster Wigorniensis episcopus causam, quae vertitur inter ipsum et Salesberiensem episcopum super ecclesia de Bribec., de mandato nostro suscepisset fine debito terminandam, tandem, quia idem clericus termino constituto suam ei exhibere praesentiam non potuit pro eo, quod erat infirmitate detentus, sicut per quendam presbyterum et diaconum, quos ad praesentiam ipsius episcopi miserat, paratus erat probare, eundem A. in restitutione expensarum, quas R. Lexoviensis archidiaconus pro ipsa causa ad diem ipsum tunc veniendo fecerat, condemnavit. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus, quatenus, si praefatus episcopus eundem A. iuxta mandatum nostrum a praescripta sententia non absolverit, vos, rei veritate diligentius inquisita, si vobis constiterit, quod Vigorensis episcopus praefatum A. in restitutione expensarum pro nulla alia rationabili causa condemnaverit, nisi pro eo tantum, quod in termino constituto ad eius praesentiam non accessit infirmitate detentus, quum non possit quis cogi, nisi velit, in gravibus causis procuratorem constituere, et quum ipse ad probandum infirmitatem suam presbyterum et diaconum destinaverit, auctoritate nostra sublato appellationis remedio eum absolvere ab eadem sententia minime differatis.
CAP. III.
Sententia lata cum procuratore revocato et de hoc certificato non praeiudicat domino. H. d. secundum communem intellectum.
Clemens III.
Ex insinuatione dilecti filii nostri I. archidiaconi Sagiensis accepimus, quod, quum inter ipsum et magistrum G. de Sang. super quadum praebenda Lexonensis ecclesiae, quae de Pomeria dicitur, controversia mota fuisset, †eidem magistro propter hoc ad sedem apostolicam accedenti G. de Tortona, procuratorem ipsius archidiaconi se gerens ad illam causam constitutum, cum quibusdum literis de ratihabitione, prout dicebat, se opposuit. Quum autem aliquantulum in causae cognitione processum fuisset, Licet praedicto G. ab eodem archidiacono procuratori suo, duobus clericis praesentibus et assistentibus expresse fuisset inhibitum, ne causae cognitionem susciperet, et ne ad iudicium suscipiendum in iure suis literis uteretur, ipse nihilominus in ipsa causa procedens, sententiam, sicut dicitur, contrariam reportavit. Ceterum, quia alter de praedictis clericis dicitur obiisse, [nos tamen] attendentes, quod idem G. contra ipsius archidiaconi prohibitionem in suscipiendo iudicio ipsius causae procedere non debuerit, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si, sicut ratio dicta, per ipsius archidiaconi et superstitis illius clerici iuramentum constiterit de praemissis, eundem archidiaconum expresse prohibuisse, ne dictus procurator illius controversiae diffinitionem susciperet, et ne in iure ad suscipiendum iudicium suis literis de ratihabitione aliquatenus uteretur, sententia contra eum lata nequaquam obstante, praedictae praebendae possessionem cum fructibus inde perceptis, a quocunque detineatur, archidiacono eidem, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, si eius restitutioni aliud canonicum non obsistat, auctoritate nostra restitui faciatis eidem. Restitutione vero facta, si archidiaconus ipse suam canonicam institutionem probare potuerit, ipsam ratam et inviolabilem permanere, sicut iustum fuerit, appellatione postposita decernatis.
CAP. IV.
Rescriptum super consecutivis iudiciis impetratum a procuratore revocato, et de hoc certificato, non valet, nec processus vel sententia lata per ipsum, si revocatio pervenit ad adversarium. H. d. secundum glossam.
Innocentius III. Cabilonensi et Catalanensi Episcopis.
In nostra praesentia constitutus venerabilis frater noster Tullensis episcopus lacrimabiliter est conquestus, quod, quum olim ad procurandam causam, quae inter ipsum et bonae memoriae decanum Tullensem super dilapidatione, excommunicatione et periurio, ac quibusdam aliis criminibus vertebatur, T. et G. presbyteros procuratores instituens, ipsos ad sedem apostolicam duxerit destinandos, quum de ipsorum fide postmodum titubasset, mandatum, quod eis dederat, infra modicum temporis spatium revocavit, sed ipsi, licet mandati literas revocatorias recepissent, nihilominus in negotio processerunt, et pro procuratoribus se gerentes, cum adversario [suo], Ioffrido scilicet, archidiacono Tullensi, sunt ingressi iudicium, cum eo, demum ad dilectum filium G. Parisiensem archidiaconum et collegas suos in eiusdem praeiudicium nostras literas impetrarunt. †Quorum citatio licet eidem episcopo minime fuerit praesentata, quum tamen ad eius notitiam devenisset, quod eisdem erat causa commissa, quae inter ipsos et dictos decanum et archidiaconum vertebatur, ad eorum praesentiam properavit. Quumque praedictus episcopus per multam instantiam nostri rescripti copiam habuisset, et eiusdem tenorem cum viris prudentibus inspiceret diligenter, admirans plurimum, quod supradicti presbyteri tanquam procuratores huiusmodi literas impetrarant, ad probandum, quod falsi procuratores fuerunt, ab ipsis iudicibus inducias postulasset, ipsi exceptionem oppositam inutilem et supervacuam reputantes, ad probationem ipsius dilationem concedere noluerunt, propter quod idem episcopus ad appellationis beneficium convolavit, et ab ipsorum iudicum praesentia recessit appellans. Sed iidem appellationi minime deferentes, in negotio ipso procedere, ac nihilominus lite non contestata et iuris ordine praetermisso testes contra eum episcopum recipere praesumpserunt, [et,] ipsum a Tullensi ecclesia per sententiam removendo †[praeter formam mandati nostri Tullensi capitulo concesserunt eligendi sibi pontificem liberam facultatem. Quum autem dicti episcopus et P. archidiaconus propter hoc ad nostram nuper praesentiam accessissent, et super ipsorum processu iudicum coram nobis aliquamdiu litigassent, idem episcopus XIII. testes, quosdam abbates et monachos nigri et albi ordinis, et quosdam clericos saeculares induxit, quibus diligenter examinatis, ex ipsorum depositionibus apparuit evidenter, quod quum supradictus episcopus ad probandam exceptionem praescriptam petiisset inducias, ipsas praetaxati iudices negaverunt eidem, et quod, licet idem episcopus propter hoc ad sedem apostolicam provocasset, ipsi tamen in negotio post appellationem ad nos interpositam processerunt.] Nos vero, licet vix fidem adhibere potuerimus, quod saepe dicti iudices, utpote viri literati, providi et honesti, taliter, ut dictum est, processissent, maxime quum in sua relatione, quam ad nostram praesentiam transmisere, de huiusmodi exceptione proposita nullam fecerint mentionem, quia tamen episcopus per viros religiosos, providos et honestos, de quibus non est verisimile, quod suae salutis obliti ac iuramenti religione contempta falsum testimonium tulerint, nobis fecit super iis, quae sunt proposita, plenam fidem, attendentes etiam, quod falsi procuratoris exceptio non solum ante sententiam, verum etiam postea potest obiici iuxta canonicas et legitimas sanctiones, utpote qua probata iudicium nullum et nullius momenti controversiae reputantur de consilio fratrum nostrorum processum supradictorum iudicum sententialiter duximus irritandum, [in eum statum negotium reducentes etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]
CAP. V.
Si agitur de adulterio coram iudice saeculari ad poenam legalem, non intervenit procurator; secus si coram ecclesiastico ad separationem.
Idem Brixiensi Episcopo.
Tuae fraternitatis (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si vir accuset uxorem de crimine adulterii coram iudice saeculari ad poenam legitimam infligendam, quia tunc inscriptionis vinculum debet arripere, seque ad poenam talionis adstringere, non per procuratorem, sed per se ipsum praesentem oportet praesentialiter accusare. Si vero vir accusare velit uxorem de adulterio coram ecclestiastico iudice, ut ab eius cohabitatione discedat, quia tunc, etsi forsan oporteat eum inscribere, ut designet in scriptis nomen, locum et tempus, et omnia, quae comprehenduntur in lege civili, ad talionem tamen non debet se aliquatenus obligare, ne forte, quum etiam in probatione defecerit, intentionis suae consequatur effectum, sustineri potest, si necessitas id postulaverit, ut per procuratorem accuset, quoniam huiusmodi accusatio, etsi de crimine fiat, non est tamen criminalis, sed quasi mixta inter civilem et criminalem, quanquam in praesentia principalium personarum securius procedatur. [Postulasti etc. (cf. c. 25. de spons. IV. 1.) Dat. Rom. etc. 1206.]
CAP. VI.
Qui de mandato domini causam procuravit, ab eo repetit expensas propter hoc factas.
Idem.
Quum pro causa, quae inter dilectos filios G. et F. Gabilonensis ecclesiae archidiaconos vertebatur, †procuratores utriusque partis ad nostram praesentiam accessissent, [nos eis dilectum filium nostrum G. S. Adriani diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo ipsius F. archidiaconi procurator proposuit, quod, quum olim pro variis gravaminibus, quae adversarii eius Cabilonensi ecclesiae inferebant, ad sedem apostolicam accessisset, ad dilectos filios abbatem S. Martini, cantorem Eduensem, archidiaconum Flaviniacensem literas impetravit, ut dictum G. archidiaconum canonica districtione compellerent, ut ab Cabilonensis ecclesiae et hominum cuiusdam obedientiae eius, quae Potestas Boiaci dicitur, molestatione cessaret, et de iniuriis illatis ipsum eidem ecclesiae satisfactionem cogerent debitam exhibere. Quumque iudices secundum mandatum apostolicum vellent in causa procedere, pars adversa, ut iudicium declinaret, sedem apostolicam appellavit. Adiecit etiam], quod a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro confirmationis literas impetrarat super quibusdam institutionibus [eiusdem] ecclesiae de communi assensu capituli constitutis, ex quarum inobservantia ecclesia [ipsa] debito servitio fraudabatur. [Licet autem idem praedecessor noster venerabili fratri nostro Eduensi episcopo ad eiusdem archidiaconi postulationem mandasset, ut eas faceret observari, ipse tamen semel solummodo Cabilonensi capitulo pro his servandis suas literas destinavit, nec super hoc ultra processit.] Petebat itaque procurator ipse pro archidiacono memorato [priorem] causam committi, confirmari constitutiones praedictas, et ea sibi restitui, quae ad utilitatem eiusdem ecclesiae coactus fuerat expendisse. [Ceterum procurator partis alterius ex adverso respondit, quod, quum dictus F. archidiaconus etc. (cf. c. 27. de sent. exc. V. 39.) Ipse vero ad apostolicam sedem accedens, confessus est, quod in clericum manus iniecerat violentas; supprimens autem, quod immunitatem violasset ecclesiae, super absolutione sua literas impetravit; sed nihilominus in excommunicatione remansit, quum alteram causarum, pro quibus excommunicatus fuerat, tacuisset. Unde ipsum nec in iure stare posse dicebat, nec procuratorem constituere; praesertim quum is, cui causae suae procurationem commiserat, ob excessum similem eadem innodatus sententia teneretur. Ea etiam carere viribus allegabat, quae in excommunicatione positus a sede apostolica impetrarat. Licet autem per hoc dictus G. archidiaconus ei non teneretur, nisi obtento prius absolutionis beneficio, respondere, nihilominus tamen se dictorum iudicum conspectui praesentarat, et per literas venerabilis fratris episcopi et dilecti filii decani ipsius ecclesiae ostenderat, quod nec ipse adversus eandem ecclesiam, nec ecclesia adversus eum haberet aliquam quaestionem, et literae, quas adversarius eius obtinuerat ab apostolica sede, impetratae non fuerant de capituli voluntate. Accedente igitur die altera, quae ipsis fuerat assignata, quum super eo quaereretur a partibus, utrum renitente capitulo dictus F. archidiaconus esset pro Cabilonensi ecclesia contra eundem G. archidiaconum admittendus, ipse G. propter suspicionem iudicum ad sedem apostolicam appellavit. Ad ea vero, quae super servandis consuetudinibus ecclesiae proposita fuerant, sic respondit, quod, quum memoratus episcopus dictis decano et capitulo mandavisset memoratas consuetudines observari, responderunt, se ipsas libentius servaturos, nisi paupertas ecclesiae impediret, adiicientes, ut statum Cabilonensis ecclesiae per suas literas sedi apostolicae nunciarent. Ex his igitur concludebat, nec expensas, quas dictus F. archidiaconus fecerat, ipsi debere restitui, quum potius, ut ab excommunicationis vinculo solveretur, ad sedem apostolicam assessisset, nec eum esse super confirmandis ecclesiae consuetudinibus audiendum, cuius non poterat literas procurationis ostendere, immo ipse procurator esset a capitulo institutus. Propter quod cum instantia postulabat ordinationem ecclesiae dictis episcopo et decano committi ita, quod quicquid de maiori et saniori parte capituli tam super instituendis canonicis quam super aliis ad ordinationem eiusdem ecclesiae pertinentibus constituerent, non obstante contradictione paucorum, inviolabiliter servaretur, nec obstantibus literis super servandis praedictis consuetudinibus ad dictum Eduensem episcopum destinatis. Petebat etiam dictum F. archidiaconum excommunicatum denunciari, quum nec satisfecisset passo iniuriam, et de violatione immunitatis ecclesiae non fecisset aliquam mentionem. Ex parte vero praedicti F. archidiaconi taliter fuit ad obiecta responsum, quod licet super violenta manuum iniectione accusatus fuisset, ei fuit ecclesiae solummodo introitus interdictus; sed postmodum ad apostolicam sedem accedens sine contradictione qualibet fuerat absolutus.] Nos igitur causam ipsam vestro examini committentes Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, [si vobis etc. (cf. c. 27. de sent. exc. V. 39.)] Praedictas [vero] constitutiones, si eas de assensu capituli minoris vel sanioris partis sine pravitate qualibet inveneritis esse factas, et possibilitas ecclesiae patitur, faciatis inviolabiliter observari. [In aliis ordinationem ecclesiae praedictis episcopo et decano auctoritate apostolica committatis ita, ut quae cum maiori parte capituli tam super canonicis instituendis quam super aliis canonice duxerint statuenda, non obstante contradictione vel appellatione paucorum, obtineat firmitatem] expensas vero ante dicto archidiacono restitui faciatis, si legitime probare potuerit, se de mandato capituli suscepisse praedicta negotia promovenda, et propter hoc ad sedem apostolicam accessisse. [Nullus literis etc. Datum etc. 1198.]
CAP. VII.
Universitas etiam scholarium potest ad agendum et defendendum procuratorem constituere.
Idem Scholaribus Parisiensibus.
Quia in causis, quae contra vos et pro vobis moventur, interdum vestra universitas ad agendum et respondendum commode interesse non potest, postulastis a nobis, ut procuratorem instituere super hoc vobis de nostra permissione liceret. Licet igitur de iure communi hoc facere valeatis, instituendi tamen procuratorem super his auctoritate praesentium vobis concedimus facultatem.
CAP. VIII.
Si citatus ad totam causam constituit procuratorem, quem postea revocat, potest nihilominus contra eum procedi, in quantum status causae patitur, sine alia citatione. H. d. quoad intellectum.
Honorius III. Episcopo Egitanensi.
Auditis et intellectis quae super Ioannis Colimbriensis et Bartholomaei Egitanensis canonicorum, nec non et decani Civitatensis suorumque coniudicum delegatorum nostrorum proccessibus in causa, quae inter te et venerabilem fratrem nostrum Colimbriensem episcopum super limitatone dioecesium ac rebus aliis vertitur, a procuratoribus partium fuere proposita coram nobis, processus ipsos, et quaecunque secuta sunt ex eis vel ob eos, noveris nos de consensu fratrum nostrorum irrita iudicasse, non obstantibus literis, quas de revocatione mandati procuratori suo praedictus Colubriensis episcopus destinavit, quum, antequam ad illum literae huiusmodi pervenirent, fuisset super eisdem processibus hinc inde conclusum. Ceterum memoratum Colubriensem episcopum, qui procuraverat totum negotium ad examen sedis apostolicae advocari, et postmodum mandatum factum procuratori non sine nostro contemptu et tuo dispendio revocavit, condemnandum tibi duximus in expensis, quas fecisti a tempore, quo ad procuratorem ipsius revocatoriae literae pervenerunt, et facies etiam usque ad diem, quo per se idem episcopus vel per procuratorem idoneum se nostro conspectui praesentabit, in principali negotio et contingentibus ipsum legitime processurus. Ne igitur super his possit aliquatenus dubitari has literas duximus concedendas.
CAP. IX.
Procurator episcopi causas episcopatus agit et defendit, licet non fuerit datus sub nomine syndici vel actoris.
Idem M. et R. Canonicis Mutinensibus.
Petitio vestra nobis exhibita continebat, quod quum venerabilis frater noster Mutinensis episcopus in Livoniam profecturus vos vicarios suos et procuratores constituerit generales, vobis volentibus agere contra detentores bonorum episcopi Mutinensis vel contra illum agentibus respondere, frequenter opponitur, quod hoc facere non potestis, pro eo, quod in instrumento vicariae sive procurationis huiusmodi non exprimitur, quod episcopus ipse constituerit vos syndicos vel actores. †Quare humiliter postulastis, ut, quum per exceptiones huiusmodi frequenter impediatur utilitas episcopii supradicti, super hoc providere salubriter dignaremur. Nos igitur ex tenore ipsius instrumenti liquido cognoscentes, quod intentio fuerit ipsius episcopi dare vobis agendi et respondendi pro ipso episcopo liberam potestatem, exceptionem huiusmodi penitus reprobamus.
CAP. X.
Providere debet iudex, maxime in causa matrimoniali, quod constituens procuratorem gaudeat plena libertate.
Gregorius IX. nobili viro Ubaldo Civi Pisano.
Accedens ad apostolicam sedem (Et infra:) Mandamus, quatenus D. nobilem mulierem, quae sub tua potestate tenetur, plenae restituas libertati, faciens ipsam ad castrum de Massa Lucanae dioecesis secure perduci, ut existens ibi libera procuratorem libere ordinare valeat, qui suam coram nobis iustitiam prosequatur. Tu ergo super sponsalibus, quae inter natam tuam et filium eiusdem nobilis contracta proponuntur, procuratorem idoneum ad praesentiam nostram mittas, qui ad agendum et respondendum plenam habeat potestatem.
CAP. XI.
Si procuratori generali denegantur induciae ad consulendum dominum, ex causa probabili absentem, poterit procurator appellare.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Dilectus filius magister L. rector ecclesiae de Auna transmissa nobis petitione monstravit, quod, quum R. presbyter contra ipsum, causa studii Bononiae commorantem, super eadem ecclesia ad iudices nostras literas impetrasset, earum auctoritate a iudicibus ipsis eodem rectore citato, procurator ipsius generalis ad omnia eius tractanda negotia, pro eo, quod competentem terminum, infra quem rectorem ipsum consuleret, utrum deberet contendere vel cedere quaestioni, sibi concedere denegabant, pro eodem nostram audientiam appellavit. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.
CAP. XII.
Si reus recedit a iudicio, dimisso procuratore solummodo ad agendum, contumax est, et condemnatur in expensis.
Idem Episcopo Lexonensi.
Constitutis in praesentia nostra H. priore Sagiensi et T. laico dilectum filium O. subdiaconum nostrum super causa, quae inter ipsos super quadam summa pecuniae vertitur, concessimus auditorem (Et infra:) Quia prior super ipsa pecunia, in qua dictus T. eum sibi suae uxoris nomine teneri dicebat, recepto libello illicentiatus recessit, quendam procuratorem dimittens solummodo ad agendum, quem, quum auditor ipse per mandatum procuratorium sibi datum ad defendendum priorem sufficientem non viderit, eum ex hoc reputans contumacem, ipsum praefato T. in unam marcham sterlingorum condemnavit taxatione praehabita in expensis. (Et infra:) Nos autem finem litibus imponere cupientes, et quod ab auditore praefato factum esse dignoscitur approbantes, mandamus, quatenus partibus convocatis, etc.
CAP. XIII.
Tenet iudicium agitatum cum procuratore revocato, si revocationem iudex et adversarius ignoraverunt. H. d. secundum communem intellectum et verum.
Idem.
Mandato procuratoris post litem contestatam a domino revocato, si hoc ignorante iudice vel adversario factum fuerit, iudicium, quod idem quasi procurator postmodum expertus est, ratum esse debebit.
CAP. XIV.
Filius familias potest esse procurator in iudicio, etiam ad futuras lites; et procurator datus cum pluribus simul in solidum praefertur, si praeoccupavit negotium; secus, si diverso tempore fuit datus. Item procurator appellare debet a sententia, nisi ex causa excusetur; quo casu debet domino nunciare de sententia; appellationem tamen prosequi non tenetur.
Idem.
Non iniuste iudex processit, qui filiumfamilias in procuratorem admisit, quamvis ad futuras controversias constitutum, qui, licet simul cum aliis datus fuerit, prius tamen procurationis officium occupavit. Quod fieri nequivisset in procuratoribus diversis temporibus constitutis, quoniam dato posteriori prioris esset procuratio revocata. Potuit quoque is et debuit a sententia in eo, quod lata exstitit contra ipsum, nostram audientiam appellare, vel, si iusta causa excusabat eundem, saltem domino contestari, ut ad appellationis beneficium convolaret, licet appellationem prosequi non teneretur invitus.
CAP. XV.
Procurator universitatis, cuius maiores et iurati sunt excommunicati, non repellitur ab impetrando; nisi illi in procuratorio sint expressi, vel eorum auctoritate factum sit, vel ad id scienter sint admissi. H. d. et est decisio notabilis et subtilis.
Idem.
Consulti sumus an constitutus ad impetrandum a communitate aliqua procurator ab impetrando deberet excludi pro eo, quod maiores et iurati, per quos eadem communitas regebatur, tempore, quo iniunctum fuit procurationis officium, erant excommunicationis sententia innodati. Taliter respondemus, quod, nisi essent illi in literis procurationis expressi, vel alias eorum auctoritate procuratoris institutio facta fuisset, aut sciens, eos esse tales, ipsa communitas una cum eis constituisset eundem, non est procurator huiusmodi repellendus.
TITULUS XXXIX.
DE SYNDICO.
CAP. I.
Religiosi debent habere syndicum, qui causas monasterii agat, et defendat, etiam, si oportuerit, constituto illi salario.
Gregorius Papa Subdiacono Defensori Siciliae.
Sicut studii nostri esse debet a litigiis forensibus monachos submovere, [ut divinis ministeriis pie ac sollerter invigilent:] ita necesse est nostra provisione, quemadmodum negotia eorum disponi debeant, ordinare, [ne distenta mens per varias causarum curas defluat, et ad celebrandum opus consuetum enervata torpescat. Praesentium itaque lator abbas Ioannes plurima se monasterii sui asserit habere negotia.] Pro qua re tibi praecipimus, quatenus cum Fausto, [qui Romani viri magnifici ex praetore cancellarius fuerat,] loqui debeas, cui, si voluerit, constituto salario, monasterii ipsius generaliter debeas negotia commendare. Expedit enim pro parvo incommodo a strepitu causarum servos Dei esse quietos.
TITULUS XL.
DE HIS, QUAE VI METUSVE CAUSA FIUNT.
CAP. I.
Si quis timore mortis, postea ratum non habens, religionem profitetur, exire, et matrimonium contrahere potest; secus si a principio vel ex post facto libere consensisset.
Alexander III. Oscensi Episcopo, et Priori sanctae Mariae Caesaraugustanae.
Perlatum est ad audientiam nostram, quod, quum quidam vir nobilis et potens Atorelia nomine M. uxorem suam suspectam haberet, milites sui, eius praecepto eam ad quandam silvam ducentes, evaginato gladio occidere voluerunt; sed tandem pietate ducti sub tali conditione pepercerunt eidem, quod in monasterio de Colobris habitum susciperet monachalem. †Quo audito maritus eius, quia reservata erat ad vitam, grave plurimum tulit, sed tamen postmodum acquievit. Sicque factum est, quod duos episcopos Caesaraugustanum et Turiasonensem, ut eam benedicerent et illi velum imponerent, ad monasterium ipsum adduxit. Episcopi vero rem ignorantes, missi a viro, ut ei velum imponerent, et, quia iuvenis erat, et filium parvulum habebat, mutationem vitae suae suspectam habentes, seorsum convenerunt eandem, quae utique ipsis rem per ordinem patefaciens, quod mortis timore et non bono animo monasterium intrabat, proposuit, et quod inde, quandocunque posset, exiret, nihilominus adiecit. Sed tunc episcopis de morte ipsius timentibus, et, quod ab ea audierant propalare nolentibus, alter episcoporum Turiasonensis scilicet, ut viri illius tyrannidi satisfacere videretur, mulieri velum imponere simulavit, tandem autem viro de medio sublato, praedicta mulier de monasterio exiens, alium maritum accepit, quos Calaguritanensis episcopus ad instantiam sororum vinculo excommunicationis adstrinxit, †et totam terram eius interdixit, ignorans penitus, quomodo res processisset, quam utique sententiam venerabilis frater noster Tarraconensis archiepiscopus postmodum confirmavit. Nos igitur de prudentia et honestate vestra confidentes, causam ipsam experientiae vestrae duximus committendam, et fine debito terminandam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praedictam mulierem et virum, recepto sacramento, quod vestro debeant stare mandato, ab excommunicationis vinculo absolvatis; deinde tam mulierem, quam priorissam et moniales praescripti monasterii ante vestram praesentiam convocantes, causam diligentissime audiatis, et fine canonico terminetis. Quod si legitime probatum fuerit, non timore mortis praedictam mulierem religionem intrasse, aut quod fecit postmodum ratum habuisse, ipsam ad monasterium redire, et habitum depositum reassumere censura ecclesiastica compellatis. [Dat. Beneventi].
CAP. II.
Qui per metum amissionis patrimonii suo beneficio renunciat illud repetere potest.
Idem Episcopo Vigorniensi.
Abbas sancti Cadmundi, a quo R. praesentium lator patrimonium suum tenere dignoscitur, milites suos et burgenses ad domum eius, sicut accepimus, destinavit, qui eum a domo et universa possessione sua expellerent, nisi ecclesiam suam penitus abiuraret. Quod quum idem R. tali modo coactus fecisset, abbas alii concessit supradictam ecclesiam. Unde, quia quae metu et vi fiunt de iure debent in irritum revocari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedicto R., [si ita constiterit], cum integritate restituas universa.
CAP. III.
Qui terrore laicorum electioni de se factae renunciat, si renunciatio iuramento vel fide firmata non sit, regimini, ad quod electus erat, praefici poterit.
Clemens III.
Ad aures nostras te significante pervenit, quod electus quidam in plebanum cuiusdam ecclesiae, quae ad tuam dispositionem pertinet, ad terrorem laicorum renunciavit electioni, quae de ipso fuerat a clericis, uno excepto, unanimiter celebrata; †is autem, qui dissensit, ante electionem ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit. Ideoque consulere voluisti, si renunciatio facta ad terrorem laicorum impediat, quo minus ad regimen praedictae ecclesiae is, qui fuerit prius electus, possit assumi, et si eius appellatio valeat, qui, non electurum iuravit, et ne alii eligerent, appellavit. Tuae igitur discretioni literis praesentibus innotescat, quod renunciatio facta ad terrorem laicorum, nisi forte iuramento vel fide interposita sit confirmata, non impedit, quo minus is, qui renunciavit ecclesiae, ad cuius regimen prius erat electus, praeficiatur eidem. Pro contradictione autem vel appellatione eius, qui se non electurum publice confessus est iurasse non est electio ab aliis celebrata canonice irritanda. [Super eo etc. (cf. c. 12. de elect. I. 6.)]
CAP. IV.
Qui per metum, qui cadere potuit in constantem virum, beneficio suo renunciare iuravit, et renunciavit, illud repetere poterit.
Innocentius III. Decano et Subdiacono Linconensibus.
Ad audientiam nostram dilecto filio magistro de Chevell. significante pervenit, quod, quum ecclesiam de Chevell. auctoritate sedis apostolicae canonice fuisset adeptus, et aliquamdiu pacifice possedisset, gravissimo tandem metu regis, quod eam resignaret iurare coactus, eam in eorum, ad quos pertinebat, manibus resignavit. Quia vero quae vi metusve causa fiunt carere debent robore firmitatis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si eundem magistrum ad resignationem faciendam constiterit vobis per talem metum fuisse coactum, qui potuerit et debuerit cadere in virum constantem, non obstante iuramento praedicto, quo non ad repetendum, sed ad resignandum solummodo tenebatur, praefatam ecclesiam ei per censuram ecclesiasticam sublato cuiuslibet appellationis obstaculo restitui faciatis. [Nullis literis etc. Dat. Lat. Non. Febr. 1200.]
CAP. V.
Excommunicatus non est qui absolute coactus excommunicato communicat; secus si coactio fuit conditionalis.
Idem Vidronensi Archiepiscopo.
Sacris est canonibus (Et infra:) Distinguimus autem utrum is, qui communicat excommunicatis invitus, sit per coactionem adstrictus aut per metum inductus. In primo siquidem casu talem non credimus excommunicatione teneri, quum magis pati, quam agere convincatur. In secundo vero licet metus attenuet culpam, quia tamen non eam prorsus excludit, quum pro nullo metu debeat quis mortale peccatum incurrere, talem excommunicationis labe credimus inquinari. [Licet autem etc. (cf. c. 38. de sent. exc. V. 39.)]
CAP. VI.
Metum passo non subvenitur, si non fuit talis, qui cadere potuit in constantem virum.
Idem Marsiliensi et Agathensi Episcopis.
Quum dilectus filius †[abbas de Floreia nuper ad nostram praesentiam accessisset, nobis exposuit diligenter, et hoc ipsum abbatis Insularum et aliorum quorundam literae continebant, quod in insulis Arearum fratres Cistercienses quondum fuerant commorati; sed eis in captivitatem paganorum deductis, quoniam locus mari erat vicinus, illuc se quidam regulares canonici transtulerunt, qui, licet iam per annos triginta canonicorum regularium habitum portavissent, opera tamen contraria regularibus faciebant; sed ad se Domino inspirante reversi, monasticum ordinem ibidem plantari volebant secundum Cisterciensium instituta. Quod etiam dioecesanus episcopus affectabat. Unde nos ad abbatis ipsius instantiam venerabili fratri nostro Arelatensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut, si dioecesani episcopi et eorundem fratrum in id ipsum desideria convenirent, Cistercienses monachos institueret in insula memorata, facturus de canonicis quod crederet expedire secundum canonicam honestatem. His igitur literis impetratis, idem abbas de Floreia reversus ad propria, prius, quam eas ad dictum archiepiscopum detulisset, cum venerabili fratri nostro Tolonensi episcopo ad locum memoratum accessit, et omnium fratrum ibidem manentium in tantum obtinuerunt assensum pariter et favorem, quod abbas insularum claves domus et se ipsum in manibus alterius abbatis tradidit, professione facta cum quibusdam ex canonicis de Cisterciensi ordine in posterum observando. Quod et quidam canonicorum in manibus eiusdem abbatis de Floreia sacramento praestito firmaverunt, osculo dato eidem, quod usque in finem in eodem ordine permanerent; aliis promittentibus per iuratoriam cautionem, quod per se vel alios contra factum istud de cetero non venirent; iurantibus reliquis quod super provisione sua starent arbitrio episcopi memorati, et nobilis viri G. de Fossa Sacristae, qui aberat, assensu probato per testes. Quod postmodum rediens est confessus. Consequenter vero idem episcopus et abbas de Floreia dicto archiepiscopo Arelatensi per suas literas intimarunt, quod dioecesanus episcopus et canonici memorati translationem Cisterciensium fratrum illuc fieri unanimiter appetebant, quod acceptans archiepiscopus memoratus, factum eorum auctoritate, qua fungebatur, apostolica confirmavit, vices suas eis in hac parte committens, ut quae bene inceperant de instituendo ibi ordine Cisterciensi, vice ipsius perducerent ad effectum. Cuius mandatis parentes humiliter et devote, quae ipsis iniuncta fuerant curaverunt ducere ad effectum, dantes generali Cisterciensi capitulo in mandatis, ut in praedicto loco suum ordinem instituere procurarent. Petebatur itaque pro iam dicto abbate de Floreia translationem factam ratam a nobis haberi, et auctoritate sedis apostolicae confirmari, transgressores etiam et contradictores omnes, qui contra vota et iuramenta praestita nitebantur quod ab iis factum fuerat impedire, canonica poena percelli. Ceterum F. Sacrista, P. Warardi, et P. Guil. coram venerabili fratre nostro P. Portuensi episcopo, quem ipsis et parti alteri dedimus auditorem, processum negotii aliter proponebant. Quum enim praedicto Arelatensi archiepiscopo causa fuerit a nobis sub forma, quam praemisimus, delegata, praefatus, abbas accedens ad locum cum episcopo Tolonensi prius, quam literas nostras archiepiscopo praesentasset, qui iuxta tenorem ipsarum de singulis debebat inquirere diligenter, motu proprio cum socia multitudine insulam occupavit, constanter affirmans, quod eis volentibus vel nolentibus locus idem pure ac simpliciter a nobis sibi fuerat assignatus. Quumque se in his gravari sentirent, abbate ipsorum eis omne auxilium denegante, qui contra quosdam de canonicis odium dicebatur et ingratitudinem concepisse, (unde in ipsorum dispendium super munitione armatos ponere non expavit, amota inde scala, ne facultas esset canonicis ascendendi) sedem apostolicam appellarunt. Sed dicti abbates nihilo minus ab incepta violentia desistentes, quum quosdam ex ipsis non possent corrumpere pecuniae sponsione, quod super his starent mandatis episcopi Tolonensis, per violentiam cogere voluerunt. Quum autem nec quindecim dierum possent inducias obtinere, quas quidam ex ipsis ad deliberandum plenarie postularant, iurare compulsi fuerunt mandato dicti episcopi et G. de Fossa laici, qui eis arduae rupis praecipitium fuerat comminatus, se super praemissis quaestionibus parituros. Alii promiserunt in manu abbatis, probatione sibi annua reservata, quod regulam Cisterciensem observarent. Aliqui vero nec iuraverunt, nec promissionem aliquam facere voluerunt. Horum ergo tacita veritate, nominati episcopus et abbas de Floreia dicto archiepiscopo suggesserunt, quod dioecesanus episcopus et omnes loci canonici super institutione Cisterciensium unanimiter concordabant, et ita fuit eius confirmatio impetrata. Sed quum paucis diebus elapsis praefati canonici archiepiscopo cuncta, quae gesta fuerant, intimassent, ipse quod in praeiudicium eorum factum fuerat, ipsis compatiens, revocavit, restituens eos ad omnia, quae habuerant tempore illo, quo literae fuerant impetratae; licet postmodum possessionem eorum praetermisso iuris ordine sequestrarit, contradictores omnes excommunicationis gladio percellendo. Et quum, canonicis ad restitutionem instantibus, confessiones et attestationes utriusque partis audisset, ad nos duxit ipsum negotium remittendum. Partibus itaque apud sedem apostolicam constitutis, canonici spoliati saepedicti abbatem de Floreia multipliciter arguebant. Primo, quod literas a nobis per veritatis suppressionem et expressionem falsitatis studuerat impetrare. Suppressum enim fuerat in illis, quod ecclesia de insulis Arearum ad Romanam ecclesiam solummodo pertineret; sicut ipsius privilegia, quorum ad nos transscripta praefatus archiepiscopus destinavit, indicant evidenter. Falsitatis vero suggestio inde perpenditur, quod omnes canonici translationem ordinis cum dioecesano episcopo pariter affectabant, quod aliter esse ipsorum contradictio liquido arguebat. Sed neque saepe dictus Tolonensis episcopus dioecesanus erat ipsorum, qui nullo mediante ad Romanam ecclesiam pertinebant; unde ipsius consensus in hac parte pro nullo erat penitus reputandus. Secundo, quod per vim et dolum eos seduxit pariter et coegit, ut quidam eorum votum emitterent, alii iuramenta praestarent.] Nos ergo rationibus et allegationibus partium per iam dictum episcopum Portuensem, qui eas in scriptis nobis exhibuit, plenius intellectis, Quia constitit nobis de voto emisso, et de praestito iuramento a canonicis Insularum, quod regulam Cisterciensium observarent, vel quod translationem ipsius ecclesiae ad ordinem illorum nullatenus impedirent, quum utrumque servatum non vergat in dispendium salutis aeternae, nolentes viam periuriis aperire, non obstante violentia, quae proponebatur illata, quum neque metum mortis, neque cruciatum corporis contineret, et ideo non debuerat cadere in constantes, nec obstante dolo, quo se proponebant fuisse seductos quum talis dolus non tam ad circumventionem praedictorum Cisterciensium, quam ad fatuitatem eorum debeat retorqueri, super restitutione petita silentium eis de consilio fratrum nostrorum duximus sententialiter imponendum. [Verum quoniam etc. Dat. Lat. IV. Id. Iun. 1199.]
CAP. VII.
Probata violentia per testes res amissae probantur per iuramentum. Et super valore rerum amissarum taxatione iudicis praemissa, et secuto petentis iuramento fit condemnatio.
Gregorius IX.
Super eo, quod adversarius vester se conquerebatur a vobis per violentiam spoliatum, arbitramini, contra vos fuisse iniuste processum, quum non nisi proprio iuramento probaverit singula, quae amisit. Verum, postquam de violentia per testes, et de amissis rebus per ipsius constitit sacramentum, potuit iudex, taxatione ab ipso facta, pro personarum ac negotii qualitate vos in aestimatione rerum amissarum iuramento adversarii declarata rationabiliter condemnare.
TITULUS XLI.
DE IN INTEGRUM RESTITUTIONE.
CAP. I.
Si in contractu venditionis vel locationis ecclesia fuit enormiter laesa, potest adversus talem contractum petere restitutionem in integrum; emptor tamen sive conductor non debet fraudari in pretio suo, vel in sumptibus per eum factis.
Alexander III. Alphanensi Episcopo.
Requisivit a nobis tua fraternitas, quid agendum sit de possessionibus laicis sub modico censu concessis? Noveris itaque, quod, si ecclesia laesa est, et manifeste apparet detrimentum ipsius, quum episcopo eiusdem ecclesiae conditionem facere deteriorem non liceat, et ecclesia iure minoris debeat semper illaesa servari, quae in damnum eius data constiterit ad ipsius convenit ius proprietatemque redire. Providendum est tamen, ne, si forte coloni possessiones illas expensis ac labore suo reddiderint meliores, sumptibus, quos bona fide fecerunt, debeant defraudari.
CAP. II.
Restituitur ecclesia laesa propter negligentiam procuratoris, qui iura ecclesiae non produxit.
Innocentius III. sancti Georgii et sancti Sergii Abbatibus.
Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii electus et monachi Rothonenses pro se ac pro monasterio suo, ac dilectus filius magister A. pro venerabili fratre nostro episcopo Venetensi, eis dilectum filium nostrum G. sancti Georgii ad Velum aureum diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo idem magister pro episcopi parte proposuit, quod, quum monasterium Rothonense esset situm in dioecesi Venetensi et ecclesiae Venetensi subiectum, praedictus episcopus possessione subiectionis usus est hactenus inconcusse. Sed quum occasione cuiusdam electionis, quae ibidem facta fuerat, partes de communi assensu ad venerabilem fratrem nostrum Natensem episcopum et eius collegas dilectos filios de Mallen. et de Granont abbates super his et multis aliis commissionis literas impetrassent, duo eorum, assignatis induciis ad instantiam monachorum, tandem ad monasterium accesserunt, quorum adventum intrusus praesentiens, renunciavit huiusmodi electioni, et se a monasterio absentavit. Sed iudices auctoritate apostolica monachis iniunxerunt, ut syndicum vel procuratorem eligerent, qui in causis monasterii et consulte ageret, et utiliter responderet, districtius inhibentes eisdem, ne aliquem eligerent in abbatem, donec plenius cognosceretur de iure, quod episcopus se habere in abbatis electione dicebat. Monachi vero; etsi procuratorem ad mandatum iudicum elegissent, abbatem tamen in monasterio interdicto excommunicati nihilominus contra inhibitionem eorum eligere praesumpserunt, cuius electionem episcopus petiit infirmari, et se ad possessionem restitui, qua eum monachi spoliarant. Deinde vero iudices, auditis quaecunque partes proponere voluerunt et plenius intellectis, post dilationes multiplices tam ad testes quam ad instrumenta partibus producenda concessas, receptis testibus et attestationibus publicatis, pro eodem episcopo super praemissis articulis diffinitivam sententiam protulerunt, electionem apostolica freti auctoritate cassantes eandem, quam sententiam dictus magister a nobis cum instantia petiit confirmari. Ad hoc fuit inter alia ex adverso responsum, quod dictus episcopus et abbas de Malegio, absente abbate de Gnanter, qui in iudicem fuerat ab ipsis electus, quum nec absentiae suae causas, vel quod alii in causa sine eo procederent, mandavisset, licet per procuratorem ex parte monachorum fuisset propositum, quod monasterium ipsum ad Romanam ecclesiam nullo medio pertineret, et esset sedi apostolicae censuale, dicti tamen iudices contra eos procedere nimis animose coeperunt. (Et infra:) Nos igitur auditis per cardinalem eundem, quae fuerant hinc inde proposita coram eo, et inspectis privilegiis praedecessorum nostrorum Leonis, Gregorii et Clementis, quae monasterium illud ad ius et proprietatem indicant sedis apostolicae pertinere, intelligentes, quod monasterii procurator, etsi eadem privilegia coram praedictis iudicibus exhibere omiserit negligenter, ius tamen non tam suum, quam nostrum fuerit protestatus, videlicet, quod monasterium ipsum ad Romanam ecclesiam nullo medio pertineret, ne ipsius negligentia in damnum tam nostrum, quam monasterii redundaret, ad audientiam restituimus monachos Rothonenses. (Et infra:) Electionem autem a monachis, sicut dicitur, concorditer factam, pendente controversia, ex qua pendet, nec confirmandam duximus, nec etiam infirmandam.
CAP. III.
Ecclesia laesa in probatione necessaria omissa potest petere restitutionem in integrum, non obstante termino iuris probationis exclusivo. Et restitutionem petere potest, non solum contra privatum, sed etiam contra ecclesiam. H. d.
Idem Heliensi et Florensi Episcopis.
Auditis et intellectis causae meritis in quaestione, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Vigoriensem episcopum et dilectum filium abbatem de Evescam super ecclesiis in valle de Evescam constitutis, quas episcopus asseruit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab eius iurisdictione prorsus exemptas, cognovimus evidenter, ecclesias illas per privilegia Romanorum Pontificum non esse ab episcopali iurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evescam sit ille locus, qui fuit a duobus regibus, Roe videlicet et Offa libertati donatus, et quem bonae memoriae Coelestinus Papa libertati donavit, sicut in ipsius privilegiis continetur. Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus de Evescam pleno iure possessae, ut videatur in eis ius episcopale legitime praescripsisse, nisi forte per tantum temporis spatium Vigoriensis ecclesia interim vacavisset, ut tempore vacationis subducto praescriptio minime sit completa. (Et infra:) Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars necessariam, ut asserit, probationem omisit, nos attendentes, quod utraque ecclesia fungatur iure minoris, aequitate pensata utramque restituimus contra reliquam ad probandam rationem omissam, ne alterutra pars propter huiusmodi negligentiam gravi iactura laedatur.
CAP. IV.
Restitutio ex iusta causa etiam maiori est concedenda, dummodo iusta causa petendi probetur; si autem non probatur plene vel semiplene conceditur restitutio in causa favorabili. H. d.
Idem Priori sanctae Mariae ad Carceres, et L. Canonico sanctae Mariae de Mandria.
Ex literis dilecti filii abbatis de Calven. didicimus, quod, quum dilecti filii Ramisane et Grimol. archipresbyteri inter I. virum et L. mulierem ex delegatione nostra sententiam divortii protulissent, et appellatione interposita cognitionem sententiae ipsi abbati et archipresbytero Paduano sublato cuiusvis appellationis obstaculo duxerimus committendam, archipresbyter ipse, qui non poterat his exsequendis interesse, commisit suo coniudici vices suas. Quumque abbas partibus peremptorium terminum assignasset, quia pars mulieris ad peremptorium terminum non accesserat, abbas ipse, cui alter coniudex commiserat vices suas, allegationibus viri diligenter inspectis latam a iudicibus praedictis confirmavit sententiam. Sed post octo dies pater puellae accedens ad ipsum, intellecto, quod sententiam protulisset, firmavit proprio iuramento, quod quidam ad eum et filiam eius accedens fraudulenter sub ipsius abbatis nomine falsas eis literas praesentavit, quibus mandabatur eidem, ut, quia iudex ad diem, quam assignaverat, venire non poterat, post octo dies a termino constituto ipsius se conspectui praesentaret; et postmodum appellavit ad sedem apostolicam, et etiam supplicavit. Licet autem de fraude taliter perpetrata per huiusmodi iuramentum non constet ad plenum, in favorem tamen matrimonii de benignitate canonica contra fraudem propositam supplicationem mulieris admisimus, et ad audientiam restituimus eam pro matrimonio postulantem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de causa prioris appellationis ordine iudiciario cognoscentes, confirmetis vel infirmetis, sicut iustum fuerit, appellatione remota sententiam a primis iudicibus promulgatam facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam observari.
CAP. V.
Etiam contra sententiam Papae restituitur ecclesia. Hoc primo. Et causa restitutionis in integrum debet praesentibus partibus tractari. Hoc secundo. Haec duo dicit quoad titulum.
Idem Episcopo et Capitulo Oscensi.
Tum ex literis bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, tum ex iis, quae ipsius temporibus in tua praesentia frater episcope et venerabilis fratris nostri Ilerdensis episcopi apud apostolicam sedem gesta fuerunt, gravem Ilerdensis ecclesiae intelleximus quaestionem per sententiam felicis recordationis Eugenii Papae praedecessoris nostri super ecclesiis quibusdam prolatam, se laesam enormiter et olim et nunc etiam conquerentis. Unde quum idem Coelestinus praedecessor noster tempore piae recordationis Anastasii Papae praedecessoris nostri proximi successoris eiusdem Eugenii in minori adhuc officio constitutus in partibus Hispaniae legationis officio fungeretur, et ex delegatione ipsius cognoscere coepit de controversia memorata, cui etiam Alexander successor ipsius Anastasii, officio legationis denuo in partibus eisdem fungenti, causam commisit eandem, quam etiam fine debito terminasset, nisi ab eo fuisset ex parte Oscensis ecclesiae provocatum; quae quidem omnia in suis literis ipse et viva voce coram nobis et fratribus nostris est saepius protestatus; idem quoque Coelestinus, ad apicem summi Pontificatus promotus, dilecto filio nostro G. sancti Angeli diacono cardinali tunc apostolicae sedis legato dictam controversiam sub eo tenore commisit, ut, inspectis diligenter Ilerdensis ecclesiae privilegiis, auditis etiam partium rationibus et allegationibus, memorata sententia non obstante, vel quibuscunque rescriptis, tam occasione illius sententiae, quam alio modo in praeiudicium iuris Ilerdensis ecclesiae quondam a sede apostolica vel a quocunque impetratis, omni contradictione et appellatione cessantibus, tam super principali quam super incidenti quaestione remotis, diffinitivam proferret sententiam, eamque sine difficultate qualibet exsecutioni mandando faceret per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Verum quoniam per ipsum legatum, aut per alios, quibus sub eodem tenore causa eadem commissa exstitit, licet testes producti ex parte Ilerdensis episcopi recepti fuerint, mandatum tamen apostolicum in hac parte non exstitit adimpletum, dilectus filius magister A. canonicus Ilerdensis ad praesentiam nostram accedens, praemissam querelam nomine Ilerdensis ecclesiae replicavit, obnixe deposcens postulavit per officium nostrum iam dictam sententiam in melius reformari, et contra eam restitui ecclesiam Ilerdensem. Nos igitur cum fratribus nostris et aliis viris prudentibus et in utroque iure peritis, canonico videlicet et civili, super ipsa supplicatione deliberavimus diligenter, nonnullis firmiter asserentibus, quod, quum praedictus C. praedecessor noster contra iam dictam sententiam visus fuerit Ilerdensi ecclesiae restitutionis beneficium indulsisse, quum, ea non obstante duxerit negotium committendum, et nos supplicationem eiusdem ecclesiae admittere debebamus, praesertim quia in hoc canonica et civilia iura pariter concordarent. Nam et per statuta canonica sententia Romanae sedis non negatur posse in melius commutari, quum aut surreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum et temporum seu gravium necessitatum dispensative quicquam ordinare decrevit, et secundum iura civilia principes etiam contra res bis iudicatas in auditorio suo examinari restitutionem in integrum permiserunt. Perspeximus quoque ex data sententiae in registro iam dicti Eugenii Papae praedecessoris nostri repertae, quod sententia illa primo mense sui pontificatus fuerit promulgata, quando non plene de meritis ipsius causae fuisse videbatur instructus, illa nitens praecipue ratione, quod privilegium Urbani secundi ex parte vestra productum subiectum fuerat falsitati, cuius tenorem nos in registro ipsius subtiliter intuendo integrum invenimus et penitus incorruptum. Ceterum licet iura Ilerdensis ecclesiae illaesa servare velimus, quia tamen et ecclesiam vestram in sua volumus iustitia confovere: Tandem deliberatio nostra in hoc resedit ut, an data sit restitutio, an danda contra praemissam sententiam, partibus praesentibus decernatur, quarum assertione merita causarum panduntur, iuxta legitimas sanctiones, ut, quum nihil de contingentibus omiserimus, neutra partium habeat quod nobis merito valeat imputare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus usque ad festum B. Lucae proximo venturum vel in propriis personis, vel per sufficientem et idoneum responsalem nostro vos conspectui praesentetis, quod ante dicta sententia retractari non debeat, si poteritis, ostensuri; vel, si forte exigente iustitia fuerit retractanda, vel per vos, vel per responsalem idoneum appareatis sufficienter instructi, ut in principali negotio canonice procedatur, pro certo scituri, quod, quum finem litibus imponere cupiamus, et in quaestione praemissa propter multam locorum distantiam non possit ad nos sine magnis laboribus et expensis saepius haberi recursus, si ad praemissum terminum, quem vobis peremptorium assignamus, iniuncta vobis contempseritis adimplere, nos nihilominus in ipso negotio, quantum de iure poterimus, procedemus. Miramur autem non modicum et movemur, quod confirmationem eiusdem sententiae et revocationem omnium, quae saepedictus praedecessor noster C. egit pro ecclesia Ilerdensi, tanquam subrepta fuerint, tu frater episcope, diceris impetrasse, quum vix de ipso possumus suspicari, ut contra scripturas et assertiones suas, quas frequenter coram nobis, et aliis fratribus nostris viva voce proposuit, subito venerit, nisi fuerit circumventus.
CAP. VI.
Petitio restitutionis in integrum contra sententiam suspendit regulariter exsecutionem sententiae in eventu istius causae restitutionis; fallit, si contra petentem restitutionem est praesumptio malitiae, quod causa differendi exsecutionem hoc petat; quo casu exsecutio fit praestita cautione de restituendo, si petens restitutionem obtinebit in causa. H. d. secundum mentem iuncta gloss. pen. et in hoc ultimo est iste textus valde singularis respectu utriusque iuris.
Idem.
Suscitata super diversis articulis inter venerabilem fratrem nostrum Burgensem episcopum et Oviense monasterium quaestione, †[quum venerabilis frater noster Segobiensis episcopus et dilectus filius T. Palentinus electus, quibus auctoritate nostra dicta fuit causa commissa, eam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remisissent, nos eidem episcopo et L. monacho monasterii procuratori, qui propter hoc ad sedem apostolicam venerant, audientiam concessimus liberam et benignam, Qui quum coepissent principaliter litigare super statu monasterii memorati, quod ad se de iure communi spectare dictus episcopus proponebat, utpote in sua dioecesi constitutum, cuius iuris usum Burgensem ecclesiam longis retroactis temporibus habuisse firmabat, et ex parte monasterii diceretur illud per principes saeculares et Romanos Pontifices ab antiquo libertate donatum, et ipsum longissimo tempore usum fuisse plenaria libertate, nos auditis utrinque propositis, de voluntate partium demum ex providentia inter eas duximus componendum, prout in aliis nostris literis super hoc confectis plenius continetur. Postmodum vero partibus super subiectione ac libertate membrorum eiusdem loci, monasteriorum videlicet, capellarum, cellarum et prioratuum, persequentibus quaestionem, quatuor sibi dictus episcopus in praefatis locis ad se de iure communi speciantibus, ut dicebat, cuius iuris usum habuerat ab antiquo, specialiter vendicabat, eorundem locorum clericos asserendo teneri ad episcoporum, archidiaconorum et archipresbyterorum Burgensium accedere synodos, excommunicationis vel interdicti servare sententias promulgatas ab eis, procurationes annuas exhibere, ac singulos aureos solvere Burgensi episcopo noviter substituto; ad intentionem propriam roborandam super primis tribus articulis ius commune, secundum quod dictos clericos, sicut et alios suae dioecesis, ad praedicta teneri dicebat, ac iuris ipsius usum liberum ab antiquo, et super quarto antiquam et approbatam consuetudinem allegando. De quibus omnibus per depositiones testium fidem factam esse dicebat. Verum pars altera proposuit ex adverso, supradicti monasterii membra, sicut et ipsum coenobium, ab antiquo fuisse saecularium principum et Romanorum Pontificum Urbani II., Paschalis II., Eugenii III. et Alexandri III. privilegiis libertate donata, et longis retroactis temporibus huiusmodi fuisse libertate gavisa; sicut per ipsa privilegia exhibita coram nobis, ac instrumentum Victoris quondam Burgensis episcopi, et suorum depositiones testium manifeste constare dicebat.] Nos igitur auditis et intellectis quae utraque pars proposuit coram nobis, super quatuor articulis praenotatis monasterium Oviense de consilio fratrum nostrorum iustitia condemnavimus exigente. Sententia vero lata procurator monasterii ad probandam praescriptionem factam tam super quatuor articulis praenotatis, quam etiam super quibusdam decimis per transactionem acquisitis a monasterio, ecclesiis et colonis ipsius ex parte petitis, quarum controversiam volebamus sententiae calculo terminare, et in qua fuerat coram iudicibus supra dictis conclusum, restitutionem in integrum nomine monasterii postulavit, et quum super hoc coram nobis fuisset aliquamdiu litigatum, nos, deliberatione praehabita, restitutionem in integrum ad praescriptionem probandam tam super quatuor articulis praenotatis, quam etiam super controversia decimarum eidem procuratori nomine monasterii duximus indulgendam, †[tibi, frater Zamorensis, et dilectis filiis magistris Mauricio archidiacono Toletano et Michaeli canonico Segobiensi dantes nostris literis in mandatis, ut recipiatis testes, quos pars monasterii ad probandam praescriptionem legitimam super quatuor articulis saepedictis, et super capitulo decimarum, vel etiam episcopus ad interruptionem probandam duxerit producendos; et si de partium voluntate processerit, causam ipsam appellatione remota fine debito terminetis; alioquin remittatis eandem ad nos sufficienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui repraesentarent, sententiam dante Domino recepturae.] Ne vero per excogitatam malitiam, sicut ex [quibusdam] praesumptionibus pluribus videbatur, effectum sententiae in damnum episcopi contingeret impediri, neve monasterium per exsecutionem sententiae propter diversas suspiciones incurreret detrimentum, nos, aequitate pensata, iure duximus providendum, ut ante omnia supradicta sententia a nobis prolata [per vos] exsecutioni mandetur. (Et infra:) Volumus nihilominus et mandamus, ut ab ipso episcopo recipiatis idoneam cautionem, quod, si monasterium in causa ipsa [per sententiam] praevaluerit, universa, quae medio tempore sententiae ipsius occasione perceperit, monasterio restituat memorato. [Dat. Lat. VIII. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XIII. 1210].
CAP. VII.
Post peremptorium non auditur ecclesia de iure communi; auditur tamen per beneficium restitutionis in integrum.
Honorius III. Archiepiscopo et Capitulo Bracharensi.
Coram felicis memoriae I. Papa praedecessore nostro lite inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Toletanum et te, frater archiepiscope, super primatia solenniter contestata, fuit peremptorius terminus assignatus (Et infra:) Verum, elapso termino constituto, post exspectationem non modicam comparuerunt procuratores vestri; sed, quia, ut dicebant, non attulerant depositiones testium et alia munimenta, dilationem cum instantia postularunt. Postquam vero contra eos interlocuti fuimus super dilatione petita, tandem indulgeri ecclesiae Bracharensi dilationem propter instructionem causae per auxilium restitutionis in integrum postularunt, exhibentes super hoc ex parte vestra speciale mandatum. Nos autem de fratrum nostrorum consilio usque ad octavas Pentecostes proxime futuras per restitutionis beneficium id vobis duximus indulgendum.
CAP. VIII.
Restituitur minor in eo, quod contraxit vel omisit, si probat exinde se laesum et sit infra tempora restitutionis petendae.
Gregorius IX.
Constitutus in nostra praesentia magister Guill. pro se ac fratre suo I. canonico Parrosinensi exhibita nobis petitione monstravit, quod eis in minori constitutis aetate, ac eorum matre, cuius successores exsistunt, rebus humanis exempta, quondam Guil. pater ipsorum quasdam possessiones utrique communes quibusdam vendidit pro quadam pecuniae quantitate, ac, ut huiusmodi venditio robur firmitatis haberet, emancipavit eosdem, et fecit eos contractui consentire. Quare supplicavit, ut vel venditionem eandem mandaremus nunciari nullam, vel, quum adhuc exsistant infra tempus ad obtinendum beneficium in integrum restitutionis indultum, et infra annum et diem a tempore contractus ipsis tanquam proximioribus competeret super alia portione ius offerendi emptoribus pretium iuxta municipii Parrosinensis consuetudinem approbatam, quod hactenus omiserunt, dignaremur eis super utroque, quum in hoc non modicum laesi noscantur, et emptoribus portionis eiusdem vel eorum successoribus pretium sint offerre parati, per idem beneficium subvenire. Quocirca mandamus, quatenus, si praemissa inveneritis veritate subnixa, vel venditionem praedictam quoad partem ex successione materna ipsos contingentem nullam nunciare curetis, si in ea debita iuris solennitas est omissa, vel si forsitan intervenerit, et eos laesos esse constiterit, tam super ea, quam super residua portione, dum tamen quod offerunt duxerint faciendum, auctoritate nostra in integrum restituere studeatis.
CAP. IX.
Restitutio in integrum postulanda est ab ordinario administrationem habente, vel a delegato ab eo, sive haec causa sit specialiter delegata, sive incidat in causa generaliter sibi commissa. Ab ordinario vero administrationem non habente vel a delegato peti non debet, nisi veniat incidenter in causa. Arbiter autem de causa restitutionis non cognoscit, nec potest assumi in maioribus causis.
Idem.
Causa restitutionis in integrum coram iudicibus ordinariis administrationem habentibus vel delegatis ab eis tractari poterit et finiri, sive hoc ipsis delegatis specialiter demandatum fuerit, sive in commisso eis negotio contingat incidere huiusmodi quaestionem. Delegati vero ab ordinariis, qui administrationem non habent, sed tantummodo facultatem iudicandi, seu arbitri de hac causa cognoscere nequeunt, nisi coram eis mota fuerit incidenter. In matrimoniali quoque, liberali vel criminali causa, quum maiores iudices exigant, arbiter nequit assumi.
CAP. X.
Restitutio denegata ecclesiae ulterius sibi non conceditur, nisi ex nova causa; restituitur tamen ad appellandum a sententia denegationis.
Idem.
Beneficio restitutionis in integrum ecclesiae tuae in alio iudicio denegato, restitutio, praeterquam ad appellationem omissam, videtur eidem ecclesiae posse negari, nisi novis defensionibus ad huiusmodi sit beneficium admittenda.
TITULUS XLII.
DE ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA.
CAP. I.
Is, in quem facta est alienatio rei causa mutandi iudicii, convenitur per rescriptum impetratum contra alienantem.
Alexander III.
Ex quorundam certa relatione audivimus, quod, quum aliqui viri ecclesiastici de provincia vestra pro prosequenda sua iustitia literas commissionis a nobis impetrant, adversarii eorum, ut mandatum nostrum eludant, antequam literae nostrae ad iudices perveniant, vel etiam postea, priusquam illi citentur ab eis, in vocem appellationis prorumpunt, †aut commutationem facientes aliquos in possessionem eorum, de quibus controversiae vertuntur, malitiose inducunt. Nos igitur contra praedictam calliditatem et versutiam pastorali sollicitudine providere volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si adversarii eorum, inter quos et ipsum super ecclesia controversia est [diutius] agitata pro evacuando nostro mandato taliter appellaverint, aut de possessione, de qua controversia vertitur, commutationem fecerint, vel se malitiose duxerint absentandos, eos qui in possessione praedictae [ecclesiae] se ingesserint, appellatione cessante cogatis sub vestro examine iuris aequitati parere.
CAP. II.
Clericus causa mutandi iudicium, non debet recipere cessionem a laico.
Gregorius IX. Abbati S. Nicolai et decano Furnensi Morinensis dioecesis.
Ex parte scabinorum Hipretis fuit propositum, quod inter laicos eiusdem loci quaestionibus emergentibus, dirimendis per iudicium saeculare, quidam clerici sibi dono vel pretio ab aliquibus laicorum ipsorum cedi faciunt actiones, ut adversarios ad ecclesiasticum forum trahant, et praedam ex huiusmodi commercio assequantur. (Et infra:) Quum igitur cessiones et emptiones litium legitimae prohibeant sanctiones ita, quod iactura causae afficiant illos, qui sibi potentiorum patrocinium taliter advocare praesumunt, et ex eo sint etiam odiosae, quod ex fonte cupiditatis videntur procedere, mandamus, quatenus clericos memoratos a praesumptione huiusmodi per censuram ecclesiasticam compescatis.
TITULUS XLIII.
DE ARBITRIS.
CAP. I.
Arbitri sunt in dispari numero assumendi, et, eis discordantibus, statur sententiae maioris partis.
Ex concilio Africano.
Sane (Et infra: [cf. c. 3. de for. comp. II. 2.]) Si autem ex communi placito episcoporum, inter quos causa versatur, arbitros elegerint, aut unus eligatur aut tres, ut, si tres elegerint, aut omnium sequantur sententiam, aut duorum.
CAP. II.
Nullum est arbitrium seu arbitramentum continens peccatum per partes non remissibile.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Non sine multa necessitate et discrimine corporis sui A. presbyter praesentium lator ad sedem apostolicam fatigatus multiplici nobis querela proposuit, quod, quum in ecclesia sancti Alphridi de N. per manum R. archidiaconi et canonici de Suella personae illius ecclesiae capellanus institutus fuisset, eodem R. mortuo, M. nepos eius, qui sibi in ecclesia iam dicta successit, eundem presbyterum ad maiorem securitatem capellanum ibidem iterum ordinavit, †quorum temporibus XXX. annis et ultra capellaniam eiusdem ecclesiae pacifice se asserit tenuisse. Tandem vero idem M. ab eadem ecclesia volens ipsum prebyterum removere, in eum coepit indebitas exactiones exercere, et quidam eius homo circa domum suam egressus violentas manus in eum iniecit, et ipse idem M. nisus est eum circumvenire, ut pro quinque marchis argenti, quas etiam idem M. ei promittebat annuatim nomine pensionis soluturum, praescriptae capellaniae cedere non differret. Praefato vero presbytero nolente eius exsequi voluntatem, praedictus M. tantum dicitur fecisse, quod post multas iniurias et gravamina sibi illata, occupatis omnibus aliis rebus, ab officio et beneficio est spoliatus. Quum autem idem presbyter per te adhuc extra provinciam tuam exsulans de suo beneficio non posset iustitiam obtinere, tandem quia, sicut asserit, multis necessitatibus arctabatur, nec suam ulterius inopiam potuit sustinere, per dolum et fraudem ipsius M. ab eo est sacramentum extortum, ut arbitrium clericorum duorum exinde susciperet et servaret, qui iam dicto M. faventes eidem presbytero praeceperunt, ut quinque marchas ab eodem tantum susciperet, et toti cederet quaestioni. Quoniam igitur non decet te aliquatenus sustinere, ut quod perperam arbitrati sunt debeat incorrectum relinqui, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos clericos moneas studiosius et inducas, ut, si se cognoverint praefati clerici in hac parte tam nequiter arbitratos fuisse iam dictum presbyterum ab observantia iuramenti auctoritate nostra prorsus absolvas, vel, si arbitrium ipsum noveris aequitate subnixum, ad observantiam ipsius utramque partem appellatione remota compellas.
CAP. III.
Arbiter assumptus in patrimoniali causa clerici non potest adiudicare rem ecclesiae possidendam, etiam ad vitam clerici. Hoc dicit, et est casus notabilis.
Idem Exoniensi Episcopo.
Pervenit ad nos, quod quum W. clericus de Calestin in minori esset aetate constitutus, G. de Cal. sororem eiusdem G. clerici duxisset in uxorem, et idem G. fidei interpositione firmavit, quod V. solidos sterlingorum annuatim daret eidem. Unde, quum postea super eisdem V. solidis inter ipsos controversia mota fuisset, in quatuor compromisere personas, quae utique inter se taliter arbitratae fuerunt, quod idem G. decimas proprias, et rusticorum suorum, quas in parochia de Cal. praefatus G. habere dignoscitur, pro V. praetaxatis solidis perciperet annuatim. Unde quoniam huiusmodi arbitrium ecclesiae iam dicti loci posset in posterum perniciosum exsistere, nec memoratus W. aut personae illae, in quibus compromissum fuerat, id ullatenus in ecclesiae damnum facere debuissent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et si ita esse inveneris, praenominatum G. diligenter commoneas, et ecclesiastica districtione compellas, ut ecclesiae, cuius est parochianus, praelibatas decimas omni occasione et appellatione remota liberas omnino dimittat, nec sibi occasione huiusmodi aliquid ulterius vendicare praesumat. Clericum vero supra dictum moneas, ut cum eodem G. amicabiliter pacificeque studeat convenire.
CAP. IV.
In mulierem singularem tanquam in arbitratricem compromitti non potest; secus si mulier habet alias iurisdictionem de iure communi vel consuetudine. Nam tunc etiam super rebus temporalibus ecclesiae potest in eam valide compromitti. H. d. clare.
Innocentius III. Cancellario et Magistro Loth. Canonico Parisiensi.
Dilecti filii abbas et conventus de Scarduna Cisterciensis ordinis sua nobis querela monstrarunt, quod, quum inter eos ex una parte, ac dilectos filios Hospitalarios de Ceresiers Senonensis dioecesis ex altera super usuario cuiusdam nemoris in Oscha, quod dicitur Fagetum, et territorio vallis Morini quaestio verteretur, in carissimam in Christo filiam A. reginam Francorum illustrem fuit compromissum utrinque, quae, auditis hinc inde propositis, et causae meritis plenius intellectis, de plurimorum episcoporum et aliorum virorum prudentum consilio arbitrium duxit per diffinitivam sententiam promulgandum, †et redactum in scripto proprio et episcoporum, qui interfuerunt, fecit firmari sigillis; contra cuius sententiam Hospitalarii temere venire non timent. Quamvis autem secundum regulam iuris civilis feminae a huiusmodi publicis officiis sint remotae, et alibi dicatur, quod, licet summae opinionis et optime constitutae exsistant, si arbitrium in se susceperint, vel si patronae inter libertos suos interposuerint audientiam, ab omni sint iudiciali examine separandae, ut ex earum prolatione nulla poena adversus iustos earum comtemptores, nullaque pacti exceptio habeatur; quia tamen iuxta consuetudinem approbatam, quae pro lege servatur, in partibus Gallicanis huiusmodi feminae praecellentes in subditos suos ordinariam iurisdictionem habere noscuntur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos Hospitalarios, ut arbitrium ipsum, praesertim quum episcoporum fuerit praesentia et consilio roboratum, sicut sine pravitate provide latum est, et ab utraque parte sponte receptum, observent, monere ac inducere procuretis, eos ad hoc, si necesse fuerit, per poenam in compromisso statutam appellatione postposita compellatis. [Testes autem etc. Dat. Lat. II. Non. Nov. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]
CAP. V.
Ecclesia exempta non potest in praeiudicium exemptionis compromittere. H. d. et clare.
Idem Abbati et Conventui de Pigravia.
Quum tempore bonae memoriae C. Papae praedecessoris nostri †tu, fili abbas, ad Romanam curiam accessisses, privilegium et alia scripta meruisti a sede apostolica obtinere, [et, sicut a te accepimus, quum reversus fuisses ad propria, privilegium dictum et alia scripta in praesentia fratrum tuorum et quorundam canonicorum Mersburgensium, qui in defensionem quorundam monachorum illuc venerant, fecisti fideliter recitari. Quod intelligens venerabilis frater noster Mersburgensis episcopus, nunciavit et scripsit imperatori, te contra honorem imperii ad Romanam ecclesiam accessisse, et privilegium in eius praeiudicium impetrasse. Unde motus imperator curiam tibi indixit, et privilegium sibi praesentari praecepit, quod receptum noluit tibi postmodum resignare. Et dum in his et aliis te per episcopum gravari sentires, appellatione interposita sedem apostolicam visitasti, a qua per nuncios commissionis literis impetratis, partes iudices citaverunt, in causa ipsa iuxta formam mandati apostolici processuri. Verum dum haec agerentur, venerabilis frater noster Magdeburgensis archiepiscopus ad petitionem episcopi memorati de mandato imperiali te, ab officio beneficioque suspensum, a monasterii administratione removit, et curam eis duobus militibus assignavit.] Unde timens abbatiae periculum provenire, quum et tibi periculum immineret, Super controversiis, quae inter te et Mersburgensem episcopum, et quosdam tuos monachos vertebantur te promisisti arbitrium Magdeburgensis archiepiscopi fide in manibus eius hinc inde praestita servaturum, †sicque factum est, ut ipse archiepiscopus, adiunctis sibi tam clericis quam laicis, [inter quos erat et dapifer imperialis,] sub certa forma arbitrium promulgaverit. [Posthaec iterum Romam veniens quae facta fuerant eidem praedecessori nostro diligenter exponere procurasti, cui et adversario tuo custodi Mersburgensi procuratori dicti episcopi nos ipsi, quum essemus in minori officio constituti, et dilecti filii I. tit. S. Stephani in Coelio Monte, et I. tit. S. Priscae presbyteri cardinales deputati fuimus auditores, et tandem, auditis quae partes duxerant proponenda, sub certa forma de consensu partium causa commissa fuit iudicibus delegatis, videlicet, ut de omnibus diligenter inquirerent, excepto, quod indagationem libertatis eiusdem monasterii cum duabus capellis apostolicae sedis examini per omnia reservarent. Quum itaque iudices delegati partes ad suam praesentiam auctoritate apostolica evocassent, memoratus episcopus delegatos ipsos suspectos sibi proposuit et causas suspicionis multiplices assignavit. Consequenter etiam eorum volens iudicium declinare, sedem apostolicam appellavit, sed reversus postmodum coram eisdem sacramentum calumniae praestitit, testes produxit, petitis dilationibus et obtentis. Ipsi ergo iudices procedentes in causa, auditis utriusque partis rationibus et plenius intellectis, gesta omnia sigillorum suorum munimine roborata ad sedem apostolicam destinarunt, terminum partibus imponentes, quo recepturae sententiam apostolico se conspectui personaliter praesentarent. Ad quem tu personaliter accedens, episcopus pro se misit dilectos filios H. Mersburgensem canonicum et B. S. Nicolai Mersburgensis scholasticum responsales; qui gesta, quae delegati transmiserant, nec publicari debere dicebant, nec fidem eis penitus adhibendam, quum et a suspectis iudicibus, et post appellationem legitime interpositam recepta fuerint et descripta; parte tua contrarium postulante, praesertim quia, ut firmiter asserebat, nuncii memorati personam standi iudicio non habebant, quum excommunicati essent, et episcopo fuisset sub poena suspensionis iniunctum, ut ad causam agendam in propria persona veniret; quod quum non fecerit, poenam suspensionis incurrit, quem praedicti nuncii propter aegritudinem et senectutem personaliter ad Romanam ecclesiam non posse accedere proponebant, alia, quae ipsis obiecta fuerant, denegantes. Qui pro ipso episcopo factum taliter proponebant, quod quum ab eo, tanquam a tuo praelato, abbatiam et sacerdotium percepisses, sicut fueras in iure confessus, propter pravam conversationem tuam super multis enormitatibus coepisti a monachis conveniri, inter quos episcopus pacem et concordiam saepius reformavit, monens te, ut ad frugem melioris vitae transires. Quum autem fratres per ea, quae iugiter faciebas, de tua emendatione nullatenus iam sperarent, contra te proposuerunt in synodo de dilapidatione, quod res monasterii pauperum usibus deputatas voluptuose consumeres, et pro defectu necessariorum religio ibi penitus deperiret, te etiam de sacrilegio, simonia, aliisque multis criminibus impetebant, interdum coram episcopo, quandoque in praesentia cardinalis, quem episcopus tamdiu sustinuit, quod monachis denegare iustitiam dicebatur. Citatus exinde ab episcopo, nuncium misisti super omni gravamine, quod tibi possit inferri per sententiam archiepiscopi, provocantem. Quum autem neque per te neque per nuncium ad archiepiscopum accessisses, ipse archiepiscopus appellationi tam generaliter factae in praeiudicium ecclesiae iudicavit nullatenus deferendum. Episcopus itaque, habito prudentum consilio, citatum denuo te ab officio beneficioque suspendit. Interim superveniens dilectus filius noster I. tit. sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, ad dictam abbatiam accessit, ut componeret inter te et monachos memoratos. Sed te in villis proximis latitante, et magistro Ulrico allegante, dictus cardinalis latam in te suspensionis sententiam confirmavit. Sic ergo latenter Romam veniens, commissionis literas veritate tacita, et sub specie renovationis privilegium, quod nunquam ante habueras, impetrasti. Quumque iudices delegati episcopo suspecti essent et monachis, a quibus nec unius diei poterant inducias obtinere, appellatione interposita ab episcopi nunciis, statim, quum privilegium subreptitium legeretur, partes nuncios suos ad sedem apostolicam transmiserunt, de quorum assensu causa tandem fuit aliis iudicibus sub certa forma commissa, sicut in commissionis literis continetur. Sed quum non omnes possent examinationi causae propter nimiam distantiam interesse, dilectus filius abbas de Goizoche, una cum venerabilibus fratribus nostris dicto archiepiscopo, Babenbergensi et Misnensi episcopis, et quam plurimis ecclesiarum praelatis, inter episcopum, te et monachos pacem et concordiam reformavit. Iterum autem ad Romanam ecclesiam latenter accedens, et proponens multa contra monachos et episcopum, ad duos iudicum illorum, quos superius episcopo diximus esse suspectos, et a quibus nuper ipse episcopus per nuncios appellaverat, commissorias literas impetrasti. Qui quum iustas exceptiones episcopi non admitterent, quas in continenti probare volebat, sedem apostolicam appellavit. Sed ipsis in causa nihilominus procedentibus, invitus accessit ad eos, timens, ne sua iustitia deperiret. Quum autem post alia, quae iudices ipsi proprio motu fecerant, terminum publicandis attestationibus praefixissent, venientibus partibus unus tantum comparuit de iudicibus cum alterius nuncio, qui nec habebat ad alios literas, nec cavere volebat, quod dominus suus vices suas praesenti iudici commisisset. Sicque factum est, quod solus Numburgensis praepositus, licet tribus sigillis appositis, gesta descripserit, quae fuerant ad sedem apostolicam destinata; unde dicebant fidem eis nullatenus adhibendam, et quia ipsum instrumentum relationis ipsorum iudicum fuit in superficie vitiosum, et datum ab eo, quem plurimis dicunt excommunicationis vinculis innodatum. Verum praemissa fere omnia pro episcopi parte proposita, tu veritate destitui firmiter asserebas. Quia vero memoratus episcopus eo, quod iuramentum praestitit de calumnia, et a delegatis inducias postulavit, et testes coram eis produxit, appellationi renunciasse videtur, et eorum examini consensisse, nos habito fratrum consilio in praemissa incidenti quaestione interlocuti fuimus, quod deberent quae coram praedictis iudicibus gesta fuerant publicari, ut secundum tenorem ipsorum nostra tandem sententia formaretur.] Tibi igitur et procuratoribus episcopi supradicti venerabilem fratrem nostrum O. Hostiensem episcopum et dilectum filium P. tit. S. Caeciliae presbyterum cardinalem dedimus auditores; qui quum ea, quae fuerant hinc inde proposita et ostensa, nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, Quia tam per confessiones, quam per attestationes legitime constitit, quod fide hinc inde data compromissum est in archiepiscopum memoratum et quorundam etiam aliorum, nos de consilio fratrum nostrorum arbitrium ab ipso prolatum decernimus observandum, illis duntaxat capitulis exceptis, quae contra libertatem ipsius monasterii et duarum capellarum eiusdem in arbitrio sunt expressa, quum, etsi sponte volueris de iure tamen nequiveris sine licentia Romani Pontificis renunciare privilegiis vel indulgentiis libertatis, quae monasterium illud indicant ad ius et proprietatem Romanae ecclesiae pertinere, praesertim quum in ultimae commissionis literis contineatur expressum quod [saepedictus] praedecessor noster super renuntiatione a te super privilegio et aliis scriptis facta nullum tibi vel successoribus tuis, aut etiam monasterio et duabus capellis de Pigavia praeiudicium voluit generari. [Dat. Romae ap. S. Petr. III. Id. Iul. 1198.]
CAP. VI.
Arbiter non habet potestatem iudicandi ultra comprehensa in compromisso; ideo coram eo non fit reconventio.
Idem Episcopo S. Andreae et Abbati de Bechot.
Quum dilectus filius †[abbas et canonici de Kambuskinel dilectos filios abbatem et monachos de Dunfermelin dioecesis sancti Andreae coram venerabili fratre nostro … Dublinensi episcopo et dilectis filiis … de Cupro et … de Soona abbatibus eiusdem dioecesis super quibusdam decimis ad ecclesiam suam de Egles spectantibus, et damnis et iniuriis irrogatis auctoritate literarum nostrarum traxissent in causam, et ipsi eosdem abbatem et canonicos ex delegatione nostra coram dilectis filiis … priore sanctae crucis et … decano de Tiningham praedictae dioecesis, ac te, fili officialis, super capella de Dunipast et decimis ad eandem spectantibus convenissent, utraque pars in vos post allegationes et altercationes multiplices compromisit, ut vos in negotiis ipsis secundum iuris ordinem procedentes, controversias ipsas tam super possessione quam proprietate appellatione postposita iudicio vel concordia finiretis; praestito corporaliter iuramento firmantes, quod quicquid super iis duo vestrum tecum, frater episcope, si non possetis omnes pariter concordare, ducerent statuendum, ratum haberent et firmiter observarent, nec processum arbitrii dolo vel malitia impedirent. Vos igitur auditis hinc inde propositis, receptis testibus, et publicatis depositionibus eorundem, quia super quatuor articulis dubitastis, causam instructam ad nostram praesentiam transmisistis, super quatuor illis dubitabilibus apostolicae sedis oraculum implorantes. Ex eo siquidem coram vobis prima quaestio est exorta, quod, quum canonici monachos super praedictis decimis convenissent, monachi super quibusdam aliis decimis convenire volebant eosdem, licet de eis in vos non fruerit compromissum. Asserebat enim pars monachorum, quod secundum legitimas sanctiones is, qui coram aliquo convenitur, coram eodem convenire valet eundem.] Unde Utrum coram arbitris reconventioni sit locus, postulasti per sedem apostolicam explicari †[Secunda vero etc. (cf. c. 9. de fide instr. II. 23.)] Nos igitur discretioni vestrae super primo articulo taliter respondemus, quod, licet in iudicio convenientem reconvenire valeat is, qui coram iudice convenitur, coram arbitris tamen reconvenire non potest, quum arbitri iudicare non valeant nisi de his tantum, super quibus in eos exstiterit compromissum. [Ad secundam etc. (cf. c. 9. de fide instr. II. 23.) Dat. Lat. XIII. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]
CAP. VII.
Qui per arbitrium tenetur eligere cum aliquorum consilio, tenetur illorum consilium in tractatu electionis requirere, sed sequi non adstringitur.
Idem Rectori et Fratribus hospitalis S. Bartholomaei Lucani.
Quum olim super eligendis in hospitali vestro rectore et fratribus inter vos et dilectum filium priorem ecclesiae sancti Bartholomaei Lucani coram priore S. Fridiani et primicerio S. Martini Lucanensis a sede apostolica iudicibus delegatis quaestio verteretur, et utraque pars in eos compromittens ipsorum arbitrium se promiserit servaturum ac ipsi iudices certum duxerint arbitrium proferendum, super prolato ab ipsis arbitrio utrinque dubitatio est exorta, quam petistis per sedem apostolicam declarari. Nos igitur publico instrumento arbitrium continente diligenter inspecto cognovimus, quod secundum formam arbitrii prior sancti Bartholomaei Lucani tenetur habere consilium cum familia hospitalis eiusdem et tractare cum ea de inveniendo rectore; sed sive concordet sive discordet familia cum ipso priore, idem prior eligere debet in utroque casu rectorem. Propter quod dicimus, quod nisi prior super inveniendo rectore tractaverit cum familia hospitalis, et ipsius consilium requisierit, non habet potestatem eligendi rectorem, et, si alio modo eum elegerit, eius electio haberi debet irrita et inanis. Verum, habito cum familia super hoc consilio et tractatu de inveniendo rectore, ipse prior libere potest rectorem eligere, duntaxat idoneum, sive concordet sive discordet familia cum ipso super inventione rectoris. [Ne vero etc. Dat. Sorae IV. Non Aug. Pontif. nostr. Ao. XI. 1208.]
CAP. VIII.
De rebus spiritualibus in laicum compromitti non potest.
Idem in concilio generali.
Contingit interdum, quod, quum actori (Et infra: [cf. c. 9. de col. et cont. II. 14.]) Ad hoc generaliter prohibemus, ne super rebus spiritualibus compromittatur in laicum, quia non decet, ut laicus in talibus arbitretur.
CAP. IX.
Auctoritate iudicis etiam delegati potest de causa spirituali in clericum et laicum compromitti, et, si arbitrium est a partibus receptum, debet a partibus exsecutioni mandari, licet per generalem procuratorem factum fuerit compromissum. Si autem non fuit arbitrium approbatum, et poena fuit apposita, agitur ad poenam, alias ad interesse. H. d. generaliter inhaerendo literae.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum super exsecutione arbitrii, quod inter Hospitalarios sancti Ioannis et plebanum de Piscia super hospitali sancti Allucii latum erat, a nobis literas accepisses, †partibus in tua praesentia constitutis, Hospitalarii a te exsecutionem arbitrii postulabant, asserentes, illud debere observari pro eo, quod procurator plebani sponte in arbitros iuramento interposito compromisit, quoniam dicebat, potestatem compromittendi et transigendi super eodem negotio recepisse. Plebanus proposuit ex adverso, quod ad causam tractandam praedicto procuratori dedit generale mandatum; non tamen ei mandavit, ut sine speciali mandato suo compromittere posset vel transigere super eo; et praeterea procurator iam dictus de assensu canonicorum suorum non fuerat institutus. Et ideo dicebat id arbitrium non valere, praesertim quum procurator fines mandati excesserit et arbitrium fuerit per unum clericum et duos laicos promulgatum, licet ipsi de assensu venerabilis fratris nostri Genuensis archiepiscopi, cui causa commissa fuerat, arbitrium protulissent. †Unde, quum super his dubietas fuisset exorta, per apostolicae sedis oraculum edoceri petiisti, qualiter super negotio ipso tibi sit procedendum. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si ex parte plebani arbitrium receptum fuerit, indistincte ratum haberi debet, ac per hoc iuxta tenorem mandati apostolici exsecutioni mandari. Si vero receptum non fuerit, refert, utrum fuerit vel non fuerit de observando ipsum poena statuta. Et quidem si poena fuerit apposita in compromissione, agi potest ad poenam. At si nulla poena statuta fuerit sed simpliciter, quod staretur sententiae, fuerit compromissum, procurator ad interesse poterit conveniri, quia iuramento suo se ipsum personaliter, non ecclesiam poterat obligare. Quod autem a duobus laicis et uno clerico dicitur esse prolatum, nequaquam obviare videtur, quum auctoritate dicti archiepiscopi factum sit, cui causa de qua, dicitur compromissum, fuerat delegata.
CAP. X.
Si per duos electos ad eandem praelaturam in discordia compromittitur in ordinarium, morte alterius compromittentium exspirat compromissum; ordinarius tamen ex potestate ordinaria procedit super iure superstitis, antequam fiat transitus ad aliam electionem. H. d.
Honorius III. Archiepiscopo Coloniensi.
Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod, vacante praepositura sancti Cuniberti in Colonia, canonici eiusdem ecclesiae electioni die praefixa de praeficiendo sibi praeposito discordantes vota sua diviserunt, in duos, quorum unum videlicet H. de Iuliaco, et C. de Lombardia. Quumque postmodum tractaretur super electione huiusmodi, et partes essent in tua praesentia constitutae, in te demum super hoc fide praestita compromittere curaverunt, qui causae meritis diligenter inspectis et cognitis ad proferendam diffinitivam sententiam diem ipsis consentientibus praefixisti. Interim vero praefato H. ab una parte electo sublato de medio, supradictis canonicis inhibere curasti, ne tua pendente sententia procederetur ab ipsis ad electionem aliam faciendam, quorum quidam nihilominus B. de Ahrberch Coloniensem canonicum elegerunt. Die igitur, quo sententia proferri debuit, in tua praesentia partibus constitutis, et praefato C., ut diffinitivam proferres sententiam, postulante, dictus B. e contrario allegavit, quod procedere ulterius non deberes. Quapropter tibi, edoceri a nobis humiliter postulanti, breviter respondemus, quod, licet arbitrium sit finitum per mortem ipsius H., prius tamen de primae electionis meritis debuisti cognoscere, quam processus fieret ad secundam. Nam si forte dictus C., qui est superstes, in electione ius habet, de qua compromissio facta fuit in te, electionem secundam constat penitus non valere [XIV. Kal. Iul. Ao. II. 1218.]
CAP. XI.
Arbiter post rem iudicatam super discordiis novis assumptus, non potest per suum arbitrium sententiam immutare, etiamsi de componendo inter partes mandatum acceperit a Papa.
Idem Electo et Abbati sancti Zenonis et C. Canonico Veronensi.
Exposita nobis dilecti filii O. Feltrensis et Belvensis electi petitio continebat, quod, quum causa, quae quondam inter bonae memoriae antecessorem suum ex parte una, et cives Tervisinos ex altera super districtu et iurisdictione ac rebus aliis vertebatur, per sententiam venerabilis fratris nostri Hostiensis episcopi tunc apostolicae sedis legati fuerit terminata, †et ipsius antecessor electi adiudicata sibi per legatum eundem diu pacifice possedisset, ipse nihilominus, habito tandem capitulorum suorum assensu in praeiudicium ecclesiarum suarum tandem super quibusdam discordiis, quae hinc inde videbantur exortae, in nobilem virum ducem Venetorum tanquam in arbitrum cum parte altera compromisit, †qui veniens contra eandem sententiam auctoritate apostolica confirmatam, super rebus iudicatis ab eodem legato adversus praedictas ecclesias aequitate postposita iniquum arbitrium promulgavit. Licet autem eidem duci literas nostras miserimus, ut ad componendum inter partes laborare deberet, quum tamen intentionis nostrae non fuerit immutare sententiam ipsam, vel sopitas per eam querimonias suscitare, discretioni vestrae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus, praefatis literis non obstantibus, quicquid per praenominati ducis arbitrium contra ipsius legati sententiam inveneritis esse factum, in irritum revocetis, ei districtius inhibentes, ne ulterius in compromisso procedat, et eundem ad restitutionem obsidum et cuiusdam castri occasione illius compromissi sibi datorum, ut ipsius arbitrium servaretur, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellentes. [Dat. Reate VIII. Id. Sept. Ao. X. 1225.]
CAP. XII.
Non valet compromissum factum in duos sive plures, hoc adiecto, ut in casu discordiae eligatur tertius per eosdem vel alios. H. d.
Gregorius IX. Decano et Magistro P. Canonico S. Petri Atrebatensis dioecesis.
Innotuit nobis Guilielmo laico conquerente, quod, quum O. laicus ipsum super quadam summa pecuniae coram iudicibus auctoritate apostolica convenisset, tandem fuit a partibus in duos arbitros compromissum, sic tamen, quod, si illi duo adinvicem discordarent, tertium adderent iudices nominati, retenta penes se compellendi partes ad observandum arbitrium per dictos arbitros promulgandum nihilominus potestate. Quumque tertius arbiter a iudicibus praedictis electus cum altero duorum ipsum parti alteri condemnasset, idem, ex eo sentiens se a saepedictis iudicibus gravari, quod ipsum ad observantiam huiusmodi arbitrii compellebant, nostram appellavit audientiam; sed ipsi apellatione contempta excommunicationis tulerunt sententiam in eundem. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, quum legali sit provisione statutum, ut compromissum de incerta persona in arbitrium assumenda non teneat, dictam excommunicationis sententiam denuncietis penitus nullam esse.
CAP. XIII.
Valet compromissum factum in unum, vel in plures, ut ipsi per se causam definiant, vel per alios, quos ipsi elegerint. H. d. secundum intellectum, quem sensit gloss. hic, et Innocentius in capite praecedenti, qui placet mihi. Panorm.
Idem Abbatissae et Conventui Iotrensi.
Quum a nobis petitur (Et infra:) Ex parte vestra fuit propositum, quod, olim inter vos et Senonensem archiepiscopum quaestione suborta, super eo, quod idem archiepiscopus, asserens monasterium vestrum metropolitico iure sibi subesse, procurationes et res alias exigebat a vobis, tandem in R. sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, a partibus concorditer compromisso, et promisso sub certa poena, quod arbitrio seu ordinationi eiusdem, vel duorum mediatorum, quos idem super hoc deputaret, praecise parerent, magister P. capellanus noster, et I. archidiaconus Senonensis mediatores ab eodem super hoc deputati legato, ordinando et diffiniendo causam huiusmodi terminaverunt. Nos igitur quod per praedictos mediatores super hoc actum est auctoritate apostolica confirmamus.
CAP. XIV.
Compromissum ante sententiam latam finitur morte alterius compromittentium; unde non transit in heredes compromittentium, nisi de eis sit cautum in compromisso. Hoc dicit comprehendendo mentem capituli.
Idem.
Compromissum non extenditur in compromittentis heredes, si de ipsis non caveatur ibidem.
FINIS LIBRI PRIMI.
LIBER SECUNDUS.
TITULUS I.
DE IUDICIIS.
CAP. I.
Contumax in non comparendo vel non respondendo excommunicari potest; beneficio autem privari non debet. H. d. Abbas Siculus.
Ex concilio Africano.
De Quodvultdeo Centurensi episcopo, quem, quum adversarius ipsius eum petisset ad concilium nostrum introduci, interrogatus, an cum eo vellet apud episcopos experiri, primo id promiserat, et altera die respondit, hoc sibi non placere, atque discessit. Placuit omnibus episcopis, ut nullus eidem Quodvultdeo communicet, donec satisfactione praemissa fuerit absolutus. Nam adimi sibi episcopatum ante causae eius exitum nulli potest iure videri.
CAP. II.
Laici ecclesiastica negotia tractare non debent, sed praelatorum iudicio disponuntur. Hoc dicit. Abbas. Sic.
Ex synodo Eugenii Papae.
Decernimus etiam, ut laici ecclesiastica tractare negotia non praesumant. Sed episcopi, abbates, archiepiscopi et alii ecclesiarum praelati de negotiis ecclesiasticis, maxime de illis, quae spiritualia esse noscuntur, [aliquorum] laicorum iudicio non disponant, nec propter eorum prohibitionem ecclesiasticam dimittant iustitiam exercere.
CAP. III.
Causa iuris patronatus spectat ad iudicium ecclesiae. H. dicit specifice et ad literam.
Alexander III. illustri Regi Angliae.
Quanto te divina gratia †[summaque providentia maioris gratiae privilegio decoravit, tanto viros religiosos maiori debes caritate diligere, et in iustitiis suis manutenere propensius et fovere.] Causa vero iuris patronatus ita coniuncta est et connexa spiritualibus causis, quod non nisi ecclesiastico iudicio valeat definiri, et apud ecclesiasticum iudicem solummodo terminari.
CAP. IV.
Clericum convictum vel confessum de crimine coram iudice saeculari ex eo non punit episcopus; sed coram se convictum vel confessum punit poena debita, nisi cum illo dispenset, quod potest in adulterio et minoribus; depositum vero non statim tradit curiae saeculari. H. de usque ad fin. Abbas Siculus. – §. 1. Summatus est iste §. supra in princ. c., tamen quia habet materiam separatam et notabilem, ideo dic aliter: In adulterio et minoribus potest cum clericis peracta poenitentia episcopus dispensare; depositum autem pro suis excessibus non tradit indifferenter curiae saeculari. H. d. Abbas Sicul.
Idem Salernitano Archiepiscopo.
At si clerici coram saeculari iudice convicti fuerint vel confessi de crimine, non sunt propter hoc a suo episcopo aliquatenus condemnandi. Sicut enim sententia a non suo iudice lata non tenet, ita nec facta confessio coram ipso. Si vero coram episcopo de criminibus in iure confessi sunt, seu legitima probatione convicti, dummodo sint talia crimina, propter quae suspendi debeant vel deponi, non immerito suspendendi sunt a suis ordinibus, vel ab altaris ministerio perpetuo removendi. §. 2. De adulteriis vero et aliis criminibus, quae sunt minora, potest episcopus cum suis clericis post peractam poenitentiam dispensare, ut in ordinibus suis deserviant; sed non debet quemlibet depositum pro suis excessibus, quum suo sit functus officio, nec duplici debeat ipsum contritione conterere, iudici tradere saeculari. [Porro si clericus etc. (cf. c. 1. de cler. pugn. in duell. V. 14.)]
CAP. V.
Vasallus coram domino feudi conveniendus est, etiamsi dominus feudi sit ecclesiastica persona, dummodo ibi actor possit suam iustitiam consequi; alias loci ordinarius poterit adiri. Et secundum hoc est casus notabilis. Abbas Sicul.
Idem.
Ceterum quia quandoque, sicut accepimus, in eos, quos ab ecclesia tua constat possessiones tenere in feudum, occasione ipsarum excommunicationis seu interdicti sententia promulgatur, nos id districtius inhibemus, quamdiu parati fuerint super his in tua praesentia iustitiam exhibere. Quod si fuerit a quoquam temerario ausu praesumptum, liceat tibi eandem sententiam sublato appellationis remedio revocare. Nulli ergo hominum fas sit, hanc paginam nostrae concessionis etc.
CAP. VI.
Nomen actionis in libello exprimere para non cogitur; debet tamen factum ita clare proponere, ut ex eo ius agendi colligatur. Hoc dicit quoad intellectum. Abbas.
Idem Exonensi Episcopo et Capitulo Londonensi.
Dilecti filii nostri prior et clerici de Guiseburnen. contra Eboracensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum gravem admodum et difficilem nobis querimoniam transmiserunt. [Et infra: (cf. c. 1. de app. II. 28.)] Provideatis attentius, ne ita subtiliter, sicut a multis fieri solet, cuiusmodi actio intentetur, inquiratis, sed simpliciter et pure factum ipsum, et rei veritatem secundum formam canonum et sanctorum Patrium instituta investigare curetis.
CAP. VII.
Excommunicatus in iudicio, nisi tanquam reus, stare non potest.
Idem Paduano Episcopo.
Intelleximus †ex literis tuis, quod, quum filia cuiusdam nobilis viri parochiani tui cum quodam viro matrimonium contraxisset, comperto postea, quod idem vir pro nece bonae memoriae Vicentini episcopi vinculo tenebatur excommunicationis adstrictus, in tua proposuit praesentia quaestionem. Unde Quia postulasti a nobis, utrum excommunicatus in iudicio stare possit, respondemus, quod conveniri potest, et debet per alium in iudicio respondere, ne videatur de sua malitia commodum reportare, si ex ea fuerit ab eorum impetitione securus.
CAP. VIII.
Clericus de omni crimine debet coram ecclesiastico iudice conveniri, nec valet consuetudo contraria.
Lucius III. Strigonensi Archiepiscopo.
Clerici †vero, maxime in criminalibus, in nullo casu possunt ab alio, quam ab ecclesiastico iudice condemnari, etiamsi consuetudo regia habeat, ut fures a iudicibus saecularibus iudicentur. Quum imperator dicat quod etiam leges eorum non dedignantur sacros canones imitari, in quibus generaliter traditur, ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico iudice conveniri, non debet in hac parte canonibus ex aliqua consuetudine praeiudicium generari.
CAP. IX.
Iudex ex officio providere debet, ut debitae solennitates serventur in iudiciis, quibus omissis iudicium redditur frustratorium. H. d. Abbas Siculus.
Clemens III.
Causam, quae vertitur inter fratres Dulmensis monasterii et monachos sancti Albani super ecclesia de Cantinz., audiatis et appellatione remota terminetis. Provideas illud inter cetera specialiter, ut fratres Dulmensis monasterii cum auctoritate et accessu episcopi sui ingrediantur negotium, ne, si fratres sancti Albani obtineant, episcopus idem, abbatem monasterii se proponens, litem sopitam valeat suscitare.
CAP. X.
Clericus depositus incorrigibilis excommunicandus est et successive anathematizandus. Et si sic non resipuerit, per iudicem saecularem comprimendus est. H. d. Abbas Siculus.
Coelestinus III.
Quum non ab homine (Et infra:) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, utrum liceat regi vel alicui saeculari personae iudicare clericos cuiuscunque ordinis, sive in furto, sive in homicidio, vel periurio, seu quibuscunque fuerint criminibus deprehensi. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si clericus in quocunque ordine constitutus in furto, vel homicidio, vel periurio, seu alio mortali crimine fuerit deprehensus legitime atque convictus, ab ecclesiastico iudice deponendus est. Qui si depositus incorrigibilis fuerit, excommunicari debet, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri. Postmodum vero, si in profundum malorum veniens contempserit, quum ecclesia non habeat ultra quid faciat, ne possit esse ultra perditio plurimorum, per saecularem comprimendus est potestatem ita, quod ei deputetur exsilium, vel alia legitima poena inferatur.
CAP. XI.
Per rescriptum impetratum contra violentum convenitur qui scienter succedit in vitium. H. d. secundum communem modum, qui mihi placet. Panorm.
Idem.
Quia V., qui violenter dicebatur ecclesiam P. clerici occupasse, defunctus est, ut accepimus, et R. eam postmodum est ingressus, praecipimus, ut secundum formam priorum literarum inter ipsos R. et P. sub eisdem iudicibus mediante ratione, sicut inter eundem P. et praefatum V., si viveret, negotium terminetur.
CAP. XII.
Solus Papa cognoscit de dubiis privilegiorum apostolicae sedis, et non inferior.
Innocentius III. S. Sergii et S. Georgii Abbatibus.
Quum venissent (Et infra:) Quum enim super privilegiis sedis apostolicae causa vertatur, nolumus de ipsis per alios iudicari.
CAP. XIII.
Iudex ecclesiasticus potest per viam denunciationis evangelicae seu iudicialis procedere contra quemlibet peccatorem, etiam laicum, maxime ratione periurii vel pacis fractae.
Idem Praelatis per Franciam constitutis.
Novit ille, qui nihil ignorat, †qui scrutator est cordium ac conscius secretorum, quod clarissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta diligimus, et ad honorem ac profectum et incrementum ipsius efficaciter adspiramus, exaltationem regni Francorum sublimationem sedis apostolicae reputantes, quum hoc regnum benedictum a Deo semper in ipsius devotione permanserit, et ab eius devotione nullo, sicut credimus, tempore sit discessurum; quia, licet interdum hinc inde fiant immissiones per angelos malos, nos tamen, qui satanae non ignoramus astutias, circumventiones ipsius studebimus evitare, credentes, quod idem rex illius seduci fallaciis non se permittet. Non ergo putet aliquis, quod iurisdictionem aut potestatem illustris regis Francorum perturbare aut minuere intendamus, quum ipse iurisdictionem et potestatem nostram nec velit nec debeat etiam impedire, quumque iurisdictionem propriam non sufficiamus explere, cur alienam usurpare vellemus? Sed quum Dominus dicat in evangelio: “si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si te autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiae; si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus,” et rex Angliae, sicut asserit, sit paratus sufficienter ostendere, quod rex Francorum peccat in ipsum, et ipse circa eum in correctione processit secundum regulam evangelicam, et tandem, quia nullo modo profecit, dixit ecclesiae: quomodo nos, qui sumus ad regimen universalis ecclesiae superna dispositione vocati, mandatum divinum possumus non exaudire, ut non procedamus secundum formam ipsius, nisi forsitan ipse coram nobis vel legato nostro sufficientem in contrarium rationem ostendat? Non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum spectat iudicium, nisi forte iuri communi per speciale privilegium vel contrariam consuetudinem aliquid sit detractum, sed decernere de peccato, cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura, quam in quemlibet exercere possumus et debemus. Non igitur iniuriosum sibi debet regia dignitas reputare, si super hoc apostolico iudicio se committat, quum Valentinianus inclitus imperator suffraganeis Mediolanensis ecclesiae dixisse legatur: “Talem in pontificali sede constituere procuretis, cui et nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et eius monita, quum tanquam homines deliquerimus, suscipiamus necessario velut medicamenta curantis.” Nec sic illud humillimum omittamus, quod Theodosius statuit imperator, et Carolus, innovavit, de cuius genere rex ipse noscitur descendisse: “Quicunque videlicet litem habens, sive petitor fuerit sive reus, sive in initio litis vel decursis temporum curriculis, sive quum negotium peroratur, sive quum iam coeperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctae sedis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi pars alia refragetur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur.” Quum enim non humanae constitutioni, sed divinae legi potius innitamur, quia potestas nostra non est ex homine, sed ex Deo: nullus, qui sit sanae mentis, ignorat, quin ad officium nostrum spectet de quocunque mortali peccato corripere quemlibet Christianum, et, si correctionem contempserit, ipsum per districtionem ecclesiasticam coercere. †Quod enim debeamus corripere ac possimus, ex utraque patet pagina testamenti, quum clamet Dominus per Prophetam: “Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum,” et subiungat ibidem: “Nisi annunciaveris impio impietatem suam, ipse in iniquitate, quam operatus est, morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram.” Apostolus quoque nos monet corripere inquietos, et alibi dicit idem: “Argue, obsecra, increpa in omni patientia et docirina.” Quod autem possimus et debeamus etiam coercere, patet ex eo, quod inquit Dominus ad Prophetam, qui fuit de sacerdotibus Anathot: “Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et dissipes, et aedifices, et plantes.” Constat vero, quod evellendum, destruendum et dissipandum est omne mortale peccatum. Praeterea quum Dominus claves regni coelorum B. Petro tradidit, dixit ei: “Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.” Verum nullus dubitat, quin omnis mortaliter peccans apud Deum sit ligatus. Ut ergo Petrus divinum iudicium imitetur, ligare debet in terris quos ligatos esse constat in coelis. Sed forsan dicetur, quod aliter cum regibus, et aliter cum aliis est agendum. Ceterum scriptum novimus in lege divina: “Ita magnum iudicabis, ut parvum, nec erit apud te acceptio personarum,” quam B. Iacobus intervenire testatur, “si dixeris ei, qui indutus est veste praeclara, tu sede hic bene; pauperi autem, tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum.” Licet autem hoc modo procedere valeamus super quolibet criminali peccato, ut peccatorem revocemus a vitio ad virtutem, ab errore ad veritatem, praecipue tamen quum contra pacem peccatur, quae est vinculum caritatis, †[de qua Christus specialiter praecepit Apostolis: “In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui, et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Quicunque autem non receperint vos, nec audierint sermones vestros, exeuntes foras excutite pulverem de pedibus vestris in testimoniun illis.” Quid enim est a talibus exire foras Apostolos, nisi communionem eis apostolicam denegare? Quid est excutere pulverem de pedibus suis, nisi districtionem ecclesiasticam exercere? Hic est etenim pulvis ille, qui Moyse cinerem de camino spargente fuit ad plagam ulceris super omnem terram Aegypti. Quam gravis autem districtionis sententia in ultimo sint examine feriendi qui non recipiunt pacis nuncios, nec audiunt sermones eorum, per se ipsa veritas consequenter ostendit, non simpliciter, sed cum quadam affirmatione proponens: “Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorheorum in die iudicii quam illi civitati;” in civitate cives intelligens, a quibus non excepit ipsos reges. Porro quum secundum legitimas sanctiones quod quisque iuris in alterum statuit alius eo uti valeat contra illum, et sapiens protestetur: “Patere legem, quam ipse tuleris,” et rex ipse Francorum contra clarae memoriae R. quondam Anglorum regem, qui, ut salva ipsius regis pace loquamur, quia non ad confusionem eius, sed ad excusationem nostram hoc dicimus, non eo erat deterioris conditionis, in bello fuit officio et beneficio nostro usus, quomodo quod pro se adversus illum admisit contra se pro alio non admittet?] Numquid apud nos debet esse pondus et pondus, mensura et mensura, quorum utrumque est abominabile apud Deum? Postremo quum inter reges ipsos reformata fuerint pacis foedera, et utrinque praestito proprio iuramento firmata, quae tamen usque ad tempus praetaxatum servata non fuerint, numquid non poterimus de iuramenti religione cognoscere, quod ad iudicium ecclesiae non est dubium pertinere, ut rupta pacis foedera reformentur? Ne ergo tantam discordiam videamur sub dissimulatione fovere, dissimulare religiosorum locorum excidium, et stragem negligere populi Christiani, dilecto filio abbati Casemarii praedicto legato dedimus in praeceptis, ut, nisi rex ipse vel solidam pacem cum praedicto rege reformet, vel treugas ineat competentes, vel saltem humiliter patiatur, ut idem abbas et venerabilis frater noster archiepiscopus Bituricensis de plano cognoscant, utrum iusta sit querimonia, quam contra eum proponit coram ecclesia rex Anglorum, vel eius exceptio sit legitima, quam contra eum per suas nobis literas duxit exprimendam, iuxta formam sibi datam a nobis procedere non omittat. Ideoque universitatibus vestris per apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus postquam idem abbas super hoc mandatum fuerit apostolicum exsecutus, sententiam eius, imo nostram verius recipiatis humiliter et vos ipsi servetis et faciatis ab aliis observari, securi, quod si secus egeritis inobedientiam vestram puniemus. [Dat. Lat. …… Ao. VII. 1204.]
CAP. XIV.
Principalis persona per se, non per advocatum debet factum proponere in iudicio, nisi sit indiscreta.
Idem Episcopo Heliensi.
Pastoralis (Et infra: cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Statuimus praeterea, ut principales personae non per advocatos, sed per se ipsas factum proponant, nisi forte sint adeo indiscretae, ut earum defectus de iudicis licentia per alios suppleatur. [Quum autem etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. XV.
Si actio et intentio sunt ineptae, vel sola intentio, debet reus absolvi ab instantia iudicii; iterum tamen actor audietur, si apte egerit. H. d. quoad intellectum.
Idem nobili viro Matthaeo de Riparia.
Examinata causa, quae vertitur inter te et milites Campaniae †super ecclesia S. Angeli de Casaperota, actis confessionibus et attestationibus auditis, instrumentis et allegationibus indagatis, perpendimus evidenter, arbitrium, quod T. vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam iuris et compromissi fuisse dictatum. Unde, non obstante confirmatione felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, qui confirmaverat illud, sicut provide latum fuerat, et ab utraque parte receptum, decrevimus ipsum irritum et inane. Actionem autem, quam super iure patronatus eiusdem ecclesiae contra praefatos milites intentabas, incongruentem cognovimus et ineptam, quia, quum testes induxeris ad probandum, quod, quando praefatus A. vicedominus ecclesiam eandem tanquam sequestratam accepit, tu ius patronatus ipsius ecclesiae possidebas, proiecto nec rei vindicationem intentare, nec ipsius restitutionem poteras postulare. Unde intentionem tuam in hac parte pronunciavimus non tenere, absolventes eosdem milites ab eadem, ita tamen, quod si congruentem et aptam intentare volueris actionem, respondere tibi nililominus teneantur. [Nulli ergo etc. Dat. Later. IX. Kal. April. Ao. X. 1207.]
CAP. XVI.
Praeceptores templi pro domibus suis agere et defendere possunt; nec obstat eis religio, vel quod ignota sit eorum origo.
Idem Magistro et Fratribus militiae templi in Italia constitutis.
Quum deputati †sitis obsequio Iesu Christi, qui, quum iustus sit, iustitiam diligit et aequitatem conspicit vultus eius, indemnitatibus vestris paterna tenemur sollicitudine praecavere, ne pro eo, quod operibus pietatis intenditis, laesionem in vestra iustitia subeatis. Accepimus plane, quod quidam tam saeculares quam ecclesiastici iudices in Italia illos, quos habetis in domibus vestris praeceptores, in causis ad prosequendam suam iustitiam non admittunt, tanquam licitum non sit eis super litigiosis negotiis curam agere, qui pacificis decrecreverunt studiis inhaerere, illud allegantes in repulsionem ipsorum, quod eorum ipsis generatio non est nota, qui undecunque locorum venerint, gratia divina vocati, dummodo laudabiliter exsequantur officium sui ordinis, ex superabundanti requiritur suae notio nationis. Ne quis igitur in prosecutione causarum praeceptores eosdem ab agendo vel respondendo sub occasione huiusmodi repellat, auctoritate apostolica inhibemus. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. April. Ao. IX. 1206.]
CAP. XVII.
Praelati debent laicis de clericis, appellatione frustratoria non obstante, iustitiam facere; ad saeculare tamen forum clerici a laicis trahi non debent, etiam data ipsorum praelatorum negligentia.
Idem Vercellensi Episcopo et Abbati de Toleto.
Qualiter et quando (Et infra: cf. c. 17. de accus. et den. V. 1.) Praecipiatis ex parte nostra praelatis, ut laicis de clericis conquerentibus plenam faciant iustitiam exhiberi, non obstantibus appellationibus frustratoriis, quas in eorum gravamen clerici frequenter opponunt, ne pro defectu iustitiae clerici trahantur a laicis ad iudicium saeculare, quod omnino fieri prohibemus, et vos, ne fiat, omnimodis satagatis et ceterum adversus haerecticorum fallacias sollicitudinem vestram vigilare volumus, monentes et obsecrantes in Domino, quatenus ad exstirpandum de agro dominico lolium haereticae pravitatis prudenter et efficaciter intendatis. [Dat. IV. Kal. Febr. 1206.]
CAP. XVIII.
Iudex habens ut privatus paene consimilem causam, quam habet ut iudex, a iudicando removetur. H. d.
Idem.
Causam, quae inter dilectum filium abbatem et conventum Vindonensem ex parte una, et archidiaconum Carnotensem ex altera super quibusdam procurationibus vertitur, vobis, filii T. et G. et archidiacono Parisiensi meminimus commisisse. †Dictus vero abbas et conventus nolentes parti alteri respondere, nisi nos primo consulerent secundum privilegia Romani Pontificis, indulta monasterio eorundem, dilectum filium W. eiusdem monasterii monachum propter hoc ad sedem apostolicam transmiserunt, nihilominus supplicantes, quatenus te, fili decane, loco Parisiensis archidiaconi supra dicti subrogare ad decisionem ipsius negotii dignaremur. Quia vero, quum eundem archidiaconum similis paene causa contingat, nimis favorabilis parti alteri videretur, nos te, fili decane, loco ipsius archidiaconi subrogantes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, non obstantibus prioribus literis, ante adventum monachi impetratis, in causa ratione praevia procedatis.
CAP. XIX.
Si iudices de principali et exceptionibus praeiudicialibus simul cognoscunt, vel super principali lite non contestata testes recipiunt, licite ab eis appellatur.
Honorius III. Archidiacono Remensi et Decano Brimensi Coloniensis dioecesis.
Exhibita nobis dilecti filii R. Virdunensis electi petitio declaravit, quod, quum super facto electionis suae ipsius et H. archidiaconi ac quorundam canonicorum Virdunensium adversariorum suorum procuratores ad nostram olim audientiam accessissent, nos, audita petitione partis adversae, et quae proposita fuerunt ab ipsa, venerabili fratri nostro Parisiensi episcopo et coniudicibus suis sub certa forma literas nostras direximus, inter alia continentes, ut, vocatis qui forent evocandi, super propositis et aliis negotium contingentibus inquirerent veritatem, †et testes, quos nominari contingeret iuxta consuetam formam, ad testimonium compellendo, et praefigendo partibus terminum competentem, quo per se vel per procuratores idoneos nostro se conspectui praesentarent, iustam sententiam recepturae. Partibus ergo citatis, non fuit processum in aliquo prima die, quumque decem de parte adversa secundo termino comparuissent, et fuissent, si electo se opponerent, in iure requisiti, septem eorum respondere nolentibus, ad agendum tres se residui obtulerunt. Quum autem idem electus quibusdam ex his, qui contra eum agebant, conspirationem, et quibusdam excommunicationem in modum exceptionis obiiceret, se id offerens probaturum, praefati iudices interlocuti fuerunt, quod de his et principali negotio simul inquirerent, a quibus videretur ipsis iudicibus inquirendum, nolentes, quasi non iudices, sed inquisitores exsisterent, super dictis exceptionibus ipsius electi probationes admittere, sed pervertendo iuris ordinem de praemissis exceptionibus et principali negotio pariter per se inquirere intendentes, et procedentes etiam ad receptionem testium, lite nondum super eodem negotio contestata, quare praefatus electus nostram audientiam appellavit, †humiliter supplicans, ut, quum literae ad ipsos iudices obtentae non inquisitionem, sed commissionem sapiant, prout apparet ex continentia earundem, quod ab eis factum est post appellationem ipsius revocare in irritum, et causam alii comittere dignaremur. Quia vero non in modum inquisitionis, sed commissionis negotium exstitit delegatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, convenientes ad locum idoneum et partibus competentem, si ex dictis gravaminibus vel aliquo ipsorum appellatum constiterit, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, in causa ipsa iuxta priorum continentiam literarum, appellatione remota, ratione praevia sine morae dispendio procedatis.
CAP. XX.
Lapsu triennii non obstante potest delegatus in causa sibi commissa procedere.
Idem Magistro Tancredo Canonico Bononiensi.
Venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennas proposuit coram nobis, quod, quum decisio causae, quae inter ipsum ex parte una, et communitatem Cerviae ex altera super iurisdictionis civitatis Cerviae et quibusdam aliis articulis vertitur, sit per subterfugia et cavillationes eorum per triennium prorogata, et tandem post litis contestationem et commissiones varias tibi dedimus in mandatis, ut eam ad nos remittas sufficienter instructam, dicti Cervienses asserentes, instantiam iudicii per decursum triennii periisse, respondere sub tuo examine recusaverunt. †Nolentes igitur, ut eiusdem causae decisio ulterius prorogetur, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, exceptione huiusmodi non obstante, in negotio isto, appellatione remota, ratione praevia procedas iuxta traditam tibi formam. [Dat. Later. X. Kal. Mai Ao. VIII. 1224.]
CAP. XXI.
Actor obtinens in possessorio coram iudice rei, non tenetur coram eo iudice super proprietate respondere, si est prorsus alterius fori. H. d. et est casus notabilis.
Idem Episcopo et Magistris T. et B. Praten. Bononiae commorantibus.
Significaverunt nobis olim abbas et conventus sanctae Mariae de Florentia, quod Florentina potestas pro eis contra communitatem castri de Signa super possessione vel quasi iuris ibidem eligendi rectorem, quod ad se pertinere dicebant, diffinitivam sententiam promulgavit. Sed postmodum, eadem communitate nolente recipere nobilem virum B. Vinci-Werra, quem iidem in rectorem elegerant castri praedicti, praefata potestas non solum non curavit sententiam suam exsecutioni mandare, ac communitatem ipsam compellere ad recipiendum dictum nobilem pro rectore saepius requisita; sed nec permisit communitatem eandem ad hoc a fidelibus eorum monasterii coarctari; quin potius abbatem et conventum praefatos ipsa potestas indigne coegit communitati praedictae super proprietate vel quasi memorati iuris in saeculari iudicio respondere. Unde vobis per literas nostras iniunximus, ut, si ita esset, per censuras ecclesiasticas cogeretis communitatem eandem electum ab eisdem monachis in rectorem admittere; audituri postea quae partes super proprietate vel quasi dicti iuris ducerent proponenda, †et causam, sicut iustum exsisteret, decisuri, non obstante statuto quolibet contrario ecclesiasticae libertati, seu quod abbas et conventus praedicti compulsi sunt super hoc litem contestari in iudicio saeculari. Nuper autem, referentibus abbate et conventu, didicimus, quod, quum de literis a nobis super hoc obtentis ad ipsius communitatis notitiam pervenisset, syndicus eius, exhibito coram iudice potestatis calumniae iuramento, citari fecit abbatem, quod coram illo subiret simile iusiurandum, ut per hoc renunciare intelligeretur idem abbas apostolicis literis ipso facto, aut pro convicto, si hoc facere recusaret, haberetur. Quumque praefatam communitatem ad praesentiam vestram saepius et peremptorie citassetis, syndico eius se velle dilatorias exceptiones proponere protestanti, terminum, in quo id faceret, vel super principali responderet negotio, statuistis. Verum pars altera inter alia excipiendo proposuit, se tunc coram vobis respondere de iure non teneri, quum tempus propter vindemias exsisteret feriatum, respondente syndico monasterii, hoc malitiose proponi, ut videlicet causa protracta tempus regiminis electi inutiliter elabatur. †Quod apparebat ex eo, quia per nuncium potestatis abbati fuit prohibitum, ne communitatem eandem extra Florentinum districtum in iudicio conveniret, quare praenominati abbas et conventus humiliter petierunt, ut obviare huiusmodi malitiis dignaremur. Quocirca discretioni vestrae Mandamus, quatenus tam eundem syndicum, quam eiusdem monasterii monachos, quorum testimonio uti voluit, si excommunicationem contra eos ad impediendum causae processum opponi contingat, absolventes sublato appellationis obstaculo ad cautelam, ne tali praetextu valeant ab agendo vel testificante repelli, hoc non obstante, in negotio, iuxta recepti formam mandati, ratione praevia procedatis, causae finem debitum absque morae dispendio imponendo ita praeceptum apostolicum impleturi quod non debeamus vobis difficultatem quae dicto monasterio morae occasione imminere dignoscitur imputare. [Dat. Reate II. Kal. Nov. Ao. X. 1225.]
TITULUS II.
DE FORO COMPETENTI.
CAP. I.
Clericus coram suo episcopo conveniri debet.
Ex concilio Calcedonensi.
Si quis clericus adversus clericum negotium habeat, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat iudicia, sed prius apud ipsum actio ventiletur, vel certe consilio eiusdem episcopi apud alios, quos utraque pars voluerit, iudicium obtinebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subiacebit.
CAP. II.
Iudex saecularis, si clericum per se distringit vel condemnat, excommunicari debet.
Ex concilio Parisiensi.
Nullus iudicium neque presbyterum, neque diaconum aut clericum ullum, aut minores ecclesiae sine permissu pontificis per se distringere aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia Dei, cui iniuriam irrogare dignoscitur, tamdiu sit sequestratus, quousque reatum suum cognoscens emendet.
CAP. III.
Ratione rei, de qua agitur, sortitur quis forum ibi, ubi res est. Sic communiter summatur.
Ex concilio Africano.
Sane si episcopi, inter quos causa versatur, sint diversarum provinciarum, ille primas det iudices, in cuius provincia est locus, de quo contenditur. Si autem etc. (cf. c. 1. de arb. I. 43.)
CAP. IV.
Episcopus ut suspectus recusatus, de cuius suspicione notorie constat, potest dare delegatum partibus non suspectum, cuius sententiam poterit per se exsecutioni mandare.
Gregorius Bonifacio Defensori Corsicae.
Si quis contra clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, qui si ut suspectus fuerit recusatus, exsecutor [vel] ab eo deputetur, aut, si et hoc actor refugerit, ab eodem episcopo est deputandus, qui partes sibi mutuo consensu iudices compellat eligere, a quibus quicquid fuerit definitum ipsius sollicitudine servata lege modis omnibus compleatur, [ut non sit unde se possint litigiis fatigare. Dat. mens. Aug. Ind. IV. 601.]
CAP. V.
Super re ecclesiae vel clerici potest laicus coram ecclesiastico iudice conveniri; sed si probabiliter negat, rem esse ecclesiae vel clerici, ad iurisdictionem ecclesiasticam declinandam, convenitur coram suo iudice.
Alexander III.
Si vero presbyter, vel clericus alius aliquem laicum de rebus suis vel ecclesiae impetierit, et laicus res ipsas non esse ecclesiae vel presbyteri aut clerici, qui eum exinde impetit, sed suas proprias asseverat, laicus ipse debet de rigore iuris super hoc ad forensem iudicem trahi, quum actor semper forum rei sequi debeat, licet in plerisque partibus aliter de consuetudine habeatur.
CAP.VI.
Si quaestio feudalis est inter clericum et laicum, cognoscet dominus feudi; sed eo negligente cognoscet delegatus Papae, etiam ante negligentiam datus. H. d. secundum lecturam gloss.
Idem.
Ex transmissa nobis insinuatione B. C. et W. militum ecclesiae tuae intelleximus, quod, quum R. de Cassaville eos super quadam possessione coram venerabili fratre nostro Trecensi episcopo traxisset in causam, nobilis vir de Campis eorum dominus, [a quo possessiones tenebant,] sub debito fidelitatis eis inhibuit, ne de saeculari feudo in iudicio ecclesiastico responderent. †Itaque praefatus episcopus in eos velut in contumaces excommunicationis sententiam promulgavit etc. (Et infra:) [Mandamus, quatenus praefatos milites ab excommunicatione contradictione et appellatione cessante absolvas etc.] (Et infra:) Deinde Per dominum feudi causam iubeas terminari, et, si ipse aliquid malitiose distulerit, tu ei sublato appellationis obstaculo debitum finem imponas.
CAP. VII.
Per dominum feudi saecularem sive ecclesiasticum quaestio feudalis terminari debet, etiamsi vasalli sint clerici, et, si plures praetendantur domini, non potest unus cognoscere, maxime alio absente, an feudum ad eum pertineat. H. d. secundum lecturam magis notabilem.
Idem.
Verum quoniam de quibusdam feudis adversus eundem praepositum quaestio mota fuit, statuimus, ut, ex quo episcopus fuerit in eadem ecclesia consecratus, qui plenam auctoritatem habeat et potestatem, de feudis ipsis sub suo iudicio cognoscatur, si ad ecclesiasticam cognitionem pertineant; alioquin ipsa quaestio imperiali beneplacito, sicut iustum fuerit, relinquatur.
CAP. VIII.
Malefactores ecclesiarum in utroque foro conveniri possunt.
Lucius III.
Quum sit generale, ut actor forum rei sequatur, †conveniens est, ut apud iudices saeculares raptores prius conveniantur. Sed si iustitiam exhibere contempserint, aut iudices ex quaecunque causa fuerint negligentes, quia iudicandi sunt sacrilegi ab ecclesia, de crimine illo censurem poteris in eos ecclesiasticam exercere. Verum quoniam saeculares iudices in exhibenda iustitia personis ecclesiasticis saepe in iudicio sunt remissi, iam per consuetudinem in favorem ecclesiae est introductum, ut malefactores suos, qui sacrilegi sunt censendi, venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerint iudice convenire.
CAP. IX.
Causae clericorum secundum iura, non secundum consuetudines laicorum terminantur. Vel sic: in loco temporalis iurisdictionis ecclesiae causae clericorum sunt secundum ius canonicum terminandae. Hoc dicit secundum gl. et utrumque summarium recipit determinationem.
Coelestinus III.
Quod clericis (Et infra:) Nullus episcoporum vel clericorum ad iudicia saecularia est trahendus. Habent enim illi suos iudices, nec quicquam est eis publicis commune cum legibus. Bonifacius vero Papa et Gelasius, et alii plures antecessorum nostrorum antiquioribus conciliis consonantes, sicut bene patet viris iuris utriusque peritis, id ipsum in sacris constitutionibus ediderunt. Hac igitur ratione inducti, per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quas causas pecuniarias clerici Parisius commorantes habuerint contra aliquos, vel aliqui contra eos, ipsas appellatione remota iure canonico decidatis, nec permittatis iuri scripto consuetudinem praevalere.
CAP. X.
Laicus laicum super re civili coram iudice ecclesiastico convenire non potest, nisi in defectu iustitiae saecularis, vel nisi consuetudo id exposcat.
Innocentius III. Vercellensi Episcopo.
Licet ex suscepto †servitutis officio simus omnibus in iustitia debitores, sic tamen in iure suo nos quibusdam convenit providere, ne aliis iniuriam facere videamur, et, quod absit, inde sumatur materia scandali, unde provida debet consideratione sedari. Ex insinuatione sane dilectorum filiorum consulum et communis Vercellensium nos noveris accepisse, quod, quum de singulis quaestionibus, quae motae fuerunt contra eos coram consulibus iustitiae, iuxta consuetudinem approbatam velint cuilibet conquerenti iustitiae plenitudinem exhibere, quidam, ut eorum iurisdictionem evacuent et fatigent eos laboribus et expensis, super rebus, quae iudicium ecclesiasticum non contingunt, literas apostolicas impetrant, et sic praeter iurisdictionem consulum, quam enervant, eos cogunt multipliciter laborare. Volentes igitur sic eorum utilitati consulere, ne patiamur aliorum iustitiam deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quando a laicis Vercellensibus tales literas super rebus, praecipue quae forum saeculare contingunt, a sede apostolica contigerit impetrari, eas sublato appellationis obstaculo, decernas auctoritate nostra irritas et inanes, dummodo dicti consules et commune de se conquerentibus in iudicio saeculari exhibeant iustitiae complementum. Liceat tamen ipsis, qui sub eisdem consulibus taliter duxerint contendendum, si se in aliquo senserint praegravari, ad tuam, sicut hactenus servatum est, vel ad nostram, si maluerint, audientiam appellare, hoc praesertim tempore, quo vacante imperio ad iudicem saecularem recurrere nequeunt, qui a superioribus in sua iustitia opprimuntur. Si vero consules iustitiae tanquam merito suspecti fuerint recusati, coram arbitris communiter electis de causa suspicionis agatur, quae si probata fuerit esse iusta, ad te vel ad nos pro iustitia recurratur, sicut superius est expressum. [Dat. Ferentini II. Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]
CAP. XI.
Vidua laicum coram iudice ecclesiastice convenire non potest, nisi super causa ecclesiastica, vel in defectum iudicis saecularis.
Idem Archidiacono et Thesaurario Turonensibus.
Ex tenore literarum nobilis viri G. comitis Britanniae nostris est auribus intimatum, quod, quum causam, quae inter mulierem nobilem F. et nobilem virum I. de Meduano super hereditate sua noscitur agitari, vobis et bonae memoriae G. magistro scholarum B. Martini commiserimus fine debito terminandam, ipse comes eidem mulieri, quum tam ipsa quam praedictus I. essent de foro ipsius, mandavit, ut causam ipsam deferrent ad ipsum, promittens eidem, quod in curia sua faceret ei iustitiae plenitudinem exhiberi, †vobis nihilominus intimare procurans, quod in curia sua debebat huiusmodi negotium terminari. At vos et mulier supradicta ei nequaquam obtemperare volentes satagitis in causa procedere, et sibi suam minus rationabiliter iurisdictionem auferre, unde nobis humiliter supplicavit, ut causam ipsam ad eum, ad quem specialiter pertinet, remittere dignaremur. Nos igitur attendentes, quod sic sumus viduis in iustitia debitores, quod aliis iniustitiam facere non debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi sit talis causa, quae ad ecclesiasticum iudicem pertinere noscatur, ei supersedere curetis, dummodo per iudicem saecularem suam possit iustitiam obtinere; alioquin, non obstante ipsius contradictione, causam ipsam iuxta formam vobis in aliis literis traditam ratione praevia terminetis. [Dat. Romae ap. S. Petrum Kal. Ian. A. VIII. 1205.]
CAP. XII.
Clericus non potest constituere sibi iudicem laicum, etiamsi proprium iuramentum et adversarii consensus accedat.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Si diligenti Et infra: [cf. c. 17. de praescr. II. 26.] Super eo autem admiramur plurimum, et movemur, quod, quum te reputemus virum providum et discretum, et iuxta debitum pontificalis officii sanctorum Patrum statuta ignota tibi esse non debeant, et iurisperitorum copiam habere noscaris, Asseruisti, te usque ad haec tempora tenuisse, et habere pro certo, quod licitum sit cuilibet clerico renunciare saltem in temporalibus causis iuri suo, et sibi laicum iudicem constituere, praesertim ubi adversarii voluntas accedit, ac per hoc tacite te innuis rationabiliter redargutum pro eo, quod huiusmodi pacto tenere iuramentum super hoc interpositum respondisti, immemor constitutionis illius, qua cavetur, pacto privatorum iuri publico minime derogari. Quum ergo hoc ius in Milevitanensi et Carthaginensi conciliis sit specialiter promulgatum, ne clerici clericos relicto suo pontifice ad iudicia publica pertrahant, alioquin causam perdant, et a communione habeantur extranei, et tam episcopi quam diaconi, seu quilibet clerici in criminali seu in civili negotio, si derelicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis se purgare voluerint, etiamsi pro eis sit lata sententia, locum suum amittant, et hoc in criminali actione, in civili vero perdant quod evicerint, si locum suum maluerint obtinere: manifeste patet, quod non solum inviti, sed etiam voluntarii pacisci non possunt, ut saecularia iudicia subeant, quum non sit beneficium hoc personale, cui renunciari valeat, sed potius toti collegio ecclesiastico publice [et generaliter] sit indultum, cui privatorum pactio derogare non potest. Nec iuramentum licite servari potuit, quod contra canonica statuta illicitis pactionibus informatur. [Super alio etc. (cf. c. 17. de praescr. II. 26.) Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Non. Maii Ao. IX. 1206.]
CAP. XIII.
Clerici super escessibus coram suo episcopo conveniri debent, non coram his, quibus serviunt, nisi consuetudo vel privilegium aliud inducat.
Idem Belvacensi Episcopo.
Quum contingat interdum (Et infra: [cf. c. 28. de iureiur. II. 24.]) Insuper postulasti, an, quum aliqui clerici deputati servitio capituli Belvacensis aut aliorum clericorum tuae dioecesis super excessibus impetuntur, sint cogendi coram te, vel potius coram illis, quibus serviunt, querelantibus respondere, quum illi sibi iurisdictionem huiusmodi vendicare contendant, licet illos excommunicare non valeant, vel alias etiam coercere. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod ad te, utpote ordinarium iudicem, de talibus debent conquerentes habere recursum, maxime si super his criminibus impetuntur, quae in tua noscuntur dioecesi commisisse; nisi forte hi, quibus delinquentes ipsi deserviunt, ex indulgentia vel consuetudine speciali iurisdictionem huiusmodi valeant sibi vindicare. [Dat. Later. XVI. Kal. Ian. Ao. XIII. – 1210.]
CAP. XIV.
Episcopus delicti condemnat clericum de delicto; sed non privat beneficio alibi exsistente; sed episcopus beneficii privabit quasi exsequendo condemnationem iudicis delicti. H. d. secundum unum intellectum. Secundum alium intellectum h. d.: Episcopus delicti condemnat clericum de delicto, privando beneficio alibi sito; exsecutio realis fit ab episcopo beneficii.
Idem.
Postulasti per sedem apostolicam edoceri, utrum sacerdos habens ecclesiam in una dioecesi, et residens in eadem, domicilium vero patrimonii ratione in alia, ibi delinquens, ab eo, in cuius dioecesi habet patrimonium, pro delicto ibidem commisso debeat iudicari, praesertim in causis, quae officii sui seu beneficii privationem exposcunt? Ad quod breviter respondemus, quod per episcopum, in cuius dioecesi deliquit, sententia promulgari poterit in eundem. Sed ab eo, in cuius dioecesi beneficium obtinet, erit quoad illud huiusmodi exsecutio sententiae facienda. Quaesivisti etc. (cf. c. 21. de homic. V. 12.) [Dat. Lat. III. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. XV.
Miserabilis persona potest laicum interdicto unde vi coram iudice ecclesiastico convenire, etiamsi res subtracta dicatur feudalis.
Honorius III. Archiepiscopo, Decano et Archidiacono Turonensibus.
Ex parte carissimae in Christo filiae B. quondam Angliae reginae illustris fuit propositum coram nobis, quod, quum nobilem virum G. de Guerchia detentorem castri Segrey, ratione dotalitii pertinentis ad ipsam, quo per eum vel eius complices contra iustitiam fuerat spoliata, auctoritate bonae memoriae Ioannis Papae praedecessoris nostri coram vobis super hoc traxisset in causam, dictus nobilis excipiendo proposuit, quod literae apostolicae non valebant, pro eo, quod castrum Guargiae, ubi est eius domicilium principale, consistit in dioecesi Rodonensi, quae ultra duas diaetas a Turonis est remota, unde illic trahi non poterat secundum statutum concilii generalis. Verum replicatum fuit ex parte reginae, quod idem nobilis Turonis satis poterat secundum statutum concilii generalis conveniri, quum non solum in Rodonensi dioecesi, sed etiam in Andegavensi dioecesi exsistat, eo, quod et castra et reditus plures habet in ipsa, et castrum, de quo quaestio vertitur, in eadem est dioecesi, quae a Turonis nequaquam ultra XII. leucas distat. Idem quoque adiecit, quod, quum dicta regina ius suum coram domino feudi prosequi debuisset, literae apostolicae non valebant, quum non faciebant mentionem, quod dominus feudi fuerit requisitus, et ipse in exhibenda sibi iustitia exstiterit negligens vel remissus, subiiciens, quod eaedem literae falsitate expressa fuerant impetratae, eo, quod suggestum fuerat, castrum illud ad eandem reginam ratione dotalitii pertinere, quum nec ab initio, nec durante matrimonio a viro sibi fuerat in donationem propter nuptias assignatum. Ad hoc autem fuit ex parte ipsius reginae responsum, quod vidua spoliata irrequisito feudi domino spoliatorem seu detentorem rei coram ecclesiastico iudice poterat convenire, cuius interest viduas defensare. †Nec obest, quod sibi castrum illud a viro assignatum non fuerit, quum clarae memoriae I. rex Angliae, heres et successor viri sui, castrum praefatum in concambium pro aliis rebus dotalitiis eidem concessit, et ipsa illud diu pro dote pacifice possedisset. Ad haec autem fuit ex parte ipsius nobilis replicatum, quod praedictus rex heres non fuerat regis Richardi, nec dominus Andegavi, sed eiusdem castri raptor potius et invasor, et ita ius, quod ipse nequaquam habuit, transferre non potuit in reginam. Ad quod sic pars eiusdem reginae respondit, quod contra rescriptum exceptio huiusmodi non valebat, nec habere debebat locum in possessorio, quod eadem contra dictum nobilem intendebat. Unde vos aures huiusmodi exceptionibus frivolis adhibentes, in principali negotio procedere hactenus distulistis in eiusdem reginae gravamen non modicum et iacturam. Nos vero volentes, ut finis litibus imponatur, discretioni vestrae Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictum nobilem terram et mansionem habere in Andegavensi dioecesi, in qua interdum consuevit commorari, et ipsam dioecesim ultra duas a Turonis non distare diaetas, et in eadem litigiosam rem esse, non obstantibus exceptionibus aliis, quae in petitorio potius, quam in possessorio, quod regina contra eundem nobilem intentabat, locum habere videntur, in ipso negotio iuxta priorum continentiam literarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis, praeceptum apostolicum taliter impleturi, quod eadem regina pro defectu vestro ad nos laborare ulterius non cogatur, nec vos possitis de negligentia reprehendi. [Dat. Later. XVI. Kal. Febr. A. I. 1217.]
CAP. XVI.
Laici usurpantes iura ecclesiastica velut sacrilegi per iudicem ecclesiasticum compelluntur.
Gregorius IX. Fratri Palmerio Canonico S. Trinitatis.
Conquestus est nobis [venerabilis frater noster] Bononiensis episcopus, quod potestas et commune Bononienses temporalem iurisdictionem, quae in [S. Ioannis in Persiceto, Unciolae, Maximatici, Podii, Dulioli, Castri Episcopi et] quibusdam [aliis] castris et villis ecclesiae Bononiensis competit pleno iure, et in cuius quasi possessione fuisse ac esse dignoscitur, per violentiam usurpare praesumunt, [quendam, qui apud dictum castrum S. Ioannis homicidium perpetravit, per eos puniendum a rectore castri eiusdem sibi exhiberi fecerunt, et adhuc tenent in vinculis, ipsum reddere denegantes, unde per literas nostras ipsi mandavimus, ut ab ipsius episcopi molestia desistentes, et eidem episcopo restituentes sine difficultate qualibet homicidam, libere ipsum permitterent in dictis locis uti iurisdictione praefata, comparituri coram nobis usque ad festum omnium sanctorum proximo praeteritum ad faciendum et recipiendum quod iuris ordo dictaret, si in dictis castris et villis proponerent iurisdictionem aliquam se habere. Qui hoc, sicut dicitur, contemnentes, nec restituerunt sibi malefactorem praefatum moniti diligenter, nec permiserunt episcopum libere uti hac iurisdictione in locis eisdem, neque ad nos responsalem idoneum destinarunt, sed peccatum peccato potius cumulantes, postquam utriusque partis nuncii ad sedem apostolicam accesserunt, dicti potestas et commune quosdam ex parte sua miserunt ad investigandum et puniendum quoddam maleficium patratum in terra Dulioli ad iurisdictionem ipsius ecclesiae pertinente, super quo inquisitio facta fuerat per dicti episcopi nuncios, et a malefactoribus pignorum cautiones et aliae securitates acceptae, quare nuncii eiusdem episcopi humiliter petierunt a nobis, ut super his deberemus indemnitati Bononiensis ecclesiae praecavere.] Quum autem valde sit iniquum [et ingens sacrilegium,] ea, quae collata sunt pro remedio peccatorum venerabilibus ecclesiis, vel relicta, aut eis iustis modis aliis acquisita, [a fidelibus et viris catholicis, a quibus servari ea convenit,] aliis usibus applicari, propter quod merito invasores ipsarum rerum tanquam sacrilegi, [nisi eas restituant, per ecclesiarum rectores, quum ecclesiasticum sit crimen sacrilegii] sunt anathemati usque ad satisfactionem congruam supponendi. [Ecclesiarum quoque favore noscitur introductum, ut malefactores suos venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerunt iudice convenire. Sed fori exceptione per nuncios vestros opposita instanter petebatur ab ipsis, ut, quum regulariter actor forum rei sequi debeat, relinqueremus quaestionem huiusmodi iudicio saeculari. Super iis ergo deliberatione cum fratribus nostris habita diligenti, paterna dulcedine ipsos monemus, deposcimus et rogamus, obsecrantes per salutem animarum suarum et per Dominum obtestantes, quum in hoc longe magis sit vinci quam vincere gloriosum, non renuant salutarem recipere medicinam, sed nobis haec gratuita liberalitate sub spe mercedis aeternae donantes Deo et ecclesiae super praemissis debitam satisfactionem impendant. Civitatis enim suorum ecclesiae Romanae devotae sollicita desideramus affectione salutem, alligare curantes quod confractum est et reducere quod abiectum, et cupientes eosdem per patientiam nostram ad poenitentiam revocare. Nolentes itaque afflictionem eiusdem ecclesiae ad dictorum potestatis et communis periculum, quod versatur in ipsa, dissimulare, ne contra officii nostri debitum veniamus, scientes quod obedire Deo magis quam hominibus nos oportet, discretioni tuae per apostolica scripta] Mandamus, quatenus si tibi constiterit de praemissis, [tu diligenti] monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam cessare ipsos ab huiusmodi, et satisfacere de praeteritis damnis et iniuriis, appellatione remota compellas. [Testes etc. Dat. Lat. VI. Kal. Febr. Pontif. nostr. Ao. IV. 1230.]
CAP. XVII.
Privilegiatus ut non teneatur respondere nisi in certo loco. Si in alio loco respondere vel solvere promittit, ibi poterit conveniri, et etiam ubi habet domicilium. Secundum Ioan. Andr.
Idem Episcopo Dulmensi.
Dilecti filii I. et A. cives Romani sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum abbati S. Genovefae Parisiensis super quadam pecuniae summa contra R. praedecessorem tuum literas impetrassent, tu proponi fecisti, quod omnibus Anglicis est a sede apostolica indultum, ut super causis pecuniariis citra mare conveniri non possint, propter quod idem abbas in negotio non processit. Verum, quia, etsi fuisset privilegium tale concessum, non tamen prodesset illis, qui se certo loco respondere vel solvere adversariis promiserunt, quum ibi et ubi domicilium habent valeant conveniri: mandamus, quatenus eisdem de pecunia ipsa cum iustis et moderatis expensis, et congrua satisfactione damnorum, usuris omnino cessantibus, satisfacias, ut teneris. Alioquin eidem abbati nostris damus literis in mandatis, ut in commisso sibi negotio, proposita ex parte tua indulgentia non obstante, iuxta prioris mandati nostri tenorem sine dispendio morae procedat.
CAP. XVIII.
Quanquam laici possunt iurisdictionem non sui iudicis prorogare, clerici tamen non possunt, nisi episcopi dioecesani consensus accedat, et iudex, cuius iurisdictionem prorogare volunt, sit ecclesiasticus.
Idem Abbati Trecensi.
Significasti nobis, quod P. clericus ad petitionem C. mercatoris se tuae iurisdictioni subiecit, si in termino nunc elapso de pecunia mutuata, non satisfecisset eidem (Et infra:) Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, licet privatorum consensus eum, qui iurisdictioni praeesse dignoscitur, suum possit iudicem constituere, clerici tamen in iudicem non suum, nisi forte sit persona ecclesiastica, et episcopi dioecesani voluntas accedat, consentire non possunt.
CAP. XIX.
Legitime citatus tenetur coram iudice citante causam prosequi, non obstante, quod post citationem mutaverit forum.
Idem.
Proposuisti nobis, quod quidam subditus tuus ad petitionem cuiusdam adversarii sui a te legitime citatus ad causam, quia postmodum iurisdictionis alterius esse coepit, tuum intendit iudicium declinare. Porro tuae prudentiae dubium esse non credimus, quod is in praedicta causa ius revocandi forum non habet, quasi ab altero iam praeventus.
CAP. XX.
Quisque clericus potest in curia Romana conveniri, licet alias specifice forum ibi non sortiatur; habet tamen ex causa ius revocandi domum.
Idem.
Licet ratione delicti, seu contractus, aut domicilii, sive rei, de qua contra possessorem causa movetur, quibus forum regulariter quis sortitur, episcopus vester apud sedem apostolicam conventus non fuerit, quia tamen omnium ecclesiarum mater est eadem et magistra, rite compelli potuit, ut ibi suis adversariis responderet, nisi pro alia iusta et necessaria causa venisset, quam si tunc allegasset, ius revocandi domum salvum fuisset eidem.
TITULUS III.
DE LIBELLI OBLATIONE.
CAP. I.
Actor tenetur in scriptis libellum porrigere. Vel sic: Iudex non debet admittere actorem ad litigandum, nisi prius libellum in scriptis offerat. H. d. per alia verba.
Ex concilio apud sanctum Medardum.
Ignarus episcopus dixit: Habetis libellum reclamationis vel postulationis, sicut ecclesiastica se habet traditio? Illi [autem] responderunt, se prae manibus nullum habere libellum. Ignarus episcopus dixit: Legum ecclesiasticarum [auctoritas talis est, ut in causis gestorum semper scripturam requirat, adeo, ut qui ad sacrum fontem accedit suum dare nomen praecipiatur; qui ad summum sacerdotium provehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur. Ordinatus autem a suis ordinatoribus literas accipere iubetur. Qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur libellari scriptione aut recipitur aut deiicitur. Sed qui accusatur, vel excommunicatur, seu reconciliatur, per scripturam accusari vel reconciliari iubetur. Et sic in ceteris huiusmodi in tantum scriptura deposcitur, ut sicut B. Gregorius in commonitorio ad Ioannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit, sententia, quae sine scriptura profertur, nec nomen sententiae habere mereatur.] Quapropter, fratres [et filii,] Oportet vos secundum ecclesiasticam auctoritatem reclamationem vestram libelli serie declarare, eamque vestris manibus roboratam synodo [sacrae] porrigere, ut tunc vobis convenienter et canonice valeat responderi. Et tunc ipsi fratres libellum conscribentes [eique sua nomina subscribentes] porrexerunt Hincmaro [episcopo etc.]
CAP. II.
Quum agitur reali, non sufficit rem generaliter peti, sed debet ita specificari, ut evitetur obscuritas et aequivocatio.
Innocentius III.
Significantibus T. et R. fratribus nostro fuit apostolatui declaratum, quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. Turpem de Athechi et sorores eius dioecesis Suessionensis ex altera super quadam terra coram dilectis filiis abbate et priore sancti Bartholomaei Noviomensis iudicibus a sede apostolica delegatis tracti fuissent in causam, oblato eis libello, ipsi T. et R., quum plures terras haberent, ut terra illa, super qua quaestio vertebatur, ostenderetur eisdem, a iudicibus postularunt. Quod quum ipsi facere denegarent, nec utrum hoc deberet eis concedi, vellent per sententiam definire, iidem fratres a manifesto gravamine ad nostram audientiam provocarunt. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, vos, revocato in statutum debitum, si quid post appellationem huiusmodi noveritis attentatum, etc.
CAP. III.
Non tenetur reus respondere libello in actione personali, si non exprimitur causa petendi.
Gregorius IX. Archipresbytero Civitatis novae et M. Canonico Culmensi.
Dilecti filii fratres ecclesiae sanctae Mariae de Hispida sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum prior et conventus sanctae Mariae ad Carceres ipsos super quadam pecuniae summa coram priore sanctae Trinitatis Veronensis auctoritate apostolica convenissent, ex parte ipsorum fuit excipiendo propositum, quod, quum dicti prior et conventus nollent exprimere in porrecto libello conventionali, quare sibi dicta pecunia deberetur, super hoc minime respondere tenebatur, et quia dictus iudex exceptionem huiusmodi admittere denegabat, nostram audientiam appellaverunt. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.
TITULUS IV.
DE MUTUIS PETITIONIBUS.
CAP. I.
Iudex etiam delegatus compellit actorem ad respondendum reo in causa reconventionis, et utramque causam ordine successivo simul audiet et una sententia terminabit. H. d.
Alexander III. Vulterano Episcopo et Abbati de Spongia.
Ex literis vestris accepimus, quod dilecti filii nostri abbas et fratres Maturensis monasterii super quaestionibus, quas plebanus et clerici Maturenses adversus eos proponunt, vestrum parati sunt subire examen, si illi in continenti deberent de suis quaestionibus respondere. Verum, Quoniam rationis ordo exigit, ut plebanus et clerici Maturenses abbati et fratribus Maturensis monasterii de iis, quae adversus eos proponunt, non debeant in vestra praesentia respondere, quum sibi ex ipsis coram vobis a sede apostolica delegatis iustitiam postulant exhiberi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, actione plebani et clericorum proposita, et responsione facta, monitione praemissa compellatis eosdem, memoratis abbati et fratribus in continenti coram vobis super suis quaestionibus respondere, et vos vicissem postmodum rationes et allegationes partium diligentius audientes concordia vel iudicio utriusque negotium terminetis.
CAP. II.
Modus procedendi datus per rescriptun in causa conventionis intelligitur repetitus in causa reconventionis.
Coelestinus III. Rothomagensi Decano.
Prudentiam †tuam debita laudum prosequimur actione pro eo, quod more prudentis viri in articulis iuris, super quibus aliquando dubitas, sedem ducis apostolicam consulendam, [ad quam utique omnes difficiles quaestiones et causas antiqui Patres statuerunt decere referri.] Sane consuluisti nos, utrum, quum causa appellatione remota committitur, et reus coram eodem iudice actorem reconvenerit vel eisdem, quod quidem ex constitutione tam canonici quam forensis iuris licite fieri potest, et actor super reconventione appellationis obstaculum interponit, an sit huiusmodi appellationi deferendum? Nos vero ita sentimus, quod, quum in hoc casu actoris et rei eadem sit conditio vel causa, et uno eodemque iure circa appellationis remedium debeat uterque censeri, †unde nec appellationi taliter interpositae deferendum esse iudicamus. Etenim ipso Christo, qui est veritas, attestante didicimus, quod omnia, quaecunque voluerint aliqui ut faciant eis homines, eadem et ipsi facere debeant. Nec iurisperitus ab hac sententia discrepat, quia praeter authenticam, quae incipit: Et consequenter, in quo id de facienda reconventione expresse habetur, et alibi statuitur, ut eodem iure quis utatur, quod duxerit in alium statuendum. Ideoque Sicut desiderat actor, ut sibi iuxta mandatoris rescriptum iustitia fiat appellatione remota, eodem modo se reconvenienti debeat in sua iustitia respondere. [Secundo requiris etc. (cf. c. 41. de app. II. 28.) Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. III. 1193.]
TITULUS V.
DE LITIS CONTESTATIONE.
CAP. UN.
Non per positiones et responsiones, sed per petitionem in iure propositam et responsionem secutam fit litis contestatio, qua omissa nullus est processus.
Gregorius IX. Abbati S. Ioannis in Vineis.
Olim inter episcopum Noviensem ex parte una, et capitulum ecclesiae sancti Quintini ex altera super quibusdam iniuriis, et excommunicationum sententiis et quibusdam aliis articulis orta materia quaestionis (Et infra:) Iudices factis quibusdam positionibus et responsionibus ad easdem, auditis etiam quae partes voluerunt proponere coram eis, causam eandem ad examen apostolicum remiserunt. Procuratoribus igitur partium propter hoc in nostra praesentia constitutis, quamvis positiones et responsiones hinc inde super pluribus articulis factae fuerint coram iudicibus memoratis, quia tamen litis contestationem non invenimus esse factam, quum non per positiones et responsiones ad eas, sed per petitionem in iure propositam et responsionem secutam litis contestatio fiat, processum ipsorum de fratrum nostrorum consilio irritum duximus nunciandum.
TITULUS VI.
UT LITE NON CONTESTATA NON PROCEDATUR AD TESTIUM RECEPTIONEM VEL AD SENTENTIAM DIFFINITIVAM.
CAP. I.
Si agatar de adulterio ad separationem tori, et ante litis contestationem reus est contumax, potest excommunicari; sed testes recipi non possunt, nec causa diffiniri.
Innocentius III. Abbati sancti Proculi et L. Canonico.
Ad hoc Deus †in apostolica sede constituit totius ecclesiae magistratum, [ut, quia secundum scripturam sanctam fecit Deus hominem rectum, sed ipse se infinitis miscuit quaestionibus, ad eam nodi quaestionum difficiles referantur, suo recto iudicio dissolvendi.] Ad apostolatus [quippe] nostri notitiam literarum vestrarum insinuatione pervenit, quod, Quum causa, quae inter R. et B. uxorem eius vertitur, auctoritate apostolica vobis commissa fuisset, tandem procurator eiusdem R. libello uxoris, quo virum ad separationem tori, et ut dotem reciperet, de adulterio accusabat, noluit respondere, donec advocatus eius veniret inducias postulando. Qui quum huiusmodi inducias saepe petendo vobis illudere videretur, vos testes mulieris habito consilio recepistis; tandem procurator ad praesentiam vestram accedens, dixit, se respondere paratum; sed die statuto, quum crederetur responsurus libello, de quo praemisimus, restitutionem uxoris ex parte viri primo fieri postulavit, ne secus fieret appellando. Verum quia dicebat mulier, se virum habere suspectum, tum quia in domo eius coacta fuerat se adulteratam cum pluribus confiteri, tum quia meretricem publice retinebat, et idem procurator nec de mulieris impunitate cavere, nec vestro se curasset postmodum conspectui praesentare, vos testes mulieris iterum recipere studuistis, †et attestationibus publicatis diligenter audistis quae fuerunt ipsius nomine allegata. Quia vero, quum de ferenda sententia cum iuris prudentibus tractaretis, diversorum invenistis diversa consilia, quibusdam dicentibus appellationi simpliciter deferendum, aliis autem appellationi deferendum non esse; nonnullis etiam asserentibus, appellationem nullatenus tenuisse, quum mulier non sit viro restituenda suspecto, nisi, de impunitate sufficienti praestita cautione: vos in tanta varietate nos consulere voluistis, qualiter esset in hoc negotio procedendum? Nos igitur Consultationi vestrae de consilio fratrum nostrorum taliter respondemus, quod, licet ordo iudiciarius in aliis controversiis sit servandus, et in matrimonialibus causis non usquequaque servetur, quia tamen in praesenti negotio non est actum de foedere matrimonii, sed de crimine adulterii, per quod ad separationem coniugii, non ad coniunctionem intenditur, quia lite non contestata testes fuerunt recepti, et attestationes etiam publicatae, sive deferendum sive non deferendum appellationi fuisset, non est ad diffinitivam sententiam procedendum. Potuit tamen praefatus R. propter suam contumaciam, vel etiam procuratoris, si sciens non purgavit eandem, excommunicationis sententia innodari. [Dat. Perusii XV. Kal. Oct. 1198.]
CAP. II.
In causa restitutionis contra contumacem lite non contestata sententia proferrii non potest. Hoc dicit comprehendendo omnem modum summandi.
Idem Hierosolymitano Patriarchae et Archiepiscopo Cassensi.
Accedens †ad praesentiam nostram venerabilis frater noster Paphensis episcopus venerabilium fratrum nostrorum Acconensis, Tiberiadensis et Berytensis episcoporum nobis literas praesentavit, sententiam continentes, quam super causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum Tyrensem archiepiscopum ex una parte, et plebanum sancti Marci ex altera vertebatur, iidem ipsi promulgarunt. Asserebant tamen episcopi memorati per suas literas, quod, quum causam ipsam de mandato nostro susceperint terminandam, partes ad suam praesentiam convocarunt. Sed plebanus [praedictus] nec eorum literas, in quibus mandati nostri tenor erat expressus, recipere voluit, nec eorum se conspectui praesentare, et secundo citatus, licet [nec eorum nuntium], nec literas eorum recipere voluisset, coram eis apparuit, prioris absentiae suae causis allegatis, et inspecto tenore literarum nostrarum, petitis etiam induciis et receptis [ab eis], licentiatus abscessit, se statuto die ad eos redire promittens. Quum in iudicum delegatorum praesentia archiepiscopus Tirenensis restitutionis beneficium postularet, plebanus sancti Marci de Venetiis, contra quem agebat, nihil ad obiecta respondit, sed ad nostram audientiam appellavit. Et licet saepe per ipsos fuisset admonitus, ut iuri pareret, quia eius appellatio non tenebat, quum in literis nostris appellationis esset obstaculum partibus interclusum, licet per ipsorum nuncios ad iudicium fuerit revocatus; noluit tamen respondere amplius, vel coram eis etiam comparere. Ipsi vero iudices accedentes ad civitatem Tyrensem, quum plebanus ipse in sua contumacia perduraret, testes receperunt ab adversa parte productos, et depositionibus redactis in scriptis mandaverunt eidem plebano, ut ad eos accederet in personas vel in dicta testium obiecturus. Quod quum facere noluisset, in ipsum excommunicationis sententiam protulerunt, possessionem iuris parochialis adiudicantes archiepiscopo memorato, et eum, quantum in eis erat, restituentes in integrum, auctoritate sedis apostolicae districtius vetuerunt, ne quis possessionem Tirenensi ecclesiae restitutam praesumeret perturbare, vel institutioni apostolicae contraire, et ne plebanus S. Marci vel quilibet alius parochiale ius exerceret in Tyro. [Insuper in omnes illos excommunicationis sententiam protulerunt, qui plebano eidem in subtractione parochialis iuris consentirent in posterum, vel in sua malignitate praeberent auxilium vel assensum idem contra sustinedos (substituendos?) ei plebanos in posterum statuentes. Verum dilecti filii, nobiles viri, Ursus Badoarius et Marinus Iacobus, ad nos ex parte nobilis viri, Henrici Danduli, Ducis Venetorum transmissi, in nostra proposuerunt praesentia constituti, quod olim in recuperatione terrae orientalis ecclesiarum praelati et principes saeculares tertiam partem civitatis Tyrensis pleno iure Venetis consenserunt, quam ipsi possederunt longo tempore, sine lite. Ceterum decedentibus illis, quibus in recuperatione illius terrae ipsorum experti fuerant fidem, constantiam et auxilium in effectu, successores eorum vel ignari, vel ingrati beneficiorum terrae sacrae collatorum a Veneticis, super iure parochiali ecclesiae s. Marci, quae ad ecclesiam S. Marci Venetiis positam pleno iure solummodo pertinet, a paucis moverunt indebite quaestionem. Sed superveniente terrae occidentalis excidio, ipsi a bonae memoriae Clemente ac Coelestino, praedecessoribus nostris, literas impetraverunt, ne ante recuperationem terrae illius super hoc respondere cuiquam aliquatenus cogerentur. Unde, quum dictus archiepiscopus super hoc commissionis literas impetrasset, praedictus plebanus, tanquam qui iudices habebat ex certa ratione suspectos, utpote quorum duos suffraganeos ecclesiae Tyrensis esse constabat: tum quia literae ipsae per veri erant oppressionem obtentae, velut in quibus de praedictis literis mentio non fiebat, ad nostram audientiam appellavit. Sed iudices post appellationem ad nos legitime interpositam, lite non contestata in eum et omnes complices eius excommunicationis sententiam protulere, et possessionem iuris parochialis adiudicare praedicto archiepiscopo et eius ecclesiae praesumserunt. At quum ipse tam iniquae sententiae non pareret, idem archiepiscopus ecclesias eius bonis spoliavit.] Quum igitur nobis ex inspectione sententiae constitisset, quod lis coram eisdem iudicibus non fuerit contestata, et ex transscripto literarum, quas iidem praedecessores nostri concesserant Veneciis, manifeste pateret, literas ipsas per veri suppressionem obtentas, quum non veniret in dubium, sed potius manifestum esset, duos praedictorum iudicum, Achoniensem videlicet et Beritensem episcopos, eidem archiepiscopo tanquam suffraganeos suo metropolitano subesse, ac ex his plebanum ipsum legitime appellasse constaret; in quem, etiamsi minus legitime appellasset, et iudices ipsi licet propter contumaciam excommunicationis forte potuerunt proferre sententiam, non tamen debuerunt super principali negotio diffinitivam sententiam lite non contestata proferre, praedictas ab ipsis iudicibus latas de consilio fratrum nostrorum cassavimus sententias, immo cassas denunciavimus et inanes, et per eas nullum praeiudicium ecclesiae S. Marci vel eius favoribus volumus irrogari. Unde [dicto] Tirenensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut ipsi ecclesiae S. Marci [et] instrumenta restituat, et etiam universa, quae huiusmodi occasione sententiae per se, vel per alios occupavit, nec impediat, quo minus sicut ante latam sententiam Venetorum ecclesia parochialis iuris et aliarum dignitatum suarum possessione laetetur. [Ideoque frat. v. etc. Dat. Later. Non. April. A. III. 1200.]
CAP. III.
Si lite non contestata reus est contumax, si fieri potest, mittitur actor in possessionem causa custodiae; alias reus excommunicabitur.
Idem Episcopo Brixiensi.
Tuae fraternitatis devotio (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Consuluisti praeterea, utrum si aliquis citatus legitimis peremptoriis comparere noluerit, iudex lite non contestata contra ipsum debeat sententiam promulgare, ut idem affectus taedio appellaturus saltem se iudicis conspectui repraesentet. Ad quod Consultationi tuae taliter duximus respondendum, quod, si reus, lite non contestata se absentat contumaciter, talisque sit causa, quod actor possit in petitarum rerum possessionem induci, est in eandem causa custodiae inducendus. Quod si causa talis fuerit, quod idem in possessionem nequeat intromitti, ut iuri pareat is, qui contumaciter se absentavit, per censuram ecclesiasticam est contumax compellendus. [Praeterea etc. (cf. c. 20. de praeb. III. 5.) Dat. Rom. etc. 1206.]
CAP. IV.
Receptio testium facta contra non contumacem lite non contestata, in causa matrimoniali est nulla.
Idem de Decima et Helemosio Abbatibus Aurelianensis et Carnotensis dioecesis.
Accedens ad sedem apostolicam dilectus filius nobilis vir. G. vicecomes †Benaici [humili nobis conquestione monstravit, quod quum nobilem mulierem Eustachiam duxisset legitime in uxorem, et duas filias suscepisset ex ipsa, tandem ipsa nobilis suadente humani generis inimico divertit ab ipso. Quumque a venerabili fratre nostro Pictaviensi episcopo dioecesano suo non posset super hoc iustitiam obtinere, nos ad petitionem nunciorum ipsius et mulieris eiusdem causam, quae inter ipsos super eorum matrimonio vertebatur, dilectis filiis abbati S. Leodegarii, decano S. Petri et priori S. Hilarii de Cella Pictaviensibus duximus committendam, qui, sicut nobis suis literis intimaverunt, quum eis liquido constitisset, praefatam E. a viro suo, de quo duas susceperat filias, auctoritate propria divertisse, habito prudentum virorum consilio decreverunt, eandem E. ad virum suum debere reverti, reservata sibi accusandi matrimonium post reversionem suam, si vellet, plenaria potestate. Quod quum facere noluisset, excommunicationis eam vinculo adstrinxerunt, supponentes terram eius et familiam ecclesiastico interdicto. Verum quum sententiam ipsam praecepissemus postmodum, sicut rationabiliter lata erat, usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari, tandem eadem E. ad suggestionem venerabilis fratris nostri Andegavensis episcopi et dilectorum filiorum de Granateria et de Bellofonte abbatum causam ipsam venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio G. archidiacono Corisopitensibus et magistro P. de Buter. canonico Andegavensi sub hac forma obtinuit delegari, ut, si eis constaret, quod eadem mulier, sicut nobis scripserant iidem episcopi et abbates, loco sibi praefixo nequiverit ad praedictos iudices accedere propter guerras, et quod in confinio Pictaviensis et Andegavensis episcopatuum securum adversae parti conductum dare voluerit, et praestare sufficientissimam cautionem, quod eos servaret indemnes, in irritum revocato quicquid in eius praeiudicium post appellationem ad nos legitime interpositam invenirent temere attentatum, non obstante commissione praedicta partes ante suam convocarent praesentiam, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis causam appellatione remota fine debito terminarent, facientes quod decernerent per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Ipsi vero, sicut in eorum literis perspeximus contineri, quum partibus apud Voventum, et postmodum apud Lucion. terminum assignassent, idem vicecomes, se per literas et procuratorem excusans, asseruit, quod ad loca illa, quum inimici eius ibidem haberent dominium, propter mortis periculum accedere non audebat, cui adversa pars et barones, qui ibidem aderant, responderunt, quod ipsi eidem vicecomiti literas de conductu cum literis vicecomitis Toarcii, Senescalli Pictaviae, per nuncium destinaverant, quibus procurator vicecomitis replicavit, quod propter literas ad suspectum sibi locum non audebat accedere, sed tutum locum assignari sibi et restitutionem uxoris fieri postulabat, quod si facere nollent iudices, dominum suum gravari dicebat, propter quod ad appellationis remedium convolavit, nec voluit postmodum, licet fuerit requisitus, coram ipsis iudicibus respondere, ipsos asserens manifeste suspectos, et innovavit appellationem emissam. Iudices autem credentes appellationem non esse legitimam, et per testes postmodum cognoscentes, quod sententia fuerat post appellationem in dictam mulierem prolata, eam denunciaverunt penitus non tenere. Tandem vero, apud Pozaugias peremptorio partibus assignato …… Turonensis Decanus, avunculus eiusdem vicecomitis, se obtulit pro ipso venturum, si securus eidem concederetur conductus, per literas nihilo minus contra iudices causas suspicionis allegans, videlicet, episcopum ipsum esse consanguineum, nobilis viri G. de Toarcio, comitis Britanniae, qui causae ipsius mulieris se nimium immiscebat, et ipsius comitis subditum potestati, archidiaconum vero clericum ipsius comitis commensalem, et magistrum P. … de Buter. oriundum de terra mulieris ipsius. Iudices autem, postmodum alio peremptorio partibus assignato, super consanguinitate testes receperunt mulieris eiusdem, et alio termino apud Malleoniam partibus assignato, attestationes publicari fecerunt, vicecomite se per suas literas excusante. Ad ultimum vero, quum terminus ad recipiendam sententiam fuisset partibus assignatus, nunciis mulieris, et …… archidiacono Turonensi, fratre ipsius vicecomitis, in ipsorum praesentia constitutis, nunciis ipsius mulieris sententiam postulantibus, et ipso archidiacono pro fratre suo terminum requirente, de prudentum consilio terminum partibus assignarunt, quo deberent secundum iuris ordinem in causa procedi; sed nuncii mulieris, contumaciter recedentes, altera die nostram audientiam appellarunt, dicentes, dominae suae gravamen inferri eo, quod iudices non interfuerant apud Malleoniam, ubi terminum assignarant ad sententiam perferendam, et quia locum extra provinciam assignabant, quum ipsi essent de provincia Turonensi. Iudicibus autem appellationi deferentibus, nuncius mulieris ad apostolicam sedem accedens proposuit, quod, quum super causa ipsa iudices praelibati eundem vicecomitem ad praesentiam suam pluries peremptorio ad loca competentia et intervallis legitimis citavissent, nec idem vicecomes, muliere comparente praefata, venire voluerit vel sufficientem mittere responsalem, ipsi testes mulieris receperunt, vicecomitem ipsum iterato per peremptoria edicta citantes, ut coram ipsis dicturus contra testes vel dicta testium compareret. Sed, quum ipse non venerit, nec sufficientem nuncium destinarit, attestationibus publicatis ab ipsis, et partibus citatis ad sententiam audiendam, mulier eadem, dicto vicecomite se contumaciter absentante, sibi dari sententiam postulavit, ad quam procedere, licet requisiti saepius, noluerunt, propter quod pars mulieris, sibi sentiens imminere gravamen, ad nostram audientiam appellavit. Nos vero, credentes, quod eadem mulier pro matrimonio laboraret, eisdem ad petitionem nuncii duximus iniungendum, ut, in eadem causa secundum attestationes receptas legitime procedentes, ipsam, oblato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, fine debito terminarent, dilectis filiis …… de Granateria …… de Insula Calveti, et …… de Alba corona abbatibus dantes nihilominus in mandatis, ut, si praefati iudices in exsecutione mandati nostri negligentes exsisterent vel remissi, ipsi secundum attestationes receptas ab ipsis in eodem negotio ad diffinitivam sententiam sublato appellationis obstaculo procedere non tardarent. Ceterum dictus vicecomes Benaici in nostra praesentia constitutus] gravem coram nobis exposuit quaestionem contra dictos iudices, quod, quum dictus Corisopitensis episcopus nobilem virum Guidonem de Toarcio comitem Britanniae proxima linea consanguinitatis attingat, et archidiaconus eius sit clericus commensalis, qui eidem vicecomiti est adversarius principalis, utpote qui uxorem suam et terram publice detinere praesumit, et magister P. de Buter, de terra uxoris suae oriundus, exsistat nimis favens eidem, et omnes sub districtu et potestate ipsius G. exsistant comitis memorati, nec nisi per districtum ipsius ei pateat accessus ad eos, et ipsi, quibus causa inter ipsum et uxorem suam commissa fuerat, nunquam ei voluerunt, nisi in terra inimicorum suorum, locum et terminum assignare, quo sine mortis periculo accedere non audebat, et, licet literas non habuerit de conductu, si tamen missae ei fuissent, non debebat se credere suis capitalibus inimicis. †[Insuper, quum eis certam formam duxerimus praefigendam, ipsi post appellationem legitime ad nos interpositam, relinquentes formam, quam praefixeramus eisdem, de appellatione tantummodo praetermisso iuris ordine inquirentes, quum non fuisset ostensum, ipsam esse legitimam, nec temere aliquid attentatum, nec de aliis iniunctis sibi capitulis inquisivissent, sententiam in ipsam mulierem rite latam minus iuste irritam nunciarunt,] et lite non contestata, testes super principali recipere praesumentes [et recusantes legitimas exceptiones illius, allegationes eius pro maiori parte, et maxime quae faciebant ad causam, in suis literis tacuerunt, pro adversa parte multa, quae coram eis allegata non fuerant, opponentes. Praeterea adversa pars, quae per falsi suggestionem ipsis causam obtinuerat delegari, fraudulenter intendens per testes reprobos ipsius vicecomitis iustitiam enervare sub frivolae appellationis praetextu, furtim ad eosdem, et praedictos de Granateria, de Insula Calveti et …… de Alba corona abbates super ferenda sententia literas impetravit, ipso vicecomite super prosequenda appellatione sua exsistente in itinere ad sedem apostolicam veniendi. Unde, quum fraus adversariorum suorum eis patrocinari non debeat, quumque constet iudices ipsos in causa post appellationem ad nos legitime interpositam praeter formam mandati nostri tanquam manifeste suspectos temere processisse, idem vicecomes petebat instanter, ut, revocato in irritum quicquid post appellationem ad nos legitime interpositam per ipsos iudices vel alios in eius praeiudicium fuerat attentatum, revocatis etiam literis, quae ipso veniente ad nos fuerant per mendacium impetratae, uxorem suam reverti ad ipsum per excommunicationis sententiam et interdictum terrae compellere dignaremur, detentores ipsius et terrae eadem districtione cogentes ipsam et terram restituere cum fructibus perceptis ex ipsa, et faceremus sententias singulis diebus dominicis et festivis per Turonensem et Burdegalensem provincias publicari, et firmiter observari usque ad satisfactionem condignam.] Quum igitur in matrimonialibus causis non tam ad disiungendum, quam ad coniungendum debeamus exsistere proniores, ne forte quod Deus coniunxit homo separare praesumat, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum, sicut idem asserit vicecomes, propinquiores sitis terrae nobilis iam dictae, quam suae, et causa ipsa per vos commodius valeat terminari, quum ad vos securus pateat accessus, utrinque partibus convocatis et inquisita super praemissis diligentius veritate si vobis constiterit, quod ante litem legitime contestatam, vel post appellationem ex praemissis causis interpositam, testes super consanguinitate contra matrimonium absque culpa contumaciae recepti fuissent, vos attestationes huiusmiodi decernatis irritas et inanes, appellatione cessante compellentes censura ecclesiastica dictam nobilem, ut revertatur ad virum suum, quem inconsulte dimisit, mandatum apostolicum sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo impleturi ita, quod, postquam ipse vir plenariam restitutionem habuerit tam uxoris quam terrae, causam super matrimonio audiatis, eamque fine canonico terminetis. [Contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIII. Kal. Mart. 1205.]
CAP. V.
Lite non contestata non recipiuntur testes regulariter super principali. Fallit in casibus hic annotatis, scilicet quum timetur de morte vel absentia diuturna testium. Tunc enim servata solennitate hic posita possunt etiam lite non contestata testes examinari. H. d. usque ad §. Porro. – Quum agitur de matrimonio carnali vel spirituali, possunt contra contumacem etiam lite non contestata testes recipi, et sententia diffinitiva ferri. Si vero reus est absens, sed non contumaciter, tunc in carnali non proceditur, sed exspectatur absens. In spirituali vero, si agatur de contracto, stabitur iuribus antiquis; si de contrahendo, exspectatur absens per sex menses. Sed de hoc ultimo, quando agitur de contrahendo, dic hodie ut in capit. Quam sit, et capit. Cupientes, de elect. in VI., ubi aliter est provisum. H. d. – §. 5. Ad perpetuam rei memoriam, vel quum agitur per viam inquisitionis, possunt testes sine litis contestatione recipi et etiam publicari. H. d. usque ad §. In aliis vero. – §. 6. Si reus lite non contestata est contumax, et agitur reali, mittitur actor in possessionem rei petitae causa custodiae; quam tamen recuperat reus veniens infra annum, si offerat cautionem de stando iuri, et restituat expensas; post annum vero his non servatis non auditur, nisi super proprietate. Sed si convenitur reali qui nomine alieno possidet, nominabit dominum in iudicio, et statuetur ei terminus, infra quem faciet dominum comparere. Qui si infra terminum non venerit, iudex illum citabit, quo adhuc non veniente iudex mittet actorem in possessionem veram. Si vero reus contumax convenitur actione personali, mittetur actor in possessionen bonorum ipsius rei pro modo debiti declarati, et primo mobilium, secundo immobilium, si mobilia non exsistant; vel excommunicabitur reus. H. d. usque ad finem.
Idem.
Quoniam frequenter in dubium revocatur a multis, an, lite non contestata, testes recipi valeant, auctoritate praesentium duximus declarandum, regulariter verum esse, quod lite non contestata non est ad receptionem testium procedendum, nisi forte de morte testium timeatur vel absentia diuturna. In quibus casibus, quum civiliter est agendum, ne veritas occultetur, et probationis copia fortuitis casibus subtrahatur, senes, et valetudinarii, et alii testes, de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, etiam lite non contestata sunt procul dubio admittendi, sive pars conventa sit contumax, sive sit absens absque malitia, ut conveniri non possit. Sed si actor non convenerit adversarium infra annum, ex quo conveniri poterit, vel saltem receptionem huiusmodi testium non denunciaverit illi, attestationes sic receptae non valeant, ne forte hoc procuret in fraudem, ut processu temporis exceptiones legitimae ad repellendum testes, vel aliae locum habere non possint. §. 1. Porro speciales causae possunt occurrere, in quibus casualiter est aliud observandum, ut, verbi gratia, si super alicuius electione vel copula maritali quaestio moveatur. Tunc etenim, ne propter longam moram in spiritualibus et temporalibus patiatur ecclesia laesionem, vel viro sive mulieri fornicationis occasio praebeatur, maxime quum propinquitatis gradus opponitur lege divina prohibitus, in huiusmodi casibus, si videlicet contumax apparuerit is, in quem fuit actio dirigenda, sive quia peremptoria citatione recepta venire contemnit, sive quia malitiose se ipsum occultat, sive quia impedit, ne possit ad eum citatio pervenire, testes lite non contestata sunt merito admittendi, et nihilominus, si de causa liqueat, ad diffinitivam sententiam procedendum. §. 2. Si vero aliter absens fuerit, et agatur de spirituali coniugio inter praelatum et ecclesiam iam contracto, electione maxime confirmata, illud in hoc articulo volumus observari, quod super exspectatione talium personarum in sacris est canonibus diffinitum. §. 3. Quod si forsan agatur de spirituali coniugio contrahendo, is, qui est in praelatum electus, per spatium sex mensium exspectetur, nisi pensatis negotii circumstantiis per superioris providentiam magis vel minus fuerit exspectandus. §. 4. Si autem de carnali coniugio sit agendum, tam diu alteruter coniugum exspectetur, donec de ipsius obitu verisimiliter praesumatur, quia, quum sine culpa sit absens, ut, si captivitate, vel aegritudine, aut alio iusto impedimento forsitan teneatur, aut etiam [ex] propria, sed non malitiosa voluntate, in remotis partibus moram faciat, ut de facili vel in brevi citari non possit, ei quidem praeiudicari non debet, quum habeat forsan exceptiones legitimas ad intentionem contrariam elidendam, eo nequaquam obstante, quod de lapsu carnis posset opponi, quoniam in coniugio multi casus occurrunt, in quibus coniuges sine culpa, sed non sine causa continere coguntur. §. 5. Sunt et alii casus similiter speciales, quos alibi nos meminimus distinxisse, in quibus absque litis contestatione legitime possunt testes produci, ut quando excessuum inquisitio vel testium publicatio imminet facienda. §. 6. In aliis vero casibus prudenter est attendendum, utrum contumax actione reali, an personali conveniatur. Si reali, mittendus est utique actor in rei petitae possessionem, ut taedio affectus reus veniat responsurus. Qui si venerit infra annum, iudicio sisti praestita cautione, ac exhibita satisfactione congrua expensarum, possessionem recuperet. Quodsi cautionem offerre neglexerit infra annum, actor post annum verus constituetur possessor, super proprietate duntaxat adversae parti defensione legitima reservata. §. 7. Quodsi super rebus immobilibus quisquam conveniatur, qui eas possidet nomine alieno, debet statim in iudicio dominum nominare, certo dierum spatio a iudice statuendo, eoque ad eius notitiam perducendo, ut vel ipse veniens, vel idoneum dirigens responsalem actoris intentionem excipiat. Si vero post tempus indultum quod dispositum est noluerit adimplere, tanquam lite, quae ingeritur, ex eo die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam praescriptionem longi temporis contestata, dominum possessionis iudex tribus edictis legitimis evocabit, et tunc ipso in eadem voluntate manente negotium summatim examinans, in possessionem ipsarum rerum actorem mittere non tardabit, omni allegatione absenti super principali quaestione reservata. §. 8. Si autem super personali actione conveniatur, vel mittendus est actor in possessionem mobilium bonorum ipsius, vel immobilium, si forte mobilia non habeat, pro modo debiti declarati, vel in contumacem est ecclesiastica sententia proferenda, ita videlicet, quod alterutra poena, quae magis timeri debeat, iudex a principio sit contentus; ad alteram nihilommus processurus, si hoc meruerit protervitas contumacis, qui veniens infra annum vel post annum etiam audietur iuxta distinctionem in alio casu superius annotatam.
TITULUS VII.
DE IURAMENTO CALUMNIAE.
CAP. I.
Clericus in causa ecclesiae suae iuramentum calumniae potest alteri committere, et per se iurare non cogitur, nec debet sine superioris licentia.
Honorius III.
Inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium, graviores quaestiones per summum Pontificem terminari, †nostrorum fratrum consilio diligenter inquisito, huius causae speciem irrefragabiliter Deo opitulante decidimus. Legibus itaque comperimus esse cautum, “ut nullus clericus iurare praesumat.” Alibi vero reperitur scriptum, ut omnes principales personae in primo litis exordio subeant calumniae iuramentum, propter quod plerisque venit in dubium, atrum clericus iusiurandum praestare debeat, aut alii personae liceat hoc officium delegare. Quia vero illud constitutionis edictum, ubi clerici iurare prohibentur, a Marco Augusto Constantino praefecto praetorio de Constantinopolitanis clericis promulgatum fuisse videtur, idcirco ad alios non creditur pertinere. Ut ergo dubietas ista omnibus penitus auferatur, secundum etiam decisionem filii nostri H. quondam imperatoris, ut accepimus, Arimino factam tertio Nonas Apriles, sicut ibi continetur, cuius sunt verba haec: “Eius itaque interpretationem corroboramus, et divi Marci constitutionem ita interpretari debere decernimus, ut ad omnium ecclesiarum clericos generaliter pertinere iudicetur. Nam quum imperator Iustinianus iure decreverit ut canones Patrum vim legum habere oporteat, et in nonnullis Patrum canonibus reperiatur, ut clerici omnino iurare non audeant, dignum est, ut totus clericalis ordo a iuramento calumniae praestando sit immunis.” Praeterea statuti principis tenor penes nos talis esse dignoscitur: “Nos itaque, utriusque divinae et humanae legis intentione servata, decernimus et imperiali auctoritate irretractabiliter diffinimus, ut non episcopus, non presbyter, non cuiuscunque ordinis clericus, non abbas, non aliquis monachus, vel sanctimonialis, in quacunque causa sive controversia, seu criminali sive civili, iusiurandum compellatur qualibet ratione subire, sed aliis idoneis defensoribus, si expedire ecclesiae suae noverit, huiusmodi officium liceat delegare,” verum cum hac moderatione, ut episcopus, inconsulto Romano Pontifice, vel quisque clericus inconsulto praelato suo minime iurare audeat. Omnibus autem episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus, et universo clero haec ita custodiri debere mandamus, ut, si quis in illam constitutionem commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari, non sumentes exemplum, seu formam a nobis, quod in causa nostrorum fratrum et coepiscoporum Aretinae et Senensis ecclesiae nuper fecimus, quando eorum voluntati et postulationi annuimus.
CAP. II.
In spiritualibus causis de calumnia non iuratur.
Idem Ordinatori Romanae ecclesiae Subdiacono et Magistro Omnibono.
Literas †benignitatis vestrae benigne recepimus, in quibus, utrum in causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum G. Bononiensem episcopum, et dilectum filium nostrum Aldricum Paduansum abbatem sub vestro examine agitatur, iuramentum calumniae praestari conveniat, requisistis. Sane Romana ecclesia in his casibus, in quibus de ecclesiis, decimis et rebus spiritualibus tantum agitur, iuramentum calumniae nec dare, nec recipere consuevit eo, quod tales causae non ex legum districtione, sed ex canonum aequitate finem debitum sortiuntur, canones autem iuramentum calumniae in huiusmodi causis nulli prorsus indicunt. Unde, contentione de iuramento calumniae praestando dimissa, ad ulteriora discretio vestra procedat.
CAP. III.
Principalis persona non indistincte relevatur ab onere iurandi de calumnia, licet compareat per oeconomum; sed sibi vel oeconomo est deferendum, inspecta qualitate causae et personarum. H. d.
Eugenius Papa.
In pertractandis causis sacramentum calumniae non passim praecipimus exhiberi, sed quum fieri sinimus et causae et principalium personarum qualitate diligenter inspecta, quandoque per ipsas principales personas, quandoque per oeconomos sibi indultos, qui causam omnino non nesciant, in animam iurantis illud praecipimus praestari. Ut igitur causa, quae inter abbatiam S. Trinitatis et Ripulensem ecclesiam agitatur, sine dilatione finem debitum, auctore Domino sortiatur, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus sicut salubrius et competentius vobis visum fuerit, causam ipsam, appellatione remota, dictante iustitia terminetis. Adiicimus etiam ut propter iniuriam quam ignorante abbate S. Trinitatis, Ripulensi abbati audivimus illatam, si alias ei iustitiam favere dignoscitur, monasterium S. Trinitatis nullatenus suo iure privetur.
CAP. IV.
Universitas tenetur iurare de calumnia, nisi relevet se constituendo oeconomum.
Idem Magalonensi et R. Neumausensi Episcopis.
Imperatorum †saecularium leges et sanctorum Patrum ecclesiasticae constitutiones viros religiosos in omnipotentis Dei servitio protegunt et defendunt, et nullam eis molestiam vel turbationem, quae sacro ordini contradicat, irrogari permittunt. Accepimus autem, quod ab abbate et fratribus Clarevallis, sicut ab aliis, exigitur calumniae iuramentum, quod quidem inter fratres eiusdem ordinis inusitatum est, et ad quod faciendum nos eos cogere non possumus nec debemus. §. 1. Sed ne aliena iura videantur huiusmodi occasione illicite detinere, et ipsi a causa sua decidant, si ex parte ipsorum praedictum iuramentum, quum res postulaverit, non fuerit praestitum, eisdem praecipimus, ut in suo monasterio, sicut imperiales leges consentiunt, oeconomum statuant, qui pro eis petere et excipere, atque iuramentum de calumnia, quum necesse fuerit, valeat exhibere. †Ideoque per praesentia scripta fraternitati vestrae mandamus, quatenus eosdem fratres, qui in ista causa sunt, sicut ratio exigit, plenius instruatis, ut de cetero sua iura propter hoc non possint amittere, et aliis, quantum iustitia permittit, in talibus causis debeant satisfacere. §. 2. Tu vero, frater Neumausensis episcope, oeconomum idoneum statuas, qui in tali officio conveniens ipsi monasterio videatur.
CAP. V.
Clerici etiam in eorum causis iurant de calumnia, contraria consuetudine non obstante.
Lucius III. Heliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi.
Ceterum, quia novis morbis nova convenit antidota praeparari, volumus et mandamus, quatenus in causa fideiussionis, quae inter R. clericum de sancto Albano, et I. et F. canonicos Londonenses vertitur, ad veritatem eliciendam appellatione cessante praestari faciatis ab utraque parte calumniae iuramentum, consuetudine, quae legi contraria est, non obstante. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Dec.]
CAP. VI.
Procurator vel syndicus universitatis ecclesiasticae vel saecularis de calumnia iurare potest. H. d.
Innocentius III. Episcopo Placentino.
Quum causam, quae inter venerabilem fratrem nostrum Ravennatensem archiepiscopum et commune Faventinum super villa Luci ac quibusdam aliis vertitur, delegatis iudicibus duxerimus committendam, et iidem in negotio minime processissent, nos partibus dedimus in mandatis, ut pro ipsa causa nostro se conspectui praesentarent. Quorum procuratoribus cum instrumentis de rato in nostra praesentia constitutis, quum aliquamdiu super litis contestatione, receptione quorundam testium et multis exceptionibus fuisset in nostra praesentia disputatum, nos tandem petitionem ipsius archiepiscopi per procuratorem eius fecimus exhiberi et ad eam partem alteram respondere, ac, interrogationibus et responsionibus redactis in scriptis et lite coram nobis plenissime contestata, fecimus calumniae iuramentum ab ipsis procuratoribus utrinque praestari. [Quia vero etc. (cf. c. 37. de test. II. 20.) Dat. Ferentini X. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. VII.
Episcopus iurat de calumnia, si per se ipsum elegit litigare, propositis tantum, non tactis evangeliis. Si vero per syndicum litigat, per illum poterit iurare. H. d. – §. 1. Actor refutando iuramentum calumniae sine causa, cadere debet ab instituta actione; reus autem debet haberi pro confesso. Hoc dicit.
Gregorius IX. Episcopo Belvacensi.
Quum in causa pecuniaria, quam inter te et R. motam esse proponis, non per te, sed per syndicum vel actorem elegeris litigare, per illum quidem praestandum erit calumniae iuramentum. Quod si per te ipsum, propositis tantum, sed non tactis evangeliis, sicut in dicendo testimonio, a te videtur huiusmodi iuramentum exihibendum, (Et infra:) §. 1. Poena vero recusantis hoc iuramentum, quum praestandum fuerit, est, ut actor ab instituta cadat actione, reus autem haberi debeat pro confesso.
TITULUS VIII.
DE DILATIONIBUS.
CAP. I.
Summa sic, ne videatur convenire rubricae de appellationibus: Citatio vocatoria cum peremptoria non debet esse nimis brevis, maxime ubi de rebus ecclesiasticis agitur; nisi necessitas aliud suggerat.
Alexander III. Cantuariensi et Vigoriensi Episcopis.
Dilecti filii nostri, abbas et monachi de H. nobis insinuare curarunt, quod, quum causam, quae vertitur inter ipsos et moniales de Leden., super ecclesia de Alten., decano et archidiacono Linconensibus commiserimus terminandam, ipsi timentes, se a praedictis iudicibus aggravari, eo, quod ad primam citationem terminum sibi nimis brevem et peremptorium statuerunt, ad nostram audientiam duxerunt appellandum; †ipsi nihilominus praedictam ecclesiam praefatis monialibus adiudicaverunt (et infra). Quia vero non spectat ad iuris ordinem, diem peremptorium, et maxime, quum de rebus ecclesiasticis agitur, nisi forte necessitate urgente, taliter maturare, nec etiam in eos, qui se contumaciter absentant, sententiam taliter promulgare, nisi ut pars adversa in possessionem mittatur, ut sic taedio affecti iudicio stare cogantur, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si est ita, revocato in irritum, si quid inveneritis post appellationem huiusmodi attentatum, in causa iuxta priorum tenorem literarum procedatis.
CAP. II.
Induciae deliberatoriae denegantur reo, si per literas citatorias plene potuit instrui, et deliberare super eo, de quo quaeritur.
Coelestinus III.
Praeterea in tuo petitorio adiecisti, quod, quum causae tibi a sede apostolica delegantur, in literis citatoriis rescriptum apostolicum inseris, ut, eo viso, deliberare valeat qui ab altero convenitur; quumque non ad primam et secundam cononicam citationem, sed ad tertiam peremtoriam tantummodo veniat, actore ad omnes citationes veniente, et ipse actor intentionem suam in iure proponat, reus vexationi eius intendens, tunc primo deliberatorias requirit inducias, quum actor eidem authenticum offerat, ut conferat cum rescripto, quod in prima citatione recepit, asserens etiam, quod tam longo citationum spatio, si voluerit, plenae deliberationis tempus potuit habere. §. 1. Quia igitur, quid agendum sit in hoc casu desideras edoceri, taliter tibi respondemus, quod, praedicto modo reo ad iudicium legitime convocato, si ex rescripto sibi transmisso plene potuit instrui super eo, de quo in iudicio convenitur, induciae deliberatoriae [sibi] non sunt ulterius indulgendae, sed procedendum potius est ad examinationem causae, et finem et debitum imponendum. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]
CAP. III.
Ex declaratione verbi generalis vel ambigui positi in libello novae induciae deliberatoriae dandae non sunt, si per expressa potuit reus deliberare super ambiguitate illa vel generalitate. H. d.
Honorius III. Ferentino Episcopo.
Literae tuae ac petitio dilecti filii presbyteri sanctarum Priscae et Aquilae de Urbe nobis exhibitae continebant, †quod, quum causam, quae inter ipsum archipresbyterum ex una parte, et nobiles viros Andream Alatrinum et G. ac fratres et filios eorum ex altera super quibusdam possessionibus et rebus aliis vertitur, tibi duximus committendam, Idem presbyter contra nobiles viros A. et G. libellum ecclesiae suae nomine obtulit, continentem, quod pensio de dictis possessionibus soluta non fuerat ipsi ecclesiae, elapsis iam tribus annis et ultra. Nobilibus vero ipsis petentibus, ut explicaret ipsis spatium, quod per hanc adiectionem: “et ultra,” significari volebat, et ipso presbytero exprimente, quod septem annis fuerat in dictae pensionis solutione cessatum, et iidem nobiles dicentes, libellum esse huiusmodi expressione mutatum, longiores ad deliberandum petierunt inducias. Quas quia denegasti eisdem, ad nostam audientiam appellaverunt. Nos igitur appellationem huiusmodi frivolam reputantes, fraternitati tuae mandamus, quatenus, ea nequaquam obstante, in negotio ipso ratione praevia procedas iuxta priorum continentiam literarum.
CAP. IV.
Si citatus in causa ardua de longinquo vocatur pro publica utilitate, etiam ad locum iudicii, ita, quod infra terminum citationis deliberare, et alia sibi necessaria ad comparendum explicare non potuit, in termino respondere non cogitur, si reperiatur in loco iudicii, sed habebit novas inducias. H. d. notabiliter.
Gregorius IX. Abbati Aquae vivae Turonensis dioecesis et Archidiacono Turonensi.
Exposuit nobis Bituricensis archiepiscopus (Et infra:) Burdegalensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut super iure primatiae, quam in eo et in provincia sua dictus Bituricensis archiepiscopus se habere proponit, ad initium proxime praeteritae Quadragesimae, quod ei terminum peremptorium assignavimus, per se aut per procuratorem idoneum se conspectui nostro praesentaret. Quumque postmodum personaliter vocatus pro ecclesiae Romanae subsidio ad nostram audientiam accessisset, dictus Bituricensis archiepiscopus apud sedem apostolicam constitutus postulavit instanter, ut in eodem negotio procedere deberemus. Idem vero Burdegalensis archiepiscopus ad propria rediens constituit pro se procuratorem in ipso negotio, qui, salvis exceptionibus sibi competentibus in respondendo et defendendo ac aliis, omnia faceret, quae in propria erat persona facturus. Petente ergo archiepiscopo supradicto, ut praefatus procurator responderet eidem, ille excipiendo proproposuit, se ad hoc non teneri, quum pro alia maiori causa, pro publica scilicet utilitate, dictus Burdegalensis vocatus, pro absente reputari debuerat et revocandi domum privilegium habuisset. Nondum etiam super hoc deliberaverat cum suffraganeis suis et aliis, quorum consilium tam ardua causa requirit, nec tempus habuerat, in quo ad utrumque negotium valuerit, sicut expediret, esse paratus. Sed pars altera econtra respondit, quod, quum super quaestione praedicta prius fuerit evocatus, nostrae intentionis non fuerat primum mandatum per posterius revocare. Temporis quoque spatium habuerat tam prolixum, ut potuisset, si voluisset, super causa deliberare praedicta, sicut fecerat cum quibusdam, et commode utrique negotio imminere. (Et infra:) Nos igitur de consilio fratrum nostrorum usque ad proximum venturum festum Nativitatis dominicae dilationem adhuc sibi duximus indulgendam.
TITULUS IX.
DE FERIIS.
CAP. I.
Diebus dominicis mercari, litigari, iudicari, vel iurari non debet, sed de vespera in vesperam debent celebrari.
Ex concilio apud Compendium.
Omnes dies dominicos a vespera in vesperam cum omni veneratione decernimus observari, et ab omni illicito opere abstinere, ut in eis mercatum minime fiat, neque placitum, neque aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur, nec sacramenta nisi pro pace vel alia necessitate, praestentur.
CAP. II.
Festorum principium et finis fieri debet secundum ipsorum magnitudinem et consuetudinem regionis. Hoc primo. In praecipuis festis et intra Pascha et Pentecosten non fit solennis genuum flexio. Si tamen tunc clerici vel episcopi ordinentur, secundum ordinationis modum genua flectuntur. Hoc secundo. Romana ecclesia speciale festum de Trinitate non facit; servatur tamen de hoc cuiusque ecclesiae consuetudo. Hoc tertio.
Alexander III.
Quoniam in parte (Et infra:) Vestram volumus prudentiam certa cognitione tenere, quoniam, Licet scriptum sit, de vespera in vesperam celebrabitis sabbata vestra, festorum tamen principium et finis iuxta eorum qualitatem et iuxta diversarum regionum consuetudinem debet attendi, et, sicut magnitudo dierum exigit celebrari, sic prius incipere, et tardius terminari vera ratione videntur. (Et infra:) §. 1. Diebus autem dominicis et aliis praecipuis festivitatibus, sive inter Pascha et Pentecosten, genuum flexio nequaquam debet fieri, nisi aliquis ex devotione id velit facere in secreto. §. 2. In consecrationibus autem episcoporum et clericorum ordinationibus consecrans et consecratus tantum genua flectere possunt, secundum quod consecratioinis modus requirit. §. 3. Praeterea festivitas sanctae Trinitatis secundum consuetudines diversarum regionum a quibusdam consuevit in octavis Pentecostes, ab aliis in dominica prima ante Adventum Domini celebrari. Ecclesia siquidem Romana in usu non habet, quod in aliquo tempore huiusmodi celebret specialiter festivitatem, quum singulis diebus “Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto” et cetera similia dicantur ad laudem pertinentia Trinitatis. Quare tibi, frater archiepiscope de usu pallii eo die, quo sanctae Trinitatis festivitas celebratur, certum nequaquam potuimus dare responsum.
CAP. III.
Propter necessitatem alimentorum licet diebus feriatis in honorem Dei operi servili intendere, maxime circa rem tempore perituram. H. d.
Idem Triburiensi Archiepiscopo.
Licet tam veteris quam novi testamenti pagina septimum diem ad humanam quietem specialiter deputaverit, et tam eum quam alios dies maiestati altissimae deputatos, nec non natalitia sanctorum martyrum ecclesia decreverit observanda, et in his ab omni opere servili cessandum, †nos tamen, quibus ab omnium provisore ecclesiae regimen est commissum, super his, quae necessitas exigit, Christi fidelibus tenemur commode providere, ut, si quando eos non servili operi id est actioni peccati, sed necessaria victui et vestitui quaerendo forte intendere contigerit, volumus, ut eis apostolicae sedis providentia misericordia consueta subveniat. Inde siquidem eo est quod regionem vestram, quae non multis frugibus abundet, et mare, in quo populus maiorem consuevit habere sustentationem, sterilius solito effectum fuisse multorum relationibus cognoscentes, auctoritate B. Petri et nostra Indulgemus, ut liceat parochianis vestris diebus dominicis et aliis festis, praeterquam in maioribus anni solennitatibus, si alecia terrae se inclinaverint, eorum captioni ingruente necessitate intendere, ita tamen, quod post factam capturam ecclesiis circumpositis et Christi pauperibus congruam faciant portionem. Si autem illi, qui aliquos dies in pane et aqua ex iniuncta sibi poenitentia tenentur peragere, panent quo vescantur, non habent aut piscibus vel aliis cibariis si necessitas exegerit reficiantur, moderata tamen discretione habita, quod his non ad delicias, sed ad necessariam solummodo sustentationem utantur.
CAP. IV.
Tres septimanae, quibus canon prohibet fieri nuptias ante festum Ioannis Baptistae, non continuantur festo, sed intelligitur de septimana Ascensionis cum duabus sequentibus.
Clemens III. alias Coelestinus.
Capellanus tuus, frater episcope, coram nobis ex parte tua proposuit, quod, quum statuta canonica declarent nuptias tribus septimanis ante festum Nativitatis B. Ioannis Baptistae minime celebrari debere, quidam hebdomadas illas absque interpellatione continuandas intelligunt. Alii vero inter festum et ipsas volentes facere intervallum, illud dicunt ob reverentiam festivitatis Pentecostes fuisse statutum, quae in septimanis istis solet intervenire quandoque, et sic a tribus diebus rogationum ante Ascensionem Domini inchoantes, usque ad octavum diem post Pentecosten, illis hebdomadis computatis, illo tantum spatio temporis celebrari nuptias non permittunt, earum celebrationem abinde nullatenus inhibentes. Quia ergo consulti fuimus, utra istarum opinionum potior videatur, nobis et fratribus nostris apparuit, quod, licet ea sit Romanae ecclesiae consuetudo a longis retro temporibus observata, ut quocunque tempore matrimonium contrahatur consensu interveniente legitimo de praesenti, quia tamen a septuagesima usque ad septem dies post Pentecosten celebrari nuptiae non sinuntur, et postea etiam tribus septimanis vel pluribus ante festivitatem sancti Ioannis sine differentia celebrantur, posterior sententia meliori et subtiliori nititur ratione, et, sive secundum canones a septuagesimae usque post octavas Paschae, sive iuxta consuetudinem ecclesiae Romanae usque post septem dies festi Pentecostes, quod caret octavis, nuptiae suspendantur, in dominica, quae sequitur, et deinceps possunt licite celebrari.
CAP. V.
In feriis introductis in honorem Dei et sanctorum, nisi ob necessitatem vel pietatem, iudicium exerceri non potest, etiam de consensu partium; feriis tamen introductis favore hominum partes renunciare possunt.
Gregorius IX.
Conquestus est nobis (Et infra:) Quamvis non prorogari, sed expediri deceat quaestiones, debet tamen iudicialis strepitus diebus conquiescere feriatis, qui ob reverentiam Dei noscuntur esse statuti, scilicet Natalis Domini, sancti Stephani, Ioannis Evangelistae, Innocentium, sancti Silvestri, Circumcisionis, Epiphaniae, VII. diebus dominicae Passionis, Resurrectionis cum VII. sequentibus, Ascensionis, Pentecostes cum duobus, qui sequuntur, Nativitatis Ioannis Baptistae, festivitatum omnium Virginis gloriosae, XII. Apostolorum, et praecipue Petri et Pauli, beati Laurentii, dedicationis beati Michaelis, solennitatis omnium sanctorum, ac diebus dominicis, ceterisque solennitatibus, quas singuli episcopi in suis dioecesibus cum clero et populo duxerint solenniter venerandas, quibus utique solennibus feriis, nisi necessitas urgeat vel pietas suadeat, usque adeo convenit ab huiusmodi abstinere, ut, consentientibus etiam partibus, nec processus habitus teneat, nec sententia, quam contingit diebus huiusmodi promulgari, licet diebus feriatis, qui gratia vindemiarum vel messium ob necessitates hominum indulgentur, procedi valeat, si de partium processerit voluntate.
TITULUS X.
DE ORDINE COGNITIONUM.
CAP. I.
Contra mulierem vindicantem aliquem in maritum admittitur exceptio consanguinitatis, quae prius discutienda est, quam super matrimonio pronuncietur, et sufficit super ipso principali pronunciare. H. d.
Clemens III. Alatrino Episcopo.
Intelleximus ex literis tuis, quod, quum quaedam mulier peteret quendam in virum, testes ad suae intentionis assertionem induxit, per quos pars viri futurum sibi praeiudicium metuens, exceptionem consanguinitatis obiecit, ex qua intendit petitionem mulieris prorsus elidi. †Quia vero nos consulere voluisti, an prius sit de impedimento consanguinitatis agendum, quam super causa matrimonii sententia proferatur, Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum exceptione probata quaestio principalis perimatur, ante est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis articulum procedatur. Quo facto virum ab impetitione mulieris, prout exposcit ratio iuris, absolvas.
CAP. II.
Si reus contra actorem spoliatorem spoliationem opponit, aut excipiendo, et tunc prius auditur, et ea probata respondere non cogitur, sed per hoc non restituitur; aut agendo, et tunc simul utraque quaestio terminatur, et ea probata restituetur.
Innocentius III. Episcopo Narmarinensi.
Quum dilectus filius abbas de Ferentino ad nostram praesentiam accessisset, conquerens de nobilibus viris O. et A. fratre ipsius et filiis R. dominis de Artone, partibus in nostra praesentia constitutis, dilectum filium nostrum I. tit. S. Mariae trans Tiberim et G. tit. S. Pudentianae presbyteros cardinales deputavimus auditores, in quorum praesentia suam abbas deposuerit quaestionem, quod praefati nobiles, nulla requisitione praemissa, manu armata et cum exercitu ad castrum monasterii Ferentilli et Gab. venientes, in praedis animalium, segetum combustionibus, captionibus hominum, homicidiis perpetratis et damnis aliis usque ad D. libras Lucenses praeter stragem hominum et iniurias irrogatas, damnificare dictum coenobium praesumpserunt, de quibus et aliis pariter, quae vellet proponere contra ipsos, iustitiam sibi fieri postulabat. Ei citra litis contestationem sub forma exceptionis fuit ex adverso responsum, quod, quum abbas ipse nobilibus viris O. et R. promiserat praestito iuramento, quod eos contra omnes homines, exceptis Romano Pontifice, imperatore ac legatis ipsorum ad retinendum quod tunc habebant in castris, villis et bonis aliis, et recuperandum sine fraude ac malo ingenio, si eorum aliquid amitterent, adiuvaret, per ipsius dolum et violentiam castrum Sirati amiserant fraudulenter, quod et progenitores eorum tenuerant, et ipsi possederant in quiete, [Super quo ab ipsis saepe admonitus illud eis restituere denegavit. Quin potius villas tres, Quadraginta scilicet, Casale et Carpium, quas pro se et parte sua dictus abbas sub securitate receperat, foedere violato in animalibus, spoliis et supellectilibus aliis ipse cum suis fuerat depraedatus, coniugatis tractatis turpiter, mulieribus etiam acriter verberatis; etiam sacerdotem ligatis a tergo manibus ante se duci fecit afflictum verberibus et vestibus penitus spoliatum. Homines quoque villarum recludi fecit in carcerem, ubi unum ex ipsis contigit exspirare. Castro etiam, in quo dicti nobiles habitabant, ignem abbas de nocte fecit apponi, per quem in praemissis damnis et aliis multis usque centum marcas se spoliatos dibebant,] sibi petentes prius restitui, quam petitionibus ipsius responderent, praesertim quum testes haberent praesentes, per quos intentionem suam in continenti probare volebant, et quod restitutio ante causae ingressum deberet fieri spoliatis utriusque iuris auctoritatibus ostendere conabantur. Verum ex parte abbatis fuit taliter replicatum, quod libello suo secundum regulam iuris, qua dicitur, ut qui prior appellat prior agat, debebat primitus responderi, ab eo restitutio peti non poterat, qui non fuerat spoliator, praesertim quum dictum castrum ad ius et proprietatem sui monasterii pertineret, quod etiam pars adversa nullatenus denegabat. Unde et verus dominus, ad quem ab alio res sua possessa revertitur etiam post tempora longiora, retentionis debebat commodum obtinere, et iudicium restitutorium contra spoliatorem tantum competere dignoscitur. †Pro damnis quoque illatis restitutio postulari non poterat, sed ad ea debebat actio competens intentari; alioquin, quum et pars abbatis damna gravissima sibi quereretur illata, prius restituenda fuerant, si pro huiusmodi esset restitutio facienda secundum tenorem regulae memoratae. Capitula quoque de restitutione facienda loquentia locum habere in criminalibus asserebant, et quando quis ab adversario spoliatur, et super re ipsa, qua spoliatus fuerat, convenitur. Ceterum ex parte abbatis regulam introductam adversa pars in mutuis petitionibus locum habere dicebat, quum causae vicissim tractatae una postea sententia terminantur. Quumque vero pars aliqua per restitutionem vel alio modo aliquid sibi deberi proponit, et altera in modum exceptionis se asserit spoliatam, nec ante restitutionem suam ullatenus responsuram, de incidenti asserebat antea cognoscendum. Nos autem distinguendum esse credimus, utrum spoliationis quaestio ab eisdem nobilibus sit obiecta in modum actionis ad restitutionem petendam, an in forma exceptionis ad intentionem adversarii repellendam; quum, ea in modum actionis proposita, intelligantur mutuae petitiones sese tanquam diversae minime contingentes, ac per hoc iuxta regulam iuris praemissam, qua dicitur: “qui prior appellat prior agat,” quae prius esset proposita prius foret tractanda, quanquam in idem iudicium ambae deductae vicissimque tractatae simul essent eadem sententia terminandae. Sed quoniam quaestio illa fuit ab eisdem nobilibus tantum in modum exceptionis obiecta, de communi fratrum nostrorum consilio interloquendo pronunciavimus, ut probationes eorum super ipsa exceptione primitus audirentur, et ea probata legitime abbati non cogerentur respondere super petitionibus memoratis, donec restituerentur ab ipso, quum spoliatori spoliatus ante restitutionem non cogatur ullatenus respondere. §. 1. Verum spoliatione in modum exceptionis tantum probata non est per hoc restitutio facienda, quemadmodum, si in modum exceptionis aliquod crimen testi obiicitur, ut sic a testimonio repellatur, etsi [sic] crimen contra eum civiliter probatum fuerit, non ideo sibi poena infligitur ordinaria, sed eius duntaxat testimonio non creditur, quod ea ratione contingit, quoniam in ipsum accusatio non procedit. Testes etiam, quorum testimonium reprobatur, inter infames quasi ex falso testimonio non habentur. [Quum autem etc. Dat. Ameliae III. Non. Oct. 1198.]
CAP. III.
Petenti hereditatem obstat exceptio nativitatis, quae prius debet coram ecclesiastico iudice terminari. Hoc dicit secundum glossam, intelligendo, quod hic erat prius coram iudice saeculari petita hereditas, et exceptum fuit de illegitimitate.
Honorius III. Ludovico Regi Francorum.
Tuam non credimus latere prudentiam, causam natalium carissimae in Christo filiae nostrae illustris reginae Cypri ad examen nostrum, utpote quae ad forum ecclesiasticum pertinet, iam dudum esse delatam. †Unde clarae memoriae Philippum regem Franciae patrem tuum literis nostris curavimus praemonere, ut, si forsan regina ipsa super successione comitatus Campaniae quaestionem proponeret coram eo, non audiret eandem, quousque terminata esset praedicta causa natalium, ex qua illa noscitur dependere. Licet ergo, sicut eidem patri tuo scripsimus, velimus reginam ipsam in suis iustis petitionibus exaudiri, Quia vero, antequam natalium causa terminata esset, dependentem ex illa successionis causam incipere nihil aliud esset quam diversis processibus intricare negotium, et confusione quadam iudicii ordinem perturbare, si forte ab ipsa regina vel nuncio eius seu quolibet alio fueris super hoc requisitus, donec iam dicta causa natalium apostolico iudicio finem acceperit, patienter exspectes. [Dat. Lat. XVII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. VIII. 1223.]
CAP. IV.
Agens possessorio recuperandae non tenetur ante restitutionem suis spoliatoribus, nisi super quaestione spoliationis, respondere; potest tamen ab agendo repelli per exceptionem spoliationis. H. d.
Gregorius IX.
Super spoliatione conventus adversus restitutionem petemtem non est, nisi super quaestione spoliationis, si eum reconveniat, audiendus, quum restitutionis petitio in hoc privilegiata noscatur, ut ipsam intentans non cogatur ante restitutionem spoliatoribus respondere, quanquam ab agendo spoliatione ab eis in modum exceptionis proposita repellatur.
TITULUS XI.
DE PLUS PETITIONIBUS.
CAP. UNIC.
Ponit quatuor modos plus petendi et poenas plus petentium.
Gregorius IX.
Consilium providentiae dici non potest, quod pecuniam tibi debitam ante terminum ab adversario repetisti. Punitur enim importunitas plus petentium, si super petitione sua duxerint in iudicio persistendum, ita, quod, qui re petunt amplius sine causa, in expensis adversario condemnantur. §. 1. Qui autem plus loco, ad interesse tenentur pro eo, quod utilitas adimitur debitoribus, quam haberent, si statuto loco solvissent. §. 2. Ei vero, a quo amplius tempore petitur, induciae duplicantur, nec litem excipiet, nisi ei solvantur expensae. §. 3. Te quoque dubitare non credimus, quod causa plus petitur, quum aliquid in genere vel sub alternatione debetur, et rem in specie vel unum praecise peti contingit. §. 4. Re autem, si X. sint debita et XX. repetantur. §. 5. Loco vero, quum quis non ubi convenit solvere, sed alibi convenitur. §. 6. Tempore quoque, quum ante diem vel conditionem petitur quod debetur.
TITULUS XII.
DE CAUSA POSSESSIONIS ET PROPRIETATIS.
CAP. I.
Causa possessionis et proprietatis sub eodem iudice terminari debet, nec contra absentem est pronunciandum.
Gregorius I. Duci Siciliae.
Susceptis †[magnitudinis vestrae epistolis contristati sumus, quod ab actoribus ecclesiae Syracusanae quasdam possessiones, quas vos tenuisse dicitis, occupatas irrationabiliter indicastis. Sed credimus, quia hoc ad fratris et coepiscopi nostri Ioannis notitiam non pervenit. Nam absolute poterat cognita veritate, si quid illicite factum est, emendari. Et ideo, quia] Legali provisione decretum est, tam momenti, quam proprietatis causam sub uno eodemque iudice debere cognosci, nec nos contra inauditam partem aliquid possumus diffinire, [praedicto fratri etc. Dat. Mens. Oct. Ind. II. 598.]
CAP. II.
Si actum est possessorio et petitorio, potest iudex receptis probationibus super utroque prius discutere probationes super possessorio, et illud terminare. H. d.
Coelestinus III.
Ad ultimum interrogati fuimus, si iudices deputati, ut de possessione et proprietate cognoscant, gravibus partium sumptibus parcere cupientes, de utraque commixtim audiant allegationes pariter et testes admittant, deinde prius audiant attestationes de possessione, et pronuncient secundum tenorem illarum utrum licite hoc agatur. Nos autem quum hoc sit in iure civili expressum, quod licite possit fieri, respondemus.
CAP. III.
Si spoliatus possessorio et petitorio simul agens possessionem et spoliationem probat, sed non dominium seu proprietatem, obtinet in possessorio, sed succumbet in petitorio.
Innocentius III. Archiepiscopo et Canonicis Sutrinis.
Quum ecclesia Sutrina pastore vacaret, vos convenientes in unum, et, sicut moris est, Spiritus sancti gratia invocata, pastorem unanimiter elegistis, petentes ipsius electionem a sede apostolica confirmari. Verum dilecti filii clerici conventualium ecclesiarum civitatis eiusdem apud nos de vobis consequenter suam deposuere querelam, quod, quum in episcoporum electionibus faciendis ipsi ac praedecessores eorum consueverint interesse, vos eis invitis renitentibus et exclusis ad faciendam electionem procedere praesumpsistis, quam ob hoc non confirmari, sed infirmari potius postulabant. Partibus igitur pro quaestione huiusmodi apud sedem apostolicam constitutis, dilectos filios nostros B. tit. S. Petri ad vincula, et I. tit. S. Priscae presbyteros, et tit. S. Mariae in Cosmedin diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum auditorum praesentia testes utrinque producti fuerunt, et eorum depositionibus publicatis, pars canonicorum per testes a se productos intentionem suam, quod ad eos tantum spectaret electio, sufficienter dicebant esse probatam; parte clericorum nihilominus asserente, quod per dicta testium, quos produxerant, et ipsi assertionem suam, quod electioni pontificum interesse deberent, plenius probavissent, per quae constare dicebant, eos electionibus trium episcoporum, qui ecclesiae Sutrinae ultimo et immediate praefuerant, cum canonicis cathedralis ecclesiae adfuisse, vocemque habuisse cum aliis eligendi. Nos igitur, auditis allegationibus et rationibus partium et depositionibus ipsis diligenter inspectis, quoniam liquido deprehendimus, testes vestros in perhibendis testimoniis varios exstitisse, atque adversus fidem attestationis suae coram dictis auditoribus vacillasse, sicut ipsi nobis postea retulerunt, et quod negativam quodammodo adstruere satagebant, probare volentes, ius electionis ita quidem ad vos spectare, quod ad adversarios minime pertineret, per testes vero adversae partis fuit sufficienter ostensum, quod in trium episcoporum electionibus, de quibus praemissum est, clerici praesentes adfuerint et vocem habuerint eligendi, praemissam electionem factam eis contradicentibus et exclusis de fratrum nostrorum consilio decrevimus irritandam, clericos saepe dictos in eam quasi possessionem, quam ante controversiam motam habuerant, reducentes. Verum quoniam in quaestione praedicta quicquid iuris utraque pars in electione habebat deductum in iudicium videbatur, quum iure civili sit cautum, id venire in iudicium, non solum de quo actum est, ut veniret, sed id non venire, de quo nominatim actum est, ne veniret, et secundum statuta canonica electiones episcoporum ad cathedralium ecclesiarum clericos regulariter pertinere noscantur, nisi forte alibi secus obtineat de consuetudine speciali, nec ex eo, quod clerici antedicti se inter eligentes Sutrinos episcopos probaverunt tertio exstitisse, ius eligendi propter brevitatem temporis usque ad praescriptionem legitimam non producti sibi acquirere potuerunt, et actore non probante, qui convenitur, etsi nihil praestiterit, obtinebit, ab eorum impetitione super electionibus faciendis vos duximus absolvendos, saepedictis ecclesiarum clericis super hoc perpetuum silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. VII. Febr. 1200.]
CAP. IV.
Idem dicit quoad intellectum, quod decretalis supra proxima.
Idem Canonicis de Bethlehem.
Quum super electione Bethlehemitanae ecclesiae inter R. subdiaconum nostrum, et P. canonicum sepulcri Dominici nuper in nostra praesentia quaestio verteretur, utroque se pro electo gerente, quum praefatus subdiaconus a venerabili fratre nostro patriarcha Hierosolymitano fuerit confirmatus, †alter vero favorem regium obtineret, eis dilectos filios P. Basilicae XII. Apostolorum, I. titul. S. Stephani in monte Coelio presbyteros et G. S. Mariae in porticu diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum praesentia receptis utrinque testibus, et eorum depositionibus publicatis, quae hinc inde allegata fuerunt nobis et fratribus nostris retulerunt fideliter et prudenter. Nos vero tam per relationes cardinalium quam per gesta de causae meritis sufficienter instructi, communicato fratrum nostrorum consilio, Eum, qui se probaverat per saecularem potentiam spoliatum, restituendum decrevimus iustitia mediante. Verum quoniam tam possessorium, quam etiam petitorium deductum fuerat in iudicium, et tam restitutionis quam electionis quaestio plenius agitata, et constitit nobis, electionem utriusque minus canonicam exstitisse, quum iudex, de qua re cognoverit, etiam pronunciare debeat, iuxta canonicas sanctiones utramque duximus sententialiter irritandam. [Ceterum etc. (cf. c. 2. de confess. II. 18.)]
CAP. V.
Qui agit de proprietate, ante conclusionem causae possessorio adipiscendae vel recuperandae agere potest, post conclusionem vero et ante sententiam hoc non potest, nisi iusta causa subsit.
Idem Episcopo Novioniensi.
Pastoralis officii †debitum sollicita mente prosequeris, quum iustitiae zelo succensus super dubiis iuris articulis per apostolicae sedis oraculum, a qua tuae pendet iurisdictionis auctoritas, responsa humiliter appetis et devotus exspectas, ne forte nova opinionum varietas aut iuris exceptio varia novitate distincta non iuris effectum pariat, sed iustitiae defectum potius inducat. Sane, sicut nobis per tuas literas intimasti, contingit aliquando, ut, quum is, qui se asserit spoliatum, suum trahit spoliatorem in causam, inter ipsa iuris auspicia requisitus, quo malit experiri iudicio, litem proprietatis ingreditur, de illata sibi violentia nullam faciens mentionem. Quum autem adeo fuerit in causa processum, ut testes sint hinc inde producti, novum iudicium super possessorio nititur inchoare, †dicens, quia non videtur possessorio renunciare iudicio qui rem coeperit vindicare. Cui ex adverso resistitur, quia, dum querelam proprietatis sponte proposuit, praeiudicium sibi fecit in quaestione possessionis, quam secundum iuris ordinem prius proponi licuit et debuit terminari. Quid igitur in his statuendum sit, tua fraternitas requisivit. Nos autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod possessorio quidem iudicio, quod de recuperanda seu adipiscenda possessione proponitur, antequam renunciatum sit, aut conclusum in proprietatis iudicio primitus instituto, agi potest ab eo, qui rem coeperit vindicare, quum legali sit provisione statutum, eum, qui fundum vindicaverit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio interdictum posse nihilominus intentare, aliis possessoriis iudiciis in suo robore duraturis, quae vendicationem dominii sui natura praecedunt. Si vero renunciatum fuerit vel conclusum, ut iam possit causa proprietatis diffinitivae sententiae calculo terminari, ne lites litibus inculcentur, et via possit fraudibus aperiri, causa non decisa possessorio non erit utendum, nisi iudex, qui de causa cognoscit, hoc ipsum ex iusta causa viderit expedire, puta quum ex perspicuis indiciis facile arguitur iniquitas invasoris, et spoliato casu seu malitia probandi dominium subtraxerit facultatem. His igitur et aliis causis inspectis, quae continent aequitatem aut iuste moverint animum iudicantis, postquam etiam conclusum fuerit, posse agi possessorio iudicio non negamus. [Dat. Lat. V. Kal. Iun. 1202.]
CAP. VI.
Si petitorio et possessorio simul est actum, una sententia terminatur, et praemittitur possessorium in terminando; sed in exsequendo praevalet petitorium.
Idem Episcopo et Officiali sancti Andreae.
Quum dilectus (Et infra: [cf. c. 6. de arb. I. 43.]) Ad quartum autem breviter respondemus, quod, quum super possessorio et petitorio simul est actum, utrumque una sententia debet terminari. Sed licet in pronunciatione sit possessio praemittenda, in exsecutione tamen debet proprietas praevalere. [Quamvis autem etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]
CAP. VII.
Adiudicatur illi beneficium, qui probavit collatorem suum fuisse in possessione conferendi collationis tempore; per hoc tamen non prohibetur succumbens agere de proprietate iuris conferendi cum ipso collatore. Hoc vult tota littera.
Idem Veronensi Episcopo.
Quum olim quaestio, quae inter dilectum filium archidiaconum ex una parte, et archipresbyterum et canonicos Vincentinae ecclesiae ex altera (Et infra:) Quum igitur archidiaconus praedictus haec coram nobis fideliter recitaret, Quoniam per ipsas attestationes nobis constitit evidenter, quod ab episcopis Vincentinis archidiaconatus ipse sine reclamatione aliqua canonicorum duobus archidiaconis continue, qui ante ipsum exstiterant, fuerat assignatus, et quia canonici praedicti iudices recusare vel postulare rescripti copiam minime debuerunt, quum causa praedictis iudicibus delegata fuisset de utriusque partis procuratorum assensu, et ab eisdem esset rescriptum impetratum, nec deliberationis inducias petere, quum apud sedem apostolicam per procuratores utriusque partis lis esset contestata, praedictum archidiaconatum non obstantibus huiusmodi exceptionibus eidem per diffinitivam sententiam adiudicare curavimus, canonicis Vincentinis contradicentibus eidem archidiacono, stallo etiam archidiacono deputato et aliis pertinentiis suis, perpetuum silentium imponentes, reservata tamen eis quaestione proprietatis super collatione archidiaconatus ipsius, si forte super hoc contendere voluerint adversus episcopum Vincentinum, quum res inter alios acta non debeat eis praeiudicium generare. [Dat. Anagniae III. Non. Ian. 1204.]
CAP. VIII.
Si petens rem ex una causa succumbit, ex alia causa petere poterit. Hoc dicit quoad literam. Vel sic: Petenti rem iure dominii possessionem probare non sufficit. Hoc dicit quoad titulum.
Honorius III. Abbati S. Cypriani Torcellanae dioecesis et S. Mariae novae de Venetiis.
In causa, quae inter venerabiles fratres nostros patriarcham Grandensem et episcopum Castellanum ex una parte, et abbatem et conventum monasterii sancti Georgii de Venetiis super subiectione ipsius monasterii ex altera vertebatur, invenimus pro eodem patriarcha probatum, quod recipiebatur in ipso monasterio processionaliter cum incenso, aqua benedicta, et icona, et quando revertebatur a gradu, pulsabantur ibi campanae, sicut in aliis ecclesiis civitatis, et quod inter alia abbas quandoque ivit ad eius synodum, L. solidos Venetorum minorum ei per plures annos exsolvens. †Probatum vero pro episcopo invenitur quod eiusdem monasterii confirmavit abbates, qui ei obedientiam et reverentiam impenderunt. Abbates etiam eiusdem monasterii ad synodos veniebant episcopi, et idem ad exsequias invitatus recipiebatur processionaliter cum solennitate praedicta, ac similiter invitatus in festo beati Georgii procurationem ibidem recipiebat, quem in barca sua in festo Purificationis B. Virginis conducebant. Quum autem in his primo possessorio egerint patriarcha et episcopus memorati, nos eos ad possessionem vel quasi restituimus praedictorum. Verum quia hinc inde petitorio nihilominus actum fuit, et utraque pars totum suum ius videtur in iudicium deduxisse, nos, visis praedecessorum nostrorum privilegiis, monasterium ipsum de fratrum nostrorum consilio liberum esse decernimus, et immediate ad Romanam ecclesiam pertinere, illud in praemissis, et aliis, quae iurisdictionem et subiectionem respiciunt, ab impetitione dictorum patriarchae ac episcopi absolventes, non obstante possessione circa praedicta probata, quum non docuerint se tanto tempore talia percepisse, quod per hoc libertatis fuerit privilegiis derogatum. Reservamus autem episcopo supradicto quae sibi circa chrisma, oleum sanctum, ordinationes clericorum et quaedam alia in eisdem privilegiis specialiter reservantur. Ad haec, quum de praemissis L. solidis, quos petiit ad subiectionis iudicium, a patriarcha sit actum, per sententiam diffinitivam quam super hoc contrariam reportavit, ei non adimimus, si alio iure de ipsis experiri voluerit, potestatem. [Ideoque discretioni etc. Dat. Non. Maii Ao. VIII. 1224.]
TITULUS XIII.
DE RESTITUTIONE SPOLIATORUM.
CAP. I.
Adversus restitutionem petentem, non est audiendus reus de proprietate opponens, nisi actore consentiente.
Gregorius IX. Episcopo Constan.
Licet multum †[fraternitatem vestram ad servandam sibi iustitiam Philagrii portitoris praesentium flagellum caecitatis invitet, veruntamen, quia ad restituenda quae sibi praeiudicialiter asserit detineri per nos vos voluit fieri promptiores, praesentia ad vos scripta praevidimus dirigenda.] Conquestus est autem nobis Philasius caecus, eius campum cum vinea sua ab ecclesiae vestrae hominibus irrationabiliter occupatum. Quod si ita est, quanquam ante omnem contentionem possessio ei debuerat violenter ablata restitui, tamen, quia [communis filius] Eventus diaconus ipsius ecclesiae consentiente illo constituit se legitime probaturum, dictum campum eiusdem ecclesiae iuris esse, ideoque veritatem inquire, et, si hoc probatum fuerit, huic dicendum est, ut a sua intentione discedat; alioquin ante omnem contentionem res ei ablata reddatur. Ut sua cuique parti integra post hoc maneat de proprietate cognitio etc. Indicavit praeterea etc. (cf. c. 4. de cens. III. 39.)
CAP. II.
Petenti restitutionem beneficii non obstat renunciatio facta post spoliationem, quia praesumitur non spontanea. Et seriose addidi: “quia praesumitur non spontanea:” quoniam, etsi probaretur spontanea, deberet obstare talis exceptio vel renunciatio in beneficialibus.
Alexander III. Vigorniensi Episcopo.
Sollicite cures et diligenter perquirere, quo tempore H. renunciavit ecclesiae, et, si tibi constiterit, eum esse spoliatum, quum eidem ecclesiae renunciavit, si hac vice tantum renunciavit, aut si pluribus vicibus renunciavit ecclesiae praescriptae, dummodo spoliatus renunciavit, contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione sponte facta, antequam restitutus fuerit, non admittas, quia non est verisimile, quod sponte iuri suo renunciaverit qui renunciat spoliatus. Sed testes eiusdem H., quibus intendit se probare, quod violenter praedicta ecclesia fuerit spoliatus, dummodo idonei sint, recipere non postponas.
CAP. III.
Petens restitutionem beneficii non auditur, etiamsi spoliationem probat, si probatur, eum sponte illud beneficium prius resignasse.
Idem.
Accepta conquestione P. clerici, quod violenter fuerat ecclesia de Procebrant spoliatus, vobis per apostolica scripta, si bene meminimus, [praecipiendo] dedimus in mandatis, ut, si hoc constaret, eam sibi auctoritate nostra restitui faceretis. Quo cognito responsum est, sicut nobis dicitur, ab adversario, id non debere proficere eo, quod spontanea voluntate coram Eboracensi archiepiscopo apostolicae sedis legato praescriptam ecclesiam abiurasset. †Quia vero non scripsimus idiotis, sed discretis personis, et nostrum est discernere, quid ratio dictet, discretioni vestrae praesentium auctoritate Mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et subtiliter inquiratis, et, si vobis constiterit, quod praefatus P. nullo metu vel vi coactus, sed spontanee praelibatam ecclesiam taliter abiuraverit, ei omni occasione et appellatione remota super hoc perpetuum silentium imponatis.
CAP. IV.
In interdicto de retinenda succumbit reus, ipsius abiuratione probata. H. d. quoad titulum.
Idem Wigorensi Episcopo et Heliensi Archidiacono.
Audita querela dilecti filii nostri T. clerici carissimi in Christo filii nostri illustris Scotorum regis, quod H. persona ecclesiae de Sander, ipsum super ecclesia sua de Pelen. indebite molestaret, quam liberam tunc et vacantem ad repraesentationem eiusdem regis praedictus T. fuerat adeptus, licet idem H. sponte iurasse dicatur, quod super ecclesia de Porten. praefato T. nullam quaestionem moveret, venerabili fratri nostro Londonensi episcopo, et tibi, fili archidiacone, dedimus in mandatis, ut, veritate rei plenius inquisita, si vobis constaret, quod praedictus H. alterius ecclesiae personatum haberet, vel iuramento spontanee praestito firmaverit, se memorato T. super eadem ecclesia quaestionem de cetero non moturum, ei exinde appellatione remota perpetuum silentium imponatis, et ab eius molestia super hoc compesceretis eundem. †Postmodum vero nuncius praefati H. ad praesentiam nostram accedens constanti nobis assertione proposuit, quod per violentiam idem H. eadem ecclesia fuerit spoliatus, et ideo ad vos nostras literas impetravit, ut, si constaret vobis veritate cognita, ipsum H. spoliatum esse, quum eidem renunciavit ecclesiae, contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione spontanee facta nullatenus reciperetis, sed potius testes ipsius H., quibus intendebat posse probare, quod violenter praedicta ecclesia spoliatus fuerit, dummodo essent idonei, non differretis recipere, et secundum eorum depositiones et rationes et allegationes hinc inde productas in causa ipsa appellationis obstaculo remoto quod iustum esset iudicaretis, non obstantibus literis [nostris], si quae aliae ab alterutra parte impetratae fuissent, aut forma, quam expressimus in aliis literis super hoc impetratis. Addidimus insuper, quod, si in causa ipsa aliquid esset immutatum, postquam nuncius praedicti Henrici iter arripuit ad nostram praesentiam veniendi, totam causam ante ingressum principalis causae contradictione et appellatione cessante in eum statum reduceretis, in quo fuisse dignoscitur, quum nuncius ipsius H. est iter ipsum aggressus, nisi forte interim idem H. cum altera parte spontanea voluntate posset super ecclesia ipsa convenire. Nunc autem ex literis praedicti episcopi et tuis, fili archidiacone, nobis innotuit, quod vos, priorum literarum tenorem, [sicut debuistis] secuti, partes debita solennitate citastis. Quum vero post plures citationes die tandem peremtorio constituto, de iam dicti H. contumacia legitima probatione vobis plenius constitisset, idonearum personarum testimonio cognoscentes, saepe dictum H. non solum ecclesiae alterius personatum habere, sed etiam spontanea voluntate ecclesiam de Pelen. in faciem ecclesiae in perpetuum abiurasse, prohibuistis eidem, ne dictum T. super hoc de cetero molestaret. Licet autem nuncius eiusdem H. posteriores literas, sicut diximus, impetraverit, formam aliam continentes, quod, non obstantibus literis a parte altera impetratis, revocari deberet, si quid immutatum esset in causa, postquam idem nuncius iter ad nos arripuerit veniendi, quia tamen non intelleximus, nec intelligi debuit, ut revocaretur in irritum quod per vos factum esset auctoritate literarum nostrarum, sed si quid praesumptione vel violentia immutatum esset discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sententiam, quam protulistis ante posteriorum literarum receptionem, occasione ipsarum nullatenus revocare tentetis, et, si contra sententiam ipsam aliquid statuistis, studeatis id, sublato appellationis obstaculo, revocare, †et praefatum H. contra eandem sententiam nullatenus venire permittatis, sed potius sententiam contradictione et appellatione postposita faciatis auctoritate nostra inviolabiliter observari. Si vero post receptionem sequentium literarum sententia lata fuerit ea sententia non obstante in causa iuxta tenorem literarum ipsarum appellatione postposita procedatis, dummodo praefatus H. per violentiam spoliatus fuerit, et spoliatus illud praestiterit iuramentum.
CAP. V.
Petenti restitutionem beneficii quaestio institutionis non canonicae referri non potest.
Idem Brixiensi Episcopo.
In literis tuis (Et infra: [cf. c. 9. de off. iud. del. I. 29.]) Super illa quaestione, videlicet quum quis dicit, se de possessione violenter eiectum esse, et adversarius dicit, eum non fuisse canonice institutum, respondemus, prius de violenta eiectione, quam de canonica institutione agi debere, quia praedo etiam est secundum rigorem iuris restituendus. [Item quum etc. (cf. cap. seq.)]
CAP. VI.
Non obstat exceptio criminis agenti interdicto unde vi, vel quod vi aut clam.
Idem Exonensi Episcopo.
Item quum quis dicit, se de possessione violenter eiectum, vel adversarium clam possessionem intrasse, et adversarius ei crimen obiicit, ut eum ratione criminis a sua intentione repellat, non occurrit quidem nobis, quod illius obiectio admitti debeat, vel principalis causae propter hoc exsecutio retardari, quoniam criminaliter adversus eum ante restitutionem agere non potest, quum praesumatur eius exsistere inimicus.
CAP. VII.
Spoliatus etiam a iudice, iuris ordine praetermisso, ante omnia restituatur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Conquerente nobis R. clerico latore praesentium accepimus, quod, quum vacaret scholasticis disciplinis, ipsum [non citatum] ecclesia de Werfort sine iudicio spoliasti. Quia vero iam non decet honestatem tuam clericos tuae iurisdictionis sine manifesta causa et rationabili suis beneficiis spoliare, quibus teneris paterna provisione consulere, fraternitati tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si est ita, praedicto clerico praefatam ecclesiam cum reditibus inde perceptis restitutas, et in pace eam possidere permittas. Restitutione autem facta, si quid [exinde] adversus eum super praescripta ecclesia proponere volueris, coram venerabili fratre nostro Exonensi episcopo delegato a nobis per te vel per sufficientem responsalem tuum cum eodem R. ordine iudicario poteris experiri, et quod [ipse] exinde statuerit suscipias firmiter et observes; nos enim eidem episcopo causam commissimus terminandam.
CAP. VIII.
Restituitur coniunx viro probanti desponsationem et copulam, et de ipsius impunitate caventi; nisi magna sit viri saevitia.
Idem.
Ex transmissa nobis (Et infra:) Quia nobis de veritate liquere non potuit, causam experientiae vestrae duximus committendam; fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefata mulier praedicto militi legitime desponsata fuisset, et ab eo cognita, ipsam ei restitui faciatis, recepta tamen sufficienti cautione, quod illi non debeat aliquod malum inferre. Si autem capitali odio ita mulierem vir persequitur, quod merito de ipso diffidat et eum habeat suspectum, alicui probae et honestae mulieri usque ad causae decisionem custodienda studiosius committatur in loco, ubi vir vel parentes eius mulieri nullam possint violentiam inferre.
CAP. IX.
Per solutionem pensionis rei donatae, factam donatorio cum auctoritate donatoris, acquiritur illi donatario rei donatae possessio, adeo, quod, si ab illa expellitur, per interdictum recuperandae agere poterit.
Idem.
Quum venisset ad nos dilectus filius noster G. canonicus sanctae Trinitatis de Hasul. a suo priore et capitulo destinatus, in audientia nostra proposuit, quod, quum venerabilis frater noster Eboracensis archiepiscopus ecclesiam de N. eis concessisset, et per scriptum proprium confirmasset, ita, quod post decessum G. de Pontino clerici, qui praefatam ecclesiam tunc temporis tenebat, usibus eorum omnibus modis proficeret, et interim de auctoritate ipsius archiepiscopi idem G. ipsis canonicis annuam solveret pensionem, †nos postmodum eandem concessionem, scripto ipsius archiepiscopi diligenter inspecto, auctoritate apostolica duximus confirmandam. Mortuo autem praefato clerico iam dicti canonici, licet per ipsum archiepiscopum non fuissent in praedictae ecclesiae possessionem inducti, tamen de concessione et confirmatione nostra plurimum confidentes, ecclesiam ipsam, ne a quodam clerico turbaretur, qiu eos super eadem ecclesia nitebatur fatigare, sunt ingressi, et tam contra ipsum archiepiscopum, a quo gravari timebant, quam praefatum clericum ad nostram audientiam appellaverunt. Ipsis vero per duos de fratribus suis appellationem factam prosequentibus, saepe dictus archiepiscopus bladum et omnia bona ecclesiae, quae praefatus G. clericus suus moriens ibidem reliquit, fecit, quod vix credere possumus, invitis praedictis canonicis asportari. (Et infra:) Magister M. et A. clerici et nuncii eiusdem archiepiscopi, qui praesentes aderant, ipsum super his constanter excusaverunt, et adiecerunt, archiepiscopo iam praedicto per praefatos canonicos gravem iniuriam irrogatam, quia, et si ab ipso literas concessionis habuissent, ipsius postmodum auctoritate contempta, per se ipsos ingredi in possessionem non deberent. Nos itaque Respondemus, quod, si praefati canonici de praedicta ecclesia auctoritatem eiusdem archiepiscopi vivente clerico perceperunt annuam pensionem, eo mortuo, quamvis auctoritatem eiusdem archiepiscopi non quaesierunt, vitiose tamen non sunt possessionem ingressi, quum, sicut in saecularium legibus principum cautum est, is possideat, cuius nomine possidetur. Causam ipsam vobis, de quorum prudentia et honestate confidimus, committimus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandantes, quatenus ante praesentiam vestram partibus convocatis, si de ipsorum assertione constiterit, bladum et omnia bona ecclesiae post appellationem de mandato ipsius archiepiscopi asportata ante ingressum principalis causae, auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo restitui faciatis: deinde archiepiscopum attentius moneatis, ut concessionem suam ratam habeat et praefatos canonicos amodo desinat super praefata ecclesia fatigare. Si vero commonitioni vestrae acquiescere noluerit, super ecclesia causam diligentius audiatis, et sine personarum acceptione sublato appellationis diffugio terminetis.
CAP. X.
Si, actore agente petitorio, reus super eadem re deducit possessorium, proceditur in solo possessorio, suspenso petitorio.
Lucius III. Archidiacono et I. Archipresbytero Turonensibus.
Ex conquestione B. mulieris ad nos noveritis pervenisse, quod, quum C. miles eam sibi matrimonio copulasset, et maritali affectione pertractans ex ipsa filiam suscepisset, sine iudicio ecclesiae postmodum a se removit eandem, et de accusando super consanguinitate matrimonio, remoto appellationis obstaculo, literas ad iudices impetravit. Quum autem prius, quam a delegatis iudicibus mulier citaretur, per dioecesanum episcopum virum sibi restitui petiisset, et ob hoc ipsa ad nos proprium nuncium destinasset, demum coram praefatis iudicibus constituta, modo per se, modo per procuratorem, ante ipsius causae ingressum et post virum sibi restitui postulabat. Iudices vero restitutione penitus negata, quod fieri non debuit, in principali procedere voluerunt, unde ipsa a tali gravamine ad nostram audientiam appellavit. †Quia ergo iniuste gravatis apostolicum debemus patrocinium impertiri, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si est ita, memoratae mulieri omni contradictione et appellatione cessante virum suum restitui faciatis, quae post appellationem ipsius acta sunt in irritum revocantes, postmodum super matrimonio causam audiatis attentius, et fine canonico terminetis. Datum Veronae XII. Kal. Nov.
CAP. XI.
Violentus rem cum fructibus etiam qui percipi potuissent, restituere, damna resarcire, et de iniuriis satisfacere compellitur.
Coelestinus III.
Gravis ad nos querela (Et infra:) Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus firmiterque praecipimus, quatenus, partibus convocatis, si vobis constiterit de praemissis, praedictum archidiaconum ablata praenominati monasterii fratribus cum integritate restituere, et damna plenarie resarcire, et de illatis iniuriis competenter satisfacere, omni gratia, timore et amore postpositis, dilatione, contradictione et appellatione cessante per districtionem ecclesiasticam nostra freti auctoritate compellatis restitui, deinde archiepiscopum moneatis, ut concessionem suam ratam habeat et praefatos canonicos amodo desinat super praefata ecclesia fatigare. Si vero admonitioni vestrae acquiescere noluerit, cogatis Eum provisuri attentius, ut non tantum fructus a novo et violento possessore perceptos, sed quos, si eis possidere fuisset licitum, possessores veteres percepissent, per supradictam sententiam, sublato cuiuslibet appellationis, obstaculo, reddi faciatis eisdem. Praeterea si qui, quominus secundum mandatum nostrum memoratis fratribus restituantur ablata, se duxerint opponendos, vos auctoritate nostra suffulti eos, non obstante appellatione, anathematis sententia percellatis. Si praefatus vero archiepiscopus ad citationem commonitionis vestrae forte non venerit, vel mandato vestro parere noluerit, vos Dolensis monasterii testibus receptis secundum formam praedictam in toto negotio procedentes, secundum quod diximus, appellatione cessante exsequi procuretis omnimoda sollicitudine providentes, ne libertates praefato monasterio vestro a praedecessoribus nostris vobisque concessas, a quoquam sustineatis minui vel infringi.
CAP. XII.
Ingressus possessionem ignorante domino, ad quem pertinet, potest per ipsum dominum, statim quum sciverit, repelli etiam violenter, nec ex tali repulsione competit repulso contra dominum interdictum possessorium. H. d.
Innocentius III. Episcopo et Capitulo Tridonensi.
Olim causam, quae inter vos nomine Tridonensis ecclesiae, et dilectos filios B. magistrum et fratres militiae templi in Lombardia, super domo Calventiae vertebatur, dilecto filio de Locedio et de Columba abbatibus sub certa forma meminimus commisisse. †Ipsi autem abbates, partibus convocatis, et lite in eorum praesentia contestata, testes receperunt ex utraque parte productos, et quum renunciatum fuisset, utrinque depositiones eorum solenniter publicarunt, et eas per manum publicam redigentes in scriptis, causam plene instructam ad nostram praesentiam remiserunt. Nos ergo dilecto filio C. canonico et procuratori ecclesiae Terdonensis et praedicto magistro dilectos filios nostros I. tit. S. Stephani in Coelio monte presbyterum et H. S. Eustachii diaconum cardinales concessimus auditores, coram quibus fuit ex parte vestra propositum, quod, quum olim Humiliati quidam a bonae memoriae V. episcopo Terdonensi licentiam postulassent, hospitale et oratorium in loco Calventiae construendi, Episcopus Tridonensis possessiones quasdam a quibusdam militibus, qui eas tenebant in feudum, ab ecclesia Terdonensi redemit, et illas Humiliatis petentibus sub ea conditione concessit, quod ad honorem Dei et B. Virginis nomine Tridonensis episcopi oratorium ibidem et hospitale construerent, et tres solidos censuales Tridonensi episcopo annis singulis exhiberent, a quo etiam persona, quae loco praeficeretur eidem, investituram perciperet, et pro se et aliis fratribus ei et successoribus eius obedientiam faceret manualem, episcopo sibi loci dominium nihilominus retinente. Dictus vero magister ad eandem domum adspirans, et volens eum copulare domui de Casellis, ipsos, adeo circumvenit, quod praeter conscientiam vestram se et sua in eius manibus tradiderunt, ea tamen conditione apposita, si vobis quod facerent complaceret, sine quorum assensu se nihil posse facere asserebant. †Magister vero conditionem acceptavit appositam, et quod aliter eos non reciperet affirmavit. (Et infra:) Tunc vero magister accedens Calventiam exinde paramenta ecclesiae, instrumenta domus et libros accepit, et nonaginta oves fecit abduci ac postmodum reversus ad vos, quum ei fuisset quod petierat denegatum, quia paratus esset vobis facere rationem, si forsan vos offenderit, adiecit. Vos autem intentionem eius malevolam attendentes, et ne se de domo intromitteret memorata districtius inhibentes, ad sedem apostolicam appellastis. Et quum tu, frater episcope, quae gesta fuerant audivisses, omnes pariter ad domum accessistis eandem, et eos, quos invenistis ibidem ad domus custodiam a magistro relictos, eiecistis ex ea, vim vi, secundum quod omnia iura permittunt, licite repellentes. Unde quum possessio praedictae domus sub conditione tradita fuerit eidem magistro, non exstante conditione traditio non tenebat. Praeterea quum idem magister clam domum illam intraverit, nullum vobis est praeiudicium generatum, quo minus eum possetis repellere, quum id ad vestram audientiam perveniret; praesertim quum verus dominus controversiam ipsi moveret, vel suspicatus fuerit, vel debuerit suspicari. (Et infra:) Intelligentes autem, praedictam domum eidem magistro traditam sub conditione fuisse, et quod nullum iuri vestro praeiudicium fuerat irrogatum, ex eo, quod idem magister iustitiae vestrae non inscius, vobis ignorantibus, possessionem accepit, praesertim quum statim, ex quo id vobis innotuit, vim vi duxeritis repellendam, et quod idem magister sua temeritate possessionem praeter conscientiam vestram, ad quos ipsam possessionem noverat pertinere, et quos quaestionem sibi moturos suspicari debuerat, est ingressus, dictum procuratorem vestrum et vestro nomine ab impetitione ipsius magistri, nomine domus militiae templi, quoad faciendam restitutionem, quam petebat, de consilio fratrum nostrorum reddimus absolutum, salva ei quaestione proprietatis, de qua in hoc iudicio nihil est actum, sicut praedictus abbas de Locedio nobis exposuit viva voce, decernentes nihilominus, vos magistro ipsi satisfactionem debitam exhibere, si defendendo ius vestrum in offensam ipsius vel domus militiae templi modum forsitan excessistis.
CAP. XIII.
Si contra petentem restitutionem coniugis opponitur consanguinitas in gradu prohibito, et offeruntur probationes paratae, recepto ab opponente iuramento de malitia, negabitur restitutio quoad torum, et fiet quoad reliqua. Si vero probationes promptae non sint, fiet plena restitutio, nisi sit magna viri saevitia.
Idem Bituricensi Archidiacono.
Literas tuas nuper recepimus, continentes, quod, quum quaedam matrimonialis causa venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo in remotis agente, in tua praesentia tractaretur, Gulielma mulier separari a B. viro suo instantissime postulabat, cui se quarto gradu consanguinitatis proponebat esse coniunctam. †Apparebant etiam accusatores et testes exhibentes chartam ab utroque latere consanguinitatis lineam contingentem, qui se contracti matrimonii tempore absentes fuisse dicebant, et quod in continenti parati erant quae proposuerunt comprobare. Vir autem econtra sibi uxorem postulabat restitui, quae ab eo sua temeritate divertit, †quemadmodum allegabat. Ceterum pars replicabat uxoris, tum propter futurum incestus periculum, tum quia probationibus paratis et promptis sine diffugio quod intendebatur poterat demonstrare, restitutionem penitus denegandam. Ad haec notam esse mariti saevitiam proponebat, cui erat impetuosa levitas et crudelitas bestialis, et, si liberam restitutae sibi facultatem haberet uxoris, eius amici timebant mortis ex hoc sibi periculum imminere vel corporis cruciatum, et sic ab accusatione desisterent, eam qualiter cunque vivere quam interire malentes; adiicientes, nihilominus ipsam licentiatam a viro recessisse cum lacrimis et incitam. Ipse vero miles nihilominus sibi uxorem petebat libere ac pacifice restitui, et, ne secus fieret, sedem apostolicam appellavit. Quum igitur in causis matrimonialibus exceptiones huiusmodi saepius proponantur, quid sit in talibus agendum, Rescripto petebas apostolico edoceri, ex praemissis velut quodam themate multas eliciens quaestiones, primo quidem utrum, quando aliquis consanguinitatis gradus obiicitur, in quo sedes apostolica dispensare non potest nec etiam consuevit, et probationes promptae sint et paratae, indulgenda restitutio sit, an neganda? †Secundo quaerebas, an idem iuris exsistat, si aliquis gradus dispensabilis vel aliud impedimentum dispensabile allegetur, et probationes similiter sint praesentes, utrum restitutio concedi debeat, an negari? Tertio loco quaerebas, si mariti crudelitas et saevitia nota sint iudici, ut propter motam controversiam indignatus uxorem torturis tractaturus sit et iniuriis affecturus, et sic accusatores de morte feminae metuentes accusare desistant: utrum hoc in primo vel in secundo casu restitutionis praebeat adminiculum denegandae? Postremo quaerebas, si deneganda sit restitutio in aliquo casuum praemissorum, et ad sedem apostolicam appelletur, utrum appellationi huiusmodi sit deferendum? Sane circa solutionem propositae quaestionis diversae sunt sententiae diversorum; aliis asserentibus restitutionem in praemissis casibus faciendam; aliis sentientibus in contrarium; nonnullis viam mediam eligentibus, ac dicentibus, eam faciendam interdum, quandoque vero penitus denegandam. Primi per decretalem epistolam bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri iuvari videntur, arguentis quosdam iudices delegatos, qui, restitutionem viri, qui sine iudicio ecclesiae uxorem dimiserat, et ei consanguinitatem postmodum opponebat, spoliatae ac repetenti coniugem denegabant, et mandantis, sibi prius restitui taliter spoliatam, et postea de matrimoniali causa cognosci. Horum autem assertionem incestus videtur periculum oppugnare; sed ipsi timorem incestus inanem esse respondent, quum etiam beneficio restitutionis obtento qui consanguinitatis habet notitiam nec exigere debitum contra conscientiam, nec solvere teneatur, quoniam, si secus egerit, aedificat ad gehennam, sicut nec consanguinitatis conscius, super cuius coniugio quaestio non movetur. Secunda vero assertio per oraculum felicis recordationis Clementis Papae praedecessoris nostri fulcitur, a quo quum fuisset quaesitum, utrum, muliere quadam quendam in virum petente, qui, ut eam repelleret, exceptionem consanguinitatis obiecit, prius esset de impedimento consanguinitatis agendum, quam super matrimonio sententia proferretur, sic inquisitioni factae respondit, quod, quum exceptione probata principalis quaestio perimatur, prius est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis articulum procedatur, quum etiam in multis casibus restitutio differatur secundum canonicas sanctiones. Opinioni autem ultimae videtur non incongrue adaptari, ut in gradibus consanguinitatis divina lege prohibitis restitutioni aditus praecludatur, sed constitutione interdictis humana restitutio locum habeat cum effectu, quum in illis dispensari non possit, et in istis valeat dispensari, sicut B. Gregorius et multi alii dispensarunt. Unde non peccat qui in hoc articulo ad mandatum ecclesiae reddit debitum coniugale. Nos autem ad praesens nullam de praedictis sententiis reprobamus, nec cuiquam earum aliquod praeiudicium ex nostra responsione volumus generari, quamvis praescriptum Lucii Papae mandatum ad possessorium, responsum vero patris et praedecessoris nostri Clementis ad petitorium referatur. Porro quum mulier illa, quae consanguinitatis habet notitiam, praesertim in gradibus, quos lex divina prohibuit, non possit huiusmodi viro sine mortali peccato carnaliter commisceri, quoniam omne quod non est ex fide, peccatum est, et quicquid fit contra conscientiam aedificat ad gehennam, frustra in tali casu adiudicaretur restitutio spoliato, quum illa contra Deum non debeat in hoc iudici obedire, sed potius excommunicationem humiliter sustinere. Sicque difficultas occurreret quasi perplexa, quia propter sententiam oporteret eam reddere debitum, et propter conscientiam debitum reddere non deberet. Unde contingeret eos graviter impediri; et utrique laqueus pararetur, quum inter se carnaliter coniungi non possent, nec alter alteri matrimonialiter copulari. Propterea melius nobis videtur, quod, quum opponitur consanguinitas, praesertim in gradibus divina lege prohibitis, et probationes offeruntur in continenti paratae, in ceteris quidem adiudicanda sit restitutio, sed ad maiorem cautelam iuramento recepto, quod talis obiectio malitiose non fiat, sola quoad commixtionem carnalem, maxime si fama consentit, est restitutio differenda, donec auditis probationibus et discussis causa sine diffugio terminetur, quum utrique sit melius taliter expediri, quam manere taliter impeditos. Quod si non habeat probationes in continenti paratas, sed dilationes exspectat longiores, quia praesumitur contra eam, quae sine iudicio ecclesiae sua tantum temeritate recessit a viro, ad restitutionem plenariam ecclesiastica debet censura compelli, quam tamen ipsa tori negando consortium debet humiliter tolerare, donec probationes offerat praeparatas, et tunc absolutione petita secundum formam ecclesiae absolvetur. Sed antequam fiat ei mandatum sub debito iuramenti, receptis probationibus procedatur, quemadmodum est praemissum. Si vero tanta sit viri saevitia, ut mulieri trepidanti non possit sufficiens securitas provideri, non solum non debet illi restitui, sed ab eo potius amoveri; alioquin sufficienti, si fieri potest, securitate provisa profecto videtur coniunx ante causae cognitionem restituenda marito.
CAP. XIV.
Per solam traductionem mulieris ad domum viri factam, non praecedentibus sponsalibus vel invalidis, non acquiritur possessio, unde ea recedente propria auctoritate non competit restitutio.
Idem Vulterano Episcopo.
Ex parte M. mulieris fuit propositum coram nobis, quod, quum eam adhuc intra pubertatis tempora constitutam quidam patruus suus filio H. Senensis civis, nondum VII. annorum, in matrimonio voluerit copulare, ac eadem traducta fuerit in domum civis eiusdem, ipsa, ex quo ad nubiles annos pervenit, ratum nolens habere quod a dicto patruo suo circa hoc procuratum fuerat, a venerabili fratre nostro Senensi episcopo nubendi alii licentiam postulavit. †Quumque partes idem episcopus citasset, et praefata M. per procurutorem idoneum in iudicio compareret, quaerens possessiones et res alias sibi restitui dotis nomine pro se datas, et pars altera restitutionem peteret mulieris eiusdem, asserens eam non posse per alium causam agere, sed debere ipsius tractatui personaliter interesse, praefatus episcopus dubitans, quid super his statuere posset de iure, prout nobis suis literis intimavit, processu negotii supersedit. Quia igitur non credimus ambigendum, quin ipsa mulier, quamvis minor esse dicatur et causam possit matrimonii per procuratorem tractare, ac pars alia, quae mulieris restitutionem sibi fieri prius postulabat, restitui nequaquam debeat, utpote nullo iuris seu possessionis commodo destituta, quum per solam traductionem praedictam, quam non praecesserunt sponsalia vel consensus legitimus, nec fuerunt etiam subsecuta, nullum inter eos obligatorium vinculum sit contractum, ut finis litibus imponatur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, non obstantibus exceptionibus supradictis, partibus convocatis, audias quae hinc inde partes duxerint proponenda, et quod canonicum fuerit appellatione remota decernas, [faciens quod decreveris etc. Dat. Lat. III. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]
CAP. XV.
Interdictum unde vi non competit contra illum, qui non spoliavit, nec spoliari mandavit, nec spoliationem ratam habuit.
Idem.
Quum ad sedem apostolicam accessissent olim A. venerabilis fratris nostri Cumani episcopi, et frater G. dilectorum filiorum fratrum hospitalis Hierosolymitani procuratores, †et instrumenta nobis et acta causae, quae super ecclesia et hospitali de Monte Cinaro inter eos agitabatur, prout gesta fuerant, in praesentia venerabilis fratris nostri Papiensis episcopi, qui ex delegatione nostra de causa cognoverat, praesentassent, nos, diligenter inspectis quae coram eodem episcopo acta fuerant, haberi ea decrevimus pro infectis, quum constiterit nobis, eum in causa ipsa iudicem non fuisse, sicut ipsemet ad ultimum recognovit, eandem dilecto filio, Abbati de Accon. causam, quae super ecclesia et hospitali de Monte Citano inter eos vertebatur, de assensu partium taliter duximus committendam, ut audiret omnia tam ad possessorium quam ad petitorium iudicium pertinentia, quae utraque pars duceret proponenda, et causam ipsam fine debito terminaret. Coram quo postea procurator hospitalis Hierosolymitani ecclesiam et hospitale praedicta cum possessionibus et pertinentiis suis, quae tenebat, dictus Cumanus episcopus iniuste sibi restitui postulavit, asserens, illa de iure ad hospitale Hierosolymitanum spectare, et quod ipsa diutius possedisset. Ad quae respondit procurator episcopi, se nec scire, nec credere, supradicta unquam ab hospitali Hierosolymitano possessa, vel ad illud aliquatenus pertinere, quae Cumanus episcopus, utpote in sua dioecesi constituta, rationabiliter detinebat. Quum igitur ad fundandam intentionem suam pars utraque testes produceret, dictus abbas deinde utriusque partis attestationibus, rationibus et instrumentis inspectis, procuratorem episcopi condemnavit ad restitutionem omnium praedictorum. (Et infra:) Nuper autem utriusque partis procuratoribus propter hoc comparentibus coram nobis, prioris actis iudicii nobis fideliter praesentatis, causam ipsam interdum per nos, quandoque per dilectos filios nostros P. tit. S. Marcelli et R. tit. S. Anastasiae presbyteros cardinales examinavimus diligenter, et quidem per testes videbatur esse probatum, quod Cratus Cumani episcopi nuncius cruces Hospitalariis olim abstulit, inhibendo ipsis, ne ad supradictam ecclesiam vel hospitale redirent, et quod episcopus supradicta omnia possidebat, unde procurator Hospitalariorum petiit dictam restitutionis sententiam auctoritate apostolica confirmari. †Ex adverso vero proponebatur, quod, etsi per testes forsan esset sufficienter ostensum, quod per nuncium episcopi fuerint Hospitalarii spoliati, quum tamen non constiterit, quod de mandato eius hoc fecerit, vel quod episcopus ratum habuerit factum ipsius, restitutio sibi locum non potuit vendicare, quanquam constaret episcopum praedicta tenere, qui utique ipsa de iure possidet, utpote ad se spectantia et in sua dioecesi constituta. Sed ad hoc pars altera replicavit, quod, quamvis per dicta testium evidenter mandatum episcopi vel ratihabitio non probetur, quia tamen iudex motum animi potuit ex aliis causis informare, pro sententia erat merito praesumendum. His igitur et aliis intellectis, quae utriusque partis procuratores proponere curaverunt, Nos prioris acta iudicii, quae nobis fuerant, sicut praemissum est, plene ac fideliter praesentata, diligentius recensentes, quia nec per dicta testium, vel confessiones partium, quum nullae penitus in iudicio factae fuerint, vel etiam instrumenta, quae nullatenus de spoliatione tractabant, nec etiam per evidentiam facti nobis constare potuerit, quod Cumanus episcopus supradictos Hospitalarios spoliaverit, vel mandaverit spoliari, vel spoliationem factam saltem ratam habuerit, de consilio fratrum nostrorum pronunciavimus in quaestione praedicta, interdictum Unde vi locum nullatenus habuisse, restitutionis sententiam a praedicto abbate prolatam, licet pars adversa proponeret, quod praesumendum esset pro sententia iudicis, qui motum animi sui potuit ex causis aliis informare, iustitia exigente cassantes.
CAP. XVI.
Exceptio inopiae, de qua constat, a clerico opposita, impedit exsecutionem sententiae, etiam latae in possessorio. H. d. comprehendendo mentem literae et veram lecturam.
Idem.
Olim vobis dedisse meminimus in mandatis, ut venerabilem fratrem nostrum Ovetensem episcopum ad debitam partis restitutionem Zamorensis dioecesis, quam tenebat, cum perceptis fructibus restituere cogeretis, †[si dilectum filium Rainerium prius, quam super hoc mandatum apostolicum adimpleret, viam ingredi contingeret omnis carnis.] Verum quoniam inanis est actio quam inopia debitoris excludit, [fraternitati vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus non prius episcopum ipsum ad restitutionem fructuum compellatis, quam ipse fuerit taliter restitutus, ut restituere possit quod percepit de proventibus alienis. [Nos autem etc. Dat. Rom. etc. V. Kal. Iun. 1198.]
CAP. XVII.
Per excommunicationis probationem non probatur quasi possessio iurisdictionis, licet aliquibus diebus fuerit observata; ideo petens restitutionem, hoc solo probato, succumbit. Hoc dicit quoad intellectum.
Idem.
Olim inter te pro abbatia tua, et venerabilem fratrem nostrum Parisiensem episcopum nomine Parisiensis ecclesiae super possessione iuris parochialis in parochia de Monte quaestione suborta (Et infra:) Nos attendentes, quod ex eo solo, quod populus praedictae parochiae timore sententiae suae per aliquot dies abstinuit a divinis, nullam in eos iuris parochialis possessionem idem episcopus fuerit assecutus, nec fuerit aliquo modo probatum, quod, eo tempore, quo sententiam ipse protulit, possessionem in ipsis iuris parochialis haberet, vel prius etiam habuisset, restitutionem ei adiudicare de iure nequivimus, quum ipsum non constiterit spoliatum fuisse.
CAP. XVIII.
Recipiens scienter rem invasam a spoliatore, tenetur eam spoliato restituere, licet non probet dominium.
Idem in concilio generali.
Saepe contingit, quod spoliatus iniuste, per spoliatorem in alium re translata, dum adversus possessorem non subvenitur per restitutionis beneficium spoliato, commodo possessionis amisso, propter difficultatem probationum iuris proprietatis amittit effectum. Unde, non obstante iuris civilis rigore, sancimus, ut, si quis de cetero scienter rem talem receperit, quum spoliatori quasi succedat in vitium eo, quod non multum intersit, [praesertim] quoad periculum animae, iniuste detinere ac invadere alienum, contra possessorem huiusmodi spoliato per restitutionis beneficium succuratur.
CAP. XIX.
Occupans certum locum, in quo quis iura libere possidebat, si per ipsius occupationem non potest possessor sua iura libere possidere sicut prius, conveniri potest possessorio pro libertate possidendi, et restitutio fieri non potest, nisi dimittat locum in pristina libertate. H. d. valde singulariter.
Gregorius IX. Episcopo Lucano.
Pisanis ac Lucanis civibus per gravem discordiam, quam diu inter se habuerant, afflictis graviter et attritis (Et infra:) P. subdiacono nostro dedimus in mandatis, ut possessione, quam in quibusdam castris constat Lucanam ecclesiam habuisse, sibi prius plene ac libere, sicut tempore motae discordiae habuerat, restituta, et super ea, de qua dubietas oriretur, sufficienti cautione recepta, quod iuri coram nobis praedicti Pisani parerent, prolatas pro occupatione castrorum ipsorum in eos sententias relaxaret. (Et infra:) Pisanis igitur asserentibus, quod per te stabat, quo minus tibi iuxta mandatum nostrum fieret restitutio, et instanter petentibus, ut dictas sententias praefatus subdiaconus relaxaret, ipse, receptis cautionibus de parendo iustitiae coram nobis, sententias relaxavit easdem, propter quod tu reputans te gravatum ad nostram praesentiam accessisti, impugnaturus processum subdiaconi saepe dicti. (Et infra:) Porro duo in nostro continebantur mandato, ut videlicet possessio, quam constabat Lucanam ecclesiam habuisse tempore motae discordiae, prius restitueretur eidem, et ut eiusdem possessionis restitutio fieret plene ac libere, sicut eam habuerat tempore supradicto, quorum primum ad factum, alterum vero referebatur ad modum. Unde licet, prout pars Pisanorum dicebat, in facto mandati formam subdiaconus ipse adimplere nequiverit, quia non poterat facere tibi restitui possessionem castrorum, de qua non constabat eidem, nec etiam, secundum quod tu ipse dicebas, affictuum et pensionum possessio poterat tibi restitui, quia ea non fueras spoliatus, fuit tamen in modo peccatum, quia debuit facere, ut Pisani possessionem pensionum et affictuum, quam per eorum confessionem constabat te in castris praedictis habere, tibi dimitterent plene ac libere, sicut ecclesia tua illam habuerat tempore motae discordiae, quod quidem esse non poterat, nisi Pisani castra ipsa omnino dimitterent, quia illis detinentibus castra et munitiones castrorum, in quibus dictas pensiones recipis et affictus, ea plene ac libere habere non posses, sicut habebas, quando ipsi castra eadem minime detinebant, eo, quod, quamdiu ea detinent, in eorum potestate relinquitur, te non admittere vel repellere, quando velint. His ergo diligenter auditis, processum huiusmodi de fratrum nostrorum consilio irritum iudicamus.
TITULUS XIV.
DE DOLO ET CONTUMACIA.
CAP. I.
Reus, qui mittendum in possessionem ad mandatmn iudicis non admisit, non mulctabitur de canonica aequitate, si infra annum caveat stare iuri. H. d.
Alexander III. Herfordensi Episcopo.
Ad haec quum contingat, actorem multoties mittendum esse in possessionem causa rei servandae propter absentiam partis adversae, et per eius dolum sive potentiam non possit actor rem custodiendam nancisci, ac imminente fine anni reus, ne possessionem amittat, debitam offerat cautionem, cuiusmodi sit poena reus mulctandus, quia iussioni non paruit iudicis, a nobis tua fraternitas requisivit. Ad quod dicimus, quod in ecclesiasticis personis et negotiis rigor et districtio iuris non requiritur, nec exercetur; sed, quum iustitia propter hoc non periclitatur, patienter tolerari et admitti debet, quum reus per cautionem standi iudicio se adstringit.
CAP. II.
Propter contumaciam rei potest iudex rem petitam sequestrare, et ipsum contumacem in expensis condemnare, quas propter ipsius contumaciam vel dolosam exceptionem actor fecit. Hoc dicit Panorm.
Idem Abbati de Ramese et Archidiacono Heliensi.
Ex literis vestris ad nos directis accepimus, quod, quum vobis causam, quae inter dilectos filios nostros monachos de Etoll. et canonicos Linconenses nec non etiam Gervasium clericum super ecclesiis de V. et M. vertitur, duxerimus committendam, et canonici citati legitime se contumaciter absentaverint, vos, licet monachi essent ob contumaciam adversae partis in possessionem rerum petitarum mittendi, intuitu tamen religionis suae cum eis mitius agere volentes, possessionem sequestrari fecistis, ut sic saltem canonici affecti taedio stare iudicio cogerentur. Tandem vero, partibus in praesentia vestra constitutis, et memoratis monachis ecclesias sibi restitui postulantibus, canonici responderunt, auctoritatem vestram penitus exspirasse eo, quod a nobis ad alios iudices literas impetrarunt, quae praeiudicare prioribus videbantur. Verum quoniam in posterioribus literis non fuit mentio facta priorum, nec in eis nomina continebantur ecclesiarum, quae in prioribus posita fuerant, sed indefinite dicebatur: “super quibusdam ecclesiis:” nos attendentes, malitiam et dolum nulli patrocinari debere, et nolentes tantam illusionem impunitam relinquere discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde requisiti fueritis, partes ante vestram convocetis praesentiam, et praedictam causam secundum formam priorum literarum, non obstantibus posterioribus, terminetis, expensas, quas propter hoc monachi fecisse noscuntur, eis a canonicis restitui facientes.
CAP. III.
Actore contumace testes recipi et sententia ferri debent, etiam lite non contestata, reo instante. Hoc dicit secundum communem intellectum.
Idem Exonensi et Vintoniensi Episcopis et Abbati Herfordensi.
Causam, quae inter nobiles viros F. et R. de Ardenna quondam filium Agathae de nativitate ipsius vertitur, vobis, fratres episcopi, et venerabili fratri nostro Londonensi episcopo sub certa forma commisimus terminandam. (Et infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Ceterum, si adversarius suus legitime citatus ad praesentiam vestram accedere, vel iudicio vestro parere contempserit, aut etiam si ita, sicut nobis proponitur, se absentaverit a multis retro diebus, quum de Anglia recessisse dicatur, nec in terra postea manifeste comparuisse, neque ad praesentiam vestram accesserit, procuratorem eius, si quem forte reliquerit, ad praesentiam vestram nihilominus convocetis, qui sive procurator venerit sive non, aut si procuratorem non dimisit, denunciationibus [omnibus] ad domum eius missis, secundum ordinem iuris causam audiatis attentius, et receptis testibus alterius partis, infra tres menses post harum literarum susceptionem iuxta dictam formam sublato appellationis obstaculo ad proferendam sententiam procedatis, ita quod ultra tres menses causam ipsam decidere minime differatis, nullis obstantibus literis, sive quae de restitutione possessionis R. de Ardenna facienda, sive quae de possessionis iudicio regi relinquendo fecerint mentionem, sive quibuslibet aliis, quae antea fuerint impetratae, aut si quas in posterum, non exposito tenore literarum istarum contigerit impetrari. Sane si intra praescriptum tempus nequiveritis vel nolueritis in eorum quae dicta sunt, exsecutione procedere, volumus quod commissio nostra debeat propter hoc exspirare.
CAP. IV.
Si reus post litem contestatam est contumax, si alias liquet de causa, fertur diffinitiva sententia; si non liquet, actor in veram possessionem inducitur.
Urbanus III. de Novo loco et de Viger. Prioribus.
Prout nobis vestris literis annotastis etc. (Et infra:) Reum, quia contumaciter a praesentia vestra recesserat, iuratoriam coegistis exponere cautionem, quod coram vobis per omnia iuri pareret; quumque die praefixa vestro se conspectui praesentasset, praetextu advocati, quem non habebat, respondere solita malitia recusavit. Tandem actore instante respondit, quod quadraginta annis decimas, de quibus erat contentio, percepisset, variisque postmodum excusationibus utens in vocem appellationis prorupit, et contumaciter iuramento contempto recessit. Ideoque vobis praecipiendo mandamus, quatenus ad convincendam eius malitiam semel eum ad praesentiam vestram convocetis, et, si venerit, audiatis quae fuerint proponenda, et appellatione cessante finem imponatis negotio competentem. Quod si vocatus venire contempserit, vos nihilominus causam, utpote lite, quae ingeritur, contestata, diffinitiva sententia terminetis, vel praesenti saltem adiudicetis possessionem, servata duntaxat quaestione proprietatis absenti. Super eo vero etc. (cf. c. 4. de paroch. III. 29.)
CAP. V.
Qui fundata intentione actoris exceptionem peremptoriam obiicit, quam non probat in continenti, sed accipit inducias, si defecerit in probando, condemnatur in continenti, diffinitiva non exspectata, in expensis, ac solvere cogitur; quod si non potest, punietur in corpus secundum arbitrium iudicis. H. d. notab. iste text. secundum lecturam, quae placet Panorm.
Innocentius III.
Finem litibus cupientes imponi, ne partes ultra modum graventur laboribus et expensis, praesertim quum de beneficiis vel officiis ecclesiasticis litigatur, quae sine dispendio diu vacare non possunt, praesenti decreto statuimus, ut, postquam intentionem suam altera pars fundaverit, si reliqua forte voluerit legitimam exceptionem opponere, quam nolit aut nequeat in continenti probare, quia frequenter ad impediendum vel differendum processum exceptiones huiusmodi per excogitatam malitiam opponuntur, ad solvendas alteri parti moderatas expensas extunc in iudicio faciendas, cum acceptis induciis, si forsitan in probatione defecerit, condemnetur. Et si solvendo non fuerit, alias secundum arbitrium discreti iudicis puniatur, ut hoc saltem timore perterritus non facile quis in gravamen alterius falsas exceptiones opponat.
CAP. VI.
Citatus ad totam causam, certo termino ad comparendum assignato, tenetur comparere in termino, et dato impedimento in termino debet comparere quam citius potest post terminum; alias condemnabitur in expensis a tempore citationis emissae.
Idem Praenestino Episcopo apostolicae sedis Legato et Decano Brinensi.
Quum dilecti filii magister S. Leodiensis et H. Laudunensis canonici nuncii dilecti filii H. dicti Leodicensis electi pro eo quondam ad sedem apostolicam accessissent, dilectus filius [L.] archidiaconus et H. canonicus Leodicensis ecclesiae nomine suo et quorundam concanonicorum suorum, L. archidiaconi, H. cantoris, L. praepositi sancti Petri et quorundam aliorum, quorum literas super eodem negotio nobis exhibuere de rato, ad nostram postmodum praesentiam venientes, contra eundem electum quaedam crimina proponebant, per quae nitebantur eum ab electione Leodiensis ecclesiae repellere ut indignum. (Et infra:) Quamvis autem ex eo, quod idem electus a gravamine adversae partis appellaverit, et appellationem non fuerit interpositam per sufficientes procuratores, quum possit, illis prosequentibus, prosecutus, his non levis exorta esset suspicio contra eum, volentes tamen in omnibus iuris ordinem observare, ipsi districte praecipiendo mandamus, quatenus usque ad dominicam, qua cantatur: “Ego sum pastor bonus,” transactam per se vel per procuratorem sufficientem sufficienter instructum, ne postmodum per dilationes vel occasiones quaslibet subterfugere videretur examen, ad praesentiam nostram accederet, super praedictis omnibus responsurus; alioquin, quum assignaremus ei pro peremptorio terminum supradictum, sciret, quod, quantum de iure possemus, procederemus extunc in negotio memorato. Exspectantibus igitur adversariis eius apud apostolicam sedem, ipsum diu etiam ultra terminum duximus exspectandum; sed ipse nec venit, nec sufficientem procuratorem direxit, sed simplicem solummodo nuncium excusationis eius literas afferentem. Scribebat enim, quod praedictum magistrum S. nuncium suum, cui nos, quum a nobis recederet, iniunximus viva voce, ut citaret eundem, sero receperat; unde non poterat, tum propter termini brevitatem, tum propter viarum discrimina, nostro se conspectui praesentare. Sed contra hoc faciebat, quod, sicut excusatorem ad nos direxerat, sic dirigere potuerat responsalem, quum ei non fuisset iniunctum, ut ad causam in propria persona duntaxat veniret, sed vel ipse accederet, vel procuratorem idoneum destinaret. Praeterea quum mandatur alicui, ut ad certum terminum se iudici repraesentet, duo sub hac forma mandantur, ut ad iudicem veniat, et ad diem sibi praefixam accedat. Unde si venire non possit ad diem assignatum, tenetur nihilominus se iudici praesentare, sicut ratio suggerit et legitima sanctio manifestat. Si enim mandatur alicui, ut alii ad certum diem certam rem exsolvat, non ideo erit a mandato solutus, si solvere nequiverit die data; immo ad solutionem elapso etiam die solutioni praefixo tenetur. Quapropter quia dictus electus nec venerat, nec sufficientem miserat responsalem, ad diem sibi statutum vel post etiam diutius exspectatus, nec de vicino eius adventu spes erat, utpote qui per literas utcunque excusaverat moram suam, et calores aestivos et insidias sibi positas formidabat, eum de consilio fratrum nostrorum reputavimus contumacem, et ad legitimas et moderatas expensas, quas adversarii eius fecerant a tempore citationis emissae, quem extunc exspectare inceperant, ipsum curavimus condemnare, quod de H. praeposito sancti Dionysii dicebatur interim ab aliquibus attentatum fricolum reputantes.
CAP. VII.
Sententia in causa beneficiali non transit in rem iudicatam respectu superioris, quo minus possit de iuribus partium inquirere, maxime quando sententia fuit lata contra absentem, licet contumaciter et indefensum.
Idem Armachano et Caselensi Archiepiscopo.
Quum olim D. clericus Coelestino Papae praedecessori nostro, diversis praelatorum Hyberniae literis praesentatis, se assereret in episcopum Roscensem fuisse electum, nullusque appareret, qui aliquid contra eum proponeret: dictus praedecessor noster ei per bonae memoriae A. Albanensem episcopum munus fecit consecrationis impendi, et ad suam eum remisit ecclesiam consecratum. Postmodum vero dilecti filii F. et G. monachi ad eiusdem praedecessoris nostri praesentiam accedentes, uterque se asseruit a canonicis Roscensis ecclesiae fuisse electum, et idem F., quod praedictus D. ad eandem ecclesiam apud sedem apostolicam, quam per falsas literas circumvenerat, fuerat consecratus, exposuit. Propter quod idem praedecessor noster causam eorum vobis, fratres, Cassellensis et Laonensis episcopi, sub ea forma commisit, ut de forma et processu electionis memorati D. sollicite quaereretis, et, si eum electum canonice fuisse constaret ipsum faceretis pacifica possessione gaudere; alioquin inter praedictos F. et G. audiretis causam, et cuius electionem canonicam et magis rationabiliter factam inveneritis, ratione praevia, alterius curaretis electioni praeferre, †ac tu, frater Cassellensis, alterum, quem rationabiliter duceres confirmandum, in episcopum consecrares. Verum, sicut ex literis vestris accepimus, quum dictae commissionis vobis fuissent literae praesentatae, iuxta tenorem earum primo de electione praedicti D. inquirere voluistis, quumque a vobis dictus D. tertio citatus vestro se nollet conspectui praesentare, procedentes in causa, tam ex testimonio cleri et populi Roscensis ecclesiae, quam ex assertione illustris regis Coarcaiae et praelatorum ipsius provinciae, de praedicto F. electionem fuisse celebratam canonice didicistis, et eam postmodum curastis auctoritate apostolica confirmare, praesertim quum capitulum Roscensis ecclesiae dictum D. se non elegisse constanter assereret, nec de praedicti G. monachi electione aliquatenus cogitasse. Interim autem memoratus D. ad apostolicam sedem accedens, †[et] nullam penitus de commissione praedicta, vel etiam de praedictorum electionibus faciens mentionem, [nobis suggerere non expavit, quod quum ad Roscensem dioecesia cum praedictis praedecessoris nostri literis remearet, supradictus rex Corcaiae ipsi fecerat inhiberi, ne dioecesin vel ecclesiam Roscensem intraret, donec ei certam solveret vel saltem promitteret pecuniae quantitatem. Quum autem postmodum amici eius praeter ipsius conscientiam certa regi munera promisissent, ipse ad ecclesiam suam admissus, in ea per annum dimidium ministravit. Sed quum promissam ab amicis suis pecuniam noluisset exsolvere, rex ira commotus decano mandavit, ut ei reverentiam nullatenus exhiberet. Qui licet dicto D. iuramento teneretur adstrictus, quia tamen ab eo pro filio suo adhuc parvo archidiaconatum non potuit obtinere, quinta feria maioris hebdomadae oleum, quod benedici debuerat, furari praesumpsit; et quamvis propter hoc ab eo fuerit excommunicationis vinculo innodatus, nihilominus tamen tertia feria septimanae sequentis Roscensis ecclesiae libros surripuit, et ad regem contra ipsum se transferre minime dubitavit. Quorum duorum molestiis fatigatus, terram ipsius regis coactus exivit, propter quod a nobis ad venerabilem fratrem nostrum Fernensem episcopum et coniudices suos literas impetravit, qui memoratum regem diligentius inducerent et monerent, ut ipsum sine alicuius exactione pecuniae ad ecclesiam suam secure redire permitteret, et administrationem episcopatus tam in temporalibus quam spiritualibus exercere; alioquin eum excommunicationis vinculo innodarent, et terram eius subiicerent interdicto, neutram relaxaturi sententiam, donec super receptione ipsius mandatum apostolicum adimpleret; memoratum quoque decanum, si eis de praemissis constaret, ab officio beneficioque suspensum ad sedem apostolicam venire compellerent, et, donec resipisceret, excommunicatum facerent publice nunciari.] Praeterea super quibusdam aliis gravaminibus et iniuriis contra dictum F. et quosdam alios literas impetravit, [asserens eundem episcopum iura Roscensis ecclesiae detinere, ac eundem F. monachum in archidiaconum et clericos manus iniecisse temere violentas. Ceterum eodem D. a nobis cum huiusmodi literis recedente, fere post trium mensium spatium] dictus F. monachus ad sedem apostolicam accessit, et postmodum ex parte vestra nobis literas praesentavit, quae qualiter a vobis in commissione praedicta processum fuerat continebant. †Cum fratribus igitur nostris habito super hoc diligenti tractatu, timentes, ne, sicut praedecessor noster per literas, quas idem D. ei praesentaverat, dicitur circumventus, nos etiam circumveniri contingeret per literas vestras, nobis ab eodem monacho praesentatas, Volentes igitur adhuc misericorditer agere cum absente, ut [et] eius malitia [fortius] convicatur, dictum F. monachum ad vos communiter duximus remittendum, fraternitati vestrae per apostolica scripta districtius praecipiendo mandantes, quatenus eo non obstante, quod eiusdem F. fuit electio confirmata, saepe dictum D., si in Hibernia poterit inveniri, legitime citetis ad causam, et, facultate sibi defensionis indulta, solum Deum habentes prae oculis in causa ipsa canonice procedatis. Qui si inventus infra tres menses vestro se conspectui contempserit praesentare, ad consecrationem dicti F., omni occasione postposita procedatis. Si autem in Hibernia inventus non fuerit, indulto sibi unius anni spatio, ex quo ad nos, etsi non verbo, facto tamen intelligitur provocasse, arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, dicto F. administrationem Roscensis ecclesiae in spiritualibus et temporalibus committatis, quo elapso eum non differatis in episcopum consecrare. [Ne autem etc. Dat. Perusii XV. Kal. Oct. 1198.]
CAP. VIII.
Si proceditur per viam inquisitionis contra absentem contumaciter, etiam lite non contestata testes recipi possunt, et sententia diffinitiva ferri, etiam per viam depositionis, si hoc meretur delictum.
Idem.
Veritatis est verbum organo dominicae vocis emissum, †quod arbor, quae terram inutiliter occupat, digne excidi, et in ignem mitti censetur, ut terra, quae sub nociva occupatione inutilis arboris sterilis habetur, per novam plantationem ad fructificandum culturam recipiat congruentem. Huic nimirum arbori H. quondam Curiensis episcopus non immerito comparatur, qui Curiensem ecclesiam usque modo per violentiam detinuit, et, Sicut dilecti filii canonici Curienses V. S. et R. et Be. Ro. plebanus S. Georgii ex parte vestra in nostro auditorio retulerunt, quod praedictus H. Curiensis episcopus ecclesiam suam non solum dilapidando depressit, sicut publica praedicabat infamia, sed homicidio, incestu aliisque criminibus polluit. †Nos autem, utpote quibus haec imminent corrigenda, quum ipsi canonici vestri bono zelo, ut arbitramur, inducti praedictum episcopum accusare, [et,] intuentes enormitates eiusdem, ad aures nostras deferre curarunt, timendo, ne, sicut in decreto Gelasii continetur, apostolicam offensam incurrerent, si huiusmodi excessus auditui catholicae ecclesiae supprimendos putarent, super his commisimus primo causam venerabili fratri nostro Tridonensi episcopo, et dilectis filiis abbati Montis sanctae Mariae et praeposito de Insula, secundo quoque venerabili fratri nostro Brixiensi episcopo, et ipsis iterum abbati et praeposito. etc. Verum quum episcopus ipse priorum iudicum praesentiam adire per contumaciam contempsisset etc., auctoritate nostra fuit per ipsos primos iudices ab officio beneficioque suspensus. (Et cet.:) Tandem vero coram iudicibus canonica citatione vocatus, praesentiam suam difficulter exhibuit; sed frivolam tunc excusationem malitia concepta praetendens, experiri cum canonicis in iure neglexit. Qua de causa nos de consilio fratrum nostrorum suspendentes episcopum ipsum, vel potius suspensionem a iudicibus factam auctoritate apostolica confirmantes, tertio super his venerabili fratri nostro Cumano episcopo et dilecto filio abbati sancti A. causam ad superandam malitiam ipsius episcopi commisimus audiendam, qui partibus citatis, adhibitis secum viris prudentibus et honestis, quum nec per se, nec per responsalem idoneum comparuerit, in eundem episcopum propter inobedientiam excommunicationis sententiam protulerunt, testes ex parte vestra, quemadmodum in mandatis a nobis acceperant, admittentes, scilicet abbates, priores, praepositos et alios religiosos viros, per quos quemlibet articulum criminum praedictorum constat fuisse probatum. (Et infra:) Nos igitur videntes, ordinem iudiciarium in hoc facto fuisse servatum, considerato praeterea, quod post sententias in se datas celebrare praesumpserit, quum multi praelati ecclesiarum contra eundem episcopum scripserint, nec unus pro eo defendendo vel aliquatenus excusando, in nomine Domini cum Apostolo omnem inobedientiam ulcisci volentes, licet absentes corpore, praesentes tamen spiritu, iuxta verbum eiusdem Apostoli tulimus sententiam perpetuae depositionis in ipsum, et eum tam a pontificali quam ab omni officio sacerdotali privantes, sine spe restitutionis aliqua duximus condemnandum, ea nihilominus in irritum revocantes, quaecunque post inhibitionem apostolicae sedis seu factam suspensionem et excommunicationem de rebus ecclesiae alienare praesumpsit.
CAP. IX.
Actor non admissus in possessionem sibi decretam per iudicem causa rei servandae, vel ab ea expulsus, per lapsum anni verus efficitur possessor.
Idem in concilio generali.
Contingit interdum, quod, quum actori ob contumaciam adversae partis adiudicatur causa rei servandae possessio, propter rei potentiam sive dolum actor infra annum rem custodiendam nancisci non potest, vel acquisitam amittit, et sic, quum secundum multorum assertionem verus non efficeretur post lapsum anni possessor, reportet commodum de malitia sua reus. Ne igitur contumax melioris quam obediens conditionis exsistat, de canonica aequitate sancimus, ut in casu praemisso actor verus constituatur elapso anno possessor. [Ad hoc etc. (cf. c. 8. de arb. I. 43.)]
CAP. X.
Si reus non invenitur, sufficit publice citationem ad ecclesiam suam proponi.
Gregorius IX. Archiepiscopo Burdegalensi.
Venerabilis frater noster (Et infra:) Volentes finem imponi litibus, ne immortales exsistant, mandamus, quatenus ad initium proxime venturae Quadragesimae, quod tibi peremptorium terminum duximus assignandum, super iure primatiae, quod Bituricensis archiepiscopus in te ac in provincia tua se habere proponit, per te vel per procuratorem idoneum sufficienter instructum ad litem contestandam et ad alia omnia negotia peragenda, quae necessaria decisioni negotii videbuntur, nostro te conspectui repraesentes. Nos vero nihilominus archidiacono Transuigensi et magistro M. canonico Turonensi dedimus in mandatis, ut et ipsi ad eundem terminum auctoritate nostra iuxta praemissam formam te peremptorie citare procurent, et, si non poteris inveniri, faciant, ut citationis edictum per ipsos vel alios apud ecclesiam tuam publice proponatur.
TITULUS XV.
DE EO, QUI MITTITUR IN POSSESSIONEM CAUSA REI SERVANDAE.
CAP. I.
Missus in possessionem ex primo decreto in reali, per lapsum anni veram et incommutabilem illius rei possessionem acquirit, licet passus missionem habuerit infra annum voluntatem cautionem praestandi, quam tamen non deduxit ad effectum suo defectu. Hoc dicit secundum verum intellectum.
Alexander III. Priori et Fratribus de Guiseburch.
Constitutis in praesentia nostra dilecto filio nostro R. canonico vestro, et responsalibus dilecti filii nostri G. praepositi de Beril. super possessione ecclesiae de Lamento, in quam de mandato et auctoritate nostra per iudices delegatos, videlicet Exoniensem episcopum et priorem de Chinelwi, causa rei servandae fueratis inducti, hinc inde fuit coram nobis aliquamdiu disputatum. Tandem vero post rationes et allegationes utrinque productas ex utriusque partis assertione tenuimus, quod licet causa rei servandae tantum in eiusdem ecclesiae possessionem inducti fueritis, infra annum tamen altera pars super eadem causa vobiscum standi iuri non praestitit cautionem: licet voluntatem ipsam cautionem praestandi habuerit, et vos eam parati recipere fuissetis. Inde est, quod nos de communi fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica decernimus, ut vos amodo possessionem praescriptae ecclesiae, salvo iure, quod idem praepositus in petenda ecclesia habere dignoscitur, libere et absque contradictione qualibet habeatis, nec praefatus praepositus super eadem possessione vos audeat aliquatenus de cetero vexationibus fatigare. Ut autem nostrae diffinitionis sententia futuris temporibus inviolabiliter observetur, eam apostolico duximus patrocinio roborandam, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Apostolorum Petri et Pauli se asserit incursurum.
CAP. II.
Tempus annale non currit missionem passo, si infra illud cautionem iudicibus vel alteri eorum aliis absentibus obtulit, licet per eos seu per eum recepta non fuerit. Et est casus notabilis secundum hunc intellectum.
Clemens III. Episcopo et Archidiacono Eboracensibus.
Quum, sicut accepimus, inter dilectum filium P. subdecanum Baiocensem et dilectas in Christo filias, abbatissam et conventum sanctae Trinitatis de Cadomo super ecclesia de Capit. quaestio verteretur, de Thaurino et de Corinth. abbates, ac archidiaconus Chima. a sede apostolica delegati, moniales ipsas rei servandae causa in possessionem rei petitae miserunt, quod in personas contumacium iuris videtur constitutio decrevisse. Unde, quum hoc ad subdecani notitiam pervenisset, ad archidiaconum praedictum accessit, et offerens ei sistendi iudicio cautionem, quoniam abbas de Corinth. profectus erat in Angliam, et abbas Thaurinensis viam fuerat universae carnis ingressus, possessionem infra annum sibi iuris ordine resignari cum instantia postulavit, sed non potuit obtinere. †Processu vero temporis moniales, quas diximus, ad venerabilem fratrem nostrum W. Rothomagensem archiepiscopum et dilectos filios abbatem S. Catharinae et I. de Veteri Ponte archidiaconum Rothomagensem literas alias impetrarum, quorum iudicium ideo subdecanus, sicut asserunt, subire recusat, quod praedictum archiepiscopum habet certa ratione suspectum, et metuit, ne coniudices ad partem quamlibet eius auctoritate de facili trahantur. Quia vero nemo invitus suspectorum iudicum compellitur iudicio subiacere, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si certam suspicionis causam contra archiepiscopum ostenderit subdecanus, audiatis negotium, et appellatione remota mediante iustitia terminetis, in primis tamen, si, ita est sistendi iudicio ab eo cautione recepta, ei possessionem restitui faciatis. Nec obstare volumus, quod annus elapsus esse proponitur, si per eum non steterit, quo minus infra annum et possessionem receperit, et dederit cautionem. Si quid autem per praedictas literas, ex quo suspectos iudices recusavit, adversus eum super hoc noveritis contra iustitiam innovatum, in statum debitum reducatis, in his omnibus sine appellationis obstaculo processuri.
CAP. III.
Si passus missionem, repetens possessionem, allegat se contumacem non fuisse, restituitur in pristinum statum praestita cautione, et dilata condemnatione expensarum, quam evitat, si postea constiterit, eum non fuisse contumacem.
Innocentius III. Urbinati et Senagolensi Episcopis.
Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii abbas sancti Angeli pro monasterio suo, et nobilis vir P. Gal. miles pro se, patre et uxore suis, idem P. proposuit coram nobis, quod, quum praedictus abbas eum super quadam possessione coram dilecto filio nostro Ioanne tit. S. Priscae presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato in Marchia traxit in causam, quod ei secundum bonam terrae consuetudinem responderet, coram eodem asseruit cardinali. Verum legatus ipse causam ipsorum commisit iudicibus secundum ius et bonam terrae illius consuetudinem terminandam. Qui quum secundum ius tantum, et non huiusmodi consuetudinem vellent in causa procedere, praefatus P. ab eis, tanquam qui formam mandati volebant excedere, ad nostram audientiam appellavit; sed iudices nihilominus partem adversam in possessionem rerum petitarum inducendam causa custodiae decreverunt ita, quod, si miles ipse usque ad annum et diem praestaret sistendi iudicio cautionem, et parti alteri triginta libras restitueret pro expensis, et reciperet possessionem eandem. Quumque postmodum dilectus filius noster G. tit. S. Mariae trans Tiberim presbyter cardinalis sedis apostolicae legatus infra annum fuisset terram illam ingressus, ipse cautionem standi iuri obtulit coram eo, et possessionem sibi restitui postulavit. Sed idem legatus praedictum abbatem citavit ad causam, cui postmodum paratus idem miles expensas restituere factas in lite, quae sex librarum summam, sicut asserit, non excedunt; sed abbas triginta librarum sibi restitui petiit quantitatem. (Et infra:) Nos igitur, quum saepe dictus miles possessionem sibi restitui peteret, abbas vero ex secundo decreto verum possessorem se constitui postularet, intelligentes, abbatem ipsum esse confessum in iure, quod saepe dictus miles infra legitimum tempus cardinalem interpellasset eundem, immo etiam infra annum coram eodem cardinali cautionem obtulit standi iuri, et cardinalis ad eum infra annum suas literas destinavit, licet ad longiorem terminum citaretur, ipsum P. cautione praestita in possessionem credimus reducendum, hoc etiam decernentes, ut, si consuetudinem illam, quam miles allegat, laudabilem esse constiterit, quia ex hoc sequitur, eum rationabiliter appellasse, ad restituendas expensas nullatenus compellatur. Alioquin, quodsi consuetudinem illam inveneritis reprobandam, quum ex hoc appareat, eum frustratorie appellasse, ad restitutionem cogatur expensarum illarum, quas abbatem constiterit propter hoc necessarias in lite fecisse.
CAP. IV.
Contra absentem, qui non dimisit procuratorem, facta citatione domi, nullo defendente, fit missio. H. d. supplendo ad literam maxime, ut dicitur in gloss. Et est verus et notabilis intellectus.
Gregorius IX.
Si adversarius tuus post citationis edictum, ad remota loca se transferens, procuratorem legitimum non dimisit, et denunciatione publice facta domi non apparet qui defendat eundem, iure petere potes, ut in possessionem earum terrarum, de quibus quaestio vertitur, causa custodiae inducaris.
TITULUS XVI.
UT LITE PENDENTE NIHIL INNOVETUR.
CAP. I.
Privilegium etiam a principe impetratum, per quod privatur quis sine causae cognitione, lite pendente, usu possessionis, tanquam surreptitium non valet, seu tanquam rationi obvium est revocandum.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
A memoria, nostra non excidit, †qualiter in primo anno nostrae promotionis transscriptum literarum felicis memoriae praedecessoris nostri Honorii Papae nobis feceris praesentari, in quo continebatur, antecessoribus tuis apostolica benignitate esse indultum, ut tam eis, quam successoribus suis liberum esset per totam Angliam ante se crucem deferre. Nos vero antecessoris nostri vestigiis inhaerentes, tibi sub scripti nostri munimine confirmavimus quod antecessoribus tuis fuerat a praedecessore nostro clementer indultum. Postmodum vero sanctae et venerandae memoriae T. quondam Cantuariensis archiepiscopus existimans hoc in depressionem iuris et suae dignitatis redundare, exinde coepit quaestionem movere. Et propter hoc ad sedem apostolicam appellavit, affirmans, si bene meminimus, quod tibi et praedecessoribus tuis id nullatenus licuisset. Sicque factum est, quod nos tibi per scripta nostra prohibuerimus, ne in provincia Cantuariensis ecclesiae, donec de ipsa causa cognosceretur, ante te crucem deferre aliqua ratione auderes. Quia ergo per dilectos filios nostros I. et A. clericos tuos gravem coram nobis querimoniam deposuisti, asserens, quod te de possessione huius rei, quam tu et antecessores tui habuistis, ante cognitionem iudicii spoliassemus, volentes nos tibi tanquam venerabili fratri nostro deferre, et iura tua integra [et] illibata servare, praesentibus literis Statuimus, ut literae prohibitionis nostrae, quas ad petitionem archiepiscopi Cantuariensis tuae fraternitati direximus, nullum tibi praeiudicium faciant, quo minus tibi et successoribus tuis liberum sit, quemadmodum vobis est beneficio privilegiorum apostolicae sedis indultum, et tu et praedecessores tui id consuevistis facere, ante vos per totam Angliam deferre crucem, quousque diffinitiva sententia decernatur, an ecclesia tua de iure hoc debeat habere.
CAP. II.
Accusatus de adulterio ad separationem tori non debet lite pendente privari possessione coniugali.
Clemens III.
Laudabilem (Et infra: [cf. Comp. II. c. 3. de cogn. spir. IV. 6.]) Quaeris iterum, quando matrimonium accusare contingit, an statim sit carnale commercium suspendendum, †aut quamdiu dissimulari possit vel potius sustineri. Ad quod breviter respondemus, quod, quum Alexander II. aperte prohibeat, ne ab invicem, donec causae iustae fiat examinatio, separentur, et Symmachi Papae contineat institutum, ut praelatus aliquis accusatus, antequam ea, quae obiiciuntur, luce clarescant, relinqui non debeat a subiectis, in praesenti articulo, coniugum alteruter accusatus ante probatam accusationem iure, quod habet in altero, privari non potest. [Insuper etc. (cf. c. 4. qui matr. acc. poss. IV. 18.)]
CAP. III.
Qui rem litigiosam alienavit ita, quod rehaberi non potest, debet aequivalentem substituere in locum illius, quam alienare non poterit. H. d. cum sequ.
Innocentius III. Abbati et Conventui sancti Silvestri.
Ecclesia sanctae Mariae in Via lata contra Ioannem de Ateia, qui quasdam possessiones ipsius dicebatur contra iustitiam detinere, movit tempore B. Carosomi dicti senatoris sub L. iudice quaestionem (Et infra: [cf. c. 10. de constit. I. 2.]) Prohibemus, ne possessiones, quae successerunt in locum et ius illarum, quas ab Ioanne de Ateia ecclesia sanctae Mariae petierat, in monasterium vestrum ab eodem Ioanne lite pendente translatas alienare interim praesumatis, ut, si ecclesia sanctae Mariae vel de vitio litigiosi contractus vel de proprietate forsitan voluerit experiri, ne, si obtinuerit in iudicio, in vanum laboret, monasterio vestro minime possidente, sit quod evincere valeat et habere. [Dat. Lat. V. Kal. Dec. 1199.]
CAP. IV.
Idem dicit, quod in praecedenti.
Idem.
Ecclesia sanctae Mariae (Et infra: [cf. c. 10. de constit. I. 2.]) Possessionem, qua fuerat praetermisso iuris ordine praedicta ecclesia spoliata, sibi restitui postulabat (Et infra:) Nos quicquid ab aliis factum fuit, postquam praedecessor noster ad curiam suam idem negotium revocavit, irritum decernimus et inane (Et infra:) Verum quoniam praefatam possessionem post restitutionem vobis factam ab Ioanne de Ateia alii locationis titulo assignastis, neque restituere poteratis ecclesiae spoliatae, loco ipsius tantundem possessionum aequivalentium ad arbitrium bonorum virorum ipsi ecclesiae fecimus assignari, quas, quoniam alii fuerant pignori obligatae, per vos liberari fecimus a creditoribus, qui nobis instrumentum pignoris postea resignaverunt. [Et quia etc. (cf. c. 10. de constit. I. 2.) Dat. Lat. V. Kal. Dec. 1199.]
CAP. V.
Lis decidenda est secundum iura exsistentia tempore controversiae, non autem secundum privilegium impetratum lite pendente; nisi de litis pendentia mentionem faciat.
Honorius III. Cancellario, Cantori et A. Canonico Parisiensibus.
Dilectus filius magister A. persona ecclesiae de Bassevilla exposuit coram nobis, quod, quum inter praedecessorem suum ex parte una, et priorem ac monachos de Bassevilla Carnotensis dioecesis ex altera super decimis novalium infra fines parochiae suae consistentium quaestio emersisset, ea pendente coram iudicibus a sede apostolica delegatis, abbas et conventus sancti Martini maioris monasterii Turonensis, quibus subsunt prior et monachi supradicti, pro se ac membris suis obtinuerunt a sede apostolica indulgentiam super perceptione huiusmodi decimarum, cuius praetextu iam dicti prior et monachi supradictas decimas sibi vendicare contendunt, licet in indulgentia ipsa de supra dicta quaestione facta mentio non fuisset. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus auctoritate nostra eisdem iudicibus, quibus commissa fuit ipsa quaestio, iniungatis, ut indulgentia non obstante praedicta in negotio ipso procedant iuxta traditam sibi formam.
TITULUS XVII.
DE SEQUESTRATIONE POSSESSIONUM ET FRUCTUUM.
CAP. I.
Res, in quam facta est missio, non debet sequestrari, etiam si missus inde fuerit violenter eiectus. Vel notabilius sic: Sequestrum factum loco missionis propter scandalum evitandum revocari debet, oblata cautione et restitutis expensis.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Ad hoc unxit nos Deus †[oleo laetitiae prae consortibus nostris, ut diligamus iustitiam et odiamus iniquitatem, quod tunc laudabiliter adimplemus, quum via regia incedentes non declinamus ad dexteram, neque ad sinistram aliquatenus deviamus, sed iuste quod iustum est persequentes, nec pauperis personam attendimus, nec honoramus vultum potentis, quia non est personarum acceptio apud Dominum; dum etiam merita subtili examinatione discutimus, et precum attendimus qualitatem, ut cuilibet reddamus ius suum, et preces, quae rationi non consonant, rationabiliter repellamus.] Veniens siquidem ad apostolicam sedem Abbas de Regula nobis [et fratribus nostris] exposuit, quod quum M. [quondam Mediolanensis archiepiscopus] praedecessor tuus super causa, quae inter ipsum et monasterium suum diutius fuerat agitata, post multas commissiones tandem obtinuisset [venerabili fratri nostro] Veronensi episcopo [Romanae ecclesiae cardinali] literas destinari, et ipse [iudex delegatus partibus in sua praesentia constitutis] super iudicio possessorio partim pro monasterio, partim pro archiepiscopo sententiam protulisset, procuratore ipsius monasterii quaestionem de proprietate postmodum intentare volente, [pars archiepiscopi dilationes et inducias saepius postulavit. Quumque saepenumero idem archiepiscopus praefato Veronensi per literas direxisset, quod ipsius iudicium nullatenus declinaret, utraque parte apud Novariam coram nuncio ipsius episcopi, qui ad hoc missus fuerat, exsistente,] archiepiscopus iurisdictionem episcopi opposuit exspirasse, asserens, causam possessionis tantum, et non proprietatis fuisse commissam, et quia super possessione pronunciaverat, semel functus officio suo, super quaestione proprietatis deinceps cognoscere non valebat. †[Et his allegatis, praedictus archiepiscopus appellavit.] Ad haec pars monasterii contra proposuit, quod causa, quae inter archiepiscopum et monasterium vertebatur, fuerat memorato episcopo absolute et indistincte commissa, et sic continentiam causae dividi non debere dicebat. [Adiecit etiam, quod, quum archiepiscopus toties postulaverit dilationem et locum a iudice, in quo ante illum super illa proprietatis quaestione respondere deberet, eum postea recusare nequivit, vel aliquatenus appellare; praesertim quia absente parte adversa, sicut est praelibatum, ipsemet eundem iudicem postulaverat, et in rescripto apostolico fecerat appellationis remedium inhiberi.] Sed iudex actorem in possessionem, quae fuerat per ipsum [episcopum eidem] archiepiscopo adiudicata, [usus consilio virorum prudentum] propter eiusdem contumaciam mitti decrevit, a qua tamen archiepiscopus violenter monasterium eiecit. †Quumque [dilectus filius G. tunc prior, nunc vero abbas eiusdem monasterii, et G. nuncius adversae partis] propter hoc ad sedem apostolicam accessissent, bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster, supra dictis omnibus per [dilectos filios nostros Hug. tit.] sancti Martini presbyterum et sanctae Mariae in Aquiro diaconum cardinales, quos eis auditores concesserat, plenius intellectis, per [bonae memoriae] Al. tunc Albanensem episcopum sic suum interpretatus fuit rescriptum, quod tam causa possessionis quam proprietatis fuerat iudici delegata, quum absolute et indistincte commissa fuerit, et eius continentia dividi non deberet, [et quod idem iudex ob dictas rationes ab archiepiscopo non potuisset etiam per appellationis obstaculum recusari.] Volens igitur idem praedecessor noster archiepiscopo et abbati sine iustitiae laesione deferre, Praelibatam quoque possessionem apud venerabilem fratrem nostrum Vercellensem et bonae memoriae Novariensem episcopos pro suo arbitrio sequestrari praecepit, iniungens [venerabili fratri nostro] Reginensi et [felicis recordationis tunc] Mutinensi episcopis, ut [partes ad suam praesentiam convocarent et nullius contradictione vel appellatione tam super principali quam super incidenti obstante] de causa possessionis et proprietatis infra duos menses plenius cognoscentes, eam debito fine deciderent, et possessionem ei parti postmodum resignarent, quae obtineret de proprietate triumphum. †[Quumque literae ipsae ad dictos Mutinensem et Reginensem episcopos pervenissent, partibus in ipsorum praesentia constitutis, procurator archiepiscopi cautionem obtulit, ut contumaciam, si qua praecesserat, expurgaret; quam procurator monasterii recipere noluit, nisi possessionis sequestratione praemissa, et salvo iure, quod ei ex commissione huiusmodi competebat, ut a se tanquam a possessore peteret in iudicio. Quumque procuratur archiepiscopi e contrario responderet, quod ab eo peti velut a possessore deberet, disceptatione protracta in longum terminus exspiravit, infra quem episcopi memorati de proprietate cognoscere debuissent. Ceterum nuncius monasterii iterum ad ecclesiam Romanam accedens, per archiepiscopum stetisse asseruit, quod nec possessio sequestrata fuerat, nec super proprietate processum in causa. Propter quod dictus praedecessor noster venerabili fratri nostro Bobiensi episcopo per apostolica scripta mandavit, ut, possessione cum fructibus perceptis ex ipsa monasterio restituta, audirent postmodum si quid haberent partes inter se invicem quaestionis. Qui quum abbatem iuxta tenorem mandati apostolici in possessionem, quam Veronensis adiudicaverat, per suum nuncium mandasset induci, Hugo de Camerario ipsum abbatem ex ea violenter eiecit, qui cum suis complicibus tam nuncium episcopi, quam abbatem et monachos armata manu fugavit, et navi, cuius vehiculo illuc accesserant, igne combusta, cellas monasterii depraedatus, conversis pluribus verberatis, domos extra claustri ambitum constitutas cum quibusdam animalibus et quodam homine non erubuit concremare. Quod postquam ad eiusdem praedecessoris nostri audientiam nuncio ipsius abbatis referente pervenit, venerabili fratri nostro Ferrariensi episcopo districte praecipiendo mandavit, quatenus partibus convocatis, et possessione cum fructibus a tempore sententiae per dictum Veronensem prolatae perceptis ex ipsa monasterio restituta, de proprietate cognosceret, et, eo in adiudicata sibi possessione indemni servato, quod iustum esset statueret, et faceret auctoritate apostolica sublato appellationis obstaculo firmiter observari; eos autem, qui se apostolicis mandatis opponerent, vel monasterium super possessione alterius molestarent, per sententiam excommunicationis appellatione remota compesceret, et dictum Hugonem et eius complices, donec monasterio de ablatis omnibus et illatis iniuriis satisfacerent competenter, et cum literis eius apostolico se conspectui praesentarent, nunciaret excommunicatos, et faceret ab omnibus evitari, nisi tu, frater archiepiscope, hanc in ipsos districtionem, prout tibi mandatum fuerat, exerceres. Dictus vero Ferrariensis, receptis super hoc literis apostolicae sedis, sicut ex literis eius accepimus, admonitione praemissa in Hugonem de Camerario et complices eius; te infra statutum terminum eum excommunicare nolente, excommunicationis sententiam promulgavit, et, quum tu legitime citatus ab ipso nec accederes, nec sufficientem mitteres responsalem, sed absentiam tuam verbis et literis excusares, salva quaestione proprietatis possessionem monasterio restituendam pronunciavit; et, quum abbatem in eam per nuncium suum fecisset induci, idem abbas ab ea deiectus fuit te, frater archiepiscope, Hugone de Camerario et dilectis filiis consulibus Mediolanensibus mandantibus per violentiam armatorum. Propter quod idem abbas postulabat a nobis, ut sententiam restitutionis toties latam pro eo deberemus auctoritate apostolica confirmare, et possessione sibi cum fructibus restituta faceremus eum absque molestatione gaudere. Verum dilectus filius Passaguerra procurator tuus et socii eius petitionem abbatis non esse admittendam ea praesertim ratione dicebant, quod abbas ipse in literis, quas ad Bobiensem et Ferrariensem episcopos a sede apostolica impetravit, veritatem suppresserat et expresserat falsitatem. Suggesserat enim, Veronensem episcopum salva quaestione proprietatis super possessione promulgasse sententiam, quum non nisi causa rei servandae abbatem decrevisset in possessionem induci. Tacuit etiam veritatem, quum de satisdatione coram dictis Reginensi et Mutinensi episcopis oblata per archiepiscopum nullam fecit apud sedem apostolicam mentionem.] Nos igitur [habito super his et aliis, quaecunque fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris archiepiscopis et episcopis apud sedem apostolicam constitutis consilio maturo, intelligentes, quod dictus Veronensis abbatem in possessionem causa rei servandae solummodo decrevisset induci, sicut erat consentaneum rationi, utpote coram quo super proprietate lis non fuerat contestata, et quod per eundem M. quondam archiepiscopum non stetisset, quin satisdationem infra annum oblatam praestiterit, et contumaciam, si qua praecesserat, expurgavit, attendentes etiam, abbatem ipsum per suppressionem veritatis et falsitatis expressionem literas ad Bobiensem et Ferrariensem episcopos impetrasse, non sententiantes, quia lis coram nobis contestata non fuit, sed respondentes abbati, petitionem eius iuxta formam praescriptam non esse admittendam respondimus, et ipsum scriptis carere mandavimus, quae per mendacium impetravit;] In eum statum continentiam causae reducimus, in quo fuerat, quum praedictus praedecessor noster causam proprietatis et possessionis Reginensi et Mutinensi episcopis commisit, mandato sequestrationis penitus revocato. †[Sententiam tamen excommunicationis in Hugonem de Camerario et complices eius prolatam volumus et mandamus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.] Ne autem monasterio videamur in suo iure deesse, moderatas expensas, ex quo episcopus Veronensis ipsum in possessionem induci decrevit usque ad satisfactionis tempus oblatae propter hoc factas, sibi restituendas esse censemus, et a te sufficientem praeberi standi iudicio cautionem. [Sententiam autem etc. Dat. Lat. VI. Non. Mart. 1198.]
CAP. II.
Si missus in possessionem causa custodiae fructus dissipat, dissipati revocantur, et cum aliis sequestrantur.
Honorius III. Priori Deben. et Decano de Calin.
Dilectus filius R. rector ecclesiae de Bethusia sua nobis petitione monstravit, quod, quum inter ipsum ex parte una, et abbatem, et conventum de Cisteria Londoniensis dioecesis ex altera super eadem ecclesia coram abbate de Sibiton. et eius collegis ex delegatione apostolica quaestio verteretur, et iudices ipsi, prout erant plus debito parti alteri favorabiles, post appellationem ab eodem R. legitime interpositam praedictos abbatem et conventum in possessionem ipsius ecclesiae causa custodiae induxerunt, qui fructus ipsius ecclesiae medio tempore perceptos pro suae distrahunt libito voluntatis in eius praeiudicium et gravamen. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, facientes usque ad decisionem negotii fructus sequestrari praedictos, si quid interim de ipsis per eos distractum inveneritis, in statum pristinum revocetis, contradictiones per censuras ecclesiasticas compescentes.
CAP. III.
Si reus possessor appellat a sententia contra eum lata, licite rei petitae fructus sequestrantur, si dissipantur ab eo.
Gregorius IX.
Ab eo, qui a sententia provocavit, fructus possessionis, si dissipentur ab ipso, possunt lite pendente rationabiliter sequestrari.
TITULUS XVIII.
DE CONFESSIS.
CAP. I.
Ad solum dictum confitentis crimen proprium non est alteri infligenda poena aliqua; infamato tamen est indicenda purgatio.
Clemens III.
Quum monasterium (Et infra: [cf. c. 13. de elect. I. 6.]) Super eo vero, quod tuis literis adnectere studuisti, quid tibi faciendum sit de quodam eiusdem monasterii sacerdote, qui diabolo instigante quendam ex fratribus, sicut eum publice proposuisti confessum, occidit, hoc fraternitati tuae rescribimus et per apostolica scripta mandamus, quatenus eum solenniter ab omni officio divino non differas degradare, et in monasterium aliquod Cisterciensis ordinis recludere, in quo iniunctam sibi tanti facinoris poenitentiam agens ibi, dum vixerit, digne lugeat quod commisit. Eos, autem, de quorum suggestione scelus homicidii presbyter se perpetrasse proponit, nisi tibi aliis modis et iustis rationibus verum esse constiterit, nulli censemus poenae subdendos, quum secundum utriusque iuris statuta de se confessi super aliorum conscientiis interrogari non debent, et, crimine laesae maiestatis excepto, de reatu proprio confitentis periculosa confessio non est adversus quemlibet admittenda. Si tamen eos infamia huiusmodi laborare cognoveris, singulis eis, adiunctis tribus sociis sui ordinis, purgationem iniungas.
CAP. II.
Si de crimine contingente causam principalem constat contra aliquem per eius confessionem, punitur poena ordinaria, etiamsi directe contra eum non agatur. H. d. secundum glossam. Et est casus notabilis et verus in se. Vel summa sic secundum alium intellectum non minus notabilem, quem etiam sentit glossa, licet non perfecte explicet: Si quis confitetur crimen in iudicio incidenter, potest iudex ordinarius novum inchoando processum illum punire poena ordinaria. H. d. singulariter. Abbas.
Innocentius III. Canonicis de Bethlehem.
Quum super electione Bethlehemitanae ecclesiae inter R. subdiaconum vestrum et P. canonicum sepulcri dominici nuper in nostra praesentia quaestio verteretur (Et infra: [cf. c. 4. de causa poss. II. 12.]) Ceterum Quoniam V. canonicus Bethlehemitanus fuit in iure confessus, quod pro praestando alterius electioni consensu quingentorum Sarracenorum obligationem receperat et promissum, et mediator exstitit simoniacae pravitatis, nos intelligentes, contractum huiusmodi continere simoniacam pravitatem, quoniam vitium huiusmodi persequi volumus, ut debemus, ipsum ab omni ordine clericali per diffinitivam sententiam duximus ab omni beneficio et officio ecclesiastico deponendum.
CAP. III.
Confessio facta in iure per oeconomum ecclesiae nocet ipsi ecclesiae; potest tamen revocari, si ante finitum negotium doceatur per errorem facti emanasse. H. d.
Gregorius IX. B. Iudici Viterbiensi.
Ex parte [dilectorum filiorum] abbatis et conventus monasterii sancti M. [in monte Viterbien. Cistercien. ordinis] fuit propositum [coram nobis], quod, quum inter ipsos ex parte una, et V. [civem Viterb.] nomine suae uxoris ex altera coram te quaestio verteretur, [tandem in te tanquam in arbitrum fuit a partibus poena interposita compromissum. Quumque coram te lis procederet suo Marte], oeconomus monasterii memorati [qui causam prosequebatur eandem] quaedam per errorem facti fuit in iure confessus, ex quibus timet sibi praeiudicium generari. [Quare super hoc sibi petierunt a nobis congrue provideri.] Quum igitur negotio nondum finito nemini noceat error facti, mandamus, quatenus, si [praedicti abbas et conventus] de huiusmodi potuerit errore docere, [super hoc auctoritate nostra] provideas, ut nullum sibi super hoc praeiudicium generetur. [Dat. Reatin. XII. Kal. Febr. A. V. 1232.]
TITULUS XIX.
DE PROBATIONIBUS.
CAP. I.
Reus actori suo propria instrumenta edere non tenetur. Ita communiter summatur.
Gregorius Tancredo Regi Vincestriae.
Ex epistolae verbis (Et infra:) Tua excellentia postulavit, ut [piissimo] imperatori scriberem, quatenus pacta in chartophylacio requireret, quae dudum inter piae memoriae Iustinianum principem et praedecessores tuos fuerunt emissa, ut ex his colligeret, quid tibi servare deberet. Sed ad hoc faciendum hoc mihi vehementer obstitit, quia nulli dicendum est: ea, quae contra te sunt, apud temetipsum debes documenta requirere, in mediumque proferre. [Ex qua re etc.]
CAP. II.
Actor, qui plene probavit, non debet compelli iurare.
Alexander III.
Sicut consuetudo laudabilis †nulla debet novitate convelli, sic quod noscitur contra ius moribus introductum obvia ratione debet dissolvi. Sane quoniam apud vos consuetum esse didicimus, ut, quum aliquis intentionem suam fundaverit instrumentis aut testibus introductis, ei sacramentum nihilominus deferatur, quod si subire noluerit, fides probationibus exhibitis non habetur, quod quum nulla sit ratione subnixum, sed manifeste legibus adversetur: nos, quum tunc demum ad huiusmodi sit suffragium recurrendum, quum aliae legitimae probationes deesse noscuntur, talem consuetudinem reprobamus, nec ullam habere firmitatem deinceps sancimus.
CAP. III.
In communi iudicio probant actor et reus; et si pariter probant, reus absolvitur, nisi favorabilem causam foveat actor.
Lucius III. Cistrensi Episcopo.
Ex literis tuis intelleximus, te et archidiaconum confines habere praebendas in villis, quas singuli singulas possidetis, et praetextu terminorum inter vos controversiam agitari eo, quod dicas, eum antiquos fines egressum, partemque tui fundi occupasse; illo in contrarium asserente, se partem eandem fundi possedisse quadraginta annorum spatio inconcusse. Tu autem, quod per idem tempus quiete illam possederis, asseveras, quare utrum incumbat petitori vel possessori probatio quaesivisti. Ad quod scire debes, quod iudicium finium regundorum tale est, ut in eo utraque persona vices duorum habeat, videlicet actoris et rei. Unde hinc inde testes rite produci possunt ad cognitionem iudicis instruendam, quibus examinatis iudex quos praecellere intellexerit ad fidem sibi faciendam admittat. Quod si forte ambarum partium testes sint aeque idonei, possessoris testes praeferentur, quum promptiora sint iura ad absolvendum quam ad condemnandum, praeterquam in liberali causa, in qua si utriusque partis testes forte aequales fuerint, pro libertate tamen semper sententia proferetur. Nam possessori probationem aliquando dari, iuris manifesti est, quum iure ita cautum sit, quod, qui obiecerit praescriptionem longissimi temporis, quam nemo recte obiicit, nisi qui possidet, et eam probaverit, in causa debeat obtinere.
CAP. IV.
Non creditur marito asserenti etiam cum iuramento, uxorem se cognovisse, si uxor per matronas attestantes per ipsius corporis aspectum probat contrarium.
Gregorius VIII. Praeposito sancti Cataldi.
Proposuisti nobis, dilecte fili praeposite, quod causa matrimonii, quae inter dilectum filium nostrum O. de Casa nova, et S. filiam O. de Pisco mulierem vertitur, tibi fuit de mandato apostolico delegata. Quumque partes essent in tua praesentia constitutae, mulier proposuit, se nec a viro cognitam, nec potuisse cognosci, quod tam proprio iuramento, quam testimonio septem mulierum probavit, quae per aspectum corporis eam esse virginem asseverant; viro autem per iuramentum suum contrarium asserente, vos in negotio procedere minime voluistis, donec de hoc nostrum consilium haberetis. Videtur igitur nobis, quod iuramento puellae et testimonio illarum septem mulierum, quae ipsam per experientiam virginem asseverant, fides est potius adhibenda.
CAP. V.
Singulares de universitate possunt ad commodum universitatis reprobare instrumentum falso confectum nomine universitatis.
Clemens III.
Tertio quippe loco fuit a nobis ita quaesitum: Ecce quidam regularis sigillo capituli quoddam instrumentum cuidam amico suo signavit, in quo facta ei alienatio quarundam rerum ecclesiae immobilium continetur. Quo exhibito in iudicio procurator universitatis illud asseruit de assensu conventus non fuisse confectum, et adulterinum vel furtivum esse sigillum. Quumque, volens falsitatem civiliter revelare, fratres regulares ad perhibendum testimonium produxisset, iurati dixerunt, quod eo tempore, quo adversarius allegabat idem instrumentum sibi fuisse collatum, quotiens de hoc inter fratres aliqua erat mentio, consilium totius conventus et vox fuit unanimis, quod nolebant alienationem rerum illarum, sed res domus suae fore integras et conservari volebant. Sed quoniam contra hoc nihil pars adversa probavit, respondemus secundum assertionem testium tantummodo iudicandum.
CAP. VI.
Ubi agitur de matrimonio contrahendo, probato impedimento et publicatis attestationibus alii testes super defectu impedimenti admittendi non sunt.
Idem.
Iuravit quidam, ut asseris se quandam in uxorem legitimam accepturum. Quam quum vellet traducere, quidam iuramentis secundum morem exhibitis legitime probaverunt, ipsos in quinto consanguinitatis gradu sibi invicem attinere. Quia vero requisisti a nobis, quid agendum sit, quum quidam alius probare velit contra praedictam probationem iuramentis canonicis factam et partibus publicatam, nullo eos sese consanguinitatis gradu contingere, fraternitati tuae in praesenti articulo respondemus, quod standum est probationi priori. Nec de unius testimonio tantum curandum est. Illud etiam, ut matrimonium remaneat, non suadet, quod sponsus et sponsa constanti assertione proponunt, se carnaliter cognovisse, quum commercium carnale inter non legitimas personas matrimonium de iure facere non possit.
CAP. VII.
Si per literas ordinarii probatur quis excommunicatus, a procuratione repelletur. H. d. et haec summatio convenit textui et titulo, et nullam patitur calumniam, et ideo eam tene.
Innocentius III. Archidiacono Parisiensi.
Post cessionem †[dilecti filii abbatis olim S. Martini Trecensis, canonicorum eiusdem ecclesiae votis in electionem divisis, quidam ex ipsis dilectum filium Manassem, ecclesiae S. Lupi canonicum elegerunt, aliis in dilectum filium P. venerabilis fratris nostri …… Senonensis archiepiscopi capellanum transferentibus vota sua; propter quod causam ipsam venerabili fratri nostro …… Cabilonensi episcopo et dilecto filio …… abbati Cluniacensi terminandam commisimus sub hac forma, ut, de utriusque electionis iuribus et electorum meritis inquirentes, electionem quam invenirent de persona idonea canonice celebratam, auctoritate apostolica confirmarent. Si vero neutram canonicam invenirent, utraque electione cassata de persona idonea facerent eidem ecclesiae provideri. Qui, partes ad suam praesentiam convocantes, ac de causa solenniter cognoscentes, tam super eligentium facto, quam contra personas testes plurimos receperunt, et, quum usque ad publicationem testium processissent, …… procurator dicti P. capellani, ad sedem apostolicam provocavit. Iudices vero pro eo, quod alter eorum abbas scilicet Cluniacensis, maioribus erat negotiis occupatus, nec causae cognitioni poterat interesse, appellationi huiusmodi de prudentum virorum consilio detulerunt, partibus iniungentes, ut cum receptis attestationibus ad nostram praesentiam festinarent, super ipsa causa definitivam a nobis sententiam recepturae. Actis itaque iudicii ab utraque parte receptis, quidam ex canonicis supradictis procuratorem constituerunt V. concanonicum suum in praesentia episcopi memorati, sicut in eiusdem episcopi literis perspeximus contineri. Verum, eodem V. in itinere constituto ad sedem apostolicam veniendi, quum interim dictus archiepiscopus Senonensis visitandi gratia Nivernensem dioecesim peragraret, ad ipsum supradictae ecclesiae nuncii accesserunt; insinuantes eidem, quod omnes canonici in P. capellanum ipsius, praeter paucos, qui, licet non contradicerent, non tamen consentiebant expresse, contulerant vota sua, ipsum archiepiscopum deprecantes, ut ad locum quam citius properaret ecclesiae provisurus. Ad quem quum propter eorum instantiam accessisset, universi, qui prius consensum suum exprimere recusabant, praeter solum Vitalem, qui absens erat, ad aliorum concordiam redeuntes, in supradictum capellanum voluntarie consenserunt, de dissensu praeterito veniam postulantes. Sicque factum est, quod ad postulationem omnium in festo Apostolorum Petri et Pauli apud maiorem ecclesiam Trecensem idem P. a metropolitano iam dicto munus benedictionis accepit, ac postmodum in ecclesiam S. Martini cum omnium tripudio et gaudio generali solenniter introductus, et a dilecto filio …… decano Trecensi, sicut moris est, installatus in eiusdem ecclesiae capitulo professiones recepit publice singulorum. Dictus autem Vitalis, ad nostram praesentiam veniens, acta nobis iudicum praesentavit, sollicite postulans, ut eum dignaremur quam citius expedire. Ipso vero aliquamdiu exspectante, dicti P. capellani procurator interim supervenit. Quibus in nostra praesentia constitutis, procurator iam dictus humiliter petiit, quatenus dignaremur quod de dicto capellano per archiepiscopum factum fuerat approbare, ac saepedictum V. utpote excommunicatum in nullo penitus audiremus. Asserebat siquidem, quod idem V. L. quondam abbatem S. Martini usque ad effusionem sanguinis verberavit; Ioannem quoque, eiusdem ecclesiae sacerdotem tam gravibus verberibus flagellavit, quod de ipsius vita omnes eius socii desperabant; quendam etiam presbyterum eiusdem ecclesiae nuper a sede apostolica redeuntem tunsionibus tam duris affecit, ut eius facies afflicta videretur nimium et horrenda; propter quos excessus et alios, super quibus a dicto metropolitano citatus et monitus satisfacere noluit vel etiam comparere, excommunicationis fuit vinculo innodatus. Ad quod probandum idem procurator tam dicti archiepiscopi Senonensis quam decani Trecensis literas exhibebat. Ad haec fuit pro parte iam dicti Vitalis ex adverso responsum, quod huiusmodi excommunicationis obiectu non debebat aliquatenus impediri. Ipsi siquidem canonici, eum usque ad haec tempora non vitantes, tam in officiis quam in iudicio communionem ipsius nullatenus declinarunt; quin immo, quum in praesentia dicti Cabilonensis episcopi procurator exstitit constitutus, ipsum sine contradictione qualibet admiserunt. Archiepiscopus etiam iudicibus vel confratribus ipsum excommunicationi subiectum minime nunciavit, quare, se admitti debere in iudicio sicut quemlibet alium, proponebat, exceptione huiusmodi non obstante. Contra quod procurator ex parte altera replicabat, quod, si quando idem V. cum canonicis suis divinis interfuit, hoc ipsis omnino displicuit; sed ipse, licet inhibitus, se divinis officiis, illis dolentibus, ingerebat, sicut ex literis praedicti decani colligitur manifeste; sed nec in iudicio communicarunt eidem, quia, licet de numero illorum fuerit, qui electioni capellani se opposuere praedicti, non tamen est in iudicio facta fides, quod idem V. procurator in illo iudicio fuerit sive testis, vel quod alias ei communicaverint canonici saepedicti. Adiecit etiam, quod nec illud poterat praeiudicium generare, quod idem V. non fuit tanquam excommunicatus exclusus, quando coram praedicto episcopo constitutus exstitit procurator, quoniam hoc in eorum absentia factum fuit. Adiecit quoque, quod, si archiepiscopus ipsum in illo iudicio non denunciaverit excommunicationi subiectum, quia nec scivit ipsum in illo iudicio litigare, postquam tamen per literas suo sigillo munitas ipsum excommunicatum denunciaverat, tanquam excommunicatus est ab omnibus evitandus.] Quum igitur super hoc coram nobis disceptatum fuisset, quia per literas iudicis ordinarii, quibus standum est, donec probetur contrarium, nobis constiterit, quod V. tunc excommunicatus erat, quum procurationis officium assumpsit, ipsum tanquam procuratorem non duximus admittendum. [Verum etc. Dat. Lat. IV. Non. Oct. Ao. IX. 1206.]
CAP. VIII.
Si rogatus restituere totam hereditatem, eo sine liberis decedente intret monasterium, evanescit fideicommissum, et hereditas applicatur monasterio; nec ad invalidandum ingressum sufficit probare minorem aetatem tempore ingressus, si ex adverso geminatus probetur ingressus. H. d. intelligendo, quod substitutio fuit fideicommissaria. Si vero fuit directa, summa sic: substitutio facta filio, eo decedente sine liberis, evanescit per ingressum monasterii. Et tunc adde id, quod est in primo summario ibi: nec ad invalidandum etc., usque ad finem, et uterque intellectus est verus in se. Dico tamen, quod primus est verior, quod hic fuit substitutio fideicommissaria, licet Dom. Anton. hic dicat, quod fuit compendiosa.
Idem Abbati et Conventui Cassensi.
In praesentia dilecti filii nostri G. sancti Hadriani diaconi cardinalis G. subdiaconus et B. mulier soror eius, Verulanenses fratres cum vestro syndico constitutos coram ipso fecere proponi, quod, quum quondam A. frater ipsorum conderet testamentum, M. filium suum sibi heredem instituit, et praecepit, ut, si absque liberis forte decederet, ad eos G. et B. bona devolverentur ipsius, unde illa, quae de bonis ipsius vestrum monasterium detinebat, sibi restitui postulabant, et petebant vos super hoc a sua molestatione compesci. Verum syndicus ipse proposuit ex adverso, quod praedictus M. monasterio vestro obtulit se et sua, unde universa, quae habuerat, erant ad monasterium devoluta, quare universa, quae ipsi de bonis eius invaserant, restitui monasterio vestro petebat, et super ceteris silentium illis imponi. Ad haec autem pars altera replicavit, quod dictus M. oblationis suae tempore fuerat minor annis, sicut per testes legitime comprobavit, et quod voti facti poenitens id, quod fervore infirmitatis fecerat, post convalescentiam revocavit. †Unde tum ex eo, quod Milo infra aetatem legitimam monasterio Casemarii obtulit se et sua, tum quia quod inconsulte fecerat postmodum revocavit, eius oblatio non tenebat. Unde quum sine liberis decessisset, ex testamento patris illius ad ipsos erat eius hereditas devoluta. Verum ad haec syndicus respondere curavit, quod, licet dictus M. de monasterio ipso de tua licentia, fili abbas, fuisset egressus, eidem postmodum, cum avo suo, qui eius erat procurator, ad praesentiam tuam, quum Verulas ivisses, accedens, se et sua obtulit humiliter et devote, et, quod nec contra oblationem et donationem suam veniret ulterius, iuramento firmavit, sicut publicum continet instrumentum. Quare quum constet ex his, quod idem M. bis monasterio vestro contulit se et sua, nec ex adverso probetur, quod utriusque oblationis tempore M. fuerit minor annis, probationem vestram huiusmodi exceptionis probatio non elidit, quum, etsi primae oblationis tempore fuerit minor annis, secundae tamen potuit maior exstitisse. Praeterea quum verbum illud “minor annis” duobus potuerit modis intelligi, quum et qui minor est quatuordecim annis, et qui viginti quinque minor fuerit, dici soleat minor annis, intentioni vestrae verbum dubium non nocebat, quum infra viginti quinque annos teneret donatio praesertim iuramento firmata. Sed etsi teneret quod factum fuerat a dicto A., qui tamen intelligendum non erat sine herede decedere qui monasterium sibi heredem instituit, hoc monasterio non nocebat. †Quumque cardinalis praedictus ea, quae coram ipso proposita fuerant, in nostra et fratrum nostrorum audientia retulisset, nos ad consilium dilectum filium H. sancti Eustachii diaconum cardinalem duximus deputandum. Idem igitur Dilectus filius H. sancti Eustachii cardinalis causae meritis plenius intellectis attendens, quod syndicus vester intentionem suam plene fundasset, et quod nihil fuisset ex adverso sufficienter probatum, quum, etsi ostensum esset per testes, quod M. suae oblationis tempore fuerit minor annis, utrum tamen primae vel secundae oblationis tempore minor fuerit, et quot annis minor, non fuisset expressum, de mandato nostro sententiam protulit, et praedictis G. et B. silentium imponens super his, quae a monasterio postulabant, eos ad restitutionem illorum, quae de bonis praedicti M. propria temeritate invaserant, condemnavit. Nos igitur sententiam ipsam auctoritate apostolica confirmamus.
CAP. IX.
Si actor et reus in interdicto retinendae possessionis probant, obtinet is, qui antiquiorem possessionem probat titulo maxime iustificatam, vel meliores probationes respectu possessionis adduxit. H. d. notabiliter, et probatur satis summarium in versic. ex praemissis, ponderato versic. “maxime.”
Idem.
Licet causam, quae vertitur inter ecclesiam Ravennatensem et commune Faventiae super iurisdictione, honores, ac districtu in villa Luci, sancti P. et castro Arioli, quod de iure ad se spectare dicta ecclesia proponebat (Et infra:) Verum, quia utrique parti erat plurimum onerosum, testes producere coram nobis, Placentino episcopo dedimus in praeceptis, ut infra tres menses testes appellatione remota reciperet, quos utraque pars tam super principali negotio, quam in personas testium duceret producendos, ita videlicet, ut effrenata multitudine refrenata hinc inde quadragenarium numerum nullatenus excedere pateretur. (Et infra:) Sicque postmodum utriusque partis procuratores cum attestationibus consignatis ad nostram praesentiam redierunt. Porro attestationibus solenniter publicatis, syndicus Faventinorum proposuit, se velle in personas testium ex parte altera productorum quaedam obiicere ac probare, oeconomo ecclesiae asserente, id fieri non debere. Super quo quum fuisset hinc inde aliquamdiu altercatum, tandem interloquendo decrevimus, ipsum super hoc nullatenus audiendum, quum infra trium mensium spatium in nostris literis comprehensum testes huiusmodi producere non curaverit, infra quem terminum pars utraque testes inducere potuit tam in personas testium, quam super negotio principali. Post hoc idem syndicus obiecit in testes praedictos, quod corrupti falsa dixissent, et ad querelam falsi probandam concedi sibi petiit facultatem. Unde quia talis exceptio non solum ante, sed etiam post sententiam potest opponi secundum legitimas sanctiones, licet nonnulli crederent, Faventinorum partem exceptionem huiusmodi per excogitatam malitiam ad impediendum processum negotii obiecisse, quia tamen nolumus a iuris tramite declinare, dilectis filiis magistris G. et T. Bononiae commorantibus per scripta nostra praecipimus, ut partibus convocatis testes, quos super hac exceptione procurator Faventinorum duceret producendos infra mensem, recipere et examinare curarent, de singulis circumstantiis subtiliter inquirentes, et depositiones eorum fideliter redigentes in scriptis, indulto extunc altero mense procuratori ecclesiae supradictae, infra quem, si vellet, ad reprobationem testium illorum produceret testes coram eis, †et eorum dicta fideliter conscribentes XX. dierum terminum utrique parti praefigerent, infra quem cum attestationibus ipsis nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus itaque comparentibus iterum coram nobis, et huiusmodi attestationibus publicatis, audivimus quaecunque proponere voluerunt. Quanquam autem pars Faventinorum testes multos produxerit super negotio principali, ad probandum, quod homines praedictorum locorum a longis retro temporibus exhibuerunt eis servitia in bannis, et placitis, fossatis et collectis et cavalcatis, et quibusdam aliis pertinentibus ad districtum, vix tamen ex illis sex tantummodo remanserunt concordes, quum alii multi sibimet in serie sui testimonii contradicant, et quidam alii sint in dicto sui testimonii singulares. Ad reprobandum vero quosdam testium ecclesiae Ravennatensis etsi ex parte Faventinorum quidam sint testes inducti, plures tamen illorum reprobantur, quia sibi invicem evidentissime contradicunt. Quidam vero alii pauci numero quamvis non reprobentur expresse, usque adeo tamen malae famae sunt et levis opinionis, sicut per attestationes exhibitas est probatum, quod eorum dictis nulla vel modica est fides adhibenda. Iidem quoque testes Faventinorum generaliter repelluntur, quia non probant illud, ad quod probandum eorum syndicus se adstrinxit, videlicet, quod corrupti falsa dixissent, quoniam, etsi de corruptione videantur aliquid diceres, de falsitate tamen penitus nihil dicunt, †per multos autem ecclesiae Ravennatensis testes omni exceptione maiores probatum est manifeste, ecclesiam Ravennatensem villam Luci, S. Potiti et castrum Aureoli a longissimo tempore possedisse cum omni honore, districtu et iurisdictione, nominatim expressis universis articulis exprimentibus iurisdictionem, honorem atque districtum. Ex praemissis igitur satis evidenter apparet, quod ecclesia Ravennatensis per testes numero plures, quibus potius lux veritatis assistit, qui etiam aptiora negotio et vero proximiora in suis testimoniis expresserunt, sufficienter ostendit, quod a LX. annis et citra cum omni iurisdictione, honore atque districtu loca supra dicta possedit. Per quod patet, quod, si commune Faventiae a L. annis et citra, sicut videntur testes eorum deponere, aliqua servitia in locis perceperunt supra dictis, illa proculdubio sine iusto titulo percipere inceperunt, quum duo insimul eandem rem et eodem modo in solidum possidere non possint, maxime quum iidem Faventini iustum possessionis titulum non ostendant, et ex privilegiis imperatorum et Romanorum Pontificum ecclesiae Ravennatensi concessis evidentissime colligatur, possessionem ipsius ecclesiae in praedictis locis iustam fuisse. Quum ergo constet Faventinos ab eo tempore, quo se possedisse probare contendunt, minus iuste ac sine titulo aliqua in praedictis locis temeritate propria occupasse, ac processu temporis per violentiam extorsisse, sicut per multos testes ecclesiae Ravennatensis manifeste probatur, et oeconomus eiusdem ecclesiae petierit coram nobis, a vi turbativa seu inquietativa super praemissis commune Faventiae prohiberi, nos recognoscentes in hoc casu, non sic locum esse interdicto Uti possidetis, ut dicere debeamus; Uti possidetis, ita possideatis, quum probationes ecclesiae longe sint potiores, et ideo sit in interdicto superior, de fratrum nostrorum consilio commune Faventinum sibi condemnamus, super iurisdictione, et honore, atque districtu et aliis ad hoc generaliter pertinentibus in locis praedictis, quoad possessorium iudicium, quo tantummodo actum est, perpetuum silentium imponentes, et prohibentes eidem, ut neque per se, neque per alios super his praesumat Ravennatensem ecclesiam aut habitatores praedictorum locorum aliquatenus molestare.
CAP. X.
Si qui nominent aliquem filium, et ita communiter reputatur, non creditur postea alteri eorum iuranti contrarium.
Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum T. Tiburtinus civis quandam per septennium habuerit concubinam, nec prolem susceperit interim ex eadem, ac ipsa postmodum divertens ab eo, ad ipsum non post multum tempus rediisset, filium, quem reversa in domum ipsius peperit, ex eo se asseruit suscepisse. †Qui, licet a principio dixerit, illum nequaquam filium suum esse, quum mulier illa per septennium eidem cohabitans ex eo minime concepisset, mulieris tandem et aliorum devictus instantia eum suum filium recognovit, Rainuldum eum nomine appellando. Quum autem idem R. ad virilem pervenisset aetatem, ac domum Saturnellae sororis ipsius T. frequentaret, quae ipsum nepotem suum publice nominabat, et Sophiam ipsius Saturnellae filiam, cum qua quotidianam conversationem habuerat, arravit et carnaliter cognovit eandem. Quod quum pervenisset ad notitiam Saturnellae, acriter increpavit utrumque, et apud se filiam retinens, supradictum R. removit a domo. Quum autem mater ipsius Rainaldi accepisset, quod pater eiusdem Sophiae eidem R. graviter minabatur, in civitatis platea iuravit publice coram multis, quod Rainaldus supradictam Sophiam propinquitatis linea minime contingebat, affirmans sub virtute praestiti iuramenti, se de alio quam de supradicto T. antefatum suscepisse Rainaldum. Quia vero mulier illa de dicto T. suscepisse R., de quo agitur, primitus constanter asseruit, et idem T. praefatae mulieris praecipue devictus instantia ipsum suum filium publice recognovit, et filius eius nominatus communiter fuit et habitus ab ambobus, eiusdem mulieris postmodum iuramento in contrarium praestito non est standum, quum nimis indignum sit iuxta legitimas sanctiones, ut, quod sua quisque voce dilucide protestatus est, id in eundem casum proprio valeat testimonio infirmare. Unde apparet per consequens, quod praedictus R. memoratam Sophiam neptem memorati T., cuius prima facie praesumitur consobrinus, non potest habere aliquatenus in uxorem. [Dat. Lat. V. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XI.
Iudex debet habere notarium vel duos viros idoneos, qui scribant acta iudicii; alias, si quid difficultatis emerserit, per superiorem punietur, nec creditur ei super processu, nisi in quantum per acta vel alias per legitima documenta constabit.
Idem in concilio generali.
Quoniam contra falsam assertionem iniqui iudicis innocens litigator quandoque non potest veram negationem probare, quum negantis factum per rerum naturam nulla sit directa probatio, ne falsitas veritati praeiudicet, aut iniquitas praevaleat aequitati, statuimus, ut tam in ordinario iudicio quam extraordinario iudex semper adhibeat aut publicam, si potest habere, personam, aut duos viros idoneos, qui fideliter universa iudicii acta conscribant, videlicet citationes et dilationes, recusationes et exceptiones, petitiones et responsiones, interrogationes et confessiones, testium depositiones et instrumentorum productiones, interlocutiones et appellationes, renunciationes, conclusiones, et cetera, quae occurrerint, competenti ordine conscribenda, loca designando, tempora et personas. Et omnia sic conscripta partibus tribuantur ita, quod originalia penes scriptores remaneant, ut, si super processu iudicis fuerit suborta contentio, per hoc possit veritas declarari, quatenus hoc adhibito moderamine sic honestis et discretis deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium iustitia non laedatur. Iudex autem, qui constitutionem ipsam neglexerit observare, si propter eius negligentiam quid difficultatis emerserit, per superiorem iudicem animadversione debita castigetur, nec pro ipsius praesumatur processu, nisi quatenus in causa legitimis constiterit documentis.
CAP. XII.
Si probari potest, reum deliquisse, eius probatio, quod non deliquerit, non est admittenda.
Honorius III. Archiepiscopo Londonensi et eius Suffraganeis.
Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod sacerdotes et clerici Daciae legi regni, per quam negativa probatur, contra canones et legitimas sanctiones temere innitentes, a criminibus, quae probari testibus fide dignis possunt legitime contra eos, reputantur insontes, si se super his purgare valeant quoquo modo. †Unde contingit, quod quandoque ad purgationem sui similes criminosos adducunt, ut eis debeant in similibus opportuno tempore respondere, multaque crimina committuntur audacius ab eisdem. Volentes igitur, ut haec pestis contraria omni iuri penitus exstirpetur a clero, fraternitati vestrae mandamus [per apostolica scripta praecipiendo], quatenus in huiusmodi probatione negativae, dum tamen possit affirmativa ex adverso probari, contra canonicas sanctiones in foro ecclesiastico neminem audiatis, sed in pergationibus bonae famae viros duntaxat canonice admittentes eum minus esse idoneum ad purgandum quodlibet crimen sciatis, qui nota infamiae super culpa consimili est respersus. [Dat. Romae V. Kal. Ian. Ao. II. 1218.]
CAP. XIII.
Fines dioecesium probantur per libros antiquos, adminicula, testes et famam.
Idem Aurelianensi et Lametensi Episcopis.
Quum causam, quae inter venerabiles fratres nostros Colubriensem et Egitanensem episcopos super suarum limitatione dioecesum vertitur, vobis duximus committendam, discretioni vestrae mandamus, quatenus, quum ad principale in causa veneritis supra dicta, vos secundum divisiones, quae per libros antiquos vel alio modo melius probabuntur, nec non et testes, famam et quaecunque alia adminicula, Deum habentes prae oculis, in commisso vobis negotio procedatis.
CAP. XIV.
Possunt reprobari matronae, per quas virginitas probatur.
Idem Episcopo et Archidiacono Senonensibus.
Causam matrimonii, quae inter V. iuvenem et G. puellam Senonensem, quae se virginem et monacham profitetur, noscitur agitari, †quia non ita instructam misisti, frater episcope, ut in ea usque ad calculum sententiae diffinitivae procedere libere valeremus, vobis remittimus plenius instruendam; discretioni vestrae Mandamus, quatenus eandem puellam ponatis interim in illo monasterio auctoritate apostolica, quod intravit, ut ibi secure valeat commorari, donec iudiciali sententia quid agi debeat decernatur, recepturi postmodum, prout iustitia dictaverit, non solum probationes viri, sicut protestatus fuerat, quas inducere voluerit contra mulieres illas, quae ad investigandum signa virginitatis ex parte puellae fuerunt introductae, verum etiam probationes alias hoc negotium contingentes, quas pars utralibet duxerit producendas. Et quia, ut dicit canon, saepe manus fallitur et oculus obstetricum, volumus et mandamus, ut adhuc honestas matronas providas et prudentes deputare curetis ad inquirendum, utrum dicta puella virginitatis privilegio sit munita, causamque nobis sub vestris sigillis instructam plenius remittatis.
CAP. XV.
Acta etiam litis ordinatoria facta coram primis iudicibus, fidem faciunt coram secundis.
Gregorius IX. Praeposito sanctae Mariae Magdeburgensis et Decano Misinensi.
Quum bonae memoriae (Et infra:) Quum acta originalia dicantur apud priores iudices remansisse, mandamus, quatenus ea cum omni diligentia requirentes, ipsa, si potuerint inveniri, et si qua partes duxerint legitime proponenda, in scriptis redacta ad nostram praesentiam remittatis. Alioquin quum non revocetur in dubium de contestatione litis super statu Pigamensis monasterii, et quibusdam spoliationibus contra abbatem eius factis a Mesburgensi episcopo, recipiatis partium probationes de novo, et audientes, si partes audire voluerint, de compositione tractatum, tam quod super hoc inveneritis, quam causam sufficienter instructam ad nos remittere procuretis.
TITULUS XX.
DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS.
CAP. I.
Breve est.
Ex concilio Matercensi.
Placuit sancto conventui, ut testes ad testimonium non conducantur pretio, et ut quicunque idonei et fideles in testimonium assumantur, ut is, contra quem testimoniare debent, nullam eis infamiam possit inferre, ac nullus testimonium dicat, nisi ieiunus.
CAP. II.
Nulla est receptio testium facta contra non citatum.
Gregorius Ioanni Defensori eunti in Hispaniam.
In nomine Domini (Et infra:) Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente etiam vilissimi sint testes exhibiti, nullius momenti lege noscendum est constitutionis novellae, quae de testibus loquitur in haec verba: [“Hoc quoque saepius agnovimus, quoniam quidam aut apud locorum defensores aut apud clarissimos provinciarum iudices, aut etiam, ut assolet, hic apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur, et queruntur tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi aut damnificati, testes volentes producere. At”] “Ne postea obiiciatur eis, quod per unam partem gesta et confecta sunt, oportet, ut testimonia dentur, illo admonito a iudice aut defensore, venire et audire testes. Si vero noluerit venire, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, sancimus, huiusmodi testimonia ita valere, tanquam si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso praesente facta fuissent.” Ecce admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes veniat, quod quia hic omissum est, necesse est, ut quod contra legem actum est non habeat firmitatem. [Quales autem testes etc.]
CAP. III.
Mulier testificatur contra clericum, quum de crimine agitur.
Idem Sabino Defensori Sardiniae.
Quoniam aliqua nobis de persona Epiphanii presbyteri sunt facinora nunciata, necesse est, ut cuncta diligentius perscruteris, et seu mulieres, cum quibus peregisse dicitur, seu alios, quos de causa eadem scire aliquid senseris, huc pariter festines adducere, quatenus ecclesiastica districtione liquide possint quae vera sunt aperiri. [Haec vero etc.]
CAP. IV.
Ubi agitur ad correctionem de peccato impediendo, principalis persona admittitur in testem.
Pascalis Papa II.
In omni negotio principalis persona, dicens veritatem de re sibi nota, rectissime habenda est pro teste, cui quidem adhibito uno efficiuntur duo testes, adhibitis duobus efficiuntur tres. Quod patenter ostendit Dominus, quum dicit: “Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum; quodsi te non audierit, adhibe tecum unum vel duos testes, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum,” et alibi [idem] affirmat dicens. “Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.” Item alibi affirmat dicens. “Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me Pater; nam in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.”
CAP. V.
Dicit, quales esse, et qualiter iurare debeant, qui super consanguinitate deponunt.
Eugenius III.
Quotiens aliqui propter cognationem propinquitatis vel consanguinitatis separari petuntur, duobus vel tribus testibus adhibitis affirmari debet, qui de eadem consanguinitate supersint, vel totidem senioribus et melioribus loci eiusdem id debet legitime comprobari. Probatio autem testium debet fieri duplici iuramento, ut iurent se non privato odio, neque amicitia, neque pro aliquo commodo, quod habuerint, vel quod habent vel habituri sunt, ad hoc iurandum esse inductos; postea debent iurare, sicut ipsi dicunt, rei veritatem accepisse a maioribus suis, et credere ita esse.
CAP. VI.
Praelatus et clerici qui causam ecclesiae non procurant, testificari possunt in ea.
Idem Priori et Fratribus S. Trinitatis.
Insuper etiam auctoritate nostra statuimus, ut liceat vobis in causis ecclesiae vestrae ferre testimonium, dummodo unus ex vobis vel duo ad agendum et respondendum instituantur, quorum testimonium in causis, in quibus actores vel responsales sunt instituti, non debet admitti.
CAP. VII.
Si probatio exceptionis oppositae contra testem productum non admittitur, antequam dictum testis recipiatur, in casu, in quo admitti debuit, licite appellatur. Hoc dicit secundum lecturam, quam ponit Panorm.
Idem R. Herfordensi Episcopo et Abbati Sardi.
Ex parte A. presbyteri ad nos est querela perlata, quod, quum ipse ecclesiam de Clunoden. canonice fuisset adeptus, et eam XXX. annis et amplius pacifice possedisset, miles quidam H. nomine ipsum exinde gravibus molestiis et iniuriis lacessivit, et tandem, tacito, quod laicus esset, ad iudices nostras literas impetravit, quod, si dictus presbyter filius esset illius, qui proximo in eadem ecclesia ministrarat, et iure hereditario eam teneret, vel quod publice fornicariam haberet, ipsum a praedicta ecclesia prorsus amoverent. Tandem vero, quum idem miles per interpositam personam eum coram praefatis iudicibus traxisset in causam, quosdam laicos infames et notabiles ad testimonium perhibendum dicitur produxisse, quod videlicet memoratus presbyter filius sacerdotis illius fuisset, qui proximo in ipsa ecclesia ministraverat. Licet autem praedictus A. presbyter assereret, illos testes non esse recipiendos pro eo, quod quidam eorum latrones et raptores manifesti essent, quidam vero in causa alia fuissent convicti de periurio, et se constanter hoc diceret probaturum, nihilominus tamen praefati iudices, testibus talibus adversae partis receptis, eidem presbytero absenti, etiam post appellationem, quam super hoc se interposuisse proponit, praescriptam abiudicaverunt ecclesiam, quam nunc praescripti militis dapiferi filius detinet occupatam. †Quoniam igitur de vobis satis plene confidimus, causam ipsam discretioni vestrae duximus committendam, praesentium vobis auctoritate praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus coram vobis convocatis, super hoc rei veritatem diligenter inquiratis, et si vobis constiterit, quod praedictus presbyter non fuerit legitime per testes idoneos praescripta ecclesia spoliatus, eorundem iudicum cassata sententia literis etiam confirmationis, si quae sunt super eadem ecclesia impetratae, non obstantibus, ecclesiam illam presbytero restituatis eidem dilatione, contradictione et appellatione cessante, ipsumque de cetero non permittatis exinde a supra dicto milite, vel ab eo, qui ipsam tenet ecclesiam molestari. Si vero res aliter se haberet, nihilominus causam audiatis, et fine debito terminetis. Testes autem, si quos idem A. in suae assertionis testimonium invocaverit, monere curetis et diligenter inducere divino intuitu et amore iustitiae, ut coram vobis super his perhibeant testimonium veritati, nec quicquam exinde in suae salutis periculum reticere praesumant.
CAP. VIII.
Iudex mittere debet examinatorem discretum ad testes recipiendos, qui ad eum commode venire non possunt.
Idem Exonensi et Vigorniensi Episcopis.
Si qui testium valetudinarii sunt, et senes, vel debilitate confecti, aut paupertate depressi, ita, quod non possint ad vestram praesentiam adduci, ad ipsos recipiendos mittatis personas idoneas et discretas.
CAP. IX.
Retractanda est sententia, si constat, eam fuisse latam ad dictum corruptorum testium. H. d. secundum lecturam, quam tenet Panorm.
Alexander III. Belvacensi Episcopo.
Sicut nobis est ex parte tua intimatum, quidam parochiani tui accepta pecunia de parentela inter virum et uxorem exhibent iuramenta, per quae inter ipsos divortii sententia promulgatur, postea vero privatim nullam inter eos consanguinitatis lineam asserentes, se corruptos muneribus dicunt, et testimonium perhibuisse falsitati. Super quo taliter respondemus, quod, si vir et uxor, aut alter eorum ad secunda vota transivit, nullum aliud remedium superesse videretur, nisi ut testibus de periurio, et adulterio uno pluribusve, quibus causam dederunt, poenitentia indicatur. Si vero ad secunda vota idem vir et uxor non migraverint, diligenter inquirendi sunt coram quibus corruptio intercessit, et, si tales exhibeantur, per quos possit praedictae corruptionis veritas comprobari, recepto eorum testimonio est sententia revocanda. Non enim testimonium praedictorum, quum periuri sint, est in hoc casu aliquatenus admittendum.
CAP. X.
Socius criminis et muneris non testificatur etiam in crimine simoniae. Et unius testimonium non sufficit ad condemnationem.
Idem.
Veniens ad nos cum literis tuis L. presbyter tuus sua nobis relatione monstravit, et hoc idem tuae literae continebant, quod, quum in ecclesia de Oven. institutus fuisset, ei obiectum fuit, quod in ecclesia de Oven. canonicum non habuisset ingressum, videlicet quia prius promisisset unicuique parochianorum quinque barillos vini remittere, qui sacerdoti eiusdem ecclesiae ibi pro tempore servienti consueverant pro beneficio dari. Verum quum duo apparuissent, qui iurati deposuerunt, praedictum presbyterum talem fecisse promissionem, et cum altero illorum pactum illud indecenter [dicerent] factum fuisse, tu de presbytero prout decuit et ordo rationis exigit, iudicasti. Et nos tuam sententiam, prout dignum est, commendamus, eo, quod ille, qui eodem erat infectus crimine, inde contra eum testificari non posset, nullique de se confesso adversus alium in eodem crimine sit credendum, nec unius testimonium ad condemnationem sufficiat alicuius. [Sane, quod in literis etc.]
CAP. XI.
Attestationes in uno iudicio receptae fidem faciunt in eadem causa, et inter easdem personas coram alio iudice.
Idem Abbati sancti L. et Priori sancti C.
Causam, quae †inter N. et O. monachos super electione de utroque facta in monasterio diutius est agitata, experientiae vestrae committimus audiendam, et appellatione remota fine debito terminandam. Ideoque Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et susceptis attestationibus utriusque partis, quae ab aliis iudicibus sunt receptae, testes alios, si qui idonei producti fuerint, admittentes, nisi attestationes ipsae sint publicatae, et rationibus hinc inde diligenter auditis et cognitis, causam ipsam sublato appellationis remedio fine debito terminetis.
CAP. XII.
Clerici non sunt a ferendo testimonio in causa ecclesiae suae sine rationabili causa repellendi.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et Vigorniensi Episcopo.
Quum nuncius canonicorum de Plutino, et nuncius Ioelis militis etc. (Et infra:) Praeterea Non lateat prudentiam vestram, quod clerici non sunt a ferendo testimonio super proprio negotio ecclesiae suae, nisi alia rationabilis causa impediat, repellendi.
CAP. XIII.
Crimen nunc probatum repellit testem alias de illo crimine non damnatum.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Super eo vero, quod quaesivisti a nobis, utrum testes illi sint reprobandi in causa criminali vel civili quibus ab adversa parte crimina opponuntur tuae prudentiae respondemus, quod, si etiam ante non sunt convicti vel confessi de criminibus illis, dummodo inde convincantur, in testi¬monium non debent admitti.
CAP. XIV.
Laicus in criminali non testificatur contra clericum, accusat tamcn pro sua vel suorum iniuria.
Idem Salernitano Archiepiscopo.
De cetero laicos in accusationem vel testimonium contra clericum in criminali causa non esse aliquatenus admittendos, censura sacrorum canonum manifestius edocet, nisi forte suam vel suorum iniuriam prosequantur; nec tunc etiam ad testimonium, sed ad accusationem possunt admitti. At si etc. (cf. c. 4. de iud. II. 1.).
CAP. XV.
In causis ecclesiasticis et civilibus possunt fieri tres productiones testium; quarta autem non admittitur absque solennitate legali. Et super dictis testium post ipsorum publicationem potest publice disputari. H. d. secundum lecturam communem et verbis textus congruentem.
Idem eidem.
In causis ecclesiasticis vel civilibus ultra tertiam productionem non debent testes produci, nisi adhibita quadam solennitate, quae in legibus invenitur expressa. Et super dictis testium, quum fuerint publicata, publice potest disputari.
CAP. XVI.
Si quis probat actum gestum post appellationem, et adversarius probat quod ante, praefertur prima probatio, et actus iudicatur non tenere, nisi secundus probet, quod ante omnem appellationem.
Idem Praeposito et Canonicis Embrudensis ecclesiae.
Quum tu, fili praeposite, cum quibusdam canonicis tuis, et venerabilis frater [noster] archiepiscopus vester pro causa, quae inter vos et ipsum vertebatur, essetis in nostra praesentia constituti, †archiepiscopo asserente, quod vos ante appellationem excommunicasset, et postulante sententiam suam confirmari, econtra proposuisti, quod post appellationem in vos sententiam excommunicationis protulisset, et ob hoc dixisti, eam nullius momenti fuisse. Obiecisii etiam tam tu quam altera pars, quod testes fuerint hinc inde producti, et attestationes eorum receptae. Nos vero, auditis et cognitis rationibus et allegationibus utriusque partis, et attestationibus diligenter inspectis, Quum constet, testes vestros iurasse, quod post appellationem excommunicationis sententiam tulerit, et archiepiscopi testes similiter iurasse, quod ante appellationem, nos dicta testium benigne interpretari ac providere volentes, ne de periurii reatu notentur, quia utrumque esse potuit, et quod post primam appellationem et ante secundam sententia lata fuerit, de communi consilio fratrum [nostrorum] eandem sententiam denunciamus et decernimus non tenere. [Ut autem huius nostrae diffinitionis etc.]
CAP. XVII.
In causa appellationis super novis capitulis tantum testes novi et veteres producuntur iuramento secundum morem prius recepto.
Idem Episcopo Placentino.
Fraternitatis tuae literis nos consulere voluisti, utrum recipiendi sint novi testes super quaestione iudicata, in qua testibus renunciatum esse constet utrinque, et an, testibus in prima causa receptis, propter causam appellationis liceat super quaestionibus iudicatis aliquid novi proponere? †Licet igitur nobis ex his non plene innotuerit, utrum testes super eisdem vel novis capitulis a partibus desiderentur induci, quia tamen, quum prudentium iuris copiam [non] habeas, nos super hoc consulere voluisti, hoc Duximus tibi respondendum, quod in appellationis causa, si nova contigerit emergere capitula, super quibus aliqua partium voluerit novos testes inducere, vel per iam receptos aliquid comprobare, eos credimus posse recipi super novis duntaxat capitulis, receptis prius ab ipsis secundum formam recipiendorum testium iuramentis.
CAP. XVIII.
Qui iuravit testimonium non dicere, testificari compellitur, si testificationes publicatae non sunt.
Idem Exonensi Episcopo.
Intimavit nobis R. presbyter, quod G. clericus capellanum eius et alios quamplures de testibus suis iuramento constrinxit, quod testimonium, consilium et auxilium contra ipsum non praeberent eidem. Ideoque praesentium auctoritate vobis iniungimus, ut, si testimonium eorum publicatum non est, nec est abrenunciatum testibus, eos, qui sunt iuramento adstricti, et alios, si necesse fuerit, idoneos, quos ipse in testimonium produxerit, recipere non postponas.
CAP. XIX.
Publicatio vel renunciatio testium in certis capitulis non praeiudicat volenti testes producere in aliis. H. d. quoad titulum.
Idem Abbati et Fratribus de Martura.
Causam, quae vertitur inter vos, et dilectos filios nostros plebanum et clericos plebis sanctae Mariae de Martura, iam pridem filiis nostris archipresbytero Vulterano et abbati de Spognia commisimus iudicibus appellatione remota fine debito terminandam. Quumque utraque pars propter hoc in eorum esset praesentia constituta, et testes essent hinc inde recepti, et eis ab utraque parte renunciatum, et attestationes utriusque partis etiam publicatae, quoddam privilegium nuper a nobis impetratum in medium protulistis, †asserentes, vos quaedam alia munimenta a nobis impetrasse, quae rationes supra dictae plebis obscurare et impedire videntur, quare causa ipsa nondum potuit terminari. Quia vero sollicitudini nostrae incumbit, utrique ecclesiae iura sua conservare integra, ac litibus et contentionibus finem imponere, Iudicibus ipsis praecipiendo mandavimus, ut partes ipsas ante suam praesentiam convocent, et super aliis capitulis, si qua alia fuerint ab his, super quibus testes recepti sunt, et eorum attestationes publicatae, rationes hinc inde diligenter audiant, et testes, si qui idonei producti fuerint, recipiant, et nullis capitulis noviter a nobis per vestros nuncios impetratis, quae contineantur in privilegio vestro, vel in aliis literis, quas vobis indulsimus, postquam causam ipsam eisdem commisimus, praedictae plebi in hac causa impedimentum praestantibus, concordia vel iustitia mediante decidant. Quia vero venerabilis frater noster I. Florentinus episcopus per suas nobis literas intimavit, quaedam capitula eidem privilegio, quod monasterio vestro nuper indulsimus, esse inserta, quae obvia rationi videntur, per praesentia scripta vobis praecipiendo mandamus, quatenus privilegium illud, sicut gratiam beati Petri et nostram caram habetis, ad nostram praesentiam cum vestro nuncio, qui ad nos secure cum eodem veniat, dilatione et occasione cessante transmittatis.
CAP. XX.
A testimonio repellitur simili morbo laborans.
Idem Novicensi Episcopo.
Personas ecclesiarum (Et infra: [cf. c. 4. de appell. 2.28.]) Verum si coram te, vel alio quolibet huiusmodi negotia ventilentur, nolumus, ut aliqui consimili morbo laborantes, si certum sit, aut legitime super hoc possint convinci, si ab alterutra parte testes adducti fuerint, in testimonium admittantur.
CAP. XXI.
Christianus contra Iudaeum in testem admittitur.
Idem in concilio Lateranensi.
Iudaei sive Sarraceni (Et infra: cf. c. 5. de Iudaeis V. 5.) Testimonium quoque Christianorum adversus Iudaeos in omnibus causis, quum illi adversus Christianos testibus suis uti praesumant recipiendum esse censemus, et anathemate decernimus feriendos, quicunque Iudaeos Christianis voluerint in hac parte praeferre, quum eos Christianis subiacere oporteat, et ab eis pro sola humanitate foveri. [Si qui etc. cf. c. 5. de Iudaeis V. 5.]
CAP. XXII.
Testimonium matris est suspectum, ubi filia petit in virum aliquem se maiorem. Et ad dictum solius matris de impedimento deponentis impeditur matrimonium, sed contractum non dissolvitur.
Idem Matthaeo Cardinali.
Super eo, quod a nobis tua devotio postulavit, utrum, viro negante se mulierem affidasse, ipsius mater mulieris et altera mulier possint ad testimonium recipi, consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum mater filiae incrementum et honorem videtur diligere, ubi vir superior est divitiis et nobilitate, potentia vel honore, testimonium eius omnino videtur esse suspectum, et ideo non esse aliquatenus admittendum. Super illa vero quaestione, quam fecisti, an mulier coniungenda non sit viro, pro eo, quod sola mater alterutrius eos esse consanguineos confitetur, discretioni tuae taliter respondemus, quod, si non est firmatum matrimonium inter eos, matre asseverante, ipsos esse consanguineos, non debent coniungi, quia praesumptio est non modica, quod se linea consanguinitatis attingant, quum mater id confitetur. Si vero matrimonium est firmatum, non debet sine plurium iuramento dissolvi.
CAP. XXIII.
Ad decisionem causae, maxime pro parte Iudaei, non sufficit regulariter unius testimonium, quam duorum probatae vitae et laudabilis conversationis.
Idem.
Licet universis †[Dei fidelibus ex commissi nobis officii debito debeamus provisione adesse, attentius tamen ecclesiasticos viros a pravorum molestiis malignantium vigili cura defendere debemus, ad quorum regimen specialius sumus, licet insufficientibus meritis, Dei providentia deputati.] Perlatum est [autem] ad audientiam nostram, quod Iudaei in civitate vestra commorantes ad tantam devenerint superbiam et elationem, quod, si quando inter eos et quemlibet clericum, sive inter vos et ipsos causa emerserit, vos ad saecularem iudicem trahunt, et coram quocunque iudice vobiscum litigant, per simplicem chartam absque testibus, vel per unum qualemcunque Christianum vel Iudaeum contra omnem iustitiam et rationem causam suam probare intendunt, et adversum se [etiam] magnorum et probatorum virorum non recipiunt testimonium. Quia vero non est licitum alicui Christiano, et multo minus crucis Christi inimico, ut scilicet ecclesiasticos viros ad saecularem curiam trahant, et causae suae unius tantum quasi legitimo testimonio finem imponant discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si inter vos et quoscunque Christianos sive Iudaeos emerserit quaestio, pro nullius vocatione ad saecularem curiam, ut ibi de negotio tractetis aut iudicemini, accedere praesumatis, sed, sicut exigit iustitia et aequitatis ratio postulat, in qualibet causa Christiani, et maxime clerici, non minus quam duorum vel trium virorum, qui sint probatae vitae et fidelis conversationis, testimonium admittatis, iuxta illud dominicum: “In ore duorum vel trium testium stat omne verbum,” quia, licet quaedam sint causae, quae plures quam duos exigant testes, nulla est tamen causa, quae unius tantum testimonio, quamvis legitimo, rationabiliter terminetur. [Ad haec etc. (cf. c. 8. de Iud. V. 5.)]
CAP. XXIV.
Non sunt idonei testes, quos actor de familia sua produxit.
Idem Firmano Episcopo.
In literis (Et infra:) Quidam nobilis tui episcopatus quandam sibi legitime copulans, quum eam in domo sua fere per septennium tenuisset, consobrinam patris eius, antequam duceret, se asseruit cognovisse, ad quod probandum testes de familia sua tres produxit. Respondemus igitur, ut, si res ita se habet, pro illorum testimonio ipsum ab uxore nulla ratione dividi patiaris, nec contra ipsos aliquos audias, nisi probatae essent vitae et opinionis, de quibus verisimile non esset, quod deberent pro aliquo deierare.
CAP. XXV.
Donec attestationes fuerint publicatae, et eis renunciatum, produci possunt testes; postea vero non super eodem capitulo, sed super alio sic. H. d. quoad titulum.
Urbanus III.
Quum venisset ad apostolicam sedem dilectus filius noster magister M., nobis exposuit, quod felicis memoriae Lucius Papa praedecessor noster causam, quae inter ipsum et dilectum filium nostrum abbatem de Sicolan. vertebatur, commisit iudicibus fine debito terminandam (Et infra:) Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus convocatis, si sententiam illorum noveritis canonice promulgatam, eam auctoritate apostolica confirmetis et faciatis exsecutioni mandari, nec appellatio illam impediat, quae hic interposita dicitur occasione mortis praedecessoris nostri, quum postea et egerit et responderit, testesque duxerit producendos. Quaestiones quoque alias, super quibus testes fuere producti, et depositiones publicatae eorum, vel renunciatum fuit testibus hinc et inde, nullis aliis ab alterutra parte super eodem receptis, secundum tenorem ipsarum mediante iustitia sine appellationis obstaculo terminetis. Si quae vero fuerint quaestiones, super quibus vel testes non fuerint producti, vel, renunciatum eisdem, audiatis, si qua hinc inde proposita fuerint, appellatione cessante finem illis debitum imponentes.
CAP. XXVI.
Potest reus producere testes ad probandum contrarium eius, quod actor probavit, si publicatio attestationum non est facta, consuetudine contraria non obstante. H. d. secundum notabiliorem lecturam.
Clemens III.
Series tui rescripti nobis aperuit, quod, quum nuper inter filios et filias quorundam nobilium tuae civitatis coniugalis quaestio tractaretur, †quia distrahebaris ad alia urgentiora negotia, vices tuas in ventilatione illius quaestionis quibusdam viris prudentibus commisisti, ante quos Pars illa, quae matrimonium accusabat, testes produxit legitimos, qui consanguinitatem inter praedictos esse firmiter asserebant in quinto gradu, in primo gradu ponendo duas personas, B. videlicet et I., dicentes illos esse fratrem et sororem; pars autem opposita id falsum esse dicebat, B. scilicet esse sororem I., ad corroborandam assertionem suam tam testes offerens quam publicum instrumentum. Unde, quia pars accusantium testes illos non esse recipiendos proponit, et tu non esse consuetudinem ecclesiae tuae affirmas, ut post receptos testes, qui consanguinitatem secundum formam canonum computant, alii ex opposito admittantur, super quo tam in praesenti negotio quam in similibus postulas edoceri, praesenti pagina respondemus, quod, si non est aliud canonicum, quod obsistat, non obstante illa consuetudine, utpote iuri contraria, testes appellatione cessante recipere non omittas.
CAP. XXVII.
Carnalis copula probatur per conveniens testimonium de visu; idem in testimonio auditus, quod adminicula et fama coadiuvant.
Coelestinus III.
Praeterea quum quis accusatur aliquam cognovisse, an sint testes interrogandi de visu, aut sola viciniae fama sufficiat, vel si iuratis testibus sit credendum, qui se carnalis copulae conscios esse fatentur, sed de visu nihil affirmant, nos inter alia consulere voluisti. Ad haec itaque Respondemus, quod, si testimonium conveniens de visu reddatur, vel etiam de auditu, et praesumptionem violentam fama consentiens subministret, ac alia legitima adminicula suffragentur eidem standum est testimonio iuratorum. Etenim circumspectus iudex atque discretus iuxta illud, quod in iure civili cautum exsistit, motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quae rei aptiora esse compererit, confirmabit.
CAP. XXVIII.
Unius iudicis verbo non creditur; scripturae vero eius per testes reprobari possunt. Fallit hoc in Papa. Ita communiter summatur.
Innocentius III. Consulibus et Populo Beneventano.
Quum a nobis (Et infra:) Et canonica et civilia iura sequentes districtius inhibemus, ne unius iudicis, quantaecunque fuerit auctoritatis, verbo credatur in causis, sive super testamentis, sive super quibuslibet aliis contractibus quaestio agitetur. Nec scriptum eorum, nisi testium adminiculo fulciatur, earn obtineat firmitatem, quin ei possint et debeant duorum vel trium testium bonorum testimonia praevalere, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. IV. Id. Iun. 1198.]
CAP. XXIX.
Testi super dilatoria inducto non creditur super principali, nec cogitur deponere; secus si super peremptoria. Tunc enim cogi potest, ut iuret deponere super toto.
Idem Tyrensi Episcopo.
De testibus, †qui ad exceptionem probandam a partibus inducuntur, tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum cogendi sint super principali etiam negotio ferre testimonium veritati, et an illi sint, sicut ceteri testes, examinandi districte, qui ad purgandam alicuius infamiam inducuntur. Super hoc igitur fraternitatem tuam plurimum [in Domino] commendantes, quae in dubiis sedis apostolicae vult certificari rescripto, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si testes iam sint inducti ad exceptionem dilatoriam solummodo probandam, quum super ea tantum iuraverint dicere veritatem, super principali nec debent audiri, nec cogi testimonium perhibere, utpote super quo deponerent non iurati. Si vero, quum ad probandam exceptionem peremptoriam ab alterutra partium inducuntur, reliqua pars super principali negotio etiam eos deponere forte petierit, et ut cogantur super toto negotio dicere veritatem, sacramento eos postulaverit obligari, ad id sunt sine dubitatione cogendi, nisi forsitan sufficiens productio testium super principali iam facta fuerit, vel renunciatum testibus, vel depositiones testium fuerint publicatae. [Illi vero etc. (cf. c. 13. de purg. can. V. 34.) Dat. Lat. IV. Non. Ian. 1199.]
CAP. XXX.
Dicta testium non sunt ad petitionem tertii publicanda. Et is, qui produxit testes coram certis iudicibus, non potest ad eundem effectum coram iudicibus aliis illos producere; sed illorum attestationibus debet esse contentus.
Idem Heliensi et Cistrensi Episcopis et Archidiacono de Norban.
Constitutus in praesentia nostra dilectus filius magister Robertus procurator magistri R. de sancto Eadmundo proposuit, quod, quum dilecti filii decanus et capitulum Eboracense ei tum auctoritate Lateranensis concilii, tum privilegii proprii ratione archidiaconatum Richemundiae canonice contulissent, †eidem tam stallum in choro quam locum in capitulo assignantes, et ipse possessionem archidiaconatus per eosdem adeptus obedientiam et iuramentum solitum ab eiusdem archidiaconatus clericis recepisset, dilectus filius magister H. de Kent, qui archidiaconus Richemundiae nominatur, ipsum eo praeter iuris ordinem et post appellationem ad nos interpositam spoliavit, quumque praedictus R. ad iudices super restitutione sua commissionis literas impetrasset, memoratus magister H. ad sedem apostolicam appellavit, et, ad praesentiam nostram accedens, literas revocatorias impetravit, quas idem procurator per falsi suggestionem asseruit impetratas. (Et infra:) Et Inter alia postulabat praedictus H., faceremus depositiones quorundam testium aperiri, sed procurator praedictus aperiendas eas non esse dicebat, quum non in hac causa fuissent inducti, sed in ea potius, quae inter venerabilem fratrem nostrum Eboracensem archiepiscopum et eundem R. vertebatur. (Et infra:) Licet autem archidiaconus, sicut superius est praemissum, ad faciendam nobis fidem super omnibus pleniorem attestationes quasdam peteret aperiri, adversarius autem in alia causa eas assereret fuisse receptas, Nos eas aperire noluimus, sed causam eorundem ipsorum assensu duximus vestro examini committendam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis inquiratis super praemissis omnibus diligentius veritatem, et quod canonicum fuerit appellatione postposita discernatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari, ita tamen, quod, si vobis constiterit, praefatum H. testes pro se coram bonae memoriae episcopo et dilecto filio decano Linconensi, et te, fili archidiacone, ac dilecto filio nostro P. tit. S. Marcelli presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato, delegatis iudicibus produxisse, attestationibus apud eum depositis sit contentus; alioquin, eo non obstante, quod testes illi coram iudicibus ipsis, et te, fili archidiacone, fuere producti, pro dicto H. si producti fuerint, ad testimonium admittantur.
CAP. XXXI.
Publicatis attestationibus non opponitur in personas testium; tres casus excipit, et ad secundum determinationem subdit.
Idem.
Praesentium auctoritate statuimus, ut si quis post depositiones testium publicatas obiicere voluerit in personas eorum, ei tunc tandem id liceat, quum iuramento firmaverit, quod ad hoc ex malitia non procedat: nisi forsan ante publicationem id fuerit protestatus, vel ostendere poterit, quod post publicationem didicerit quod obiicit in personas. Ceterum, quum quis personas testium se velle post publicationem depositionum repellere fuerit protestatus, si quid pro ipso dixerint, de facili non credatur.
CAP. XXXII.
Si actoris et rei testes contraria deponunt, fidem sibi non derogant, sed praevalent digniores, et verisimiliora deponentes, et, si in ceteris est disparitas, praefertur numerus.
Idem Londonensi et Heliensi Episcopis.
In nostra praesentia †constitutus dilectus filius magister Walterus, nomine dilecti filii archidiaconi Cantuariensis, a quo procurator ad hoc fuerat destinatus, possessionem ecclesiae de Midleton, quam dilecti filii abbas et monachi S. Augustini Cantuariensis illicite occuparant, cum fructibus medio tempore perceptis sibi restitui postulavit, [praesertim quum tam de communi iure, quam de consuetudine generali Anglicanae ecclesiae custodia vacantium ecclesiarum Cantuariensis dioecesis ad archidiaconum ipsum pertineat, ac, duabus personis decedentibus in ecclesia memorata, antequam monachi nunc ultimo ipsam custodiam occupassent, archidiaconus Cantuariensis in eadem ecclesia usus fuerit isto iure, sicut per XXV. testes omni exceptione maiores in praesentia delegatorum iudicum sufficienter probatum esse dicebat, quorum depositiones legi audivimus coram nobis. Adiecit insuper post mortem ultimae personae in eadem ecclesia decedentis possessionem clavium ipsius ecclesiae eundem archidiaconum habuisse, sicut quatuor sacerdotes, unus diaconus et unus clericus evidentissime testabantur. Unde, quum ecclesiam de Faversham restitui decrevimus monachis antedictis, pari iure archidiacono debebat restitui ecclesia memorata. Dilectus autem filius O. monachus S. Augustini Cantuariensis proposuit ex adverso, quod, quum dicta ecclesia de Midelton ad monasterium suum pertineat nullo mediante, et ipsius custodiam hactenus possederit inconcusse, sicut per XVI. testes omni pariter exceptione maiores pro parte sua fuerat evidenter probatum, utendo iure suo praefato archidiacono iniuriam non fecerunt. Per duos quoque monachos fuerat sufficienter ostensum, quod de ipsa et rebus eius libere disponebat.] Quum igitur hinc plures, inde vero sint testes numero pauciores producti, quos non solum diversa, sed adversa penitus in quibusdam constat testimonia reddidisse, quia etiam ad multitudinem tantum respicere non oportet, sed ad testium qualitatem, et ad ipsorum deposita, quibus potius lux veritatis assistit, ex quibus motum animi sui convenit iudicem informare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si testes utrinque producti eiusdem honestatis et existimationis exstiterint, quum constet testes monachorum esse testibus archidiaconi numero pauciores, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo pro ipso archidiacono sententiam proferatis. Si vero testes ex parte monachorum producti tantae praeeminentiae fuerint, quod eorum auctoritas aliorum sit merito multitudini praeferenda, contradictione et appellatione pariter non obstante ab impetitione archidiaconi absolvatis eosdem abbatem et monachos. [Quod si non omnes etc. Dat. Romae II. Id. Dec. 1205.]
CAP. XXXIII.
Ad probanda impedimenta electi, laici et feminae admittuntur. Adde: et testes de auditu et fama sufficienter non probant.
Idem Priori sancti Fridiani Lucani et magistro G. Canonico Pisano.
Tam literis vestris, quam depositionibus testium diligenter auditis, intelleximus evidenter, nihil esse contra dilectum filium Lucanum electum sufficienter ostensum, nisi de auditu tantum et fama, quum super aliis, si qua forte videantur esse probata, testes sint vel soli, tales, qui non potuerunt illa legitime comprobare. Quia vero super matrimonio, quod idem electus dicitur contraxisse cum vidua, testes non fuere recepti propter appellationis obstaculum, ne videlicet laici vel feminae in tali reciperentur articulo contra ipsum, sicut vestris nobis literis intimastis, licet nuncii eiusdem electi coram nobis probare aliud niterentur, nos, ut tantae irregularitatis obiectio non remaneat indiscussa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus testes sive laicos sive feminas, duntaxat idoneos, qui ad hoc fuerint probandum infra mensem inducti, recipiatis legaliter et examinetis prudenter, excommunicantes solenniter, si quis eos impedire praesumpserit, quo minus testimonium perhibeant veritati. Demum attestationibus publicatis si forte constiterit, irregularitatem huiusmodi non esse probatam, indicatis eidem electo purgationem canonicam de obiectis, per septem canonicos maioris ecclesiae, vel priores ecclesiarum saecularium civitatis Lucanae presbyteros seu diaconos bonae famae praestandam. Qua recepta praefigatis ei terminum competentem, quo consecrandus nostro se conspectui repraesentet. Si vero vel irregularitatis impedimentum fuerit probatum, vel infra terminum constitutum non praestiterit purgationem indictam, vos eum auctoritate nostra suffulti, remoto cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo a praelatione Lucanae ecclesiae penitus amoventes, mandetis ex parte nostra capitulo, ut electionem de alio non differant canonice celebrare. Archipresbyterum autem Lucanum et G. [Amsoff] sacristam, qui contra praedictum electum literas nobis sub nomine longe maioris partis capituli destinaverunt, quum constet per attestationes praedictas, longe maiorem partem capituli non fuisse consciam huiusmodi literarum, ab officio et beneficio denuncietis esse suspensos, donec mereantur nostram indulgentiam obtinere. Inquiratis etc. [Dat. Ferentini II. Id. Maii. 1203.]
CAP. XXXIV.
In causa liberali contra contumacem, etiam lite non contestata, testes recipi possunt. Hoc dicit notabiliter secundum lectur. communem.
Idem Dulmensi Episcopo et Decano et Priori sanctae Trinitatis Eboracensis.
Quum olim dilectus filius archidiaconus Menensis adversus venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum super statu Menensis ecclesiae proposuerit in nostra et fratrum nostrorum praesentia quaestionem, archiepiscopo ipsi per literas nostras dedimus in mandatis, ut per se vel procuratorem idoneum ad praesentiam nostram super hoc accederet responsurus. Verum quum ipse nec venisset, nec misisset propter hoc idoneum responsalem, volentes Menevensi ecclesiae paterna sollicitudine providere, causam super hoc venerabili fratri nostro episcopo Heliensi et dilectis filiis Londinensi decano et archidiacono de Botingeham sub certa forma duximus committendam, a quibus non fuit hactenus iuxta mandatum nostrum in negotio ipso processum. Ne igitur causa ipsa remaneat indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, nisi pars adversa praedictum archidiaconum per exceptionem legitimam repellere valeat ab agendo, partibus, si poterit fieri, vel procuratoribus earum ad locum securum et idoneum per nuncios vestros et literas convocatis, et lite legitime contestata, testes, quos archiepiscopus in Anglia, et quos archidiaconus duxerit producendos contra eum in Wallia, recipere procuretis. Verum si archiepiscopus citatus legitime coram vobis vel per se vel per procuratorem idoneum noluerit comparere, aut litem etiam contestari, vos nihilominus testes, maxime senes et valetudinarios, quos archidiaconus per se, vel procuratorem suum duxerit producendos, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo admittatis, et depositiones eorum conscriptas et vestris sigillis inclusas ad sedem curetis apostolicam destinare, statuentes partibus terminum peremptorium competentem, quo per se, vel responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent sententiam recepturae. [Testes etc. Dat. Ferentini XIV. Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. VI. 1203.]
CAP. XXXV.
Publicatis attestationibus, admittitur adversarius ad probandum contrarium, si ante publicationem super hac probatione contraria instrui non potuit. H. d. et est casus singularis.
Idem Priori de Bolonic. et I. Rectori ecclesiae de Borellis.
Ex tenore vestrarum accepimus literarum, quod, quum vobis et dilecto filio abbati de Furneia causam, quae vertitur inter R. filium W. de Eston. militem, et M. mulierem, sororem W. de Arches commiserimus fine debito terminandam, †praedicto abbate se rationabiliter excusante, quod cognitioni eiusdem causae interesse non posset, partes ad vestram praesentiam citavistis. Quibus in vestra praesentia constitutis, Pars mulieris proposuit, quod dictus miles prius corporale praestitit iuramentum, quod ipsam duceret in uxorem, et [eam] postmodum carnaliter cognitam traduxit in domum, et prolem suscepit ex ea. Miles vero praedictus hoc inficiabatur omnino, adiiciens, quod, etsi haec quae proponebantur ab ipsa, vera essent, eam tamen de iure habere non potuit eo, quod aliam tunc viventem prius duxerat in uxorem. Testibus itaque ab utraque parte receptis, et attestationibus publicatis, Quum per testes militis saepe dicti videretur esse probatum, quod ipse ante festum Purificationis beatae Virginis Mariae B. mulierem solenniter accepit in uxorem, et testes M. mulieris de Arches dicerent, quod in septimana paschali, sequente festum praedictum, de ea ducenda praestitit iuramentum, praedictus miles ab impetitione ipsius absolvi cum instantia postulabat. Verum ex parte saepe dictae mulieris exstitit replicatum, quod eo tempore, nec non et ante, quo testes dicti militis dixerant eum cum alia matrimonium contraxisse, fuerat semper in Eboracensi provincia commoratus; quum testes ipsi dicerent, hoc longe extra dictam provinciam actum esse, determinantes tempus et locum; quod per testes idoneos erat probare parata. Sed econtra fuit ex adverso responsum, quod, quum attestationes iam essent hinc inde solenniter publicatae, locus productioni testium iam non erat. Quia igitur dubitatis, utrum post publicationem attestationum super illo articulo deberent testes admitti, nos inquisitioni vestrae auctoritate praesentium respondemus, testes mulieris ad probandum illum articulum admittendos. [Dat. VIII. Kal. Dec. 1203.]
CAP. XXXVI.
Indulgenda est in causa quarta productio testium petita cum solennitate legali, causa legitima non refragante; alias legitime appellatur.
Idem Priori sancti Victoris.
Significaverunt nobis per literas suas venerabilis frater noster Silvanectensis episcopus, et dilecti filii I. abbas S. Victoris Parisiensis et F. Aurelianensis decanus, quod, Quum causa, quae vertitur inter abbatem et monachos sancti Dionysii ex una parte, ac abbatissam et moniales de Forcellis ex altera tam super proprietate quam super possessione prioratus de Argentolio iudicibus a nobis commissa fuisset, et moniales super causa proprietatis prius litem ingressae testes produxissent in illa, postmodum possessionis iudicium suspenso petitorio intentarunt, quod eis de iure licere ipsi de prudentium consilio per interlocutoriam sententiam declararunt. Unde quum in causa possessionis, quam moniales petebant, ea videlicet ratione, quod illae, quibus ipsae successerant, inde fuerant violenter eiectae, testes fuerunt ab utraque parte producti, et eousque erat processum, ut publicatio iam fieri deberet, †petebant moniales praedictae, depositiones testium in causa possessionis tantummodo publicari; sed contradicebant monachi, allegantes, quod, sicut causa proprietatis fuerat prius coepta, ita debebat accipere prius finem, vel saltem tam super petitorio quam super possessorio testes simul publicari debebant. Ipsi vero, auditis hinc inde propositis, quum super hoc vellent interloqui habito consilio sapientum, monachi adiecerunt, quod super causa proprietatis renunciaverant productioni testium moniales. Quod quum pars adversa negaret, et inter partes quasi dubium verteretur, inlerlocuti fuerunt, quod attestationes in possessorio publicarent, et super renunciatione monialium probationes monachorum audirent; sed ab hac interlocutoria monachi ad nostram audientiam appellarunt. Ipsi autem diem alteram partibus praefigentes, ut deliberarent, an deberent huiusmodi appellationi deferre, convocatis prudentibus de ipsorum consilio, sententiam suam minime reprobantes, parti monachorum audientiam indulserunt, si forte rationem aliquam allegarent ad retractandam sententiam praedictam inefficacem; qui tandem post appellationes suas appellationi prius factae fortiter insistebant. [Quia vero vix poterant assessores Parisius invenire, quin dicerentur esse suspecti, quamvis pars monialium tandem diceret, quod, quemcunque tres insimul evocarent, illum non haberent ullo modo suspectum, ipsi tamen, considerantes arduitatem negotii, haec nobis intimanda duxerunt, partibus iniungentes, ut in festo S. Lucae Evangelistae proximo tunc futuro nostro se conspectui cum huiusmodi literis praesentarent. Quum autem literis ipsis hanc seriem continentibus praefati abbas S. Victoris et decanus Aurelianensis sua pariter appendissent sigilla, iam dictus Silvanectensis episcopus suum distulit sigillum apponere pro eo, quod monachi S. Dionysii querebantur, quaedam omissa fuisse, quae fuerant apponenda. Unde partibus revocatis diem in crastino S. Remigii praefixerunt, monachis firmiter asserentibus, quod moniales in causa proprietatis tres testium productiones habuerant, et in easdem fuerat iam conclusum, ita, quod in producendis testibus super causa proprietatis eas non erant ulterius audituri, ac super his probationes legitimas offerebant; sed haec omnia pars adversa negabat. Verum, quum propter hoc tam abbatissa pro parte sua, quum magister Thomas pro parte abbatis et monachorum circa octavos B. Martini, quae, fuerant pro termino partibus assignatae nostro se conspectui praesentandi, ad nostram praesentiam accessissent, et nos eis in consistorio nostro plenam audientiam dedissemus, idem magister adiecit, quod saepe fuit ex parte abbatis et monachorum a delegatis iudicibus postulatum, ut in causa possessionis quartam eis productionem concederent cum solennitate legali, quam quum eis penitus denegarent contra legitimas sanctiones, ipsi, sentientes se iniuste gravari, post interlocutoriam de publicandis testibus in possessorio promulgatam protinus ad nostram audientiam appellarunt, quod ex testimonio quarundam specialium literarum praedicti Silvanectensis episcopi nitebantur ostendere, inter multa scribentis, quod in additione illa, quae in revocatione partium primis literis facta fuit, petebant monachi clausulam illam apponi, scilicet, quod adhuc restabat eis super possessorio iudicio quarta productio solennitate iuris adhibita, et super hoc probationes necessarias offerebant, idemque magister assertionem suam promittebat se legitimis testibus probaturum. Abbatissa vero relationi trium delegatorum innitens, et quibusdam eorum literis continentibus, quod diem tertiam post Purificationem B. Mariae ad publicationem testium assignaverant, super possessione a parte productorum utraque, quod ab eodem magistro fuerat superadditum, asserebat penitus esse falsum.] Nos igitur, his et aliis diligenter auditis, quae fuerunt hinc inde proposita, de communi fratrum nostrorum consilio discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, Parisius convenientes in unum, si per legitimas vobis probationes constiterit, abbatem et monachos quartam productionem testium cum iuris solennitate super possessorio petivisse, seque propter hoc infra decem dies post interlocutoriam sententiam appellasse, nisi forte iudices quartam productionem negaverint pro eo, quod voluerint effrenatam multitudinem testium refrenare, vos praefatos abbatem et monachos ad quartam productionem testium adhibita solennitate legali admittatis eosdem, ipsos, si in probatione defecerint, in expensis legitimis condemnantes. Et nisi adeo sit in petitorio iam processum, ut plene possit de proprietate liquere, vos causam possessionis, ad quam de iuris beneficio abbatissa et moniales habuere recursum, primitus terminetis, in causa proprietatis postmodum legitime processuri; alioquin quaestionem terminetis simul utramque. [Illos vero etc. Dat. Kal. Febr. Ao. VIII. 1206.]
CAP. XXXVII.
Diligenter examinandi sunt testes, et puniendi qui eos impediunt; et ipsorum testium multitudo est per iudicem refrenanda.
Idem Episcopo Placentino.
Quum causam, quae inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Ravennatensem ac dilectos filios commune Faventiae †super villa Luci et S. Politi, et castro Aureoli et eorum districtu, honore ac iurisdictione noscitur agitari, diversis iudicibus fuisse [a nobis commissa, quia per eorum aliquos fine debito non potuit terminari, nos imponere volentes liti finem, venerabili fratri nostro Feretrano episcopo et dilecto filio abbati de Galiata per nostras tandem literas dedimus in praeceptis, ut, non obstantibus commissionibus hactenus impetratis, omnique occasione ac exceptione cessantibus, trium mensium spatium partibus assignarent, infra quod universos testes producerent, quos, super hac causa ducerent producendos, et diligenter examinatis eisdem, attestationibusque fideliter redactis in scriptis, si de partium procederet voluntate, causam ipsam mediante iustitia terminarent; alioquin attestationes cum instrumentis et aliis rationibus ad nostram praesentiam remittentes, praefigerent partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui praesentarent sententiam recepturae. Quum igitur delegati praedicti minime processissent etc. (cf. c. 6. de iur. cal. II. 7.)] Quia vero utrique parti nimis exsisteret onerosum, ut testes producerent coram nobis, fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta [praecipiendo], mandamus, quatenus infra tres menses post susceptionem praesentium recipias appellatione remota testes, quos utraque pars tam super principali negotio quam in personas testium duxerit producendos, ac eos diligenter examinare procures, et de singulis circumstantiis prudenter inquirens, de causis videlicet, personis, loco, tempore, visu, auditu, scientia, credulitate, fama et certitudine, cuncta plene ac curiose conscribas, †et ea nobis fideliter sub tuo sigillo transmittas, iniungens partibus, ut ad praesentiam nostram veniant sic instructae, quatenus attestationibus publicatis et instrumentis exhibitis, postquam sufficienter fuerit allegatum, iustam a nobis sententiam Domino auctore reportent. Testes autem etc. Quod si forte Faventini vel alii eos, quos dictus archiepiscopus ad perhibendum testimonium veritati duxerit producendos, praesumpserint impedire, tu ipsos ab huiusmodi praesumptione cessare monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Volentes autem effrenatam multitudinem testium refrenari, volumus, ut hinc inde quadragenarium numerum testium excedere non permittas, ita videlicet, ut, si Faventini testium depositiones ratas habere voluerint, quae a venerabili fratre nostro Ferrariensi episcopo et abbate Pompon. receptae fuerint, testes ipsi computentur in numero praelibato; alioquin, quum attestationes ipsae sint clausae, iidem testes, si necesse fuerit, iterate producantur. [Dat. Ferentini X. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. XXXVIII.
Attestationes receptae in summario fidem non faciunt in plenario iudicio. Et illarum publicatione non obstante iidem vel alii testes super eisdem capitulis recipi possunt.
Idem de Novo Fonte et Casae Dei Abbatibus.
Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius G. de Cros archidiaconus Claremontensis nobis humiliter supplicavit, ut sententiam per venerabilem fratrem nostrum Lemovicensem episcopum super decanatu Claremontensis ecclesiae pro eo rationabiliter latam, quae iam fuerat in parte exsecutioni mandata, faceremus in totum exsecutioni mandari. Quum autem dilecti filii abbas et G. Dalmas [canonicus] Claromontensis procuratores dilectorum filiorum capituli Claremontensis in nostra essent praesentia constituti nobis proposuerint sententiam illam contra iustitiam, et post appellationem ad nos legitime interpositam promulgatam †[et ideo idem archidiaconus in petitione sua non erat aliquatenus audiendus. Idem vero archidiaconus proposuit ex adverso, quod dicti abbas et canonicus tanquam procuratores recipi non debebant, quum tam ipsi, quam illi, pro quibus venerant, excommunicationis essent vinculo innodati, quia praedictus episcopus omnes illos excommunicationis vinculo innodarat, qui sententiae per eum pro memorato archidiacono latae se ducerent opponendos, et, quum super hoc fuisset aliquamdiu litigatum, tandem ad cautelam procuratores absolvi fecimus antedictos. Postmodum vero, quum idem abbas et canonicus vellent agere contra illum, ipse archidiaconus nec sic eos ut procuratores admittere voluit pro eo, quod illorum se procuratores gerebant, qui adhuc erant excommunicationis vinculo innodati, et ideo pro eis in iure non poterant experiri,] et idem archidiaconus ipsos tanquam procuratores admittere noluerit, vel dictis eorum aliquatenus respondere, dilectus filius P. subdiaconus noster basilicae principis Apostolorum canonicus se ipsi opposuit ex adverso, asserens, se canonice fuisse in decanum Claremontensem electum, propter quod dictus archidiaconus in sua petitione non erat aliquatenus audiendus, quia decanatus ipse non ad illum, sed ad se potius pertinebat. †[Ad quod memoratus archidiaconus replicabat, quod donec sententia lata pro ipso plenariae foret exsecutioni mandata, praedictus P. ad impediendam exsecutionem sententiae non debebat audiri. Ad hoc dictus P. respondebat, sententiam pro ipso archidiacono a supradicto episcopo latam nullum sibi praeiudicium generare, quum res inter alios acta non praeiudicet aliis secundum legitimas sanctiones.] Quum igitur super his aliquamdiu disceptassent, interlocuti fuimus, ut dictus P., si posset, in continenti suam intentionem fundaret. Qui quum ad suam intentionem fundandam super hoc testes et instrumenta produxerit, super quibus, quum utrimque fuisset aliquamdiu disputatum, nos interloquendo pronunciavimus, quoniam per ea, quae fuerant ostensa, constabat, quod sua intererat, ut idem P. se posset opponere archidiacono memorato. Lite igitur in eos tam super electione, quam super sententia legitime contestata, quaesitum fuit ab ipso archidiacono coram nobis, utrum attestationes prius exhibitas in articulo supradicto in hoc iudicio vellet admittere, qui praehabita deliberatione respondit, quod vellet, dummodo posset, obiicere tam in personas testium quam in dicta. Quo audito pars adversa respondit, quod attestationibus illis in hoc iudicio uti nolebat, quum non super principali negotio, sed super articulo incidenti fuissent lite non contestata receptae. Unde super toto negotio alios volebat testes producere vel eosdem. Pars autem respondit adversa, quod, quum testes illi tam super sententia quam super electione dixissent, et eorum attestationes fuissent in iudicio publicatae, non licebat eidem, postquam testificata didicerat, super eisdem articulis alios testes producere, praesertim quum in hoc ipso iudicio attestationibus illis usus fuisset subdiaconus praelibatus. Nos igitur, auditis quae fuerunt hinc inde proposita, iustitia pronunciavimus exigente, quod testes essent recipiendi super toto negotio, quos utraque pars duceret producendos. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, receptis testibus, et rationibus partium intellectis, causam ipsam tam super principali quam etiam incidenti, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, fine canonico terminetis facientes [quod decreveritis firmiter observari.] Quia vero quae in capitulo aguntur non facile possunt nisi per canonicos ipsos probari, volumus et mandamus, ut ad cautelam absolvatis eosdem, ut vocati ad testimonium libere valeant pro utraque parte testari. [Testes etc. Dat. Lat. IV. Id. Iul. Ao. VII. 1204.]
CAP. XXXIX.
Religiosi etiam ad testificandum non admittuntur absque iuramento, nisi a partibus remittatur.
Idem Bisuntino Archiepiscopo.
Tuis quaestionibus (Et infra: [cf. c. 23. de praeb. III. 5.]) Monachi vero de suis fratribus ac conversis testes in causis propriis producere absque iuramenti exhibitione non possunt, nisi forte a parte remittatur adversa. [Religiosi quoque etc. Dat. Lat. XI. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]
CAP. XL.
Delegatus necessarius in testem removetur a iudicando, et alius subrogatur.
Idem Attrebatensi Episcopo et Dedimenen. et Ursicampi Abbatibus.
Dilecto filio Ariensi praeposito nobis innotuit exponente, quod, quum causam, quae inter ipsum et nobilem mulierem comitissam Flandrensem super donatione sex praebendarum sacerdotalium agitatur, vobis, frater episcope ac fili abbas Dedimenen., nec non et dilecto filio Attrebatensi decano duxerimus committendam, idem praepositus citra litis contestationem proposuit coram vobis, quod testimonium ipsius decani sibi necessarium erat in causa praedicta, quum de iure suo non nisi per ipsum et alium unicum tantum testem facere fidem posset. Unde postulavit instanter, ut in causa ipsa eo procederetur excluso, vel supersederetur negotio, quousque nos substitueremus alium loco eius; vos autem petitionem eius in hoc admittere recusastis, quin immo post appellationem, quam ad nos ipse propter hoc et alia interposuit, a praebendarum ipsarum donatione suspendistis eundem. Ne igitur ob huiusmodi testis defectum eius iustitia valeat deperire, te, fili abbas Ursicampi, loco ipsius duximus subrogandum per apostolica scripta mandantes, quatenus, si est ita, praelibata suspensione praepositi relaxata, in causa ipsa iuxta prioris mandati tenorem ratione praevia procedatis. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. XIV. Kal. Mart. Ao. XI. 1209.]
CAP. XLI.
Ne probationis copia pereat, citato adversario recipiuntur et publicantur testes, quos reus induxit.
Idem Iudici Sabinensi.
Significavit nobis dilectus filius [B.] presbyter sancti N. Sabinensis dioecesis, quod fundatores eiusdem ecclesiae liberam eam esse volentes, fundationis tempore se in ea nihil iuris penitus retinere dixerunt. Unde timens, ne processu temporis probationis copia valeat deperire, provideri sibi super hoc idem presbyter postulavit. Quocirca praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus testes idoneos, quos ipse super hoc tibi duxerit producendos, examines diligenter, et eorum dicta in publica redigi facias monumenta, denunciando fundatoribus ante dictis vel eorum heredibus, ut receptioni testium, si velint, intersint, et super denunciatione sic facta confici facias publicum instrumentum. [Dat. Lat. Id. April. Ao. XII. 1209.]
CAP. XLII.
Si materia antiqui capituli repetitur aliquo addito, quod subiicitur necessitati probandi, possunt testes etiam antiqui publicatis attestationibus produci.
Idem Episcopo et Archidiacono Beneventanis.
Quum causa, quae inter oeconomum monasterii sancti Martini de Monte (Et infra: cf. c. 6. de empt. III. 17.) Quum igitur abbas et fratres eiusdem loci probare per testes intendant, quanti pretii venditionis tempore possessiones praedictae fuere, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus infra trium mensium spatium recipiatis appellatione remota testes, quos alterutra partium super hoc duxerit producendos, †audiatis causam et, eandem remittentes ad nos sufficienter instructam, praefigatis partibus terminum competentem, in quo nostro se conspectui repraesentent sententiam recepturae. Si vero pars monasterii ad hunc probandum articulum eosdem testes produxerit, quos ad alium probandum produxit, vos nihilominus eos recipere procuretis, quoniam aliud est probasse deceptionis excessum, et aliud probare quantitatem valoris.
CAP. XLIII.
Recipiuntur et publicantur testes, qui interfuerunt sententiae, ubi per scripturam de sententia non apparet.
Idem.
Albericus miles nobis insinuare curavit, quod, quum olim inter ipsum et C. mulierem Ravennatensem coram capitulo Ravennatensi matrimonii quaestio verteretur, tandem exigente iustitia lata fuit divortii sententia inter eos. Postea vero dictus miles duos diversis temporibus legitime sibi copulavit uxores, et filius ex eisdem suscepit, et timens, sibi et filiis, quos de legitima uxore suscepit, ex eo posse praeiudicium generari, quod in scriptis redacta non fuit sententia memorata, nobis humiliter supplicavit, ut, super hoc paterna sibi sollicitudine praecaventes, testes, qui sententiae interfuere praedictae, recipi faceremus. Quoniam igitur iusta petentibus favorem nos decet benevolum impertiri, Ideoque mandamus, quatenus testes curetis recipere ante dictos, depositiones ipsorum in scripturam publicam redigi facientes.
CAP. XLIV.
Publicatis attestationibus possunt produci testes super eodem articulo, vel directe contrario, qui prius fuerunt producti in iudicio summario seu extra iudicium. H. d. secundum notabiliorem intellectum, non ponendo aliquam specialitatem in causa matrimoniali. Et tunc expone textum in fin. ibi, in hoc casu; scilicet quum testes alias producti reproducantur. Panorm.
Idem Belvacensi Episcopo.
Quum in tua dioecesi: (Et infra: [cf. c. 30. de decimis III. 30.]) Utrum autem, si accusatore idoneo comparente, per tres vel quatuor testes inter iam coniunctos parentela probaretur, per depositiones eorundem posteriorum testium derogetur fidei undecim vel duodecim propinquorum, qui antiquiores tempore ac praestantiores meritis ante contractum matrimonium in contrarium iuraverant, distinguendo personas et gradus, a quibus directe hi, de quorum copula agitur, descenderunt, an primi posterioribus praeferantur, non immerito quaeri posset. Quanquam autem ad aliud et ob aliud iuraverint tam illi quam isti, tamen, si in secundo iudicio priores personae iuratae deponerent illa eadem, quae primo dixerunt, absque dubio eorum testimonia praevalerent, nec eo possent praetextu repelli, quod partes testificata didicerant, quum talis exceptio locum non habeat in hoc casu. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XLV.
Excommunicari possunt qui partem impediunt in testibus producendis et denunciandi sunt testes non teneri iuramento de veritate non dicenda. Et si consauguinei impediunt testes actoris de veritate non dicenda, punitur reus, de cuius voluntate hoc fieri praesumitur.
Idem.
Constitutis in praesentia nostra venerabili fratre nostro [Alferio] archiepiscopo et dilecto filio M. canonico Surrentianis, dum ipse [accusationis concepto libello] illum de simoniae crimine deferret †[asserens nihilominus eum crimini laesae maiestatis obnoxium eo, quod, ut dicebat, eodem archiepiscopo machinante Surrentina civitas a regia fidelilate recessit, et reprobo iuravit Othoni, ac ipsum archiepiscopum excommunicatum celebrasse divina, quum post talem machinationem, per quam machinatores huiusmodi latam a sede apostolica excommunicationis sententiam incurrerunt, divina praesumpserit celebrare, archiepiscopus, antequam describendi libellum fieri sibi copiam postularet, in personam accusatoris, quod esset inimicus et conspirator, excepit, allegans interdicendum ei aditum accusandi, quum secundum instituta canonica inimici et conspiratores in nullius debeant accusationem admitti. Ad quod pars adversa respondit, quod, quum, tanta sit labes simoniacae pravitatis, ut servi adversus dominos et criminosi quilibet admittantur, et in prodendo crimine laesae maiestatis socius etiam initae factionis non solum auditur, quin immo praemio et honore donatur, super praemissis exceptiones huiusmodi accusationem elidere non valebant, praesertim quum publicae libertatis intersit, ne crimina remaneant impunita. Fuit autem ad haec ex adverso responsum, quod, quum in decreto Anacleti Papae caveatur expresse, accusatores esse non posse qui ante hesternum diem aut nudiustertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant vel laesi ulcisci, et inoffensus accusatorum quaeratur affectus et non suspectus, ac constitutio Callisti Papae generaliter interdicat conspiratores in alicuius accusationem admitti, nec in aliquo canone sit expressum, quod inimicus ac conspirator in exceptis criminibus audiatur, ne quod sanctorum Patrum documento sancitum non est superstitiosis adinventionibus attentetur, circa promissa prohibitioni standum est generali, praesertim secundum aequitatem canonicam, quae viam non debet malignitatibus aperire. Inter haec autem de causis inimicitiarum et conspirationis archiepiscopus interrogatus respondit, quod memoratus M. ipsi episcopo, et quum in archidiaconum, et quum in archiepiscopum fuit assumptus, se opposuit adversarium manifestum. Praeterea quum quidam Neapolitanus fuisset in mortem fratris archiepiscopi machinatus, et per amicos ipsius eiiceretur de propria civitate, quidam magnates, quos dictus Neapolitanus consanguinitatis linea contingebat, eiectionem illius ad iniuriam reputantes, eundem induxere Matthaeum, ut cum quibusdam aliis in damnationem ipsius archiepiscopi coniuraret. Porro priorem causam non duximus admittendam, maxime quum reconciliatio fuerit subsecuta, prout ex narratione ipsius archiepiscopi notabatur. Super alia vero, quam inficiabatur M., fuit pro ipsius parte propositum, quod non est interdicta subiectis omnis coniuratio in praelatum, quia, quum secundum decretum Gelasii Papae quisquam clericorum confidere non debeat offensae apostolicae se immunem, si in iis, quae sequenda salubriter apostolica deprompsit auctoritas, episcopum viderit excedentem, et non protinus ad aures Romani Pontificis deferre curaverit, in pestilentem praelatum non immerito possunt coniurare subiecti, exemplo quadraginta episcoporum Illyrici ac Graeciae, qui per professionem in scriptis factam convenientes in unum, a Timotheo, qui per metum imperatoris Anastasii fuerat in Constantinopolitanum assumptus episcopum; discesserunt. Verum asserente archiepiscopo ex fomite malignitatis in eum coniurasse Matthaeum et hoc se legitime probaturum, ad ultimum consentientibus partibus sic duximus providendum, ut archiepiscopus, porrectum libellum accipiens, super obiectis criminibus responderet, reservata sibi facultate probandi, quod idem M. ex malignitate coniuravit in ipsum. Libelli vero conceptio talis erat: “In nomine Domini Amen. Anno Domini millesimo CCXIII. pontificatus domini Innocentii III. summi Pontificis anno sextodecimo, mense Octobris, septimo Idus eiusdem. Apud vos, domine Innocenti, Dei gratia summe Pontifex, ego Matthaeus canonicus Surrentinus defero dominum Alferium Surrentinum archiepiscopum lege canonica reum de simonia, quia dico ipsum promisisse archidiaconatum Surrentinum Ioanni Ciroleon olim canonico Surrentino, ut consentiret electioni suae in civitate Surrenti, in camera, iuxta triclinium episcopii, tempore domini Coelestini tertii summi Pontificis, mense Ianuarii. Item defero eum reum de crimine laesae maiestatis, quia civitas Surrentina recedendo a fidelitate regia iuravit Othoni, ipso hoc procurante, tempore domini Innocentii tertii summi Pontificis in civitate Surrenti, in palatio suo, mense Maii. Et defero eum postmodum multotiens celebrasse divina in ecclesia Surrentina, quum per sententiam vestram credam eum ob hoc excommunicationis vinculum incurrisse. Ego dictus M. profiteor me hunc libellum inscriptionis dedisse.” Oblato tandem libello pars archiepiscopi allegavit, quod erat minus legitime in quadam sui parte conceptus eo, quod non continebatur in ipso, quo anno fuerint crimina obiecta commissa. Quum enim libelli conceptio continere debeat mensem et consules, sub quibus crimen dicitur fuisse commissum, et antiquitus consules constituerentur annales, videtur quod admissi criminis annus exprimi debeat in libello. Frustra etiam mensis iuberetur apponi, si anni, cuius est mensis, non habetur aliqua certitudo. Ad quod pars accusatoris respondit, quod, quum in forma concipiendi libellum de anno non inveniatur expressum, sicut nec dies, ita nec annus admissi criminis debet apponi, ne subornationi testium occasio praebeatur. Nec propter hoc, quod in foro civili debent exprimi consules, licet consules essent antiquitus annui, sequitur, quod certus annus sit exprimendus, quum idem consul diversis vicibus et pluribus annis gerere potuisset officium consulatus; unde per expressionem nominis eius de certo anno constare non posset. Et quum in denominatione mensis non constet, cuius anni mensis exsistat, non ita per expressionem mensis, sicut et anni, ad subornandum testes occasio posset assumi. His autem et aliis hinc inde propositis, quum ad ultimum accusator expresserit archiepiscopum eo anno commisisse simoniae crimen obiectum, quo fuit archiepiscopatum adeptus, promittendo archidiaconatum ecclesiae Surrentinae I. Ciroleon quondam canonico Surrentino, si consentiret in ipsum, ac de tempore, quo praedicta civitas iuravit Othoni, satis manifeste constaret, ad contestationem litis, inficiante archiepiscopo crimina sibi opposita, est processum. Confessus est tamen, quod, postquam civitas iuravit Othoni, multotiens celebravit. Pruductis autem ex parte archiepiscopi quibusdam testibus ad probandam exceptionem obiectam cum huiusmodi protestatione M., scilicet quod post publicationem depositionum illorum, si vellet, posset obiicere in personas, quia illis archiepiscopus contentus esse nolebat, depositiones ipsorum minime publicantes, receptionem testium tam super principali quam super exceptione praedicta de consensu partium fraternitati tuae duximus committendam, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus testes, quos utraque pars duxerit producendos, diligenter examines, et eorum dicta conscripta fideliter ad nos sub tuo conclusa sigillo transmittas, praefigens partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui repraesentent.] Ceterum quoniam a principio protestatus est praefatus M., nobilem virum Simonem Surrentinum germanum archiepiscopi memorati, et quosdam alios ipsius archiepiscopi consanguineos multa impedimenta per suam potentiam praestitisse, quo minus probationum copiam in nostra praesentia secum haberet, quum quosdam induxerint ad iurandum, ne adversus archiepiscopum aliquid dicerent, et alios minis et terroribus a testimonio perhibendo arcere nitantur, nos ex officio nostro super hoc providere volentes, mandamus, ut generalem feras excommunicationis sententiam in omnes, qui impedimentum aliquod ipsi M. praestare praesumpserint in testibus producendis. Illos autem, quos, ut dictum est, iurasse constiterit, quod contra archiepiscopum nihil dicerent, denuncies iuramento huiusmodi non teneri, [quo minus valeant in hac causa perhibere testimonium veritati.] Si quis autem de consanguineis dicti archiepiscopi aliquem de testibus praesumpserit impedire, quia verisimile non videtur, ut eo invito talia fierent, et ob hoc non caret scrupulo societatis occultae eo, quod, si voluerit, potuerit prohibere, quum secundum legitimas sanctiones iniquam ostendant se causam fovere, et experiri debeat iudicis auctoritatem elusam, qui defensionis copiam subtrahit adversario, eundem archiepiscopum ab officio pontificali suspendas, et facias sublato appellationis obstaculo manere suspensum, donec illum fecerit a tali praesumptione cessare. [Tu denique etc. Dat. Lat. VIII. Id. Nov. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. XLVI.
Qui testificata non didicit, nec renunciavit testibus producendis, super antiquis articulis seu capitulis testes etiam alias productos producere potest.
Idem Magdeburgensi Archiepiscopo et Praeposito Seburgensi.
Constitutis in praesentia nostra procuratore dilectae filiae in Christo A. sororis nobilis viri marchionis Misnensis et nuncio illustris principis Bohemorum, †dilectum filium nostrum P. Sancti Marcelli presbyterum cardinalem concessimus auditorem, coram quo proposuit procurator nobilis memoratae, quod, quum olim ea significante ad nostram audientiam pervenisset, quod praedictus princeps eam duxisset legitime in uxorem, et XIV. annis et amplius velut coniugem legitime pertractasset, et filiis et filiabus susceptis ex ea, Pragensis episcopus ad petitionem et mandatum eiusdem principis, ipsa volente ad ipsum accedere, ut suas coram eo proponeret actiones, sed a satellitibus eiusdem principis prohibita, qui ei bis vel ter prohibuerunt ingressum, post appellationem ad nos interpositam divortii sententiam promulgavit, a qua ipsa per suum capellanum intra decem dies fecit ad nostram praesentiam provocari. (Et infra:) Nos igitur, intellectis per cardinalem praedictum quae fuere hinc inde proposita, attestationes pro nobili memorata receptas nec approbandas duximus, nec etiam improbandas, sed eas tempore discussionis decrevimus reservari, ut tunc pro illis vel contra illas a partibus allegetur, per apostolica scripta districtius vobis praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus ad locum idoneum convocatis, omni excusatione et contradictione cessante recipiatis testes, quos vel nobilis ipsa pro se, vel princeps pro parte sua, quum nondum testificata didicerint, super processu Pragensis episcopi vel posteriorum iudicum duxerint producendos, et nobilis ipsa pro se vel testes, quos prius induxit, vel alios, si voluerit, inducere non vetetur, quum non renunciaverit testibus producendis. [et gesta etc.]
CAP. XLVII.
Ponit concilium duodecim, sine quibus ad probandam consanguinitatem in causa matrimoniali, non valet testimonium de auditu. H. d. summando generaliter.
Idem in concilio generali.
Licet ex quadam necessitate praeter communem formam olim fuerit institutum, in consanguinitatis et affinitatis gradibus computandis valere testimonium de auditu, quum propter brevem hominum vitam testes de visu deponere non valerent usque ad gradum septimum computando; quia tamen pluribus exemplis et certis experimentis didicimus, ex hoc multa pericula contra legitima provenisse coniugia, statuimus, ne super hoc recipiantur de cetero testes de auditu, quum iam quartum gradum prohibitio non excedat, nisi forte personae graves exstiterint, quibus fides sit merito adhibenda, et ante litem motam testificata didicerint ab antiquioribus quidem suis, non utique ab uno, quum non sufficeret ille, si viveret, sed duobus ad minus; nec ab infamibus et suspectis, sed a fide dignis et omni exceptione maioribus; quum satis videretur absurdum illos admitti, quorum repellerentur auctores. Nec tamen, si unus a pluribus, vel infames ab hominibus bonae famae acceperint quod testantur, tanquam plures et idonei testes debent admitti, quum etiam secundum ordinem solitum iudiciorum non sufficiat unius testis assertio, etiamsi praesidiali refulgeat dignitate, et actus legitimi sint infamibus interdicti. Testes autem huiusmodi proprio iuramento firmantes, quod ad ferendum testimonium in causa ipsa odio, vel amore, vel timore vel commodo non procedant, personas expressis nominibus, vel demonstratione vel circumlocutione sufficienti designent, et ab utroque latere singulos gradus clara computatione distinguant, et in suo nihilominus iuramento concludant, se accepisse a suis maioribus quod deponunt, et credere ita esse. Sed nec tales sufficiant, nisi iurati deponant, se vidisse personas vel saltem in uno praedictorum graduum constitutas pro consanguineis se habere. Tolerabilius est enim, aliquos contra statuta hominum dimittere copulatos, quam coniunctos legitime contra statuta Domini separare.
CAP. XLVIII.
Post publicationem ad petitionem producentis interrogari non debent testes, nisi quando dolo vel negligentia examinatorum super omnibus capitulis interrogati non fuerunt.
Honorius III. Praeposito Molisii Firmanae dioecesis.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum causa, quae super quibusdam terris vertitur inter canonicos sancti Petri veteris ex una parte, et G. sancti Simonis Guidonis Firmani ex altera, tibi fuisset ab apostolica sede commissa, dictus G., tribus mensibus post testium publicationem elapsis, testes suos interrogari postulat iterato, super quo quid agere debeas, apostolico responso desideras edoceri. Nos igitur discretioni tuae breviter respondemus illum non esse super hoc de cetero audiendum, nisi forsan a principio illos interrogari super certis capitulis postulasset, idque malitiose vel negligenter fuerit praetermissum.
CAP. XLIX.
Testes probatorios et roprobatorios probatoriorum reprobare licet; sed reprobatorios reprobatorium non licet.
Idem Vallis Oleti et Sacrameniae Abbatibus Palentinae et Segobiensis dioecesis.
Licet dilectus filius noster L. tituli sanctae Crucis presbyter cardinalis, quem procuratoribus venerabilis fratris nostri Burgensis episcopi, et clericorum sanctae Mariae de castro Soret dedimus auditorem, ea, quae procuratores ipsi proponere voluerunt, audierit diligenter, quia tamen procurator dicti episcopi contra personas testium productorum in principali adhuc se velle dicere proponebat, †protestans nihilominus, attestationes partis alterius, quae vacante sede Burgensi dicuntur fuisse receptae, certis de causis nullius esse momenti, quum ipsa quaestio per vos non potuit terminari, licet pars altera sententiam cum instantia postularet. Illam igitur ad vos de consensu partium remittentes, discretioni vestrae Mandamus, quatenus recipiatis testes, quos contra personas productorum super principali negotio partes duxerint producendos. Quos si rursus pars altera vel utraque voluerit reprobare, contra illos probationes admittere procuretis ita quod ultra non liceat partibus ad reprobationem testium adspirare, ne, si producendi quartos contra tertios et sic deinceps partibus licentia tribuatur, negotium protelatum iam diu diutius protelari contingat.
CAP. L.
Attestationes receptae per arbitrum fidem faciunt in iudicio, si testes mortui sunt; si vivunt, est in optione illius, contra quem testes producti sunt, an velit attestationes recipere, an testes de novo deponere. Et adde: etiamsi attestationes publicatae sunt. Et hoc ultimum non. est in I. fin. C. eod., ubi ponitur casus huius decret.
Idem Praeposito et Magistro G. et R. Laudun. Canonicis.
Praesentata nobis Garaudi Suessionensis archidiaconi petitio continebat, quod, quum inter R. quondam praedecessorem suum ex una parte, et capitulum sancti Petri Suessionensis ex altera super iurisdictione, quam idem archidiaconus se in dicta ecclesia ratione archidiaconatus proponebat habere, quaestio verteretur, tandem de virorum bonorum consilio Bernardum cancellarium Parisiensem et magistros R. Remensem et P. Briton. canonicos super hoc arbitros elegerunt. Qui quum suscepto arbitrio adeo in praedicto negotio processissent, quod productis testibus et depositionibus publicatis eorum, receptisque allegationibus utrorumque, et actis omnibus redactis in scriptis, et sigillorum suorum impressione signatis, arbitrium proferre deberent, eisdem differentibus pro suae libito voluntatis, unus ipsorum viam fuit universae carnis ingressus, et alius est in archiepiscopum Ebredunensem assumptus, qui distat per duodecim diaetas et amplius ab eisdem. Unde quum praedicto R. solo minime arbitrari valente videatur arbitrium exspirasse, nobis humiliter supplicavit, ut viris discretis, qui secundum arbitrii acta praedicti ad decisionem causae procedere debeant, scribere dignaremur. Ideoque Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si ita est, causam ipsam iuxta huiusmodi acta sublato appellationis obstaculo fine debito terminetis; optione tamen eidem capitulo secundum sanctiones reservata, ut vel recipiant depositiones eorum, qui supersunt, productorum testium contra eos, vel eas respuentes consentiant, ut iidem testes admittantur iterum, salvo tamen iure, quod in utroque casu eidem capitulo competit tam in personas testium quam in dicta.
CAP. LI.
Non creditur testi etiam religioso, qui sine iuramento deponit.
Idem Pennensi Episcopo.
Nuper nobis A. presbytero supplicante innotuit, ut, quum ipse ordinem fratrum Minorum causa probationis intrasset, ac exinde, nulla facta professione, infra annum exiisset, super hoc providere misericorditer dignaremur, tibi dedimus in mandatis, ut, si res taliter se haberet, denunciares ipsum ad regularem observantiam non teneri. Dicto ergo presbytero et fratre Ioanne in partibus tuis Minorum fratrum custode cum quibusdam aliis propter hoc in tua praesentia constitutis, dictus custos ad probandum, quod idem presbyter professionem fecisset, quosdam ordinis sui testes induxit, qui deposuerunt super hoc, contradicente dicto presbytero, non iurati. †Unde praefatus presbyter asserebat, eorum testimonium nullum esse, praedicto replicante custode, quod secundum ordinis sui regulam iurare non poterant, nec debebant, sed eorum verbis simplicibus in huiusmodi standum erat, quare nobis humiliter supplicasti, ut, quid agendum sit tibi, te redderemus nostris literis certiorem. Nos ergo fraternitati tuae breviter Respondemus, quod nullius testimonio, quantumcunque religiosus exsistat, nisi iuratus deposuerit, in alterius praeiudicium debet credi. [Dat. Laterani Kal. Mart. 1225.]
CAP. LII.
Diligenter et sigillatim examinandi sunt testes. Supple: etiamsi agitur de vita et miraculis alicuius canonizandi. Abbas.
Idem Corisopitensi et Trecorensi Episcopis.
Venerabili fratre nostro episcopo et dilectis filiis capitulo Corisopitensi, ac universis abbatibus apud Cistercium in generali capitulo congregatis, †multisque episcopis aliis et religiosis una cum abbate et conventu monasterii S. Mauritii Cisterciensis ordinis Corisopitensis dioecesis olim nobis insinuantibus, piae memoriae Mauritium abbatem praefati monasterii divino munere claris coruscantem miraculis adeo, ut monasterium ipsum quadam usurpatione usus, seu potius quadam anticipatione futuri votum ab eius nomine sortiatur, et humiliter supplicantibus, ut ipsum annumerari sanctorum catalogo faceremus, ut, quod populus devota praesumptione, sicut diximus, nunc usurpat, seu etiam divino instinctu anticipat, illum appellando sanctum et absque auctoritate sedis apostolicae venerando, rite tandem iussione apostolica faciat ad gloriam Christi et nominis Christiani, nos eorum devotis precibus, in quantum decuit, annuentes, venerabili fratri nostro episcopo Leonciensi et dilecto filio abbati sancti Leonis Corisopitensis dioecesis per nostras dedimus literas in mandatis, ut inquirerent super praedicti viri vita et miraculis diligentissime veritatem, et eam nobis fideliter intimarent, ut, ea plene comperta, pio supplicantium desiderio plenius annuere valeremus. Iidem autem episcopus et abbas quandam nobis paginam transmiserunt propriorum sigillorum appensione munitam, in qua multa quidem et magna miracula continentur, facia, ut dicitur, a Domino meritis dicti viri; quae licet probata per testes iuratos et nominatos in ipsa pagina inveniantur: non tamen apparet per paginam saepe dictam, quod ipsos testes examinaverint sigillatim, et quod eos super his, de quibus sunt testificati, ac eorum circumstantiis cum ea interrogaverint diligentia, quae solet et debet in testium receptionibus adhiberi. Unde licet humana devotio prompto affectu debeat honorare quos dignatio divinae bonitatis honorat, tutius tamen esse censuimus hoc differre negotium, quam in eo sententiam minus considerate proferre. Nolentes autem deesse supernae gratiae muneri, sed adesse, Discretioni vestrae mandamus, quatenus testes, quos abbas et monachi S. Martini Cisterciensis ordinis super vita et miraculis piae memoriae M. abbatis monasterii supradicti duxerint producendos, examinare sigillatim curetis cum ea diligentia, quae solet et debet in receptione testium adhiberi. [Dat. Kal. Sept. 1225.]
CAP. LIII.
Iterum examinandus est testis, qui obscure deposuit. Supple tu: ex iudicis officio.
Gregorius IX.
Quum clamor validus contra Acherontinum episcopum super simonia et aliis criminibus adscendisset, Melfitensi et Rubensi episcopis dedimus in mandatis, ut super his diligenter veritatem inquirerent. (Et infra:) Verum quia apertis attestationibus L. et G. super simonia ita deposuere confuse, quod ex dictis eorum non potest veritas declarari: mandamus, quatenus examinetis eos iterum diligenter, et tam eorum quam aliorum, quos receperitis, testificata, sub sigillis vestris nobis fideliter referatis.
CAP. LIV.
Perseverans in crimine, etiam in civili repellitur a testimonio; emendatus vero, non infamis, admittitur in civili, et etiam criminali mota civiliter. Fallit in periuro, qui in criminali repellitur.
Idem.
Testimonium eius, cui ab adversa parte opponitur crimen, merito reprobatur in criminali causa, sive civili, si in ipso crimine perseveret. Si vero sit et crimine emendatus, et eum non comitetur infamia, non est in causa civili, vel etiam quum de crimine civiliter agitur, praeterquam pro reatu periurii, repellendus. In criminali autem, si in alio iudicio instituta accusatione contra ipsum, de crimine convictus exstitit vel confessus, vel si nunc per exceptionem exinde convincatur, aut gravata sit eius opinio, pro eo, quod quandoque fuit tali modo repulsus, quamvis in hoc casu non excluderetur in causa civili, potest a testimonio, licet egerit poenitentiam, removeri.
CAP. LV.
Quarta productio non est danda sine solennitate legali, de qua hic.
Idem.
Ultra tertiam productionem non debent testes ulterius produci in causa, nisi praestito ab eo, qui hoc postulat, iuramento, quod neque per se, neque per alium testificata subtraxerit, vel fuerit percunctatus, nec per dolum aut artem aliquam quartam productionem exposcat; sed quia quos desiderat de novo producere prius habere nequivit.
CAP. LVI.
Accusatus criminaliter non admittitur in testem contra alium in causa criminali sua accusatione pendente, nisi in exceptis criminibus.
Idem.
Non debet quis in criminibus, nisi forsan in exceptis, ad testificandum admitti pendente accusatione de crimine contra ipsum, quum etiam accusati, nisi prius se probaverint innocentes, ab accusatione ac susceptione ordinum repellantur.
TITULUS XXI.
DE TESTIBUS COGENDIS VEL NON.
CAP. I.
In causa civili monendi et inducendi testes sunt ad testificandum, et, si se subtrahant odio, gratia etc., compelluntar.
Alexander III. Papiensi Electo.
Causam matrimonii, quae inter M. mulierem et filium R. Canis vertitur, ab examine tuo ad audientiam nostram appellatione perlatam commisimus iudicibus terminandam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus testes ab alterutra partium in suae assertionis testimonium invocatos, ne veritatem occultent, diligentius moneas et inducas. Si autem videris, quod odio, vel gratia vel timore se subtrahant, ne veritas occultetur, eos ad ferendum testimonium coram praefatis iudicibus, vel eorum nuncio, quem ad hoc miserint, ecclesiastica districtione compellas.
CAP. II.
Ubi testimonium est necessarium, compellendi sunt testes ad illud ferendum, etiam per suspensionis, excommunicationis et depositionis sententiam.
Idem Presbyteris Pontiae.
Quum super causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Praenestinensem episcopum et dilectum filium Sublacensem abbatem, sit testimonium vestrum necessarium, ne contrarium veritati contingat, praesentium auctoritate vobis mandamus, quatenus quarta feria proxime sequentis hebdomadae perhibituri testimonium veritati omni occasione et excusatione cessante apostolico vos conspectui praesentetis. Si vero tunc non veneritis, sciatis vos ab officio et beneficio ecclesiastico apostolica auctoritate suspensos, et, si nec sic veneritis, excommunicationis sententiam et depositionis poteritis formidare.
CAP. III.
Testis, qui timore adversae partis se subtrahit, testificari compellitur, adde: etiam in criminali, secundum communem intellectum, et sic aliquid additur ad c. 1. supr. eod. et c. Dilectorum. infr. eod.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Super eo †vero, quod certificari desideras, an, quum aliquis de aliquo facto manifesto ante iudicem convenitur, hi, qui facto interfuerunt, cogendi sint ad ferendum testimonium veritati, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si factum est notorium, non eget testium depositionibus declarari, quum talia, sicut tua non ignorat discretio, probationem vel ordinem iudiciarium non requirant. Verum si non est notorium, et is, qui convenitur, factum negaverit, testes, qui interfuerunt facto, de consuetudine Romanae ecclesiae monendi sunt, non cogendi ad ferendum testimonium veritati; nisi forte timore adversae partis constiterit iudici, eos a ferendo testimonio revocari; licet ad hoc forte passim possint de iuris humani rigore compelli. [Si vero presbyter etc. (cf. c. 5. de for. comp. II. 2.)]
CAP. IV.
Compelluntur testes etiam in criminali, quos accusatus malitiose accusatori subtraxit. Hoc dicit secundum verum et communem intellectum. Abbas.
Idem.
Pervenit ad audientiam nostram, quod, quum I. Prior sancti Laurentii coram te fuisset de simoniae et adulterii crimine accusatus, quendam, qui contra eum ducendus erat in testimonium, induxit et iuramento adstrinxit, ut non deponeret contra ipsum. †Ideoque dubitas, qualiter adversus reum sit procedendum, vel si testis supradictus sit cogendus ad veritatis assertionem. Nos igitur attendentes, quod nemo debet adversario instrumenta, quorum appellatione testes continentur, subtrahere, et quod tam ille, qui surripit instrumenta, quam qui adversario parem advocationis seu defensionis copiam subtrahit, iniquam ostendit a se litem foveri, et experiri debet in se iudicis auctoritatem elusam, praesentium auctoritate tibi [taliter] respondemus, ad detegendum tantae fraudis et calliditatis commentum ipsum testem merito esse compellendum.
CAP. V.
Si res aliter probari non potest, etiam in causa criminali compellendi sunt testes. H. d. secundum lecturam notabiliorem.
Clemens III. Segobiensi Episcopo.
Pervenit ad nos, quod, quum in episcopatu tuo saepe contingat, quod a laicis enormis et intolerabilis iniuria clerico multis adstantibus et videntibus inferatur, [vel praesente plebe in ecclesia cum diabolicae fraudis instinctu accidat horribiliter humanum sanguinem perfundi,] et ob hoc iniuriantes in causam tracti negant se tantum facinus commisisse. Et quum laesus eorum testimonio, qui praesentes exstiterant et viderant, hoc probare desideret, illi, licet veritatem cognoverint, nolunt veritati testimonium perhibere. †Sicque fit, quod ecclesiastica iustitia deperit, et ordo clericalis vilescit. [Accidit etiam, quod quum plures frequenter in clericos violentas manus temere iniiciant, ad sedem apostolicam plurimis nequeant obstaculis laborare. Et] quia super his tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter respondemus, quod hi, qui de rebus ecclesiasticis testificari recusant, si aliter veritas nequiverit elici, ad illud sunt per censuram ecclesiasticam compellendi. Si vero clerici passi iniuriam veritatem [forte] aliquorum testimonio nequiverint comprobare, licet iuxta rigorem canonum unius testimonio non sit standum, tamen iuxta consuetudinem Romanae ecclesiae propter reverentiam clericalis ordinis ipsorum iuramento fidem volumus adhiberi. [Illos autem etc. (cf. c. 17. de sent. exc. V. 39.)]
CAP. VI.
Super consanguinitate probanda cogendi sunt testes. Ita communiter summatur. Sed Panorm. non placet hoc summarium, et ideo summat, sicut c. 1. supra eod.
Idem.
Ceterum, quod super consanguinitate cogendus sit testis perhibere testimonium veritati, non dubitatur a nobis, quum id tam ius scriptum approbet, quam consuetudo actibus utentium approbata, ut, si ipsum constiterit odio vel gratia veritatem supprimere, seu timore, cogendus sit, ut quod verum est penitus fateatur.
CAP. VII.
Testis synodalis, qui coram ordinario super matrimonio deposuit, non compellitur iurare super eo coram delegato; hoc primo. Propter supervenientem infamiam a testimonio repellitur; hoc secundo. Potest tamen, si erraverit, in continenti, non ex intervallo, dictum suum corrigere. Hoc tertio.
Coelestinus III.
Praeterea si testes publici, quos tua civitas nuncupat synodales, super causa matrimonii coram te vel tuo capitulo semel testimonium reddiderint, non debent compelli, ut in praesentia alicuius delegati iudicis super eadem causa iterato praebeant iuramentum, dummodo aliter fiat fides iudici delegate, nisi forte articulus novae quaestionis emergat. Huiusmodi vero testes publico iure possunt propter infamiam a perhibendo testimonio removeri, si eam, postquam in communi recepti fuerint, contigerit publice contraxisse. Quorum testimonia, si quandoque, non tamen studiose, sed in ipso proferendo erraverint, et se in continenti correxerint, reprobari non debent;
secus autem erit, si correctioni suae interposuerint intervallum.
CAP. VIII.
Quum de fama vel vitio falsitatis inquiritur, cogendi sunt testes. Hoc dicit secundum Ioan. Andr., sed secundum Panorm. nimis restringit textum.
Innocentius III. Priori sancti Fridiani et Magistro P. Canonico Pisano.
Super his (Et infra: [cf. c. 16. de accus. V. 1.]) Ceterum volumus et praesentium vobis auctoritate mandamus, ut super inquisitionis articulis, tam de fama electi, quam literis contra eum sub nomine longe maioris et sanioris partis capituli destinatis, cogatis testes, qui nominati fuerint, perhibere testimonium veritati. [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]
CAP. IX.
Testes, qui se subtrahunt, etiam in criminali cogendi sunt.
Idem Archidiacono Mediolanensi.
Quum contra magistrum R. de Arca Mariana Novariensi dioecesis super eo, quod dicitur a sede apostolica falsas literas reportasse, ac eis per se vel per procuratorem usum fuisse, tibi direximus scripta nostra, postulasti per sedis apostolicae oraculum edoceri, utrum super praefato vitio falsitatis testes compellere debeas nominatos. Nos igitur fraternitati tuae breviter respondemus, quod testes praedicti, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam debes appellatione remota compellere veritati testimonium perhibere.
CAP. X.
Non summatur propter varietatem lecturarum, nec etiam dividitur.
Honorius III. Abbati S. Eugenii, et Magistro G. canonico Senensi.
Dilectorum filiorum Vulterani capituli ex parte una, et venerabilis fratris nostri episcopi Vulterani ex altera procuratoribus in nostra praesentia constitutis, dilectum filium tit. sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo quum per conventionis et reconventionis modum super diversis capitulis, quae sub bulla nostra vobis transmittimus interclusa, lis fuerit legitime contestata, etc. (Et infra:) Testes autem, qui fuerint nominati, praeterquam super criminibus, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere.
CAP. XI.
Ad detegendam veritatem coniurationis coguntur socii, etiam iurati.
Idem Episcopo Bononiensi et Magistro B.
Venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennatensis proposuit coram nobis, quod cives Cervicenses cum M. et I. quondam clericis ecclesiae Ravennatensis quandam praesumpserunt coniurationem facere contra eum, nihilominus in detrimentum eius dantes eis quandam pecuniae quantitatem, et ad haec celanda se adstringentes vinculo iuramenti. Unde idem archiepiscopus nobis humiliter supplicavit, ut, quum causam super his et quibusdam articulis vobis eius obtentu duxerimus committendam, et ipse intentionem suam probare non possit, nisi testimonio civium praedictorum, super hoc providere ei, ne pro defectu testium pereat sua iustitia, dignaremur. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis illos, quos videritis compellendos, ut ab huiusmodi iuramento absolvant illos, quos idem archiepiscopus ad testimonium duxerit producendos; eos nihilominus, si se gratia, vel odio vel timore subtraxerint, districtione simili compellentes ad perhibendum testimonium veritati.
TITULUS XXII.
DE FIDE INSTRUMENTORUM.
CAP. I.
Instrumenti exemplum non solenniter sumptum fidem non facit absque originali. H. d. secundum ipsius mentem.
Gregorius.
Si scripturam authenticam non videmus, ad exemplaria nihil facere possumus. [Sed Florentino etc.]
CAP. II.
Corruit instrumentum, si testes inscripti decesserint, nisi sigillum habeat authenticum, vel a notario sit confectum.
Alexander III.
Scripta vero authentica, si testes inscripti decesserint, nisi forte per manum publicam facta fuerint, ita, quod appareant publica, aut authenticum sigillum habuerint, per quod possint probari, non videntur nobis alicuius firmitatis robur habere.
CAP. III.
Rescriptum apostolicum propter rasuram in loco non suspecto non censetur vitiosum. H. de secundum mentem.
Idem.
Ex literis vestris evidenter accepimus, quod, quum causam, quae inter magistrum A. de Hillesdale et R. de Alta ripa super capella de Ambitoria vertitur, de mandato nostro susceperitis terminandam et nostras literas in communi audientia perlegi fecissetis, praefatus R. literarum sibi copiam fieri postulavit. Qui literis diligenter inspectis, quum eas argueret falsitatis, hac de causa scilicet, quia in narratione facti abrasae sunt, ubi scriptum est: “iura parochialia,” [asseverans, se probaturum in praesentia nostra, quod tales literae de cancellaria nostra non emanassent; vos autem videntes formam literarum a rationis tramite minime deviare, ab exsecutione causae desistere noluistis, praefato R. iuramentum deferentes, quod nec subterfugii nec dilationis causa hoc allegasset, sed quod ita esse credebat. Iuramento autem ad diem praefixam non praestito, memoratum H. in possessionem causa rei servandae iudicastis induci, et quod quidam laicus serviens eidem R. vestro iudicio restitit, excommunicatus est et ex ecclesia sub interdicto exclusus, praedictus R. ad nos accedens, et tacens, prout dicitur, quod in commissione appellatio fuit inhibita, nec mentionem faciens abrasionis literarum, aut iuramenti eidem delati et non praestiti, seu sententiae missionis in possessionem causa rei servandae, literas ad Londoniensem ei Norwicensem episcopum impetravit in hunc modum, ut si quid in praeiudicium memorati R. occasione prioris commissionis factum fuisset, nostra auctoritate in irritum revocetur. Quumque praefatus H. citatus a Norwicensi episcopo, qui suas et Londoniensis episcopi vices gerebat, coram eo literas tacita veritate impetratas diceret, metuens exsecutionem sententiae fieri, Norwicensem episcopum suspectum habens, cui praefatus R. multa familiaritate coniunctus, ut qui Londoniensis episcopi nepos erat, et eius panem quotidie comedere dicitur, ad nos appellavit. Unde quoniam propria fraus nulli debet prodesse aut patrocinium ministrare,] nos inspicientes literas nostras Dicimus, quod propter abrasionem illam iudicari falsae non possunt, nec etiam haberi suspectae, praesertim quum et privilegia in possessionibus abradantur, et literae in narratione facti, si erratum est, possunt incunctanter abradi.
CAP. IV.
Redarguenti privilegium de falso, iudex faciet illud exhiberi coram iudice et paucis, et in loco congruo et securo, et interim stabitur sententiae latae per illud.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Accepimus literas, quas dilectus filius noster R. abbas sancti Augustini contra venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum transmisit. (Et infra:) Nos igitur attendentes, tempus ad prosequendam appellationem praescriptum nullatenus exspectandum, Quum privilegia non inspecta non valeant argui falsitatis, et difficile sit et periculosum, ea apud sedem apostolicam exhiberi, praecipimus, [de communi fratrum nostrorum consilio] ut vel exhibeantur privilegia eidem archiepiscopo in claustro praedictorum fratrum, vel in alio loco ipsis congruo et illi securo ad arbitrium vestrum usque ad Nativitatem proximam sancti Ioannis Baptistae. [Nolumus autem exhiberi omnia simul, sed uno exhibito et ipsis inspiciendi et conscribendi, si necesse fuerit, copia praestita, reddatur illud fratribus ipsis, et aliud praesentetur. Deinde usque ad purificationem B. Mariae sequentis anni archiepiscopus sufficienter instructus ad redarguenda privilegia praedicta per se vel per sufficientem responsalem ad apostolicam sedem accedat.] Si vero nec venerit, nec sufficientem responsalem miserit, ei suisque successoribus perpetuum silentium imponatis ipsa [privilegia] ulterius arguendi. Interim autem nolumis illa privilegia vacillare: sed praecipimus, sententiam, quae eorum obtentu super statu monasterii lata est, inviolabiliter observari. [Mandamus etiam, ut sententia in clericos eiusdem monasterii vel ecclesias appellatione remota denuncietur publice non tenere. Et qui prohibuerunt literis apostolicis obediri aut eas recipi, compellantur suspensi ad sedem apostolicam laborare. Quia igitur quanto amplius de prudentia vestra et honestate confidimus, tanto studiosius et fidelius decet vos commissum experientiae vestrae negotium ventilare, discretioni vestrae mandamus atque praecipimus, quatenus in facto iuxta formam quam praescripsimus, omni gratia et timore postposito, sublato appellationis diffugio procedatis, et in praescripto festo Purificationis rescripta privilegiorum, quae vobis exhibita fuerint, cum literis vestris rei veritatem continentibus sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusa. Ne autem contentio prae multitudine oriatur] Iubemus etiam, ut archiepiscopum in inspectione privilegiorum XII. hominum numero faciatis esse contentum. Sententiam quoque si quam in clericos et ecclesias monasterii post appellationem interpositam pronuntiatam esse inveneritis nulla appellatione obstante denuncietis publice non tenere.
CAP. V.
Instrumentum vel privilegium, quo quis utitur coram iudice, adversario integraliter legi non debet, sed solum illud capitulum, de quo agitur, edi debet.
Coelestinus III. Abbati sancti Secundi.
Contingit interdum, ut dicitis, quod quandocunque cum aliquo litem in causis habetis, et privilegium vestrum adversae parti cogimini plenius exhibere, unde accidit, quod forte occasione unius capituli, super quo convenimini, plurima litigia suscitantur, †et sic aemuli multarum cavillationum argumenta recipiunt, quibus pacem et tranquillitatem vestram impugnant. Quia igitur nostra interest iurgiis obviare suscitandis, et suscitata decidere, Consultationi tuae quum super hoc proposuistis taliter respondemus et volumus, ut, quandocunque super exhibendo privilegio, vel indulgentia seu instrumento fueritis requisiti, praesente iudice, aut aliquibus prudentibus viris deputatis ab ipso iudice, audiente parte contraria, tantummodo recitetur ita, quod privilegium ad transscribendum nullo modo tradatur; verum si super uno tantum privilegii capitulo quaestio fuerit, illud capitulum solummodo rescribatur, et adversae parti copia eius fiat.
CAP. VI.
Instrumentum publica manu non confectum, habens sigillum, cuius literae non sunt legibiles vel scripturae deletae, vel enormem patitur fracturam, non probat. Hoc dicit, prout magis facit ad titulum. Et est casus quotidianus et notabilis pro istis sigillis antiquis. Panorm.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Inter dilectos filios G. abbatem sancti Donati de Scozula ex una parte nomine monasterii et W. B. Mediolanensem canonicum procuratorem tuum nomine Mediolanensis archiepiscopatus ex altera super subiectis articulis diu fuit in nostro auditorio litigatum. Petebat siquidem dictus abbas nomine monasterii sui a praefato procuratore tuo nomine Mediolanensis ecclesiae restitui monasterio memorato portum Scozulae sive Sexti, cum honore, districtu et iurisdictione loci praefati et castellaniae, dicens, ad monasterium haec omnia pertinere, hoc ipsum dicens de hominibus, qui habitant in curte Berunensi et tenent res monasterii memorati, scilicet in Gralia, Carpuneno, Vesterpeno, Cadempleno, Baveno [et Insula superiori, Bolgerate ac Lisia. Petens etiam ut Mediolanensis archiepiscopus cessaret ab inquietatione hominum, qui habitant in loco Baveni] super manso de curte, de quibus monasterium obtinuerat in iudicio possessorio per sententiam episcopi Veronensis. †[Item, ut cessaret ab inquietatione vicariorum, id est, communium et terra¬rum in territorio Sexti sive Scozulae et in eius castellania positarum, ab inquietatione quoque albergariae praedicti loci Scozulae sive Sexti, et illius etiam castellaniae. Rursus, ut non inquietaret monasterium antedictum in possessione vel quasi possessione piscariae totius aquae Ticini usque ad raviam Castelleti vel Pigaroli. Et] Haec omnia petebat cum omnibus fructibus inde perceptis, salvo in omnibus iure addendi vel diminuendi, satagens multipliciter comprobare omnia, quae praemissa sunt, ad suum monasterium pertinere. Primo per privilegium Luitardi comitis, quondam episcopi Lucani, qui monasterium ipsum fundaverat, et ei, quae praemissa sunt, donaverat universa. Secundo per instrumentum sententiae Asperti quondam Mediolanensis archiepiscopi, quam ex delegatione Lodovici imperatoris tulit super his, pro monasterio saepe dicto contra A. praefati Luitardi nepotem, qui super his monasterium molestabat. Tertio per privilegia Romanorum imperatorum et praesertim Henrici, qui praemissa omnia monasterio confirmabat, vel etiam conferebat. Quarto per instrumenta locationum, quas fecerant diversis personis abbates monasterii memorati. Testes quoque produxerat, per quos nitebatur probare, quod monasterium a LX. annis et citra, et a L. annis et supra tenuerat et possederat omnia supradicta, et quod fama publica erat, ea omnia praefato monasterio a iam dicto Luitardo fuisse donata. Sed contra privilegium donationis a procuratore tuo multa fuerunt obiecta. Primo, quia ibi maxime apparebat consumptum, videlicet in annotatione indictionis, ubi potuisset falsitas facilius deprehendi. Secundo, quia, quum charta vetustissima videretur, recentior apparebat scriptura, tanquam non illo tempore facta fuisset. Tertio, quia falsum sigillum vitiose videbatur appositum, eo, quod a media parte sigilli apparebat quaedam imago, non cum mitra in capite, sed cum pileo, nec induta pontificalibus, sed regalibus indumentis tenens in manu non baculum pastoralem, sed quasi sceptrum regale, cuius facies non apparebat integra, sed dimidia, tanquam in illa medietate respiceret aliam mediam, quae tamen tota vacua remanebat. Sed quae¬dam imago videbatur ex ea fuisse deleta, quia cera in ea parte nec in colore, nec in planicie reliquae parti similis apparebat. Unde non episcopi, sed imperatoris videbatur fuisse sigillum, quia in una medietate Caesaris imaginem exprimebat, et in altera medietate praesumebatur, vel filii vel coniugis imaginem habuisse. Nam et in ipso sigillo nullae aliae literae apparebant, nisi quae nomen proprium cum hac adiectione: “Dei gratia,” designabant. Sed quum proprium nomen ipsius episcopi fuerit Luitardus, in nomine proprio, quod exprimebat sigillum, deletae fuerant duae literae, secunda, quae erat inter “I” et “t,” et sexta, quae fuerat inter “r” et “v,” ita, quod, si secunda fuisset “o,” et sexta fuisset “i,” procul dubio non Luitardus, sed Lotharius legeretur. Quod etiam inde convinci poterat, quod secundum dispositionem aliarum literarum inter “I” et “t” non erat spatium, nisi quod potuisset unam literam continere, quum secundum integritatem huius nominis Luitardus inter “I” et “t” duae literae sint diversae. Praeterea inter “r” et “v” tam modicum erat spatium, ut in eo nec haec litera “d,” quae maius occupat spatium, sed haec litera “i,” quae minimum occupat, videretur formata fuisse. Rursus quum cera sigilli ab interiori parte vetustissima esset, cera, quae posita erat ab exteriori parte, quasi ad conservationem sigilli, recens erat et mollis. Quod quum diligenter investigatum fuisset, certo certius est compertum, quod sub vetusto sigillo charta fuerat perforata, et per glutinum novae cerae, quae posita fuerat exterius, quasi ad conservationem sigilli vitiose fuit ipsi chartae subiunctum. Eadem falsitatis specie, per vitiosam videlicet appositionem sigilli, cetera fere privilegia Romanorum imperatorum praeter privilegium Henrici vel falsa reperta sunt, vel falsata. Sed et ipsum Henrici privilegium ad fidem instruendam non videbatur sufficere, quia nec erat publica manu confectum, nec sigillum habebat authenticum, eo, quod erat ex media fere parte consumptum, nec plus de nomine proprio, nisi ultima medietas, videlicet “icus,” nec de ceteris literis, nisi haec adiectio: “Dei gratia” apparebat, ita, quod ex literis ipsis non magis poterat comprobari fuisse sigillum Henrici, quam Lodovici. Instrumentum quoque sententiae multis modis inveniebatur suspectum, tum quia in ipso quaedam apparebant liturae, tum quia subscriptio notarii videbatur manus alterius fuisse, quam subscriptio instrumenti; quum tamen notarius in subscriptione profiteretur, se instrumentum manu propria conscripsisse. Litera quoque recentior videbatur, quam charta, et aqua videbatur encaustum infectum, ut antiquius appareret. In omnibus autem imperialibus privilegiis, quae posteriora fuerant, nulla prorsus est habita mentio de illa sententia, quamvis in eorum aliquibus mentio facta fuerit Luitardi, qui dicebatur donationem fecisse. Porro si legitimum esset et verum instrumentum sententiae, per illam tamen sententiam nullam Mediolanensi archiepiscopatui praeiudicium poterat generari, quum ipsa sententia lata fuerit inter alios, et res inter alios acta alii non praeiudicet. Nec attestationes, quae continebatur in instrumento sententiae, per quas legitima donatio Luitardi videbatur esse probata, poterant eidem archiepiscopatui nocumentum aliquod irrogare, quum inter alias personas et in alio iudicio receptae fuissent. Ceterum memorati Henrici privilegium, quod non solum confirmationis, sed etiam donationis videbatur fuisse, unde rerum dominium donatarum intelligi forte poterat monasterio acquisitum et traditum, quamvis ex forma petitionis, quae in ipso privilegio declaratur, et quibusdam aliis verbis, quae ponuntur in ipso, confirmatorium tantum fuisse videretur, ut tamen intelligatur eo modo, quo magis posset valere, distinguendum utique videbatur, ut idem Henricus alia donaverit, et alia confirmaverit, quum eadem legitime nequivissent et confirmari pariter et donari; confirmari, tanquam prius habita et possessa: donari, tanquam tunc tradita et concessa. Donaverit, inquam, illa, quae ipse intra trium milliarium spatium monasterio concedebat; confirmaverit autem, quae prius ipsi nonasterio concessa fuerant et donata, inter quae illa continebantur, quae deducta sunt in iudicium. Ac per hoc illa non poterant intelligi per privilegium illud donata, sed confirmata, quum iuxta legum sanctiones quod meum est ex alia causa meum fieri non possit, nisi desierit esse meum; †praesertim quum pars monasterii nixa fuerit comprobare tum per privilegium concessionis, tum per instrumentum sententiae, quod illa legitime fuerint a Luitardo donata, et illi donationi per totum iudicium est innixa; unde post donationem huiusmodi eadem eidem non poterant redonari. Quum igitur privilegium Henrici confirmatorium tantum exstiterit, saltem quoad illa, quae deducta sunt in iudicium, si principale non tenuit, nec accessorium, quod ex eo vel ob id dignoscitur esse secutum. †Pari modo cetera privilegia Romanorum imperatorum, etiam si vera fuissent et sine suspicione, ad probationem tamen invalida probarentur. Per instrumenta vero locationis nec est utique probata proprietas, nec etiam ad plenum possessio, quum iuxta legitimas sanctiones ad probationem rei propriae sive ad defensionem non sufficiat facta locatio. [Licet autem his et aliis modis saepedictus procurator tuus intentionem abbatis videretur elidere, cautumque sit in iure civili, quod actore non probante is, qui convenitur, etsi nihil praestiterit, obtinebit; ad ostendendam tamen evidentius iustitiam tuae partis, per testes videbatur probare, quod Mediolanensis archiepiscopus omnia, quae praemissa sunt, a sexaginta annis infra possederat inconcusse. Verum contra praescriptiones huiusmodi dictus abbas interruptionem medii temporis civilem pariter et naturalem obiecit. Olim enim Gozovio quondam comite a Frederico imperatore super his iudice delegato, quum post citationes legitimas Mediolanensis archiepiscopus se contumaciter absentasset, pro monasterio fuit lata sententia, et ipsius nomine corporalis possessio assignata, quam per sex annos et amplius habitam in bello Mediolanensium asserebat amissam; per quod allegabat praescriptionem civiliter et naturaliter interruptam. Porro ad exceptionem praemissam saepedictus procurator tuus taliter replicabat, quod bonae memoriae Ioannes Anagninus sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, postea sancti Marci presbyter, et tandem episcopus Praenestinensis, tunc apostolicae sedis legatus, attendens quam barbarica feritate et insatiabili odio ecclesiam et civitatem Mediolanensem Fredericus imperator funditus vellet evertere atque in supremam redigere servitutem, quicquid ipse vel aliquis iudex seu ministerialis eius in ecclesias, clericos vel cives Mediolanenses statuerant tempore illo, in irritum revocavit. Cuius factum felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster approbans confirmavit, unde quod a praefato comite factum fuerat in odium Mediolanensium, quos dictus imperator acrius infestabat, Mediolanensi ecclesiae praemissa ratione non poterat praeiudicium generare. Porro rationem huiusmodi pars adversa frivolam reputabat, quum factae causae nulla iuris constitutione fieri possint infectae.] Quum autem super his, quae praemisimus, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuisset diutius litigatum, quia legitime probata non fuerant ea, quae petebantur ad monasterium pertinere, de communi fratrum nostrorum consilio ab impetitione ipsius praefatum procuratorem tuum nomine tuo et Mediolanensis ecclesiae sententialiter duximus absolvendum, quoniam, quum obscura sunt iura partium, consuevit contra eum, qui petitor est, iudicari. [Super manso vero etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Maii. 1199.]
CAP. VII.
Non valent literae super absolutione voti per cruce signatos impetratae tacita veritate vel expressa falsitate.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Quod super his (Et infra: [cf. c. 8. de voto III. 34.]) Quaesivisti praeterea, quid agere debeas circa cruce signatos, qui dicentes, se ab apostolica sede redire, super absolutione sua ignota cardinalium sigilla reportant, quum eis super impedimentis expositis non fuisset de levi credendum. Ad quod tibi respondemus, quod, quum nos, si quandoque talibus literas apostolicas indulgemus, illis, qui personas et facultates eorum plenius noverunt, hoc modo scribimus, ut super impedimentis expositis inquisita diligentius veritate, statuant circa illos quod animarum saluti et succursui terrae sanctae magis noverint expedire, providentes attentius, sicut superius continetur, ne quid in fraudem voti fallaciter confingatur; unde, si tales per suppressionem veritatis aut falsitatis expressionem literas non solum cardinalium, sed etiam nostras, nec solum dubias, sed etiam certas constiterit impetrasse, carere volumus impetratis, et, eis non obstantibus, ad voti exsecutionem vel redemptionem compelli praecipimus, appellatione remota, sicut superius est expressum.
CAP. VIII.
Si de extravaganti dubitatur, an decretalis sit authentica, aut est iuri consona, et tunc iudicatur secundum illam; aut dissona, et tunc Papa consulitur.
Idem Heliensi Episcopo.
Pastoralis (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quaesivisti etiam, quibus indiciis fides habenda sit decretalibus, de quarum auctoritate iudex potest non immerito dubitare, quum plures inveniantur in compilatione scholarium, et allegentur in causis de quibus per bullam non constitit, nec ipsae per metropoles insinuatae fuerunt. Quia igitur saepe contingit, quod etiam coram nobis decretales huiusmodi proponuntur, quas esse authenticas dubitamus, fraternitati tuae benignius respondentes, Auctoritate praesentium duximus statuendum, ut, quum aliqua decretalis, de qua iudex merito dubitet, allegatur, si eadem iuri communi sit consona, secundum eam non metuat iudicare, quum non tam ipsius, quam iuris communis auctoritate procedere videatur. Verum si iuri communi sit dissona, secundum ipsam non iudicet, sed superiorem consulat super ea. [Quoniam autem etc. (cf. c. 4. de exc. II. 25.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. IX.
Post publicatas attestationes usque ad conclusionem possunt instrumenta produci. Hoc primo. Consuetude loci facit instrumentum authenticum. Hoc secundo.
Idem Episcopo sancti Andreae et Abbati de Broch.
Quum dilectus (Et infra: [cf. c. 6. de arb. I. 43.]) Ad secundam autem quaestionem taliter duximus respondendum, quod utraque pars potest instrumenta etiam post publicationem attestationum usque ad diffinitivae sententiae calculum exhibere, antequam sit in causa conclusum. Super tertio vero articulo taliter respondemus, quod inquiratis diligentius veritatem, et, si consuetudo illius patriae obtinet approbata, ut instrumentis illius regis fides adhibeatur in talibus, vos ea secure poteritis admittere, praesertim quum supradictus rex tantae fuerit honestatis, quod ipsius instrumenta maximae auctoritatis sint in partibus Scoticanis. [Ad quartum etc. (cf. c. 6. de causa poss. II. 12.) Dat. Lat. XVI. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]
CAP. X.
Falsitas instrumenti, vel quod deest instrumento, probari potest per testes.
Idem Petro Civi Viterbiensi.
Quum Ioannes Eremita a te centum triginta libras Senenses ex causa mutui coram Donadeo et Ioanne iudicibus Viterbiensibus petiisset, et tu ex adverso proponeres, quod, quum idem Ioannes in centum et octoginta libris tibi pro pretio domus, quam eidem vendideras, teneretur, centum triginta libras ex illis non immerito in mutuo debebat compensare. Tandem quum super hoc et quibusdam aliis articulis inter vos fuisset aliquamdiu litigatum, iidem iudices, utriusque partis rationibus intellectis et diligenter inspectis attestationibus, et publicatis instrumentis, te sententialiter condemnaverunt, ut eidem Ioanni praedictae domus possessionem vacuam traderes, et a creditoribus liberatam (Et infra:) Quum igitur ab hac sententia ad nostram duxeris audientiam appellandum, et nos tam tibi, quam praedicto Ioanni dilectum filium nostrum T. subdiaconum et capellanum nostrum dederimus auditorem, ex parte tua fuit propositum coram eo, supradictae domus venditionem non puram, sed conditionalem potius exstitisse, ac nullatenus te teneri ad traditionem ipsius, quatuor nihilominus testibus ad hoc probandum inductis, quod, etsi novum esset capitulum, pendebat tamen ex veteri, qui iurati deposuerunt, se interfuisse contractui inter te et praedictum Ioannem super eadem domo posita in ora S. Blasii, celebrato, pro qua centum octoginta librarum pretium tibi fuerat constitutum, tali videlicet adiecta conditione, ut tu domum ipsam inhabitares libere in vita tua, et post obitum tuum M. et R. natis tuis, eiusdem Ioannis nepotibus, remaneret. Cuius conditionis intuitu domum ipsam eidem Ioanni pro minori pretio vendidisti, quum a G. Morandi pro ipsa ducentas libras potuisses habere; anni vero, mensis et diei, quo venditio facta fuit, iidem testes se dixerunt minime recordari. Dictus vero Ioannes venditionem ipsam non conditionalem, sed puram proposuit exstitisse, ad hoc probandum publicum exhibens instrumentum [anno dominicae incarnationis MCCVI. mense Novembri die quarto confectum;] in quo profitebaris, te propria voluntate vendidisse ac tradidisse domum ipsam eidem Ioanni Eremitae, et postea CLXXX. librarum pretium recepisse. Tabellionem quoque, qui confecerat instrumentum, et unum ex testibus in instrumento subscriptis ad id probandum induxit. †Sed licet tabellio venditionem puram exstitisse firmavit, prout in serie instrumenti continetur, [et etiam testis asseruit venditionem esse factam,] utrum tamen sub conditione vel pure fuerit contractus initus, dixit se minime recordari. Porro quum dubitatio fuisset exorta, utrius deberet probatio praevalere, pro tua fuit parte propositum, quia, etsi secundum legitimas sanctiones eandem vim obtineant instrumentorum fides et depositiones testium in litibus exercendis, non tamen quodlibet instrumentum tanti debet esse momenti, ut trium vel plurium idoneorum testium depositionibus praeferantur. †Satis est etenim, si propter tabellionis auctoritatem, qui suum officium fideliter adimplere praesumitur, quum ad hoc ex iuramento teneatur, tanta fides adhibeatur instrumento confecto, quanta foret duobus idoneis testibus adhibenda. Sed quum. per quatuor testes omni exceptione maiores fuerit manifeste probatum, supradictam venditionem fuisse conditionaliter celebratam, eorundem depositiones asseruisti instrumento merito praeferendas. Ad hoc autem idem Ioannes ex adverso respondit, quod, quum intentionem suam per iam dictum fundaverit instrumentum, cui fides est indubitata adhibenda, quum nec cancellatum, nec abolitum, nec corruptum sit in aliqua parte sui, ac tu in modum exceptionis venditionem ipsam non pure, sed conditionaliter celebratam esse proponas, nec per testes ad hoc a te inductos de certo fuerit tempore facta fides, et ideo non appareat, quod super illa venditione deponant, quam constat per dictum instrumentum determinato tempore fuisse contractam, huiusmodi probatio videbatur inefficax ad intentionem contrariam elidendam. Verum responsionem istam esse proponebas invalidam, quoniam, quum utraque pars a nobis interrogata fuisset in iure confessa, quod unica tantum venditio super domo contracta fuerit, et ex depositionibus testium liqueat, venditionem conditionalem fuisse, ex utriusque confessione colligitur, eiusdem domus venditionem conditionalem exstitisse, non puram, non obstante, quod ipsa interrogatio facta fuerit, postquam a partibus exstitit in causa conclusum, quum iudex, qui usque ad prolationem sententiae debet universa rimari, possit interrogare de facto, quotiens dubitationis aliquid occurrit. His ergo et aliis tam coram nobis, quam coram dicto capellano propositis et plenius intellectis, De consilio fratrum nostrorum pronunciavimus venditionem praedictae domus fuisse conditionaliter celebratam, et te ob hoc nullatenus obligatum ad traditionem ipsius, super hoc memorato Ioanni silentium imponentes perpetuum. Sententiam vero iudicum praedictorum, qui alias iuste pronunciasse noscuntur, quum huiusmodi exceptio coram ipsis nec probata fuerit nec obiecta, quoad dictum capitulum infirmamus, eam quoad alios articulos auctoritate apostolica confirmantes.
CAP. XI.
Defectus literae non vitiat rescriptum.
Honorius III.
Ex parte carissimae in Christo filiae B. quondam Anglorum reginae fuit propositum †coram nobis, quod, quum nobilis vir W. de Guerchia et complices eius Nannetensis, Rodenensis et Andegavensis dioecesis ipsam castro de Segreio, ad eam ratione sui dotalitii pertinente, pro suae voluntatis arbitrio spoliarint, et ipsa super hoc contra eum a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro ad nos literas impetraverit, Quia rescriptum apostolicum pro eo, quod in hac dictione “spoliarunt,” haec figura “o” deerat, asseritur vitiosum, †licet iam a nobis tres citationes vel quatuor emanassent: vos tamen, admissis huiusmodi exceptionibus frivolis, in ipso negotio procedere distulistis. Nos ergo de discretione vestra non modicum admirantes, quum per praecedentia et subsequentia intelligantur, licet ex scriptoris vitio vel occupatione praedictum “o” fuerit omissum, satis vobis potuerit de mandatoris intentione constare, nec eius mandatum in ipsius obitu exspiraverat, eo, quod res integra iam non erat, ac volentes, ut finis litibus imponatur, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus hoc non obstante in negotio ipso iuxta priorum continentiam literarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis. [Dat. Lat. XV. Kal. Nov. A. I. 1216.]
CAP. XII.
Licito appellatur a iudice, qui parti hoc petenti non facit edi communia instrumenta.
Gregorius IX. Priori sancti Bartholomaei et Decano de Arcubus Londoniensibus.
G. perpetuus vicarius ecclesiae de Rechan. nobis exposuit, quod, quum prior et conventus de Ledis eum super decimis coram iudicibus auctoritate apostolica convenissent, et dictus G. super similibus coram ipsis reconvenisset eosdem, quia dicti iudices copiam quorundam instrumentorum communium, quae habebat pars altera, et per quae intendebat intentionem suam super principali fundare, fieri non faciebant eidem hoc cum instantia postulanti, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum, etc.
CAP. XIII.
Scripturae contrariae ab eodem productae fidem non faciunt.
Idem.
Imputari ei potest, qui contrarias inter se scripturas in iudicio protulit, fidem sibi adinvicem derogantes, quum in ipsius fuerit potestate quam voluerat non proferre.
CAP. XIV.
Si in instrumento debiti exprimitur causa, condemnatur debitor, nisi probet indebitum. Si non exprimitur, nccesse est, ut creditor probet, id fore debitum.
Idem.
Si cautio, quam a te indebite proponis expositam, indeterminate loquatur, adversarius tuus tenetur ostendere debitum, quod continetur in ea. Sed si causam, propter quam huiusmodi scriptura processerit, expresseris in eadem, confessioni tuae statur, nisi probaveris, te id indebite promisisse.
CAP. XV.
Auctoritate ordinarii potest notarius tabellionis mortui notas in publicam formam redigere.
Idem I. Tabellioni.
Quum P. tabellio morte praeventus quaedam non perfecerit instrumenta, quae in nota redacta fuerant ab eodem, ad petitionem eorum, ad quos pertinent, auctoritate ordinarii iudicis poteris ea fideliter in publicam formam redigere, habitura per hoc perpetuam firmitatem.
CAP. XVI.
Instrumentum exemplatum per tabellionem auctoritate ordinarii, eandem vim habet cum originali.
Idem.
Si instrumenta propter vetustatem vel propter aliam iustam causam exemplari petantur, coram ordinario iudice vel delegato ab eo specialiter praesententur. Qui si ea diligenter inspecta in nulla sui parte vitiata repererit, per publicam personam illa praecipiat exemplari, eandem auctoritatem per hoc cum originalibus habitura.
TITULUS XXIII.
DE PRAESUMPTIONIBUS.
CAP. I.
Sicut manifesto nocens est poenae obnoxius, ita et occultus, licet postea dicat, se ioco fecisse.
Salomon in Parabolis.
Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas in mortem, ita vir, qui fraudulenter nocet amico suo, et, quum fuerit deprehensus, dicit: ludens feci.
CAP. II.
Ex violenta praesumptione fertur definitiva. Et est casus notabilis.
Idem.
Afferte mihi gladium. Quumque attulissent [gladium coram rege] ait: Dividite infantem vivum [in duas partes], et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem, (commota sunt quippe viscera eius super filio suo): Obsecro domine, date illi infantem vivum, et non occidatur. E contrario alia dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. Respondit rex et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur. Haec est enim mater eius.
CAP. III.
Conversatio in adolescentia facit praesumptionem in senectute.
Hieronymus super Parabolis.
“Ex studiis suis intelligitur puer.” Quemcunque enim virtutibus studere cum modestia continentiae auditioni sapientum, [et] observantiae mandatorum Dei, et maxime simplicitati et humilitati videris, huius munda [esse] et recta opera intellige. Quem vero his contrarium corrige, aut si non potes, devita, ne ab eo corrumparis.
CAP. IV.
Praesumitur contra illum, qui dilationibus subterfugit iudicium.
Bonifacius Papa Episcopis Galliae.
Nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quaerit, sed astuta cavillatio eorum, quae versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. [Veniet etc. Dat. sub die Id. Iun. Monaxio XI. V. C. Cons. 419.]
CAP. V.
Qui ex duobus illatis alterum negat, reliquum affirmare praesumitur.
Gregorius in Homilia.
“Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo.” Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, alterum tacendo concessit.
CAP. VI.
Ex praeteritis praesumitur circa futura.
Idem Maximo Episcopo.
Mandata coelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur. Proinde super cunctas ecclesias Siciliae te, [reverentissimum virum Maximianum] fratrem, et coepiscopum nostrum vices sedis apostolicae ministrare decernimus ut quisquis illuc religionis habitu censetur, fraternitati tuae ex nostra auctoritate subiaceat, quatenus ei non sit necessarium pro parvulis ad nos causis tanta maris spatia transmeando pervenire. Sed si qua fortasse difficilia exsistunt, quae fraternitatis tuae iudicio nequaquam dirimi possint, haec solummodo nostrum iudicium flagitent, ut sublevali de minimis in causis maioribus efficacius occupemur.] Quas videlicet vices non loco tribuimus, sed personae, quia ex transacta in te vita didicimus, quid [etiam] de subsequenti conversatione tua praesumamus. [Mense Decembr. Indict. X. 591.]
CAP. VII.
Ex vicinitate praesumitur notitia facti loci vicini.
Idem.
Quosdam (Et infra:) Africa vero qualiter mortalitate et languoribus vastetur, quanto viciniores estis, [tanto] credo quod subtilius cognovistis. [De oriente vero etc.]
CAP. VIII.
Praesumitur factum notum in vicino loco, quod est notum in remoto.
Idem Victori Episcopo.
Quanto †[laetitiae nobis est fratres nostros cognoscere erga filios suos paterna caritate decenter esse sollicitos, tanto tristitiae deputamus, quando eos ab illicitis nec aliorum fratrum reverentia, nec sacerdotii praevalet consideratio temperare. Quam igitur gravis et aspera adversus fratrem nostrum Tegessis civitatis episcopum clericorum eius vel eorum, qui in sacro sunt ordine positi, sit querela, fraternitati tuae liquere non dubium est, quia] Latere te in vicino non potuit, quod ad nos in longinquo pervenit. [Et quonian etc.]
CAP. IX.
Ex praeteritis praesumitur circa futura.
Hieronymus super Osee.
“Scribam eis multiplices leges meas.” Ex prius datis, et neglectis apparet, quod has negligent.
CAP. X.
Efficacior probatio requiritur ab eo, qui probare vult illud, quod non est verisimile.
Alexander III. Decano Cassiensi.
Quia verisimile non est, quod H. presbyter personatum ecclesiae R. capellano concesserit, et ab eo eiusdem ecclesiae acceperit vicariam, provideas attentius, ne memorati W. super hoc probationem recipias, nisi communis loci fama id habeat, vel tales personae appareant, de quibus verisimile non sit, quod debeant deierare; quoniam saepe contingit, quod testes corrupti pretio facile inducantur ad falsum testimonium proferendum.
CAP. XI.
Per cohabitationem diutinam et famam de matrimonio et contractibus matrimonialibus ac alia adminicula probatur matrimonium. Panorm.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Illud quoque nihilominus ex tua inquisitione nobis innotuit, quod, quum quaedam libera mulier per decem annos et ultra cuidam servo scienter cohabitaverit, et ab eo fuerit carnaliter cognita, nunc ipsum asserit suum non esse maritum pro eo, quod testes desponsationis non comparent. Verum vir eam vendicans in uxorem ostendit publicum instrumentum, in quo sese coniuges nominant, et per quod ipsum ei donationem propter nuptias fecisse apparet. Mulier vero instrumentum illud asserens vitiosum, ut servo dominus fraudaretur, plures testes produxit, quod servus ille ab amicis eius saepe rogatus, ut eam desponsaret, et ille nec desponsasse, nec desponsaturum se ipsam firmiter asserebat. Vir autem nonnisi praedicto instrumento, et quibusdam testibus, qui viderant eam annulos deferentem, mulierem ipsam probavit esse uxorem; sed mulier de more illarum mulierum, quae panes vendunt, se annulos detulisse dicebat. Verum, quia in huiusmodi dubietate fama viciniae magis debet attendi, tuae sollicitudinis erit famam loci diligenter inquirere, utrum praedictus vir eam in lecto et in mensa sicut suam uxorem aut concubinam habuerit; et si fama loci habet, quod vir ipsam in lecto et in mensa sicut uxorem tenuerit, quum matrimonium sit maris et feminae coniunctio, individuam vitae consuetudinem retinens: cogenda est mulier, ut eidem viro affectu serviat coniugali, praesertim si praescriptum instrumentum ab eo conditum fuerit, qui officium suum fideliter adimplevit.
CAP. XII.
Per violentam praesumptionem probatur carnis copula.
Idem.
Literis tuae fraternitatis receptis ex tenore illarum nobis innotuit, quod, quum P. parochianus tuus ab A. muliere, quam in uxorem acceperat, tuo iudicio peteret separari, accusatores matrimonii produxerunt testes firmiter asserentes, quod, postquam praedicta mulier cum praedicto viro contraxerat matrimonium, consanguineum viri eiusdem solum cum sola, nudum cum nuda, in eodem lecto iacentem, ea, ut credebant, intentione, ut eam cognosceret carnaliter, viderunt, sed et in multis secretis locis, et latebris ad hoc commodis, et tam horis electis †quam locis saepe praesentibus eis hoc contigisse dixerunt. Et publica fama consentit, quod post contractum matrimonium se miscuerunt ad invicem, quod in praesentia tua publice, ut asseris, sunt confessi, quamvis id se ante contractum matrimonium fecisse negarent. Dicitur quoque de muliere praedicta, quod de marito sese simulans concepisse, alienum partum iam baptizatum, ut fertur, se mentita est peperisse, et rebaptizari faciens virum suum decepit. Procedente vero tempore, quum fama empti alieni partus fraudem detegeret, parentibus, a quibus eum emerat, occulte restituit, postea veneficum poculum et alias vitae insidias viro parasse eadem mulier perhibetur. Quia ergo tua nos fraternitas duxit consulendos, si ad solvendum matrimonium iam dictae probationes sufficiant, Consultationi tuae taliter respondemus, quod tum ex confessione, tum ex huiusmodi violenta et certa suspicione fornicationis, praesertim, si quod de partu et machinatione mortis dictum est probari valet, non immerito potest sententia divortii promulgari, ita quidem, ut vir licentiam habeat mortua illa ducendi aliam, muliere sine spe coniugii remanente.
CAP. XIII.
Idem dicit, ut praeced. cap.
Clemens III.
Tertio loco quaestionis huiusmodi nodum tua fraternitas petiit explicari, an iuvenis sponsam, in quam per verba de praesenti consensit, debeat in uxorem habere, ad quorum matrimonium impediendum neptis ipsius sponsae prosiliens, se a iuvene carnaliter praecognitam proponebat. A qua producti testes dixerunt, se pro certo credere, quod illa dicti iuvenis exstiterit concubina, et ei carnali commixtione coniuncta, adiicientes, quod eos insimul viderant per plana et nemora, vias et invia pluries convagantes, et testimonium viciniae se super hoc recepisse dicebant. Ad maiorem autem certitudinem, quia minus sufficienter credidisti esse probatum quod eadem mulier asserebat, tam ipsa quam iuvenis iuramentis adstricti seorsum confessi sunt, quod se invicem carnaliter praecognoverant, licet iuvenis nollet ab ea, quum desponsaverat, separari. Nos autem haec, quae dicta sunt, intelligentes, et attendentes viciniae famam, et dictorum mulieris ac iuvenis consuetas confabulationes, et per solitudines vagos incessus per testes esse probatos, ut de carnali cognitione eos per iuramentum separatim fuisse confessos, praesertim quum hoc non dicatur occultum, sed quasi praedicetur a pluribus manifestum, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, et praesertim felicis memoriae Alexandri III. statuta sectantes, consultius et securius esse credimus, ut matrimonialiter non coniungantur, sed ab invicem solutis sponsalibus separentur. [Dat. Laterani.]
CAP. XIV.
Propter praesumptionem etiam vehementem non debet quis de gravi crimine condemnari.
Innocentius III. Nivernensi Episcopo et Archidiacono Bituricensi.
Literas vestras accepimus continentes, quod, quum causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem Altissiodorensem episcopum, et quosdam Burgenses de Caritate, quos idem episcopus de haeresi impetebat, vobis et dilecto filio abbati Collonensi, a sede apostolica delegata fuisset, utraque pars tandem, ut negotii prolixitas posset facilius expediri, vos duos sub certa poena sibi arbitros statuerunt, delegata vobis potestate nihilominus reservata; G. autem lator praesentium, unus ex illis, quos praefatus episcopus impetebat, haeresim suam apud Caritatem fuerat publica voce confessus, et de quodam fratre suo similiter recognoverat, quod eodem secum laborabat errore. †Qui quum de fide sua coram venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo conveniretur, eique purgatio facienda per eundem W., qui vere poenitens et catholicus credebatur, esset indicta, ipse W. fratrem suum, quem publice asseruerat [esse] haereticum, praestito iuramento purgavit, et sic ab ipso et periurus et haereticus censebatur. E contrario vero idem W. proposuit, quod, licet de se publice confessus fuisset, nihil tamen fuerat de fratre confessus. Unde bene poterat illum purgasse, maxime quum a duobus capellanis de Albiniaco, qui conscientiam illius noverant, audivisset, quod tanquam catholicum poterat illum secure purgare, quorum literas postea vobis ostendit. Sed episcopus super eo, quod de fratre negaverat, protinus eum per se ipsum et unum presbyterum et alium diaconum coram vobis convicit; unde ipsum relapsum in haeresim appellabat. Vos igitur has in praedicto W. contrarietates notabiles attendentes, ipsum cum literis vestris ad nostram praesentiam transmisistis, bonis eius interim annotatis, donec de persona eius et bonis quid statuendum foret statuere curaremus, adiicientes, quod, quum idem W. apud vos cum quibusdam instaret, ut purgationem reciperetis ipsius, sicut aliorum quorundam, vos iuramentum eius, quia sibi contrarius videbatur, admittere noluistis, purgatione tamen pro eo per octavam manum bonorum virorum admissa. Nos vero, quia vulpeculae, quae moliuntur vineam Domini demoliri, sagaci sunt studio capiendae, nam vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ex iis, quae praescripta sunt, praedictum G. suspectum de haeresi vehementer habuimus, tum quia quod ante dixerat postea se dixisse negavit, sicut convictus est coram vobis, tum quia vel mendacium prius dixit in fratrem, asserendo illum haereticum, vel periurium postea commisit in Deum, purgando illum de haeresi, quorum utrumque reddit illum valde suspectum; quanquam verisimilius videatur, quod eo tempore, quo tanquam vere poenitens ab haeresi revertebatur ad fidem, tam grave mendacium non dixisset, praesertim in fratrem, quem utique tanquam carissimum non asseruisset haereticum, nisi fuisset accensus zelo fidei orthodoxae. Unde praesumitur, quod, quum postea purgavit illum de haeresi, turpiter deieravit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, quum propter solam suspicionem, quamvis utique vehementem, nolumus illum de tam gravi crimine condemnari, talem et tantam securitatem recipiatis ab ipso praeter iuratoriam cautionem, quod timore poenae corporalis debeat coerceri, discretam ei poenitentiam iniungentes, ex qua valeat apparere, utrum in tenebris ambulet, an in luce, utrumve sit vere poenitens, an ficte conversus. Et si eum hoc modo verum catholicum cognoveritis, non sinatis ipsum indebite molestari; alioquin eum tanquam haereticum condemnetis. [Dat. Ferentini Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]
CAP. XV.
Non praesumitur incontinens in senectute, qui in iuventute continuit, maxime si est literatus.
Idem Cenadiensi Episcopo et Abbati Deciquorum.
Quum in iuventute sua venerabilis frater noster C. Quinqueecclesiensis episcopus adeo se maturum, honestum et providum exhibuerit, ut propter suavem suae probitatis odorem ab ecclesia Romana meruerit pallio decorari, non est de levi credendum, quod, postquam ad senilem pervenit aetatem, turpiter abiecerit iugum Domini, foetores et foeditates libidinis amplexando; quum labes huiusmodi, quae nonunquam in iuventute contrahitur, in senectute frequentius expietur. Quis praeterea de facili crederet, quod vir praeditus scientia literarum, propriae salutis oblitus, ad eam passionis ignominiam se converteret, ut cum propria nepte abominabilem perpetraret incestum, quum, etiam secundum sententias ethnicorum naturale foedus inter tales personas nihil permittat saevi criminis suspiciari? Licet igitur illustris memoriae rex Hungariae eundem episcopum nobis interdum per nuncios et literas de tali crimine detulisset, suppliciter et instanter postulans, ut malum huiusmodi pernitiosum exemplo de Hungarica ecclesia tolleremus, quia tamen eius suggestio non de caritatis radice, sed ex odii fomite procedere videbatur, quum ipsum tanquam inimicum persequi non cessaret, sicut est in tota provincia manifestum: noluimus aures nostras quasi malignis delationibus inclinare, sed, ut probaremus, si spiritus esset ex Deo, bonae memoriae Auriensi episcopo dedimus in mandatis, ut prudenter et caute a coepiscopis indagaret, utrum praefatum episcopum crederent tali labe respersum. Qui nobis postmodum rescripserunt, quod eum virum honestae conversationis esse credebant, personam illius multipliciter commendantes. [Quia vero etc. (cf. c. 12. de purg. can. V. 34.) Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. XVI.
Is, pro quo beneficiando scribitur cum clausula, si idoneus fuerit, non tenetur probare se idoneum, quum idoneus praesumatur.
Idem Archidiacono et Praeposito Mediolanensibus.
Dudum bonae memoriae archidiacono Mediolanensi dedimus in mandatis, ut dilectum filium C. scholarem a presbytero sancti Victoris XL. martyrum, qui solus in ipsa ecclesia ministrabat, in qua, sicut scholaris idem assuerit, quondam ministraverunt clericus et sacerdos, in clericum eiusdem ecclesiae recipi faceret et in fratrem, †cuius facultates idem scholaris proponit nullatenus imminutas. Sed presbyter memoratus ipsius archidiaconi malitiose declinans examen, I. clericum [pro se] ad nostram praesentiam destinavit, cui et praefato C. venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum, tunc subdiaconum et capellanum nostrum, dedimus auditorem, coram quo dictus Ioannes asseruit, quod nequaquam sufficiebant duobus clericis facultates ecclesiae memoratae, adiiciens, quod praedictus C. non erat idoneus ad illius ecclesiae beneficium obtinendum. †[Unde nos venerabili fratri nostro … Patriarchae Hierosolymitano, tunc Episcopo Vercellensi, de illorum assensu mandavimus ut si praedictus C. legitime coram ipso probaret quod facultates ecclesiae supradictae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, et persona eius esset idonea, presbyterum supradictum ad receptionem ipsius per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelleret, contradictores vel rebelles, si qui forsitan apparerent, a praesumptione sua districtione simili, cessante appellatione, compescens; alioquin perpetuum silentium scholari super hoc imponeret memorato. Testes etiam qui nominarentur eidem, si se gratia, odio, vel timore subtraherent, canonica districtione, cessante appellatione, compelleret perhibere testimonium veritati. Quum autem praefatus scholaris ad probandum quod facultates ecclesiae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, ad praedicti Patriarchae tunc Vercellensis Episcopi praesentiam multotiens accessisset, et idem Episcopus testes nominatos ab ipso, quia monitione praemissa nolebant veritati testimonium perhibere, interdicto supposuisset, venerabilis frater noster … tunc Mediolanensis Archiepiscopus interdictum ipsum auctoritate propria relaxavit. Quare supradictus C. ius suum non potuit obtinere. Unde tibi, fili Praeposite, dedimus postmodum in praeceptis ut inspectis attestationibus iam receptis, quas voluimus ut per censuram ecclesiasticam tibi faceres exhiberi, secundum eas et alias, si quas partes legitime ducerent proferendas, quum nondum essent, quae receptae fuerant, publicatae, causam ipsam iuxta tenorem praecedentium litterarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia terminares. Partibus igitur propter hoc in tua postmodum praesentia constitutis, quum dictus C. ad probandum quod facultates ecclesiae suppetebant, quosdam patronos et parochianos ecclesiae ad ferendum testimonium nominasset, et ipsi licet a te saepius moniti, nollent testimonium perhibere, quibusdam se rationibus excusantes, tu eos, nisi usque ad quindecim dies ex tunc venirent ad testimonium perhibendum, excommunicationis vinculo innodasti; sed ipsi ante praefixum diem ad sedem apostolicam provocarunt; quare non fuit ulterius in causa processum. Volentes igitur ut finis eidem controversiae imponatur,] Causam vobis duximus committendam [praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandantes, quatenus laicis supradictis ad cautelam absotulionis beneficium impendatis, et causam ipsam iuxta priorum literarum continentiam appellatione remota, ratione praevia terminetis;] ita, ut ex illa clausula, scilicet si persona fuerit idonea, quae nostro rescripto reperitur inserta, eidem scholari probandi se idoneum nulla necessitas imponatur, quum prima facie praesumatur idoneus, nisi aliud contrarium ostendatur. [Testes autem etc. Dat. Later. V. Id. Mai. Ao. X. 1207.]
TITULUS XXIV.
DE IUREIURANDO.
CAP. I.
Agi potest ad relaxationem iuramenti, cuius implementum turpitudinem continet ex parte suscipientis. H. d. quoad intellectum, et est casus notabilis. Abbas.
Gregorius III.
Ex administrationis (Et infra:) Quoniam igitur creditores ad usuras sibi solvendas in manifestum periculum animarum iuramento debitores adstringunt, nos eorum saluti volentes iuxta debitum officii nostri prospicere, et iniquum gravamen a debitoribus removere, et ab illis praecipue, qui se in auxilium dederunt ad succursum terrae Hierosolymitanae praestandum, universitati vestrae Mandamus, quatenus creditores ipsos ad iuramenta super usuris sibi solvendis praestita relaxanda sublato contradictionis et appellationis obstaculo ecclesiastica districtione cogatis.
CAP. II.
Non valet iuramentum praestitum a praelato de non repetendis rebus ecclesiae. Vel sic: a iuramento meticuloso fit absolutio per iudicem ecclesiasticum.
Ex registro Gregorii.
Pervenit ad nos, Laudicensem episcopum ab Ar. comite rebus suis spoliatium, et ad nequitiae augmentum gladiis iurare compulsum, quod non repeteret sic ablata et huius tanti sceleris veniam sibi impertiri rogat. Cognita igitur contumelia, sibi in beato Petro illata, valde doluimus, asserentes, ipsum episcopum nullius iuramenti vinculis super hoc posse constringi, quern tamen apostolica auctoritate absolvimus, qui nefandissima coactione iuravit. [Dat. Romae III. Kal. Febr. Ind. III. 1080.]
CAP. III.
Non deierat qui iuramenti implementum in melius commutat, et non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praebuit iuramentum.
Idem Regi Francorum.
Pervenit ad nos, quod, quum iam pridem ad partes Alverniae, etc. (Et infra:) Non enim propositum aut promissum infringit qui in melius illud commutat. Nec tu ei, etiamsi praescriptum promissum tuum iuramento vel fidei obligatione interposita conditione firmasses, aliquatenus teneris, si constat, eum conditioni minime paruisse.
CAP. IV.
Ponitur forma iuramenti septem capitula continens, secundum quam iurant Papae episcopi; sed hodie omnes recipientes dignitatem a Papa sibi iurant. Hoc sit pro summario et divisione.
Idem Petro Subdiacono.
Ego N. episcopus ab hac hora in antea fidelis ero sancto Petro, sanctaeque apostolicae Romanae ecclesiae, dominoque meo Papae C. eiusque successoribus canonice intrantibus. Non ero neque in consilio neque in facto, ut vitam perdat aut membrum, vel capiatur mala captione. Consilium quod mini aut per se, aut per literas, aut per nuncium manifestabit, ad eius damnum nulli pandam. Papatum Romanae ecclesiae et regulas sanctorum Patrum adiutor ero ad defendendum et retinendum, salvo ordine meo, contra omnes homines. Vocatus ad synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Legatum apostolicae sedis, quern certum legatum esse cognovero, in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo. Apostolorum limina singulis annis aut per me aut per certum nuncium meum visitabo, nisi eorum absolvar licentia. Sic me Deus adiuvet et haec sancta evangelia.
CAP. V.
Non tenetur clericus episcopo suo obedientiae iuramentum praestare, nisi ratione administrationis sibi concessae.
Urbanus Papa.
Nullus episcopus clericos suos, nisi forte quibus ecclesiasticarum rerum commissa fuerit dispensatio, sibi iurare compellat.
CAP. VI.
Qui se obligavit ad usuras solvendas, solvere non cogitur, nisi iuraverit; quo casu cogitur, sed repetit.
Alexander III. Episcopo Vigiliensi.
Debitores autem ad solvendas usuras, in quibus se obligaverant, cogi non debent, nisi eas iuramento solvere teneantur. Si vero de ipsarum solutione iuraverint cogendi sunt Domino reddere iuramentum, ut a creditoribus solvantur. Et quum usurae solutae fuerint, creditores ad eas restituendas sunt ecclesiastica severitate, si necesse fuerit, compellendi.
CAP. VII.
Debitor, qui iuravit, creditori nullum gravamen super re pignorata inferre, donec solverit debitum, non auditur repetens pignus, volendo compensare fructus in sortem; sed debet prius debitum integraliter solvere, et demum rem cum fructibus inde perceptis exposcere. H. d. et est casus notabilis.
Idem Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Petrus de Neasdem tempore guerrae, quae fuit inter carissimum filium nostrum Henricum illustrem Anglorum regem et filios eius, quibusdam hominibus provinciae regni Francorum certam summam pecuniae mutuasset, quasdam ab eis possessiones et reditus recepit in pignore, ipsos sub iuramenti religione sibi adstringens, quod super possessionibus et reditibus illis, donec solverent sibi pecuniam mutuatam, nullum ei gravamen vel molestiam inferrent. Licet autem de possessionibus illis et reditibus praefatis nondum sortem suam, sicut asserit, deductis expensis receperit, quia tu tamen, frater archiepiscope, eum propter hoc excommunicationis vinculo adstrinxisti, †exinde cogimur literas vobis nostras destinare, praesertim, quum ipse sicut asserit, [sua] velit esse sorte contentus. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, recepta a praefato P. sufficienti cautione, quod exinde vestro debeat parere mandato, contradictione et appellatione cessante, a sententia, qua tenetur, penitus auctoritate nostra, absolvatis eundem, et deinde debitores eius, qui sibi praedictas possessiones et reditus contra iuramentum suum subtraxisse dicuntur, si ita est, eos ecclesiastica censura cogatis, ut haec eidem P. dilatione et appellatione cessante restituant, nec sibi de cetero contra iuramentum suum molestias inferant, donec ei pecunia persolvatur, quia non est tutum cuilibet, sed periculosum potius religionem infringere iuramenti. Quum autem ei pecuniam suam, sicut iuraverunt, persolverint, vos ipsum ad restituendum, quicquid eum vobis deductis expensis ultra sortem recepisse constiterit, studiose monere et diligenter inducere studeatis, et, si commonitus id non fecerit, in eandem excommunicationis sententiam remota appellatione reducatis eundem, quia, sicut periculosum est debitoribus suum infringere iuramentum, ita non minus periculosum est creditoribus detinere quod pro usuris receperint, quum sit usurarium crimen detestabile et horrendum plurimum, et utriusque testamenti pagina condemnatum.
CAP. VIII.
Si iuramentum per metum extortum servari potest sine interitu salutis aeternae, servandum est; ecclesia tamen Romana consuevit a tali iuramento absolvere.
Idem Senonensi Archiepiscopo.
Si vero aliquis quemquam gravissimo metu sub religione iuramenti suum ius refutare coegerit, ipsumque sibi retinuerit, quia nos consulere voluisti, an alter eorum, vel neuter id habere debeat: hoc tibi duximus respondendum, quod non est tutum, quemlibet contra iuramentum suum venire, nisi tale sit iuramentum, quod servatum vergat in interitum salutis aeternae. Nec nos alicui ex responsione nostra dare materiam volumus veniendi contra iuramentum proprium, ne auctores periurii esse videamur. Verum aliquando in Romana ecclesia a pluribus praedecessoribus nostris factum esse recolitur, quod clerici, qui coacti ministerium ecclesiae abiurarunt, de iuramento absolutionis beneficium meruerunt, et ad coercendam iniquitatem eorum, qui ecclesiasticos viros ad praestandum illud iuramentum compulerant, permissi sunt in eadem ecclesia ministrare.
CAP. IX.
Monachi, qui pro debito monasterii iurant stare in obstagio, et fideiussores, qui iuraverunt creditorem indemnem servare, iuramenta servare coguntur.
Idem Sardinensibus Episcopis.
Ex rescripto quodam, quod nobis est praesentatum, manifeste nobis innotuit, R. quondam abbatem Tremensem cum Petro super summa octo millium solidorum taliter convenisse (Et infra:) Super haec praedictus abbas quosdam ex monachis obsides dedit, qui de observanda conventione iuraverunt, ut, si ipsi deficerent, alii monachi loco eorum in obstagio ponerentur. Insuper, si fidem dicti monachi non servarent, abbas dedit eidem V. et eius uxorem fideiussores, qui similiter fidem praestitisse dicuntur. Ideoque mandamus, quatenus tam abbatem quam monachos, quam V. et uxorem ipsius studiose monere curetis, ut, sicut iurarunt, eandem conventionem faciant adimpleri, alioquin eidem abbati et monachis ingressum interdicatis ecclesiae, et in terra praefati V. et uxoris eiusdem usque ad dignam satisfactionem inhibeatis divina officia celebrari.
CAP. X.
Periurus est et ab ecclesia removendus qui non necessitate, sed voluntate venit contra licitum iuramentum.
Idem Lundonensi et Vigoriensi Episcopis.
Querelam R. canonici Linconiensis ecclesiae accepimus, quod, quum V. Salvagius nomine clericus ei duos Bisantios nomine ecclesiae de Statera annis plurimis persolvisset, et se illos annuatim sibi soluturum interposito sacramento firmasset, contempta religione iuramenti iam per biennium ab huiusmodi pensionis solutione cessavit. Quoniam igitur non merentur ecclesias regere, qui sunt crimine periurii irretiti, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et super his rei veritatem curetis diligentius inquirere, et, si vobis constiterit, memoratum V. contra iuramentum suum non necessitate, sed voluntate ab eiusdem pensionis solutione cessasse, ipsum a praescripta ecclesia auctoritate nostra contradictione et appellatione cessante removentes, eam praefato R. restituere minime differatis, ipsumque faciatis eam pacifice possidere.
CAP. XI.
Si praesentatus iurat praesentanti de antiquo censu augendo, et postea contrarium iurat instituenti, valet secundum, et non primum; tamen ab ecclesia removetur.
Lucius III. Norvicensi Episcopo.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, cui standum sit iuramento, quum clericos quosdam religiosi iurisiurandi religione constringunt ad maiorem solito pensionem solvendam, vel praestandum aliquid [nomine] beneficii praeter solitam pensionem; quum autem instituuntur abepiscopis, iurant, quod antiquam pensionem et solitam non augebunt. Tuae igitur consultationi breviter respondemus, quod, quum posterius iuramentum ratione et Lateranensis concilii auctoritate iuvetur, primo praeiudicat, quod de cupiditate processit. Ceterum iustum est, ut clerici [sic perplexi] pro periurio, quod vitare non possunt, ab ecclesiis perpetuo excludantur.
CAP. XII.
Episcopi de periurio gravius quam alii sunt puniendi. H. d. – §. 1. Illicitum est iuramentum de non praebendo subsidium coniuncto. H. d.
Urbanus III. Archiepiscopo Pisano.
Quum quidam (Et infra: cf. c. 8. de temp. ord. I. 11.) Consultationi tuae taliter respondemus, quod in episcopos, qui suum transgressi sunt iuramentum, est tanto gravius vindicandum, quanto maiori praeeminent dignitate, et eorum exemplo facilius alii poterunt ad similia provocari. (Et infra: cf. c. 8. de temp. ord. I. 11.) §. 1. Illi vero, qui iurant, non loqui patri vel matri vel sorori vel fratri, aut eis humanitatis subsidium non exhibere, absolvendi sunt ab illius observantia iuramenti, quum illicitum sit et omni contrarium rationi; iniuncta tamen eis de hoc, quod male iuraverant poenitentia competenti.
CAP. XIII.
Non valet iuramentum monachi claustrum abiurautis, et sibi de hoc gravis poenitentia imponitiur.
Idem.
Sicut ex literis tuae discretionis cognovimus, R. prior monasterii tui lator praesentium iracundiae calore succensus praecipitato mentis instinctu temerario iuramento firmavit, quod in claustro eiusdem monasterii, quo se vinculo professionis adstrinxit, non esset cum G. monacho ulterius moraturus. †Quaerenti ergo tibi, quid super hoc circa eundem monachum. sit agendum, Respondemus, quod, quum beatus Benedictus in regula sua, quam fere omnes monachi profitentur, iurare omnino prohibeat, non licuit monacho supra dicto temerarium iuramentum facere; maxime quum fidem professionis frangeret, et stabilitatis suae propositum evacuaret. Ideoque circa eum tua sollicitudo provideat, quod talis ei poenitentia iniungatur, per quam omnipotenti Deo de suscepto in vanum eius nomine satisfaciat, ut alius quilibet exemplo eius deterritus simile aliquid facere pertimescat; ipse vero in claustro, quod licite abiurare non potuit, cum stabilitate perpetua suam poenitentiam exsequatur, ita tamen, ne ex eo, quod ad praesentiam nostram accessit, solita regularis beneficii portione privetur.
CAP. XIV.
Vasallus, qui iuravit praelato, successoribus iurare non cogitur.
Clemens III.
Veritatis amica simplicitas †nullis verborum fallaciis, nullis appetit ambiguitatum involucris obfuscari. [Frequenter igitur est necesse, ut quae minus plene dicta videntur, et ambiguitis scrupulos pussent sane dicta generare, explanatione veridica clarius elucescant.] Ea propter, carissime in Domino fili, audito, quod in magnitudinis tuae praesentia quaestio mota fuerit, utrum ex nostri tenore rescripti colligeretur, quod singuli heredum tuorum singulis nostris successoribus fidelitatis praestare debeant et hominii iuramentum, intellecta etiam expositione dilectorum filiorum nostrorum A. tit. S. crucis in Hierusalem et P. tit. S. Laurentii in Damaso presbyterorum cardinalium apostolicae sedis legatorum, quae ad nos fuit sub sigillorum suorum testificatione transmissa, a sano eorundem intellectu nolentes aliquatenus dissentire, serenitati regiae duximus intimandum, quod, quum intentio nostra sit nil intolerabile tibi [tuisque] heredibus imponere, taliter in hoc articulo tibi Respondemus, ut heredes tui, qui nobis vel alicui successorum nostrorum iuraverunt, aliis [postea] iurare minime compellantur; catholicis tamen successoribus nostris, qui pro tempore fuerint, et homagii et fidelitatis puritatem, nihilominus ac si iurassent, omni tempore teneantur absque tergiversatione aliqua fideliter observare, nisi forte alicui eorum, sicut personae tuae fuerit hominium de benignitate sedis apostolicae relaxatum; qui tamen non se propterea credat a fidelitatis suae observatione immunem. [Dat. Laterani.]
CAP. XV.
A iuramento per metum extorto ecclesia solet absolvere, et eius transgressores ut peccantes mortaliter non puniuntur.
Coelestinus III.
Verum in ea quaestione, quae praeter hoc quinto loco ponitur, an scilicet a sacramenti vinculo absolvantur qui illud inviti pro vita et rebus servandis fecerunt, morem ecclesiae nostrae prosequentes nihil aliud arbitramur, quam quod antecessores nostri Romani Pontifices Zacharias, Gelasius, Gregorius VII. et Urbanus II. atque alii arbitrati fuisse noscuntur, qui tales a iuramenti nexibus absolverunt. Ceterum ut agatur consultius et ab eis auferatur materia deierandi, non eis ita expresse dicatur, ut iuramenta non servent, sed, si non ea attenderint, non ob hoc sunt tanquam pro mortali crimine puniendi.
CAP. XVI.
Si is, cuius mandato stare iuravi, aliquid inihi praecipit contra iuramentum per me prius licite factum, illud servare non teneor. H. d. Inhaerendo verbis literae.
Innocentius III. H. et S. et M. Civibus Venetis.
Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius A. [Mengun] lator praesentium humili relatione nobis exposuit, quod, quum olim fuisset in praesentia dilecti filii nobilis viri ducis Veneti cum pluribus aliis constitutus pro multarum discussione causarum, cum M. Maurien. alternatim convicia inferendo certavit. Propter quod quum graves inimicitias incurrisset, et vos et alii parentes vestri propter hoc fuissetis vehementius excitati, quidam, qui partis utriusque amatores exstiterant, se in medium ingerentes turbationem illam ad pacem studuerunt et concordiam revocare, suggesserunt praedicto A., ut in satisfactione iniuriarum vestro iuraret obedire mandato. Quumque idem non crederet, se tale quid commisisse, propter quod ei aliquod grave deberet imponi, iuramentumque illud sub tali confidentia praestitisset, ipsi statim sub iuramenti debito praecepistis, ut a festo beati Michaelis proxime praeterito in antea nunquam curiam dicti ducis intraret, nisi tunc, quum omnes per edictum ipsius generaliter ad curiam vocarentur, aut nisi per nobilem virum Rogerium comitem et M. Mauricen., qui absentes esse dicuntur, ipsum contingeret relaxari. Verum quia idem A., qui, sicut asserit, dicti ducis est consiliarius, et in iure suo multis ecclesiis, quarum est advocatus, ex promisso tenetur adesse, nequaquam taliter iuravisset, si mandatum illud sibi contrarium praescivisset, praesertim quum animae suae timeat obviare saluti, per apostolica [vobis] scripta mandamus, quatenus mandatum ipsum pro vestrarum remedio animarum penitus revocetis. Quodsi mandatum ipsum aut nolueritis, aut nequiveritis revocare, noveritis, nos venerabili fratri nostro patriarchae Grandensi mandasse, ut, si mandatum illud priori iuramento licite facto repugnet, ipsum auctoritate nostra denunciet non servandum. [Dat. ap. Civitatem Castellanam IV. Id. Oct. 1198.]
CAP. XVII.
Qui iuravit ecclesiam defendere, et requisitus sine iusta causa recusat, periurus est, nec eum defendit appellatio.
Idem Magistro Apollinari.
Brevi sedem apostolicam sciscitatus es quaestione, utrum ille, qui iura alicuius ecclesiae servare, ac pro posse defendere iuramento tenetur, si necessitate imminente super hoc sub iuramenti debito requisitus fuerit, et nolens hoc facere ad sedem apostolicam duxerit appellandum, periurii reatum incurrat. Nos autem quaestioni tuae taliter Respondemus, quod in hoc articulo appellantem a periurio talis appellatio non excusat, immo, nisi aliqua difficultas exsistat, propter quam requisitus non possit ecclesiae subvenire, culpa periurii potius irretitur. [Dat. Lat. XII. Kal. Nov. 1198.]
CAP. XVIII.
Iurans scienter illicitum, non indiget absolutione, sed tenetur illud non observare. Si vero iuravit ignoranter, debet illud observare, si aliquo licito modo est observabile. Si autem iuravit licitum quod putabat illicitum, debet observare iuramentum, sed de animo depravato aget poenitentiam.
Idem illustri Regi Aragoniae.
Quanto personam tuam †inter alios principes Christianos sinceriori caritate diligimus, tanto serenitati regiae diligentiori sollicitudine volumus praecavere, ne quid ei, quod absit, immineat, quod vel in periculum animae, aut detrimentum terrae valeat redundare. Ex tenore siquidem literarum tuarum et plurium praelatorum, nec non et aliorum multorum in regno tuo consistentium nobis innotuit, quod, quum adversus inimicos Christianitatis, qui prae magnitudine suae potentiae terram Hispaniae tunc temporis occupabant, in auxilium carissimi in Christo filii nostri Castellae regis illustris cum armatorum multitudine festinares, Quidam consiliarii tui, quin immo potius deceptores, tuum animum induxerunt, ut iurares irrequisito assensu populi usque ad certum tempus patris tui conservare monetam, quae tamen circa mortem eius fuerat legitimo pondere defraudata. Quum autem eadem moneta adeo sit diminuta et minoris valoris effecta, quod grave propter hoc scandalum in populo generatur, tu quod egeras indiscrete cupiens revocare, ac necessitati populi satisfacere, ab observatione iuramenti praedicti, ex quo tibi et regno tuo metuis grave periculum imminere, postulasti suppliciter a nobis absolvi. Super quo diligens indagator veritate comperta potuisset facile intueri, quod non tam erat absolutio necessaria, quam interpretatio requirenda, quoniam, quum iuramentum fecisti, monetam aut falsam, aut legitimam esse credebas. Si falsam, quod de regia serenitate non credimus, iuramentum fuisset illicitum et nullatenus observandum, et pro eo esset tibi poenitentia iniungenda, quum iuramentum non, ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum. Si vero ipsam legitimam esse credebas, iuramentum licitum fuit et usquequaque servandum. Et ut irreprehensibiliter observetur, consulimus et mandamus, ut reprobata moneta, quae a legitimo pondere fuerat defraudata, alia sub nomine patris tui moneta cudatur, quam ad legitimum pondus reducas, secundum eum statum, quem tempore patris tui habuit meliorem, ita, quod [et] antiqua moneta, quae ab illo statu falsata non fuerat, cum ea pariter expendatur, per quod et dispendium vitari poterit, et iuramentum servari. Verumtamen si forte monetam ipsam in praestatione iuramenti credebas a legitimo pondere diminutam, et tua super hoc conscientia te remordeat, venerabili fratri nostro Caesaraugustano episcopo, cui super hoc scribimus, tuum humiliter confitere peccatum, et satisfactionem iniunctam tibi pro illicito iuramento devote suscipias et studeas adimplere. [Dat. Lat. Non. Apr. 1199.]
CAP. XIX.
Non valet iuramentum praestitum in praeiudicium iuris superioris.
Idem Consulibus et Populo Tudertino.
Venientes nuper ad sedem apostolicam dilectos filios consules vestros benigne recepimus et super his, quae ad nos de vobis saepius referuntur, et commonere paterne curavimus, et aliquantulum aspere convenire. Quum enim appellationibus interpositis ad apostolicam sedem teneamini humiliter et devote deferre, quum et leges etiam saeculares post sententiam beneficium appellationis non denegent aggravatis, vos, id minus, quam vos decent, attendentes, sententias appellatione suspensas exsecutioni mandatis, et gravatis in contemptum sedis apostolicae appellantes. Verum iidem consules nobis ad excusationem vestram exponere curaverunt, quod, quum aliqui vestrum vocantur ad officium consulatus, firmant proprio sacramento, quod super mutuis et plagiariis secundum vestrae civitatis consuetudinem iudicabunt, et infra XXVIII dies quae iudicaverunt exsequentur. Unde salvo huiusmodi iuramento vos non posse super his appellationibus deferre dicebant. Quia vero non minus iudices secundum leges, quam consules vestri secundum consuetudinem vestrae civitatis iudicare iurarunt, et ideo, sicut iudices contra leges, sic et consules vestri contra consuetudinem possent subditos aggravare, ne in his etiam videamur deesse gravatis, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, quum approbatus consuetudines vestras servari velimus, appellationibus ad nos interpositis deferatis humiliter et devote, quum praedictum iuramentum vos excusare non possit, in quo debet intelligi ius superioris exceptum. Quum ergo, sicut accepimus, postquam dilectus filius S. lator praesentium ad sedem apostolicam a sententia G. iudicis appellavit, sententiam ipsam duxeritis exsecutioni mandandam, in possessionem rerum, de quibus quaestio vertebatur, appellantis adversarium inducentes, volumus nihilominus et mandamus, ut possessionem ipsam restituatis eidem; alioquin noveritis, nos venerabili fratri nostro episcopo Nucerino per apostolica scripta mandasse, ut vos ad id monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellat. [Dat. Laterani. 1200.]
CAP. XX.
Iurans usuras non repetere, potest iuramento non obstante ex nova causa repetere. H. d. secundum intellectum notabiliorem.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum I. Pellar. et G. filius eius Petro Soctan. usuras non modicas persolvissent, praestito iuramento firmaverunt, quod nec per se, nec per alium praedictas usuras repeterent, vel apud ecclesiasticum iudicem seu etiam saecularem super his deponerent quaestionem. Quumque creditor ipse in mortis articulo constitutus condiderit testamentum, suis praecepit heredibus, ut omnibus, qui rationabiliter probarent, se dedisse usuras eidem, ipsas eis restituere procurarent. Unde quum praedicti I. et G. usuras repetere non attentent propter huiusmodi iuramentum, et heredes praedicti P. eis negligant satisfacere de usuris, ideo fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus sub poena excommunicationis publice in ecclesia proponi facias vel proponas, ut qui super hoc noverint veritatem procedant ad testimonium proferendum, et, si per dicta testium vel alia documenta tibi legitime constiterit de praemissis, heredes illius ut usuras, quas a praedictis I. et G. pater eorum accepit, restituant universas, monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellas. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. 1205.]
CAP. XXI.
Iuramentum generale debet ita intelligi, si fieri potest, ut non obviet iuri; alias tanquam temerarium non obligat contra iuris observantiam.
Idem Neapolitano Archiepiscopo.
Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod dudum a te quasi per extorsionem tale fuit praestitum iuramentum, quod in omni causa deberes ordinem iudiciarium observare. Verum quoniam secundum traditiones canonicas manifesta accusatione non indigent, nec in eis est ordo iudiciarius observandus, qui debet in aliis observari, nec tu, quando sub praemisso tenore iurasti, habebas in mente, ut propterea venires contra canonicas sanctiones, alioquin non iuramentum, sed periurium potius exstitisset, nec esset aliqua ratione servandum, nos iuramentum tuum benignius interpretari volentes, ita, quod consonet canonicis institutis, fraternitati tuae auctoritate praesentium intimamus, quod in manifestis et notoriis ratione iuramenti praemissi non credimus te teneri servare subtilitatem ordinis iudiciarii, quam in his non servari per omnia ipsa quoque iuris ratio postulat et requirit. Unde videbitur nec immerito subtiliter intuenti de ordine iudiciorum procedere, ut in praemissis non per omnia ordo iudiciarius observetur, quanquam et secundum approbatum intellectum scripturae divinae recte possit intelligi, quod iurasti, ut in omnibus causis ordinem iudiciarium observares, in illis videlicet, in quibus est ordo iudiciarius observandus. Sic ergo faciens et iuramenti tenorem servabis, et instituta canonica non omittes. [Dat. Lat. XVIII. Kal. Dec. 1198.]
CAP. XXII.
Si unum iuramentum uni debitum alteri praestatur, illicitum est, et eo non obstante cui debetur praestandum est.
Idem Iudici Carolitano.
Ea te credimus discretione vigere, ut intelligas per te ipsum, quod onus non remittitur, sed augetur, quum cuiquam improvide solvitur quod alii ex debito est praestandum. Sane, quum venerabilis pater noster archiepiscopus Turritanus a te nomine nostro iuramentum fidelitatis, sicut a nobis mandatum acceperat, exegisset, illud exhibere in eius manibus distulisti, asserens, quod venerabili fratri nostro Pisano archiepiscopo salvo apostolicae sedis honore huiusmodi praestiteras iuramentum. Quum igitur nobis et ecclesiae Romanae fidelitatem facere tenearis, sicut tua etiam prudentia recognoscit, si praestitum iuramentum ei, quod a te nobis tanquam debitum est praestandum, contrarium reputes, illud illicitum iudicabis, et, illicito non obstante, quod licite, immo ex debito petitur, exhibebis, vel, si praestitum praestando contrarium non exsistit, illud sine difficultate praestabis. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur attentius, et per apostolica [tibi] scripta mandamus atque praecipimus, quatenus omni excusatione et occasione cessante in manibus eiusdem archiepiscopi fidelitatis nobis et ecclesiae Romanae exhibeas iuramentum. [Dat. Ferentini XVII. Kal. Oct. 1203.]
CAP. XXIII.
Qui iuravit stare mandato alicuius, non tenetur parere, si praecipit illicita, ut quod filium exheredet, vel uxorem abiuret.
Idem Alatrino Episcopo.
Quintavallis vicarius nostris auribus intimavit, quod, quum olim filiae suae cum Giborga et Venetia filiabus Ioannis Bertii ad verba etiam ad verbera devenissent, idem Quintavallis pro offensa, quam filiae ipsius aliis mulieribus irrogarant satisfacere cupiens de consilio convicinorum mulieribus illis et consanguineis, suis, quod pro offensa earum mandato pareret praestitit iuramentum, quae ab ipso iuramento recepto tale illi sub debito iuramenti dedere mandatum, quod, si quando filii vel filiae aut uxor illius aliquod factum vel verbum contumeliosum mulieribus illis obiicerent, idem Quintavallis et filias et filios suos exheredaret, et a se propriam removeret uxorem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras de praemissis diligentius veritatem, et, si rem noveris ita esse, quum licitum fuerit iuramentum, sed mandatum illicitum, praedictis filiabus Ioannis Bertii, ut revocent mandatum illud, iniungas; alioquin eum ad mandati observationem illius auctoritate nostra suffultus denuncies non teneri. [Dat. Anagniae III. Non. Febr. 1204.]
CAP. XXIV.
Ex causa levi et temeraria coniuges etiam quoad torum et mutuam cohabitationem se separare non possunt, etiam cum iuramenti interpositione.
Idem Archiepiscopo Terraconensi.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid tibi super hoc articulo sit faciendum, videlicet quod B. de Bella loco et A. uxor eius olim adinvicem iuraverunt, se nunquam mutuo petituros; idem vero nunc repetit illam instanter, ea e contrario affirmante, quod, prius se faceret Sarracenam et perderet animam suum, quam rediret ad eum; †sed adulterum, cui adhaesit, postquam recessit ab eo, libenter dimitteret, et castitatem promitteret, et iuraret. Nos igitur fraternitati tuae super hoc respondentes, per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus utrumque ad continentiam servandam moneas attentius et inducas. Quam si promittere voluerint et servare, utrumque dimittas sine alio commorari. Alioquin, si vir noluerit continere, tu illam, ut revertatur ad ipsum, et tanquam uxor cum viro moretur, per excommunicationis sententiam appellatione remota compellas, quum et temerarium fuerit huiusmodi iuramentum, et adulterium utrinque sit commissum. [Dat. Ferentini XII. Kal. Iul. 1203.]
CAP. XXV.
Is, qui iuravit cum muliere contrahere, propter supervenientem fornicationem vel deformitatem eam repellere potest; propter praecedentem non. H. d. – (Illud autem etc.:) Si vir iuravit non accusare uxorem, temerarium est iuramentum. Sed si specialiter de adulterio hoc iuravit, denunciare poterit; sed accusare non debet.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Quemadmodum, si vir mulieri iurasset, quando contraxit cum illa, quod eam semper pro legitima uxore teneret, ipse quidem pro fornicatione, quam mulier antea commisisset, non posset eam dimittere, sed pro fornicatione, quam postea perpetraret eam dimittere posset non obstante huiusmodi iuramento, quoniam in eo talis erat subintelligenda conditio, si videlicet in legem coniugii illa non peccaret, ita, si quis iuraverit, se ducturum aliquam in uxorem, ipse profecto non potest ei fornicationem opponere praecedentem, sed subsequentem ei potest opponere, ut illam non ducat in coniugem, quia in illo iuramento talis debet conditio subintelligi, si videlicet illa contra regulam desponsationis non venerit. Alioquin si post huiusmodi iuramentum publica meretrix fieret, teneretur eam ducere in uxorem, quod est prorsus absurdum. Nam si post contractum coniugium vir propter fornicationem licite potest uxorem a sua cohabitatione dimittere, longe fortius ante coniugium celebratum propter eandem causam sponsus licite potest in suam cohabitationem non admittere sponsam, quia turpius eiicitur quam non admittitur hospes, non obstante in alterutro casu vinculo iuramenti, quod quidem propter subintelligendam conditionem est tale, ut is, qui iuravit, ad utrumque sine transgressione se possit habere. Quod si post huiusmodi iuramentum mulier fieret non solum leprosa, sed etiam paralytica, vel oculos vel nasum amitteret, seu quicquam ei turpius evenerit, numquid vir teneretur eam ducere in uxorem? Profecto ductam non posset dimittere. Sed numquid non ductam admittere teneretur, quamvis interdum contractum non dirimat, quod impedit contrahendum? Illud autem iuramentum est proculdubio temerarium, si vir iuret uxori, quod eam super nullo crimine accusabit, quia, si mulier fierit infidelis, et nollet cohabitare viro absque contumelia creatoris, vel ut illum pertraheret ad infidelitatis errorem, tunc vir incunctanter deberet illam impetere apud iudicem suum, ut eam, nisi penitus resipisceret, omnino dimitteret, secundum canonicas sanctiones. Quodsi expresse iurasset, quod eam super adulterio non impeteret, essetne servandum huiusmodi iuramentum, quum scriptura testetur, quod patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris, et secundum regulam evangelii, si primo et secundo correcta resipiscere nollet, dicendum esset ecclesiae, ut tanquam ethnica et publicana deinde vitaretur, nec per hoc libera praeberetur ei peccandi facultas propter impunitatem peccati? Sed numquid vir non potest dimittere uxori in ipsum peccanti non solum septies, sed etiam usque septuagies septies secundum evangelicam veritatem? Tutius ergo in hoc casu videtur, ut propter iurisiurandi religionem vir accusare desistat uxorem ad divortium celebrandum, quanquam denunciare eam possit ad poenitentiam peragendam. Pensato itaque huius responsionis tenore procedas in causa, super qua nos consulere decrevisti. [Dat. Viterbii Kal. Sept. Ao. X. 1207.]
CAP. XXVI.
Licite ex causa necessaria etiam per religiosos iuratur.
Idem Abbati et Capitulo Castellionis.
Etsi Christus praeceperit secundum evangelicam veritatem [ut] sit sermo vester: est est et non non, [id est,] ut affirmatio vel negatio, sicut procedit ex ore, ita procedat ex corde, quia tamen hominum excrescente malitia simplici assertioni vel negationi vix creditur, idcirco prudenter adiunxit: “quod amplius est, a malo est.” A malo quidem, non tam culpae, quam poenae; nec exhibentium, sed exigentium iuramentum. Nam incredulitas huiusmodi magis est poena, quam culpa. Unde non dixit “malum,” sed dixit: “a malo.” Licet enim iuramentum prohibuisse Dominus videatur, nusquam tamen per creatorem, sed per creaturam iurare prohibuit, ne per huiusmodi iuramentum transferretur ad creaturam honorificentia creatoris. Quare quum in evangelio praemisisset: “Dico vobis, nolite iurare omnino,” statim subiunxit: “neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ipsius est; neque per Hierosolymam, quia civitas est regis magni; neque per caput tuum, quia non potes unum capillum facere album aut nigrum.” Et quamvis non sit per creaturam iurandum, si tamen iuretur per creaturam, servandum est quidem, dummodo sit licitum quod iuratur, quia, teste veritate, “qui iurat in coelo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.” Iacobus quoque non simpliciter prohibet iuramentum, sed “voluntatem iurandi,” quum ait: “Ante omnia, fratres mei, nolite iurare,” quoniam ad iuramentum non debet quemquam spontanea voluntas inducere, [quia qui facile iurat facile peierat,] sed necessitas trahere importuna. Et tunc potes sine culpa iurare; dummodo illos tres comites habeat iuramentum, de quibus Propheta sic ait: “Et iurabunt, vivit Dominus, in veritate, et iudicio, et iustitia, et benedicent eum omnes, ipsumque laudabunt. Quod autem Iacobus subdit: “neque per coelum, neque per terram, neque per quodcunque aliud iuramentum,” iurare vetat per quamlibet creaturam, quodcunque sit illud. Alioquin non dixisset Apostolus: “Homines per maiorem suum iurant, et omnis controversiae eorum ad confirmationem finis est iuramentum.” In quo patenter ostendit, per quem sit iurardum, quum ait: “homines per maiorem suum iurant,” id est, per Deum, et cur sit iurandum, ut videlicet omnis controversiae finis sit iuramentum. Angelus quoque, quem vidit in Apocalypsi Ioannes stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad coelum, et iuravit per viventem in saecula saeculorum. Christus etiam plus legitur dixisse in evangelio, quam est est, non non, quum saepissime dixerit: “Amen dico vobis.” Quod ipse secundum Lucam exponens, quum praemisisset: “amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua,” consequenter adiunxit: “in veritate dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Heliae in Israel.” Apostolus quoque iurabat, quum diceret: “Testis est mihi Deus,” et iterum: “Quotidie morior per gloriam vestram, fratres.” Quae graeca exemplaria manifestissimam iurationem esse ostendunt. Si enim per se malum esset iurare; profecto Dominus non iurasset, quum tamen in veteri testamento legatur: “Quia iuravit Dominus, et non poenitebit eum,” et rursum: “Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum;” immo et praecepit in veteri testamento: “Redde Deo iuramenta tua.” Quaedam enim prohibentur, quia per se mala sunt, ut furtum, adulterium et huiusmodi, quae non sunt aliquatenus facienda. Quaedam vero prohibentur ex causa, non quia per se mala sunt, sed quia, si fiant frequenter et multum, ex his mala sequuntur, ut vinum per se [quidem] malum non est, et tamen prohibet Apostolus dicens: “Nolite inebriari vino, in quo est luxuria,” quoniam ex frequenti et immoderata potatione vini luxuria generatur. Sic et iuramentum per se quidem malum non est, quum sit confirmatio veritatis, sed tamen prohibetur ex causa, quoniam ex frequenti et incauta iuratione periurium saepe contingit, sicut in Ecclesiastico legitur: “Vir multum iurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo eius plaga.” Quemadmodum ergo Paulus indulsit propter necessitatem discipulo suo, [videlicet] Timotheo, ut utatur modico vino propter stomachum et frequentes infirmitates, sic profecto, quum necessitas exigit, pro re vera, licita et honesta potest secure iurari, quia cessante causa cessat effectus. Licet ergo debeatis esse viri perfecti, ut, quantum potestis, iuramenti vinculum evitetis, volentes tamen indemnitati vestri monasterii paterna sollicitudine providere, ne propter defectum testium sui iuris sustineat laesionem, eius auctoritate, qui dicit in evangelio: “Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, et, si non audierit te, adhibe tecum duos vel tres testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum,” praesenti vobis pagina indulgemus, quatenus vos et monasterii vestri conversi possitis in causis eiusdem, deficientibus aliis testibus, pro ipso perhibere testimonium veritati. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.]
CAP. XXVII.
Iuramentum contra utilitatem ecclesiasticam praestitum non tenet.
Idem Episcopo Ameliensi.
Sicut nostris est auribus intimatum, ecclesia dudum Tudertina vacante ipsius canonici, et venerabilis quoque frater noster episcopus Tudertinus cum eis, dum esset in minoribus ordinibus constitutus, iuramenta quaedam in damnum episcopalis iuris fecerunt, priusquam de pontificis electione tractatus aliquis haberetur, †quae utrum servari debeant, quum ex eis praesertim contingeret reditus episcopales minorari, tanquam vir providus et discretus olim nos idem duxit episcopus consulendos. Nos ergo saluti eius paterna volentes sollicitudine providere, Pro iuratione incauta imponi fecimus episcopo poenitentiam congruentem. Et nihilominus attendentes, quod iuramentum non, ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum, et Quia non iuramenta, sed periuria potius sunt dicenda, quae contra utilitatem ecclesiasticam attentantur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus personaliter ad ecclesiam Tudertinam accedens ab ipsis canonicis inquiras super praemissis diligentius veritatem, et, si ea, quae dicta sunt superius, inveneris esse vera, quod in damnum episcopalis iuris repereris taliter attentatum, nostra suffultus auctoritate in statum debitum appellatione remota reducas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari.
CAP. XXVIII.
Iuramentum praestitum super actu a lege infirmato principaliter favore iurantis, licet secundario in favorem publicum, necessario est observandum, si non vi, nec dolo fuit praestitum, et in alterius praeiudicium principaliter non redundat. H. d. multum singulariter considerata medulla capituli.
Idem.
Quum contingat interdum in tua dioecesi, quod constante matrimonio mulieres alienationibus super rebus dotalibus et donationibus propter nuptias sibi datis [sponte] consentiant, ne ulterius contraveniant proprio sacramento firmando, ac soluto processu temporis matrimonio contravenire nitantur, utrum hoc eis liceat, a nobis tua fraternitas requisivit. Nos autem fraternitati tuae taliter respondemus, quod, etsi mulierum consensus in talibus non videatur obligatorius secundum legitimas sanctiones, ne tali tamen praetextu viam contingat periuriis aperiri, mulieres ipsae servare debent huiusmodi iuramenta, sine vi et dolo, sponte ac pro fide praestita, quum in alterius praeiudicium non redundent, nec observata vergant in dispendium salutis aeternae. [Praeterea requisisti etc. Dat. Lateran. XVI. Kal. Iun. Ao. XIII. – 1210.]
CAP. XXIX.
Movens bellum iniustum compellitur restituere, quae per violentiam occupavit, et eos absolvere, a quibus indebite iuramenta extorsit. H. d. usque ad vers.: Iuramentum. – §. 1.: Non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praestitum est iuramentum.
Idem.
Sicut †[oblatus dilecti filii I. de Cuter. literartum nobis tenor expressit, nuper expertus est in se ipso quod fallax huius vitae incunditas vix aut nunquam statu permaneat in eodem. Quanta enim ei libentius quis inhaeret, tanto facilius labitur cum labente. (Et infra:) Quum igitur simus in eo loco constituti, ut secundum verbum propheticum debeamus dissolvere colligationes impietatis et fasciculos deprimentes, ac dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus] Si vobis constiterit, quod praedictus H. iniuste bellum moverit contra I., ipsum H. monere attentius et inducere studeatis, ut [et] terram ipsius et alia universa per huiusmodi violentiam occupata sine dilatione restituat conquerenti, eum a praestito sibi iuramento prorsus absolventes. Quodsi monitis vestris forte acquiescere noluerit, ipsum ad hoc, si praemissa veritate nitantur, [sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo] cogatis per sententiam excommunicationis, et terram eius interdicti sententiae supponentes. §. 1. Iuramentum autem, quod [idem] I. ultimo se asserit praestitisse, si de assensu factum est utriusque, eum non ligat, qui praestitit, dum ille, cui praestitum fuerat, servare negligit quod promisit.
CAP.XXX.
Clerici non habentes temporalia a laicis non tenentur eis praestare iuramenta fidelitatis.
Idem in concilio generali.
Nimis de iure divino quidem laici usurpare nituntur, quum viros ecclesiasticos, nihil temporale obtinentes ab eis, ad praestandum sibi fidelitatis iuramenta compellunt. Quia vero secundum Apostolum servus suo domino stat aut cadit, sacri auctoritate concilii prohibemus, ne tales clerici personis saecularibus praestare cogantur huiusmodi iuramenta.
CAP. XXXI.
Qui iurat non esse contra aliquem, potest in causis propriis et ecclesiae suae esse contra eum. H. d. secuudum intellectum glossae.
Honorius III. A. et C. Canonicis Antiochenis.
Petitio vestra nobis exhibita continebat, quod ecclesia Antiochena vacante nobilis vir R. princeps Antiochenus, timens conspirationes aliquas fieri contra eum, a vobis iuramentum extorsit, quod contra ipsum de cetero non essetis. †Quum autem idem princeps adversus ipsam ecclesiam frequentes habeat quaestiones, vos nec ipsi deesse ecclesiae sine ipsius detrimento potestis, nec eidem audetis adesse, ne videamini contra dictum facere iuramentum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut super his paterna providere sollicitudine dignaremur. Nos igitur utililati eiusdem ecclesiae, et saluti ac famae vestrae, et honori dicti principis pariter providentes, Interpretatione congrua declaramus, vos iuramento huiusmodi non teneri, quin pro iuribus et honoribus ipsius ecclesiae, ac etiam specialibus vestris legitime defendendis contra ipsum principem stare libere valeatis, coercendo vos a machinatione duntaxat, per quam idem princeps deberet laesionem personae vel sui amissionem incurrere principatus. Decernimus igitur, vos pro defensione iuris seu honoris ecclesiae saepedictae vel vestri dicto principi quum opus fuerit resistentes, nulli per hoc notae seu calumniae subiacere.
CAP. XXXII.
Quum agitur de usuris, potest iudex in qualibet parte litis ex officio suo deficientibus probatiouibus exigere a partibus iuramentum de veritate dicenda. Et eadem ratione idem in qualibet causa, in qua imminet peccatum. H. d. secundum Panormitanum.
Idem Archidiacono et Magistro G. Canonico Tullensibus.
Ex literis vestris accepimus, quod super causa usurarum vobis pro G. de Rossuel milite contra E. de Espinal militem Tullensis dioecesis ab apostolica sede commissa non potuit vobis per testes ab ipsius G. parte productos de sortis quantitate liquere, licet de obligatione pignoris constitisset. Unde expedire videtis, quod exigatur de dicenda veritate a partibus iuramentum, quum ex fama quasi notorium habeatur, praefatum E. ex quadam terra ipsius G. sibi titulo pignoris obligata sortem et amplius percepisse. Ne igitur ex huiusmodi iuramenti defectu iustitia occultata veritate succumbat, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, partes ad praestandum huiusmodi iuramentum per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis.
CAP. XXXIII.
Si positus in dignitate alienat bona dignitatis, non valet alienatio; et ipsemet revocare debet, non obstante iuramento de non revocando; maxime, si prius iurat non alienare. H. d. secundum verum intelleutum Panormitanus.
Idem Collossensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Intellecto iamdudum, quod carissimus in Christo filius noster Hungariae rex illustris alienationes quasdam fecerit in praeiudicium regni sui et contra regis honorem, nos, super hoc affectione paterna consulere cupientes, eidem regi dirigimus scripta nostra, ut alienationes praedictas, non obstante iuramento, si quod fecit de non revocandis eisdem, studeat revocare, quia, quum teneatur, et in sua coronatione iuraverit etiam, iura regni sui et honorem coronae illibata servare, illicitum profecto fuit, si praestitit de non revocandis alienationibus huiusmodi iuramentum, et propterea penitus non servandum.
CAP. XXXIV.
Si mulier iuravit, aliquem esse suum maritum, et succubuit, quia aliter non probavit, non datur, nec denegatur ei licentia cum alio contrahendi.
Gregorius IX. Episcopo Cenomanensi.
Mulieri, quae in iure praestito iuramento asseruit, virum talem in ipsam per verba de praesenti matrimonialiter consensisse, probationes alias non habenti, viro ab eius impetitione per sententiam absoluto, non debes licentiam dare cum alio matrimonium contrahendi, ne auctor periurii videaris. Nec hoc ei dicimus prohibendum, ne forte, si falsum iuraverit, matrimonium contingat legitimum impediri; sed suae conscientiae est potius relinquenda.
CAP. XXXV.
Qui iuravit servare statuta edita, et postea per illud iuramentum aliter non iurando promisit servare edenda seu postea edita, non tenetur ex iuramento ad noviter edita. H. d. secundum verum intellectum.
Idem.
Clericus, qui iuravit, se statuta in ecclesia sua edita servaturum, promittens per idem iuramentum, statutum, quod postmodum subsecutum est, fideliter observare, licet transgredi non debuerat quod promisit, non tenetur ad illius observantiam ex debito praestiti iuramenti.
CAP. XXXVI.
Iuramentum litis decisorium a iudice delatum, sine iusta causa recusari non potest; delatum vero a parte licite recusatur et refertur; in actione tamen famosa non licet reo referre. Hoc dicit, usque ad §. Sane. – §. 1. Actore ninil probante reus est absque omni onere absolvendus; si vero praesumptio est pro eo, defertur reo iuramentum vel ipsi actori, consideratis personarum et causae circumstantiis. H. d.
Idem H. Iudici.
Iuramentum a te parti delatum, nisi iusta de causa, non potuit recusari, quamvis, quod in iudicio a parte parti defertur, recusari possit licite ac referri; nec liceat convento famosa actione referre huiusmodi iusiurandum. §. 1. Sane, si actor omnino in probatione defecerit, reus debet, et si nihil praestiterit, obtinere; praesumptione vero faciente pro illo, reo deferri potest ad ostendendam suam innocentiam iuramentum, nisi iudex inspectis personarum et causae circumstantiis illud actori videat deferendum.
TITULUS XXV.
DE EXCEPTIONIBUS.
CAP. I.
Si testis de crimine contra eum excepto convincitur, vel alias convictus apparet, repellitur a testimonio; sed de crimine non punitur, si non tangit negotium principale.
Coelestinus III.
Denique, quod in dicta et personas testium, †quibus ante iuramentum vel depositiones nihil obiectum fuit, post attestationes publicatas possit opponi, hoc in Romana ecclesia de longa consuetudine obtinuisse cognoscas, ut ante iuramentum vel depositiones et post, in dicta et personas testium legitima exceptio [in iure] possit opponi. Et, Si crimina testibus obiiciuntur, de quibus non fuerant hactenus accusati, sed tantum per exceptionem a quolibet opponuntur, probatio utique illorum criminum exhibenda est, antequam causa per sententiam terminetur, quum, sicut canonica instituta declarant, testes absque ulla infamia, vel suspicione vel manifesta macula in ferendo testimonio requirantur. Quodsi sola [illa] crimina, de quibus alio tempore convicti vel confessi fuerunt, testibus obiiciuntur, a testimonio repelli possunt, quia, sicut Stephanus Papa et alii Pontifices multi Romani testantur, non est credendum contra alios eorum confessioni, nisi prius se probaverint innocentes. Ceterum si de criminibus ad solam exceptionem obiectas testes convicti fuerint sive confessi, poena ordinaria mulctari non debent, quum accusatio in ipsos secundum iuris ordinem non procedat. Sufficit ergo, si a perhibendo testimonio repellantur, praesertim ubi crimen, quod eis obiicitur, causam, de qua agitur, contingere non videtur.
CAP. II.
Reo excipiente de excommunicatione contra actorem, non obstat communionis replicatio.
Innocentius III. Archidiacono Richemundiae.
A nobis ex parte tua fuit quaesitum, utrum is, qui excommunicato in locutione vel oratione scienter communicat, excommunicatum ipsum a sua possit accusatione repellere, quum ille communionem huiusmodi replicet contra eum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ipse ab accusatione illius poterit removeri, quum primus a communione fidelium sit exclusus, secundus vero tantum a sacramentorum participatione sit remotus.
CAP. III.
Habens plura beneficia contra alium de pluralitate non excipit. H. d. Ioan. Andr.
Idem Audicensi Episcopo.
Quum ecclesiasticae provisionis officium, †[ad quod sumus, licet immeriti, Domino disponente vocati, nos iuxta verbum Apostoli sapientibus et insipientibus constituerit debitores, sic nos convenit perlatas ad apostolatus nostri notitiam quaestiones subtili indagatione discutere, et eas iudicio vel rationabili mediante concordia terminare, et quas per nos non possumus, aliis de auctoritate nostra committere diffiniendas, quod nullus in conspectu sedis apostolicae sui iuris se conqueri valeat sustinuisse defectum, et nos, sicut ex cura tenemur sollicitudinis pastoralis iusta iudicare et iustitiam diligere videamur.] Pro quaestione siquidem, quae inter dilectos filios Novariense capitulum et Iacobum clericum super praebenda Novariensis ecclesiae vertebatur, tam nuncii capituli, quam idem Iacobus ad sedem apostolicam accesserunt. Et dum in nostra et fratrum nostrorum praesentia foret utraque partium constituta, pro ipso Iacobo fuit taliter in nostro auditorio allegatum, [quod, quum olim de mandato bonae memoriae F. tit. sancti Marcelli presbyteri cardinalis tunc apostolicae sedis legati de primo tunc vacatura in Novariensi ecclesia praebenda fuerit investitus, eidem stallo chori et loco capituli assignatis, et ad eandem postmodum filius dilecti filii Saxonis Vulgamini nobilis civis Romani de auctoritate apostolicae sedis admissus, qui super possessione et fructibus praebendae ipsius a consanguineis praedicti Iacobi molestias sustinuit et pressuras, de quibus fructibus inter ipsum Iac. et praefatum nobilem amicabilis tandem compositio intervenit, quia super praebenda ipsa eidem Iacobo silentium fuerat impositum, ut de ea movere non posset ulterius quaestionem, placuit tandem bonae memoriae C. praedecessori nostro, praefati Iacobi consideratis laboribus et expensis, praebendam Novariensis ecclesiae, quae fuerat magistri B. de Suno, ad preces quorundam cardinalium eidem conferre, et ipsum de eadem manu propria per annulum investire, Novariensi capitulo districte praecipiendo, quatenus ipsum Iac. electione, quam de pluribus personis in Novariensi ecclesia in canonicos assumendis, et constitutione, quam de fructibus fecerant praebendarum, quae omnia idem praedecessor noster de fratrum consilio irritaverat, alienatione etiam, obligatione vel assignatione eiusdem praebendae nequaquam obstantibus, in fratrem et canonicum nomine dictae praebendae sine qualibet difficultate postposita appellatione reciperent, et eundem in ipsius praebendae possessionem inducerent corporalem, stallum ei in choro et locum in capitulo assignantes; alioquin scirent dilecto praeposito sancti Gaudentii Novariensis subdiacono nostro et R. canonico de Gorgozula ab ipso praedecessore nostro datum firmiter in mandatis, ut ipsi ea exsequi per districtionem canonicam appellatione postposita non tardarent. Quae omnia in eiusdem praedecessoris nostri literis manifeste perspeximus contineri. Quumque dicti canonici mandata apostolica et praecepta surdis auribus pertranstirent, praefati exsecutores, auditis quaecunque ex parte canonicorum fuere proposita et in scriptis redacta receptis, post multas admonitiones et dilationes postulatas ab eis, habito prudentium virorum consilio, exceptiones canonicorum non esse admittendas decernentes, iuxta tenorem mandati apostolici stallum ipsi Iac. in choro et locum in capitulo assignarunt, et unus exsecutorum, R. scilicet de Gorgozula, de mandate et voluntate alterius eum in corporalem praebendae possessionem induxit, et supradictos canonicos post admonitiones plurimas, nisi mandato apostolico infra dies quindecim obedirent, vinculo excommunicationis adstrinxit, sicut in instrumentis, quae nobis exhibuit, continetur.] E contrario vero Novarienses canonici respondentes exceptiones quam plurimas allegabant, quibus ipsum Iac. a perceptione praebendae repellere omnimodis intendebant, [dicentes, quod per literas, quas a praedicto cardinali F. impetraverat, ipse Iac. de praebenda post appellationem legitime interpositam fuerat investitus, et praefatus praedecessor noster quod de eo per cardinalem factum fuerat irritavit, et quod post cassationem factam contra prohibitionem apostolicam fructus praebendae auctoritate propria invadere non expavit. Insuper etiam investituram praebendae et exsecutionis literas a praedecessore nostro per falsam suggestionem obtinuit, quia se beneficiatum in alia ecclesia non exposuit, nec dixit, quod ad illas duas praebendas, quae in Novariensi vacabant ecclesia, quarum una fuerat magistri R., et alia magistri P. nunc Novariensis episcopi, tunc canonici, unus sacerdos, et alius, qui proximo deberet in presbyterum ordinari, concesso duobus arbitrio ante generalem illam ordinationem factam, in Novariensi ecclesia electi fuerant concorditer et admissi. Utrinque praeterea multa alia fuere proposita, quae literis praesentibus non iussimus admisceri. Volentes igitur cuique suam iustitiam conservare illaesam, quia de praemissis nobis certitudo dari non poterat, ut decebat, factum ipsum fraternitati tuae de fratrum nostrorum consilio duximus committendum, per apostolica tibi scripta] Mandamus, quatenus, [partibus ad tuam praesentiam convocatis, nisi infra duos menses legitime tibi constiterit, praedictos sacerdotem et alium, qui proximo debebat in presbyterum ordinari, ante ordinationem illam generalem de sedis apostolicae auctoritate cassatam ad illas duas praebendas electos canonice et admissos, auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo,] ceteris exceptionibus non obstantibus ipsum Ia. faciatis praebendae illius, de qua per Coelestinum praedecessorem nostrum noscitur investitus, pacifica possessione gaudere, praesertim quum exceptionem illam, quod praefatus Ia. in alia ecclesia beneficium possidet, ei non possint opponere, quos constat varia beneficia in diversis ecclesiis obtinere. [Illos autem etc. Dat. Lat. V. Non. Mart. 1198.]
CAP. IV.
Iudex statuere debet terminum ad omnes dilatorias proponendas, post quem excipientem non audiet, nisi in tribus casibus hic exceptis.
Idem Episcopi Heliensi.
Pastoralis (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quoniam autem per dilatorias exceptiones malitiose nonnunquam causarum terminatio prorogatur, inquisitioni tuae respondendo decernimus, ut infra certum tempus a iudice assignandum omnes dilatoriae proponantur ita, quod si partes extunc aliquas voluerint opponere, quas non fuerint protestatae, nullatenus audiantur, nisi forte aliqua de novo sibi competens exorta fuerit, vel is, qui voluerit eam opponere, fidem faciat iuramento, se postmodum ad illius notitiam pervenisse. Statuimus etc. (cf. c. 14. de iud. II. 1.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. V.
Excommunicatus excipere, appellare, et omnem defensionem facere potest; sed reconvenire non potest.
Idem Monachis Farsensibus.
Quum inter dilectos filios priorem et conventum de Argentolio ex parte una, et nobilem virum S. de Malileone dioecesis Pictaviensis ex altera super damnis et aliis coram vobis ex delegatione nostra quaestio verteretur, procuratore ipsius nobilis vestrum volente declinare iudicium, eo, quod duos ex vobis habebat suspectos, procurator monasterii allegavit, parti eiusdem nobilis, quum esset vinculo excommunicationis adstrictus, exceptionis huiusmodi beneficium interdictum. †Quum enim excommunicatus, ne repurtet ex contumacia commodum, valeat conveniri, si ad exceptiones liberum posset habere recursum, traheretur multoties in favorem quod est in odium introductum. Unde postulastis apostolicae sedis oraculo edoceri, qualiter in hoc dubitationis articulo procedere debeatis. Ad quod sic Inquisitioni vestrae duximus respondendum, quod praedicto nobili legitima defensio in iudicio reservatur, et maxime iudicis recusatio, quum periculosum sit coram suspecto iudice litigare, ac suspectis iudicibus sedes apostolica causam de certa conscientia non committat. Unde in talibus non excommunicati favor attenditur, sed aequitas iudicantis, quum non debeat claudicare iudicium, ac satis videatur absurdum, si actore impugnante reo defensionis copia denegetur, quia sic condemnaretur multotiens absolvendus. Porro quum excommunicato, quando in causa absolutionis exsistit, non sit iusta deneganda sententia, nec interdici debet eidem appellationis remedium, si contra iustitiam condemnetur, qua ratione in uno eodemque negotio ipsi alia legitima subtrahantur suffragia, non videmus. Ceterum non sic in reconventione sentimus, ne quod in defensionis remedium sustinetur ad impugnationis materiam extendatur.
CAP. VI.
Excipiens non videtur fateri ea, quae in exceptione includuntur, et exceptio falsi potest etiam post sententiam opponi.
Idem. Monachis Farsensibus.
Quum venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris R. tituli S. Anastasiae presbytero, et P. sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinali, quos sibi et R. procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Viti [de Granica] cum suis possessionibus et [suis] pertinentiis petiisset, asserens, eandem ad se in spiritualibus et temporalibus pertinere, idem [procurator], nondum eiusdem episcopi intentione fundata, praepropere sic respondit, quod, etsi dicta ecclesia dudum fuerit ecclesiae Sabinensi subiecta, eam tamen non poterat episcopus vendicare, quam ex permutationis causa Farsense monasterium obtinebat, ad hoc probandum quoddam exhibens instrumentum, in quo contineri prima facie videbatur, quod Theodosius episcopus cum suorum sacerdotum assensu praedictam ecclesiam sancti Viti pro quibusdam ecclesiis et rebus aliis in cambium vestro duxit monasterio concedendam. Ad haec [autem] episcopus proposuit memoratus, intentionem suam per huiusmodi responsionem esse fundatam. Quum enim pars vestra responderit, se dictam ecclesiam, ex permutatione facta per Sabinensem episcopum obtinere, quam etiam publico nitebatur instrumento probare, confiteri per consequens videbatur, se credere, quod dicta ecclesia tempore permutationis pertinuit ad ecclesiam Sabinensem, quum permutatio inter contractus bonae fidei computetur, nec cum alio, quam cum domino, vel cum eo, qui habebatur loco domini, legitime valeat celebrari, †adiiciens, quod, etsi confessioni [huiusmodi] stare vellet, in quantum contra vos facere videbatur, instrumentum tamen huiusmodi contra se minime admittebat, quod nec tabellionis auctoritate, nec subscriptione testium dignoscitur esse fulcitum. Sed ad hoc pars vestra respondit, quod, quum procurator id in modum exceptionis obiiceret, non videbatur ex adversae partis intentione fuisse confessus, quia iuxta legitimas sanctiones qui exceptione utitur non aestimatur de intentione adversarii, cum quo agitur, confiteri, adiungens, quod, etsi permutationis tempore coenobium Farfense crediderit dictam ecclesiam S. Viti ad Sabinensem ecclesiam pertinere, praedictus tamen procurator ex certis causis seu verisimilibus coniecturis credulitatem suam postmodum potuit taliter informare, ut [nunc] crederet eandem ecclesiam ad Sabinensem ecclesiam tunc temporis non spectasse. Porro memoratus episcopus ad probandum, quod iam dicta ecclesia ad se in temporalibus pertinebat, quosdam testes induxit, per quos nitebatur ostendere, quod tam dictam ecclesiam, quam molendina, terras, et alia bona eius Sabinenses episcopi diutius possederunt, de illis pro suae voluntatis arbitrio libere disponendo. †[Quidam quoque testes ad probandam praescriptionem ex vestra fuerunt parte producti; per quorum aliquis vester procurator asseruit, sufficienter ostensum, quod a nonaginta annis eandem ecclesiam cum molendinis et aliis bonis eius vestrum monasterium possederat in quiete. Sed ad hoc pars episcopi respondebat quod etsi quidam testes de nonaginta annis deponere videantur, quia tamen de iuris ordine tempora schismatum, quae temporibus bonae memoriae Innocentii et Alexandri Romanorum Pontificum intercessisse noscuntur, et de nostra indulgentia speciali episcopo memorato concessa tempus Conradi quondam Sabinensis episcopi, quum propter eius absentiam, qui pastoralem curam gessit in ecclesia Maguntinensi, et illorum incuriam, quibus Sabinensis episcopatus diversis temporibus fuit cura commissa, eiusdem episcopatus iura neglecta fuerint, debeant de computatione subduci, quum eundem episcopum in eo statu quoad defendenda Sabinensis episcopatus iura duxerimus reponendum quem habuit quando idem Conradus Sabinensis ecclesiae praesulatum accepit, residuum temporis procul dubio ad legitimae praescriptionis limitem minime pertingebat.] Super iis igitur et aliis propositis coram cardinalibus supradictis deliberatione cum fratribus nostris habita, Intelleximus, supradictum episcopum intentionem suam minime fundavisse per testium depositiones, vel procuratoris supradicti responsionem, quia, sicut praemissum est, exceptionem obiiciens de intentione partis adversae, non intelligitur fuisse confessus, vel [etiam] per instrumentum ex adverso exhibitum, quum in eo Theodosius episcopus, a quo permutatio facta proponitur, non dicatur episcopus Sabinensis, quanquam in transscripto, quo procurator utebatur, appositum fuerit “Sabinensis” per vitium falsitatis. Licet autem nimis excesserit qui transscriptum illius instrumenti falsavit, quia tamen delictum personae in damnum ecclesiae redundare non debet, ac non solum ante sententiam, verum etiam post abiici potest exceptio falsitatis, quum falsorum instrumentorum praetextu lata sententia usque ad XX. annorum spatium valeat retractari veritate comperta, nolumus, ut per id monasterio vestro praeiudicium generetur. Quia vero nobis constitit, supradictam ecclesiam sancti Viti constitutam esse in dioecesi Sabinensi, episcopale ius in omnibus [spiritualibus] eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis duntaxat exceptis, quae per authentica scripta ei noscuntur esse subtracta, quum per privilegium vel praescriptionem legitimam nullatenus probaretur exempta. Verum quia dictus episcopus, qui eandem ecclesiam vendicabat [sibi quoad temporalia], munitum se [super hoc] praescriptione legitima non ostendit, quanquam probaverit, episcopum Sabinensem bona eiusdem ecclesiae aliquanto tempore possedisse, vos ab impetitione episcopi quoad temporalia eiusdem ecclesiae sententialiter duximus absolvendos. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbii II. Non. Aug. Ao. XII. 1206.]
CAP. VII.
Si exceptio iurisdictionis exclusiva, propter quam fuit appellatum, probatur vera, iudex appellationis non debet de principali cognoscere, sed supersedere. H. d. intelligendo, quod isti erant iudices appellationis, et est notabilis intellectus. Panorm.
Honorius III. Abbati S. Huberti et sancti Martini Leodiensis.
Olim †nostris fuit auribus intimatum, quod, quum felicis recordationis Innocentius Papa praedecessor noster mandavisset venerabili fratri nostro archiepiscopo Treverensi, ut compositionem inter nobiles viros L. comitem de Los et W. de Hollandia crucesignatos Traiectensis dioecesis super raptu nobilis mulieris uxoris eiusdem comitis, terris et rebus aliis amicabiltiter initam faceret observari, dicto W. nitente contra compositionem venire praedictam, et se ad appellationis diffugium convertente, idem archiepiscopus appellationi eius non deferens, quam frivolam esse decrevit, in praefatum W., qui alias erat vinculo excommunicationis adstrictus, specialiter propter compositionem praedictam excommunicationis, et in terram eius interdicti sententias promulgavit. Quumque postmodum dilectus filius G. dicti comitis procurator nostras ad vos super exsecutione sententiarum ipsarum literas impetrasset, et H. procurator praefati W. in audientia publice contradixisset eisdem, venerabilis frater noster P. Albanus episcopus et dilectus filius noster R. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis, quos procuratoribus antedictis dedimus auditores, quia per ea, quae ab eisdem fuerunt proposita coram eis, constitit manifeste, dictum W. excommunicationis vinculo esse innodatum, procuratorem eiusdem W. ad impetrandum literas vel contradicendum admittendum non esse sententialiter decreverunt, literis, quas ad vos procurator dicti comitis impetraverat, absolutis. Nos quidem ad instantiam procuratoris comitis saepe dicti alterius partis astutiam metuentis, vobis dedimus in mandatis, ut in commisso vobis negotio iuxta formam in praedictis literis nostris expressam, ratione praevia procedentes, literas decerneretis carere viribus, si quas forte a nobis super praemissis pro ipso W. in praeiudicium saepe dicti comitis per subreptionem contingeret impetrari, quae plenam de praedictis non faciant mentionem. Nuper autem ex parte memorati G. fuit propositum coram nobis, quod literis praedicti praedecessoris nostri Treverensi archiepiscopo praesentatis, idem excipiendo proposuit coram eo, quod auctoritate literarum ipsarum respondere minime tenebatur, tum quia mortuo mandatore exspiraverat iam mandatum, tum etiam, quia ultra duas diaetas extra suam dioecesim trahebatur in causam contra constitutionem concilii generalis. Et quia dictus archiepiscopus hanc exceptionem admittere recusabat, idem W. vocem ad nos appellationis emisit. †Sed praefatus archiepiscopus, ipsius appellatione contempta, mandavit venerabili fratri nostro episcopo Traiectensi, ut compositionem praefatam faceret per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Adiectum etiam fuit ex parte praedicti W., quod dictus comes appellationem frivolam mentiens antedictam, ad vos excommunicatus exsistens, veritate tacita literas impetraverat supradictas. Quare pro parte ipsius W. fuit a nobis humiliter supplicatum, ut, quum idem, ac terra et alia bona sua sub apostolicae sedis protectione consistant, super hoc sibi providere misericorditer dignaremur, non obstante sententia, quam incurrerat cum Ludovico in Angliam transfretando, quum ipsum absolverimus ab eadem. Nos igitur eidem ab excommunicationis vinculo absoluto providere volentes, abbati S. Laurentii in Hostbroch et coniudicibus suis per nostras dedimus literas in mandatis, ut, si rem invenirent taliter se habere, revocato in irritum quicquid invenirent post appellationem huiusmodi attentatum, causam audirent et fine debito terminarent; alioquin partes ad examen vestrum remitterent, appellantem in expensis legitimis condemnantes. Porro procurator partis adversae respondit, quod idem G. ultra duas diaetas extra suam dioecesim minime trahebatur, quum ipse archiepiscopus terminum in tali loco statuerit, qui remotus ab illo non erat ultra, quam provisum est per constitutionem concilii generalis. †Adiecit etiam eiusdem comitis procurator, quod saepe dictus W. auctoritate iam dicti praedecessoris nostri alia est excommunicatione ligatus, de qua in literis ad iam dictum abbatem S. Laurentii et eius coniudices directis nullam fecit penitus mentionem. Quare petiit saepe dicti comitis procurator, ut eas ob causas praedictas decerneremus irritas et inanes. Quia vero in tanta contrarietate proponentium nobis de veritate non constat, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si procurator dicti G. infra tres menses post primum terminum, sibi super hoc assignatum a nobis, probare potuerit exceptionem, quam coram archiepiscopo proposuit saepe dicto, videlicet mandatum re integra exspirasse, vel se in causam trahi ultra duas diaetas contra constitutionem concilii generalis, seu etiam ipsum comitem de Los excommunicatum fuisse tempore, quo nostras ad vos literas impetravit, prout eiusdem W. procurator exposuit coram nobis, vos appellationem dicti G. legitimam decernentes, negotio supersedere curetis. Procuratore vero saepedicti W. deficiente in exceptionum probatione dictarum, vel ipso comite sufficienter probante, dictum W. tempore literarum impetratarum pro eo excommunicatione alia ab ea quam in Angliam transfretando incurrit, fuisse ligatum, vos, literis ad abbatem S. Laurentii et eius coniudices obtentis nequaquam obstantibus in negotio ipso iuxta formam vobis traditam, appellatione postposita procedatis, nullis literis obstantibus, si quae apparuerint harum tenore tacito a sede apostolica impetratis.
CAP. VIII.
Pro defensione suae ecclesiae potest quis opponere exceptionem excommunicationis, periurii, vel aliam legitimam exceptionem, nec per replicationem excommunicationis vel periurii repelli potest.
Idem Archidiacono Translig. et Officiali, et I. Canonico Turonensi.
Dilecti filii S. et P. ac G. canonici ecclesiae sanctae Mariae Gratiacensis transmissa nobis petitione monstrarunt, quod, quum M. canonicus eiusdem ecclesiae Bituricensis dioecesis ipsos coram decano et magistro Herveo canonico Altissiodorensi delegatis a nobis traxisset in causam, super eo, quod se opponunt electioni a quibusdam canonicis Grandensibus factae de ipso in priorem ecclesiae supradictae, et iidem proposuerunt coram praefatis iudicibus, quod dictus M. non debebat audiri, eo, quod excommunicatus erat et periurii crimine irretitus. Quumque dictus M. praefatis G. et P. periurium, et S. excommunicationem in modum exceptionis et replicationis obiiciens, per hoc eorum exceptionem elidere niteretur, procurator eorum proposuit, quod, licet iudices praefato M. ad probandam replicationem suam terminum assignassent, eius tamen super hoc probatio recipi non debebat, quia, etsi obiectum praefatis canonicis periurium probaretur, non essent tamen propter hoc a defensione suae ecclesiae repellendi. Adiecit etiam, quod contra excommunicationem dicto M. in modum exceptionis obiectam excommunicatio supradicti S. replicari non poterat cum effectu, tum quia suae absolutionis literis ostendebat, tum quia exceptio ipsi M. opposita et probata eundem repelleret ab agendo, replicatio vero saepe dictum S. nequaquam a defendendo repelleret, si etiam probaretur. †Quare petebat, ut, omissis huiusmodi replicationis probationibus, in quibus etiamsi probaretur, labor, ut praeostensum est, consumeretur inanis, probationes reciperent, quas ad probandum obiecta ipsi M. ducerent producendas. Ipsi vero iudices interlocuti fuerunt, quod prius probationes reciperent super replicatione praemissa, propter quod ad nostram fuit audientiam appellatum. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si res ita se habet, revocato in irritum etc.
CAP. IX.
Si per exceptionem suspensionis, contra quam replicatur de nullitate, ordinatio ecclesiae retardatur, fit absolutio ad cautelam.
Gregorius IX. I. et M. Canonicis Pragensibus.
Apostolicae sedis (Et infra:) Sane vobis apud sedem apostolicam constitutis quaedam suspensionis et amotionis a beneficiis sententiae fuerunt in modum exceptionis obectae. Quas licet proponeretis vos posse nullas esse per testes idoneos et instrumenta probare, ne tamen ordinationem Pragensis ecclesiae, propter quam veneratis, huiusmodi obiectionis obstaculo contingeret retardari, sententias ipsas relaxavimus ad cautelam. Verum quia etc. [cf. c. 9. de cler. exc. V. 27. Dat. IV. Id. Maii Ao. 1227.]
CAP. X.
Excommunicationis exceptione non obstante, valet rescriptum impetratum in causa appellationis, licet de excommunicatione lata post appellationem a gravamine non faciat mentionem. Hoc dicit, et secundum hoc est casus notabilis et singularis, per quem forte posset colligi una regula, quod de innovato post appellationem etiam ab interlocutoria non est necesse in rescripto facere mentionem. Panorm.
Idem Decano Linconiensi.
Dilectae in Christo filiae priorissa et conventus de Campessia nobis significare curarunt, quod, quum inter ipsas ex una parte, et priorem et conventum de Buccelleia ex altera super quibusdam decimis et rebus aliis, pro quibus conveniebantur ab illis coram abbate S. Benedicti et eius collegis, auctoritate apostolica quaestio verteretur, et ipsae ad nos ex sufficienti gravamine appellassent, ac nuncium suum ad appellationem miserint prosequendam, praefati iudices postmodum tulerunt excommunicationis sententiam in easdem. Nostris ergo literis super appellatione praefata, non facta mentione de excommunicatione, per eundem nuncium ad priorem de Angles et suos coniudices impetratis, pars adversa ex eo se appellasse proponens, quod ipsi iudices exceptionem excommunicationis praedictae contra ipsas ab eadem parte propositam admittere denegarunt, ad priorem de Gernemoe et suos coniudices nostras super hoc literas impetravit. Coram quibus ex parte ipsarum fuit excipiendo propositum, quod, quum post appellationem legitimam dicta sententia lata fuerit, et cuilibet excommunicato defensionis auxilium competere dignoscatur, memorati iudices exceptionem partis contrariae, sicut nec debebant, admittere noluerunt. Sed quum dictus prior de Gernemoe et coniudices sui talem exceptionem non reciperent earundem, ipsae ad nostram audientiam appellarunt. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum quicquid post huiusmodi appellationem inveneris attentatum, in eodem negotio iuxta prioris mandati nostri ad praefatum priorem de Gernemoe et coniudices suos directi tenorem praevia ratione procedas.
CAP. XI.
Per exceptionem excommunicationis a prosecutione appellationis etiam originalis actor repelli non debet. H. d. et est casus singularis, quatenus dicit de actore.
Idem Abbati sancti Salvatoris Papiensis et Vercellensi Praeposito.
Significaverunt nobis capitulum de Tornacens., quod, quum P. in suum archipresbyterum elegissent, Mediolanensis archiepiscopus praesentatam sibi electionem renuens confirmare, quendam Zepum clericum in archipresbyterum instituit ecclesiae supradictae. Quare, ipsis ad sedem apostolicam appellantibus, praeposito sancti Stephani causam ipsam super his dicimur commisisse, qui electionem ipsorum confirmans, et pronuncians, ius eligendi ad ipsum capitulum pertinere, partem adversam ab impetitione ipsorum absolvit, a qua sententia partes ad sedem apostolicam appellantes, causam ipsam vobis obtinuere committi. Sed a parte altera exceptione excommunicationis opposita contra capitulum memoratum, vos minus provide attendentes, quod praetextu excommunicationis oppositae a prosecutione appellationis non debeat quis excludi, quum omnis legitima defensio excommunicato in iudicio reservetur, partem adversam non esse cogendam ad respondendum eisdem, perperam decrevistis, propter quod dictum capitulum nostram audientiam appellarunt. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si est ita, exceptione huiusmodi non obstante in eodem negotio procedatis.
CAP. XII.
Reus in qualibet parte litis excommunicationem contra actorem obiiciens auditur, et, si malitiose distulerit, in expensis condemnatur, et dato, quod non excipiat, ipse iudex publice excommunicatum repellet.
Idem.
Exceptionem excommunicationis in dilatoriis proponendis reus scienter omittens; in qualibet parte litis opponere minime prohibetur, quod est in hac exceptione specialiter observandum, ne quisquam in periculum animae suae excommunicato communicare cogatur. Qui si eam omiserit, ut actor laboribus et sumptibus fatigetur, in expensis est legitimis condemnandus. Excommunicatus autem publice, etsi huiusmodi exceptio non opponitur, nihilominus est officio iudicis repellendus.
CAP. XIII.
Non competit exceptio rei iudicatae reo absoluto, quia non possidebat.
Idem.
Adversario tuo per iudicem absoluto, quoniam tempore motae litis rem petitam ab ipso sine dolo desierat possidere, si eam modo possideat, tibi petenti denuo rei iudicatae exceptio non obsistit.
CAP. XIV.
Valet rescriptum impetratum ab excommunicato super prosecutione appellationis, licet de excommunicatione non fecerit mentionem.
Idem.
Venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Narbonensem, qui a iudicibus ex sufficienti gravamine ad apostolicam sedem appellans ad vos super appellatione sua nostras literas reportavit, etsi ex causis aliis tempore impetrati rescripti vinculo fuerit excommunicationis adstrictus, de quibus ibi mentio non habetur, ad prosequendam per easdem literas appellationem praedictam decrevimus admittendum, quia nihil excommunicato appellare prodesset, si non posset appellationem suam prosequi, et super ea literas impetrare.
TITULUS XXVI.
DE PRAESCRIPTIONIBUS.
CAP. I.
Episcopus contra episcopum locum per se conversum ad fidem praescribit triennio, sed, quum vacat ecclesia vel est in schismate, non praescribitur contra ipsam.
Ex concilio Africano.
Placuit, ut, si quisquam post leges aliquem locum ad catholicam unitatem converterit, si eum per triennium nemine repetente tenuerit, ulterius ab eo non repetatur; si tamen per ipsum triennium fuerit episcopus, qui posset repetere, et tacuit, [praeiudicium patietur.] Si autem non fuerit, non praeiudicetur matrici ecclesiae, sed liceat, quum locus acceperit episcopum, qui non habebat, ex ipso die infra triennium repetere. Item si fuerit episcopus ad catholicam fidem ex Donati parte conversus, non ei praeiudicet praefinitum tempus; sed ex quo die conversus est, habeat per triennium potestatem repetendi locum, qui ad ipsam cathedram pertinebat.
CAP. II.
Duobus modis summatur, primo sic: Taciturnitas praelati non nocet ecclesiae, donec sit praescriptum. Secundo sic: In rebus invasis non currit praescriptio. Ioan. Andr.
Ex registro Gregorii Italiae Patriciae.
Nihil prodest †gloriosissima sanitas et pulchritudo in corporis superficie, si vulnus latet intrinsecus. Atque illa magis cavenda est discordia, cui satellitium pax praebet exterior. Illud vero, quod in epistolis praedictis revocare in memoriam nostram excellentia vestra studiose contendit, sciat scriptum vobis, Nihil cum scandalo, nihil cum forali strepitu vobiscum nos velle de causis pauperum definire, hoc nos et vobis scripsisse meminimus, et scimus, nosmet ipsos iuvante Domino a causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere, atque secundum apostolicum illum sensum rapinam bonorum nostrorum cum gaudio sustinere. Sed illud vos scire credimus, taciturnitatem atque patientiam nostram futuris post me pontificibus in rebus pauperum praeiudicium non facturam. [Unde et nos, explentes etc.]
CAP. III.
Per quietam et sinceram possessionem triginta annorum praescribit ecclesia rem privati. H. dicit, prout loquitur in praescriptione ecclesiae active, et iste intellectus tenendus est.
Gregorius.
Sanctorum Patrum sanctiones et humanae leges irrefragabiliter statuentes confirmaverunt, et nos in praesenti concilio cum omnibus, qui sunt nobiscum, irrefragabiliter confirmamus, ut omnes possessiones ad singulas provincias nostrorum fratrum pertinentes, a quibus per triginta annos possessae sunt, quiete et sincere absque synodali proclamatione perpetuo teneantur nullaque vox audiendi alicui adversario concedatur. Si vero aliquis praesumptor temerario ore exorbitaverit, quia contra sanctorum Patrum statuta agit, sit vinculis excommunicationis indissolubiliter innodatus et penitus extorris ab ecclesia et communione fratrum alienus.
CAP. IV.
Quarta decimarum et funeralium praescribitur contra episcopum, si quadraginta annorum spatio non solvatur, et cathedralis ecclesia interim non vacavit.
Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.
De quarta vero decimae et oblationis defunctorum clericus ab impetitione episcopi quadragenaria praescriptione temporis se posse tueri videtur, nisi forte interim pastoralis sedes caruisset pastore, qui iura ecclesiae suae exigere debuisset. Nam Romana ecclesia tricennalem praescriptionem contra ecclesiam non admittit.
CAP. V.
Possessor malae fidei non praescribit.
Idem.
Vigilanti studio cavendum est, quum summa dimensio divini iudicii ab initio censuerit propria dimittere, aliena non appetere, ne malae fidei possessores simus in praediis alienis, atque rebus [maxime] ecclesiasticis, quoniam nulla antiqua dierum possessio divino iure iuvat aliquem malae fidei possessorem, nisi resipuerit, postquam se noverit aliena possidere, quum iure etiam bonae fidei possessor dici non possit. Ephesinus enim legislator Origenis patruus solum propter vitandam miserorum segnitiem et longi temporis errorem et confusionem primus tricennali vel quadragenali praescriptioni vigorem legis imposuit. Nobis autem tam in rebus cognitis quam in rebus latentibus placuit non habere vigorem.
CAP. VI.
Una ecclesia in parochia alterius quadraginta annorum spatio decimas praescribit.
Idem Mauritano Episcopo.
Ad aures nostras te significante pervenit, duas ecclesias sub examine tuo saepius litigasse super decimis, quas una earum in alterius parochia annis XL. possedit, †ac per hoc eius putat actionem exstinctam; altera vero volens eas iure parochiali evincere, praescriptionem non debere sibi obesse proponit. Ideoque quid iuris sit in hoc casu, tua nos duxit fraternitas consulendos. Tuae itaque fraternitati tenore praesentium innotescat, quod de iure divino et humano melior est conditio possidentis, quia quadragenalis praescriptio omnem prorsus actionem excludit.
CAP. VII.
Laici spiritualia possidere non possunt; ergo et per consequens nec praescribere. H. d. et quotidie allegatur.
Idem Parmensi Episcopo.
Causam, quae inter dilectum filium nostrum I. Reginensem archidiaconum et nobilem virum G. de Baisio super decimis vertitur, †quas idem G. et homines sui habere in curte Folianni dignoscuntur, experientiae tuae, de qua plene confidimus, committimus audiendam et mediante iustitia terminandam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante tuam praesentiam convoces, et rationibus auditis diligenter et cognitis, contradictione et appellatione cessante causam ipsam debito fine decidas, non obstante praescriptione temporis, vel concessione ecclesiasticae saecularisve personae, si idem G. eam opponere voluerit; quia, quum laici decimas detinere non possint, eas nulla valent praescribere ratione.
CAP. VIII.
Si contra praescriptionem XL. annorum, quae sola currit contra ecclesiam, opponatur interruptio, uterque probabit.
Idem.
Illud autem te scire volumus et firmiter tenere, quod adversus ecclesias minorem praescriptionem, quam quadraginta annorum, Romana ecclesia non admittit, licet quidam canones comprobent tricennalem, et ecclesia se potest adversus ecclesiam quadragenaria temporis praescriptione tueri de re illa, quam inconcusse quadraginta annis noscitur possedisse. Verum si de praescriptione et interruptione inter partes fuerit mota quaestio, ab utraque parte testes recipi debent, et, si probata fuerit interruptio, praescriptio non tenebit.
CAP. IX.
Fines praediorum ecclesiasticorum quadraginta annorum spatio praescribuntur.
Idem.
Quia indicante abbate C. monasterii S. Petri, [quod in loco est, qui Baias dicitur, constitutum,] comperimus, inter eum et Ioannem abbatem monasterii sanctae Luciae [in Syracusana civitate constituti] gravem esse exortam de [quibusdam] finibus quaestionem: ne ipsa inter eos valeat contentio prolongari, agrimensoris definitione illam prospeximus finiendam. [Et ideo scripsimus Fantino defensori, ut Ioannem agrimensorem, qui de Roma urbe Panormum profectus est, illuc ad fraternitatem vestram debeat destinare.] Hortamur igitur, ut cum eo ad loca, de quibus est contentio, accedentes, [et utraque parte cominus constituta] eam in vestra faciatis praesentia terminari, quadraginta tantum annorum praescriptione utrique parti servata. [Quaecunque vero etc.]
CAP. X.
Tempore hostilitatis non currit praescriptio.
Lucius III.
Ex transmissa nobis conquestione abbatis et monachorum de Haben. accepimus, quod, quum ecclesia de Camenone ad ius eorum pertineat, et homines de Sibini et Vinto. ecclesiarum parochiani sint ipsius ecclesiae, clerici, qui praedictas habuerunt ecclesias de N. et W., minutatim omne ius parochiale praeter ius funerandi matrici ecclesiae subtraxerunt. †Sibi enim decimas et obventiones alias retinentes tantum mortuorum cadavera ad praedictam ecclesiam deferri sinebant, quorum successores praedicta parochialia iura, ut dicitur, contendunt auferre. Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quod asseritur noveritis veritate esse subnixum, praedictas decimas et oblationes cum aliis obventionibus memoratae matrici ecclesiae appellatione remota, praescriptione hostilitatis tempore non currente, restitui faciatis, et praefatos clericos de cetero ab earum perceptione ecclesiastica censura compescatis.
CAP. XI.
Procurationes, quae debentur legatis et nunciis apostolicae sedis, praescribi non possunt.
Innocentius III. Abbati de Cenedo.
Accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii praepositus sancti Nazarii, et A. canonicus sancti Stephani, syndici et procuratores dilectorum filiorum primicerii et clerici Mediolanensium, de ordinariis maioris ecclesiae nobis graviter sunt conquesti, quod, quum ipsi legatos et nuncios apostolicae sedis devote recipiant et procurent, dicti ordinarii et procurare ipsos renuunt, et procurantibus ad expensas subsidium impertiri. †Unde clericis Mediolanensibus grave querebantur praeiudicium generari. Quum enim per civitatem ipsam saepe contingat transitum facere nostros nuncios et legatos, quanto in eorum procurationibus faciendis pauciores exsistunt, tanto facientes amplius praegravantur, et quanto per plures onus esset procurationis divisum, tanto a facientibus facilius portaretur. Qui siquidem ordinarii, quum pro eis et aliis vigilare iugiter non cessemus, et spiritualia, sicut Dominus dederit, omnibus ministrare, cur in huiusmodi speciali se iure satagant tueri, non videtur; praesertim quum et Apostolus dicat: “si vobis spiritualia seminamus, non est magnum, si carnalia vestra metamus”, et instantia nostra quotidiana sit omnium ecclesiarum sollicitudo continua, sicut plenius norunt praesentes pariter et remoti. Volentes autem, ut quod omnibus imminet ab omnibus comportetur, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus nisi dicti ordinarii per speciale privilegium apostolicae sedis a praestandis procurationibus ostenderint se immunes, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint, quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vendicare, ipsos ad procurationis sarcinam ordine debito subeundam appellatione remota teneri decernas. [Si quietiam etc. Dat. Lat. VII. Kal. Mart. 1199.]
CAP. XII.
Subditus non praescribit obedientiam contra praelatum.
Idem de Costa et de S. Donato Prioribus.
Quum non liceat a capite membra recedere, non sufficimus admirari, quod, sicut referente venerabili fratre nostro Bracharensi archiepiscopo nobis est intimatum, licet ecclesiae vestrae in ipsius sint dioecesi constitutae, vos tamen, nullum exemptionis privilegium praetendentes, obedire sibi tanquam episcopo vestro contumaciter recusatis. Ideoque †quum crimen ariolandi sit repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere, sustinere nolentes, quod subditi praelatis suis non obediant, ut tenentur, de communi fratrum nostrorum consilio per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus praefato archiepiscopo et ecclesiae Bracharensi obedientiam et reverentiam debitam, sicut alii clerici suae dioecesis faciunt, de cetero sine contradictione qualibet impendatis, praescriptione temporis non obstante. Alioquin sententiam quam idem in vos vel ecclesias vestras propter hoc rationabiliter tulerit, ratam habebimus, et faciemus auctore Deo inviolabiliter observari. [Dat. Lat. XII. Kal. Aug. 1199.]
CAP. XIII.
De iuribus ad Romanam ecclesiam spectantibus currit sola centenaria praescriptio.
Idem nobili viro Matafeloni.
Ad audientiam apostolatus nostri te conquerente pervenit, †quod quaedam iura de castro Palatioli, a felicis memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro tibi concessa, castellanus eiusdem castri reddere denegabat. Porro te ac dilectum filium Leonem cunsulem ipsius castri propter hoc in nostra praesentia constitutos audiri fecimus diligenter. Proponebatur quidem ex parte tua, praefatum Alexandrum Papam praedecessorem nostrum tibi in iam dicto castro Palatioli concessisse singulis annis XL. solidos denariorum Papiensium, quos Romana ecclesia ibi consuevit recipere annuatim; insuper comestiones, banna, placita, forisfacta et omnia iura, quae ibi apostolica sedes habebat. Sed ea tibi nulla ratione deberi castellanus eiusdem castri constantissime asserebat. Ad quod probandum inducebas praedicti Papae privilegium, in quo continetur expressum, praedicta omnia tibi ab eo communi fratrum consilio fuisse concessa, et librum ecclesiae Romanae censualem, in quo similiter continetur, sicut ipse consul cum alio concastellano suo in nostra praesentia recognovit, quod homines de Palatiolo annis singulis tenentur ecclesiae Romanae persolvere quadraginta solidos Papiensis monetae. Hoc etiam nitebaris probare per testes, qui dicebant, se vidisse praescriptum censum nunciis Romanorum Pontificum a. L. annis et infra fuisse solutum. Alia insuper capitula per multos testes probare multipliciter nitebaris. Sed inter alia fuit ex adverso responsum, quod nec privilegium Alexandri Papae, nec liber censualis tibi aliquid commodi afferebat, quum privilegio Alexandri usus non fueris spatio annorum XXX. et liber censualis suspectus exsisteret, quia non fuerat in camera nostra, sed in magistri G. sancti Hadriani diaconi cardinalis tunc receptus, ac scriniarius alio modo scripsisset dicta testium, quam dixissent. Nos igitur, attestationibus, allegationibus, rationibus et instrumentis utriusque partis diligenter auditis et cognitis, magis auctoritatem privilegii quam depositiones testium attendentes, considerantes etiam librum censualem, quem non suspectum habuimus, licet non in nostra, sed in cardinalis sancti Hadriani camera sit inventus, qui eum, quando camerarius fuerat, de camera B. Petri suscepit, nec credentes, ipsum scriniarium, quum iuratus sit officium suum fideliter exsequi, aliud scripsisse quam a testibus diceretur, respicientes insuper, quod est longe validius, ipsum negotium tangere principaliter Romanam ecclesiam, contra quam non nisi centenaria praescriptio currit, in solutione praedicti census, scilicet XL. solidorum Papiensis monetae, et aliorum petitorum de consilio fratrum nostrorum condemnavimus partem adversam, auctoritate apostolica firmiter iniungentes eidem, ut tibi, non tanquam tibi, sed tanquam ecclesiae Romanae, cuius auctoritate debes percipere, cuius etiam propter praedicta beneficia vasallus exsistis, sine difficultate persolvat quod constat a nobis de communi fratrum nostrorum consilio iudicatum.
CAP. XIV.
De centenaria praescriptione, quae solum currit contra Romanam ecclesiam, tempora schismatum deducantur.
Idem Hel. et Gu. Abbatibus.
Quum vobis †aliis literis dederimus in mandatis, ut in causa, quae inter ecclesiam Hildesemensem ex una parte, et ecclesiam de Gandersheim et ecclesiam Romanam ex altera dignoscitur agitari, testes ad probandam praescriptionem recipere debeatis: insinuatione praesentium vobis duximus declarandum, quod, postquam praescriptio contra monasterium saepe dictum et libertatem ipsius dicitur inchoata, scissura trium schismatum adversus Romanam ecclesiam intervenit. Licet igitur tam legali quam canonica sit diffinitione statutum, ut contra sacrosanctam Romanam ecclesiam, quae gaudet privilegio speciali, non nisi centum annorum praescriptio locum sibi valeat vindicare, tempora tamen intercidentium schismatum, quae secundum iuris ordinem cursum praescriptionis impediunt, nolumus aliquatenus computari, sed diligenti consideratione adhibita de ipsa computatione deduci. [Dat. Ferentini XV. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. XV.
Praelatus inferior potest praescribere in certis ecclesiis suae dioecesis totum ius episcopale; subducitur tamen de praescriptione tempus, quo vacavit ecclesia cathedralis.
Idem Heliensi et Roffensi Episcopis.
Auditis et intellectis meritis causae, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Vigorensem episcopum, et dilectum filium abbatem de Hevescam super ecclesiis in valle de Hevescam constitutis, quas episcopus asserit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab eius iurisdictione prorsus exemptas, †cognovimus evidenter, ecclesias istas per privilegia Pontificum Romanorum non esse ab episcopali iurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evesham sit ille locus, quem a duobus regibus, Kenredo videlicet et Offa, libertate donatum bonae memoriae Constantinus Papa libertate donavit, sicut in ipsius privilegiis continetur. Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus de Hevescam pleno iure possessae, ut videantur in eis episcopale ius legitime praescripsisse, †nisi forte per tantum temporis Wigorniensis ecclesia interim vacavisset, ut tempore vacationis subducto praescriptio minime sit completa. [Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars necessariam, ut asserit, probationem amisit, nos attendentes, quod utraque ecclesia fungitur vice minoris, aequitate pensata utramque restituimus contra reliquam ad probandum rationem omissam, ne alterutra propter huiusmodi negligentiam gravi iactura laedatur.] Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inspectis privilegiis The. et Of. regum, quae abbas super praemissa libertate asserit se habere, si per illa constiterit, quod vallis de Hevescam sit ille locus, quem Coelestinus praedecessor noster libertati donavit, absolvatis Eveshamensem abbatem ab impetitione Wigorniensis episcopi super ecclesiis memoratis, et adiudicantes illas abbati pleno iure subiectas, episcopo super illis perpetuum silentium imponatis. Quodsi abbas in hac probatione defecerit, audiatis probationes super tempore, quo infra quadraginta annos sedes episcopalis vacavit, et, si per tantum temporis vacasse constiterit, ut illo subducto non sit quadragenaria completa praescriptio, vos in illis ecclesiis ius episcopale adiudicetis episcopo, et super illo perpetuum silentium imponatis abbati. Si autem exceptionem huiusmodi episcopus non probaverit, quia tamen interruptionem probavit circa processionem pentecostalem in villa et ecclesia de Mortona, et receptionem ac procurationem archidiaconi, nec non solutionem denariorum S. Petri in valle de Hevescam, circa cognitionem quoque causarum matrimonialium, et capellani suspensionem in praedicta villa de Mortona, et interdictum capellarum in praefata villa de Hevescam, vos super his ius episcopale adiudicetis eidem, si tamen circa suspensionem et interdictum huiusmodi infra quadraginta annos interruptio facta fuit, in ceteris ei silentium imponentes, quae abbas praescripsisse probatur. [Quod si forte noluerint etc. Dat. III. Non. Febr. 1205.]
CAP. XVI.
Non potest subditus contra superiorem visitationem aut procurationem ratione visitationis debitam in se ipso praescribere, quamvis alius in personam alterius praescribere posset utramque.
Idem Parisiensi Episcopo.
Quum ex officii sui debito Senonensem provinciam visitaret venerabilis frater noster archiepiscopus Senonensis, per Parisiensem dioecesim transitum faciens, ad abbatis sancti Maglorii, prioris de Castres et quorundam aliorum ecclesias eiusdem dioecesis necesse habuit declinare. A quibus quum procurationem sibi debitam postularet, ipsi eam exactam inhumaniter negaverunt illam solvere penitus contemnentes, ad suae negationis defensionem hoc solum allegantes, quod non meminerint, se procurationem huiusmodi praedecessoribus eiusdem archiepiscopi exsolvisse, sed nec ab eis aliquando fuisse petitam. †Idem vero archiepiscopus propter procurationem sibi minus rationabiliter denegatam illos auctoritate rescripti, quod super hoc a sede apostolica impetrarat, ab officiorum exsecutione suspendit, eosdem postmodum, quoniam suspensionis sententiam non servabant, vinculo excommunicationis adstringens, quod totum in ipsius archiepiscopi literis perspeximus contineri, qui eandem sententiam petebat auctoritate apostolica confirmari. Nos igitur praemissam allegationem eorum nullam penitus reputantes, quum contra procurationem, quae ratione visitationis debetur, praescribi nequiverit; quemadmodum nec contra visitationem ipsam potest aliquo modo praescribi, etsi alius contra eum praescribere posset utramque, fraternitati tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus sententiam, quam in huiusmodi contemptores tam nostri auctoritate rescripti, quam de antiqua metropolis consuetudine tulit archiepiscopus memoratus, usque ad satisfactionem condignam per tuam dioecesim facias inviolabiliter observari, quia secundum legem divinam non est os bovi trituranti claudendum, et, secundum Apostolum, “qui spiritualia seminat, non est magnum, si metat carnalia, quum nemo cogatur suis stipendiis militare.” Si quid enim aliud, quam superius fuerit allegatum, contra intentionem archiepiscopi saepe fati obiicere voluerint et probare, nos eis faciemus iustitiam exhiberi. [Tu quoque etc. Dat. Lat. IV. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]
CAP. XVII.
Qui alieno nomine possidet, non praescribit; nec etiam is, qui proprio nisi habeat bonam fidem et iustum titulum, si praesumptio est contra eum. Hoc dicit secundum Ioan. Andr. addita suppletione Panormitani.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Si diligenti †meditatione pensasses, quid illa tabernaculi arca significet, in qua cum tabulis virga simul et manna sunt iubente Domino recondita, nequaquam nos tibi scripsisse dure vel aspere reputares, quum in pectore Romani Pontificis, qui universis ecclesiarum praelatis praeesse Deo auctore dignoscitur, et virga correctionis et manna debeat esse dulcedinis, ut altero foveat humiles et devotos, reliquo vero rebelles feriat et puniat delinquentes. Hinc est, quod illius vulneribus sauciati, quem Samaritanus duxit in stabulum, vinum adhibetur et oleum, ut, nisi commonitionis et exhortationis oleo delinquentium vulnera foveantur, vinum ecclesiasticae severitatis subsequatur. Licet igitur ex his, quae praemisimus, contemptis monitis nostris et mandatis, quibus fraternitatem tuam nisi sumus frequenter inducere, ut dilectum filium nostrum W. marchionem Massae iudicem Calaritanum a iuramento fidelitatis absolveres, quod exhiberi tibi et ecclesiae Pisanae fecisti, ut eo non obstante nobis et ecclesiae Romanae iuraret, non solum asperitate verborum, sed exsecutione forsitan potuissemus in te procedere ecclesiasticae disciplinae, Quum iudicatus Calaritanus ad ius et proprietatem B. Petri pertineat, sicut tota Sardinia nullo pertinet mediante, nec ex parte tua sit quidquam rationabiliter allegatum, quare tibi non licuit pro te vel ecclesia tua a marchione Massae iudice Calaritano fidelitatis exigere iuramentum. (Et infra: [cf. c. 12. de foro comp. II. 2.]) Super alio vero articulo taliter respondisti, quod ab eo tempore, quo fuisti assumptus ad praesulatus officium, iuramentum fidelitatis pro sede apostolica ab ipsis iudicibus [Sardiniae] recepisti, sciens te per archiepiscopum Villanum pradecessorem tuum, virum magnae aucturitatis et honestatis, qui longo tempore in curia Romana exstitit cardinalis, ipsiusque plenius novit consuetudines et statuta, et omnes antecessores tuos, qui fuerunt viri magnae auctoritatis, sic de antiqua consuetudine tenuisse pariter et fecisse, quum nihil tibi vel ipsis hactenus ab apostolica sede fuisset obiectum. Nos igitur, his et aliis, quae dilectus filius magister Bondinus nuncius tuus proponere voluit, plenius circumspectis, non. intelleximus, te vel ecclesiam tuam super hoc aliquo iure subnixam, quo valeas a mandati nostri exsecutione rationabiliter excusari, quum auctoritatem sedis apostolicae non ostendas, per quam a iudicibus Calaritanis tu et antecessores tui fidelitatis exigeretis iuramenta, nec praescriptione aliqua muniaris, quum secundum confessionem tuam non ecclesia Pisana vel tu fueris in quasi possessione iuris exigendi huiusmodi iuramentum, quod per sedem apostolicam ab ipsis iudicibus receptum fuisse fateris, per quod constat, ecclesiam Romanam semper in quasi possessione fuisse, quum pro ea ministerio tuo et antecessorum tuorum exactum fuerit et praestitum iuramentum, et is etiam possidere dicatur, cuius nomine possidetur. Si vero dicatur, quod nomine tuo et antecessorum tuorum, et non nomine nostro et ecclesiae Romanae fuerit iuramentum exactum, posset inferri, quod iuramentum praestitum de conservando iure et honore sedis apostolicae fuerit violatum. Unde licite retineri non posset, quod contra iuramentum huiusmodi fuerit scienter obtentum, quia etiam secundum hoc locum praescriptio habere non posset, quum in praescriptione rerum ecclesiasticarum bona fides et iustus titulus exigantur. Et si etiam locum potuisset habere praescriptio, non credimus, centenariam praescriptionem, quae sola currit adversus Romanam ecclesiam, posse probari. [Verum quia etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Non. Maii Ao. IX. 1206.]
CAP. XVIII.
Abbas in capellis praescribere potest iura episcopalia; obtinet tamen in his solis, quae praescripsit. H. D. quoad titulum.
Idem Episcopo Lucano.
Quum olim, frater episcope, cum dilectis filiis abbate et monachis sancti Salvatoris de Ficheto super plebe Salamazanae et adiacentibus capellis ipsius in nostra praesentia litigando, institutionem [clericorum] in eis et alia ad ius episcopale pertinentia vendicares, ad fundandam intentionem tuam ius commune principaliter allegabas, cuius auctoritate dicebas, universa spiritualia in praedictis locis, quae sunt in dioecesi tua constituta, ad te tanquam ad dioecesanum episcopum pertinere, arbitrium praeterea super hoc promulgatum a bonae memoriae Pistoriensi episcopo, et archipresbytero ac primicerio Lucanis †a partibus electis allegans, quod ab utraque parte fuerat communiter approbatum [in quo continetur expresse, ut postquam in eadem plebe conversus quisquam in plebanum electus fuerit ab abbate, Lucano episcopo praesentetur, ab ipso confirmationis gratiam recepturus, et promissurus eidem cum suis presbyteris sub hac forma obedientiam manualem, ut ad synodum, capitulum et etiam litanias ad ecclesiam S. Martini cum populo suo vadat, et episcopo in annua procuratione ac de quarta respondent decimarum, et, quum necesse fuerit, ei subministret auxilium, et servet eius sententiam interdicti latam in populum Ficheclensem, et si plebanus vel presbyteri sui Lucanam ecclesiam forsan offenderent in iis, quae in arbitrio continentur, et abbas semel vel bis requisitus infra XX. dies offensam non faceret emendari, liceret Lucano episcopo pro illa culpa eos tanquam suos presbyteros iudicare.] Ad elidendam autem intentionem tuam abbas praedictus felicis recordationis Gregorii VII. Papae praedecessoris nostri privilegium exhibuit, quod praedictum arbitrium multo videbatur tempore praecessisse, per quod tam Ficheclense monasterium, quam plebs et capellae praedictae videbantur libertati donatae. †[In ipso siquidem continetur, quad iam dictus praedecessor noster ecclesia de Salamazano cum capellis adiacentibus monasterio memorato concessis instituit, ne quis archiepiscopus vel episcopus locum ipsum seu plebem et capellas praedictas molestare audeat, vel presbyteros ab abbate, qui pro tempore fuerit, inibi constitutos excommunicare vel etiam iudicare, sed sub tutela et immunitate ac iudicio Romani Pontificis consistentes omnipotenti Deo secure deservire procurent.] Aliorum quoque Romanorum Pontificum, Urbani scilicet, Paschalis, Calixti, Eugenii, Anastasii, Adriani, Alexandri et Lucii dictus abbas privilegiis utebatur post arbitrium promulgatum obtentis, qui libertatis privilegia sibi concedere videbantur. †[Sic enim in singulorum privilegiis inter cetera reperitur: “Sancimus etiam, ut nec episcopo nec archiepiscopo cuiquam aut eorum ministris liceat locum ipsum,” scilicet monasterium Ficheclense, “vel eius monachos aut adiacentes ecclesias de Salamazano cum capellis suis, vel presbyteros ab abbate constitutos ibidem praeter Romani Pontificis conscientiam excommunicare aut supponere interdicto.” Proposuit praeterea dictus abbas, quod etsi praedicta ad se de communi iure spectarent, super iis tamen tam ipsum quam monasterium suum legitima constabat praescriptione munitum. Per testes quoque suos et partis tuae, qui coram dilecto filio priore sancti Fridiani Lucani de mandato nostro fuerant utrinque producti, dicebat esse probatum, quod super praemissis omnibus monasterium suum per quadraginta annos et amplius pacifica fuerat possessione gavisum, allegans insuper, per arbitrium saepedictum nullum potuisse monasterio praeiudicium generari, tum quia maior et sanior pars capituli eiusdem loci nullatenus compromissioni memoratae consenserat, tum etiam quia Romanae sedis auctoritas, ad quam monasterium et ecclesiae pertinebant, accessisse minime probabatur. Ad haec autem ex parte tua exstitit sic responsum, quod privilegio Gregorii Papae, utpote manifeste suspecto, fides adhibenda non erat. Nam in ea sui parte inveniebatur abrasum, in qua vis quaestionis exsistit, ubi videlicet fit mentio de capellis. Sed nec per alia privilegia proponebas eundem abbatem aliquod debere commodum reportare, quum illa viderentur per subreptionem obtenta, quum de praedicto arbitrio a partibus approbato, quod in rei iudicatae auctoritatem transierat, nullam faciat mentionem; adiiciens insuper, te non posse praescriptionis obiectu ab adversa parte repelli, quia, licet quidam testes deponant, se a quadraginta annorum, tempore recordari, et adiiciant, se vidisse monasterium super iis, quae ad ius episcopale spectant, in praedictis locis libertate gavisum, per depositiones tamen huiusmodi de quadraginta annorum possessione continua non fit fides, quum haec duo concurrere satis possint, ut et testes a quadraginta annorum tempore recordentur, et a decennio citra duntaxat monasterium ipsum in possessione viderint praedictorum. Sed hoc frivolum pars altera reputando respondit, quod etsi testes aliqui verbis dubiis sic utantur, plures tamen testes sunt, qui aperte testantur, se a quadraginta annis et ultra monasterium memoratum in continua praedictorum omnium possessione vidisse. Contra quod pars tua proposuit replicando, quia, licet de quadraginta annorum praescriptione constaret, tempus tamen schismatis, quod in Lucana ecclesia intervenisse per testes erat ostensum, debebat merito de computatione subduci. E contra parte altera respondente, quod, licet de schismate, quod intercesserat, fuerit facta fides, quum quanto tempore duraverit minime sit ostensum, et potuerit modico tempore duravisse, propter hoc tamen praescriptionis obiectio non poterat efficaciter impediri, praecipue quum per plures testes quadraginta quinque annorum praescriptio sit probata.] Nos igitur, his et aliis, quae coram nobis utrinque fuere proposita, perspicaciter intellectis, Quia praedictus abbas sufficienter ostendit, monasterium suum super institutionibus, destitutionibus, et ordinationibus plebani et clericorum, baptismo, poenitentia in levioribus culpis, sepultura, decimarum perceptione ac divinis officiis celebrandis tam in plebe quam in capellis etiam praedictis, in excommunicando atque interdicendo, et etiam absolvendo legitima praescriptione munitum, abbatem ipsum ab impetitione tua super iam dictis articulis de consilio fratrum nostrorum duximus absolvendum, super illis tibi perpetuum silentium imponendo, super aliis omnibus, quae ad ius episcopale spectare noscuntur, iuxta tenorem arbitrii eundem abbatem quoad plebem et capellas praedictas sententialiter condemnantes. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini II. Kal. Nov. Pont. nostr. A. XI. 1208.]
CAP. XIX.
Qui praescriptione completa privilegium contrarium impetrat, et utitur illo, praescriptioni, renunciat. Si praescriptio non erat completa, malam fidem habet, et ideo non praescribit.
Idem.
Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius [G.] abbas sancti Martini de Pannonia †[sua nobis conquestione monstravit, quod venerabilis frater noster Vesprimensis episcopus conditionales homines, qui certa ei servitia exhibent, exemit a praestatione integra decimarum, et eos, quum iurisdictionem in ipsos habeat, ad solvendas integre sibi praedictas decimas, et ad satisfaciendum congrue de subtractis pontificali auctoritate non cogit, praestare sibi recusans consilium et auxilium in expensis et aliis contra silvestres homines in extremis praedictae parochiae finibus commorantes, qui se a solutione subtrahunt decimarum. Quare humiliter postulabat, ut, ne id de cetero idem episcopus attentaret, iniungere sibi auctoritate apostolica dignaremur. Petebat insuper, quod idem episcopus sacerdotibus illius parochiae inhiberet, ne quosdam homines sibi, prout tenentur, decimas non solventes, servili conditione falso ad suam excusationem obiecta, et ne pulsatores et exequiales in eodem articulo delinquentes recipiant ad divina, vel ab eis percipiant partem aliquam decimarum, ipsi de subtractis satisfactionem congruam impendentes; humiliter supplicans, ut hoc per delegatos a nobis iudices fieri mandaremus, si dictus episcopus id efficere non curaret, compellentes eundem ad satisfactionem congruam praedictorum, si auctoritate sua dicti capellani hoc praesumerent attentare. Postulabat praeterea, quod idem episcopus parochianos capellarum suarum in iure spirituali et quarta decimarum recipi ad capellas alias non permittat, satisfaciens de subtractis eidem, si aliquid est in hoc hactenus ipsius auctoritate praesumptum. Alioquin a suis sibi faciat capellanis super his satisfactionem congruam exhiberi, et, ne de parochianis dubitatio aliqua oriretur, sic petiit distinguendo, ut parochianos de villis Fayz et de Gurbei a capella Thapey non subtrahat episcopus memoratus; parochianos autem de praedio Dominici de Mogh, et de Udwornicis regis, et de villa illorum, qui dant regi martium, a capella de porcorum custodia non subducat; inhibens sacerdotibus, ne recipiant capetias aliquas vel cubulos vini a regis vel reginae conditionalibus, qui vulgo regales servi vocantur, ab ipso ea recipi permittentes, cogens insuper regis sagittarios et bissenos ad decimas integre persolvendas.] Petiit [etiam] a nobis postmodum idem abbas et humiliter postulavit, ut Vesprimensis episcopus non impediat vel faciat impediri, quo minus omnes qui in Simagiensi parochia vel comitatu consistunt, de omnibus, quae possident, decimas sibi solvant, sicut in privilegiis felicis memoriae Paschalis Papae praedecessoris nostri et sancti regis Stephani plenius continetur. Praefatus vero episcopus in nostra praesentia constitutus e contrario postulavit, ut decimas Simagiensis comitatus infra suae dioecesis terminos constitutas, quas detinet idem abbas, sibi restitui faceremus, nisi dictus abbas aliquo iure speciali se ipsas iuste possidere monstraret, †mandantes, ipsum per eundem abbatem, quum dictum comitatum visitat, in suis ecclesiis procurari. [Petebat insuper, deputatam quartam fabricae sibi restitui ad ecclesias reparandas, capellas in villa subulcorum, et S. Ladislai de Fizgoi destrui postulans, tanquam sine auctoritate ac consensu episcopi dioecesani constructas; et petens ecclesiam de Keurishyg, in qua sibi dictus abbas spiritualen iurisdictionem usurpat, ecclesiam etiam de Thapey, in cuius possessione ipsum fuisse idem abbas confessus fuerat, repetebat. Reconciliationes etiam poenitentium et ordinationes clericorum ad se asserens pertinere, humiliter postulabat, ut chrisma, oleum sanctum, et alia ecclesiastica sacramenta capellani et homines S. Martini in Vesprimensi dioecesi constituti ab eo tanquam a suo dioecesano perciperent, sibi cognitiones causarum spiritualium relinquendo.] Nos autem, intellectis per venerabilem fratrem nostrum [Hugolinum] Hostiensem episcopum, quem partibus concessimus auditorem, quae proposita fuerant coram eo, obiectiones propositas ab [ipso] episcopo contra privilegia praedictorum Paschalis Papae et sancti regis Stephani, quibus abbas sufficienter respondit, invalidas esse decernimus, ut, eis non obstantibus, privilegia ipsa valida reputentur, si authenticum praedicti regis tale repertum fuerit, quale nobis rescriptum ipsius sub bulla carissimi in Christo filii nostri Hungarorum regis illustris exstitit praesentatum; quantum tamen ad fundandam intentionem abbatis proficiat, opportuno tempore decernemus. [Interim autem nihil circa statum monasterii secundum perceptionem decimarum, quam idem monasterium possidet, immutetur.] Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines promovendi fuerint, clerici ecclesiarum vel capellarum ipsius monasterii, quod est in Vesprimensi dioecesi constitutum, a Vesprimensi episcopo postulabunt, si quidem catholicus fuerit, et gratiam [atque communionem] sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et sine pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin ab alio quem maluerint, praesule catholico suscipiendi ea liberam habeant facultatem, sicut in privilegio dicti Paschalis, et bonae memoriae Alexandri Papae praedecessorum nostrorum perspeximus contineri, non obstante privilegio felicis memoriae Clementis Papae, per quod privilegiis suorum praedecessorum non exstitit derogatum, quum de ipsis nullam fecerit mentionem, praesertim quum et ipse Clemens privilegium illud concesserit salvis institutionibus non solum Romanae ecclesiae, sed ipsius etiam legatorum. Nec obstare poterat praescriptio, quam idem abbas in suum subsidium opponebat, quia, si consummata erat praescriptio, quando abbas sancti Martini ab Alexandro Papa privilegium impetravit, iuri praescriptionis renunciasse videtur, praesertim quum coram nobis privilegio illo sit usus, quod suae intentioni quantum ad hunc articulum contradicit. Si vero nondum consummata erat praescriptio, sed erat in praescribendo, post impetratum huiusmodi privilegium bonam fidem non habuit, et ideo secundum canones non praescripsit. [Ceterum interdictos etc. Dat. Lat. V. Non. Mart. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XX.
Non in foro canonico nec civili valet praescriptio cum mala fide.
Idem in concilio generali.
Quoniam omne, quod non est ex fide, peccatum est, synodali iudicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis, quum generaliter sit omni constitutioni atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari. Unde oportet, ut qui praescribit in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.
TITULUS XXVII.
DE SENTENTIA ET RE IUDICATA.
CAP. I.
Sententia lata contra leges vel canones non tenet, nec ab ea opus est appellare. Panorm.
Gregorius.
Sententia contra leges canonesve prolata, licet non sit appellatione suspensa, non potest tamen subsistere ipso iure. Postquam tamen ex abundanti, et appellalionem tibi constat esse porrectam, mirati sumus, cur nec homines, qui tui iuris potuissent rationem reddere transmisisti.
CAP. II.
Lites debent celeriter terminari.
Idem.
Iurgantium controversias celeri sententia terminare et aequitati [proculdubio] convenit et rigori. [Quia ergo etc.]
CAP. III.
Sacerdos sine iusta causa non est deponendus.
Idem.
Non potest quemquam a sacerdotali gradu, nisi iustis ex causis, concors sacerdotum sententia submovere. [Hortamur etc.]
CAP. IV.
Iuste quis petit sententiam a Papa confirmari, si iuste et rationabiliter fuit lata.
Leo Papa.
Ea, quae iuxta ecclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint diffinita, nostra quoque sententia roborentur. [Dat. IV. Aug. c. a. 446.]
CAP. V.
Iudex deputatus super exsecutione sententiae, admittit exceptionem fraudis seu nullitatis sententiae, non ad effectum, ut super ea pronunciet, sed ut negotium ad superiorem, qui iudicavit, transmittat, si illam probabilem repererit. H. d. notabiliter.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
De cetero noveris, quod, si sententiam a nobis latam praecipimus per aliquem executioni mandari, et fraus intervenerit, non est facultas exsecutori de toto negotio cognoscendi, sed deferri quaestiones, quae inciderint, ad sedem apostolicam oportebit.
CAP. VI.
Non sufficit reo damnato ad traditionem possessionis tradero pignus pro ipsa possessione.
Idem Norvicensi Episcopo.
Quum aliquibus est adiudicata possessio, non sufficit eis dari pignora, nisi corporali possessione laetentur.
CAP. VII.
Sententia lata contra matrinionium nunquam transit in rem iudicatam; unde quandocunque revocatur, quum constat de errore.
Idem eidem et V. Archidiacono.
Lator praesentium W. parochianus vester sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum in facie ecclesiae quandam mulierem viduam A. nomine legitime desponsasset, et carnalis esset copula subsecuta, inter eos scandalum est subortum, cuius occasione praedictus vir debitum ei coniugale subtraxit. Consanguinei vero iam dictae mulieris hoc molestum habentes, coram vobis quaestionem moverunt proponentes, quod mulierem invitam et renitentem, nec aetatis aptae matrimonio exsistentem duxisset uxorem. Et quoniam idem vir, sicut nobis proponitur, vitam cupiebat agere dissolutam, demum, utriusque studio interveniente, fuerunt minus rationabiliter separati. Nolentes igitur matrimonia canonice contracta levitate quadam dissolvi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si vobis constiterit, eos per iudicium ecclesiae non fuisse legitime separatos, ecclesiamque deceptam, ipsos contradictione et appellatione cessante faciatis sicut virum et uxorem insimul permanere.
CAP. VIII.
Retractatur sententia praetextu iniquae consuetudinis lata contra ecclesiam.
Idem T. et Clericis S. Anastasiae Veronensis.
Quum causa, quae vertitur inter vos, et G. et A. laicos super domo quadam eis ab archipresbytero vestro vendita, ad examen dilecti filii nostri I. basilicae XII. Apostolorum presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati delata fuisset, post appellationem ad nos interpositam, et receptas inducias, quoniam infra terminum tibi, fili T., ad eam prosequendam praefixum iter ad nos veniendi non arripueras, contra te sententiam proferens memoratis G. et A. praetaxatam domum secundum Veronensis civitatis consuetudinem adiudicare curavit. Deinde quum causa fuisset ad nos per appellationem delata, Brixiensis episcopus delegatus a nobis sententiam contra vos, spreta forma canonum, secundum eandem consuetudinem, sicut praefatus legatus fecerat, promulgavit. Nos autem, quum tandem utraque pars nostro se conspectui praesentasset, diligentius considerantes, quod, licet usus vel consuetudinis non minima sit auctoritas, nunquam tamen veritati aut legi praeiudicat, praescriptam sententiam de communi fratrum nostrorum consilio revocavimus, et vos ab impetitione absolventes illorum, vobis et ecclesiae vestrae domum auctoritate apostolica adiudicavimus supradictam.
CAP. IX.
Sententia iniqua retractatur per superiorem; licet causa fuerit appellatione remota commissa. Si autem continet manifestam iniquitatem, est nulla. H. d. intelligendo, quod ponat duos casus.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Inter ceteras (Et infra: [cf. c. 2. de off. iud. del. I. 29.]) Item quum aliqua causa appellatione remota committitur, et sententia fertur iniqua, eam evacuari oportet, nec ei debet stari, si iniquitatem contineat manifestam.
CAP. X.
Sententia lata contra absentem non contumacem in causa matrimoniali non valet. H. d. intelligendo, qnod haec mulier non fait contumax. Panorm.
Clemens III.
Tenor literarum tuarum nobis transmissus ostendit, quod, quum in archipresbyteratu sancti Germani inter R. et M. mulierem quaestio matrimonii verteretur, et venerabili fratri nostro Theatino episcopo commissa fuisset, quia, terra illa tunc pro regis morte turbata fuerat, mulier sibi evidenti periculo viarum praecavens non poterat se iudici, a quo iam tertio citata fuerat, praesentare, licet nuncium cum excusatione transmiserit, episcopus tamen idem eundem R. postmodum, muliere absente, ab impetione ipsius absolvit. Ceterum eadem mulier ad praesentiam nostram veniens a nobis ad te literas impetravit, ut de causa cognosceres, et eam fine debito terminares, quandoquidem coram memorato episcopo pro commotione terrae non poterat definiri. Dictus vero R., a te vocatus ad causam, infirmitate praetenta non adfuit. Sed quia nocte sequente aliam sibi copulare praesumpsit, in eum excommunicationis sententiam promulgasti; a qua postmodum absolutus ad te in propria persona veniens, ostendit literas episcopi memorati, quibus eum ab inquietatione ipsius ob hoc absolutum fuisse patebat, quod mulier ad praesentiam episcopi non accessit. Quia igitur, sicut proponis, mulier eadem quotidie cum lacrimis clamat post te, suos testes offert ad probandum, quod idem R. eam desponsationis annulo publice subarrasset, tu quid super his agere debeas humiliter postulas edoceri. Ideoque inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, non obstante tali illicita absolutione, quam episcopus fecit, in causa sublato appellationis impedimento procedas, et eam debito fine decidas, eidem R. sub poena excommunicationis arctius interdicens, ne ad eam, quam superinduxit, accedat, priusquam fuerit causa decisa. Testes autem non respuas, quos de parentela sua, vel alios, dummodu alias idonei sint, praenominata M. duxerit producendos, quum consanguinei tum chartis, tum testibus, tum et recitatione maiorum vel argumentis aliis melius quam extranei suam consueverunt cognoscere parentelam.
CAP. XI.
Sententia divortii in causa matrimoniali rite lata, ad solum coniugis confessionem asserentis contrarium non revocatur, sed interim ei statur, donec legitime de contrario doceatur. Ita summatur, ut aliquid de novo afferat, Panorm.
Idem.
Consanguinei E. latricis praesentium, sicut nobis tuis literis intimasti, productis in iure sub examine tuo testibus, compaternitatem inter ipsam et virum suum legitime probaverunt ita, quod inter eos sententiam divortii protulisti. Praedicta vero E., quum sit tibi postmodum confessa, quod eius commater in veritate ante sententiam non fuisset, sed post separationem compaternitatem cum eo contraxit, et tandem ad secundas nuptias convolavit. †Quia igitur reatum suum nunc cognoscens consilium nostrum super hoc exspectat, tu etiam a nobis in hoc postulasti responsum, Fraternitati tuae praesenti pagina respondemus, quod propter solam confessionem mulieris non est recedendum a sententia per iudicium ecclesiae rationabiliter promulgata, nisi forte legitime in contrarium probaretur. Ad ultimum vero eidem mulieri delictum suum tibi confessae poenitentiam illam iniungas, quam iuxta qualitatem personae et quantitatem excessus ei videris imponendam.
CAP. XII.
Si Papa contra pronunciationem suam confert beneficium, hoc tacito subreptitia dicitur collatio, et non tenet.
Innocentius III. Archidiacono et Sacristae Magalonensibus.
Quum olim, [sicut accepimus,] bonae memoriae Magalonensis episcopus [habito dilectorum filiorum P. de Agrifolio archidiaconi et B. prioris claustralis assensu, dilectum filium nostrum] P. de Castro novo, ad vacantem archidiaconatum eiusdem ecclesiae nominasset, praeposito, ut nullus ibi, nisi prius duplici sibi voce concessa, institueretur per appellationem interpositam inhibente, episcopus [tum quia contra antiquam Magalonensis ecclesiae consuetudinem et commune ius canonum esse dicebat, aliquem sibi vocem duarum personarum in eadem ecclesia vendicare, tum quia ex indulgentia felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, quam in capitulo praesente praeposito legi fecit, sibi probabat indultum, ut vacantem archidiaconatum vel sacristiam, si contra personam ab ipso nominatam aliquod rationabile et canonicum non posset legitime obiici et probari, non obstante contradictione vel appellatione conferret,] dictum P. de archidiaconatu per suum annulum investivit in locum archidiaconi corporaliter illum inducens. Praepositus vero indignationis stimulis agitatus alium ad eundem archidiaconatum [postmodum] nominare praesumpsit. †Cuius facti occasione quum tam praepositus, quam praefatus P. apostolico se conspectui praesentassent, [et nos in minori tunc officio constitutos, et dilectos filios nostros B. tit. sancti Petri ad Vincula, et bonae memoriae M. tit. sancti Ioannis et Pauli presbyteros cardinales recepissent in suis quaestionibus auditores, praeposito obiiciente institutionem episcopi post appellationem, et contra definitionem felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri, et a suspenso factam cassari debere: a praedicto P. (sicut asserit) ad singula fuit hoc modo responsum, scilicet, quod appellationem ipsam nullius constabat esse momenti, tum quia a suspenso fuerat appellatum, quod in continenti se velle probare dicebat, quare illius non intererat appellare, et contra dictam indulgentiam appellatio interposita non tenebat; tum quia causam in iure prohibitam, scilicet duplicis vocis vel dignitatis, quae nulli quantumlibet exercitatae personae secundum canonicas sanctiones debet committi, in forma appellationis, expressit: unde tali appellationi non fuisse deferendum, ex consultatione felicis memoriae Alerandri Papae probabat, nec constitutionem Henrici quondam Albanensis episcopi, cuius obtentu dignitatem prioris maioris usurpaverat, illi posse patrocinari firmiter asserebat, quum in ipsa evidentius exprimatur, ne deinceps prior maior in Magalonensi ecclesia haberetur; unde sequebatur, nec praepositum, nec alium dignitatem illam sibi posse aliquatenus vendicare, praesertim quum ibi contineatur expresse, quod praepositus non dignitatem prioris, sed curam circa correctionem excessuum et erratorum debeat duntaxat habere. Si enim dignitatem vellet intelligi, ubi curam apposuit, dignitatis vocabulum expressisset, sicut ex consultatione dicti Alexandri Papae praedecessoris nostri comprobari dicebat. Ex verbis autem ipsius constitutionis monstrabat, ipsum praepositum dictam curam de manu episcopi accipere debuisse. Ceterum ex literis episcopi super hoc conquerentis evidenter liquebat, praepositum non tanquam Aaron a Deo vocatum, sed a se ipso exortum sibi impudenter honorem sumpsisse. Unde, quum privilegium mereatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, tam nomine episcopi quam suo super hoc ei perpetuum silentium imponi petebat, proponens, quod dignitas memorata non nisi sacerdotali fungenti officio de iure et antiqua Magalonensis ecclesiae consuetudine fuerat conferenda; praepositum vero tam debilitate quam deformitate corporis impediente ad sacerdotium promoveri non posse affirmabat instanter, dicens partem episcopi, utpote maiorem et saniorem, non obstante unius appellatione, merito secundum Lateranense concilium obtinere; insuper allegans, eum praeposi¬tum appellationi renunciasse spontaneum interiectae. Quum enim taliter appellasset, ut nullus, nisi duplici sibi voce concessa, archidiaconus deberet institui, et ipse ad institutionem alterius procedere attentaret, contrario actu convincebatur secundum consultationem bonae memoriae praedecessoris nostri Urbani Papae ab appellationis officio recessisse. Ad definitionis autem articulum taliter respondebat, asserens episcopum secundum tenorem definitionis rationabiliter processisse, adiiciens etiam, quod praepositus ecclesias sancti Firmini et de Maurino retinendo contra ipsam definitionem fecerat manifeste, et ideo eius auxilium de iure non poterat invocare. Ad suspensionis obiectionem ex adverso dicebat, quod episcopus prius legitime appellavit, et ideo sententia post lata nullatenus tenebatur adstrictus, proponens etiam, conditionalem et ad tempus latam fuisse sententiam interdicti, scilicet, donec apostolicis obediret mandatis. Unde quum ante dictam institutionem sedis apostolicae iussionibus paruisset, tam civilis quam canonici iuris censura indubitanter fuerat absolutus, praesertim quum ille, qui eum suspenderat, ipsi ut plene absoluto in omnibus communicare minime dubitaret. Ad ultimum concludebat, quod, etsi vere suspensus esset episcopus memoratus, tamen a praeposito hoc ei non posset opponi, quia, quum pro eodem suspensionis sententia notatus fuisset, morbo consimili laboranti omnis contra episcopum audientia debuit denegari, maxime quum ipsi episcopo tam in ecclesiasticis sacramentis, quam in ecclesiarum institutionibus saepe communicasset, et ideo ei notam suspensionis obiicere non valebat. Denique, si nihil horum parti suffragaretur episcopi, ad denegandam praeposito audientiam sufficere posse dicebat, quod tam per sententiam iuducis ordinarii, quam ipso iure eum excommunicationis vinculo innodatum esse, per episcopi literas evidentissime apparebat.] Tandem C. praedecessor noster, quod factum fuerat ab utraque parte pro sua voluntate cassavit sententiando pronuncians, quod aliquibus de provincia scriberet, ut tam episcopum quam personas ad ordinandum concorditer archidiaconum moneret, et, eorum forte monitis non admissis, hoc ipsi auctoritate apostolica exsequi non differrent. Post haec vero dictus praedecessor noster G., qui nondum ad diaconatus erat promotus officium, praeter conscientiam praefati Petri procuratoris episcopi apud sedem apostolicam tunc morantis, ipsum archidiaconatum contra pronunciationem suam contulit, sicut credimus, circumventus. Nos igitur inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium, sententiam Romanae sedis, quum aliquid fuerit subreptum, posse in melius communitari, quod de praedicto G. factum est, non obstante donatione, quam ab eodem episcopo in illusionem donationis apostolicae nuper dicitur recepisse, de [communi] fratrum nostrorum consilio in irritum revocamus, et ei, licet absenti, quum de subreptione liquido constet, super dicto archidiaconatu perpetuum silentium imponentes, vobis praesentium auctoritate praecipiendo mandamus, quatenus nullius contradictione vel appellatione obstante infra unius mensis spatium post harum susceptionem saepe dictum archidiaconatum de persona, cui nihil de canonicis obviet institutis, plena omnium vestrum, qui praesentes fuerint in ecclesia, interveniente concordia, ordinare curetis. [Alioquin etc. Dat. Rom. VI. Id. Iun. 1198.]
CAP. XIII.
Valet sententia contra ius litigatoris lata, si sub ea infra X. dies non fuerit appellatum. Vel sic aliter: Per sententiam, a qua non fuit appellatum, potest ecclesia subiici praelato inferiori episcopo, seu ad aliam ecclesiam pertinere.
Idem Abbati et Conventui S.Zenonis Veronensis.
Quum inter vos [ex una parte] pro ecclesia vestra et Musetum archipresbyterum et clericos S. Proculi, nomine ecclesiae suae, super subiectione eiusdem ecclesiae S. Proculi et aliis multis articulis quaestio verteretur, †[tibi, fili abbas, et ipsi archipresbytero in nostra praesentia constitutis venerabiles fratres nostros P. Compostellanum archiepiscopum et Odonem Terdonensem episcopum, tunc apud sedem apostolicam commorantes, dedimus auditores. Sed ipso episcopo lite pendente ab Urbis partibus recedente, dilectum filium M. subdiaconum et capellanum nostrum loco eius curavimus substituere. In quorum praesentia] ex parte vestra fuit propositum, quod dicta ecclesia [S. Proculi] monasterio vestro pleno iure debet esse subiecta, videlicet in institutione, destitutione, vel investitura archipresbyteri et eiusdem fidelitate, ipsius et fratrum obedientia, correctione, repraesentatione ad ordines, tonsuratione, susceptione chrismatis, letaniis et aliis similibus, per quae plena subiectio declaratur. Ad quod probandum instrumentum publicum concessionis bonae memoriae B. quondam Veronensis episcopi pars vestra in medium producebat, quam concessionem successor eius T. ratam habuit, et etiam confirmavit. Super his quoque tam Romanorum Pontificum, quam patriarcharum Aquilegiensium privilegia et confirmationes induxit, quorum unus, scilicet Godefridus, de subiectione plenaria in privilegio suo evidenter expressit, quod sub testimonio R. quondam Veronensis episcopi, qui eiusdem ecclesiae archipresbyter exstitit, factum fuerat et completum, et in eo a priore monasterii sancti Zenonis mandavit sua vice subscribi, sicut in instrumento publico continetur. Adiecit etiam pars vestra, quod inter B. quondam abbatem eiusdem monasterii, et Sicherium sancti Proculi archipresbyterum et fratres ipsius procedente tempore de fidelitate et obedientia manuali controversia fuit exorta, ad quae duo illi se duntaxat teneri negabant, et super his testes producti fuerunt. Tandem praefatus T. Veronensis episcopus, rationibus utriusque partis auditis et cognitis, quendam cardinalem sequens, a quo idem fuerat iudicatum, quod vel archipresbyter dimitteret ecclesiam, aut abbati obedientiam repromitteret, credens etiam, quod testes vera deposuerint coram eo, qui de fidelitate manifestum protulerant testimonium, idem et ipse sententialiter diffinivit, sicut in instrumento publico perspeximus contineri. Cuius sententia, quum nulla fuerit appellatione suspensa, in rem transiit iudicatam, quam asserebat nullo posse iuris remedio attentari, a cuius prolatione usque ad tempora ista L. annorum spatium est transactum, per quos, quod monasterium S. Zenonis praefatam ecclesiam pleno iure possederit, et quod praedictus archipresbyter et fratres eius praeteriti et praesentes obedientiam abbatibus S. Zenonis fecerint, [tonsuram ab ipsis receperint, et in aliis, quae praemisimus, obsequia sibi praestiterint, per testes et instrumenta probavit, et sic usque ad tempus litis nuper exortae monasterium in possessione fuisse firmiter asserebat, querens, ecclesiam S. Zenonis a nominato archipresbytero super quibusdam de praemissis indebite molestari. Tribus ergo praecipue rationibus suam assertionem proponebat esse munitum, videlicet per privilegiorum confirmationem, per auctoritatem sententiae et per temporis longaevitatem, ut quasi funiculus triplex difficile dissolvatur. Ex opposito vero memoratus archipresbyter praedicta omnia monasterio competere denegabat, praemissis rationibus sic respondens, quod, quum instrumentum concessionis praedicti B. episcopi non fuerit publica manu confectum, nec sigillo episcopali munitum, et propter rasuras quasdam suspectum prima facie videbatur, parti suae nec poterat nec debebat praeiudicium generare, et sic nec ceterae probationes abbatis, ut confirmationes et privilegia, ex ipsa donatione pendentia, quum quasi arenoso fundamento et arundineo baculo niterentur, et principali, non valente nullam haberent accessoria firmitatem. Quod etiam parti suae sententia memorati T. Veronensis episcopi non noceret, illa ratione dicebat, quia non continebat absolutionem vel condemnationem, quum sub alternatione prolata fuisset, sicut et sententia cardinalis, quae, quum in medium produci non posset, nec prodesse poterat nec obesse, praesertim quum et prolatam esse penitus denegaret; contra quam, etiamsi prolata fuisset, nec appellatione suspensa, poterat tamen agi de falso, quum ex instrumento praedicti B. Veronensis episcopi per vitium rasurae falsato lata fuisset. Sed nec testes ex tenore sententiae dicuntur deposuisse iurati, quare nulla fides eis fuerat adhibenda. Longaevitatem etiam temporis seu praescriptionem ecclesiae suae non posse nocere dicebat, quia pars adversa nulla ratione probaverat subiectionem continuam vel frequentem, sed quod ecclesiae S. Proculi quandoque praefuit abbatia. Ceterum ad assertionem intentionis suae pars archipresbyteri praedicti supra dicti B. Veronensis episcopi publicum protulit instrumentum antiquius illo, quod fuerat a iam dicto abbate productum, in quo idem episcopus lacrimabiliter postulantibus archipresbytero et clericis S. Proculi sub poena excommunicationis firmiter repromisit, quod nunquam alii subiiceret ecclesiam nominatam, quam ecclesiae S. Firmi archipresbyter et clerici audierant ab episcopo supponendam. Cuius factum dictus T. successor illius suis literis confirmavit. Contra quas nulla ratione venissent, si praefatus abbas, quum subiectionis ab eis literas, de quibus praemisimus, impetravit, quae gesta fuerant expressisset. Ideoque abbatis rescripta per suppressionem veritatis adhibita fraude dicebat obtenta. Idem etiam archipresbyter libertatem ecclesiae volens ostendere, quod ipse cum clericis suis sine abbatis licentia locaverit et dislocaverit, et capellas sanctorum Viti et Maximi ordinaverit, conversas et alias in eis ponendo personas, et quod canevarios et alias officiales in ecclesia sua libere instituerit, et ab ecclesia cathedrali quandoque chrisma receperit, quandoque a monasterio nominato, depositionibus testium legitime comprobavit. Verum pars abbatis, ut responsionem partis adversae elideret, quae instrumentum donationis viribus carere dicebat, illius temporis alia instrumenta produxit, ut ex eorum collatione, quum non essent publica manu confecta, instrumentum suum authenticum appareret, quum simplicitas hominum illius temporis talia non requireret. Sed pars adversa et illud et alia reprobabat. Porro instrumenta partis adversae, quae notam falsitatis habere pars proponebat abbatis, etiam si vera essent, in nullo sibi posse nocere dicebat, quum in priori iudicio fuissent exhibita, ubi et haec et alia, quae posset obiicere pars adversa, sive commissa fuerint vel etiam allegata, audiri ulterius non deberent, ne lites fierent immortales, quae praetextu instrumenti post reperti non debent ullatenus instaurari. Querela quoque falsi, quam volebat proponere pars adversa, viginti annorum spatium non excedit, et quum a tempore latae sententiae XL. anni et amplius, a tempore vero litis motae triennium sit elapsum, querela falsi non poterat ulterius intentari.] Quum itaque haec, quae praemisimus, et similia multa praefati auditores nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter retulissent, nos, communicato fratrum nostrorum consilio, Quamvis forte dicto instrumento donationis non sit plurimum innitendum, nec confirmationibus, vel privilegiis, quae de ipso causam et originem acceperunt, attendentes tamen, quod, quantum ad litigantes ipsos, ius ex sententia factum fuit, postquam in rem transiit iudicatam, etiamsi contra ius litigatoris lata fuisset, quum contra ius constitutionis expresse lata non fuerit, veritate gestorum sermonibus praevalente, quae praesumitur rite per omnia celebrata, statuimus, et per sententiam diffinimus, ut archipresbyter S. Proculi, qui pro tempore fuerit, fidelitatem et obedientiam praestet abbati sancti Zenonis. [Et quia etc. Datum Romae ap. S. Petrum XIII. Kal. Iul. 1198.]
CAP. XIV.
Sententia contra actorem lata, nihil iniqui continens, venit in causa appellationis confirmanda, licet per attestationes videatur pro actore fuisse probatum, dummodo pro sententia concurrant praesumptiones. De quibus hic in litera, et secundum hunc intellectum est hic casus singularis valde.
Idem canonicis Novariensibus.
Causam, quae inter vos et dilectum filium A. Siccum clericum super praebenda Novariensis ecclesiae vertebatur, quae quondam fuit venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi, de qua se dicebat idem Albertus per bonae memoriae C. Papam praedecessorem nostrum fuisse per annulum investitum, coram nobis diutius ventilatam venerabili tandem fratri nostro Laudensi episcopo de consensu partium appellatione remota commisimus terminandam, qui, sicut ex literis ipsius accepimus, utriusque rationibus plenius intellectis, pro vobis contra dictum A. diffinitivam sententiam promulgavit, a qua fuit ad nostram audientiam appellatum. †Dicto igitur Alberto et magistro I. et V. procuratoribus ecclesiae vestrae in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem Albertus probare multipliciter nitebatur, sententiam ipsam inique latam fuisse, ac propter hoc debere non immerito retractari, dictis procuratoribus vestris defendentibus sententiam et eam petentibus confirmationis nostrae praesidio communiri. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita et diligentius intellectis, habito [etiam] cum fratribus nostris super hoc diligenti tractatu, Licet ex parte ipsius A. fuisset propositum, quod contra formam mandati nostri dictus episcopus sententiam promulgavit, sicut per attestationes nitebatur probare, quia tamen iudicis animus non semper ad unam probationis speciem inclinatur, et ipsa sententia nihil continebat iniquum, et eidem iudici de communi partium assensu fuerat causa appellatione remota commissa, qui, ut sententiam ferret post examinationem causae, ab utraque parte fuerat requisitus, sententiam ipsam de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica curavimus confirmare, ac eam per venerabilem fratrem nostrum Portuensem episcopum diffinivimus observandam [etc. Dat. Lat. VI. Id. Dec. 1198.]
CAP. XV.
Si sententia praecipit aliquid fieri ad certum terminum, tempus decendii ad appellandum currit a tempore sententiae, non autem a die finiti termini. Hoc primo. Quadrimestre tempus, quod a lege datur condemnatis in personali, potest a iudice ex causa arctari, et sponte terminum arctatum recipiens non potest post decendium appellare, licet non constet, iudicem ex causa terminum abbreviasse. Hoc secundo. Ab exsecutione sententiae non appellatur, nisi in exsecutione modus excedatur. Hoc tertio d. evacuando medullam cap. secundum Panorm.
Idem Constantiensi Episcopo.
Quod ad consultationem (Et infra:) Quia a nobis similiter postulasti, utrum appellationi sit clerici deferendum, qui purgationem indictam sibi per sententiam, et ad ipsius receptionem terminum competentem, puta viginti dies vel amplius, sine contradictione recipiens, et ad diem veniens consequenter appellat, causam non exprimens appellandi, nec sit locus nisi suscipiendae purgationi et exsecutioni sententiae, a cuius prolatione et purgatione iniuncta ultra decendium dicitur effluxisse, taliter duximus respondendum, quod, quum post decem dierum spatium sententia in auctoritatem rei transeat iudicatae, qui ad provocationis subsidium infra id temporis non recurrit, appellandi sibi aditum denegavit, quum per hoc videatur per interpretationem iuris latae sententiae paruisse, praesertim ubi causa non redditur appellandi. Sed nec exsecutionem ipsius sententiae ideo convenit retardari, licet ad hoc agendum quadrimestre tempus regulariter sit statutum, quia id arctari potest nonnunquam a sedente in medio, et etiam prorogari. Et qui ab initio sponte recipit terminum breviorem, imputari sibi potest et debet, quum ex hoc videatur amplius beneficium contempsisse. Unde talis non audietur appellans: nisi forte adversus eum modus exsecutionis canonicus excedatur. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]
CAP. XVI.
Sententia potest probari per testes; licet non deponant de causis, quae solent iudicem movere ad sententiandum.
Idem Decano, Cancellario et C. Canonico Lundoniensibus.
Sicut nobis vestris literis intimastis, quum causa, quae inter H. subdiaconum et B. presbyterum sancti Clementis super quinque frumenti modiis vertebatur, ipsi subdiacono per annos singulos exsolvendis, ex delegatione nostra vobis commissa fuisset, et partibus in vestra praesentia constitutis restitutionem sibi fieri postularet subdiaconus supradictus, adversarius se ad hoc non teneri respondit, quum alia vice super hoc coram iudice conventus fuerit, et sententialiter absolutus, quod ostendere voluit duorum testimonio sacerdotum, ex quorum depositione vobis constitit, quod magister A. auctoritate venerabilis fratris nostri episcopi Lundunensis ipsum per iudicium absolvit ab impetitione subdiaconi memorati. Verum quia testimonium ipsorum quasi nude prolatum fuerat, quum de causis, quae iudicem movere solent ad sententiam proferendam, nihil se scire dixerint, variatum fuit inter iuris peritos, a quibus consilium postulastis, aliis asserentibus tale testimonium non valere, aliis sentientibus, quod valeret. Unde in hac ambiguitate Quid tenendum sit, sedem duxistis apostolicam consulendam. Quum autem in plerisque locis, in quibus copia prudentum habetur, id moris exsistat, quod omnia, quae iudicem movent, non exprimantur in sententiis proferendis, vobis taliter respondemus, quod, quum ex depositionibus testium praedictorum constiterit vobis, sententiam a iudice suo fuisse prolatam, propter auctoritatem iudiciariam praesumi debet, omnia legitime processisse. [Dat. Lat. II. Kal. Apr. 1199.]
CAP. XVII.
Ab eadem sententia potest appellare nedum reus victus, sed etiam tertius, cuius interest; et poterit sententia quoad reum nil de suo iure docentem confirmari, respectu vero tertii rationabiliter appellantis infirmari.
Idem Astoricensi Episcopo, et Abbati sancti Isidori Legionensis.
Quum super controversia, quae inter venerabilem fratrem nostrum Auriensem episcopum ex parte una, et monasterium Cellae novae super statu ipsius ex altera vertebatur, pro ipso episcopo diversae sententiae latae fuissent, O. archidiaconus et nuncius venerabilis fratris nostri Ovetensis episcopi ad apostolicam sedem accedens, per eas Ovetensem ecclesiam laesam graviter querebatur, ad quam illud proponebat monasterium pertinere. (Et infra:) Postquam igitur haec et similia nobis et fratribus nostris praefati cardinales fideliter retulerunt, quia constitit nobis per legatorum literas, a duobus, quum tertius interesse nequiverit, sicut ex ipsius etiam assertione tenuimus apud sedem apostolicam constituti, fuisse processum, et contra ipsorum sententiam Quum ex parte monasterii nihil rationabile fuerit propositum et ostensum, quare sententia pro episcopo promulgata debuerit irritari, eam, communicato fratrum nostrorum consilio, quantum ad monasterium ipsum duximus confirmandam, †sibi perpetuum hac in parte silentium imponentes. Ceterum, quia super appellatione Ovetensis ecclesiae non potuimus elicere veritatem, causam ipsam vestro duximus examini committendam; per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si constiterit, appellationem pro ecclesia Ovetensi rationabiliter interpositam, et ad eam prosequendam nuncium eius infra tempus legitimum destinatum fuisse, exsecutio sententiae differatur, ne circa possessionem eandem Ovetensis ecclesia detrimentum incurrat. Alioquin ea, sicut ius postulat, exsecutioni absque Ovetensis ecclesiae praeiudicio demandetur, cui quae praemissa sunt non praeiudicant, quo minus suam valeat consequi rationem, quum res inter alios acta non noceat regulariter aliis iuxta constitutiones canonicas et civiles.
CAP. XVIII.
Si citatus ad sententiam ex legitima causa iudici ignota non comparuit, tenet sententia eo absente lata, sed retractatur eo probante legitimam absentiae causam. Si vero impedimentum probatur non plene, non retractatur sententia, nisi prius doceat de ipsius iniquitate. H. d. et est verus et not. intellectus secundum Panorm., quem alii doctores non dare dilucidarunt.
Idem.
Quum Bertholdus miles curiam suam sive fundum in Westhusen quondam P. militi pignori obligasset, eodem P. sublato de medio A. nepos eius qui, successit eidem, Argentinensis dioeceseos, vacante ecclesia eiusdem loci in Westhusen, asserens, quod ius patronatus cum universitate transisset in eum, D. clericum eiusdem dioecesis ad preces bonae memoriae C. Argentinensis episcopi eiusdem loci archidiacono ad supra dictam ecclesiam praesentavit, qui de consensu et voluntate episcopi ipsum instituit in eadem, in possessionem eum induci faciens corporalem. Praedictus vero B. dominus fundi, asserens, quod sibi retinuerat ius patronatus expresse, quum fundum obligaverat creditori, T. sacerdotem memorato episcopo praesentavit, sed ipsum episcopus non admisit pro suae arbitrio voluntatis. Quum autem praefatus episcopus viam fuisset universae carnis ingressus, dictus T. adversus memoratum D. super praedicta ecclesia coram substituto electo deposuerit quaestionem, Remensis episcopus apostolicae sedis legatus iudicibus negotium delegavit. Ad quem quum attestationes utrinque receptas per partes postmodum remisissent, et, praefato D. cum suis attestationibus accedente, dictus T. nec per se, nec per responsalem idoneum comparere curaret, ipse attestationibus, sicut in ipsius literis perspeximus contineri, diligenter inspectis clerici memorati, ipsum ab impetitione saepe dicti T. sententialiter reddidit absolutum, eidem T. imponens silentium super ecclesia memorata. Postmodum autem idem presbyter ad eiusdem archiepiscopi praesentiam cum attestationibus suis infra breve tempus accedens, iustam causam absentiae allegavit; archiepiscopus vero, praedicto Argentino electo et dilectis filiis Altae silvae et Tudebernon abbatibus dedit suis literis in mandatis, ut, si iustam absentiae causam ille ostenderet coram eis, praedictam sententiam nullius decernerent esse valoris, et utriusque partis attestationibus diligenter inspectis causam ipsam fine debito terminarent; alioquin facerent sententiam, quam ipse tulerat, firmiter observari. Verum dicto electo et praefatis abbatibus committentibus aliis vices suas, ipsi subdelegati testes super praedicto articulo receperunt, a quibus dictus clericus vocem ad nos appellationis emisit. Licet autem, quum utraque pars cum attestationibus signatis sigillis iudicum praedictorum ad nostram praesentiam accessisset, iustam causam absentiae minus sufficienter presbyter probavisset, ne tamen praeiudicaret opinio veritati, volentes in veritate procedere, quum Christus sit veritas, dilectum filium R. S. Mariae in Dominica diaconum cardinalem eis concessimus auditorem. Qui quum nobis omnia, quae coram ipso proposita fuerant, plene ac fideliter retulisset, nos, utriusque partis attestationibus ac sententia praefati episcopi diligenter inspectis, quia eundem ex tenore ipsius sententiae archiepiscopum invenimus circumventum, tum quia continebatur in illa, quod per attestationes ipsius clerici fuerat sufficienter probatum, quod praefatus A. in possessione iuris patronatus exstiterat, quum eundem Brunonem ad praedictam ecclesiam praesentavit; quum tamen per attestationes illas nihil aliud super hoc ostensum fuerit, nisi quod pro quodam iure, quod de illa ecclesia consuevit exhiberi patronis, praedicti P. et A. annuatim decem solidos acceperunt, quos tamen plebanus eiusdem loci semper contradicebat praebere; tum etiam, quia in eadem sententia dicitur, quod dictus T. penitus in probatione defecit, quum per attestationes suas appareat manifeste, ipsum suam intentionem sufficienter probasse; tum etiam quia causam non recepit sufficienter instructam, quum unius tantum partis attestationes receperit, quae parum faciebant ad causam. Unde sententiam ipsam duximus irritandam, memorato T. adiudicantes ecclesiam supra dictam, quum per attestationes nobis constiterit evidenter, ipsum a vero patrono fuisse ad saepe dictam ecclesiam praesentatum, adversario super ea perpetuum silentium imponentes quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] manda¬mus, quatenus auctoritate nostra suffulti sententiam nostram faciatis inviolabiliter observari praefatum T. in corporalem possessionem eiusdem ecclesiae inducentes et tuentes inductum. [Contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. 1205.]
CAP. XIX.
Papa in sententiis, quas profert, ordinem iuris servat.
Idem.
In causis, quae summi Pontificis iudicio deciduntur, et ordo iuris et vigor aequitatis est subtiliter observandus, quum in similibus casibus ceteri teneantur similiter iudicare, nisi forte, quum aliquid causa necessitatis et utilitatis inspecta dispensative duxerit statuendum. [Dudum ergo etc. (cf. c. 22. de elect. I. 6.) Dat. Lat. V. Id. Apr. 1203.]
CAP.XX.
Secunda sententia, in diversa instantia contra primam lata, tenet mero iure; nec debet infringi, etiamsi sit iniusta, ex quo ab ea non fuerit appellatum; praesertim si prima sententia secundis iudicibus non fuit ostensa. H. d. Panorm.
Idem Conventui sancti Leodii.
Inter monasterium sancti A. Rothomagensis et vestrum super modo eligendi abbatem in dicto monasterio vestro iam dudum fuit quaestio agitata, †[pro qua partibus ad sedem apostolicam accedentibus, venerabilem fratrem nostrum Octavianum episcopum Hostiensem et dilectum filium G. sancti Georgii ad Velum aureum diaconum cardinalem dedimus auditores. In quorum praesentia propositum fuit pro monasterio vestro, quod, quum abbatia ipsa olim pastore vacaret, vos convenientes, in unum, Riccardum monachum virum religiosum secundum beati Benedicti regulam et ecclesiae libertatem apostolico etiam privilegio roboratam de gremio ipsius ecclesiae in abbatem vobis per electionem canonicam assumpsistis, electum ipsum ad benedictionis munus obtinendum dioecesano episcopo praesentantes, qui, per dilectum filium Gaufridum abbatem praefati monasterii sancti Audoeni prohibitus, quod postulatum fuerat non concessit. Vos ergo videntes vestrum propositum retardari, ne aliquid in praeiudicium monasterii vestri fieret, sedem apostolicam appellastis, a qua postmodum ad venerabilem fratrem nostrum Henr. episcopum et dilectos filios Hen. cantorem et R. archidiaconum Baiocenses sub eo tenore per nuncios vestros commissionis literas impetrastis, ut partibus ad suam praesentiam convocatis, inspecto privilegio et rationibus omnibus, quas utrinque ducerent proponendas, causam ipsam appellatione remota concordia vel iudicio terminarent, nullis literis obstantibus ipsarum mentione non habita a sede apostolica impetratis. Quod si omnes interesse non possent, episcopus cum eorum altero ea nihilominus exsequeretur. Quum igitur partes in praesentia praedictorum episcopi et praecentoris Baiocensium constitutae, archidiacono collega ipsorum ex certa causa et necessaria excusato, non possent ad concordiam revocari, parte vestra volente testes suos omni exceptione maiores producere ad probandam electionem canonice celebratam iuxta tenorem privilegii bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri super electione facienda indulti, R. monachus procurator dicti abbatis sancti Audoeni eis venerabilis fratris nostri Rothomagensis archiepiscopi, episcopi Ebroicensis et dilecti filii R. Ebroicensis archidiaconi patentes literas praesentant, ne in causa procederent inhibentes pro eo, quod super eiusdem causae discussione mandatum se dicebant apostolicum recepisse. Verum quia tenor mandati literis illis non erat insertus, nec procurator, licet saepius requisitus, originale ostendere voluit vel rescriptum, eorum prohibitione postposita, probationem vestram oblatam saepius super electione canonica decreverunt pariter admittendam. Sed procurator iam dictus probationi obviare contendens in electione praemissa, monasterium sancti Audoeni spoliatum fuisse cuiusdam iuris sui possessione dicebat, quam usque ad creationem abbatis illius loci novissimi obtinuerat inconcusse, qui de congregatione sancti Audoeni a monachis de Cruce postulatus fuerat et electus. Eo igitur id probare volente, testes vestros super electione canonica, procuratoris vero super spoliatione opposita receperunt, quorum depositiones quum post diligentem examinationem disponerent publicare, ad instantiam dicti procuratoris secundae productioni testium, qua se dixit fore contentum, diem alteram assignarunt. Quumque partes ad diem et locum pariter convenissent, requisitus procurator ab ipsis iudicibus de testibus producendis, ipse quasi testium productioni renuncians, dilectorum filiorum de Bellebec et de Mortuomari abbatum et prioris de Bellebec literas eis porrexit, ne in causa procederent inhibentes. Dicebant enim, se suscepisse mandatum primo praeiudicans, cuius tenorem suis literis adiunxerunt. Ceterum quum primi iudices, rescripto diligenter inspecto, cognoscerent illud per falsi suggestionem et veritate tacita impetratum, quum in secundo mentio facta non fuerit apostolici privilegii, ut in primo, ex quo electio sortiebatur praecipuam firmitatem, et ipsi iudices in secundis literis a monachis sancti Audoeni dicerentur certa ratione suspecti, quod ostendere non potuit procurator, causis quibusdam suspicionis satis frivolis allegatis, ab eis contumaciter nulla exspectata interlocutione recessit. Attendentes igitur iudices recusationem huiusmodi et allegationem dictae suspensionis seram et supervacuam exstitisse, praesertim post litem inchoatam et testes utrinque productos, quae forte ante litis ingressum colorem aliquem poterat habuisse; considerantes etiam, idem mandatum non plene, sed perfunctorie prioris fecisse mentionem, prohibitioni posteriorum iudicum, sicut nec priorum, acquiescere noluerunt, magis volentes iussionibus apostolicis obedire, quam inferiorum mandatis indebitam reverentiam exhibere; multis, qui aderant, iurisperitis sentientibus cum eisdem, quod, quum saepedictus abbas sancti Audoeni primo ad priores iudices literas impetrasset, quarum non habebatur mentio in secundis, carere debebat beneficio utrarumque, vel, si deberet mandatum alterum alteri praevalere, primo esset parendum potius quam secundo, in quo non habebatur mentio de priore, quum nec primum, ab eodem abbate sancti Audoeni obtentum, de illo faceret mentionem, quod pars altera impetrarat. Praescriptis itaque rationibus moti et usi consilio discretorum, publicatis etiam attestationibus partium, et earum rationibus et allegationibus subtiliter intellectis, praedictam electionem auctoritate mandati nostri ratam habuerunt et firmam, super illa molestatione ipsius electi perpetuum abbati et monachis sancti Audoeni silentium imponentes, quos condemnarunt etiam in expensis centum librarum Andegavensium, licet pars altera de ducentis vellet sacramento praestito declarare. Pars igitur vestra petebat a nobis factum delegatorum iudicum confirmari, et electo munus benedictionis impendi. Ceterum pars altera proposuit ex adverso, saepedictum monasterium vestrum a primordio constructionis suae in tantum ex consensu dioecesani episcopi alteri fuisse subiectum, ut non aliunde assumeretur ibi aliquis in abbatem, nisi de monasterio sancti Audoeni, dummodo in eo posset aliquis idoneus ad hoc reperiri. Correctio quoque monachorum et abbatis de Cruce, si negligens esset, fuit S. Audoeni abbatibus reservata, et ita obtinuit a longis temporibus, quorum memoria non habetur. Et haec siquidem institutio et usus ipsius a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro proponitur confirmata. Unde quum quondam monachi sancti Leufredi abbatem quendam aliunde quam de sancti Audoeni gremio elegissent, abbas sancti Audoeni haec comperiens appellavit; et per sententiam delegatorum apostolicae sedis electum renunciare oportuit abbatiae, qui, quum facta professione abbati sancti Audoeni per dies aliquot in ipso monasterio resedisset, per abbatis concessionem datus fuit praefatis monachis in abbatem. Ceterum abbate novissimo adhuc monasterium detinente, a quo regio metu compulsus secessit ad tempus, et monachis se in libertatem volentibus vendicare, atque ad electionem procedere insuetam, abbas sancti Audoeni hoc praesentiens, sedem apostolicam appellavit, sicut Ric. tunc electus vester in iudicio est confessus, adiiciens tamen se primitus appellasse. Verum saepedicti monachi, eum eligentes nihilominus in abbatem, ad iam dictos Hen. episcopum Baiocensem et collegas suos rescriptum apostolicum impetrarunt, quorum iudicium ut suspectum abbas sancti Audoeni cupiens declinare, ad praefatos abbatem et priorem literas revocatorias impetravit, qui post inhibitionem priorum iudicum, qui eis tenorem mandati apostolici per suas literas intimarunt, et postquam procurator abbatis eis authenticum praesentavit, asserentes literas illas per falsi suggestionem obtentas, quia privilegii partis adversae in eis mentio non fiebat, post appellationem quoque ab eodem procuratore interpositam, in causa nihilominus processerunt, quorum factum pro monasterio sancti Audoeni petebant in irritum revocari.] His igitur et similibus, quae iam dicti episcopus et cardinalis nobis ac fratribus nostris prudenter et fideliter retulerunt, plenius intellectis, Quum constiterit nobis, primam commissionem non fuisse per ultimam revocatam, tum quia causae suspicionis in iure propositae frivolae videbantur, quas etiam tanquam dilatorias ante litis ingressum opponere debuissent, quibus coram delegatis eisdem subeundo iudicium renunciasse videntur; tum etiam quoniam de privilegiis apostolicae sedis et processu negotii usque ad publicationes testium coram primis iudicibus nihil in secundis literis dicebatur, quod si fuisset expressum, obtinere minime potuissent, non obstante sententia, quae pro monasterio sancti A. dicebatur fuisse prolata, quae tamen nobis ostensa non fuit, quum, si praedictis iudicibus fuisset ostensa, ea posthabita contrarium statuissent, alioquin est, quod eam obiicientibus imputetur, quum sub praetextu novorum instrumentorum lites non debeant instaurari: communicato fratrum nostrorum consilio factum priorum iudicum ratum et firmum habemus, et eorum sententiam confirmantes electo a vobis postmodum nos ipsi munus benedictionis, salvo iure dioecesani episcopi, curavimus exhibere. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. III. Non. Iun. 1199.]
CAP. XXI.
Tenet sententia contra privilegium ostensum vel non ostensum, si ab ea non fuerit appellatum vel supplicatum.
Idem Episcopo, Decano et Cancellario Parisiensibus.
Suborta dudum inter venerabilem fratrem nostrum Meldensem episcopum et monasterium Attrebatense super ipsius monasterii subiectione materia quaestionis, et procuratoribus partium litigantibus coram nobis, quia per confessionem partis adversae constitit, eundem episcopum quasi possessionem obedientiae in eodem monasterio habuisse, ipsum restituendum decrevimus ad eandem. Verum quia privilegium felicis memoriae Innocentii Papae praedecessoris nostri libertatem monasterii plenariam exprimebat, [dilectis filiis magistro G.] decano Suessionensi et suis coniudicibus dedimus in mandatis, ut episcopo [memorato] in quasi possessionem obedientiae restituto, nisi post restitutionem suam infra sex menses contra privilegium rationabile aliquid obiiceret et probaret, super subiectione monasterii supra dicti perpetuum sibi silentium sublato appellationis obstaculo imponere procurarent. †[Districtius inhibentes ne idem monasterium super libertate privilegii auderet ulterius molestare. Quod si de partium exsisteret voluntate causam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittentes, praefigerent ipsis terminum competentem, quo se nostro conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Partibus igitur in ipsorum iudicum praesentia postmodum constitutis quum idem episcopus privilegii copiam habuisset illud voluit arguere falsitatis eo quod facta collatione bullae ipsius privilegii ad alias bullas, ipsa sicut episcopus proponebat, minor et dissimilis aliis videbatur. Autoritatem, quoque rei iudicatae ad evacuandas vires privilegii allegavit afferens quod felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster, sicut per ipsius litteras ostendebat super hoc contra monasterium sententiam promulgarat. Privilegium insuper Alexandri Papae dicti et bonae memoriae Honorii Papae praedecessorum nostrorum episcopus idem induxit, in quibus expresse dignoscitur esse statutum, ut ipsi a Resbacensi abbate canonica obedientia persolvatur. Abbas vero monasterii supradicti proposuit ex adverso quod idem authoritate privilegii praetaxati plena debet libertate gaudere, verum etiam alia ratione, quia videlicet sanctus Faro Meldensis episcopus liberalissimum ei duxerat privilegium indulgendum, sicut in eiusdem Sancti legenda contineri manifeste dicebat adiiciens idem abbas, quia de sententia supradicta quam pro parte sua episcopus allegebat, usque ad illum diem, nullam unquam audierat mentionem: sed etsi sententia vera esset, tacite tantum per compositionem amicabilem subsequentem fuerat ab ipsa recessum. Talis enim ut ipse dicebat, inter bonae memoriae B. Resbacensem abbatem et Stephanum Meldensem episcopum compositio intercessit, ut idem abbas ea conditione ipsi obedientiam faceret, ut reperto privilegio libertatis, quod prae manibus non habebat, idem abbas libertate gauderet et ad exhibendam eidem episcopo obedientiam minime teneretur. Quam compositionem et quaedam alia quae proposuerat idem abbas, se assseruit probaturum. Die igitur Parisius assignato testes abbatis supradicti, decanus et succentor, quia iudex tertius interesse non potuit, receperunt; et apud Resbacum examinantes eosdem quosdam alios senes et valitudinarios. Tandem quum tua pars ad maiorem fidem super Alexandri sententia faciendam, litteras quorundam cardinalium et aliorum iudicibus praesentasset, pars abbatis obiecit, quod quum semestre tempus in nostris esset litteris comprehensum, infra quod probandi, quod voluisti, habueras facultatem, post tempus illud elapsum munimenta pro parte tua, vel probationes alias non poteras exhibere, sed quum tibi non esset aditus probandi praeclusus, iuramentum recipi postulabat, quod capitulum Resbacense sub animarum suarum periculo praestari mandabat, videlicet quod nunquam amplius sententiam viderant, quam tu duxeras exhibendam.] Iudicibus autem causam instructam remittentibus quia cognovimus efficaciores episcopi rationes, subiectionem eidem adiudicavimus memorati monasterii, ut ibidem liberam habeat tanquam dioecesanus episcopus potestatem, ita tamen, ut nullum per hoc apostolicae sedi praeiudicium generetur, quo minus legitimo tempore, si voluerit, suam iustitiam prosequatur. Nimirum si praefati Innocentii privilegium Alexandro fuit in iudicio praesentatum, et ipse tulit sententiam contra illud, ipsum intelligitur reprobasse. Si vero non fuit coram eo exhibitum, praetextu privilegii de novo reperti praedicta non debet sententia retractari. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum, faciatis appellatione remota rationabiliter observari [contradictores si qui fuerint etc.; Dat. Viterbii XVII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
CAP. XXII.
Sententia, a qua fuit appellatum, retractatur, si constat, testes, ad quorum dicta tantum lata fuit, conspiratores fuisse, et contradicente parte receptos.
Idem Alex. III. S. Mariae in Cagi et Vallis secretae Abbatibus.
Quum I. et A. canonici sancti Dionysii Remensis ex parte quorundam canonicorum eiusdem ecclesiae nostro apostolatui reserarint, quod abbas eorum super dilapidatione, periurio, simonia et quibusdam aliis erat multipliciter infamatus, et quum super his et aliis cum procuratore ipsius abbatis apud sedem apostolicam diu litigassent, nos postmodum venerabili fratri nostro Cathalanensi episcopo et eius collegis dedimus in mandatis, ut ad ecclesiam ipsam personaliter accedentes, tam in capite quam in membris appellatione postposita corrigerent corrigenda, et statuerent quae statuenda viderent. †[Coram quibus postea, tam abbate quam canonicis constitutis, idem abbas, ne iudices contra iuris ordinem in negotio ipso procederent appellavit; quumque iudices ab abbate pariter et canonicis de dicenda veritate super statu ecclesiae requirerent iuramentum, abbas per advocatum suum se asserens spoliatum restititutionis beneficium postulavit ab eis. Inde] Iudices, [de voluntate partium abbate ipso ad administrationem spiritualium restituto, quibusdam discretis et fidelibus viris curam temporalium commiserunt. Post haec] autem abbatis et canonicorum iuramenta recipientes, [quosdam eorum examinaverunt eodem die, ad examinandum alios diem alium statuendo, quem gratanter pars utraque recepit. Verum statuto die abbate coram eis minime comparente, abbas S. Iacobi Pruviniensis avunculus eius se cum literis de rato patentibus praesentavit. Quo nequaquam contradicente in examine ipso iudices processerunt, et quum die sequenti parati essent sententiam promulgare, procurator iam dictus literas exhibuit coram eis, in quibus continebatur expresse, quoniam appellationem, quam prima die interposuerat, innovabat. Sed iudices attendentes, quod idem abbas appellationi praedictae tacite renunciaverat, iuramentum praestando et ipsorum iudicium subeundo, maxime quum appellationis obstaculum nostris esset literis interclusum, et de ipsius ecclesiae lapsu irreparabili timeretur,] habito virorum prudentum consilio abbatem memoratum ab administratione ipsius ecclesiae per sententiam removerunt, correctione membrorum dilata, quam tunc non poterant expedire. A qua sententia tanquam iniqua quum procurator praedictus ad nostram audientiam appellaverit [pro eo, quid interlocuti fuerant delegati praedictis ex causis ab appellatione fuisse recessum; porro praefatus abbas et procurator canonicorum propter hoc nuper ad sedem apostolicam venientes, coram dilecto filio nostro Ioanne S. Mariae in Via lata diacono cardinali, quem ipsis dedimus auditorem, idem abbas multa] proposuit, per quae dicebat, dictam sententiam merito reprobandam, [tum quia literae illae, quarum auctoritate iudices processerunt, per suppressionem veritatis fuerant impetratae, quum canonici, per quos fuerant obtentae, de triplici excommunicationis sententia, qua per eum pro eo, quod aleatores erant et tabernas frequenter intrabant, et inobedientes exsistebant eidem, ligati fuerant, non fecerant mentionem,] tum quia [post appellationem ad nos interpositam in inquisitione ipsa, quum denunciationem caritativa commonitio minime praecessisset, eo nondum restituto, et] iudices lite non contestata in ipso negotio processerunt; tum etiam, quia iuramenta conspiratorum contra ipsum iudices recipientes, depositionibus coram partibus minime publicatis, nec ostensis eidem, ad sententiam procedere praesumpserunt. [Ad haec altera pars respondit, quod praedicti canonici repelli minime potuerunt huiusmodi excommunicationis obtentu, quum etiamsi de illa excommunicatione constaret, idem abbas non solum per procuratorem suum qui cum ipsis litteras communes accepit, sed etiam per se ipsum in divinis communicasset; sed nec appellatio supradicta potuit processum iudicum impedire: nam quum abbas, ne contra iuris ordinem iudices procederent, appellasset, et iudices secundum iuris ordinem processissent in omnibus, evidenter apparet contra provocationem eandem nihil penitus attemptatum. Sed etsi denunciationem monitio non praecessisset, est quod imputari possit abbati, si hoc neglexerit a principio allegare. Adiecit etiam pars praedicta, quod ad temporalia restitui non debuit idem abbas, licet esset ad spiritualia restitutus, quum de dilapidatione quaestio haberetur; qui potius in tali casu iuxta rigorem iuris, etsi fuisset in administrationis possessione repertus, potuisset tamquam suspectus non immerito amoveri. Praeterea non oportuit ut coram illis iudicibus fieret litis contestatio, quum per utriusque partis procuratores olim lis fuerit apud sedem apostolicam super eisdem articulis contestata, maxime quum non sit ea subtilitas in inquisitionibus attendenda ut litis contestatio necessario requiratur; et hoc unum contra praemissas citationes sufficere potuit, quod inquisitionis iudicium sponte subiit, licet etiam iuramenta conspiratorum constaret iudices recepisse; irritari tamen ex hoc non deberet processus ipsorum, quum non constet ipsos, illorum dicta sequendo, sententiam protulisse, praesertim quum coniuratorum dicta recipi possent in iis quae abbatem nullutenus contingebant. Depositiones quoque testium nequiverunt coram partibus publicari, vel earum abbati copia fieri, quum ipse se per contumaciam absentasset, et procurator praedictus non ad defensionem causae transmissus fuerit, sed ad provocationem tantummodo innovandam. Quum igitur haec et alia quae coram cardinali praedicto fuere proposita, idem nobis fideliter retulisset.] Quia vero de conspirationis articulo nobis non potuit fieri plena fides, [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si vobis constiterit, quod illi conspiratores fuerint, quorum constat a iudicibus iuramenta recepta, et quod hoc ipsum abbas probare voluit coram eis, et quod eorum dicta iudices secuti tantummodo, quum per alios ea probata non essent, sententiam protulerunt, vos appellatione remota irritantes processum eorum in negotio ipso iuxta praedictam formam, comprehensam in prioribus literis, procedatis. Si vero eos conspiratores fuisse nequiverit comprobare, vel, licet de hoc constaret, appareat tamen, illos nihil super his deposuisse, pro quibus idem abbas fuit amotus; vel, etiamsi aliqua super his deposuerint, ea tamen per aliorum dicta fuerant sufficienter ostensa: processum ipsorum iudicum sublato appellationis obstaculo confirmetis, quia, licet adversus abbatem non debuerint conspiratores admitti, iuramenta tamen ipsorum de veritate dicenda super statu ipsius domus recipi potuerunt, ut per ipsorum dicta super aliis fides possit haberi, quae abbatem minime contingebant, praesertim quum tunc probatum non esset, eos conspiratores fuisse. [Volumus insuper et mandamus etc. Dat. Later. XV. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]
CAP. XXIII.
Damnatus in actione iniuriarum infamis est, et per Papam potest famae restitui. H. d. prout communiter summatur.
Idem H. de castro Guarti.
Quum te a Bartholomaeo iniuriarum actione convento, eo, quod diceres, equum tuum non esse minoris pretii quam capillos ipsius, [Iacobus de Guarino et L. de Vico] iudices, qui super hoc cognoscebant, te in decem solidos condemnassent, tu timens, ne ipsorum sententia te notaret infamia, beneficium restitutionis ad famam a sede apostolica implorasti. Nos autem considerantes, quod [paene] nulla fuerit vel minima facta iniuria, volumus [et concedimus], te per praedictam sententiam infamia non notari. [Dat. Signiae VII. Id. Sept. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XXIV.
Revocata sententia propter defectum iurisdictionis, ut, quia unus ex iudicibus publice excommunicatus erat, vel propter iuris ordinem non servatum, iterum de principali quaeritur.
Idem.
Ad probandum, quod procurator dominae (Et infra:) Vos autem interim agnoscatis de confirmationis sententia quae lata est a iudicibus delegatis de electione custodis, ut eam, sicut de iure fuerit faciendum, confirmare vel infirmare curetis, ita quidem, ut, si pro eo, quod unus ex delegatis iudicibus, qui eandem sententiam protulerunt, excommunicationis vinculo esset publice innodatus, quando sententia lata fuit, sicut per metropolitani literas perhibetur, aut ex alia iusta causa eandem sententiam constiterit infirmandam, ipsa cassata de ipsius electione custodis iterum cognoscatis, et audientes quae tam in factum quam in personam proposita fuerint et ostensa, eam si inventa fuerit canonica auctoritate nostra confirmetis; alioquin ea penitus infirmata detis sororibus facultatem libere eligendi et quam in abbatissam sibi duxerint regulariter eligendam, eius electionem sublato appellationis obstaculo, auctoritate apostolica confirmetis, ac praefatae custodi de bonis ecclesiae faciatis in expensis legitimis factis provideri.
CAP. XXV.
Res inter alios iudicata aliis non nocet. Fallit in eo, qui passus est illum litigare, cui secundo loco competebat actio vel defensio, vel a quo causam in iure iudicato habuit.
Gregorius IX.
Quamvis regulariter aliis non noceat res inter alios iudicata, ei tamen, qui, quum sibi primum de ea re actio vel defensio competebat, sustinuit sequentem agere, ac illi etiam, qui passus est eum, a quo causam habuit, experiri, est praeiudicium generatum.
CAP. XXVI.
Si duo ordinarii pronunciant contraria, tenet sententia pro reo. Fallit in quatuor casibus hie contentis, et similibus. Si vero delegati discordant, delegans est adeundus; si arbitri, neutra tenet.
Idem.
Duobus iudicibus, ut accepimus, diversas sententias proferentibus, si ex iurisdictione ordinaria processerunt, tenet pro reo, non pro actore sententia, nisi in causa favorabili, puta matrimonio, libertate, dote seu testamento, pro ipso fuerit promulgata. Si vero ex delegata potestate, utraque pendet sententia ex arbitrio delegantis. Quodsi ex compromisso, neutra debet habere vigorem.
TITULUS XXVIII.
DE APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS, ET RELATIONIBUS.
CAP. I.
Collatio beneficii facta post appellationem ex probabili et verisimili causa interpositam est ipso iure nulla.
Alexander III. Exonensi Episcopo et Decano Lundonensi.
Dilecti filii nostri prior et clerici de Gisebergen, gravem admodum et difficilem nobis querimoniam transmiserunt, quod venerabilis frater noster R. Eboracensis archiepiscopus et apostolicae sedis legatus eundem priorem post appellationem ad nos factam suspendit, et suas ecclesias interdixit, et canonicos, si eidem tanquam priori obedirent, excommunicatos denunciavit. (Et infra:) Super quibus omnibus si veritate per idoneas personas et famam loci sollicite inquisita inveneritis ecclesiarum concessiones taliter factas, nisi prior et canonici malitiose distulerint eas, quantum ad se pertinet, ordinare, nullius appellatione obstante auctoritate nostra in irritum revocetis easdem, et priori et canonicis ecclesias ipsas restitui facientes, et tam vicarios quam iuratos eorum canonicorum iuramentum praestitum servare cogatis nisi fuerit a priore inique extortum. Provisuri etc. [cf. c. 6. de iudic. II. 1.]
CAP. II.
Appellatio generalis respectu causae non valet.
Idem Archiepiscopo Remensi.
Inter cetera †quod nos consulere voluisti, quid facere debeas de his, qui appellant a te nec appellationem prosequuntur, taliter respondemus, quod debes eos compellere infra congruum terminum appellationem interpositam prosequi aut coram te iustitiae parere. Super eo vero, quod abbas sancti Apollinaris in claustro a te appellationem interposuit generalem super omni causa, quae adversus eum aliquo tempore posset moveri, ipsum exinde redarguimus, nec huiusmodi appellationem duximus admittendam. Verum si quis specialiter a te ad nos appellaverit ad examen tuum eum remittere non valemus.
CAP. III.
A correctione legitima non appellatur, nisi modus excedatur. H. d. inspecta mente literae.
Idem Abbati S. Petri.
Ad nostram †noveris audientiam pervenisse, quod, si quando subditos tuos vis pro suis excessibus secundum regulam B. Benedicti et institutionem tui ordinis corrigere et castigare, ipsi, ut malitiam liberius suam valeant exercere, ad appellationis remedium confugiunt. Quia vero remedium appellationis non ideo est inventum, ut alicui a religionis et ordinis observantia exorbitanti debeat in sua nequitia patrocinium exhibere, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quando quilibet subditorum tuorum, ne ipsum pro suis excessibus corrigas et castiges, ad remedium appellationis convolaverit, non ideo minus eum iuxta tenorem mandati, quod in praedicta regula continetur, et institutionem ordinis corrigas et castiges.
CAP. IV.
Si appellans infra terminum, a iudice, a quo appellavit, vel a se ipso statutum, appellationem non prosequitur, sententiae vel iudicio illius stare compellitur.
Idem Norvicensi Episcopo.
Personas ecclesiarum †in tua dioecesi consistentium ita tuis et dominorum fundi authenticis scriptis praemunias, ut, quum aliquam illarum decedere forte contigerit decedentis filius vel vicarius seu alius quilibet personatum ecclesiae vacantis viro idoneo conferendi tibi viam praeripere aliqua calliditate non possit. Quod Si quis talium ad nostram audientiam frustratoriae dilationis causa appellaverit, et appellationi suae prolixum terminum praefixerit, tu ei diem, infra quem apostolicam sedem convenienter possit adire, assignes. Ad quam si venire contempserit, tu illum extunc iudicio tuo super iis, quae in quaestione vertuntur, sine contradictione aliqua stare omni excusatione et appellatione cessante districte compellas. Si autem quisquam appellationi suae praefigat terminum congruentem, nec tamen causam ad diem appellationis fuerit prosecutus, ipsum nihilominus ex tunc sententiae tuae, sicut de alio diximus, appellatione remota parere constringas. Verum si etc. (cf. c. 20. de test. II. 20.)
CAP. V.
Appellans ad prosequendum habet annum, et ex causa biennium, nisi iudex moderetur. Et si infra id tempus non prosequitur, rata manet sententia, vel redit ad primum, si ante sententiam appellavit. H. d. – §. 1. Qui de crimine impetitur, appellare potest, nisi sit notorium. Hoc dicit.
Idem Remensi Archiepiscopo.
Quum sit sacrosancta Romana †ecclesia caput et magistra omnium ecclesiarum disponente Domino constituta, et ad eam consultationes et quaestiones de diversis mundi partibus merito referantur, quod eam super variis iuris quaestionibus consulueris, gratulamur et prudentiam tuam non immerito commendamus. Inde est, quod scriptis praesentibus Fraternitati tuae dignum duximus respondendum, quod, si frustratoriae dilationis causa vel etiam necessario ante sententiam vel postea fuerit appellatum, huiusmodi appellantibus annus indulgetur aut ex necessaria et evidenti causa biennium, nisi forte iudex, a quo appellatum fuerit, secundum locorum et provinciarum distantiam, et personarum et negotii qualitatem recisius tempus fuerit moderatus. Infra quod si is, qui appellaverit, causam appellationis non fuerit prosecutus, tenebit sententia. Si post sententiam appellaverit, et a causa sua cecidisse videtur, nec amplius super eodem negotio audietur appellans. Si vero a gravamine et ante litis ingressum fuerit appellatum, huiusmodi audietur appellans, quoniam sacri canones etiam extra iudicium passim appellare permittunt, nec solent huiusmodi dici appellationes, sed provocationes ad causam. Si autem ante sententiam quis appellaverit, cogitur illius stare iudicio, ad quem noscitur appellasse. §. 1. Praeterea si raptor sit, vel alias violentus detentor alienae rei is, qui appellat, huiusmodi appellatio facta in iudicio apud ecclesiasticas personas solet audiri, nisi forte manifestus raptor vel fornicator exsistat, sicut ille, quem absentem et irrequisitum Apostolus excommunicavit. [Ad haec etc. cf. c. sequ.]
CAP. VI.
Coram iudice, a quo appellavi in una causa, possum in alia conveniri, nisi eum recusem ut suspectum.
Idem eidem.
Ad haec si in una causa quis appellaverit, et pendente appellatione aliquod crimen committat, vel prius commisisse dicatur, vel modo etiam accusetur, aut conveniatur de alia re, super qua non sit appellatum, et illam proferri contingat ad audientiam iudicis, a quo in alio [quoque] negotio appellavit, eum potest, si voluerit, tanquam suspectum vitare; alioquin debebit eius stare iudicio, a quo appellatum est, maxime si suus ordinarius iudex exsistat. [Item si duobus cf. c. sequ.]
CAP. VII.
Si a iudice inferiori unus appellat ad Papam, alius ad inferiorem, tenetur appellans ad Papam comparere ad citationem iudicis inferioris, saltem allegaturus appellationem suam; alias valebit processus a minori, nisi sciverit appellationem interiectam ad Papam. – §. 1. A civili iudice, qui non est de temporali iurisdictione ecclesiae, non appellatur ad Papam. H. d. usque ad finem.
Idem.
Si duobus coram suo iudice litigantibus alter ad nostram, alter ad sui iudicis audientiam super eodem negotio appellaverit, et ille, qui ad suum iudicem appellavit, ad diem appellationis veniens, se ad eum appellasse proponit, eo tacito, quod adversarius eius ad audientiam Romani Pontificis appellarat, si legitime citatus nec venit, nec aliquem responsalem misit, aut etiam alias parere contemnit, et in eum excommunicationis sententiam tulerit, tenebit [utique] excommunicationis sententia in eum pro contumacia promulgata, nisi iudex cognoverit, eum ad audientiam Romani Pontificis appellasse. §. 1. Denique, quod in fine quaestionum tuarum quaeris, si a civili iudice ante iudicium vel post ad nostram audientiam fuerit appellatum, an huiusmodi appellatio teneat: tenet quidem in his, qui sunt nostrae temporali iurisdictioni subiecti; in aliis vero, etsi de consuetudine ecclesiae teneat, secundum iuris rigorem credimus non tenere. [Dat. Tusculi XI. Kal. Apr.]
CAP. VIII.
Lapsus biennii non praeiudicat appellanti, quo minus ex causa legitima audiatur, saltem per beneficium restitutionis in integrum. H. d. secundum uberiorem intellectum.
Idem Plebano et Clericis sancti Nazarii de Albia.
Ex ratione (Et infra:) Verum si appellationem biennio elapso interpositam a sententia, quae fuerat contra vos prolata, de controversia, quam habuistis contra ecclesiam Solariae, prosecuti non estis, dummodo prosecutionem ipsius appellationis per impotentiam vos constiterit omisisse, nolumus, quod iustitiae vestrae debeat aliquatenus praeiudicium generare.
CAP. IX.
Si reus post citationem vel notitiam literarum ivit ad curiam, delegatus in causa procedat; alias non. Hoc dicit, cum c. Suggestum infra. eod.
Idem Vigoriensi Episcopo.
Meminimus (Et infra: [cf. c. 3. Qui cler. vel vov. IV. 6.]) Ceterum quum aliquam causam contingit tibi appellatione remota committi, et adversa pars post citationem factam iter arripuerit ad sedem apostolicam veniendi, non minus poteris in negotio secundum iuris formam procedere, quod utique, si ante citationem factam iter arripuerit, non est aliquatenus procedendum.
CAP. X.
Supersedetur propter articulum, in quo appellatum est, etiam super principali causa, si sine illo articulo expediri non potest. H. d. inhaerendo literae. – §. 1. Non obstante appellatione, ex falsa causa interposita, potest iudex ad ulteriora procedere. H. d.
Idem.
Super eo, quod a nobis sollicitudo tua quaesivit, utrum sententia per appellationem, quam ex incidenti quaestione fieri saepe contingit, fuerit suspendenda, licet causa fuerit appellatione remota commissa, prudentiae tuae duximus respondendum, quod, si de aliqua exceptione quaestio oriatur, et exinde appellationem fieri contingat eidem exceptioni erit merito supersedendum, et, si principalis causa sine illa terminari non poterit, ei nihilominus supersedeatur. §. 1. Si autem adversa pars de falsi suggestione in appellationem prorupit, non est sententia super hoc differenda, si literis commissoriis appellationis obstaculum inhibeatur. [De appellationibus etc. (cf. cap. sequ.)]
CAP. XI.
Etiam pro minoribus seu levioribus causis appellari potest.
Idem.
De appellationibus vero pro causis minimis interpositis volumus te tenere, quod eis, pro quacunque et quantulacunque levi causa fiant, non minus est, quam si pro maioribus fierent, deferendum. Verum si appellationem suam contemserint prosequi tu illos aut appellationem prosequi vel tuo iudicio stare appellatione remota districte compellas.
CAP. XII.
Secundum canones appellatur etiam ante sententiam; secundum leges non, nisi in quibusdam casibus. Hoc primo. Et appellatio et recusatio aequiparantur in hoc, quia, sicut in appellatione requiritur causa rationabilis, ita et in recusatione. Hoc secundo. Et tempus assignatum iudici ad causam decidendam incipit currere a tempore praesentationis rescripti. Hoc tertio secundum verum intellectum.
Idem.
Super eo †vero, quod interdum iudices delegati ab altera partium tanquam suspecti recusantur, hoc tuae prudentiae praesentibus literis innotescat, quod, quum Sacri canones et ante et post litis contestationem, et in prolatione sententiae, et post sententiam singulis facultatem tribuunt appellandi, leges autem saeculares appellationem, nisi in casibus, ante sententiam non admittunt, in causis quoque ecclesiasticis, ubi appellationis remedium tollitur, utrumque remedium denegatur, et ideo, sicut appellationi, ita [et] recusationi non est aliquatenus deferendum. Si autem infra certum tempus personis aliquibus lis decidenda committitur, ita quod contineatur in literis, causam post susceptionem literarum [et] infra certum terminum terminari debere, extunc terminus incipit currere, quum iudices quibus lites delegantur, easdem contigerit literas recepisse.
CAP. XIII.
Conventus super iniuria clerici vel super adulterio appellare potest, nisi sit notorius. H. d. cum c. sequ.
Idem.
Pervenit ad nos, quod, quum presbyteri et alii clerici se conquerantur ab aliquibus vulneratos, vel alias graviter esse laesos, et ad probandum quod asserunt plerumque testes producunt, ii, qui impetuntur, apostolicam sedem appellant; sed appellationem interpositam prosequi, vel consortia hominum devitare contemnunt. Unde quia quid tibi faciendum sit exinde nostris literis certiorari desideras Fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, si eorum excessus publicus non sit et notorius, eos, qui pro tali causa appelant, contradictione et appellatione cessante ecclesiastica censura compellas, ut infra conveniens tempus ipsam appellationem interpositam prosequantur. Si vero eorum excessus publicus est et notorius, appellationis obtentu, si quam ad suam iniquitatem fovendam interposuerint, non praetermittas, quin eos excommunicatos denuncies, sicut [ex] ipsa iniectione manuum in clericos excommunicationis sententiam incurrerunt, ipsosque facias sicut excommunicatos cautius evitari, donec passis iniuriam satisfaciant, et cum literis tuis apostolico se conspectui repraesentent.
CAP. XIV.
Summatum est supr. cap. proximo.
Idem Archiepiscopo Toletano.
Consuluit nos fraternitas tua, †utrum deferendum sit appellationibus, quando causa frustratoriae dilationis appellatur, nec interpositam appellationem prosequuntur. Super quo utique Consultationi tuae duximus respondendum, quod, si aliquando aliqui, quos manifestum sit et notorium uxorem alterius detinere, aut iniecisse manus violentas in clericum, appellaverint, eorum appellationi non est aliquatenus deferendum. Sed quum multa dicantur notoria, quae non sunt, providere debes, ne quod dubium est pro notorio videaris habere. Illos autem, qui appellant a praesentia tua, cogere debes infra tempus conveniens appellationem interpositam prosequi, aut iudicio tuo appellatione remota, parere.
CAP. XV.
Hoc cap. summatum est supr. eod. cap. Meminimus.
Idem.
Suggestum est auribus nostris, quod, quum oppressi et gravati ad praesidium apostolicae sedis recurrunt, et appellatione facta iter arripiunt, adversarii eorum appellationem interpositam cognoscentes, nec ad praesentiam nostram accedunt, nec pro se responsalem transmittunt; quum autem senserint, illos rediisse, et nostras literas reportasse, in vocem appellationis prorumpunt, et iter ad nos arripiunt veniendi, ut sic eorum sollicitudinem, a quibus impetuntur, eludant. Verum quoniam nemini debet fraus sua patrocinari, et falce apostolici moderaminis sunt resecanda quae in se vitium noscuntur calliditatis et fraudis continere, Tuae consultationi taliter respondemus, ut, si quis deprehensus fuerit hoc ex fraude vel malitia facere, appellationi eius non deferas, neque ob id causam tibi commissam fine congruo terminare postponas, quia decretalem epistolam, qua tales muniri videntur, non ad deprimendam cuiusque iustitiam, sed ad removendum iniustum gravamen nos fecisse cognoscas.
CAP. XVI.
Excommunicatus pendente cognitione appellationis absolvi potest ad cautelam, et, si apparet eum legitima appellasse, non punitur pro eo, quod interim celebravit divina.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Ad praesentiam nostram R. presbytero veniente, episcopo Tusculano et P. sanctae Susannae cardinali tuam et ipsius causam commisimus audiendam. Qui ad obiectionem tuam, licet R. presbyter non esset excommunicatus de iure, de facto tamen eum fecerunt absolvi. Quia vero quod a fratribus nostris noscitur in hac parte statutum nolumus aliqua ratione mutare: fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praedictum presbyterum pro eo, quod post excommunicationem contra appellationem factam divina cantavit, nullatenus inquietes, sed ad eum statum cessante appellatione reducas omnia, in quo erant tempore appellationis ad sedem apostolicam emissae.
CAP. XVII.
Si appellans turbatur in possessione, super qua fuit appellatum, iudex a quo potest illam possessionem sibi reformare, appellatione in suo statu permanente. H. d. secundum communem intellectum.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Quum teneamur †consultationibus singulorum, quantum Dominus ministraverit, respondere, tanto gratius volumus tibi responsum impendere, quanto personam tuam abundantiori diligimus caritate. Quoniam igitur nos consulere voluisti, utrum, si eorum possessio, qui ad audientiam nostram appellant, turbata fuerit, tibi eam sibi liceat reformare, eo, de quo appellatio est interposita, praetermisso, prudentiae tuae taliter respondemus, quod, si exinde ad te querela pervenerit, id ordine iudiciario tibi licebit.
CAP. XVIII.
Generalis et vaga appellatio respectu cuiuslibet gravaminis non valet, sed restricta ad certam causam. Sic.
Idem Episcopo et Archidiacono Bononiensibus.
Consuluit †nos vestra devotio, uf, si appellatio, quae ab omni aggravamine interponitur, teneat, prudentiam vestram nostris literis redderemus certiorem, et ideo Consultationi vestrae taliter respondemus, quod, si forte generaliter appellationem quis interponeret ab omni gravamine, quod sibi posset contingere, huiusmodi appellatio tenere non debet. Si vero aliquis ab aliquo iudice super omni gravamine, quod in una causa sibi possit inferri, appellationis obstaculum interponeret, quanquam generalis appellatio sit interposita, appellationi tamen eius est ab eodem iudice deferendum. Super eo vero quod quosdam dicitis frustratorie ut poenam possint vitare canonicam appellare, nec appellationem interpositam prosequi, hoc vobis volumus innotescere, quod si, quia a vobis appellaverint eos debetis cogere ut infra tempus congruum et competens appellationem prosequantur, aut super his, de quibus appellatum fuerit, appellatione remota, iudicio vestro pareant.
CAP. XIX.
Appellatio frivola non excusat inferiorem, quo minus teneatur obedire superiori, et ut de contemptu puniatur, nisi innocentiam suam aliter purget. H. d. et est casus notabilis in eo, quod dicitur, istum esse puniendum.
Idem Zamorensi Episcopo.
Quum parati essemus petitiones, quas nobis per nuncium tuum porrexisti, benigne admittere, et efficaciter exaudire, dilectus filius noster I. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis olim apostolicae sedis legatus constanti nobis assertione proposuit, quod, quum te ad synodum suam vocasset, et ad eius vocationem contempsisses accedere, in personam tuam excommunicationis sententiam promulgavit, †post cuius excommunicationem qui vice nostra fungebatur, te fecisti in episcopum consecrari. Quumque dilectus filius noster N. canonicus B. Iacobi firmiter asseveraret, quod in legatione regis esses, et ideo non potuisses ad vocationem praedicti cardinalis accedere, cardinalis e contra asseruit, quod non in legatione regis, sed in Salamantina ecclesia te suus nuncius invenisset, †tibique dixisset, quod in alia ecclesia te non esset requisiturus. Et quum iterum ex parte tua fuisset propositum, quod, quando venerabilis frater noster archiepiscopus Compostellanus appellavit, tuam etiam appellationem interposuisses, cardinalis adiecit, quod appellatio illa te tueri nulla parte potuit quin ad ipsius vocationem accedere tenereris. Nos vero attendentes, quod te non decuit contemnere obtentu appellationis ad vocationem venire legati, fraternitatem tuam monemus atque praecipimus, quatenus vel in persona propria, vel per nuncios idoneos apostolico te conspectui repraesentes, innocentiam et immunitatem tuam, si poteris, ostensurus.
CAP.XX.
Si mandatum factum ei, qui iuravit stare iudicio ecclesiae, excedit limites iuramenti et licitae promissionis, appellare poterit; alias secus. H. d. compendiose. Abb.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec (Et infra:) Praeterea de his, qui iuramentum praestant, quod ecclesiae stabunt iudicio, et postea praestito sacramento appellant, id tua sollicitudo provideat, ut eos servare quod iurant, vel infra XL. dies post appellationem interpositam iter arripere ad ipsam prosequendam compellas.
CAP. XXI.
Summa ut supr. cap. proximo.
Idem Carnotensi Episcopo.
Quaestioni [vero,] quam facis, utrum appellationi illius sit deferendum, qui, sicut moris est, praestito iuramento absolvi meretur, et antequam ei mandetur aliquid, appellasset, vel si mandato recepto causa subterfugii appellaverit, taliter respondemus, quod, postquam iuravit, appellationi eius, quae iuramento eius debeat derogare non est in aliquo deferendum; sed statim erit in eandem reducendus sententiam, quae, donec mandatum susceperit, et susceptum pro posse [suo] fuerit prosecutus, debet firmiter observari.
CAP. XXII.
Appellans ab ordinario postea de delicto ab eo commisso puniri potest per ipsum ordinarium. H. d., sed supple ad textum, idem esse de antea commissis, si nunc de illis accusatur, ut cap. Ad haec 1. supr. eod. et cap. Proposuit. infra eod.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Praeterea de his, qui ad sedem apostolicam appellant, et postea gravia et enormia committentes, se, dum conveniuntur, appellatione tuentur, hoc duximus respondendum, quod, si post appellationem gravia committunt, et ita publice et manifeste, quod alii graviter scandalizentur, et decor ecclesiasticae honestatis deformetur, eos appellatio non debet in sua nequitia et iniquitate tueri, quo minus eorum excessus censura canonica puniantur. Porro de iis, qui sententia excommunicationis innodati iurant ecclesiastico iudicio stare et mox obliti in vocem appellationis prorumpunt, dilectioni tuae significamus, quod eos per excommunicationem compellere debes appellationem factam congruo tempore persequi vel iudicio ecclesiae stare.
CAP. XXIII.
Qui non detulit appellationi sui adversarii, de sua posteriori circa idem contra eum excipere nequit.
Idem Grandensi Patriarchae et S. Vitalis Presbytero cardinali.
Constitutis in praesentia nostra dilectis filiis nostris M. abbate sancti Felicis et presbytero R. atque [V.] canonici sancti Marci pro controversia, quae de electione Torcellanae ecclesiae faciente maligni hostis invidia est suborta (Et infra:) Ideoque per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus in unum pariter convenientes utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et, inquisita rei veritate diligenter et cognita si vobis constiterit, quod praefatus archidiaconus post appellationem ad nos factam et post denunciationem etiam excommunicationis ad nominationem saepe dicti C. processerit, et primicerius cum canonicis, et plebanus cum assensu [totius] cleri episcopatus, vel maioris et sanioris partis, praenominatum I. in episcopum et pastorem elegerint, non obstante appellatione vel prohibitione praefati archidiaconi, si ipse appellationi prius factae non detulit, electionem de praefato I. factam appellatione et excusatione remota auctoritate apostolica confirmetis, et tu, frater patriarcha, ei consecrationis munus impendas. Si autem aliter res se habuerit convocatis suffraganeis Grandensis patriarchatus aliisque viris discretis et honestis vobis ascitis causam audiatis et eam remoto appellationis obstaculo fine debito terminetis.
CAP. XXIV.
Appellans ab ordinario in una causa, in aliis coram eo respondere tenetur, potest tamen eum recusare ut suspectum, nisi conveniatur de crimine manifesto, et in quo non cadit excusatio nec suspicio, ut quia imponitur poena iuris surgens ipso facto. H. d. secundum intellectum.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Proposuit nobis M. clericus tuus, quod saepe contingit ut, quum aliquis super aliqua causa appellat, in aliis causis, in quibus non est appellatum, respondere penitus renuat et recuset. Super quo consultationi tuae taliter respondemus, quod, licet pro illa appellatione non minus teneatur in aliis causis, super quibus appellatum non est, respondere, iudex tamen, a quo appellatur, quia illi omnino suspectus est, eum in causa praecedente non debet ad respondendum super aliis causis compellere, nisi pro crimine adeo gravi et manifesto, quo ipso actu habetur reus, et merito sit damnandus.
CAP. XXV.
Absolvitur excommunicatus cautione recepta, licet adversarius vel excommunicator, ne absolvatur, appellet. H. d. secundum unum intellectum, quem tamen oportet limitare, quando excommunicatio non fuit lata pro manifesta contumacia vel offensa, quia tunc non debet absolvi, nisi satisfactione praecedente, ut in cap. Ex parte 1. infra, de verb. signif.
Idem R. Cantuariensi Archiepiscopo.
Qua fronte nos super articulis iuris consulere valeas, non videmus, quum in iis, quae nota sunt et liquido manifesta, dicaris ordinem iuris pervertere, et evidenter libertati ecclesiasticae contraire, pro qua ille gloriosus et inclytus martyr Thomas praedecessor tuus subire martyrium non expavit. Iam enim non in ecclesia, sicut est canonicum et honestum, non etiam in palatio, non in camera tua, sed in ipsa camera regis, contra debitum iuris et contra pontificalis officii dignitatem episcoporum electiones diceris confirmare. †Verum ne petitionibus tuis nostrum denegare videamur assensum, super his, de quibus nos consulere voluisti, tibi, prout dederit nobis Dominus, respondemus. Sane, si quis pro contumacia vel alia qualibet causa, interdicto vel excommunicatione tenetur adstrictus, et offert se ad iustitiam, de his, pro quibus sententiam ipsam excepit, iudex eum, ne in excommunicatione decedat, absolvere poterit, etiamsi pars adversa, ne absolvatur, appellationis obstaculum interponat: ab ipso tamen ante absolutionem sufficienti cautione recepta, quod vel in praesentia Romani Pontificis, ad cuius audientiam appellatur, si maluerit adversarius, vel coram iudice, cui causam Romanus Pontifex delegaverit, iuris pareat aequitati. De his etiam, qui conqueruntur, se irrationabiliter excommunicationi vel interdicto suppositos, illud idem dicimus, etiamsi ii, qui huiusmodi protulerunt sententiam, ad sedem apostolicam duxerint appellandum. Super eo vero, quod defuncto aliquo interdum religiosae personae, interdum ecclesiasticae, interdum saeculares postulant, sibi debita solvi, quae defunctis ipsis debebat, et nisi solvantur ne corpus defuncti sepulturae tradatur, vocem appellationis emittunt, hoc tuae fraternitati duximus respondendum, quod nisi eis de solutione debitorum dummodo sit solvendo ab herede vel consanguineis defuncti sufficiens cautio detur, corpus eius post appellationem non est tradendum sepulturae.
CAP. XXVI.
Praelatus subditum suspendere vel excommunicare non debet, nisi monitione praemissa, nec subditus contra disciplinam ecclesiasticam appellare potest, maxime si est religiosus. Et iudex a quo praefigit terminum appellanti ad appellationem prosequendam, infra quem si non prosequitur, iudex a quo reassumit iurisdictionem. Appellans vero non prosequens appellationem suam, condemnatur in expensis, appellato hoc prosequenti.
Idem in concilio Lateranensi.
Reprehensibilis †valde consuetudo in quibusdam partibus inolevit, ut, quum fratres et coepiscopi nostri seu etiam archidiaconi appellaturos quosdam in suis causis existimant, nulla penitus admonitione praemissa suspensionis sive excommunicationis in eos sententiam ferant. Alii etiam, dum superioris sententiam et disciplinam canonicam reformidant, sine ullo gravamine appellationem obiiciunt, et ad defensionem iniquitatis usurpant quod ad praesidium innocentium dignoscitur institutum. Quocirca, ne vel praelati sine causa valeant gravare subiectos, vel subditi pro sola voluntate sub appellationis obtentu correctionem valeant eludere praelatorum, Praesenti decreto statuimus, ut nec praelati, nisi canonica commonitione praemissa, suspensionis vel excommunicationis sententiam proferant in subiectos, nisi forte talis sit culpa, quae ipso suo genere suspensionis vel excommunicationis poenam inducat, nec subiecti contra disciplinam ecclesiasticam ante ingressum causae in vocem appellationis erumpant. Si vero quisquam pro sua necessitate crediderit appellandum, competens ei ad prosequendam appellationem terminus praefigatur, infra quem si forte prosequi neglexerit, tunc episcopus libere sua auctoritate utatur. Si autem in quocunque negotio aliquis appellaverit, et, eo, qui appellatus fuerit, veniente, qui appellat venire neglexerit, si quid proprium habuerit, competentem illi recompensationem faciat expensarum, ut hoc saltem timore territus in gravamen alterius non facile quis appellet. Praecipue vero hoc in locis religiosis volumus observari, ne monachi sive quicunque religiosi, quum pro aliquo excessu fuerint corrigendi, contra regularem praelati sui et capituli disciplinam appellare praesumant, sed humiliter ac devote suscipiant quod pro salute sua fuerit utiliter eisdem iniunctum.
CAP. XXVII.
Iudex a quo non obstante appellatione cognoscit de causa, si appellans non prosequitur. Hoc primo. Et iudex, ut suspectus recusatus, potest alteri causam committere. Hoc secundum.
Idem.
Ad haec †praesentibus tibi literis duximus indulgendum, ut, quum a te super aliqua causa fuerit appellatum, fas tibi sit appellantes appellatione cessante compellere, ut vel appellationem interpositam prosequantur, vel coram te iuris pareant aequitati. Aut, si alterutra partium te suspectum habuerit, te insistente iudicem eligant, qui propositam inter eos valeat dirimere quaestionem. [Ceterum etc. (cf. c. 5. de iud. II. 1.)].
CAP. XXVIII.
Si canonicus ad residentiam monitus appellat, statuitur sibi terminus ad appellationem prosequendam, et interim deservitur beneficio per vicarium de fructibus beneficii sustentandum. Et si appellationem non prosequitur, vel residentiam non facit, privatur praebenda.
Idem Salabriensi Episcopo.
Pervenit ad nos, quod, quum Rogerium filium G. ecclesiae tuae canonicum, ut debitam in ea residentiam faceret, monuisses, ad audientiam nostram in appellationem prorupit et appellationi suae terminum proximum festum B. Lucae praescripsit. Quum autem frustratoriae dilationis causa videatur dictus canonicus appellasse, per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum diligenter et studiose moneas, ut in eadem ecclesia debitam, omni mora postposita, residentiam faciat, vel infra terminum eam prosecuturus iter ad nos arripiat veniendi. Interim vero alicui honestae personae vices eius in ecclesia praetaxata exsequendas committas, et ei de beneficiis illius appellatione cessante assignes, unde possit congrue sustentari. Quodsi praefatus G. alterum istorum adimplere neglexerit, tu extunc praebenda sua prives eundem omni contradictione et appellatione postposita, et eam alii idoneae personae nullius appellatione admissa concedas pariter et assignes.
CAP. XXIX.
A iudice iurisdictionem exsequente non appellatur.
Idem.
Consuluit nos tua fraternitas, utrum sit appellationibus deferendum a carissimo in Christo filio nostro L. [illustri] rege Francorum pro Iudaeis interpositis, ut mancipia detineant Christiana, †et utrum sustinere debeas, quod de novo constituant synagogas, ubi eas nullatenus habuerunt. [Scripsimus itaque memorato regi, ut a defensione Iudaeorum in hac parte desistat, et super hoc etiam per alios ipsum fecimus admoneri, et credimus, quod monitis nostris acquiescet, quia non esset rectum, ut quod a sanctis Patribus nuper in concilio statutum est negligenter servaretur.] Unde Non convenit, ut pro huiusmodi appellationibus ab observatione decreti debeas abstinere. [Iudaeos etc. (cf. c. 7. de Iudaeis V. 6.)]
CAP. XXX.
Qui ante citationem vel notitiam literarum misit nuncium ad Papam, appellare potest, ne delegatus procedat, secus si post.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Ad haec, sicut asseris, †quandoque super causa, quae iudici appellatione remota committitur, altera pars appellat, asserens, se pro eadem causa nuncium suum ad sedem apostolicam destinasse. Ad quod taliter Respondemus, quod iudex, si ei constiterit, ipsum appellantem, antequam partes essent citatae, vel delegatio causae pervenisset ad ipsum, qui appellationis interponit obstaculum, nuncium ad sedem apostolicam destinasse, factae debet appellationi deferre; sed, si post citationem fuerit destinatus, satis potest exsequi quod mandatur.
CAP. XXXI.
Qui non detulit appellationi interpositae ad Papam, mittitur cum literis ordinarii ad curiam puniendus.
Idem.
De priore, †qui non deferens protectioni nostrae et appellationi ad sedem apostolicam factae quendam canonicum suum vestibus fecit omnibus usque ad camisiam spoliari, et eum accusationi et appellationi renunciare coegit, quia de suis et quorundam fratrum enormitatibus murmuravit, id tuae sollicitudini duximus insinuandum ut rei veritate diligenter inquisita si inveneris, quod pro evitanda disciplina praedictus canonicus appellavit, eidem priori propterea nullam poenam infligere debeas, quoniam sacrosancta Romana ecclesia huiusmodi appellationem admittere non consuevit, ne monachis vel canonicis regularibus praeberetur audacia delinquendi. Ceterum si praefatus canonicus priorem propter suas enormitates manifestas, quae ipsum notabilem reddunt, ad sedem apostolicam appellavit, et ipse tali appellationi deferre contempsit, eum cum literis tuis veritatem continentibus de tanto excessu satisfacturum ad sedem apostolicam venire compellas. Suis autem in hac malitia complicibus talem poenam infligas quod ceteri audientes similia non audeant perpetrare.
CAP. XXXII.
Contra constitutiones regulares appellatio religiosum non defendit.
Idem.
Quia nos †elegit Dominus in hereditatem sibi, et a longe de alto prospexit, paci et tranquillitati vestrae, quantum divina gratia concedit, prospicere cupientes, apostolica vobis auctoritate concedimus et indulgemus, ut abbates vestri ordinis, qui de aliqua publica infamia publice respersi sunt aut convicti, ab abbatibus, et deinde in communi capitulo commoniti, sponte suae praelationi cedere noluerint, ad sedem apostolicam appellandi non habeant facultatem, suum reatum per appellationem defendendo. [Dat. Beneventi IV. Non. Iul. Ind. II. 1169.]
CAP. XXXIII.
Iudex a quo potest praefigere terminum appellanti ad prosequendam appellationem, quo lapso reassumit iudex iurisdictionem.
Idem.
Ad aures nostras †te significante pervenit, quod quum interdum, tibi vel aliis delegamus causas sublato appellationis remedio, altera partium, ut examen declinare valeat iudicis delegati, quaestiones incidentes opponit, et, licet in principali causa non sit appellationis remedium reservatum, in appellationis tamen vocem prorumpit, appellationi suae terminum non praefigens, sicque partem aliam sine prosecutione appellationis facit remanere suspensam. Postulas igitur tibi et aliis iudicibus indulgeri, ubi causae sine appellationis remedio committuntur, incidentes quaestiones fine debito appellatione postposita terminare. Ceterum quum incidentes quaestiones saepius praeiudiciales non immerito iudicentur, petitioni tuae in hac parte non duximus annuendum, sed, ne quae partium diutius frustratoriis iudiciis affligatur, Appellanti ad prosecutionem appellationis terminus congruus praefigatur, infra quem si appellationem non fuerit prosecutus, extunc tam super incidentibus questionibus, quam super causa principali appellatione postposita compellatur stare iudicio delegati iudicis, ita quod nec uni commune medium subtrahetur, nec alter possit frustratoriis dilationibus fatigari.
CAP. XXXIV.
Si praecedente gravamine quis submittit se protectioni superioris, habetur pro appellante, dummodo servaverit ea, quae in appellatione sunt necessaria.
Idem Abulensi Episcopo.
Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod, quum Zamorensis episcopus G. presbyterum ecclesiae sancti Iacobi Zamorensis, quae est propria Compostellanae ecclesiae, multipliciter molestaret, tandem idem presbyter pro eius gravaminibus evitandis se et ecclesiam suam ac parochianos nostrae ac Romanae ecclesiae protectioni subiecit. †Sed praefatus episcopus pro eo forte, quod expressim non appellavit, in eum post invocatum sedis apostolicae patrocimum, contra etiam privilegium Compostellanae ecclesiae indultum, excommunicationis sententiam promulgavit. Licet autem praedictus presbyter ex simplicitate forte verbum appellationis non expresserit, quia tamen, postquam se et sua nostrae protectioni subiecerat, non debuit sine causae cognitione aliqua sententia condemnari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super hoc inquiras diligentius veritatem, et si ita tibi constiterit, sententiam, quam praefatus episcopus in eundem presbyterum tulit, contradictione et appellatione cessante denuncies non tenere. Postmodum vero, si praefatus episcopus adversus presbyterum forte agere voluerit causam audias et fine debito decidas. Eundem quoque episcopum studiosius moneas et inducas ut a molestiis et gravaminibus Compostellanae ecclesiae omnino desistat, et sic suo iure sit contentus, ut ea quae ad praedictam ecclesiam spectant sibi nequaquam praesumat usurpare.
CAP.XXXV.
Causa non est ad iudicem a quo remittenda appellatione adhuc non iustificata, nisi de partium consensu.
Idem Archiepiscopo Terraconensi.
Accepta conquestione canonicorum Pampilonensium, †quod dilectus filius noster dux Navarrorum eos bonis suis spoliasset, causam ipsam tuae fraternitati ad eorum petitionem duximus committendam, et fine canonico terminandam. Verum quoniam nobis tacuerunt, quod ab audientia tua fuit ad sedem apostolicam appellatum, nec nos, si hoc nobis constitisset, ipsam causam tuo commisissemus examine quum Non debet ad eos causa remitti, nisi partes in hoc consenserint a quibus noscitur appellatum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et arctius inhibemus, ne in exsecutione ipsius negotii occasione literarum nostrarum aliqua ratione procedas.
CAP. XXXVI.
Delegatus etiam datus cum clausula “appellatione remota” recusari potest, si est consanguineus impetrantis, vel si fuit advocatus eius in illa causa.
Lucius III. Galtero Linconiensi Episcopo.
Postremo fraternitati tuae literis praesentibus intimamus, quod, si causa aliqua alicui fuerit delegata, qui con¬sanguineus sit illius, qui literas impetravit, aut in eodem negotio advocati officio functus, vel ex alia quacunque iusta causa suspectus, huiusmodi delegatus non immerito poterit recusari, quamvis appellatione remota fuerit ei negotium delegatum.
CAP. XXXVII.
Sententia interdicti non suspenditur per appellationem sequentem.
Idem Norvicensi Episcopo.
Ad haec, quoniam sub interdicto aliqui constituti appellant, et deinde illud servare contemnunt, quid in hoc casu servandum sit consulere voluisti. Noveris igitur, quod, sicut post appellationem excommunicari non possunt, sic interdictum nequeunt, cui ante appellationem eos constat suppositos, declinare.
CAP. XXXVIII.
Iudex appellationis remittit appellantem et causam ad priorem iudicem, nisi sibi constiterit a gravamine vel iniusta sententia fuisse appellatum.
Clemens III.
Quum in ecclesia †[Dei pro diversitate ordinum et honorum iurisdictio praesidentium nonnunquam in subditis varietur, et venerabiles fratres nostri episcopi concessam sibi potestatem exerceant in reddendis iuribus subditorum populorumque, evenit, ut non consideratione iustitiae, sed voluntatis propriae libertate pensata, quae sua sunt, non quae Iesu Christi quaerentes, ipsorum episcoporum iudicium potestatemque declinent appellationis refugium usurpantes, cuius auxilium iuste interponendum ad praesidium innocentium noscitur institutum.] Accepimus autem venerabilis fratris nostri Linconiensis episcopi transmissa nobis conquestione querelam, quod quidam clerici de Gual. gravaminis necessitate non compulsi et nullius oppressionis mole gravati, sed solo praetextu excutiendi a se iugum ecclesiasticae disciplinae, ut possint liberius in sui erroris et iniqui propositi libertate bacchari, ab audientia sua vocem appellationis emittunt, et occasione iudicii tui, quod velle observare se iactant, Linconiensis episcopi iudicis ordinarii sine causa rationabili cognitionem evitant. Unde [quia appellationis diffugium non ad defensionem iniquitatis, sed ad remedium oppressorum et iniuste damnatorum tam canonica quam civilia iura induxerunt ad statuta Lateranensis concilii non est subditorum huiusmodi appellatio admittenda, quae non porrigitur, nisi ubi digna correctio eludi valeat praelatorum, et omnium, qui in partes sollicitudinis ecclesiarum disponente Domino convocantur, interesse dignoscitur, ut sua cuique iura illibata serventur,] discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quando contigerit, aliquem de praedictis clericis a praefato episcopo ad tuam audientiam appellare, non ante audientiam sibi praebeas, nec eius appellationem admittas, quam tibi constiterit, eam vel a gravamine vel iniusta condemnatione porrectam; alioquin ipsum ad praedicti episcopi audientiam remittas, appellatione remota in suae discussionis examine iusto eius iudicio pariturum. Sic etenim contumacia refrenabitur improborum et honor coepiscopis debitus pro fraternae vicissitudinis observantia in sua libertate consistet.
CAP. XXXIX.
Si appellans, qui non prosequitur, redit ad iudicem a quo, et iterum gravatur, non obstante prima desertione potest iterum appellare. H. d. et est casus notabilis. Panormit.
Idem.
Directae nobis tuae literae demonstrarunt, quod, quum in tua praesentia causa cuiusdam matrimonii tractaretur, in qua pars viri consanguinitatis vinculum opponebat, et pars mulieris ad sedem apostolicam appellasset, nec appellationem suam praefixo termino ad persecutionem ipsius et recipiendos apostolos adveniente termino fuerit prosecuta, postmodum ea renunciante appellationi, quam fecerat, tu in causae cognitione procedens de parentela testimonia recepisti. Verum quia mulieris pars iterum appellavit, a nobis postulas utrum ad calculum sententiae procedere valeas, edoceri. Respondemus igitur, quod, licet iuxta decretum Lateranensis concilii, postquam in termino prosequendae appellationis statuto appellans suam appellationem non fuerit prosecutus, auctoritate tua libere possis uti, tamen, quia iterum appellavit, quum secundum iura ei licuerit in eadem causa bis appellare, a iurisdictione tua se fecit exemptam, praesertim quum hic ad separationem matrimonii, quod est res favorabilis, intentio viri procedat, nihilque agendum sit, nisi quod suspicione careat, quod iure inreprehensibile censeatur. Alius vero iudex poterit eandem causam iuxta dicta testium qui post renuntiationem primae appellationis rite admissi fuerunt et alia si qua adhuc poterunt in eadem causa produci secundum Deum et sancita canonum terminare.
CAP. XL.
Sententia excommunicationis, suspensionis vel interdicti lata sub conditione suspenditur, si ante conditionis eventum fuerit appellatum. H. d. inhaerendo verbis literae, ut sic satisfaciat cuilibet lecturae. Et est decisio subtilis et multum allegabilis.
Coelestinus III.
Praeterea requisiti fuimus, si quis iudex ita protulerit sententiam: “nisi Sempronio infra XX. dies satisfeceris, te excommunicatum vel suspensum aut interdictum esse cognoscas,” et ille, in quem fertur [talis] sententia, medio tempore appellans, ad diem statutum minime satisfecerit, utrum ille sententia tali ligetur, aut interpositione appellationis tutus exsistat? Videtur autem nobis, quod huiusmodi sententiam appellationis obstaculum debeat impedire. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]
CAP. XLI.
Si per rescriptum committantur plures articuli connexi, et in uno removeatur appellatio, intelligitur remota etiam in aliis. Hoc dicit. – §. 1. Causa suspicionis proponenda est coram iudice, qui recusatur, et probanda coram arbitris, H. d.
Idem.
Secundo requiris, quum, pluribus articulis in una commissione positis, in uno tantum contingit appellationem expresse vetari, utrum appellatio teneat, si super aliis fuerit appellatum? In quo tibi respondemus, quod, quum secundum B. Gregorium verba intentioni deserviant, et haec sit nostra intentio, ut de omnibus articulis, qui in commissione nostra ponuntur, iustitia non obstante appellatione suum consequatur effectum, in omnibus appellatio intelligitur interdicta. Nihil enim interest, utrum [appellatio] inhibeatur primo an secundo, medio an in fine, quum, sicut utriusque iuris argumenta expressa nos docent, et ea, quae in principio rescriptorum, ad medium et ad finem, illa vero, quae in medio, ad finem atque principium saepe referri contingat. §. 1. Tertio postulas edoceri, †quum aliquis iudicem tanquam suspectum recusat, an causam suspicionis debeat allegare, et causam, nisi manifesta sit, coram eodem iudice probare teneatur; utrum etiam iudex possit in ipso iudicio et negotio procedere, si ille, qui suspicionem obiicit, causam eius non velit vel non possit in iure probare. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum aliquis iudicem proponit se habere suspectum, suspicionis causam coram eodem iudice allegare tenetur, ne possit alius quilibet pro suae voluntatis arbitrio quodlibet iudicium frustratorie declinare; sed partes, in aliquem. iudicem vel in aliquos non valde remotos conveniant, per eundem iudicem, qui nominatur suspectus, debent cogi, coram quo vel quibus si causa suspicionis infra terminum competentem probata non fuerit, tunc demum auctoritate sua iudex utetur. Quodsi coram ipsis, in quos convenitur, eiusdem causa suspicionis probata fuerit, causae cognitioni supersedere tenebitur iudex recusatus. Ipsa namque ratio dictat, et plurimis probatur exemplis, quod suspecti et inimici iudices esse non debent, quum, sicut decretale perhibet institutum, nil gratius et amabilius quis dare valeat inimico, quam si ad impetendum commiserit, quem laedere et damnificare intendit. Illam vero praeterea quaestionem quarto loco proponis, utrum iudex possit de officio suo cognoscere an frustratorie sit an causa rationabili sit appellatum et si appellans rationabilem appellationis causam non opposuerit aut non probaverit quam opponit, an iudex huius appellationis obtentu teneatur a causae cognitione cessare. Hic non placet aliter definire quam ab antecessoribus nostris et utriusque iuris peritis fuerit definitum. Cautum est enim in lege, quod appellatione interposita sive ea recepta sit sive non tempore medio nihil innovare oportet. Canonica nihilominus tenent instituta, ut qui vult, vel quibus necesse fuerit ad Romanam ecclesiam quasi ad caput suum confugere, possent et sine impedimento quolibet appellare, ad quam nimirum sine ulla calumnia, vel custodia, vel excommunicatione, vel exspoliatione ire libere concedatur, quae secundum canonum sanctorum sanctiones passim appellare permittit. Ideo iudex quum ante se causam tractaverit quam sic per appellationem suspensam esse cognoverit a cognitione causae quam citius abstineat. [Quinto igitur etc. (cf. c. 21. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Font. nostr. Ao. III. 1193.]
CAP. XLII.
Non tenetur iudex vel adversarius deferre appellationi, cui non detulit appellans.
Idem.
An sit deferendum appellationi illius, quem adversarius de exspoliatione post appellationem legitime interpositam sibi facta paratus est in continenti convincere, nos duxisti per tuos nuncios consulendos. Respondemus itaque, quod, quum in eo quis puniendus sit, in quo deliquit, qui appellationi deferre neglexit se beneficio reddit appellationis indignum, unde nec ei appellanti esse deferendum censemus.
CAP. XLIII.
Habet duos intellectus; secundum primum hoc intendit: Merus exsecutor non recusatur, nec ab eo appellatur, nisi modum excedat, maxime si est datus cum clausula: “appellatione remota.” Secundum alium intellectum h. d.: A iudice suspecto non receditur per appellationem, nisi modum excedat.
Innocentius III. illustri regi Francorum.
Novit ille, qui nihil ignorat: (Et infra: [cf. c. 7. de off. leg. I. 30.]) Praeterea dictam interdicti sententiam ipse cardinalis non edidit, sed potius publicavit, nec fuit dictator ipsius, sed verius exsecutor. Unde quum secundum ius canonicum et legale ab exsecutoribus appellari non possit, nisi forsan modum excederent in exsequendo, nos etiam in literis super hoc directis ad ipsum appellationis curavimus obstaculum inhibere, appellationi ab eo interpositae non fuerat deferendum. De suspicionis autem obiectu, licet eum merito tibi suspectum non fuisse credamus, non tamen, et si fuisset, propter appellationem interpositam ab eo desistere debuisset, ad quod non proprio motu, sed nostro potius praecepto processit.
CAP. XLIV.
Si appellatio recipitur a iudice, vel approbatur a parte, terminus ad eam prosequendam praefixus obtinet vicem peremptorii, ut in absentem procedatur, ac si peremptorie fuisset citatus; nec talis terminus praeveniri poterit ab aliqua partium.
Idem.
Saepe contingit, quod, quum ad nostram audientiam appellatur, propter defectum partis alterius neque per se, neque per responsalem idoneum appellationem interpositam prosequentis, vel forsitan ex malitia subsequentis responsalis mandatum procuratorium occultantis, lites, quae de facili poterant terminari, remaneant indecisae, quum frequenter iuris questio moveatur, cuius apud nos probationes necessariae in contrario non exsistunt, et interdum etiam facti quaestio de levi posset partibus praesentibus comprobari. Unde, licet in Lateranensi concilio fuerit constitutum, ut, si in quocunque negotio aliquis appellaverit, et eo, qui appellatus fuerat, veniente, qui appellavit venire neglexerit, competentem illi recompensationem faciat expensarum, ut hoc saltem timore deterritus in gravamen alterius non facile quis appellet; quia tamen propter hoc quaestiones nihilominus prorogantur, volentes, ut finis litibus imponatur, et ne fraus et dolus alicui suffragentur, de consilio fratrum nostrorum praesenti decreto statuimus, ut, si huiusmodi appellatio vel a iudice recepta, vel a parte fuerit approbata, post terminum appellationi praefixum edicti peremptorii vires obtineat, ita videlicet, ut extunc in absentem perinde procedatur, ac si peremptorie vocatus ad iudicium exstitisset. Quodsi forsitan interposita provocatio malitiose recepta vel approbata non fuerit, quum constiterit legitime provocatum, nihilominus eam vigorem volumus obtinere, salvis constitutionibus de provocantibus post sententiam promulgatis; quibus appellationes suas prosequi non curantibus, post terminum appellationi prosequendae praefixum rata manet sententia, quae fuerat appellatione suspensa. Quicquid autem contra citationem peremptoriam posset ab absente proponi, adversus appellationem huiusmodi valeat allegari. Si quis autem terminum appellationis praeveniens tacita veritate literas impetravit, et careat impetratis, et poenam contumaciae non evadat. Hoc autem in litibus sive iudiciis exercendis volumus observari.
CAP. XLV.
Appellatione deserta per negligentiam appellantis, potest iudex ex officio procedere in casibus, in quibus eius officium exuberat. Et est casus valde notabilis.
Idem Lemovicensi et Caturcensi Episcopis.
Constitutus in praesentia nostra dilectus filius G. archidiaconus Claremontensis ecclesiae nobis exposuit, quod olim Claremontensi decanatu vacante, abbas, cantor et quidam Claromontenses canonici vota sua in venerabilem fratrem Claromontensem episcopum transtulerunt, et episcopus cum quibusdam aliis expresse consentientibus in eundem archidiaconum ei contulit decanatum, XI. tantum canonicis prius appellantibus, ne quis assumeretur praeter assensum omnium in decanum, quum electioni eius [alii] XXV. tum per se, tum episcopo medio consentirent. Quumque dilectus filius P. tit. sancti Marcelli presbyter cardinalis tunc apostolicae sedis legatus per partes illas transitum faceret, non ut appellationi ad nos interpositae derogaret, sed ut instructam transmitteret ad nos causam, dilectis filiis sancti Egidii et sancti Andreae abbatibus examinationem delegavit ipsius, et mandavit eisdem, ut partem contradicentem electioni decani citarent ad ipsum, contradictionis suae causam in eius praesentia ostensuram. †Quum igitur cardinalis praedictus quae coram eo proposita sunt vobis fideliter retulisset Intellecto igitur per assertionem supradicti G. cardinalis S. Marcelli, quod sub ea forma fuerat appellatum, ne scilicet sine assensu omnium procederetur in electione decani, et quod appellantes appellationem infra annum non fuerant prosecuti, nec erat, propter quod eis esset biennium indulgendum, quum, sicut bis infra tempus legitimum simplicem nuncium ad sedem apostolicam destinarant sic potuissent saltem semel procuratorem idoneum destinasse; ne tamen peremptorias exceptiones ex eorum parte propositas videamur sub silentio praeterire, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de his inquiratis diligentius veritatem, et, si vobis constiterit, archidiaconum facto episcopi, ex quo nititur, sponte renunciasse, vel praedictum episcopum processisse ad electionem ipsius, praetermissis praedictis, sine quibus ne procederet in illa translatione voluntatum, ex qua nititur archidiaconus, proponitur esse actum, ei super decanatu ipso silentium imponatis; alioquin nominationem seu electionem taliter factam de alio, et quicquid fuerit secutum ex ipsa, sublato appellationis obstaculo denuncietis auctoritate nostra irritum et inane.
CAP. LVI.
Contra electum vel confirmatum, nullum aliud ius exspectantem, non admittitur regulariter exceptio vel appellatio, maxime frustratoria ad impediendum electionis vel confirmationis effectum; sed possessione habita poterit accusari vel denunciari. H. d. et secundum hoc est casus notabilis.
Idem Cancellario Metensi.
Constitutis in praesentia nostra dilecto filio I. decano ecclesiae sancti Salvatoris, et dilecto filio E. cantore Metensi et D. scholastico eiusdem ecclesiae tuae procuratoribus benignam curavimus audientiam indulgere. Fuit autem ex tua nobis parte propositum, sicut etiam venerabilis frater noster Metensis episcopus per suas nobis literas intimavit, quod, sancti Salvatoris praepositura vacante, die electioni praefixo, intelligens praedictus D. episcopus, in duas partes fratrum vota divisa. (Et infra:) Per Patrem et Filium et Spiritum sanctum in virtute obedientiae, ac sub animae periculo canonicos adiuravit, ut secundum Deum et iuxta conscientiam suam tantum unum eligerent de duobus, in quos iam partes videbantur oculos extendisse, quem ecclesiae magis utilem et idoneum reputarent. Decanus autem cum duobus diaconibus et subdiaconibus tribus dictum cantorem maioris ecclesiae cognatum suum in praepositum nominavit. Cantor vero ipse, qui presbyterali officio fungitur, et custos cum scholastico et magistro B. sacerdotibus, Levitis duobus, et subdiaconibus quinque te concorditer elegerunt, cuius electionem tanquam a maiori et saniori parte capituli factam, quum de personae tuae honestate constaret, praedictus episcopus confirmavit. Et quum tibi vellet domum et investituram porrigere, ut est moris, decanus ad sedem apostolicam appellavit, contra te impotentiam duntaxat allegans. Licet autem episcopus appellationi huiusmodi non crederet deferendum, quum felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster in concilio Lateranensi statuerit, ut, nisi a paucioribus et inferioribus aliquid rationabile obiectum fuerit et ostensum, appellatione remota semper praevaleat et suum consequatur effectum quod a maiori et saniori parte capituli fuerit institutum, nobis tamen humiliter deferens et devote ab investitura cessavit. Fuit autem propositum ex adverso, quod decanus, qui maiorem locum obtinet in ecclesia memorata, cum duobus antiquioribus diaconibus et tribus subdiaconibus de antiquis ecclesiae intelligens, quod propositus administrationem temporalium debeat exercere, ideoque ille ad hoc utilior, qui potentior reputetur, bono zelo praedictum E. in praepositum nominavit, scientem ecclesiae providere ac potentem iura et possessiones ipsuis, si esset necesse, in forti manu et brachio extenso tueri. Unde quum pars altera, licet maior numero, auctoritate tamen inferior te in praepositum nominasset, proponendo te in partibus illis, quasi penitus impotentem, in quibus praeprositurae possessiones exsistunt, tum propter hoc, tum quia episcopum habebat de iure suspectum, ad sedem apostolicam appellavit, addens, quod alia tibi obiiceret in praesentia nostra, quae tunc in praesentia iudicis suspecti noluit explicare; sed episcopus appellationi non deferens nominationem de te factam nihilominus confirmavit. Nos ergo, auditis his et aliis, quae fuerant hinc inde proposita, quia constitit evidenter, illam appellationis causam, quae fuit exposita et expressa, rationabilem non fuisse, aliam autem tunc non opposuit vel expressit, etsi dixerit idem decanus, quod aliam vellet obiicere coram nobis, de consilio fratrum nostrorum decernimus, tuae confirmationis effectum non debere per ea, quae sunt proposita, impediri. Si quid tamen contra te non in modum exceptionis ad im¬pediendum electionis et confirmationis effectum, sed in modum denunciationis vel accusationis duxerit proponendum, postquam pacificam ipsius praepositurae possessionem fueris assecutus, proponendi licentiam non negamus.
CAP. XLVII.
Appellari potest, si locus non tutus partibus assignatur, etiamsi sit scriptum appellatione remota.
Idem Vigoriensi Episcopo.
Ex parte tua †fuit propositum coram nobis, quod, quum inter Anglicos et Wallenses sint inimicitiae manifestae, et ad partes illas Anglicis periculosus sit transitus, pro viarum periculis et guerrae, quae inter gentes illas frequens esse dignoscitur vel continua, multi de causae suae meritis diffidentes, te aliquando vel tuos auctoritate literarum nostrarum trahere satagunt ad iudices in Wallia constitutos, ut sic indefensas causas etiam iustissimas relinquatis, vel compositionem subeatis iniustam pariter et damnosam. Quum igitur causas, quas commitimus, sic velimus fine debito terminari, quod neutra partium contra iustitiam aggravetur, fraternitati tuae Praesenti pagina [taliter] respondemus, quod, quum excusetur honeste qui ad praesentiam delegatorum iudicum non potest secure venire citatus, tu vel tui, quotiens ad illos iudices vos evocari contigerit, ad quorum praesentiam vobis periculosum est ire, libere poteritis ad sedem apostolicam appellare, etiamsi in literis commissionis nostrae appellationis fuerit remedium interclusum, nisi iudices ipsi vobis assignent locum idoneum et securum. [Dat. Lat. X. Kal. Mai. Pontif. nostr. Ao. V. 1202.]
CAP. XLVIII.
Licite appellat reus, si non auditur excipiens, procuratorem actoris non habere sufficiens mandatum, vel se prius conventum per alias literas, de quibus non fit mentio in secundis. Hoc dicit quoad titulum.
Idem Episcopo, Decano et Praecentori Herfordensibus.
Significavit nobis dilectus filius Ioannes magister hospitalis Eboracensis, †quod, quum P. quondam rector hospitalis ipsius diem clausisset extremum, venerabilis frater noster Eboracensis archiepiscopus, ad quem et praedecessores suos hospitalis eiusdem ordinatio pertinuit ab antiquo, nolens ipsum ex defectu rectoris dispendium sustinere, dictum I. presbyterum eiusdem domus a suis fratribus unanimiter in rectorem electum praefecit ibidem, sperans, quod domus ipsa per ipsum tam in temporalibus quam spiritualibus susciperet incrementum; procedente vero tempore decanus et capitulum Eboracensis ecclesiae, tanquam ad ipsos hospitalis eiusdem ordinatio pertineret, magistrum ipsum a suae administrationis officio removere volentes, literas super hoc apostolicas ad decanum Lincolniensem et suos coniudices impetrarunt, quarum auctoritate in ius vocari fecerunt tam archiepiscopum quam rectorem. Partibus igitur die sibi peremptorie assignata coram ipsis iudicibus constitutis, iudices vices suas aliis commiserunt, sola sibi definitiva sententia reservata. Praeterea capitulum Eboracense auctoritate quarundam literarum, in quarum sigillo continebatur sigillum capituli ad citationes tantum, quum aliud sigillum capitulum illud noscatur habere, per ipsum quendam constituebat actorem. Sed licet idem magister allegaverit, quod idem occasione literarum illarum actor non deberet admitti, et insuper adiunxisset, quod auctoritate literarum quarundam a nobis super hoc ad alios iudices obtentarum, prius conventus non debuit per literas posteriores, in quibus nulla fiebat mentio de prioribus, conveniri, iudices tamen exceptiones huiusmodi admittere noluerunt, propter quod vocem ad nos appellationis emisit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et si vobis constiterit, ob dictas causas vel ob earum aliquam ad nostram fuisse audientiam appellatum, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi noveritis esse factum, partes ad vestram praesentiam convocetis et audiatis diligenter appellatione remota, quae hinc inde duxerint proponenda. [Dat. Lat. II. Id. Mai. 1284].
CAP. XLIX.
Licite appellat reus, si non auditur petens declarari rem petitam in libello.
Idem Magistro G. Archidiacono et Wnormanno canonicis Suessionensibus.
Significantibus T. et R. fratribus nostro fuit apostolatui declaratum, quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. ex altera super quadam terra coram iudicibus delegatis quaestio verteretur, ipsi, quum plures terras haberent, ut terra illa, super qua quaestio vertebatur, ostenderetur eisdem, a iudicibus postularunt. Quod quum ipsi facere denegarent, ad nostram audientiam provocarunt. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum, si quid post appellationem noveritis attentatum, etc.
CAP. L.
Iudex a quo non potest statuere terminum ad finiendam appellationem; quod si fecerit, intelligitur statuisse ad se praesentandum.
Idem Eboracensi Episcopo, et de Luc. et de Monte Molli Abbatibus.
Ex insinuatione dilectorum filiorum prioris et canonicorum sanctae Barbarae nobis innotuit quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. camerarium de Tangar. Rothomagensis dioecesis ex altera super quodam manerio coram iudice ordinario, non ex delegatione nostra, quaestio verteretur, et idem camerarius ad nostram audientiam appellaverit ab eodem, suae appellationi terminum aliquem non praefigens, dictus iudex, qui causam illius videbatur fovere pro eo, quod quidam clericus commensalis suus iam dicti camerarii in eadem causa fuerat advocatus, deceptorie et contra consuetudinem hunc terminum appellationi praefixit, ut ad festum Purificationis beatae Mariae utraque pars esset ab appellationis prosecutione reversa, licet nobis non potuerit legem imponere, ut eam teneremur infra dictum terminum expedire, quum et secundum legitimas sanctiones lis, quae in consistorio principis speratur inferri, absque damno morae intacta permaneat, donec ipsam faciat introduci, et a proceribus dirimi iuxta morem. Interim autem nuncius camerarii supra dicti praeveniens nuncium eorundem, nec ipso usque ad terminum legitimum exspectato, impetravit literas et recessit. Quia vero fraus et dolus alicui patrocinari non debent, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, partibus convocatis audiatis causam et auditis hinc inde propositis causam super his, appellatione remota, mediante iustitia terminetis. [Dat. Romae IV. Id. Febr. 1205.]
CAP. LI.
Qui extra iudicium appellat ex verisimilibus et probabilibus causis, ne in possessione molestetur, si postea spoliatur, restituitur ante omnia in statum, in quo erat tempore appellationis emissae. H. d. inhaerendo verbis literae, et ut mos geratur unicuique lecturae. Panormitan.
Idem Rofensi et Londoniensi Episcopis.
Bonae memoriae O. de Camera persona ecclesiae de Fan. viam universae carnis ingresso, dilectus filius abbas sancti Augustini Cantuariensis eiusdem ecclesiae, quam ad se asserit pertinere, primo per quosdam monachos, secundo per se ipsum possessionem ingressus, ad nos pluries vocem appellationis emisit, ne quis eum super possessione ipsius ecclesiae praesumeret indebite molestare. Quumque aliquamdiu praedictam ecclesiam pacifice possedisset, quidam laici Cantuariensis dioecesis in ipsum abbatem et monachos infra eandem ecclesiam usque ad effusionem sanguinis manibus iniectis temere violentis, eos de possessione ipsius ecclesiae per violentiam eiecerunt. †[Nos igitur, audita praedictorum saevitia laicorum, eisdem abbati et monachis super tanta ipsis iniuria irrogata paterna volentes sollicitudine providere, venerabili fratri nostro Eliensi episcopo et suis coniudicibus dedimus firmiter in mandatis, ut, si res taliter se haberet, laicos ipsos et eorum complices tamdiu appellatione remota publice nunciarent et mandarent ab omnibus arctius evitari, donec passis iniuriam satis facerent competenter, et cum suarum testimonio literarum apostolico se conspectui praesentarent, auctoritate quoque nostra sub interminatione anathematis districtius inhiberent, ne quis in civitatibus, oppidis, villis et aliis locis, ad quae ipsos contingeret devenire, ipsis praesentibus praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium divina celebrare praesumeret, aut cum eis sub specie cuiuscunque contractus aliquid permutare. Adiecimus nihilominus in mandato, ut amoto ab ea ecclesia quolibet illicito detentore non obstante cuiuscunque praecepto sublato appellationis obstaculo abbatem et monachos antedictos in eum statum reducerent ac servarent, in quo fuerant ante violentiam attentatam. Interim autem decano loci per inductionem laicorum, qui monachos eiecerant violenter, possessionem ipsius ecclesiae nanciscente, dilectus filius archidiaconus Cantuariensis incepit postmodum eandem ecclesiam possidere, et fructus in propriam utilitatem convertens adhuc in eadem possessione, sicut dicitur, perseverat. Quum igitur in praesentia iudicum praedictorum procurator memoruti abbatis restitutionem dictae ecclesiae cum instantia postularet, remoto ab ipsa archidiacono, tot fuerunt hinc inde exceptiones oppositae, tot dilationes concessae, tot inventa diverticula fugiendi, quod, longissimo spatio a tempore factae commisssionis elapso, quum causa debitum processum non haberet, abbas et monachi saepedicti alias a nobis studerunt literas impetrare, in quibus nos, eosdem iudices increpantes, quod in tantum appellationibus frustratoriis et frivolis exceptionibus detulissent, ut nondum sub eorum examine causa potuerit habere processum, unde abbas et monachi praeter grandes iniurias et iacturas graves nihilominus labores et sumptus fuerant subire coacti, eisdem iudicibus districte dedimus in praeceptis, ut omni gratia et timore postpositis, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, partem eis adversam per districtionem ecclesiasticam cogerent litem protinus contestari, et testes, quos utralibet pars tam super principali quam quolibet incidenti duceret producendos, infra duos menses post litis contestationem recipere et examinare curarent ita, quod, si non possent personaliter interesse, id nihilominus exsequerentur per alios, a quibus non liceret aliquatenus appellari; attestationibus vero receptis praefigerent partibus terminum competentem, quo sententiam recepturae nostro se conspectui praesentarent. Accepto igitur posteriori mandato secundum tenorem ipsius iidem iudices negotium maturantes, quum lite contestata testes fuissent admissi, demum attestationibus publicatis diem partibus statuerunt, quo in nostra praesentia comparerent, super hoc sententiam recepturae; attestationes et acta, et alia etiam, quae ad causam facere videbantur, suis inclusa sigillis nobis, prout in mandatis habuerant, transmittentes. Dilecto itaque filio … monacho procuratore abbatis et monachorum S. Augustini statuto termino ad sedem apostolicam accedente ac de mandato nostro fere per tres menses procuratorem partis alterius expectante, tandem utroque in praesentia nostra constituto, monachus proposuit antedictus, quod, quum abbas et monachi, sicut praedictum est, ecclesiae de Faversham pacifica possessione gauderent, post appellationem ad nos legitime saepius interiectam de ipsa fuerunt violenter eiecti, propter quod postulabat instantius, ut ab eadem amoto quolibet illicito detentore, cum fructibus tam perceptis quam percipiendis, etiam a deiectionis tempore computandis, possessionem ipsius ecclesiae sibi restituere dignaremur. Repetebat etiam expensas XL. marcarum et amplius, quas occasione quarundam exceptionum, quas frustratorie proposuerat archidiaconi procurator, et ad eas probandas dilationes competentes abbas et monachi facere coacti sunt, quum idem archidiaconus seu procurator eius exceptiones illas postea non probarit. Quum enim praefatus O. de Camera alieno nomine dictam ecclesiam possideret, utpote qui pro ea abbati et monachis S. Augustini certam reddebat annis singulis pensionem, et, quum per plures testes etiam sit probatum, quod O. Medico sublato de media usque ad substitutionem O. de Camera abbas S. Augustini habuerit custodiam ecclesiae antedictae, post mortem praedicti O. de Camera continuatur illa possessio, quum in continenti post eius obitum a monachis fuerit apprehensa. Praeterea quum eodem abbate ipsam ecclesiam possidente, et ante deiectionem et postea, ab ipso fuerit appellatum, appellatione pendente nihil debuit innovari; nec obstare dicebat, quod archidiaconus hoc fecisse proponitur sui iuris gratia conservandi, quia, quum iam esset quaestio ex hoc mota, et ex parte abbatis fuerit denegatum, ipsum huiusmodi iurisdictionem habere, per negotionem res dubia facta fuit, unde iudex esse non poterat, quum iam adversarius factus esset, et ideo, quum praesumpserit in propria causa sibi ius dicere, facti sui pati debet merito detrimentum, et rem convenit in statum pristinum revocari.] Procurator vero archidiaconi memorati proposuit ex adverso, quod defuncta persona ecclesiae tantum datur eius custodia, immo archidiaconi Cantuarienses, qui fuerunt pro tempore, tam de iure communi quam de generali consuetudine Cantuariensis provinciae, tam in illa ecclesia, quam in aliis universis eiusdem dioecesis hoc iure semper usi fuerunt, sicut fuerat sufficienter probatum, talis restitutio nequaquam monachis competebat, nec utendo iure suo eis iniuriam facere videbatur. Praeterea quum praefatus O. de Camera nomine archidiaconi ecclesiam possedit eandem, utpote qui ei unam procurationem, et V. solidos nomine ipsius ecclesiae annis singulis exsolvebat, †eodem O. sublato de medio, apud archidiaconum animi possessio dignoscitur remansisse, quae non perditur, nisi archidiaconus se putaret posse repelli, vel nisi veniens non fuisset admissus. Sic ergo monachorum possessio potius detentio clandestina debet dici, quoniam archidiaconus ipsam possessionem non perdidit. Et sic eam monachi non potuerunt habere, quum duo in solidum quicquam possidere non possint. Quum igitur archidiaconus potuerit suo iure possessionem intrare, ac tenentes de facto eiicere, fortius potuit, nullo ibi exsistente, nec nullatenus resistente, sibi ius proprium reservare, quum iuris exsecutio nullam habere iniuriam dignoscatur. Ad haec monachi possessionem archidiaconi non possunt aliquatenus avocare, etsi eos ipsam habuisse constaret, quia, quum eos de possessione nequaquam eiecerit, nec hoc probatum fuerit, nec in iure confessum, non habent quod obiiciant extraneo detentori, praesertim quum et ipsi auctoritate propria possessionem intraverunt, et iniuriam alii facientes [monasterio] ius aliquod acquirere nequiverunt. Appellatio quoque, quam monachi se interposuisse proponunt, penitus nulla fuit, quum non nisi a gravamine praesenti, praeterito vel futuro debeat appellari. Archidiaconus vero nec prius eos gravaverat, nec ipsos post appellationem gravavit, quum rem vacuam, quam custodiendi ius habet, immo quam ex officio custodire tenetur, custodiendam suscepisse noscatur. Denique appellationi monachorum non fuit ullatenus deferendum, quoniam, etsi ad eos eadem ecclesia pertineret, non debuerunt [tamen] auctoritate propria ipsius possessionem intrare, praesertim quum scierint vel scire potius debuerint, quod custodia ecclesiarum vacantium ad archidiaconum pertinebat, et, si tunc idem archidiaconus praesens esset, eam denegasset eisdem, et sibi, prout ad eius spectabat officium, tenuisset. Quum autem clandestina fuerit eorum possessio, non potuerunt vere possessores haberi, quum super possessione nequeat iniuria fieri clandestino possessori. Praemissis igitur diligenter inspectis, praedictos abbatem et monachos in eum statum, in quo tempore appellationis factae ex verisimilibus et probabilibus causis ad nos legitime interpositae fuisse noscuntur, proprietatis parti utrilibet salvo iure, decernimus reducendos, ac fructus medii temporis perceptos censuimus pariter assignandos eisdem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, in eum statum, in quo tempore appellationis fuisse noscuntur, praefatos abbatem et monachos reducatis, ac faciatis eisdem pariter resignari fructus medii temporis universos; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XI. Kal. Dec. 1205.]
CAP. LII.
Itineris arreptio habet vim appellationis, si servantur ea, quae servari debent in appellatione. H. d. secundum unum intellectum intrinsecum.
Idem S. Augustini et S. Gregorii Prioribus.
Dilecti filii I. et H. [dilectorum filiorum] prioris et monachorum Cantuariensis ecclesiae nuncii nobis humiliter retulerunt, quod, quum pro causa, quae inter dictos priorem et monachos, et venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum super capella de Lamede vertebatur, ab ipsis priore et monachis ad sedem apostolicam mitterentur, sicut eis propositum fuit, idem archiepiscopus post iter arreptum in eos excommunicationis sententiam promulgavit. Quum autem plus sit ad sedem apostolicam facto provocare, quam verbo, et ipsis propter dictam causam ad Romanam ecclesiam venientibus intelligatur ad sedem apostolicam provocatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, dictos I. et H. appellatione postposita denuncietis excommunicationis vinculo non teneri. [Dat. Perusii III. Id. Sept. 1198.]
CAP. LIII.
Per clausulam: “appellatione remota” inhibetur omnis appellatio, quae a iure non indulgetur expresse. Hoc dicit, usque ad §. Verum. – §. 1. Licet excommunicatus ab excommunicatione appellet, nihilominus denunciari potest, et beneficii reditibus spoliari. Hoc dicit.
Idem Episcopo Helinensi.
Pastoralis officii diligentia (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quaesivisti, etiam diligenter, utrum, quando inhibetur appellatio in rescripto, frustratoria tantum apellatio inhibita videatur, ut ab omni gravamine liceat appellare, an omnis appellatio videatur exclusa, nisi tantum in casibus expressis a iure. Nos igitur attendentes, quod per appellationem frustratoriam, etiamsi non fuisset inhibita, negotium non debeat impediri, diligentiae tuae breviter respondemus, quod quaelibet provocatio intelligitur removeri, quae a iure non indulgetur expresse; sed, si appellans fuerit gravatus iniuste, gravamen huiusmodi per superiorem poterit emendari. §. 1. Verum quia multotiens quis ad tempus per appellationem legitimam a iudicis sui quoad aliquem certum articulum eximitur potestate, consuluisti nos, utrum, si quis excommunicationis sententia innodatus ante denunciationem ipsius ab ea, tanquam minus rationabiliter promulgata, in eo casu, in quo ante sententiam appellatio vires obtinuisset, curaverit provocare, eo, quod per appellationem interpositam excommunicantis videtur iurisdictio dormitasse, ipse denunciare possit eundem, et ad tempus ecclesiasticis beneficiis clericum spoliare, quum per provocationem taliter factam suo effectu excommunicatio non privetur. Nos itaque inquisitioni tuae respondemus, quod, quum exsecutionem excommunicatio secum trahat, et excommunicatus per denunciationem amplius non ligetur, ipsum excommunicatum denunciare non immerito potes, ut ab aliis evitetur. Et illi nimirum proventus ecclesiastici merito subtrahuntur, cui ecclesiae communio denegatur. [Quum autem etc. Postulasti etc. (cf. c. 29. de iure patr. III. 38.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. LIV.
Si appellans ad superiorem comparet coram iudice inferiori super concernentibus ipsam appellationem, ipsi appellationi renunciare videtur. Si autem protestetur, quod propter hoc non intendit renunciare appellationi, tanquam contraria allegans non est audiendus, nisi notorium sit, actum illum esse iniustum, super cuius emendatione adivit inferiorem. H. d. et est bonus casus.
Idem Episcopo Parisiensi.
Sollicitudinem pastoralis officii †prudenter exsequeris, quum super dubitationibus iuris responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane, quum, sicut ex tua insinuatione recepimus, duobus coram suo episcopo litigantibus, alter eorum ad sedem apostolicam appellasset, episcopus interpositae appellationi non deferens, sed appellantem reputans contumacem, ipsum excommunicationis vinculo innodavit; qui coram metropolitano suo de episcopo sibi petiit super hoc iustitiam exhiberi, asserens, quod post appellationem legitime ad nos interpositam ipsum excommunicaverat, et excommunicatum fecerat publice nunciari, et petens, se ad eum statum, in quo fuerat appellationis tempore, a metropolitano reduci, denunciari videlicet absolutum, adiiciens etiam, quod appellationi non renunciabat obiectae, sed prosequi volebat eandem. †Unde tua fraternitas requisivit a nobis, utrum metropolitanus de huiusmodi conquestione cognoscere valeat, et, si repererit, illum legitime provocasse, an eum denunciare debeat absolutum, et an, si episcopus coram archiepiscopo appellaverit, ne is, qui excommunicatus ab eo fuerat, absolvatur, appellationi sit huiusmodi deferendum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, sicut metropolitanus de appellatione ad nos interposita cognoscere omnino non valet, sic nec de his, quae post appellationem ipsam fuerant innovata, dummodo de aliis cognosci non possit, nisi [et] de appellatione pariter cognoscatur, vel de iis, quae appellationis causam contingere cognoscuntur. In quo casu si metropolitanus ad cognoscendum partes suas interponere forte praesumeret, episcopus utique posset ad appellationis beneficium convolare. Nam ad officium eius, qui de appellatione cogniturus est, pertinet prudenter corrigere quae contra ipsam invenerit attentata. Si vero notorium forsan exsisteret, quod mandatum episcopi indiscretum fuerat vel iniustum, cui non tenebatur subditus obedire, ac per consequentiam ei liqueat evidenter, subditum legitime provocasse, potest archiepiscopus auctoritate metropolitana declarare subditum irrationabiliter exstitisse anathematis mucrone percussum. Quum autem excommunicatus, qui appellaverat, iuxta praescriptam formam coram archiepiscopo deponit contra episcopum quaestionem, ut videlicet de iniuria sibi ab episcopo irrogata cognoscat, metropolitanus ipse ad cognoscendum de causa potest interponere partes suas, quum ille appellationis prosecutioni renunciare tacite videatur. Sed si verbo vel facto appellationem se velle prosequi protestetur, sicut in proposito casu superius est expressum, non est tanquam adversa petens et sibi contrarius audiendus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. Ao. X. 1207.]
CAP. LV.
Per appellationem legitime interpositam principale cum accessoriis ad iudicem appellationis defertur, et sententiae excommunicationis et interdicti post appellationem latae non tenent.
Idem Episcopo et Cantori Trecensibus.
Dilectis filiis decano Altissiodorensi, ac magistro R. venerabilis fratris nostri Altissiodorensis episcopi procuratore in nostra praesentia constitutis, idem magister proposuit coram nobis, quod, quum dictus episcopus R. presbyterum domus Dei [de Monte atrito,] in qua provisionem et dispensationem plenariam idem episcopus obtinere dignoscitur, detineri faceret vinculis mancipatum pro eo, quod bona quaedam eiusdem domus, quae furtive subtraxerat, restituere detrectabat, propter quod etiam ab eodem episcopo fuerat excommunicationis vinculo innodatus, et supradictus decanus episcopum monuisset, ut ei restitueret vel saltem recrederet presbyterum memoratum, quem ad iurisdictionem suam spectare firmiter asserebat, [idem episcopus multiplicem rationem allegans, quare se ad hoc nullatenus teneri dicebat, eundem presbyterum restituere vel recredere penitus recusavit, proponens, quod super hoc eidem decano paratus erat in propria curia, quum decanus eius vasallus exsisteret, vel coram arbitris communiter eligendis, seu etiam coram metropolitano iustitiam exhibere. Decanus autem haec omnino recusans coepit graviter comminari, quod tale aliquid faceret, quod episcopo displiceret, propter quod] episcopus metuens, ne decanus aliquid in suum praeiudicium attentaret, se ac suos, statum ecclesiae ac civitatis suae protectioni metropolitani supponens, ad eius audientiam appellavit, festum sanctae Mariae Magdalenae proximo praeteritum terminum appellationi praefigens. Verum decanus post modicum tempus canonicis Altissiodorensibus convocatis, interdictum huiusmodi eis contradicentibus promulgavit, ut episcopo in civitate praesente a divinis in Altissiodorensi ecclesia cessaretur. Postmodum vero quum die appellationi praefixo comparuissent partes coram officiali curiae Senonensis, decanus allegans, quod appellationi ab episcopo interpositae ideo non duxerat deferendum, quoniam presbyter supradictus adhuc in vinculis tenebatur, quando ad nos vocem appellationis emisit, officialis autem iudicavit irritum interdictum a decano post appellationem episcopi ad sedem metropoliticam interpositam promulgatum, †[capitulo ecclesiae Altissiodorensis iniunxit, ut interdictum illud nullatenus observaret. Quumque postmodum episcopo praesente decanus firmiter inhiberet, ne in ecclesia cantaretur, et G. capellanum episcopi cantantem ibidem post appellationem ad nos interpositam vinculo excommunicationis adstringens, divinum officium in ecclesia impediret, nec monitus per episcopum saepius officium perturbare desisteret, episcopus demum ipsum tanquam contumacem et incorrigibilem excommunicationis mucrone percussit; quem postea venerabilis frater noster Senonensis archiepiscopus devitandum publice nunciavit. Unde procurator ipse postulavit a nobis, ut supradictam interdicti sententiam irritam iudicantes, excommunicationis ab episcopo latam sententiam faceremus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Decanus autem proposuit ex adverso, quod quum episcopus R. presbyterum pertinentem ad iurisdictionem suam faceret in vinculis detineri, et ipse tam a clericis quam laicis civitatis fuisset graviter increpatus, tanquam negligeret ius ad se pertinens defensare, qui ad servandas ecclesiae consuetudines iuramento super hoc praestito tenebatur, per se ipsum episcopum monuit, ut presbyterum ipsum restitueret libertati, paratus sufficienter ostendere, quod ad iurisdictionem suam idem presbyter pertinebat, eundem episcopum demum faciens per plures alios commoneri, ut presbyterum sibi redderet vel recrederet, vel saltem poneret in sequestro. Quumque nequisset episcopus ad istorum aliquod inclinari, capitulo convocato decanus de conniventia eius huiusmodi posuit in ecclesia interdictum, ut episcopo in civitate praesente cessaretur in ecclesia penitus a divinis, exsecutionem nihilominus sententiae suspendendo, donec super hoc haberet cum archiepiscopo, qui proximo venturus erat in civitate, tractatum, per quem sperabat posse concordiam reformari. Ceterum licet postea praesente archiepiscopo episcopum monuisset, ut aliquem supra dictorum modorum ad liberationem presbyteri acceptaret, in nullo tamen perficere potuit apud eum; quin immo ad metropolitanae sedis audientiam episcopus appellavit, appellationi suae praefigens terminum supra dictum. Unde decanus in capitulum rediens canonicis universis iniunxit, ut interdictum, sicut ab eo positum fuerat, observarent. Die vero appellationi praefixo coram Senonensi officiali decanus cum episcopi procuratore comparens, et gravamen sibi metuens imminere, ad sedem apostolicam appellavit, Laetare Ierusalem appellationi suae termino constituto, et se ac statum suum et Altissiodorensis ecclesiae protectioni sedis apostolicae supponendo. Quum autem episcopo praesente post haec decanus G. clericum eiusdem episcopi pro eo, quod duos clericos violenter ceperat, excommunicatum publice nunciasset, et mandasset clericis, ut a se latam interdicti sententiam observarent, episcopus in ipsum decanum excommunicationis sententiam promulgavit, excommunicatum eum saepe dicto archiepiscopo et capitulo Senonensi nunciando. Propter quod ipsum archiepiscopus de quorundam consilio nunciavit publice devitandum, licet quidam canonici Senonenses saniori ducti consilio non vitaverint communionem ipsius. Ex] his igitur et aliis, quae utrinque fuere proposita coram nobis, intelleximus evidenter, quod, etsi episcopus prudenter et utiliter providisset, ut decano recredidisset presbyterum saepe dictum ad omnem prorsus scandali materiam amputandam, Quia vero idem episcopus, sicut praemissum est, diversos modos expressit, secundum quos decano paratus fuit super captione presbyteri iustitiam exhibere, ad metropolitanam sedem appellans, decanus non potuit post hoc ferre sententiam interdicti, et ideo de consilio fratrum nostrorum sententiam ipsam ab eo post appellationem legitime promulgatam irritam decernimus et inanem, illo non obstante, quod decanus ad excusationem suam quasi variando proposuit coram nobis, quod, priusquam episcopus appellasset, ipse sententiam tulerat, cuius tamen effectum ad tempus duxerat suspendendum, quum interim appellatione interposita procedere non debuerit ad sententiam exsequendam, officialis tamen processum, qui post appellationem ad sedem apostolicam interpositam huiusmodi sententiam interdicti irritam et inanem decrevit et mandavit penitus non servari, temerarium iudicantes, quum appellatione ad nos interposita nihil debuerit innovari. Praeterea licet excommunicationis sententia in decanum per episcopum promulgata rite lata prima facie videretur, quoniam, quum per iam dictum officialem esset prohibitum, ne servaretur in ecclesia interdictum, et idem decanus, ne celebraretur in ecclesia prohibendo, divinum videretur officium perturbare: quia tamen per appellationem ad nos interpositam ex parte decani, cui etiam officialis duxerat deferendum apostolos concedendo, non solum principale negotium, sed accessoria etiam ad nostrum referebantur examen: eandem sententiam post appellationem huiusmodi promulgatam decernimus viribus caruisse, ac ipsum decanum ea non fuisse ligatum. Verum licet archiepiscopus quorundam consilio circumventus post appellationem praedictam, de qua sibi per officialis sui literas innotuerat, decanum denunciaverit evitandum, Senonenses tamen canonicos, qui saniori ducti consilio communicaverunt eidem, ut appellationi ad nos interpositae magis quam denunciationi ab archiepiscopo factae deferrent, inculpabiles iudicamus. [Quia vero etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. Ian. Ao. X. 1207.]
CAP. LVI.
Postquam Papa aliquam causam ad se revocat, non valet processus postea per minorem iudicem factus; sicut non valeret, si fuisset ab eo legitime appellatum. Hoc dicit, ut cuilibet lecturae satisfiat.
Idem Mediolanensi Archiepiscopo.
Ut nostrum prodeat de vultu Dei iudicium (Et infra: [cf. c. un. Ut eccl. benef. III. 12.]) Iudicibus dedimus in mandatis, ut, si etiam post secundum mandatum, per quod totius cognitionem negotii ad nostrum iudicium revocavimus, traditionem sigilli dicto H. a te cognoscerent esse factam, eam decernerent irritam et inanem, inhibentes illi, ne quomodolibet eo uti praesumeret, quum plus sit, Romanum Pontificem ad se aliquod revocare negotium, quam quemquam ad eum super aliquo negotio provocare. Tolerabamus autem etc. (cf. c. un. Ut eccl. benef. III. 12.) [Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]
CAP. XLVII.
Si terminum appellationis prosequendae statutum ab homine altera pars praevenit, hoc tacito literas impetrando, literae non valent: sed terminum iuris etiam appellatus praevenire potest, dummodo nimium non praecurrat. Et ubi ex dilatione imminet periculum, etiam neutra parte prosequente potest iudex ad quem supplere, partes compellendo ad prosecutionem.
Idem Abbati sancti Felicis et G. Canonico Bononiensibus.
Oblatae nobis vestrae literae continebant, quod, quum quidam iudices, quibus causa, quae inter Sambr. et Rinocor. plebes vertebatur, absque appellationis remedio fuerat ab apostolica sede commissa, pro plebe Sambriensi sententiam protulissent, et a procuratore plebis de Rinocor. ad nos fuerit sine termino appellatum, nec delatum appellationi fuisset, nec ad prosecutionem ipsius terminus a iudicibus partibus assignatus: plebanus de Sambro super observatione praedictae sententiae, sicut rationabiliter lata erat, nostras ad vos literas et alia pars alias commissionis literas a nobis super infirmanda [vel confirmanda] eadem postmodum ad alios iudices impetravit, nulla in posterioribus literis de prioribus habita mentione. Unde in dubitatione revocato, an posteriores iudices, vel vos de illa debeatis cognoscere, nos super hoc consulere voluistis, [adiicientes nihilominus, a quibusdam sapientibus pro parte fuisse propositum appellante, quod, quum in tali articulo de legis beneficio annum habeat, infra quem secundum se communiterve ipsam exsequi litem possit, medio tempore pro suo arbitrio, quando vellet, prosequi poterat appellationem eandem, nec ad id compelli debebat, antequam idem temporis spatium haberetur. Quare nullius esse valoris primas literas asserebant, etsi de ipsis nulla sit mentio habita in secundis. Pro parte vero altera quosdam alios iurisperitos dixisse, quod quum interesset eiusdem, ne tamdiu sententia maneret suspensa et ipsius confirmatio differretur, et iudices, qui eam protulerant, appellationem praedictam non duxerint admittendam, tum quia fuerat a nobis inhibita, tum quia frivola videbatur, licite pars potuit appellata huiusmodi literas interim impetrare, praesertim quum, si aliter diceretur, gravem interdum ecclesiae sustinerent iacturam, quum in causis ecclesiasticis secundum canones appellare liceat, quotiens gravamen occurrit vel alia iusta causa. Unde contingere posset, si taliter annus cuilibet provocanti daretur, quod causa usque ad sex vel octo annos debitum non sortiretur effectum. Quosdam insuper alias opinatos, quod primae valebant literae, non secundae, sed pars, quae appellaverat, infra annum suam appellationem prosequi non tenebatur]. Licet igitur appellanti legitime a sententia indulgeatur annus a lege, aut [etiam] ex iusta causa biennium ad appellationem interpositam prosequendam; quia tamen huiusmodi terminus potest restringi non solum a provocante, verum etiam a iudice, a cuius sententia provocatur, quum ideo sit constitutus, non ut terminus ipse praeveniri non possit, sed ne valeat prorogari, credimus distinguendum, in quo casu literae impetrantur. Et quidem, quando certus terminus ab appellante vel a iudice appellationi praefigitur prosequendae, si eo tacito appellatus literas impetraverit, huiusmodi literae tanquam tacita veritate subreptae obtinere non debent aliquam firmitatem. Si vero non sit aliquis certus terminus a iudice vel ab appellante praefixus, pars appellata infra terminum constitutum a lege, dummodo nimium non praecurrat, ut appellantem in commissione impetranda supplantet, commissionis literas poterit impetrare, quarum auctoritate in appellationis causa legitime procedatur ita, quod, si appellans voluerit in causa appellationis procedere, oportebit eum agere sub iudice sic obtento, nisi possit eum legitime recusare. Quod si agere noluerit appellans, appellatus potest nihilominus prosequi causam ipsam, maxime si sentiat, sibi ex dilatione imminere gravamen. Superior quoque iudex, si viderit, ex dilatione periculum imminere, potest et debet, neutro prosequente appellationem, occurrere, ut periculum evitetur, puta, si a sententia lata super confirmatione alicuius electi fuerit provocatum, et utraque pars velit etiam [usque] ad annum prosecutionem appellationis differre, potest utique, immo debet superior iudex, ad quem fuerat appellatum, terminum provide moderari, ne gregi dominico diu desit cura pastoris. Ex his igitur consultationi vestrae noveritis esse responsum, quod per posteriores non derogatur prioribus legitime impetratis, per quas ad confirmandam sententiam vel infirmandam praevia potest ratione procedi. [Dat. Viterbii VII. Id. Iul. Ao. XII. 1209.]
CAP. LVIII.
Altera parte contumaciter absente potest iudex appellationis etiam principale negotium definire, si post litem contestatam fuerit appellatum.
Idem.
Per tuas nobis literas requisisti, utrum, si sub alicuius examine post latam sententiam, vel saltem post depositiones testium publicatas et lectas, fuerit ad sedem apostolicam appellatum, hi, qui super haec delegantur a nobis, si altera partium eorum se noluerit conspectibus praesentare, causam sibi delegatam iudiciali possint calculo terminare. Nos igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum lis super eodem negotio coram primis iudicibus sit legitime contestata, poterunt iudices delegati, eo, qui convenitur, se per contumaciam absentante, quum eis de meritis causae liquebit, commissum sibi negotium diffinire.
CAP. LIX.
Notabile et famosum capitulum, habens multa nova dicta utrumque ius limitantia; et h. d. in summa, inhaerendo simpliciter verbis literae: Appellans ante sententiam tenetur exprimere causam rationabilem coram ipso iudice a quo, nec admittitur exceptio, quod prius miserat nuncium ad sedem apostolicam, vel quod literas impetraverat, quae nondum sunt iudici praesentatae.
Idem in concilio generali.
Ut debitus honor deferatur iudicibus, et litigatoribus consulatur super laboribus et expensis, statuimus, ut, si quis coram idoneo iudice convenerit adversarium, ille ante sententiam ad superiorem iudicem absque rationabili causa non provocet, sed coram illo suam iustitiam prosequatur, non obstante, si dicat, quod ad superiorem iudicem nun¬cium destinaverit, aut etiam literas impetraverit ab eodem, priusquam delegato fuerint assignatae. Quum autem ex rationabili causa putaverit appellandum, coram eodem iudice causa probabili appellationis exposita, tali videlicet, quae, si foret probata, deberet legitima reputari: superior de appellatione cognoscat. Et si minus rationabiliter eum appellasse constiterit, illum ad inferiorem remittat, et in ex¬pensis alteri parti condemnet; alioquin ipse procedet, salvis constitutionibus de maioribus causis ad sedem apostolicam referendis.
CAP. LX.
Si iudex, a quo est appellatum a gravamine, illud revocat, potest in principali causa procedere.
Idem in eodem.
Quum cessante causa cesset effectus, statuimus, ut, sive iudex ordinarius sive delegatus aliquid comminando vel interloquendo protulerit, quo exsecutioni mandato alter litigantium gravaretur, et sano usus consilio ab huiusmodi interlocutionis vel comminationis effectu destiterit, libere in causae cognitione procedat, non obstante, si a tali comminatione vel interlocutione fuerit appellatum, dummodo non sit ex alia causa legitima suspectus, ne processus negotii frivolis occasionibus retardetur.
CAP. LXI.
Volens iudicem recusare, debet coram eodem suspicionis causam proponere, et eam coram arbitris communiter eligendis probare, qua non probata sua iurisdictione iudex utitur in principali; ea vero probata, remittit negotium ad superiorem, vel causam committit de recusatoris consensu. – (Porro etc.:) In notoriis non admittitur appellatio. In dubiis causa probabilis coram iudice est exprimenda, quae debeat legitima reputari, quam si non prosequitur, iudex a quo in causa procedat. Idem si prosequitur, et non probat. Haec autem constitutio non extenditur ad regulares. H. d.
Idem in eodem.
Quum speciali sit prohibitione provisum, ne quis in aliquem excommunicationis sententiam nisi competenti commonitione praemissa promulgare praesumat, volentes etiam providere, ne forte commonitus frustratoriae recusationis vel appellationis obtentu monentis possit declinare examen, statuimus, ut, si allegaverit, se iudicem habere suspectum, coram eodem causam iustae suspicionis assignet, et ipse cum adversario, vel, si forte adversarium non habeat, cum iudice arbitros communiter eligat; aut, si forte communiter convenire non possint, absque malitia ipse unum, et ille alium eligat, qui de suspicionis causa cognoscant. Et si nequiverint in unam concordare sententiam, advocent tertium, ut quod duo ex ipsis decreverint robur obtineat firmitatis; sciantque se ad id fideliter exsequendum ex iniuncto a nobis in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii districto praecepto teneri. Causa vero suspicionis legitima coram ipsis infra competentem terminum non probata, sua iurisdictione iudex utatur. At ipsa probata legitime, de recusatoris assensu personae idoneae committat negotium recusatus, vel ad superiorem transmittat, ut in eo ipso procedat secundum quod fuerit procedendum. Porro commonito ad appellationis obstaculum convolante, si eius excessus evidentia rei, vel ipsius confessione, aut alio modo legitimo fuerit manifestus, quum appellationis remedium non sit ad defensionem iniquitatis, sed ad praesidium innocentiae institutum, non est provocationi huiusmodi deferendum. Excessu quoque dubio exsistente, ne frivolae appellationis diffugio appellans iudicis processum impediat, coram eodem probabilem causam appellationis exponat, talem videlicet, quae, si foret probata, deberet legitima reputari, et tunc, si habuerit ad¬versarium, infra terminum secundum locorum distantiam et temporis qualitatem et naturam negotii ab eodem iudice moderandum, appellationis causam prosequatur. Quam si prosequi non curaverit, extunc ipse iudex appellatione non obstante procedat. Nullo autem adversario comparente, quum iudex ex suo procedat officio, appel¬lationis causa coram superiore probata, superior suae iurisdictionis officium exsequatur. Sed si appellans in eius probatione defecerit, ad eum, a quo ipsum malitiose appellasse constiterit, remittatur. Ceterum has duas constitutiones praemissas nolumus ad regulares extendi contra suas speciales observantias.
CAP. LXII.
Si iudex confessionem advocati eadem die revocatam pro litis contestatione velit habere, vel processum a subdelegato subdelegati factum ratificat, licita appellatur.
Honorius III. Decano, Cancellario et Cantori Linconiensibus.
Quum causam, quae inter dilectos filios abbatem et fratres de Valle sancti Ioannis de Croston Praemonstratensis ordinis ex parte una, et priorem et canonicos de Novo loco Eboracensis dioecesis ex altera super ecclesia de Holiseth vertitur, utriusque partis procuratoribus apud sedem apostolicam constitutis, dilecto filio nostro R. sancti Angeli diacono cardinali commiserimus audiendam, †P. et B. procuratores praedictorum abbatis et fratrum in ipsius praesentia constituti, petebant instanter, ut processum approbantes de Rievalle et Bellanledae abbatum et prioris de Malton, quibus ipsa causa a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro fuerat delegata, causam ipsam, quae tanto tempore iam duraverat, dignaremur sententialiter terminare. W. vero Procurator praedictorum prioris et canonicorum proposuit ex adverso quod coram praedictis iudicibus lis non fuerat contestata, sed perperam processerant ex abrupto. Nam quum die statuta idem coram subdelegatis iudicum delegatorum comparens inducias ad proponendum exceptiones dilatorias petiisset, quia advocatus ipsius ductus errore respondit, quod ecclesia de Novo loco ecclesiam ipsam, de qua erat quaestio, per quadraginta annos et amplius pacifice possederat et quiete, licet ipse eadem die advocati errorem corrigens, ipsius responsionem, quae suae petitioni contradicere videbatur, ne per eam aliquod sibi posset praeiudicium generare, pro eo, quod ante litis contestationem sunt exceptiones dilatoriae proponendae, coram eisdem iudicibus revocavit. Iudices tamen per huiusmodi responsionem erroneam advocati litem contestatam fore credentes, non solum ad receptionem et examinationem testium partis alterius temere processerunt, †sed etiam gravamini gravamen addentes, quum examinationem quorundam testium priori de Vellebeo et suo coniudici delegassent, qui vices suas subdelegarunt aliis contra canonicas sanctiones, receptionem et examinationem testium ab ipsis de facto, quum de iure nequiverint, factam minus provide approbarunt. Propter quae gravamina ex parte praefatorum prioris et canonicorum ad sedem fuit apostolicam appellatum. Unde idem procurator cum instantia postulabat, ut memoratum iudicum processum decerneremus irritum et inanem. Quia vero super praemissis nobis non potuit fieri plena fides, discretioni vestrae utriusque partis procuratorum assensu Mandamus, quatenus, si dicti prior et canonici de Novo loco infra tres menses post susceptionem praesentium legitime probaverint coram vobis, quod per praefatum W. procuratorem ipsorum eadem die advocati responsio exstiterit revocata, quia sic per consequens lis contestata non fuit, quum etiam procuratores alterius partis recognoverint, litem non aliter quam per dicti advocati responsionem, praescriptionem temporis allegantis contestatam fuisse, vel quod primi delegati, videlicet abbas de Rievalle et eius collegae testes receptos a subdelegatis subdelegatorum suorum, sicut ab altera parte proponitur, approbaverint quum secundum canonicas et legitimas sanctiones non nisi delegatus a principe causam alii valeat delegare, quicquid ab ipsis post appellationem eorum factum est, dummodo haec in appellatione ipsa expressa fuerint, nuncietis irritum et inane.
CAP. LXIII.
Non sufficit appellanti docere, quod exceptionem legitimam et veram opposuit et appellavit, nisi doceat propter exceptionem admissam appellasse. H. d. et est casus not. et quotidianus.
Idem Decano et Thesaurario et P. S. Petri Canonico Zamorensibus.
Dilecto filio G. capellano nostro, D. presbytero et I. episcopi et G. capituli Salamantini procuratori a nobis auditore concesso, procurator capituli pro se et procuratore ipsius episcopi proposuit coram eo, quod, quum dictus presbyter super receptione sua in Salamantina ecclesia exsecutorias a nobis ad archidiaconum Civitatensem et collegas eius literas impetrasset, partibus coram eis exsecutoribus constitutis, fuit ex parte ipsorum episcopi et capituli allegatum, quod, quum in ipsa sit ecclesia certus numerus canonicorum iuramento firmatus, de quo in literis ad eos directis mentio non fiebat, per eas non debebant contra ipsos procedere, et, ne aliter facerent, fuit ad nostram audientiam, assignatis quibusdam aliis causis legitimis, appellatum. †Sed ipsi exsecutores, huiusmodi appellatione contempta, excommunicationis sententiam in episcopum et capitulum protulerunt. Quare petebat procurator praedictus, sententiam ipsam irritam nunciari, et dictum presbyterum super hoc ab eorundem episcopi et capituli vexatione compesci. (Et infra:) Quoniam igitur, etsi per confessionem ipsius presbyteri factam coram auditore praedicto constiterit, Salamantinam ecclesiam habere certum numerum canonicorum iuramento firmatum, et huiusmodi exceptionem coram exsecutoribus supra dictis fuisse propositam, et etiam, quod appellatum exstiterit ab eisdem, quia tamen non constitit, quod propter exceptionem huiusmodi non admissam aliamve legitimam causam fuerit appellatum, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, praefatam exceptionem huiusmodi de certo canonicorum numero iuramento firmato, vel alias legitimas exceptiones fuisse propositas coram ipsis exsecutoribus, nec admissas; ac ideo partem episcopi et capituli appellasse, ipsorum exsecutorum processum denuncietis irritum et inanem.
CAP. LXIV.
Appellans, qui terminum appellationi praefigit, si mittit procuratorem ad impetrandum et contradicendum tantum, et appellatio fuit recepta a iudice, vel approbata a parte, adversario legitime prosequenti condemnatur in expensis. H. d. secundum communem intellectum, licet glossa aliud senserit.
Idem sancti Andreae Archidiacono et Magistro Canonico de Melten.
Nicolao militi ac fratri E. monacho monasterii sanctae Mariae de Drundaniam Cisterciensis ordinis dioecesis Candidae casae apud sedem apostolicam constitutis dilectum filium nostrum S. sancti Africani diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius praesentia quum dictus monachus non nisi ad impetrandum et contradicendum procurator fuerit institutus, sicut ex literis dictorum abbatis et conventus constitit evidenter, supplicavit humiliter idem miles, ut contra ipsos tanquam contumaces procedere deberemus, †ac dare aliquibus in mandatis, qui eosdem pro eo, quod ad prosequendam appellationem emissam procuratorem minus idoneum destinarunt, ipso eandem personaliter prosequente, in resarciendis sibi damnis et expensis legitime condemnantes, eo prius, sicut iustum fuerit, restituto, audiant super his quae contra praedictos abbatem et conventum praefatus miles rationabiliter duxerit proponenda. Quia vero super praemissis nobis non potuit fieri plena fides, de assensu militis et monachorum praedictorum discretioni vestrae Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictos abbatem et conventum appellationi suae terminum praefixisse, quum ad prosequendam eandem sufficientem procuratorem non miserint, memorato milite ipsam personaliter prosequente, ipsos ad restituendas expensas a tempore appellationis factas eidem militi condemnetis, eodemque, sicut iustum fuerit, primitus restituto, audiatis causam, et appellatione remota fine debito terminetis.
CAP. LXV.
Ab eadem sententia ab eodem tertio appellare non licet.
Idem Episcopo Mantin. et P. Canonico Tuscanensi.
Sua nobis R. tutor filiorum quondam B. civis Tuscanensis petitione monstravit, quod, quum inter ipsum ex una parte, et F. pro se, ac Petrum Campumallum tutorem B. quondam filii B. concives suos ex altera super quadam summa pecuniae et rebus aliis coram R. tunc iudice comitatus Tuscanensis non ex delegatione apostolica quaestio verteretur, idem diffinitivam pro eodem R. sententiam promulgavit, quae bis fuit per iudices delegatos a sede apostolica confirmata. Sed licet Petrus Picheta canonicus Tuscanensis, cui exsecutionem ipsius sententiae dicimur commisisse, ipsum in possessionem quarundam domorum et aliarum rerum legitime induxisset, quia pars altera, quae ab aliorum delegatorum cognitione semel et iterum appellaverat, tertio vocem appellationis ad nos emittens contra legitimas sanctiones, dilecto filio P. Severini canonico Tuscanensi et eius collegae cognitionem ipsius sententiae a nobis obtinuit delegari, †illi, prout erant contra eum plus debito animosi a possessione praedicta contra iustitiam eiecerunt eundem. Quumque dilectus filius noster R. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis super appellatione tertio ad nos emissa utrique parti a nobis datus auditor, interlocutus fuerit, illos non potuisse de iure tertio appellare, nos praedicto P. Severini et eius collegae nostris dedimus literis in mandatis, ut in negotio ipso nequaquam procedere attentarent.
CAP. LXVI.
Appellatio omisso medio iudice interposita causam non devolvit exceptione opposita. Hoc dicit secundum communem intellectum.
Idem Magistro G. Archidiacono et Officiali Lemon.
Dilecti filii prior et conventus de Lacu Rubeo transmissa nobis petitione monstrarunt, †quod, quum inter ipsos ex parte una, et F. de Hambaro, militem Claromontensis dioecesis ex altera super quodam nemore et rebus aliis coram magistro A. canonico Claromontensi non ex delegatione apostolica quaestio verteretur, idem miles ad venerabilem fratrem nostrum Bituricensem archidiaconum frustratorie vocem appellationis emittens, causam super his officiali Bituricensi obtinuit delegari. Coram quo Ex parte dictorum prioris et conventus fuit excipiendo propositum, quod, quum omisso dioecesano episcopo fuisset ad eundem archiepiscopum appellatum, ad quem gradatim fuerat appellandum, in causa ipsa de iure procedere non poterat, nec debebat. Sed quia dictus officialis archiepiscopi huiusmodi eorum exceptionem admittere denegabat, ipsi ad nostram audientiam appellarunt. At ille, ipsorum appellatione contempta, suspensionis et interdicti tulit sententias in eosdem. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si dictas sententias post huiusmodi appellationem inveneritis esse latas in eos, denuncietis eas penitus non tenere.
CAP. LXVII.
Si is, qui desiit esse tutor, nomine pupilli convenitur invitus, poterit appellare.
Gregorius IX. Magistro scholarium H. et G. de Rupe Canonicis S. Andoniani Morinensis dioecesis.
Ex parte M. dominae de Colb. nobis fuit oblata querela, quod, quum nobis mulier domina de Bellebron. super quibusdam terris ipsam nomine filiorum suorum coram iudicibus auctoritate nostra traxisset in causam, eadem in iudicum ipsorum excipi fecit praesentia, quod, quum res, de quibus in iudicio agebatur, et praedicti filii eius sub potestate et tutela ipsius minime permanerent, quum iam ad secunda vota transisset, super his ei non tenebatur ipsorum nomine, quorum tutrix esse desierat, respondere. Sed quia dicti iudices hac exceptione neglecta nihilominus ad hoc compellebant eandem, ipsa sentiens se gravari, nostram audientiam appellavit. Ideoque manda¬mus, quatenus, si ita est, revocato in irritum, quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, audiatis hincinde proposita, etc.
CAP. LXVIII.
Si iudex de iure dubitans vult consulere superiorem, debet consultationis copiam partibus edere; alias eius verbis consultationis fides non adhibetur.
Idem Magistro et Fratribus domus Moriensis.
Intimasti (Et infra:) Praeterea Hospitalariis ignorantibus, et non facta eis copia de inquisitionis processu ad nos relationem transmisisse noscuntur, quum iuxta legitimas sanctiones, quotiens relaturum se iudex quilibet pollicetur, illico litigatoribus apud acta consultationis exemplum edere teneatur.
CAP. LXIX.
Si ante litem contestatam circa principale negotium iudex aliquid innovat, vel diem assignatam sine causa praevenit, licite appellatur. Et si procurator datus ad impetrandum super appellatione non servavit formam mandati, auditur appellans etiam post annum.
Idem Archiepiscopo, Archidiacono et G. Canonico Turonensibus.
Significante Aurelianensi episcopo nos noveritis accepisse, quod, quum decanus et capitulum Magdunense ipsum super eo, quod dicebant alibi, quam in stallis decani et capituli praedictorum carnifices carnes vendere non debere, coram iudicibus auctoritate apostolica convenissent, petentibus tandem decano et capitulo nominatis iudicum officium implorando, ut, quum idem episcopus post citationem carnes in stallis aliis vendi fecisset, quod per eum super hoc factum fuerat in statum pristinum revocarent, pro parte ipsius fuit propositum, quod, quum lis praesertim non fuisset super negotio contestata, locum imploratio huiusmodi non habebat, adiiciens, quod, quum de consensu partium coram dictis iudicibus ad litigandum super ipso negotio certus dies statutus fuisset, et quantum ad illam diem solutum fuisset iudicium eorundem, praevenire diem ipsum ac audire partem adversam in tali imploratione absque consensu partium non debebant. Et quia super his non audiebant eundem, nostram audientiam appellavit. Et licet procuratorem suum infra annum ad huiusmodi appellationem miserit prosequendam, quia tamen dictus procurator, ut creditur, circumventus contra inhibitionem ipsius episcopi nostras super hoc ad quosdam iudices certa ratione suspectos literas impetravit, dictus episcopus uti noluit literis sic obtentis, petens non obstante lapsu anni ad prosecutionem appellationis admitti. Ideoque mandamus, quatenus, si inhibitione huiusmodi et praemissis causis appellationis vel earum altera constiterit, revocato in irritum, etc. Usque ad attentatum in iam dicto negotio iuxta priorum continentiam literarum, etc.
CAP. LXX.
Capitulum famosum et multum allegabile, et h. d.: Ad iustificandam appellationem ex causa interpositam probare oportet causae veritatem coram iudice ad quem, nisi fuerit coram iudice a quo oblata et reiecta. H. d. singulariter usque ad §. Eidem. – §. 1. Si appellatio non fuit recepta a iudice vel approbata a parte, sufficit appellanti mittere procuratorem ad impetrandum et contradicendum, licet pars appellata sit parata in curia prosequi. H. d. usque ad §. Ille denique. Abbas Siculus. – §. 2. Ante inchoatam prosecutionem appellationis appellans potest, si vult, invito appellato petere, ut remittatur ad iudicem a quo; sed condemnabitur in expensis factis per partem adversam in illa appellatione. H. d. usque ad §. Sane. Abbas Siculus. – §. 3. Articulus appellationis interpositae a gravamine discutitur per iudicem ad quem, parte absente per contumaciam, etiam lite non contestata in appellatione vel principali causa. Hoc dicit, Abbas Siculus.
Idem.
Interposita appellatione ex causa probabili non sufficit appellanti probare, quod ex causa huiusmodi provocavit, si eam non doceat esse veram, nisi hoc se offerens probaturum non fuisset admissus. §. 1. Eidem quoque permittitur, si non recipiatur appellatio eius a iudice, nec ab adversario approbetur, super prosecutione appellationis per procuratorem ad impetrandum et contradicendum constitutum literas impetrare, licet pars altera per se vel per procuratorem idoneum iudicium super hoc apud sedem apostolicam recipere sit parata. §. 2. Ille denique, qui vocem appellationis emisit, cuius nondum est alii cognitio delegata ad petitionem eiusdem, ad eum, a quo provocavit, de iure remittitur, contradictione partis alterius non obstante; est tamen in legitimis expensis adversario, quas eum propter hoc fecisse constiterit, condemnandus. §. 3. Sane parato aliquo probare gravamen, propter quod duxerat appellandum, et parte adversa se contumaciter absentante, potest super hoc lite non contestata procedi, licet nondum litis contestatio facta fuerit in ipso appellationis articulo vel negotio principali, quia, quum in hoc casu iniquitas prioris iudicis principaliter arguatur, non est rigor iuris, ex quo sequi posset causae perplexitas, requirendus.
CAP. LXXI.
Clausula: “appellatione remota” in medio literarum posita respicit praemissa, quibus annectitur, non sequentia, nisi repetatur in fine literarum. Et hoc si negotia sunt separata.
Idem.
Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quotiens clausula, per quam tollitur appellationis remedium, in medio literarum ponitur, si sunt plura negotia se minime contingentia, praemissa tantum complectitur, nisi forte in fine literarum praedicta clausula iteretur.
CAP. LXXII.
Breve est, sed per alia verba sic summatur: Appellatio unius prodest alteri, si communi iure iuventur, et idem sit negotium, et eadem defensionis causa, et sint eadem sententia condemnati; alias secus.
Idem.
Una sententia pluribus condemnatis, si unus solus ad appellationis beneficium convolaverit, illius victoria iure communi ceteris suffragatur, si communi iure iuventur, idemque negotium et eadem causa defensionis exsistat.
CAP. LXXIII.
Iustus metus excusat adeo, quod non appellans habetur pro appellante, si fuerit protestatus, et appellationis causas duxerit exprimendas.
Idem.
Si iustus metus, quo minus appellaveris, te excusat, ad appellationis reputaris beneficium convolasse, dummodo infra tempus, quo licite provocatur, coram iudice, a quo appellasse volueras, vel, si habere ipsius copiam nequivisti, in praesentia bonorum virorum protestatione super hoc proposita, causas appellationis duxeris exprimendas.
TITULUS XXIX.
DE CLERICIS PEREGRINANTIBUS.
CAP. UN.
Contra peregrinantem seu proficiscentem ad sedem apostolicam non est aliquid innovandum.
Coelestinus III. Ambianensi Episcopo.
Conquerente I. presbytero intelleximus, †quod, postquam ad nos veniendi iter arripuit, quidam res eius diripere praesumpserunt. Licet autem presbyter idem res suas et ecclesiae suae in protectione nostra non posuerit, quando ad nos accessit, quia tamen propter hoc non debuit rebus suis spoliari, quum hi, qui accedunt ad praesentiam nostram, cum rebus eorum debeant esse sub apostolica protectione securi, fraternitati tuae mandamus, quatenus, quicquid eidem presbytero post iter arreptum ad nos veniendi subtractum est vel ablatum, sibi omni appellatione remota restitui faciatis incunctanter.
TITULUS XXX.
DE CONFIRMATIONE UTILI VEL INUTILI.
CAP. I.
De re scienter confirmata per Papam inferior iudex cognoscere non potest, nisi confirmatio non tenuerit, ut quia subreptitia, vel de re litigiosa. H. d. cum cap. sequenti.
Alexander III. Exonensi Episcopo.
Si quis rei litigiosae confirmationem impetravit ab apostolica sede, non minus potest iudex de causa cognoscere, et eam fine debito terminare. Sed si rem tunc pacifice possidebat, quum inde confirmationem obtinuit, non est tutum aut licitum iudici, de quaestione postea exorta decernere, aut eam diffinire absque sedis apostolicae mandato.
CAP. II.
Idem dicit.
Idem Vigoriensi Episcopo.
De confirmationibus autem Romanorum Pontificum volumus te tenere, quod contra illas, nisi novum apostolicae sedis procedat mandatum, aut certum sit, quod ipsae confirmationes sint per falsi suggestionem elicitae, non est aliquatenus iudicandum.
CAP. III.
Literae confirmationis super sententia, a qua erat appellatum, non valent, si appellatus malitiose praevenit appellantem; alias pendent, donec de appellatione cognoscatur.
Coelestinus III.
Bonae memoriae A. quondam canonicus vester, qui apud sedem apostolicam diem clausit extremum, super quibusdam nos consulere studuit, quae secundum tenorem nostrae responsionis vobis necessario duximus intimanda. Proposuit autem, sententiam per falsa instrumenta a delegatis iudicibus prolatam fuisse, quae nimirum vera esse credebantur, et infra decem dies ille, contra quem sententiatum fuerat, falsitatem instrumentorum advertens ab illa sententia appellavit; iudices tamen nihilominus sententiam exsecutioni mandarunt. Ceterum appellans, itinere statim ad apostolicam sedem arrepto, literas de retractando sententiam impetravit; adversarius autem ipsum caute praeveniens, confirmationis promulgatae sententiae rescriptum fuerat assecutus, in quo tamen nulla de facta appellatione mentio habebatur. Ideoque requisisti, quae quibus literis praeiudicium faciant. Respondemus igitur, quod posteriores debent prioribus praeiudicium generare. Ab hac siquidem prima consultatione quaestio suborta exhibita est in auditorio nostro secunda, quae ita se habet: Si. in eisdem, videlicet posterioribus, literis haec clausula poneretur, non obstantibus aliquibus literis confirmationis latae sententiae audiatur causa et fine debito terminetur, utrum sic primae revocari deberent. Ad hoc dicimus, quod per ultimas primae forent penitus revocandae. Verum si dicatur, sicut frequentius in literis apostolicis consuevit apponi: “nullis literis veritati et iustitiae praeiudicantibus,” vel sub alia forma verborum, dummodo nihil diceretur de literis confirmationis expresse, dicimus, quod primae tamdiu suum debent habere vigorem, donec de iniqua vel falsa sententia cognitio plenior habeatur. Tertio etc. (cf. c. 5. de prob. II. 19.)
CAP. IV.
Innovatio privilegii novum ius non tribuit, nec antiquum confirmat; sed, si quod competebat, conservat. Brevius sic potest summari: Innovatio privilegii non inducit confirmationem iuris in eo contenti.
Innocentius III. Decano Padeburensi.
Quum dilecta in Christo filia abbatissa et sorores ecclesiae de Gardeven. sua cuperent privilegia innovari propter, viarum discrimina quatuor episcopis, et abbatibus totidem, ut ea inspicerent diligenter, et tenorem ipsorum fideliter transcribentes sub sigillis suis nobis remitterent, duximus iniungendum, †qui apostolico mandato parentes, privilegia felicis recordationis Agapiti et Ioannis praedecessorum nostrorum sibi praesentata subtiliter conspexerunt, tenorem eorum sub sigillis suis nobis fideliter transmittentes. Venerabilis quoque frater noster G. Remensis archiepiscopus, tunc episcopus Praenestinus, in partibus illis officium legationis exercens, tenorem privilegiorum ipsorum sub sigillo proprio nostro fecit conspectui praesentari. Nos autem tam legato, qui sub sigillo proprio ea nostro fecit conspectui praesentari, quam inquisitoribus ipsis fidem debitam adhibentes, licet non videremus, quare non deberent eadem privilegia innovari, quia tamen C. maioris ecclesiae, et I. sanctae Crucis canonici [Hildesemenses in nostra praesentia constituti] proposuerunt, Hildesemensem ecclesiam in possessione subiectionis ipsius monasterii per centum annos et amplius exstitisse, privilegia ipsa tunc non duximus innovanda. Unde iudicibus dedimus in mandatis, ut ad locum idoneum pariter accedentes, citatis qui fuerint evocandi, inquirerent super his diligentius veritatem, et usque ad diffinitivam sententiam procedentes gesta omnia sub suarum testimonio literarum conscripta fideliter ad sedem apostolicam destinarent, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Ipsi vero mandatum apostolicum exsequi cupientes partes ad suam praesentiam citaverunt, a quibus pars Hildesemensis ecclesiae ad apostolicam sedem appellavit, propter quod iudices ipsi in causa procedere nequiverunt. Nuper autem, partibus in nostra praesentia constitutis, iterato praedicta petiit abbatissa, quatenus deberemus privilegia suae ecclesiae renovare, praesertim quum in praesentia delegatorum iudicum pars Hildesemensis ecclesiae nihil ostendere studuerit vel probare, quod monasterio vel privilegiis eiusdem in aliquo derogaret. Ex adverso vero fuit sollicite postulatum, ut causam ipsam discretis viris committere dignaremur, qui testes reciperent, quos contra privilegia monasterii, et ad probandum praescriptionem legitimam inducere proponebat. Nos igitur diligentius attendentes, quod iure sit civili provida deliberatione statutum, ut, quando periculum testium formidatur, ne veritas occultetur, et probandi copia fortuitis casibus subtrahatur, etiam lite non contestata testes valetudinarii et alii, de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, ad testimonium admittantur, eiusdem aequitatis similitudine provocati, praedicta privilegia, quasi iam nimia vetustate consumpta, quum fuerint non in pergameno, sed in papyro conscripta, duximus innovanda, nolentes, quod ex innovatione huiusmodi novum ius monasterio acquiratur, sed ut antiquum ius, si quod habet, per innovationem privilegii conservetur. Quia vero praefatum monasterium ad ius et proprietatem apostolicae sedis per privilegium praedecessoris nostri pertinere monstratur, ne ius ecclesiae Romanae remaneat indefensum, eandem abbatissam procuratricem ipsius duximus statuendam, ut, quum adversus Romanae ecclesiae possessiones et iura non nisi centenaria currat praescriptio, ipsa super hoc et aliis vice nostra procuret quae coram te in iudicio fuerint procuranda. Nolentes igitur, quod de statu eiusdem monasterii diutius dubitetur, per quod causa ipsa remaneat ulterius indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus locum tutum et commodum eligens, infra sex mensium spatium post susceptionem praesentium literarum recipias testes, quos ad praescriptionem probandam Hildesemensis ecclesia, vel ad interruptionem ostendendam Gandershemense coenobium duxerit producendos, et si legitimam praescriptionem probaverit, ut intendit, nisi probata fuerit interruptio ex adverso, subiectionem ipsius monasterii adiudices episcopo memorato, quum constet ipsum in sua dioecesi constitutum, privilegium, quod ipsi monasterio innovari fecimus, corrumpendo; alioquin eidem super hoc perpetuum imponens silentium, monasterium ipsum pronuncies perpetua libertate gaudere, nostro sibi privilegio resignato. [Testes autem etc. Dat. Ferentini XV. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. V.
Non valet confirmatio, quam religiosus impetravit a Papa super temporali administratione seu prioratu, si tacuit se regularem. Si vero expressit, rescriptum praesumitur falsum, quia Papa non consuevit concedere. H. d. cum sequent.
Idem Episcopo et praeposito Uticensibus.
Ad nostram audientiam dilecto filio praeposito Nemanensis ecclesiae significante pervenit, quod quidam canonici Nemanensis ecclesiae, super dilapidatione vel aliis criminibus infamati, a nobis literas confirmationis super administrationibus suis obtinere laborant, religionis ac professionis suae conditione suppressa. Quum igitur regularibus personis non consueverit apostolica sedes aliqua personaliter confirmare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus confirmationes, quas ab ipsis canonicis, quum regulares exsistant, noveritis taliter impetratas, auctoritate nostra suffulti denuncietis irritas et inanes. [Quodsi non ambo etc. Dat. Lateran. XVII. Kal. Iul. 1209.]
CAP. VI.
Idem dicit, quod supra cap. proximo.
Idem.
Porrecta nobis ex parte tua petitio continebat, quod plures ex religiosis, qui prioratibus vel aliis administrationibus praesunt, a nobis super ipsis prioratibus, quoad vixerint, possidendis confirmationis literas se asserunt impetrasse, †quarum occasione bona ipsorum prioratuum distrahunt et consumunt, asserentes se tibi quoad prioratus illos nulla ratione subesse. Quum igitur a cancellaria nostra huiusmodi literas emanasse non credamus, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus illos, qui tales literas exhibuerint, in quibus prioratus vel administrationes tanquam religiosis confirmantur, eosdem punias tanquam falsitatis auctores; si vero in eis non fit mentio religionis ipsorum, illas tanquam tacita veritate subreptas denuncies non valere. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Febr. 1205.]
CAP. VII.
Sententia seu laudum contra formam iuris vel compromissi latum per arbitros, licet per Papam in forma communi fuerit confirmatum, non tenet.
Idem nobili viro Matthaeo de Rivariis.
Examinata causa, quae vertitur inter te et milites Campanicos super ecclesia sancti Angeli de Casaperota, auditis, confessionibus et attestationibus intellectis, inspectis etiam instrumentis et allegationibus indagatis, perpendimus evidenter, arbitrium, quod vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam iuris et compromissi fuisse dictatum. Unde non obstante confirmatione felicis memoriae C. Papae praedecessoris nostri, qui confirmaverat illud, sicut provide latum fuerat, et ab utraque parte receptum, decernimus ipsum irritum et inane. Actionem autem etc. (cf. c. 15. de iud. II. 1.) [Dat. Lateran. IX. Kal. Apr. A. X. 1207.]
CAP. VIII.
In confirmatione ex certa scientia dictio “sicut” ponitur causative; nec nocet, si verbum confirmationis praecedit tenorem connrmati.
Honorius III. illustri Regi, Baronibus et Militibus, et aliis hominibus Cypri.
Venerabilis frater noster archiepiscopus Nichosiensis et suffraganei eius transmissa nobis petitione monstrarunt, quod inter ipsos ex parte una, et vos ex altera super quibusdam decimis, possessionibus et rebus aliis mediante venerabili fratre nostro Albanensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, amicabilis compositio intervenit, hoc expresse adiecto, quod quantocius eam auctoritate apostolica confirmari contingeret, statim deberet exsecutioni mandari. Verum licet ipsa sit per nos compositio confirmata, et ad maiorem rei evidentiam literis confirmationis tenor compositionis insertus, compositionem ipsam tamen renuistis observare, occasionem frivolam praetendentes tum ex eo, quod in literis nostris verbum confirmationis tenorem compositionis iuxta stylum ecclesiae Romanae praecedit, tum quia illa clausula consueta, scilicet: “sicut sine pravitate provide facta est,” in eisdem literis continetur. Quum igitur nedum contra Deum et ecclesias, sed nec etiam contra privatas personas huiusmodi cavillosis diffugiis insistere debeatis, Mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, compositionem observantes eandem, ipsam adimplere curetis.
CAP. IX.
Collatio ecclesiae alteri facta per legatum et per Papam confirmata ius dioecesani non laedit.
Idem universis Abbatibus et Praelatis ac Conventibus et Clericis in Constantinopolitana dioecesi constitutis.
Sua nobis venerabilis frater noster patriarcha Constantinopolitanus conquestione monstravit, quod, quum quidam vestrum sumentes occasionem ex eo, quod dilectus filius noster I. tit. sanctae Praxedis presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, quibusdam aliis ecclesiis et clericis in spiritualibus et temporalibus contulit monasteria eorundem, ipsi patriarchae obedire recusant et ei de iuribus patriarchalibus respondere, in suae praesumptionis adiutorium inducentes, confirmationes huiusmodi collationum a sede apostolica impetratas. Quum igitur nolumus iura, quae dioecesanis debentur, per collationes seu confirmationes praedictas minui seu aliquatenus laedi, universitati vestrae mandamus, quatenus occasione huiusmodi non obstante, ipsi patriarchae reverentiam et obedientiam debitam humiliter exhibere curetis, eique de iustitiis suis integre et in spiritualibus respondere, nisi forsan aliqui per expressum exceptionis privilegium osteriderint se munitos, alioquin sententiam quam idem patriarcha propter hoc rationabiliter tulerit in rebelles volumus usque ad satisfactionem condignam firmiter observari.
FINIS LIBRI SECUNDI.
LIBER TERTIUS
TITULUS I.
DE VITA ET HONESTATE CLERICORUM.
CAP. I.
Quum celebratur, divisus esse debet clerus a populo.
Ex concilio Maguntino.
Ut laici secus altare, quando sacra mysteria celebrantur, tam ad vigilias quam ad missas penitus stare vel sedere inter clericos non praesumant; sed pars illa, quae cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
CAP. II.
Ex concilio Pictaviensi.
Clerici arma portantes et usurarii excommunicentur.
CAP. III.
Presbyter habens populum debet habere clericum, qui secum cantet et in aliis hic expressis eum iuvet.
Ex concilio Maticensi.
Ut quisque presbyter, qui plebem regit, clericum habeat, qui secum cantet, et epistolam et lectionem legat, et qui possit scholas tenere, et admonere suos parochianos, ut filios suos ad fidem discendam mittant ad ecclesiam, quos ipse cum omni castitate erudiat.
CAP. IV.
Gregorius IX.
Si quis ex clericis comam relaxaverit, anathema sit.
CAP. V.
Ex concilio Carthaginensi.
Clericus neque comam nutriat, neque barbam.
CAP. VI.
Clericus non professus, nec in sacris exsistens, potest uxorem ducere; sed iterum tondebitur, si vult gaudere privilegio clericali, vel dispensative tenere beneficium. H. d. secundum modam, qui est magis consentaneus literae, secundum quem ponit unum casum duntaxat.
Ex concilio Triburiensi.
Clericus, si tonsura dimissa uxorem acceperit, qui quidem sit sine gradu, nec monasterio a parentibus traditus, uxorem permittatur habere, et iterum tondeatur, nec in vita sua uxorem dimittere audeat.
CAP. VII.
Clericus debet tonsuram deferre, et si non vult, potest invitus a suo superiore tonderi.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Clericis (Et infra: [cf. c. 5. Ne cler. vel mon. III. 50.]) Clerici, qui comam nutriunt et barbam etiam inviti a suis archidiaconis tondeantur. Vestimentis etc. (cf. 5. Ne cler. vel mon. III. 50.)
CAP. VIII.
Frequentans monasteria monialium, et monitus non desistens, si clericus est, deponitur; si laicus, excommunicatur.
Idem in concilio Lateranensi.
Monasteria praeterea sanctimonialium si quisquam clericus sine manifesta et rationabili causa frequentare praesumpserit, per episcopum arceatur, et, si non destiterit, ab officio ecclesiastico reddatur immunis; si laici, excommunicationi subdantur, et a coetu fidelium fiant penitus alieni.
CAP. IX.
Episcopus potest statuere in ecclesia certum numerum clericorum secundum ipsius facultates qui vivant in communi, et contradictores ad hoc compellere; et istos in communi viventes potest absolvere ab excommunicatione incursa propter iniectionem manuum in socium.
Gregorius VII.
Quoniam, ut ait scriptura, †proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, sicut ex sensualitate caro vergit in culpam: ita vigore spiritus praecedente et subsequente divina gratia animus niti debet ad veniam, et remedia semper inquirere, quibus irruentes occasiones mortis valeat declinare. Inde siquidem est, quod intelligentes multa ex defectu proprio, multa ex aliena malitia in vestris ecclesiis pervenisse, quae aut delictum in se, aut occasionem habeant delinquendi, per auctoritatem apostolicae sedis, cui ex dispositione Domini deservimus, prout datur ab eo, decernimus, obviandum, et auctoritatem in vobis episcopalis officii ad resecanda nociva in subditis vestris et inserenda utilia scriptis apostolicis muniendam [duximus], recolentes quod in veteri lege praecepit Dominus, dicens: “ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subiiciens mane ligna per singulos dies.” Statuimus ergo, ut, facultatibus ecclesiarum vestrarum atque proventibus et expensis etiam diligenter inspectis, certum in eis valeatis ponere numerum clericorum, et statuere, ut bona eorum veniant in commune, et in una domo vescantur, atque sub uno tecto dormiant et quiescant. Si qui vero contradictores exstiterint, licitum vobis sit per suspensionem officii et beneficii, aut graviori etiam poena, si opus fuerit, ad hanc observantiam eos appellatione compellere non obstante. Indulgemus etiam, ut, si quisquam eorum, qui simul vivunt, pro manus iniectione in socium a communione meruerit fieri alienus, reconciliandi eum et poenitentiam imponendi potestatem plenariam habeatis, nisi forte atrocitas facti poenam graviorem exspectet. Quod etiam de mulieribus et his qui pro senectute vel infirmitate praesentiam nostram adire non possunt volumus observari, nullum praeiudicium constitutioni ecclesiasticae aut successoribus nostris afferentes, quo minus super his qui rectius viderint valeant ordinare.
CAP. X.
Ecclesiastici iudices et delegati gratis iudicare debent, nec exigere possunt decimam vel aliam quotam litis, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Innocentius III.
Quum ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere †nos, qui, licet indigni, constituti sumus a Deo super gentes et regna, ut iuxta verbum propheticum evellamus et destruamus, aedificemus et plantemus, summopere debemus satagere, quatenus evellamus vitia et plantemus virtutes, destruamus iniqua et aedificemus honesta, sicque nostra sollicitudine mediante prava transeant in directa, et aspera convertantur in plana. Licet autem huius nostrae sollicitudinis labor generaliter debeat ad omnes extendi, quia sapientibus sumus et insipientibus debitoses: specialiter tamen ad clericos, qui dormire debent a citiis, ut sint pennae columbae deargentatae, ne quid appareat in illis, quod obfuscet candorem ecclesiasticae puritatis. Sane ad audientiam apostolatus nostri multorum assertione pervenit, quod, quum ex delegatione nostra causas suscipitis pertractandas, more saecularium super decima litis vel parte alia, pro diversa terrarum consuetudine praeter expensas victualium cum litigantibus, receptis pignoribus, pro salario convenitis, quae postmodum usque ad solutionem pecuniae nolentibus etiam partibus contenditis detinere. Nos attendentes, quod ad hoc vobis et aliis clericis sint ecclesiastici reditus deputati, ut ex ipsis honeste vivere debeatis. (Et infra:) Ideoque mandamus atque praecipimus, quatenus ab huiusmodi exactionibus de cetero abstinentes vigorem iudiciarium gratis studeatis litigantibus impertiri, non obstante, quod in fraudem a quibusdam proponitur quod, id exigatur nomine assessorum, quum nec iustum iudicium iudici vendere liceat, et venales sententiae ab ipsis etiam saecularibus legibus reprobentur. [Dat. Tuderti V. Non. Oct. 1198.]
CAP. XI.
Ad evitandum scandalum possunt religiosi diversi habitus, missi ad praedicandum de novo conversis, se in unum superiorem habitum et propositum conformare.
Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.
Deus, qui ecclesiam suam nova semper prole foecundat, †volens moderna tempora conformare prioribus, et fidem catholicam propagare, praedecessoribus vestris et vobis post eos pium inspiravit affectum, ut Liconiensem ingressi provinciam paganis evangelizaretis nomen Domini nostri Iesu Christi, eorum sequentes exemplum, quibus in evangelio legimus esse dictum: “Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,” et de quibus evangelicus sermo subiungit: “Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.” Attendens enim evangelicus ille paterfamilias, quod messis est multa, operarii autem pauci, adhuc mittit operarios in messem suam, et in hac quasi undecima hora vineae suae novos deputat vinitores, quorum laborem pari cum primis denario recompenset. Unde quum evangelizandi officium eo assumpseritis inspirante, qui facit utraque unum, oportet vos in unitatis et caritatis spiritu ambulare, illorum sequentes exemplum, de quibus legitur: “Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Ne igitur, si dispar in vobis observantia fuerit et dissimilis habitus, apud eos, quibus unum evangelium praedicatis, scandalum suscitetur, priusque dividatur populus ille novus in partes quam in unam ecclesiam congregetur, quum paratus sit adhuc inimicus homo messi dominicae superseminare zizania, discretionem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, eo non obstante, quod inter vos monachi sunt, et canonici regulares, vel alii etiam regularem vitam sub alia districtione professi, omnes pariter in unum regulare propositum et honestum habitum, quantum ad hoc spectat officium, conformetis, ne nova ecclesiae Livoniensis plantatio piae memoriae praedecessoris tui, frater episcope, sanguine rubricata vel leve in vobis scandalum patiatur, per quos radicanda est in fide catholica et fovenda. [Quia vero (cf. c. 9. de divort. IV. 19.) Dat. Later. XIII. Kal. Mai. 1201.]
CAP. XII.
Ludi theatrales etiam praetextu consuetudinis in ecclesiis vel per clericos fieri non debent.
Innocentius III.
Quum decorum domus Dei (Et infra: [cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.]) Interdum ludi fiunt in eisdem ecclesiis theatrales, et non solum ad ludibriorum spectacula introducuntur in eis monstra larvarum, verum etiam in aliquibus anni festivitatibus, quae continue natalem Christi sequuntur, diaconi, presbyteri ac subdiaconi vicissim insaniae suae ludibria exercere praesumunt, †per gesticulationum suarum debacchationes obscoenas in conspectu populi decus faciunt clericale vilescere, quem potius illo tempore verbi Dei deberent praedicatione mulcere. Quia igitur ex officio nobis iniuncto zelus domus Dei nos comedit, et opprobria exprobrantium ei super nos cadere dignoscuntur, Fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ne per huiusmodi turpitudinem ecclesiae inquinetur honestas, eos, etc. (cf. c. 8. de cler. coniug. III. 3.) praelibatam vero ludibriorum consuetudinem vel potius corruptelam curetis a vestris ecclesiis taliter exstirpare, quod vos divini cultus et sacri comprobetis ordinis zelatores. [Dat. Rom. ap. S. Petr VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
CAP. XIII.
Clerici debent continere et caste vivere; contra facientes punit, et severius puniuntur illi, qui possunt legitimo matrimonio uti.
Idem in concilio generali.
Ut clericorum mores et actus in melius reformentur, continenter et caste vivere studeant universi, praesertim in sacris ordinibus constituti, ab omni libidinis vitio praecaventes, maxime illo, propter quod venit ira Dei [de coelo] in filios diffidentiae, quatenus in conspectu omnipotentis Dei puro corde ac mundo corpore valeant ministrare. Ne vero facilitas veniae incentivum tribuat delinquendi, statuimus, ut, qui comprehensi fuerint incontinentiae vitio laborare, prout magis aut minus peccaverint, puniantur secundum canonicas sanctiones, quas efficacius et districtius praecipimus observari, ut quos divinus timor a malo non revocat temporalis saltem poena cohibeat a peccato. Si quis igitur hac de causa suspensus praesumpserit celebrare divina, non solum ecclesiasticis beneficiis spolietur, verum etiam pro hac duplici culpa perpetuo deponatur. Praelati vero, qui tales praesumpserint in suis iniquitatibus sustinere, maxime obtentu pecuniae vel alterius commodi temporalis, pari subiaceant ultioni. Qui autem secundum regionis suae morem non abdicarunt copulam coniugalem, si lapsi fuerint, gravius puniantur, quum legitimo matrimonio uti possint.
CAP. XIV.
Clericus crapulosus vel ebriosus monitus non desistens, ab officio vel beneficio suspenditur.
Idem in eodem.
A crapula et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant, unde vinum sibi temperent, et se vino. Nec ad bibendum quispiam incitetur, quum ebrietas et mentis inducat exsilium et libidinis provocet incentivum. Unde illum abusum penitus decernimus abolendum, quo in quibusdam partibus ad potus aequales suo modo se obligant potatores, et ille iudicio talium plus laudatur, qui plures inebriat et calices foecundiores exhaurit. Si quis autem super his se culpabilem exhibuerit, nisi a superiore commonitus satisfecerit [competenter,] ab officio vel beneficio suspendatur.
CAP. XV.
A negotiis, personis, locis, ludis, vestibus inhonestis et ornatu minus honesto praecipit clericos abstinere, et habitu honesto uti, cuius vanitatem in pluribus exprimit et detestatur.
Idem in eodem.
Clerici officia vel commercia saecularia non exerceant, maxime inhonesta. Mimis, ioculatoribus et histrionibus non intendant. Et tabernas prorsus evitent, nisi forte causa necessitatis in itinere constituti. Ad aleas et taxillos non ludant, nec huismodi ludis intersint. Coronam et tonsuram habeant congruentem. Et se in officiis ecclesiasticis et aliis bonis studiis exerceant diligenter. Clausa deferant desuper indumenta, nimia brevitate vel longitudine non notanda. Pannis rubeis aut viridibus, nec non manicis aut sotularibus consutitiis sed rostratis , frenis, sellis, pectoralibus et calcaribus deauratis, aut aliam superfluitatem gerentibus, non utantur. Cappas manicatas ad divinum officium intra ecclesiam non gerant, sed nec alibi, qui sunt in sacerdotio et personatibus constituti, nisi iusta causa timoris exegerit habitum transformari. Fibulas omnino non ferant, neque corrigas auri vel argenti ornatum habentes, sed nec annulos, nisi quibus competit ex officio dignitatis. Pontifices autem in publico et in ecclesia superindumentis lineis omnes utantur, nisi monachi fuerint, quos oportet ferre habitum monachalem. Palliis diffibulatis non utantur in publico, sed vel post collum, vel ante pectus hinc inde connexis.
CAP. XVI.
Clericus, qui tertio monitus a negotiationibus saecularibus non abstinet, interim perdit quoad bona privilegium clericale. H. d. Et est textus multum notab. et qui quotidie allegatur.
Honorius III. Ambianensi Episcopo.
Ex literis nobilis viri Pontini et Monsteroli comitis intelleximus, quod quidam solo nomine clerici terrae suae tabernarii declarati, qui beneficiis non contenti, sed potius illicitis saecularibus negotiationibus et curis domesticis, quam officiis et obsequiis divinis intendunt, et, gaudere volentes privilegio clericali, nolunt statutis patriae, quibus, quotiens expedit, sicut laici se tuentur, et in negotiationum suarum quaestibus subiacere. †Unde, quia magnum ex hoc scandalum inter laicos generatur, nobis humiliter supplicavit, ut vel compelli huiusmodi clericos ad serviendum [in] ecclesiis illicitis saecularibus negotiationibus postpositis mandaremus, vel pateremur eos quoad facultates eorum statutis et consuetudinibus provinciae subiacere. Quum igitur ista in clericalis ordinis vituperium redundare noscantur, et clericorum vita generare non debeat laicis scandalum, sed praestare honestatis exemplum, fraternitati tuae [per apostolica scripta] Mandamus, quatenus, si est ita, quum loci dioecesanus exsistas, clericos tales, si tertio a te commoniti ab huiusmodi non resipuerint, sed praetermissis divinis officiis negotiationibus institerint supra dictis, quum facto huismodi privilegium abiiciant clericale, tu quo minus, dum his se implicant, de suis facultatibus statutis et consuetudinibus patriae subiaceant, non defendas eosdem. [Dat. Romae IV. Id. Mai. A. II. 1218.]
TITULUS II.
DE COHABITATIONE CLERICORUM ET MULIERUM.
CAP. I.
Clericus non debet retinere in domo mulierem suspectam de incontinentia, etiamsi sit mater vel alia consanguinea.
Ex concilio Maguntino.
Inhibendum est et modis omnibus interminandum, ut nullus sacerdos feminas, sicut [et] in canone insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua retineat. Sed neque illas, quas canones concedunt, [scilicet] matrem, amitam et sororem, quia instigante diabolo et in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam in pedissequis earundem. Sed si qua de his talem patientem necessitatem habuerit, presbyteri habeant in vico aut in villa domum longe a sua conversatione, et ibi eis quae sunt necessaria subministrent. Sed secundum auctoritatem canonum modis omnibus Prohibendum quoque est, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare, aut infra cancellos stare sive sedere.
CAP. II.
Excommunicatur clericus in sacris, qui a suspectarum mulierum colloquio vel earum consortio monitus non desistit.
Ex decreto Eugenii Papae.
Si quisquam sacerdotum, id est presbyter, diaconus vel subdiaconus, de quacunque femina crimine fornicationis suspectus, post primam et secundam et tertiam admonitionem inveniatur fabulari et aliquo modo conversari cum ea: ecommunicationi subdatur, femina vero canonice iudicetur.
CAP. III.
Non debet praelatus clericum cogere ad concubinam abiurandam; sed eam nolentem dimittere potest excommunicare.
Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.
Clericos autem in sacris ordinibus constitutos, qui in domibus propriis publice tenent concubinas, ad eas abiurandas nolumus a tua fraternitate compelli, ne, in eandem fornicationem instinctu diabolicae fraudis redeuntes, periurii reatum incurrant. Verum ipsos per suspensionis et interdicti sententiam debes arctius cogere, ut mulieres ipsas a se ita removeant, quod de illis sinistra suspicio non possit haberi. Et si qui eorum ad ipsas redire, vel alias accipere forte praesumpserint, in aliquos eorum debes perpetuam excommunicationis sententiam proferre, ut alii eorum exemplo perterriti a similibus arceantur.
CAP. IV.
Si clerici moniti concubinas non dimittunt, suspenduntur a beneficiis, et, si se non corrigunt, deponuntur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Sicut ad exstirpanda †vitia, quae periculum pariunt animarum, summopere nos decet intendere ita etiam nos convenit germina propagare virtutum, ex quibus [Dei] fidelibus salutis augmentum, et sacris ecclesiis decor proveniat honestatis. Unde quum in Anglia prava a detestabili consuetudine et longo tempore sit obtentum, ut clerici fornicarias in suis domibus habeant, nos volentes tam grave scandalum de populo removere, et praedictos clericos ad honestatem ecclesiasticam reducere, Fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus clericos vestrae iurisdictionis, qui in subdiaconatu et supra in domibus suis fornicarias habuerint, studiose monere curetis, ut a se illas dilatione et appellatione cessante removeant, eas ulterius minime admissuri. Si vero infra XL. dies post communicationem vestram vobis in his forte acquiescere contempserint, eos apostolica auctoritate freti sublato appellationis remedio ab ecclesiasticis beneficiis usque ad satisfactionem congruam suspendatis, et, si eas suspensi praesumpserint detinere, ipsos ab eisdem beneficiis perpetuo removere curetis. [Si qui autem etc. (cf. c. I. de cler. coni. III. 3.)]
CAP. V.
Literae a clerico concubinario suspenso super absolutione tacita facti serie obtentae non valent.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Super eo vero quod asseris A. presbyterum fornicariam detinentem, propter hoc ab officio suo suspensum, †prudentiae tuae taliter respondemus, quod, si super hoc appellatum sit ad praesentiam nostram, si contigerit ipsum ad nos accedere, prout expedire videbimus, pertinaciam eius et audaciam corrigemus. Si vero non venerit ad praesentiam nostram, suspensionis in eum sententiam propter hoc latam tamdiu volumus observari, donec fornicariam suam a se prorsus abiiciat, et vivat, sicut decet presbyterum, continenter. Porro si literas a nobis obtinuerit, quae facti seriem non contineant, nolumus literas illas sibi prodesse.
CAP. VI.
Si clerici moniti non dimittunt concubinas, suspenduntur a beneficiis, et, si se non corrigunt, deponuntur.
Idem Londonensi Archiepiscopo.
Si autem clerici tuae iurisdictionis, sive in sacris ordinibus sive in inferioribus constituti, fornicarias detinent, nisi eas ad secundam vel tertiam commonitionem a se dimiserint, easdems de cetero contempturi, liceat tibi eos ecclesiis vel earum, portionibus, si quas habent, appellatione postposita spoliare, officio ipsis nihilominus interdicto.
CAP. VII.
A clerico fornicario, quamdiu toleratur, nec habet operis evidentiam, licite audiuntur divina, et percipiuntur ecclesiastica sacramenta; a notorio vero abstinendum est, non quia in sacramento sit defectus, sed ad ipsorum fornicatorum emendationem. H. d. inhaerendo verbis literae.
Lucius III.
Vestra duxit devotio inquirendum, †utrum vobis ecclesias parochiales adeuntibus [utile sit missas eorum audire], qui concubinas habere creduntur. De hoc [enim] videntur diversae sacrorum canonum sententiae emanasse. Alicubi enim dicitur: “Nullus audiat missam sacerdotis, quem scit indubitanter concubinam habere;” alibi vero legitur: “Non potest aliquis, quantumcunque pollutus fuerit, divina polluere sacramenta, quae purgatoria cunctarum contagionum exsistunt. Qualiscunque enim sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinari non possunt. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi mysteria, quia omnia in Christi fide purgantur.” Ceterum aliud est crimen notorium, aliud occultum. Notorium definitur, de quo presbyter canonice condemnatur. Aliud est occultum, quod adhuc ab ecclesia toleratur. Ceterum aliud est, quando crimen notorium non diffitetur presbyter, vel de ipso est canonice condemnatus; aliud est paene occultum, quod ab ecclesia toleratur. Item aliud est a talium officiis abstinere, ut peccandi licentia ceteris auferatur, et huiusmodi ad poenitentiae fructum trahantur; atque aliud, si talium tanquam in fornicatione iacentium mysteria respuantur. Sine dubitatione itaque teneatis, quod a clericis et presbyteris, quanquam fornicariis, quamdiu ab ecclesia tolerantur, nec habent operis evidentiam, licite divina mysteria audiantur, et alia recipiantur sacramenta ecclesiastica.
CAP. VIII.
Si fornicatio clerici est ita publica, quod transit in notorium, nec accusator, nec testis necessarius est. Sed si est publica per solam famam, non sufficiunt ad condemnationem sola testimonia, id est testium dicta non iuratorum. Sed si ex hoc oriretur scandalum inducitur purgatio, in qua deficiens canonice punitur.
Innocentius III. Exonensi Episcopo.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, si de clericis publice concubinas habentibus, qui, quando a te conveniuntur, se esse concubinarios diffitentur, nec apparet contra eos legitimus accusator, credendum sit testimonio bonorum virorum, inter quos vivere dignoscuntur. Nos igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, si crimen eorum ita publicum est, ut merito debeat appellari notorium, in eo casu nec testis nec accusator est necessarius, quum huiusmodi crimen nulla possit tergiversatione celari. Si vero publicum est, non ex evidentia, sed ex fama: in eo casu ad condemnationem eorum sola testimonia non sufficiunt, quum non sit testimoniis, sed testibus iudicandum. Sed si de clericis ipsis talis habeatur suspicio, ut ex ea scandalum generetur in populo, licet contra ipsos non apparuerit accusator, eis tamen est canonica purgatio indicenda. Quam si praestare noluerint, vel defecerint in praestanda, eos canonica debebis animadversione punire. [Dat. Lat. V. Id. Mai. 1199.]
CAP. IX.
Breve est, unde non summatur.
Idem Pistoriensi Episcopo.
A nobis tua fraternitas requisivit (Et infra: [cf. c. 24. de dec. III. 30.]) Cum clericis quoque non permittas mulierculas habitare, nisi forte de illis personis exsistant, in quibus naturale foedus nihil permittit saevi criminis suspicari. [Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199.]
CAP. X.
Clericus concubinarius in officiis vitandus non est, nisi sit notorius.
Gregorius IX.
Quaesitum est de clericis in fornicationem prolapsis, si eorum sit officium, priusquam poenituerint, audiendum. Verum etsi quemlibet pro mortali peccato quoad se ipsum constet esse suspensum, non debet tamen in officiis evitari, quia, quantum ad alios, etiam in casu proposito suspensus non est, nisi peccatum huiusmodi sit notorium per sententiam seu per confessionem factam in iure, aut per evidentiam rei, quae tergiversatione aliqua celari non possit.
TITULUS III.
DE CLERICIS CONIUGATIS.
CAP. I.
Matrimonium contractum per clericum exsistentem in sacris non tenet; secus in minoribus; sed tunc cogitur dimittere beneficium.
Alexander III.
Si qui autem clericorum ipsorum infra subdiaconatum acceperint uxores, ipsos ad relinquenda beneficia ecclesiastica, si qua habent, et retinendas uxores suas districtione ecclesiastica compellatis. Sed si forte in subdiaconatu et aliis superioribus ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores dimittere, et poenitentiam agere de commisso auctoritate nostra per suspensionis et excommunicationis sententiam appellatione postposita compellere procuretis.
CAP. II.
Coniugatus ad administrationem et ad ordinem ecclesiasticum vel beneficium non promovetur, nisi castitatem promittat, et non sit bigamus.
Idem Herfordensi Episcopo.
Sane †de clericis inferiorum ordinum, qui in coniugio constituti diu ecclesiastica beneficia ex concessione praedecessorum tuorum habuerunt, a quibus sine magno discrimine ac effusione sanguinis non possunt privari, fraternitati tuae id duximus respondendum, ut, quia ibi natio et gens barbara et multitudo in causa est, eos sub dissimulatione sustineas ecclesiastica beneficia tamdiu habita possidere; Provideas attentius, ne deinceps clericus coniugatus ad ecclesiastica beneficia, vel sacros ordines aut administrationes ecclesiasticas admittatur, nisi forte castitatem voveret perpetuam, et qui unicam et virginem habuisset uxorem.
CAP. III.
Si clericus in minoribus beneficiatus matrimonium contrahat, privatur beneficio, et quod dedit ecclesiae sibi restituitur. H. d. et in hoc ultimo est casus not. et multum allegabilis.
Idem Verulanensi Episcopo.
Quod a te (Et infra:) De cetero, quia fraternitatis tuae quaerit industria, Utrum clerici infra subdiaconatus ordinem constituti, qui carnis devicti vitio continere non valentes uxores accipiunt, ecclesiastico beneficio canonice debeant spoliari: id volumus te indubitata veritate tenere, quod, quum simul voluptatibus et carnalibus desideriis, ac divinis et ecclesiasticis obsequiis vacare non valeant, ob immunditiam suam ecclesiasticis sacramentis indigni tractandis, et ecclesiasticis procul dubio beneficiis sunt privandi. Sane si ecclesiis, quibus intitulati fuerant, de possessionibus aut aliis bonis suis aliqua contulisse noscuntur, quum ab earundem ecclesiarum ministerio fuerint et beneficio sequestrati, ad ipsos recta via dominium ac proprietas libere debent et absque ulla contradictione redire.
CAP. IV.
Peracta poenitentia dispensant episcopi cum sacerdotibus, qui matrimonium de facto contraxerunt.
Idem.
Sane sacerdotes illi, qui nuptias contrahunt, quae non nuptiae, sed contubernia sunt potius nuncupanda, post longam poenitentiam et vitam laudabilem continentes officio suo restitui poterunt, et ex indulgentia sui episcopi eius exsecutionem habere.
CAP. V.
Auferenda sunt clerico beneficia, quae habebat tempore contracti matrimonii; collata vero postmodum scienter per episcopum per eundem auferri non possunt, sed per superiorem. H. d.
Innocentius III. Norvicensi Episcopo.
Diversis fallaciis †circumventi Deo et mammonea famulari conantur, quum tamen secundum evangelicam veritatem nemo possit duobus dominis deservire, quoniam, si unum dilexerit, alium habebit exosum, aut uno contempto alium sustinebit. Accepimus autem, quod quidam clerici tuae dioecesis, qui solenniter in conspectu ecclesiae matrimonium contraxerunt, ecclesiastica beneficia detinere contendunt, in quorum conversatione cithara cum psalterio male concordat. Quum ergo vir cogitet, quomodo placere possit uxori, et ideo minus quae Dei sunt valeat cogitare, quum quasi divisus in duo plenam sui non habeat potestatem, ut ei, a quo stipendium recipit, plenius famuletur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus huiusmodi clericos beneficiis ecclesiasticis, quae in tua dioecesi sunt adepti, auctoritate nostra suffultus prives appellatione remota, praesertim quum rerum ecclesiasticarum substantia per tales soleat deperire; nisi forte tu talibus scienter contuleris ecclesiastica beneficia, quibus eos non per te, sed per superiorem decernimus spoliandos. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini Xll. Kal. Iul. 1203.]
CAP. VI.
Filius sacerdotis Graeci, ex uxore genitus, licite inter Latinos promovetur, si scandalum non obsistat. H. d. et est casus notabilis.
Idem Archerontino Archiepiscopo.
Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod canonici Anglorienses dilectum filium cantorem Tricaricensem sibi elegerant in pastorem, †tibi dedimus in mandatis, ut, examinata electione diligentius et persona, si electionem canonicam et personam idoneam invenires, electionem ipsam auctoritate apostolica confirmares, sicut metropolitanus in ceteris processurus. Licet autem tibi de forma electionis canonicae ac idoneitate personae in aliis constitisset, movit te tamen, et ad nos consulendos induxit, quod, quum pater eius Graecus fuerit, et iuxta ritum Graecorum uxorem duxerit in minoribus ordinibus constitutus, cantorem ipsum ex uxore legitima in sacerdotio suscepisset. Nos igitur attendentes, quod orientalis ecclesia votum continentiae non admisit, quoniam orientales in minoribus ordinibus contrahunt, et in superioribus utuntur matrimonio iam contracto, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi pro eo, quod inter Latinos Graeci huiusmodi conversantur, regionis consuetudo repugnet, si aliud canonicum non obsistat, ad confirmationem et consecrationem eiusdem cantoris sine dubitatione procedas. [Dat. Ferentini Non. Sept. 1203.]
CAP. VII.
Clericus coniugatus non beneficiatus non cogitur deferre tonsuram.
Idem Episcopo Pictaviensi.
Ioannes filius A. nobis conquerendo monstravit, quod tu eum, quanquam iam dudum uxorem legitimam duxerit, et filios et filias susceperit ex eadem, pro eo, quod prius in acolythum fuerat ordinatus, compellere niteris, ut tonsuram deferat clericalem, ex qua inter ipsum et uxorem suam posset scandalum generari, quum de consuetudine terrae tuae clerici uxorati non cogantur inviti portare tonsuram. Quoniam igitur virum oportet, quomodo uxori placeat, cogitare, et idem etiam tonsuratus non potest privilegio clericali gaudere, praesentium auctoritate mandamus, quatenus ipsum super tonsuratione huiusmodi de cetero non molestes, dummodo nullum percipiat beneficium ecclesiasticum, cuius ratione teneatur clericalem deferre tonsuram, quia, quum eum oporteat saecularibus negotiis immisceri, tonsura ipsius saecularia exercentis videretur profecto in ministerii nostri vituperium redundare.
CAP. VIII.
Uxorati non admittuntur ad ecclesiasticas dignitates, et coguntur dimittere quas habent.
Idem.
Quum decorem (Et infra: [cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.]) Eos, qui sunt publice uxorati, non admittatis de cetero ad ecclesiasticas dignitates, dimissis ab eis, quas non possunt sine pravo exemplo et gravi scandalo retinere. Filiis quoque etc. (cf. c. 15. de fil. presb. I. 15.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
CAP. IX.
Clerici coniugati in rebus suis non gaudent privilegio clericali.
Honorius III. H. quondam Reginae Anglorum.
Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli literati terrae tuae, habitu et tonsura clericali relictis, publice ducunt uxores, †de his, quae huius mundi sunt solliciti, et quomodo uxoribus placeant, exsistentes, qui, licet negotiationibus et aliis saecularibus insistant negotiis, ut tamen consuetis iustitiis et debitis obsequiis te defraudent, tonsuram resumunt abiectam, †qua ipsius praetextu ab huiusmodi ut clerici excusentur, quanquam non militent Domino, sed potius mundo, ut ceteri uxorati. Quidam etiam accepta prima tonsura similiter contrahunt, et eandem tonsuram deferunt, ut eodem praetextu excusari valeant a praedictis, †et venerabilis frater episcopus et dilecti filii decanus, archidiaconus et capitulum Cenomanenses ipsos tanquam clericos in subtractione servitiorum tuorum fovere nituntur in tuum praeiudicium et gravamen. Quum igitur reddenda sint quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, et publice uxorati viri ecclesiastici non exsistant, dum se sic saecularibus negotiis implicant, aequanimiter duximus tolerandum, si a talibus iustitias debitas velut ab aliis uxoratis exigas et servitia consueta, et recipias ab eisdem quum tonsura quam non obtentu religionis sed in fraudem subtrahendi servitia resumpsisse vel accepisse videntur in his sibi non debeat patrocinium impertiri.
CAP. X.
Si clericus in minoribus militet, non est cogendus deferre tonsuram vel habitum clericalem.
Idem.
Ut consultationi tuae breviter satisfiat, respondemus, quod R. miles tuae dioecesis, qui, sicut tibi humiliter est confessus, olim, quum in minori esset constitutus aetate, quum modicum sciret legere vel cantare, tonsuram tantum et coronam clericalem assumpsit, quam gestare inter milites et laicos erubescit, non est cogendus deferre habitum clericalem.
TITULUS IV.
DE CLERICIS NON RESIDENTIBUS IN ECCLESIA VEL PRAEBENDA.
CAP. I.
Episcopo non licet sine licentia Papae transire ad alium episcopatum, ipsum acceptando; alias privatur habito et ambito. Hoc intendit cum glossa.
Ex concilio Sardicensi.
Non liceat episcopo de civitate sua transire ad aliam [civitatem]. Manifesta est enim causa, pro qua facere hoc attentat, quum nullus in hac re sit inventus episcopus, qui ad minorem de maiori civitate transiret.
CAP. II.
Deponitur cardinalis, qui in suo titulo non residet. H. d. et est iste textus multum notabilis.
Leo III.
Ex gestis (Et infra:) In synodo Anastasius presbyter cardinalis tituli beati Marcelli ab omnibus canonice est depositus eo, quod parochiam suam per annos quinque contra canonum instituta deseruit, et in alienis usque hodie demoratur.
CAP. III.
Uni plures dignitates vel ecclesiae conferri non debent, et ecclesia est conferenda illi, qui residere et regnare valeat per se ipsum; alias perdit ecclesiam, et donans conferendi potestate privatur.
Ex concilio Lateranensi.
Quia nonnulli, modum avaritiae non ponentes, dignitates diversas ecclesiasticas et plures ecclesias parochiales contra sacrorum canonum instituta nituntur accipere [ita], ut, quum unum officium vix implere sufficiant, stipendia sibi vendicent plurimorum: ne id de cetero fiat, districtius inhibemus. Quum igitur ecclesia vel ecclesiasticum ministerium committi debuerit, talis ad hoc persona quaeratur, quae residere in loco et curam eius per se ipsam valeat exercere. Quod si aliter actum fuerit, et qui receperit quod contra sacros canones accepit amittat, et qui dederit largiendi potestate privetur.
CAP. IV.
Praesentatus ad ecclesiam non confirmatus, si apparet, quod nolit residere, non debet institui per superiorem; confirmatus autem et ex non iusta causa non residens privatur appellatione remota.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Relatum est nobis ex parte tua, quod, quum in Lateranensi concilio statutum sit, ut personae tali ecclesia vel beneficium ecclesiasticum conferatur, quae residere in loco et curam eius per se valeat exercere, nonnulli ad ecclesias praesentati hoc se posse affirmant, sed efficere contradicunt. †Ideo [nos] consulere voluisti, an propter hoc tales possis praesentatos repellere, vel institutos sublato appelationis obstaculo removere. Quum igitur verba accipienda sint cum effectu, tales, si praesentati fuerint, non debent admitti, et admissi, si instituti fuerint, licite poterunt amoveri; nisi forte de licentia suorum praelatorum, vel studio literarum, vel pro aliis honestis causis contigerit eos abesse. Nec patrocinari debet eis appellationis diffugium, si contra huiusmodi intentionem decreti fuerit interiectum. [Quia autem etc. (cf. c. 5. de iur. patr. III. 38.)]
CAP. V.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Fraternitati tuae †duximus indulgendum, ut, si clerici, qui in ecclesiis tuae iurisdictionis beneficium sunt adepti, ad aliam dioecesin absque licentia et assensu tuo morandi causa transierint, liceat eos tibi beneficiis, quae a te habent, spoliare, nisi forte scholasticis disciplinis invigilaverint, aut rationabilem causam tibi ostenderint, quare reverti non debeant. Praeterea clericum alterius dioecesis absque commendatitiis literis sui episcopi non debes recipere, nisi pro eo receperis ab apostolica sede preces aut mandatum.
CAP. VI.
Qui non residet in beneficio etiam modicae aestimationis, illo privatur.
Idem.
Conquerente nobis R. presbytero accepimus, quod G. clericus ab eo pro ecclesia sua, de qua, sicut dicitur, vitae necessaria vix potest percipere, annuatim viginti solidos extorquere conatur, asserens beneficium illud in eadem ecclesia sibi fuisse collatum, †quanquam eidem ecclesiae, sicut accepimus, non deserviat, et alia ecclesiastica beneficia sufficientia habeat et possideat ab ecclesia. Quoniam igitur indecens est et non consentaneum rationi, ut idem, quum alia ecclesiastica beneficia sibi sufficientia habeat et possideat, ab ecclesia, cui non deservit, beneficium quaerat, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod dictus G. habeat ecclesiastica beneficia sibi sufficientia, vel quod eidem ecclesiae non deserviat, sibi super praescripto beneficio silentium sublato impedimento appellationis imponas.
CAP. VII.
Qui est in servitio episcopi, percipit fructus beneficii tanquam residens, praeter distributiones quotidianas. Abbas.
Idem.
De cetero, †quia dignum est et conveniens, ut ecclesiae tuae canonici, donec circa te in tuo servitio morantur, communitatis portionem recipiant, praesenti scripto Statuimus, ne canonicis tuis, donec in servitio tuo fuerint, quicquam subtrahi debeat vel auferri, quod de communitatis sibi beneficio debetur, nisi forte sint victualia, quae non consueverunt absentibus exhiberi.
CAP. VIII.
Privandus est prelatus vel clericus non residens, qui citatus non revertitur in termino sibi praefixo, nisi habeat iustum impedimentum. H. d. cum duobus sequentibus.
Coelestinus III.
Ex parte vestra nostro fuit apostolatui reseratum, quod ecclesiae vestrae decanus, qui in partibus Gallicanis sibi potius habitationem elegit, iam per decem annorum spatium ecclesia vestra ipsius praesentiam habere nequivit. Quia ergo nolumus, ut eadem ecclesia decani officio defraudetur, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus scribatis eidem, quod ecclesiam vestram visitare et suum ibidem officium ut decanus debeat exercere. Quodsi forte vocatus venire noluerit, eligendi alium, qui praeesse ecclesiae vestrae valeat et prodesse, vobis extunc concedimus liberam facultatem.
CAP. IX.
Summatum est in capitulo praecedenti.
Innocentius III. Capitulo Ragusino.
Qualiter archiepiscopus vester temeritate propria recessit ab ecclesia Ragusinensi, nec iam ultra quadriennium exspectatus redierit, et per literas etiam vestras revocatus, †vestra universitas plene novit, quum saepius apud nos deposueritis super hoc de ipso querelas, et vobis concedi postulaveritis licentiam eligendi. Nos autem exspectantes diutius duximus exspectandum, si forte reverteretur ad cor, et ad ecclesiam suam, quant taliter reliquerat, remearet. Nolentes igitur, quod diutius ecclesia ipsa pastoris maneat solatio destituta, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, nisi forsitan iam redierit, vos post mensem a receptione praesentium personam vobis idoneam in archiepiscopum eligatis, et electionem vestram nobis curetis quam citius praesentare. [Dat. Laterani. 1202.]
CAP. X.
Summa ut in capitulo Ex parte supr. eodem.
Idem Constantinopolitano Patriarchae.
Inter quatuor animalia (Et infra: [cf. c. 8. de mai. et ob. I. 33.]) De clericis autem, qui ecclesias vel praebendas sibi concessas sine iusta et necessaria causa in hac novitate deserunt, tuo praesertim non accedente consensu, hoc tibi duximus respondendum, quod, postquam congruo tempore fuerint exspectati, nisi redierint ad illas, possunt eis iuste privari, dummodo non sint iusto impedimento detenti. [De monasteriis etc. (cf. c. 5. de rel. dom. III. 36.) Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
CAP. XI.
Si nescitur, ubi sit clericus, tribus publicis edictis citabitur in ecclesia sua, et, si infra sex menses non revertatur, privabitur ecclesia sua. H. d. usque ad vers. Contra eos. – (Contra eos etc.) Iste versiculus non summatur propter varietatem lecturarum, et quia secundum unum intellectum non facit ad rubricam.
Idem Archiepiscopo Panormitano.
Ex tuae devotionis †insinuatione recepimus, [quod, quum Latini regionem Achaiae occupassent, quidam episcopi Graeci suffraganei tui timore perterriti de locis propriis fugientes, suas ecclesias reliquerunt, quorum quidam, licet saepius moniti, ad sedes tamen suas redire contemnunt, nonnulli propter guerrarum discrimina per certos nequeunt nuncios commoneri. Unde nobis humiliter supplicasti, ut super hoc tibi salubriter consulentes, qualiter circa illos et ipsorum dioeceses procedere debeas, tibi scribere dignaremur. Nos igitur attendentes, quod propter novitatem mutationis illius terrae et novitatum eventus sit cum maturitate plurima procedendum, devotioni tuae taliter respondemus, ut illos non semel, sed saepe, videlicet primo, secundo et tertio citare procures, et si comparere noluerint, sed in sua voluerint contumacia perdurare, nisi forte se appellationis clypeo duxerint muniendos, quam intra tempus legitimum prosequantur, ipsos per suspensionis et excommunicationis sententias ad tuam obedientam venire compellas.] In ecclesiis autem eorum, qui se fraudulenter absentant, nec ad ipsos valet citatio pervenire, trinae citationis edictum facias publicari, et, si nec sic curaverint obedire, et ultra sex menses suas deseruerint ecclesias, iuxta sanctiones canonicas eis debent merito spoliari. Contra eos quoque, sicut praescriptum est, etiam procedatur, scilicet ut ipsos per suspensionis et excommunicationis sententiam ad tuam obedientiam venire compellas. Quodsi nec sic eorum malitia poterit emolliri, eos dilectus filius B. tit. sanctae Susannae presbyter cardinalis apostolicae sedis legatus a spiritualium administratione removeat, et quibus praesunt ecclesiis de personis idoneis faciat provideri; sed in eos degradationis sententiam non promulget, ut cum eis misericorditer, si expediat, facilius agi possit. [Postulasti etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Mai. Ao. X. 1207.]
CAP. XII.
Privilegiatus ut absens in studio fructus praebendae recipiat. Exsistens in villa vel castello, ubi nullum est vel minus competens studium, privilegio non utitur.
Idem Altissiodorensi Episcopo.
Tuae fraternitatis discretio postulavit (Et infra:) Quaesivisti praeterea, ut, quum interdum canonici, quibus studiorum gratia est indultum, ut in absentia sua fructus percipiant praebendarum suarum, accepta licentia se ad villas transferunt vel castella in quibus nullum est vel minus competens studiorum exercitium, utrum praebendarum suarum fructus sint talibus conferendi. Ad quod breviter respondemus, eis, qui huiusmodi fraudem committunt, quum fraus et dolus nemini debeat patrocinium impertiri, praefatam indulgentiam competere non debere. [Ceterum etc. (cf. c. 15. de usur. V. 19.) Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. Ao. X . 1207.]
CAP. XIII.
Qui iuravit in ecclesia residere, pro servitiis ecclesiae licite se absentat.
Honorius III. Praeposito de Valeriis.
Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod tempore, quo recepisti praeposituram de Valeriis, praestitisti de facienda residentia iuramentum, †quae ligia nuncupatur, in ecclesia S. Martini Turonensis, in qua praeposituram eandem obtines, praestito insuper iuramento promittens, quod homines et iura ipsius praepositurae manuteneas et defendas. Quum autem prosequendo praepositurae iura residere interdum in ecclesia memorata non possis, de iuramento super ipsa residentia praestito metuens, provideri tibi super hoc a nobis humiliter postulasti. Nos vero Postulationi tuae taliter respondemus, quod, si te non absentando in fraudem praepositurae tuae iura fideliter prosequeris, quum ex hoc censeri debeas residens, periurium non incurris.
CAP. XIV.
Familiaris Papae, non obstante constitutione contraria, praebendae suae fructus percipit in absentia.
Idem Capitulo Metensi.
Quum dilectus filius magister Otto, †scriptor noster, canonicus ecclesiae vestrae, grata nobis iugiter impendat obsequia, et non minus, si sit absens, quam praesens, eidem ecclesiae utilis habeatur, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, non obstante constitutione, quae contra absentes canonicos inter vos dicitur emanasse, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram annuatim fructus praebendae suae integraliter assignetis eidem in nostro servitio commoranti, satisfacientes sibi congrue de subtractis, quum familiares nostri, qui circa nos se obsequiales exhibent universis, minori non debeant praerogativa gaudere, quam vestrum singuli, quorum negotia per ipsos saepius promoventur.
CAP. XV.
Duo canonici absentes cum episcopo, seu in eius servitio, fructus praebendarum suarum percipiunt in absentia, constitutione ecclesiae contraria non obstante.
Idem Meldensi Episcopo.
Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod, quum in Meldensi ecclesia quaedam sit constitutio inita, vallata iuramento et auctoritate sedis apostolicae confirmata, ut videlicet eius canonici, qui per sex menses non resident in eadem, suarum priventur fructibus praebendarum, illis duntaxat exceptis, quos infirmitas proprii corporis excusaret, sive in apostolicae sedis servitio contingeret detineri, †quosque peregrinationis labor, aut studia traherent literarum, decanus et quidam alii canonici Meldenses occasione constitutionis huiusmodi canonicos in tuo servitio commorantes praebendarum suarum privare fructibus moliuntur. Unde, quum tibi plurimum expediat aliquos canonicorum ipsorum in tuo servitio retinere, nobis humiliter supplicasti, ut super hoc necessitati tuae apostolicae dignaremur provisionis moderamine providere. Volentes igitur sic constitutionem moderari praedictam, ut dicta ecclesia fructum sentiat ex eadem, et tu per eius abusum dispendium non incurras, praesentium auctoritate, Decernimus, ut duo ex canonicis ecclesiae memoratae, in tuo servitio exsistentes, suarum fructus integre percipiant praebendarum, quum absentes dici non debeant, sed praesentes, qui tecum pro tuo et ipsius ecclesiae servitio commorantur.
CAP. XVI.
Si ecclesia patitur ministrorum defectum, privilegiati super absentia per subtractionem proventuum redire coguntur. H. d. et est bonus textus, et potest multum practicari.
Gregorius IX. Patriarchae Antiochiae apostolicae sedis Legato.
Quum ad hoc sint ecclesiastica beneficia deputata (Et infra:) Sane nobis innotuit, quod ecclesia Antiochena multis ex servitoribus eius absentibus est fere destituta ministris. Unde mandamus, quatenus, non obstantibus apostolicis indulgentiis et praedecessorum tuorum licentia, absentes canonicos et assisios revoces ad residendum in ecclesia supra dicta, et si non venerint, tu de ipsorum beneficiis, dum absentes fuerint, ipsi ecclesiae facias congrue deserviri, in utilitatem eiusdem quod ex praefatis beneficiis superfuerit convertendo.
CAP. XVII.
Privatur beneficio clericus non residens, si monitus non redeat, nec iustam excusationem alleget. H. d. et est casus notabilis.
Idem.
Clericos in ecclesiis tuae iurisdictionis beneficia, quae residentiam exigunt, assecutos, si ad alterius dioecesim absque licentia tua morandi causa transierint, liceat tibi, si moniti non redierint, dictis beneficiis, nisi excusationem rationabilem ostenderint, spoliare.
TITULUS V.
DE PRAEBENDIS ET DIGNITATIBUS.
CAP. I.
In bonis ecclesiae non succeditur iure consanguinatis.
Ex concilio Pictaviensi.
Ut nullus de clero sive de populo ecclesiastica bona iure consanguinitatis sibi requirat habenda.
CAP. II.
Non licet episcopo aliquem ordinare sine titulo.
In Corpore Canonum.
Non liceat ulli episcopo ordinare clericos, et eis nullas alimonias praestare, sed duorum alterum eligat: vel non faciat clericos, vel si fecerit, det illis unde vivere possint.
CAP. III.
Bona ecclesiarum communia sunt, nec debet quisquam tanquam propria sibi vendicare.
Gregorius Anthemio Subdiacono.
Ratio nulla permittit, ut quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur propriis cuiusquam usibus applicetur.
CAP. IV.
Qui ordinavit aliquem ad sacros ordines sine titulo, non habentem de suo unde vivat, providere tenetur ei de suo, donec aliquem titulum fuerit consecutus.
Alexander III. in concilio Lateranensi.
Episcopus, si aliquem sine certo titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in diaconum vel presbyterum ordinaverit, tamdiu ei necessaria subministret, donec in aliqua ecclesia ei convenientia stipendia militae clericalis assignet, nisi talis forte ordinatus de sua vel paterna hereditate subsidium vitae possit habere.
CAP. V.
Non debent episcopi permittere, quem plures ecclesias obtinere.
Idem in eodem.
Quia in tantum quorundam iam processit ambitio, ut non duas vel tres, sed sex aut plures ecclesias perhibeantur habere, quum nec duabus possint debitam provisionem impendere, per fratres et coepiscopos nostros [carissimos] hoc emendari praecipimus, et de multitudine praebendarum canonibus inimica, quae dissolutionis materiam et evagationis inducit, certumque continet periculum animarum, eorum, qui ecclesiis [digne] deservire valeant, indigentiam volumus sublevari.
CAP. VI.
Ad mandatum Papae non tenetur quis providere illi, qui beneficium in literis tacuit, vel cui sine scandalo provideri non potest. H. d. et in ultimo est iste textus semper menti tenendus.
Idem.
Quum teneamur †ex debito suscepti regiminis provisioni clericorum intendere, tibi et aliis ecclesiarum praelatis pro eis scripta nostra dirigimus, et interdum etiam super illorum provisione, qui aliud sufficiens beneficium habere noscuntur. Verum quia aliquando ignoramus, eos habere aliud beneficium, pro quibus tibi et aliis ecclesiarum praelatis scribimus, Si preces et mandatum nostrum pro alicuius provisione receperis vel aliquando recipies, qui aliud beneficium habeat, de quo valeat commode sustentari, nisi forte in literis ipsis de hoc mentio habeatur, aut si non potest ei sine scandalo provideri, aequanimiter sustinemus, si pro eo preces et mandatum nostrum non duxeris exsequendum.
CAP. VII.
Habens plures ecclesias alteram eligere et alteram dimittere compellitur.
Idem.
Referente I. presbytero latore praesentium, accepimus, quod, quum, duas haberet ecclesias, archidiaconus tuus ipsum altera illarum spoliavit, et cuidam presbytero G. nomine assignavit eandem, praedictus autem I., sentiens se in hac parte, gravari, ad metropolitanum, videlicet Remensem archiepiscopum appellavit. Quumque idem I. de mandato eiusdem archiepiscopi in praedicta ecclesia restitutus fuisset, memoratus G. ad nostram audientiam appellavit. Postea vero praefatus archidiaconus eundem I. eo, quod ad praesentiam suam vocatus, ut alteram de praedictis ecclesiis praenominato G. concederet, venire contempsit, vinculo excommunicationis adstrinxit. Nos autem ipsum a sententia, qua tenebatur, facientes absolvi, eundem ad te duximus remittendum. Quocirca tibi mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam tuam convocatis, praescripto I. de praedictis ecclesiis una, quam voluerit, cum pertinentiis suis relicta, alteram praefato G., si ecclesiam non habet, non differas assignare; alioquin ipsam alteri personae idoneae beneficio ecclesiastico carenti incunctanter assignes.
CAP. VIII.
Praebendae et dignitates non debent dividi, nec etiam permutari.
Idem in concilio Turonensi.
Maioribus ecclesiae beneficiis in sua integritate manentibus indecorum nimis videtur, ut minorum clericorum praebendae patiantur sectionem. Idcirco, ut, sicut in magnis, ita quoque in minimis membris suis firmatam ecclesia habeat unitatem, divisionem praebendarum aut dignitatum permutationem fieri prohibemus.
CAP. IX.
Receptus in canonicum ex promissione capituli debet quando facultas se obtulerit, habere praebendam. Vid. cap. 2. de concess. praebend. in VI. cum gloss.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Relatum est †auribus nostris, quod, quum dilectus filius noster magister Ia. in ecclesia tua sit per te canonice institutus, et in choro, capitulo et aliis, quorum communis est usus, plenam, sicut canonicus habeat, potestatem, nondum sibi praebendam iuxta promissionem tuam assignare curasti, licet post promissum tuum plures praebendae in ipsa ecclesia vacasse dicantur. Quoniam igitur dignum est et omnimodis consentaneum rationi, ut, postquam magister I. in ecclesia tua canonicus est institutus, et a te habuit in promissis de conferenda sibi prima praebenda, quum in ecclesia ipsa vacaret, ut debeat praebendae integritate gaudere, praesertim quum, sicut nobis proponitur, literatus sit et discretus, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si idem I. in ecclesia tua est canonice institutus, et in choro et capitulo et in aliis, quorum usus est communis, potestatem sicut canonicus habet, ei praebendam, si qua de antiquis in ecclesia ipsa nunc vacat, vel quum ibi primo vacaverit, omni occasione et contradictione cessante secundum promissionem tuam concedas liberaliter et assignes ita, quod de constantia et gravitate possis merito commendari, et nos propter hoc iterato tibi scribere non compellamur, quia non est congruum, ut praebenda careat qui in canonicum noscitur esse receptus.
CAP. X.
Religiosi reditus ecclesiarum suarum diminuere non possunt respectu portionis, quae debetur rectoribus seu vicariis, nec parochias dividere.
Idem Canonicis regularibus et Monachis Eboracensis dioecesis.
Avaritiae, quae est idolorum servitus, †ii debent radicem studiosius exstirpare, qui saeculi vanitatibus renunciantes Domino elegerunt in religionis habitu militare. Intelleximus autem, quod in ecclesiis vestris, de quibus certas pensiones consuevistis percipere, portiones vel antiquos reditus minorastis, quos nonnulli clerici ecclesiarum ipsarum olim habuisse noscuntur. Ideoque, quoniam hoc ex radice avaritiae et cupiditatis procedit, quam debetis modis omnibus evitare, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quas portiones vel antiquos reditus clericorum indebite sine consilio vel consensu archiepiscopi vestri, postquam ipse archiepiscopatum habuerit, minuere vel parochias dividere praesumpsistis, eas ad integritatem pristinam revocetis, et rationabiles et antiquas pensiones clericorum, qui debent altaribus deservire, integras et illibatas servetis, et in ecclesiis de quibus certas eis pensiones soliti estis percipere, portiones vel antiquos reditus, quos in illis clerici ante tempora ipsius archiepiscopi et postquam adeptus est archiepiscopatum habuerant, nullatenus praesumptione temeraria minuatis, ne parochias ecclesiarum auctoritate vestra dividere aliquatenus praesumatis.
CAP. XI.
Possunt praelatus et capitulum praebendae vacanti honestum onus imponere, ad quod praebendarius teneatur.
Idem Praeposito et Capitulo Insulensibus.
Significatum est nobis, quod cuidam sacerdoti praebendam unam in ecclesia vestra communi [consensu et] voluntate dedistis, ita quidem, quod missam de sancta Maria, nisi corporis infirmitate gravatus sit, debeat quotidie celebrare, et ecclesiam vestram non nisi communi tam propositi quam capituli consensu possit dimittere, vel cuiquam praebendae illius anniversarium delegare. Quam siquidem institutionem eatenus confirmamus, ut praedictus sacerdos, nisi infirmitate corporis fuerit impeditus, assidue debeat obsequium suum impendere ecclesiae memoratae, et, quanto frequentius potest, salva honestate sua et debita devotione missarum solennia celebrare, nec sibi liceat hoc illi subtrahere, sive causa voluptatis, sive se ad aliam ecclesiam transferendo.
CAP. XII.
Ad praesentationem religiosorum in eorum ecclesiis nullus debet institui per episcopum, nisi prius ei congrua portio redituum assignetur.
Idem Vigoriensi Archiepiscopo.
De monachis autem, qui vicarios parochialium ecclesiarum in tantum gravant, ut hospitalitatem tenere non possint, nec honestam sustentationem habere, eam curam et providentiam habeas, quod ad praesentationem monachorum nullum recipias, nisi tantum ei de proventibus ecclesiae coram te fuerit assignatum, unde iura episcopalia possit persolvere, et congruam atque sufficientem sustentationem habere. Illis autem sacerdotibus quibus a te vel praedecessoribus tuis in ecclesiis monachorum cura est animarum commissa, eam subtrahere poteris, nisi ipsis a monachis honesta et sufficiens sustentatio fuerit assignata.
CAP. XIII.
Plures dignitates vel personatus in una vel in diversis ecelesiis quis habere non potest.
Idem Salernitano Archiepiscopo.
Ad haec licet †consuetudo illa non sit consona rationi, secundum quam si clericus, a Kalendis Martiis usque ad Kalendas Novembris decesserit, totum beneficium quod habet anno illo percipere, pro sua voluntate largitur; quia tamen in multis ecclesiis conservatur, eam satis in archiepiscopatu tuo poteris tolerare, praesertim si clericus in decessu suo gravetur onere debitorum. Et Illud est omni rationi contrarium, ut unus clericus in una ecclesia vel in diversis ecclesiis plures dignitates vel personatus obtineat, quum singula officia in ecclesiis assiduitatem exigant personarum.
CAP. XIV.
Habens plures dignitates alteram dimittere compellitur.
Idem Burdegalensi Archiepiscopo.
Praeterea de archidiacono G., qui in tua et Tolosana ecclesia est archidiaconus constitutus, et in utraque ecclesia regulariter professus, collectis illis, quae in archidiaconatu ecclesiae tuae colligere potest, praeter conscientiam tuam Tolosam regreditur, et ibi per annum vel eo amplius moratur, prudentiae tuae mandamus, quatenus eundem G., si res ita se habet, altero, quem maluerit, archidiaconatu occasione et appellatione cessante facias esse contentum.
CAP. XV.
Si electus ad secundam ecclesiam noluerit dimittere primam, eligentes possunt resilire, et electum non acceptare.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Quum non ignores, quod una ecclesia unius debeat esse sacerdotis, †mirabile gerimus et indignum, si uni personae locum in pluribus ecclesiis velis concedere, et in episcopatu tuo inducere consuetudinem ecclesiae Gallicanae, quae, quum unum ad plura recipiat beneficia contra sacrorum canonum instituta, non comprobatur a nobis, licet non possit prae multitudine delinquentium emendari. Quum igitur nuncius illius presbyteri, qui in duabus ecclesiis locum habere contendit, et quidam clerici alterius ecclesiae, in qua locum se habere dicebat, ad nostram praesentiam accesserint contra eum, nos attendentes, non esse conveniens vel honestum, ut idem presbyter locum habeat in duabus ecclesiis, volumus et mandamus, quatenus ipsum illo beneficio, quod habet, facias manere contentum. Quodsi forte archipresbyter et clerici alterius ecclesiae in eum consenserint, eis nunc dissentientibus, cum ipsorum scandalo non debet locum in ipsa ecclesia [vel] quaerere vel habere.
CAP. XVI.
Ordinato ad sacros per episcopum sine titulo, nemine praesentante, ordinator vel successor compellitur in necessariis providere, donec titulum habuerit.
Innocentius III. Zamorensi Episcopo.
Quum secundum Apostolum qui altario servit vivere debeat de altari, et qui ad onus eligitur repelli non debeat a mercede, patet a simili, ut clerici vivere debeant de patrimonio Iesu Christi, cuius obsequio deputantur, ut ipsa nominis ratio persuadet. Quum enim a XLHROS, quod est sors vel hereditas, clerici appellentur, quia in sui ordinatione vel assumuntur in hereditatem Domini, vel assequuntur hereditatem in ipso, ut vere possint psallere cum Propheta, dicente: “Dominus pars hereditatis meae,” dignum est, ut ecclesiae stipendiis sustententur, in qua et per quam divinis obsequiis adscribuntur. Licet autem praedecessores nostri ordinationes eorum, qui sine certo titulo promoventur, in iniuriam ordinantium irritas esse voluerint et inanes, nos tamen, benignius agere cupientes, tam diu per ordinatores vel successores eorum provideri volumus ordinatis, donec per eos ecclesiastica beneficia consequantur, ne forte clamores clericorum pauperum, quos in aures Domini Sabaoth credimus introire indurata facie negligere videamur. Inde est, quod, quum dilectus filius G. lator praesentium a bonae memoriae G. praedecessore tuo, sicut asserit, fuerit ad subdiaconatum nullo praesentante promotus, [nec ullum sit ecclesiasticum beneficium assecutus,] fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si eum hi, quibus examinationem ipsius duximus committendam, te citato legitime, ut per te ipsum vel idoneum responsalem intersis, et tam super idoneitate personae quam etiam super quantitate beneficii prononere tibi liceat quicquid rationabiliter duxeris proponendum, idoneum esse repererint et ecclesiastico beneficio non indignum, tam diu ei vitae necessaria congrue subministres, donec per te in Zamorensi ecclesia vel in alia fuerit competens beneficium ecclesiasticum assecutus, sciturus pro certo, quod, si per examinationem eorum fuerit repertus idoneus, et tu ei iuxta mandatum nostrum neglexeris providere, quum hoc nobis per literas eorum innotuerit, ad id exsequendum te per districtionem ecclesiasticam compellemus, quia, sicut nolumus iniusta praecipere, sic, quum iusta praecipimus, volumus efficaciter exaudiri. [Dat. Lat. III. Non. April. 1198.]
CAP. XVII.
Qui hoc ignoranti scienter contulit praebendam, quam non potuit, illa evicta aliam, quam potest, conferre tenetur. H. d. et est singularis dispositio.
Idem Archiepiscopo Senonensi.
Inter cetera, †[quibus ad universalis ecclesiae regimen instruimur, ille, cuius gratia, non meritum nostrum, ad eiusdem regimen nos provexit, mirum et mirabile nobis suae benignitatis reliquit exemplum, in eo videlicet, quod sicut de B. Petro, cuius sumus, licet immeriti, successores, a Domino factum esse videmus, infirma mundi elegit, ut fortia quaeque confunderet misericorditer praevidens, quod qui saecularium pondus ante suam vocationem sustinuerat passionum, fragilitatem humanae conditionis expertus, fratribus suis melius compati sciret et commodius misereri, dum sibi conscius de se haberet evidens in similibus argumentum. Haec vero ante oculos nostros proponentes, postquam dilectus filius noster P. de Cassaneto seriem negotii sui nobis exposuit, paterna super eum moti fuimus pietate, cuius factum, quum ex certitudine rei, quam nos, dum olim minori fungeremur officio, tractaveramus, in parte plenioris fidei testimonium adiuvaret, ad succurrendum ei et labores ipsius inutiles relevandos, animi studium sollicitioris assumpsimus, ne miseranda ipsius afflictio, quae iam ei perplexitatem dubiam minabatur, sedem apostolicam expertem esse solitae misericordiae ac remedii debiti causaretur.] Tibi siquidem satis credimus esse notum, qualiter, Facta resignatione a [dilecto filio] G. (de Bochar) quondam canonico Laudunensi de praebenda eiusdem ecclesiae, quae per commutationem praebendarum dilecto filio H. tunc Siclunensi canonico a bonae memoriae decano Remensi auctoritate apostolica assignari debebat, magister P. per [venerabilem fratrem nostrum] Laudunensem episcopum de praebenda fuit investitus eadem, et tam in choro quam in capitulo per decanum et canonicos Laudunenses adhibitis solennitatibus debitis iuxta Laudunensis ecclesiae consuetudinem investitus. Super quo quum inter magistrum ipsum et dictum H. controversia suborta fuisset, [et appellatio ad sedem apostolicam interiecta, licet idem magister cum magnis laboribus et expensis ad eandem sedem accedens, post diutinam exspectationem, quae sub intemperie periculosi temporis imminente ipsum taedio multo et diversarum persecutionibus incommoditatum affectum fere usque ad extrema deduxit, suum negotium contra memoratum H. pro suo desiderio complevisset, eo tamen postmodum causa infirmitatis absente ad instantiam saepefati H. tunc ad apostolicam sedem praesentis] per bonae memoriae C. Papam praedecessorem nostrum [de fratrum consilio] omnia retractata fuerunt, sicque ipse magister sua spe omnino frustratus [post destitutionem suam sedem apostolicam fuit iterum adire coactus, nullum sibi videns remedium superesse, nisi eius desolationi multiplici sedes apostolica duceret misericorditer providendum. Propter haec igitur et alia multa, quae causam eius favorabilem reddiderunt, nos circa ipsum paternum gerentes affectum, praedictis decano et canonicis Laudunensibus mandando districte praecipimus, ut eundem magistrum, qui per dictum episcopum in eadem ecclesia institutus fuisse dignoscitur et per ipsos in fratrem admissus, salvo eo, quod de praefato H. sedes apostolica sententialiter diffinivit, non obstante appellatione vel contradictione cuiuslibet, canonicum habeant tam in choro quam in capitulo, et in aliis, quae ad canonicum pertinent, fraterna eum caritate tractantes. Praeterea ipsis firmiter inhibemus, ne aliquem in canonicum recipere aliquo modo praesumant, donec praedictus magister praebendae beneficium in praefata ecclesia plenarie sit adeptus. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si memorati decanus et capitulum mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu eos ad receptionem eius, prout dictum est, faciendam sublato appellationis obstaculo per districtionem ecclesiasticam, monitione tamen diligenti praemissa, compellere non omittas, quoslibet, qui mandato apostolico se duxerint opponendos, eadem censura compescens. Noveris autem, quod, quia nolumus, ut idem episcopus occasione alicuius promissionis seu cuislibet auctoritate rescripti a sede apostolica impetrati ad eludendum mandatum nostrum se valeate excusare,] Supra dicto episcopo districte dedimus in praeceptis, ut, donec idem magister in eadem ecclesia fuerit praebendale beneficium assecutus, nulli alii praebendam modo quolibet assignare praesumat; quod si forte praesumpserit, id irritum decernimus [penitus] et inane. Decet enim, ut, quia praebendam ei, quam de iure non potuit, assignavit, eam, quam de iure potest, assignet, ne praebendam ei fraudulenter visus sit assignasse. [Dat. Romae ap. S. Petrum X. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. XVIII.
Cassatur electio illius, qui possidet plures dignitates atque praebendas, et idem, si detinetur aliquo vitio hic scripto.
Idem Episcopo et Cantori Tornacensibus.
Quum iam dudum †[super electione dilecti filii I. de Bethunia ad praeposituram Sicliniensem ad apostolicam sedem quaestio perlata fuisset, quoniam super hoc omissio facta fuerat, suppressis nominibus dignitatum, quibus idem I. dicitur abundare, et post appellationem ad nos interpositam a dilecto filio decano et praeposito Suessionensibus confirmatio exstitit impetrata, communi fuit deliberatione statutum, quod literae commissoriae, tanquam per subreptionem obtentae, carerent pondere firmitatis, et quod ex eis fuerat subsecutum. Porro dilectis filiis R. Sicliniensi canonico pro se ipso, et R. archidiacono, et magistro W. canonicis suis, cum literis eorum de rato, et Nicolao eiusdem ecclesiae canonico, qui praedicti I. se nuncium asserebat, propter hoc ad Romanam ecclesiam accedentibus, consequenter dilectum fratrem nostrum Hugonem tit. S. Martini presbyterum cardinalem dedimus auditorem, in cuius praesentia multis hinc inde propositis redactis in scriptum, et nobis etiam sub compendio reseratis, quoniam ex altera tantum parte apparuit procurator, reliqua per contumaciam non adstante, non debuimus super principali negotio aliquid definire, quum merita causarum partium assertione pandantur.] Verum quoniam ab iam dicto R. Siclunensi canonico praefato I. de Bythinia quaedam obiecta fuere, quae non decuit sub silentio praeteriri, multitudo videlicet tam dignitatum, quam etiam praebendarum ambitionis et avaritiae vitium, cui nondum finem imponens, contra definitionis nostrae tenorem et Lateranensis concilii statuta, ad obtinendam praeposituram Siclunensem se ingerit et ingessit, et quod [in] die intrusionis suae ante confirmationem praesumpserit ministrare, sicut et post confirmationem cassatam, quam a Suessionensibus iudicibus impetravit [obtentam, nos] per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, si inveneritis praedictum I. habere plures alias dignitates atque praebendas, aut aliquid aliud praemissorum, quod ad cassationem eius sufficiat, inveneritis esse verum, ei super iam dicta praepositura sublato appellationis obstaculo silentium imponatis, ab impetitione ipsius Siclunensem ecclesiam absolventes, quum multa per patientiam tolerentur, quae, si deducta fuerint in iudicium, exigente iustitia non debeant tolerari.
CAP. XIX.
Recepto in canonicum, quam cito facultas se obtulerit, debetur praebenda, et interim habebit quotidianas distributiones.
Idem Archiepiscopo et Archidiacono Senonensibus.
Dilectus filius T. canonicus Linconiensis in nostra praesentia constitutus proposuit, quod, quum de mandato bonae memoriae C. Papae praedecessoris nostri G. quondam Linconiensis episcopus quandam praebendam assignavit eidem in ecclesia Linconiensi, et eadem sibi per praedictum praedecessorem nostrum fuerit confirmata, quia capitulum Lingonense ipsum ad eandem praebendam recipere contemnebat, †dilecti filii Clarevallensis et Longivadi abbates auctoritate [praedicti] praedecessoris nostri, quum nollet aliquatenus a contradictione cessare, ipsum supposuerunt ecclesiastico interdicto. Postmodum autem ad praesentiam nostram accedens, ad dilectos filios Melundensem et Quinciacensem abbates obtinuit scripta nostra. Sed quum per eos suam non potuisset iustitiam obtinere, nos venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo, S. Romanae ecclesiae cardinali, tunc episcopo Praenestino, apostolicae sedis legato, sicut asserit, dedimus in mandatis, ut praedictam interdicti sententiam, sicut rationabiliter fuerat promulgata, faceret appellatione postposita firmiter observari. Verum quum idem archiepiscopus negotium prorogaret, et idem post labores multiplices fere de promovendo ipso negotio desperasset, deficiens in expensis, Ad instantiam Remensis archiepiscopi, tunc episcopi Praenestinensis, apostolicae sedis legati, et auctoritate ipsius talis inter eum T. ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum R. episcopum et dilectos filios canonicos Linconienses ex altera compositio intercessit, quod ipso ab eis per manum praedicti archiepiscopi recepto in canonicum et in fratrem, et concesso sibi stallo in choro et participatione qualibet divinorum, idem fructus praebendae alicuius eiusdem ecclesiae percipere non deberet, nisi loco proximo vacaturae. †Licet autem memoratum archiepiscopum sincera diligamus in Domino caritate, ipsiusque velimus honori deferre, quia tamen in his, quae contra canonicas sanctiones attentari noscuntur, ei deferre nec volumus nec debemus, quod ab eo illicite factum est in hac parte duximus irritandum, quod licitum factum est approbantes. Quum ergo dictum T. in canonicum recipi et in fratrem canonicis non obviet institutis, et vacaturam exspectare praebendam Lateranensi concilio non sit dubium obviare, nos, facto eiusdem legati illicito reprobato, quod est licitum approbantes, quia videtur indignum, ut is, qui receptus est in canonicum, praebendae beneficio defraudetur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictos episcopum et canonicos Lingonenses, si verum est quod asseritur, ut ei praebendam, quum se facultas obtulerit, non differant assignare, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis, facientes eidem portiones quotidianas, quae fiunt in ecclesia memorata, sine diminutione qualibet assignari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. [Dat. Rom. ap. S. Petrum XIII. Kal. Mai Ao. IX. 1206.]
CAP. XX.
Non tenet electio, quum ad unam praebendam duo simpliciter eliguntur.
Idem Episcopo Brixiensi.
Tuae fraternitatis devotio (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Praeterea consulusti, Quum saepe contingat, quod ad unam praebendam duo clerici propter nimiam importunitatem petentium eligantur, utrum confirmanda sit talis electio, vel potius irritanda; nos igitur attendentes, quod, si duo unam praebendam tenerent, illud esset contra concilium Turonense, quod praebendarum inhibet sectionem, et, si unus illorum ipsam obtineret praebendam, sub exspectatione alius contra Lateranensis concilii statuta remaneret, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod talis electio de rigore iuris penitus est cassanda. [Ceterum etc. Dat. Rom. etc. 1206.]
CAP. XXI.
Si duo electi ad aliquam dignitatem compromittant in iudices, poterit iudex alterum confirmare, et alteri pro bono pacis de proventibus provisionem facere. Ista est pulcherrima dispositio, et in toto corpore iuris non habes consimilem.
Idem.
Nisi essent viri providi et honesti tam ii, qui ordinationem fecerunt, quam illi, circa quos est facta ordinatio in ecclesia vestra super negotio prioratus, ordinationem illam valde suspectam propter exempli perniciem haberemus. Quod ergo post concertationem diutinam ordinatum est circa unum de duobus electis, ut ipse habeat prioratum, hoc ex iurisdictione delegata secundum iustitiam videtur esse statutum. Quod autem ordinatum est circa reliquum, ut ipse viginti libras de reditibus capituli, et quadraginta libras de proventibus prioratus percipiat annuatim, hoc secundum providentiam intelligitur esse praeceptum ex arbitraria potestate, quum in delegatos fuerit compromissum, qui, auctoritatem sibi retinendo commissam, se pro bono pacis et utilitatis hoc ordinasse fatentur. Quia igitur haec ordinatio ab omnibus est recepta, possuntque licite prior et capitulum de proventibus suis propter causas praedictas, non quidem ex pactione partium, sed ex iussione iudicum provisionem huiusmodi exhibere, nos eam hoc adhibito moderamine toleramus, ut ad praestationem quadraginta librarum non dignitas prioratus, sed persona prioris maneat onerata, ne forte [vel] circa proventus aliqua videatur facta sectio prioratus ita, quod ipso priore defuncto successor ipsius ad praestationem quadraginta librarum minime teneatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Id. Febr. Ao. IX. 1207]
CAP. XXII.
Canonici privilegiati a Papa super certo numero, si sponte receperunt aliquem supra numerum, contra impetrantes a Papa exceptione numeri uti non possunt.
Idem Valdensi Episcopo et abbati Vatianensi.
Pro illorum provisione (Et infra:) Pro dilecto filio magistro P. Audoen., qui apud apostolicam sedem moram fecisse dignoscitur longiorem, nec adhuc erat competens beneficium ecclesiasticum assecutus, licet ad ipsum esset idoneus obtinendum, venerabili fratri nostro Burdegalensi archiepiscopo literis nostris praecipiendo mandavimus, ut magistro P. in aliqua ecclesiarum suarum, ubi ei expedire cognosceret, omni dilatione et excusatione postpositis, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo competens faceret beneficium assignari, contradictores ecclesiastica districtione compescens, qui se ei ducerent super hoc temere opponendos. Ipse autem archiepiscopus, sicut suis nobis literis intimavit, attendens praefati magistri scientiam et probitatem, et illum cognoscens idoneum ad tale beneficium obtinendum, post susceptionem mandati nostri, decano et capitulo Xantonensibus auctoritate nostra mandavit, ut ipsum pro reverentia sedis apostolicae admitterent in canonicum et in fratrem, et fraterna caritate tractarent. Quumque precibus eius et mandatis nostris iidem reluctarentur canonici, ac indulgentiam de quadragenario canonicorum numero ei opponerent, quam a sede apostolica iactitant se habere, quia idem archiepiscopus manifeste cognovit, illos in elusionem mandati nostri et sua indulgentia eis concessa irreverenter abuti, et non tantum XL. tunc esse canonicos in eadem ecclesia, sed plures constitit illi evidenter, praedictum magistrum de praebenda et canonia Xantonensis ecclesiae cum consensu et voluntate tua, frater episcope, et prudentum virorum consilio investivit, contradictores vinculo excommunicationis adstringens. (Et infra:) Quia vero quod per dictum archiepiscopum de memorato magistro auctoritate nostra provide factum est firmitatem debitam volumus obtinere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districtius praecipimus, quatenus, si vobis constiterit, praedictos canonicos indulgentiam quam habent de certo canonicorum numero, non servasse, et aliquem ultra constitutum numerum in canonicum auctoritate propria recepisse, quum nobis legem imponere non debeant, quam ipsi negligunt observare, latam in ipsos excommunicationis sententiam a praedicto archiepiscono tamdiu denuncietis auctoritate nostra sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo servandam, donec saepe dictum magistrum recipiant in canonicum et ea, quae ad canonicatum pertinent, cum stallo chori et loco capituli ei studeant assignare.
CAP. XXIII.
Non beneficiatus habens sufficiens patrimonium, ad sacros legitime promovetur.
Idem Bisuntino Archiepiscopo.
Tuis quaestionibus respondemus, quod clericos in minoribus ordinibus constitutos, de patrimonialibus bonis habentes unde possint congrue sustentari, etsi nondum fuerint beneficium ecclesiasticum assecuti, dummodo aliud canonicum non obsistat, ad superiores poteris ordines promovere. [Monachi vero etc. (cf. c. 39. de test. II. 20.) Dat. Lat. XI. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]
CAP. XXIV.
Absenti potest conferri beneficium, alio mediante, nec refert, utrum absens investiatur per personam mediam, vel persona media investiatur pro absente. H. d. coniungendo utrumque intellectum, et est casus not. et quotidie practicatur.
Idem Episcopo Zamorensi.
Accedens ad apostolicam sedem †dilectus filius B. frater Hierosolymitani hospitalis a nobis ex parte tua quaesivit, utrum clericus absens gratia studiorum de ecclesiastico beneficio possit investiri, et utrum, si rapta puella et in alienam delata dioecesim in ecclesiae facie consenserit in raptorem, matrimonium huiusmodi legitimum sit habendum. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod et clericus absens per alium, vel alius, magis pro ipso poterit de beneficio ecclesiastico investiri. Et rapta puella etc. (cf. c. 7. de rapt. V. 17.)
CAP. XXV.
Si ad unum canonicatum et praebendam duo sunt recepti simpliciter, receptio non tenet, etiam interveniente apostolica auctoritate. H. d. et est notabile cap., quare tene semper mente et nota ipsum.
Idem Trecensi Episcopo.
Dilecto filio nostro P. tit. sanctae Pudentianae presbytero cardinali dilectis filiis R. [de Avalon] cellerario Trecensi et R. [de Noa] clerico procuratori tuo auditore concesso, idem cellerarius proposuit coram eo, quod, quum in manibus Remensis archiepiscopi, tunc apostolicae sedis legati, intendentis providere G. nepoti suo in Trecensi ecclesia, praebendam, quam ibi obtinebat, liberaliter resignavit, dictus legatus praefatum G. et eundem cellerarium in canonicos Trecenses instituit, et ambobus capitulum Trecense stallum in choro, et locum in capitulo, et idem archiepiscopus supra dictae praebendae fructus dividendos communiter assignarunt, donec idem G. integrum esset ecclesiae praebendale stipendium assecutus, †in eos, qui contra venire praesumerent, excommunicationis sententia promulgata. Quorum receptionem procurator generalis [bonae memoriae] praedecessoris tui, in partibus Constantinopolitanis tunc agentis, postmodum approbavit. Dictus quoque cellerarius lectionem et evangelium in hebdomada sua [postea] legisse dignoscitur, et tam decani quam episcopi electioni et aliorum negotiorum tractatibus sicut canonicus Trecensis interfuit, et domum quandam per capitulum memoratum obtinuit, quae non nisi canonico consueverat assignari. Tuque, quum ad eandem accessisses ecclesiam consecratus, eum cum canonicis aliis ad osculum recepisti, quum tamen tunc temporis non nisi canonici ad osculum admittantur, et eidem super praedictis non movisti per biennium quaestionem. Propter quod petiit, ut te ab ipsius super hoc molestatione indebita compescere dignaremur. †Verum dictus R. procurator tuus proposuit ex adverso, quod, quum idem cellerarius praebendam suam in praedicti archiepiscopi Remensis manibus resignasset, ipse de medietate [illius nepotem suum, et de medietate] alia dictum cellerarium investivit, [quam adhuc detinere praesumit in tuum praeiudicium et gravamen, non permittens te libere de ipsa disponere, prout ad te dignoscitur pertinere. Et licet ad dilectos filios decanum et magistros G. Cornutum Parisiensem et S. Remensem canonicos super hoc nostrae fuerint literae impetratae, cellerarius demum ad nos frustratorie appellavit, ut te posset gravare laboribus et expensis.] Idem quoque Procurator tuus proposuit ex adverso, quod, quum in Trecensi ecclesia institutus olim fuerit certus canonicorum numerus et capituli iuramento firmatus, supra dictus archiepiscopus, qui, etsi legatus fuisset in Teutonia, in Senonensi tamen provincia eidem non fuit officium legationis iniunctum, institutionem huiusmodi facere non potuit ut legatus, quin immo, etsi legatus in eadem provincia exstitisset, ad unicum tamen ius spirituale, quod vacabat ibidem, insimul duos canonicos instituere praedicto legato non licuit contra canonicas sanctiones. Nam si duo unicam praebendam haberent, id esset contra Turonense concilium, quod praebendarum inhibet sectionem. Si vero duobus in canonicos et fratres receptis uni tantum praebenda daretur, sub exspectatione alius contra Lateranense concilium remaneret. Praeterea licet in ecclesia, in qua non est certus numerus praebendarum, nulla etiam praebenda vacante in canonicum quis possit assumi, quum intelligatur ad quoddam ius eligi, quod ex electorum assensu de novo creatur, et cum electo in canonicum nascitur et desinit cum defuncto, in ecclesia tamen, quae determinatum habet numerum praebendarum, uno duntaxat individuo iure vacante, duo simul eligi non possunt ad illud eo, quod huiusmodi spirituale ius dividi seu communicari nequeat inter eos; quanquam interdum hi, ad quos spectat electio, de communi assensu augmentare valeant numerum praebendarum, quoddam ius spirituale de novo creando, nisi forte statutum aliquod obviaret, quod esset iuramento firmatum, vel cui sedis apostolicae confirmatio accessisset, huiusmodi clausula prohibitionis adiecta, ut, si quicquam contra id fieret, non valeret. Propter quod institutionem praefatam nullam fuisse dictus asseruit procurator, quum in Trecensi ecclesia, sicut praemissum est, certus sit praebendarum numerus, quem capitulum vel legatus augmentare minime intendebat vel ius aliquod de novo creare, [quod ex eo argui proponebat, quia non fuit unus ad vacantem praebendam et alius simpliciter institutus, sed ad praebendam unicam supradicto modo vacantem exstiterunt ambo recepti. Sed nec Trecense capitulum, ad quod praebendarum collatio nullatenus pertinebat, vel dictus procurator praedecessoris tui receptionem huiusmodi approbare potuit, utpote contra canones attentatam. Tibi quoque nequaquam obfuisse dicebat, quod cellerarium praefatum ad osculum inter canonicos Trecenses admiseras, vel quod aliquanto tempore super hoc negotio siluisti, quum tunc temporis ecclesiae tuae consuetudines, et quae in ea minus legitime facta fuerant, ignorares. Ad haec autem cellerarius sic respondit, quod, quum idem archiepiscopus in Trecensi capitulo suae legationis literas legi fecerit, et legatus eo tempore ab omnibus haberetur, an legatus in illa provincia fuerit, non debebat ulterius in dubium revocari, maxime quum tu in praedictis literis, quas obtinueras contra eum, memoratum archiepiscopum legatum duxeris nominandum. Adiecit insuper, quod licite quis ad spiritualem fraternitatem eligi potest in canonicum et in fratrem, nulla etiam praebenda vacante, argumentum ad hoc cuiusdam epistolae decretalis inducens, in qua legitur, quod, quum T. clericus, nulla in Lingonensi ecclesia praebenda vacante, ab episcopo et canonicis Lingonensibus supradicti archiepiscopi iudicis delegati a nobis interveniente auctoritate in canonicum receptus fuisset et fratrem ita, quod nullius praebendae fructus perciperet, nisi loco proximo vacaturae, nos attendentes, quod dictum T. in canonicum et fratrem recipi non occurrebat canonicis institutis, et vacaturam exspectare praebendam Lateranensi concilio non esset dubium obviare, illicito reprobato quod licitum erat duximus approbandum. Unde quum videretur indignum, ut is, qui receptus erat in canonicum et in fratrem, praebendae beneficio fraudaretur, episcopo et canonicis Lingonensibus dedimus in mandatis, ut, si res taliter se haberet, eidem T. praebendam, quum se facultas offerret, assignare curarent. Allegavit insuper, quod ab apostolica sede frequenter huiusmodi literae impetrantur, ut in ecclesia, in qua certus est numerus praebendarum, nulla praebenda vacante recipiatur quis in canonicum et fratrem, et eidem praebenda, quum se facultas obtulerit, conferatur. Item, licet Turonense concilium sectionem inhibeat praebendarum, nihilominus tamen Romana ecclesia receptionem eorum, qui ad dimidias praebendas assumpti sunt, in canonicos approbando, nonnunquam sectas praebendas eis praecipit integrari. Sed ad hoc fuit ex adverso responsum, quod etsi Romanus Pontifex dimidiatam quoad temporales proventus praebendam contra concilium Turonense illi quandoque praecipiat integrari, cui ius spirituale vacans fuerat cum debita integritate collatum, pro eo tamen, quod ad huiusmodi dimidiam de facto, quum de iure non valeat, est receptus, id mandare minime consuevit, et ex plenitudine potestatis ad unicum ius spirituale non vacans aliquem recipi utilitate vel necessitate pensata valeat indulgere, sicut de Augustino in canone invenitur, qui novo modo provectus et consecratus episcopus, incolumi Valerio episcopo ecclesiae Hipponensis accessit in cathedra, non successit. Et sicut de non vacante praebenda, concessa tamen et confirmata per Romanum Pontificem cuidam clerico in ecclesia Lingonensi et per exsecutorem ipsius ad eandem etiam non vacantem recepto in praeallegata legitur decretali, praefatus tamen archiepiscopos, qui, etsi legatus fuisset in provincia, absque nostra saltem licentia speciali contra iuris scripti tenorem ad unicum ius spirituale, quod vacabat in ecclesia supradicta, in qua certus erat numerus praebendarum, instituere non potuit nepotem et cellerarium supradictos, quum hoc non solummodo Turonensi, sed etiam Lateranensi concilio obviaret, maxime quum nec novum ius creare intenderet, nec praebendarum numerum augmentare, quod inde colligitur, quia resignatione cellerarii procurata eosdem instituit ad unicam praebendam vacantem.] Unde nos, his et aliis intellectis, ante dictum cellerarium, quem praebendam constitit prius libere resignasse, ad restitutionem eorum, quae ratione praedictae institutionis tenebat, de consilio fratrum nostrorum sententialiter duximus condemnandum, ei super praebenda ipsa vel eius parte silentium imponentes ita, quod per hoc praedicto G. nullum praeiudicium generetur, maxime quum res inter alios acta regulariter aliis non obsistat iuxta canonicas et legitimas sanctiones. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XXVI.
De una praebenda vacante possunt fieri duae, si eius suppetant facultates; alias dividens integrare tenetur.
Idem.
Vacante quadam praebenda in ecclesia tua, duas ex ea constituens, ad illas de consensu capituli tui duos canonicos assumpsisti, quorum altero apud sedem apostolicam viam universae carnis ingresso, praebendam, quam defunctus habuerat, quidam clericus nomine Hippolytus fuit auctoritate sedis apostolicae assecutus. Verum quum idem Hippolytus te super integritate praebendae per quasdam nostras literas inquietet, et alius idem ius adversus te se habere proponat, quid facere debeas requisisti. Super quo fraternitati tuae sic duximus respondendum, quod, quum Turonensis statuta concilii sectionem inhibeant praebendarum, teneris utrique de his, quae vacare contigerit, integrare praebendam, nisi forte rationabili causa de vacante praebenda supradicta duae fuerint constitutae, ac tot sint utriusque proventus, quod per utramque sit utrique provisum in beneficio competenti. [Tu denique etc. Dat. Lat. VI. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XVI. 1214.]
CAP. XXVII.
Si Papa mandat capitulo, ut aliquem in canonicum recipiant, et praebendam, si qua vacat, conferant, si de mandato scientes alii conferunt, coguntur primum recipere, et de reditibus ecclesiae loco beneficii providere, donec praebendam habeat.
Idem Vercellensi Episcopo.
Dilectus filius G. clericus, pro quo canonicando in ecclesia Novariensi scripseramus, quod intendebat per nostras literas non obtento, contra canonicos eiusdem nobis exposuit conquerendo, quod, quum pro eo ad Novariense capitulum mandatum apostolicum misissemus, ut eum in canonicum reciperent et in fratrem, praebendam, si qua tamen tunc vacabat, conferentes eidem, †ipsi non solum mandatum apostolicum noluerunt adimplere, verum etiam praebendam vacantem, quam mandavimus illi conferri, alii praesumpserunt assignare. Unde petebat a nobis, ut quae de ipso inceperamus exsequi dignaremur. Magister autem Gregorius Novariensis ecclesiae procurator proponebat econtra, quia, quum in illa ecclesia nulla vacaret praebenda, praedictus clericus ad apostolicam sedem accedens falso in ecclesia ipsa nobis suggessit vacare praebendam, et ad suggestionem falsam super receptione sua literas impetrarat. Unde, quum mendax precator carere debeat impetratis penitus, idem procurator ab impetitione ipsius ecclesiam postulabat absolvi. Quum igitur coram dilecto filio nostro G. S. Gregorii ad Velum aureum diacono cardinali, quem eisdem dedimus auditorem, super his diutius litigarent, et idem cardinalis quae fuerant proposita coram eo nobis retulit diligenter, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod in Novariensi ecclesia praebenda vacaret tempore, quo super praebenda eiusdem ecclesiae canonici nostras literas receperunt, quum eam penitus alii in elusionem mandati nostri duxerint conferendam, eundem clericum, si non alibi habet sufficiens beneficium ecclesiasticum, iuxta tenorem prioris mandati nostri a praedictis clericis in canonicum recipi, et sibi de reditibus ipsius ecclesiae singulis annis competentes assignari proventus, donec ei sit in beneficio praebendali provisum.
CAP. XXVIII.
Habens personatum vel beneficium curatum, si secundo tale receperit, vacat primum; quod si retinere contenderit, etiam secundo privabitur. Hoc primo. Et is, ad quem spectat beneficii curati collatio, licite confert statim, quum institutus aliud recepit, et, si infra sex menses non conferat, devolvitur ad alium collatio, et aliter ponitur. Hoc secundo. Cum sublimibus vero et literatis personis circa pluralitatem beneficiorum incompatibilium solus Papa dispensat. Hoc tertio. Hoc dicit istud cap. utile et famosum.
Idem in concilio generali.
De multa providentia fuit in Lateranensi concilio prohibitum, ut nullus diversas dignitates ecclesiasticas vel plures ecclesias parochiales reciperet contra sacrorum canonum instituta; alioquin [et] recipiens sic acceptum amitteret, et largiendi potestate conferens privaretur. Quia vero propter praesumptiones et quorundam cupiditates nullus hactenus aut rarus de praedicto statuto fructus provenit: nos evidentius et expressius occurrere cupientes praesenti decreto statuimus, ut, quicunque receperit aliquod beneficium, curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium habebat, eo sit ipso iure privatus, et, si forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur. Is quoque, ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius libere conferat, cui merito viderit conferendum, et, si ultra sex menses conferre distulerit, non solum ad alios secundum Lateranensis concilii satutum eius collatio devolvatur, verum etiam tantum de suis cogatur proventibus in utilitatem ecclesiae cuius est illud beneficium, assignare, quantum a tempore vacationis ipsius ex eo constiterit esse perceptum. Hoc idem in personatibus esse decernimus observandum, addentes, ut in eadem ecclesia nullus plures dignitates aut personatus habere praesumat, etiamsi curam non habeant animarum. Circa sublimes tamen et literatas personas, quae maioribus sunt beneficiis honorandae, quum ratio postulaverit, per sedem apostolicam poterit dispensari.
CAP. XXIX.
Concilium provinciale a beneficiorum collatione suspendit eos, qui post secundam correctionem indignis beneficia conferunt: providet etiam, quis interim beneficia conferat, et illam suspensionem relaxat solus Papa, vel solus patriarcha.
Idem in eodem.
Grave nimis est et absurdum, quod quidam ecclesiarum praelati quum possint viros idoneos ad ecclesiastica beneficia promovere, assumere non verentur indignos, quibus nec morum honestas, nec literarum scientia suffragatur, carnalitatis sequentes affectum, non iudicium rationis; unde quanta ecclesiis damna proveniant, nemo sanae mentis ignorat. Volentes igitur huic morbo mederi, praecipimus, ut praetermissis indignis idoneos assumant, qui Deo et ecclesiis velint et valeant gratum impendere famulatum, fiatque de hoc in provinciali concilio diligens inquisitio annuatim ita, ut qui post primam et secundam correctionem fuerit repertus culpabilis, a beneficiis conferendis per ipsum concilium suspendatur, instituta in eodem concilio persona provida et honesta, quae suspensi suppleat defectum in beneficiis conferendis. Et hoc ipsum circa capitula, quae in his deliquerint, observetur. Metropolitani vero delictum superioris iudicio relinquatur, ex parte concilii nunciandum. Ut autem haec salubris provisio pleniorem consequatur effectum, huiusmodi suspensionis sententia praeter Romani Pontificis auctoritatem aut proprii patriarchae minime relaxetur, ut in hoc quoque quatuor patriarchales sedes specialiter honorentur.
CAP. XXX.
Rector ecclesiae, non obstante consuetudine episcopi, vel patroni, debet de reditibus ecclesiae sufficientem habere portionem. H. d. usque ad §. Qui vero. (Qui vero etc.:) Privatus est parochiali ecclesia rector in ea non residens, nisi sit annexa dignitati vel praebendae, quo casu debet ibi habere perpetuum vicarium. Et in fine prohibet in fraudem rectoribus de ipsius proventibus pensionem in beneficium dari. H. d. Vel sic: non residens in ecclesia parochiali, vel non ponens vicarium, quando est annexa beneficio maiori, privatus est ea. H. d.
Idem in eodem.
Exstirpandae consuetudinis vitium in quibusdam partibus inolevit, quod scilicet parochialium ecclesiarum patroni et aliae quaedam personae proventus ipsarum sibi [paene] penitus vindicantes, presbyteris earundem servitiis deputatis relinquunt adeo exiguam portionem, quod ex ea nequeant congrue sustentari. Nam, ut pro certo didicimus, in quibusdam regionibus parochiales presbyteri pro sua sustentatione non obtinent nisi quartam quartae, id est sextam decimam decimarum. Unde fit, ut in his regionibus paene nullus inveniatur sacerdos parochialis, qui ullam vel modicam habeat peritiam literarum. Quum igitur os bovis ligari non debeat triturantis, sed qui altario servit de altari vivere debeat, statuimus, ut, consuetudine qualibet episcopi vel patroni, seu cuiuslibet alterius non obstante, portio presbyteris ipsis sufficiens assignetur. Qui vero parochialem habet ecclesiam, non per vicarium, sed per se ipsum illi deserviat in ordine, quem ipsius ecclesiae cura requirit, nisi forte dignitati vel praebendae parochialis ecclesia sit annexa. In quo casu concedimus, ut is, qui talem habet praebendam vel dignitatem, quum oporteat eum in maiori ecclesia deservire, in ipsa parochiali ecclesia idoneum et perpetuum habeat vicarium canonice institutum, qui, ut praedictum est, congruentem habeat de ipsius ecclesiae proventibus portionem; alioquin illa se sciat auctoritate huius decreti privatum, libere alii conferenda, qui velit et possit quod dictum est adimplere. Illud autem penitus interdicimus, ne quis in fraudem de proventibus ecclesiae, quae curam habere debet proprii sacerdotis, pensionem alii quasi pro beneficio conferre praesumat.
CAP. XXXI.
Non debent religiosi ecclesias vel decimas a laicis sine dioecesanorum consensu recipere, excommunicatos vel interdictos ad divina admittere, in ecclesiis quoque, quae ad eos non pleno iure pertinent, instituere vel destituere; sed praesentabunt dioecesanis ad eas viros idoneos.
Idem in eodem.
In Lateranensi concilio noscitur fuisse prohibitum, ne quilibet regulares ecclesias seu decimas sine episcoporum consensu de manu laici praesumant accipere, nec excommunicatos vel nominatim interdictos admittant aliquatenus ad divina. Nos autem id fortius inhibentes, transgressores digna curavimus animadversione punire, statuentes nihilominus, quatenus in ecclesiis, quae ad ipsos pleno iure non pertinent, iuxta eiusdem concilii statuta episcopis instituendos presbyteros repraesentent, ut illis de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem, institutos vero removere non audeant episcopis inconsultis. Sane adiicimus, ut illos repraesentare procurent, quos vel conversatio notos reddit, vel commendat probabile testimonium praelatorum.
CAP. XXXII.
Abens in theologiae studio fructus beneficiorum suorum percipit in absentia, sed quotidianas distributiones non.
Honorius III. Abbati et Priori sanctae Genovefae.
Licet vobis direxerimus scripta nostra, ut dilecto filio magistro N. Eboracensi archidiacono, in sacra pagina cupienti studere, proventus suos ecelesiasticos faceretis integre ministrari: nolumus tamen, nec nostrae intentionis exstitit, ut quotidianas illas distributiones, quae tantum residentibus in ecclesiis, et his, qui intersunt horis canonicis, exhibentur, ei tribui faciatis.
CAP. XXXIII.
Propter paupertatem praebendarum ecclesiae cathedralis possunt eis annecti capellae, reservata ipsarum presbyteris congrua portione.
Idem Vesprimensi Episcopo.
Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod ecclesiae tuae canonici, diminuta ipsorum provisione a tempore concilii generalis, quum eis extunc non fuerint ad eorum sustentationem concessae capellae, sicut ante fieri consuevit, de reditibus praebendarum suarum, quum nimis sint exiles, nequeunt sustentari, †propter quod plures ipsorum eadem ecclesia relicta in eiusdem clericatus coguntur opprobrium aliorum se obsequiis mancipare. Unde humiliter supplicuisti, ut de capellis eisdem provisionem eorum de nostra permissione tibi ampliare liceret. Quia vero per hoc statutis derogaretur eiusdem concilii, quae servari volumus inconcusse, te in hac parte nequivimus exaudire. Verum illorum paupertati paterno compatientes affectu, et tibi etiam, prout exposcit devotionis tuae meritum, gratiam facere cupientes, fraternitati tuae de qua plenam fiduciam obtinemus, praesentium auctoritate committimus, ut, Si evidens necessitas vel utilitas exigat, praebendas ecclesiae tuae poteris de capellis in perpetuum annectendis eisdem, sicut discretione praevia expedire videris, augmentare, reservata tamen congrua singularum capellarum presbyteris portione. [Nulli ergo etc. Dat. Later. IV. Kal. Febr. 1225.]
CAP. XXXIV.
Licet ecclesia ex donatione laici beneficium conferat, tenet illius beneficii impetratio, de hoc mentione non habita.
Idem Episcopo et Priori et Archidiacono Herfordensibus.
Dilectus filius G. pauper clericus nobis proposuit, quod, quum decano et capitulo ecclesiae beati Martini Andegavensis preces direxerimus et praecepta, ut ipsum, quam cito facultas se offerret, in canonicum reciperent et in fratrem, vobis super hoc exsecutoribus sibi datis, vacantibus interim duabus in ecclesia praefata praebendis, dictus clericus, ut mandatum nostrum exsequeremini circa ipsum, a vobis cum instantia postulavit. Sed quia ipsorum decani et capituli procurator excipiendo proposuit, nostras super hoc literas non valere pro eo, quod in eis mentio non fiebat, quod praefatus decanus ex donatione regis praebendarum eiusdem ecclesiae collationem haberet, vos mandati nostri exsecutores non esse interloquendo dixistis, et sic illae duae praebendae, quae medio tempore vacaverunt, aliis sunt collatae, †et dictus clericus occasione huiusmodi, quam vos malitiose recepisse videmini, remansit hactenus sua provisione frustratus, propter quod idem nostram audientiam appellavit, appellationi cuius dicimini detulisse. Nolentes igitur, ut saepe dictus clericus frustratus a vobis literarum nostrarum commodo ulterius suspendatur, vobis firmiter Mandamus, quatenus, occasione huiusmodi, quam reputamus frivolam, non obstante, mandatum nostrum ad vos pro ipso directum taliter sine difficultate qualibet exsequi procuretis, quod ipse propter hoc ad nos ulterius non recurrat, nec vos possitis de inobedientia reprehendi, quae idolatriae comparatur.
CAP. XXXV.
Pueri et alias beneficiati non sunt idonei ad beneficia consequenda. H. d. inhaerendo verbis literae.
Gregorius IX. Argentinensi Episcopo.
Super inordinata ordinatione (Et infra:) Quum autem illi sint in ecclesiis idonei reputandi, qui servire possunt et volunt in ipsis, consultationi tuae taliter respondemus, quod pueri et beneficiati, qui non possunt in eadem ecclesia deservire, in ea non debent idonei reputari.
CAP. XXXVI.
Pro unius praebendae integratione alia dividi non debet.
Idem Archiepiscopo et Magistro R. Turonensibus.
Quum causam, quae inter Aurelianensem episcopum et I. de Blesis canonicum sanctae Crucis super integratione praebendae ipsius canonici vertebatur, vobis duxerimus committendam (Et infra:) Consultationi vestrae taliter respondemus, quod nostrae intentionis non exstitit, ut pro integratione praebendae supradicti canonici praebenda de novo aliqua scinderetur.
CAP. XXXVII.
Clerici ignobiles et non eminentis scientae propter hoc non debent a praebendis repelli, etiam in ecclesia, quae tales admittere non consuevit.
Idem.
Venerabilis frater noster Portuensis episcopus supplicavit, ut, quum quandam praebendam, quae in Argentinensi ecclesia tamdiu vacaverat, quod donatio eius erat ad sedem apostolicam devoluta, I. clerico contulerit, dum in illis partibus legationis officio fungeretur, suam collationem benigno prosequeremur affectu. Verum procurator Argentini capituli proposuit ex adverso, quod idem capitulum, hoc audito, consuetudinem allegans antiquam inviolabiliter observatam, iuxta quam nullum, nisi nobilem et liberum, et ab utroque parente illustrem, honestae conversationis ac eminentis scientiae, in suum consortium hactenus admiserant, ne contra hoc fieret, maxime quum nulla tunc praebenda vacaret, antequam monitorias vel exsecutorias literas recepisset, ad sedem apostolicam appellavit. (Et infra:) Nos igitur attendentes quod non generis, sed virtutum nobilitas vitaeque honestas gratum Deo faciunt et idoneum servitorem, ad cuius regimen non multos secundum carnem nobiles et potentes elegit, sed ignobiles ac pauperes eo, quod non est personarum acceptio apud ipsum, et vix ad culmina dignitatum, nedum praebendas viri eminentis scientiae valeant reperiri, exceptiones huiusmodi non duximus admittendas. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, praedictam praebendam vacasse, quando ipsam dicto I. contulit episcopus memoratus, ipsum ad eam recipi faciatis.
CAP. XXXVIII.
Si mandatur provideri in ecclesia, non potest de ecclesia provideri.
Idem.
Quum olim priori sanctae M. dederimus in mandatis, ut G. diacono in aliqua ecclesia civitatis vel dioecesis Lucanae auctoritate apostolica provideret, idem praefatum G. ecclesiae sancti Petri de Vico rectorem auctoritate huiusmodi nisus est designare, in qua rector ab eiusdem ecclesiae clericis eligi consuevit, excommunicationis sententiam nihilominus proferens in rebelles. Quum igitur mandatum huiusmodi se ad talia non extendat, nec ad rectoriam vel dignitatem nostra feratur intentio, quum pro simplici beneficio iussio nostra manat: mandamus, quatenus tam institutionem huiusmodi quam excommunicationis sententiam propter hoc latam denuncies non tenere.
TITULUS VI.
DE CLERICO AEGROTANTE VEL DEBILITATO.
CAP. I.
Clericus infirmus integre percipit fructus beneficii sui.
Gregorius Candido Episcopo Urbevetano.
Quum percussio corporalis, †[utrum pro purgatione an pro vindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae,] quod absit, offensa respiciat. Et quia praesentium lator Calumniosus pro hac percussione, quam sustinet, consueta sibi commoda ab ecclesia vestra asserit negari, idcirco Fraternitatem tuam praesentibus hortamur epistolis, quatenus latorem praesentium ad percipienda beneficia, quae consueta sunt ab ecclesia tua, aegritudo sua non debeat impedire; quia, si alii eius essent exemplo deterriti, forte non posset qui militaret ecclesiae inveniri, sed secundum loci eius ordinem quaecunque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae ecclesiae potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione iudicii praebeat aegrotanti, [quatenus etc.]
CAP. II.
Presbyter, cui medietas palmae cum duobus digitis est abscissa, missam non celebrat, sed ceteris sacerdotalibus fungi potest.
Eugenius Papa.
Presbyterum, cuius duos digitos cum medietate palmae a praedone abscissos esse significasti, missam non permittimus celebrare, quia nec secure propter debilitatem, nec sine scandalo propter deformitatem membri hoc fieri posse confidimus. Ipsum autem ceteris officiis sacerdotalibus fungi minime prohibemus. [Praeterea etc. (cf. c. 1. de apostat. V. 9.)]
CAP. III.
Si rector ecclesia sit leprosus, dandus est ei coadiutor.
Lucius III.
De rectoribos ecclesiarum leprae macula usque adeo infectis, quod altari servire non possunt, nec sine magno scandalo eorum, qui sani sunt, ecclesias ingredi, hoc volumus te tenere, quod eis dandus est coadiutor, qui curam habeat animarum, et de facultatibus ecclesiae ad sustentationem suam congruam recipiat portionem.
CAP. IV.
Si rector ecclesiae sit leprosus, ab administrationis officio removetur; sed de bonis ecclesiae sustentatur.
Clemens III.
Tua nos duxit fraternitas consulendos: (Et infra: [cf. c. 19. de sent. exc. V. 39.]) De sacerdote vero, qui divino iudicio leprae morbo repercussus in parochiali ecclesia praelationis officio fungitur, dicimus, quod pro scandalo et abominatione populi ab administrationis debet officio removeri, ita quidem, quod iuxta facultates ecclesiae sibi necessaria, quamdiu vixerit, ministrentur.
CAP. V.
Episcopo, qui propter morbum incurabilem pastorale officium exercere non potest, dandus est coadiutor.
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo.
Ex parte fuit propositum coram nobis, quod, quum venerabilis frater noster Aurasiensis episcopus gravi et incurabili morbo fere iam per quadriennium labotaverit ita, quod pastorale officium non potuit, nec potest ullatenus exercere, nobilis vir de Baucio princeps terrae illius, consules ac cives civitatis eiusdem a te postulant incessanter, ut tam ipsis quam Aurasicensi ecclesiae, quum sis metropolitanus eorum, studeas providere. Verum quum tu ipsum ad cessionem compellere non possis, nec debeas ullo modo, nec afflictio afflictio sit addenda, immo potius sit ipsius miseriae miserendum, eo, quod idem vir bonus exstiterit et honestus, et ecclesiam salubriter sibi commissam gubernaverit, quid super his agere debeas, sedem duxisti apostolicam consulendam. Nos igitur volentes tam praefato episcopo quam ecclesiae suae salubriter providere, fraternitati tuae taliter respondemus et per apostolica scripta mandamus, quatenus illi coadiutorem associes virum providum et honestum, per quem tam episcopo quam populo sibi commisso utiliter consulatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Non. Dec. Pont. nostr. Ao. VII. 1204.]
CAP. VI.
Honorius III. Episcopo Aversano.
Consultationibus (Et infra:) Archidiacono autem, quem morbo paralytico laborantem officium linguae asseris amisisse, coadiutor est merito adhibendus, maxime si de ipsius processerit voluntate.
TITULUS VII.
DE INSTITUTIONIBUS.
CAP. I.
Numerus clericorum debet institui in ecclesiis collegiatis secundum facultatem ipsarum.
Ex concilio Arelatensi.
Non amplius suscipiantur in monasterio monachorum aut clericorum, seu etiam puellarum, quam quot se regere de bonis ecclesiae absque penuria ecclesiae possint.
CAP. II.
Laici in canonicos non possunt institui.
Eugenius.
In ecclesia vestra certum numerum canonicorum, sicut nobis innotuit, communiter instituere curavistis, †et institutionem vestram religione firmare iuramenti. Unde, quia numero illo successu temporum diminuto in dubitationem deducitis, utrum ipsum numerum de institutione canonicorum supplere possitis, laicis computatis, qui in ecclesia vestra canonicorum titulo nominantur, et statutus numerus sit impletus, ut haec ambiguitas a vestris cordibus auferatur, nobis videtur, quod, Quum laici non debeant in canonicorum numero computari, nec vos debeatis differre, quo minus statutum numerum, iuramento praestito roboratum, de aliis clericorum personis idoneis canonicos suppleatis; nec enim alia vestra intentio fuisse putatur, quam quod tales ad supplendum numerum, quum necesse foret, invenire unanimiter curetis, per quos Deo in divinis officiis per ecclesiasticos ordines congrue serviatur. Ad haec vero districtius prohibemus, ne de cetero laicos in canonicos admittatis.
CAP. III.
Institutio beneficiorum spectat ad episcopos vel eorum officiales.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Ex frequentibus querelis personarum satis manifeste didicimus, in partibus vestris consuetudinem pravam admodum et enormem, et sanctorum Patrum constitutionibus omnimodo contrariam a multis retro temporibus invaluisse, quod videlicet clerici, caeca cupiditate ducti, ecclesias et ecclesiastica beneficia sine consensu episcopi dioecesis vel officialium suorum, qui hoc de iure possunt facere, recipiunt, minus quam deceat sollicite cogitantes, quomodo id a Patrum sanctorum est institutionibus alienum et ecclesiasticae contrarium honestati. Unde, quum tu, frater archiepiscope, ex officio tibi commisso tam iniquam consuetudinem de provincia tua velis, sicut debes, radicitus exstirpare, tam in clericos illos, qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia de cetero taliter occupata scienter detinent, quam in eos qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia de cetero taliter occupare praesumpserint, sicut ex literis tuis intelleximus, excommunicationis sententiam protulisti. Nos itaque eandem sententiam ratam et firmam habentes, et eam auctoritate apostolica confirmantes, per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus singuli vestrum, sententiam in suis episcopatibus saltem quater in anno innovantes, eam contradictione et appellatione cessante faciatis inviolabiliter observari, clericos ipsos, qui ipsam sententiam incurrerunt vel de cetero incurrerint, nisi congrue satisfecerint, et a praesumptione sua omnino destiterint, absolvere minime praesumatis.
CAP. IV.
Ultra facultates non debet quis institui invitis clericis ecclesiae.
Clemens III. Clero Constantinopolitano.
Auctoritate apostolicae sedis †debitoque officii nostri compellimur, viros ecclesiasticos oculo benigniori prospicere, eisque, ne graventur molestiis, pastorali sollicitudine providere. Hac itaque ratione inducti auctoritate apostolica prohibemus, ne aliquis vestrum a quocunque in civili vel criminali negotio, nisi in foro ecclesiastico impetatur, nec per saecularem personam carceri aut vinculis, nisi ab archiepiscopo suo eiectus fuerit ex ordine clericali, aliquatenus mancipetur, nec absque rationabili et manifesta causa in officio suo, vel iure suo gravamen ab aliquo patiatur. Prohibemus etiam, ne vicarius repis seu quaecunque persona vicem saecularis potestatis gerens vobis in domibus vel aliis rebus vestris iniuriavm praesumat inferre; sed tam in his quam in aliis privilegia, vobis a regibus vel archiepiscopis pia consideratione concessa, inviolata volumus conservari. Statuimus insuper, ut nullus in ecclesiis vestris ultra, quam facultates earum sustineant, vobis instituatur invitis.
CAP. V.
Quum in ecclesiis oportet extraneos institui, non debent institui clerici certae originis tantum, sed undecunque sint; dum tamen sint idonei.
Innocentius III. S. Marcelli et S. Susannae cardinali apostolicae sedis legato.
Ad decorem †et commodum tam ecclesiae S. Sophiae, quam aliarum ecclesiarum, quae sunt in urbe Constantinopolitana constructae, noscitur pertinere, ut literati viri et morum honestate conspicui, de quibuslibet mundi partibus venientes, institui debeant in eisdem. Verum Sicut nostris auribus est suggestum, venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha, eorum immemor, quae sibi suggesimus viva voce ac postmodum per scripta mandavimus, si tamen ad ipsum nostrae literae pervenerunt, aliarum nationum clericos spernens, Venetos tantum in Constantinopolitanis ecclesiis satagit collocare, non attendens, quod in omni gente qui facit iustitiam acceptus est Deo, nec sanctuarium Dei convenit iure hereditario possideri. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus moneatis eundem, ut viros religiosos, honestos et literatos, et alias idoneos, undecunque originem duxerint, in praedictis ecclesiis, et maxime in maiori, instituere non postponat; alioquin indignum se reddet, ut vos aliarum clericos nationum ad eius obedientiam compellatis; praesertim quum ipsi propter hoc ad nostram duxerint audientiam appellandum. Nec dissimulare potestis, quin hoc nostris auribus intimetis, ut ex hoc ipso, an verum sit quod super hoc Venetis dicitur promisisse, coniicere valeamus. Si qui vero clerici per vos vel alterum vestrum sunt in praedictis ecclesiis instituti, appellatione postposita faciatis eos pacifica possessione gaudere, amotos sicut iustum fuerit per censuram ecclesiasticam appellatione remota facientes restitui ad easdem [Quod si non Dat. etc. Ferentini XI. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. VI.
Institutiones et custodiae possunt de iure speciali ad non episcopum pertinere, et pendente lite cum diocesano defenditur in possessione. H. d. Vel sic: Si possidet ius instituendi is, ad quem de iure communi non spectat, pendente iudicio proprietatis in posessione defenditur.
Idem Heliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi.
Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii magister Honorius archidiaconus Richemundiae, et magister Columbus subdiaconus noster I. de Eboraco, et R. Avenel et procuratores venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi, eos in consistorio nostro duximus audiendos. Ex parte archiepiscopi memorati fuit propositum, quod institutio personarum et custodia ecclesiarum vacantium ad eum in dioecesi sua spectat tam de iure communi quam de consuetudine generali. Verum quidam praedecessores ipsius quibusdam archidiaconis Richemundiae tam institutionem quam custodiam personaliter commiserunt, eas sibi alicuius tempore retinentes, et libere, sicut spectabat ad eos, utentes eisdem ita, quod archiepiscopus, qui Eboracensi ecclesiae modo praeest, W. de Chimil., quondam archidiacono Richemundiae, illas ad preces inclitae Recordationis Ricardi regis Anglorum de gratia speciali concessit, et eo in episcopum post electo sibi retinuit tanquam suas. †[Quumque archidiaconatum illum praedicto magistro intenderet assignare, tam ante concessionem, quam in concessione ipsius expressit, quod tam institutiones sibi quam custodias reservabat. Cui archidiaconus ipse respondit, quod contra Deum ageret et iuri canonico derogaret, si institutiones ecclesiarum sibi usurpare praesumeret, quae soli archiepiscopo competebant. Deinde libertatibus ipsis renuntians, renunciationem suam redegit in scriptis: et ad maiorem cautelam sigillo proprio roboravit, ac tandem quod eis se nullatenus immisceret, corporaliter praestitit sacramentum.] Inter alia vero archidiaconus ipse respondit, quod, quum inclytae recordationis primus Henricus rex Angliae apud Carleolum sedem episcopalem vellet de novo creari, quia ex hoc archidiaconatus Richemundiae laedebatur, rex ipse a bonae memoriae T. archiepiscopo Eboracensi humiliter postulavit, ut in recompensationem cuiusdam partis, quae subtrahebatur archidiaconatui memorato, ei praedictas concederet dignitates, archiepiscopus autem annuit precibus postulantis et tam institutiones quam custodias, non personaliter archidiacono, qui tunc erat, sed perpetuo de consensu Eboracensis capituli archidiaconatui reali et liberali concessione donavit. Quum autem archidiaconatus ipse in continua possessione tam istarum quam aliarum etiam libertatum multorum archiepiscoporum, regum et archidiaconorum temporibus exstitisset, et saepe dictus archiepiscopus sine conditione qualibet concessisset ipsum eidem, post concessionem asseruit, quod ipsum cum omnibus libertatibus suis concesserat, institutionibus et custodiis vacantium ecclesiarum exceptis. Ipse vero [consuetudinem eiusdem archiepiscopi plene noscens, scilicet quod sicut daret de facili, sic poenitere leviter consuerit, ac] timens, ne, si negaret expresse, quum nondum esset archidiaconus possessionem adeptus, vel impediret penitus factum eius, vel diutius differretur, respondit, quod non solum de illo, sed de omnibus reditibus suis faceret quod sibi placeret. [Post modum vero possesionem archidiaconatus ingressus, libere libertatibus ipsis est usus, sicut praedecessores eius facere consueverant. Consequenter vero quum archiepiscopus eum archidiaconatu ipso contra iustitiam spoliasset, nec restitutionem eius potuisset aliquatenus obtinere, nisi per chartam renunciaret libertatibus memoratis, ipse ius suum durare cognoscens, literas renunciationis spoliatus adhuc archiepiscopo ipsi dedit sigillo proprio roboratas; sed illas, sicut est propositum ex adverso, nullatenus abiuravit; immo restitutionis beneficium assecutus, usus est eisdem libertatibus sicut prius, licet idem archiepiscopus ipsum et clericos eius super illis et aliis post appellationem legitime interpositam multipliciter aggravaret. Unde quum praedictarum concessio libertatum non fuerit personae, sed sicut realis personarii magis facta, non gratia specialiter concedebantur alicui sed ex debito potius cum archidiaconatu pariter tradebantur ad cuius integritatem tanquam in recompensationem dote proculdubio pertinebant. Propter quod, etsi aliquis archiepiscopus eis forsan usus fuerit, dum archidiaconatum in suis manibus retinebat, nullum propter hoc archidiaconatui est praeiudicium generatum, quum intelligantur postmodum in ipsa concessae. Praeterea, quum in Turonensi concilio praebendarum, dignitatum, beneficiorum sint inhibitae sectiones, et Lateranum concilium, ubi census novos imponi prohibet, et veteres augmentari subiungat, “Ne partem redituum aliqui suis usibus appropriare praesumant,” patet archiepiscopum nec debuisse nec potuisse archidiaconatum suis dignitatibus et libertatibus mutilare. Nec est credendum quod ante concessionem, vel in ipsa concessione actum fuerit, ut praedictas libertates sibi archiepiscopus retineret, quia si alienum sibi sic voluisset forsitan usurpare, commississe videretur simoniacam pravitatem. Renuntiatio autem archidiacono nocere non potuit, quum renunciaverit spoliatus, et bonae memoriae Alexander papa, praedecessor noster, renunciationem huiusmodi asseruerit non valere. Insuper quum, etsi collatio archidiaconatus surrepserit ad archiepiscopum memoratum, integritas tamen ad Eboracensis ecclesiae pertinet dignitatem, nec potuisset archiepiscopus vel archidiaconus praeter assensum et absque consilio Eboracensis capituli ipsius archidiaconatus in tantum laedere dignitates vel libertates.] Super haec pars replicavit adversa, quod, etsi renunciatio vel abiuratio archidiaconatui non noceret, per haec tamen esset archidiacono repetendi facultas adempta. Sed archidiaconus libertates illas se non repetere respondebat, quum eis libere, sicut prius, quando iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, uteretur, et earum possessione gauderet. Sed contra hoc iterum replicabant, quod idem archidiaconus in quadam ecclesia sui archidiaconatus non per archiepiscopum institui postulasset, si talis institutio pertinebat ad ipsum, et ipse tunc ipsarum libertatum possessione gauderet. Ad quod archidiaconus ipse respondit, quod per archiepiscopum non institui, sed confirmari potius postulavit, licet, quod se ipsum institueret, incongruum videretur. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita, et plenius intellectis, interlocuti fuimus, archidiaconum esse in plena libertatum eiusdem archidiaconatus possessione tuendum, donec probatum legitime fuerit ex adverso, libertates ipsas archidiaconis ab archiepiscopis personaliter fuisse concessas, quum in hoc casu tam ante quam post, et in ipsa etiam concessione archiepiscopus eas retinere sibi potuerit licite tanquam suas, vel donec legitime probatum fuerit, easdem libertates archidiaconum abiurasse. Sed in hoc casu, si concessio illa fuerit realis, archiepiscopo nihil iuris vel utilitatis accederet, quia nos vel ad petitionem Eboracensis ecclesiae, vel per nos ipsos super hoc archidiaconatui eidem consulemus. Si ergo alterutrum ipsorum fuerit legitime [et propositum, et] comprobatum, archidiacono super libertatibus ipsis, si neutrum, archiepiscopo silentium imponatur. [Ideoque districte etc.]
CAP. VII.
Is, ad quem spectat collatio dignitatum, se ipsum instituere non potest.
Idem Episcopo Trecensi et Archidiacono Parisiensi.
Quum ad nostram †[dudum audientiam pervenisset, quod in ecclesia Peronensi dignitas quaedam, quae custodia vulgariter appellatur, contra statuta Lateranensis concilii per duos annos et amplius vacavisset, venerabili fratri nostro Turonensi archiepiscopo, tunc archidiacono Parisiensi, et dilecto filio decano Sancti Quintini dedisse recolimus in praeceptis, ut, si res taliter se haberet, quum ad nos ipsius dignitatis esset donatio devoluta, ipsi auctoritate nostra suffulti eam in suam custodiam assumentes, insinuarent nobis per suas literas veritatem, ut per eas certiores effecti dignitatem ipsam personae idoneae conferremus. Ipsi vero tam decanum et capitulum quam etiam Matthaeum abbatem Peronensis ecclesiae, qui custodem etiam eiusdem ecclesiae se gerebat, peremptorie citaverunt. Quumque dictus archiepiscopus, quia die statuta interesse non poterat, per suas se literas excusasset, supradicti procurator abbatis coram decano comparuit memorato, proponens nostras literas directas ad illos multiplici ratione suspectas, tum quia in salutatione ipsarum prius positum fuerat nomen archidiaconi quam decani, et notula, quae ad assignationem personae literas impetrantis solet apponi, non erat a tergo scripta, sed in margine potius literarum; tum quia S. litera capitalis in hac dictione “salutem” nimis erat in longum a posteriori parte protensa; et quia in eisdem literis adversarius vel accusator seu etiam denunciator non erat ex nomine designatus, quae omnia obviare sedis apostolicae consuetudini proponebat. Idem quoque procurator, allegans, quod in eodem negotio erat ordine iudiciario procedendum, dilationem cum instantia postalavit, ut dictus abbas posset eidem causae personaliter interesse; obstaculum appellationis obiiciens, si eidem postulata dilatio negaretur. Dictus vero decanus, allegationes praedictas tanquam supervacuas vilipendens, dilatione penitus denegata, in suam curam assumpsit custodiam memoratam, idoneis provisoribus tam in extarioribus quam in interioribus deputatis. Qui ut de veritate negotii nos posset reddere certiores, decanum et quosdam canonicos Peronensis ecclesiae coegit super ipso negotio veritati testimonium perhibere; quorum depositiones inclusas sub sigillo proprio ad nostram praesentiam destinavit. Nos igitur eiusdem decani processum diligentius recensentes licet exceptiones quasdam ab abbatis praedicti procuratore propositas frivolas reputaverimus et inanes, quia tamen secundum legitimas sanctiones, etsi non cognitio, sed exsecutio demandetur, oportet tamen de veritate precum inquiri, maxime quum illa clausula, videlicet: “si res ita se habet,” literis nostris esset inserta, processum eiusdem decani, qui prius custodiam in suam curam accepit quam inquireret veritatem, duximus irritandum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus abbatem ipsum restituatis ad custodiam supradictam, quum constet ipsum contra formam mandati apostolici destitutum, ac deinde secundum eiusdem mandati tenorem procedere procuretis, illud nihilominus attendentes, ut, nisi dictus abbas rationabilem causam ostenderit, quod in eadem ecclesia custodiam simul et abbatiam possit habere, vos, eo destituto, in curam vestram sublato appellationis obstaculo saepedictam custodiam assumatis, custodientes eandem, donec de ipsa mandatum apostolicum impleatis.] Illud autem nolumus vos ignorare, quod, postquam idem M. fuit abbas effectus, praedictam custodiam de iure non potuit obtinere, quia, quum ratione abbatiae ad ipsum pertineat donatio tam custodiae quam aliarum dignitatum, ac etiam praebendarum in ecclesia Patranensi, custodiam ipsam recipere non potuit a se ipso, quum inter dantem et accipientem debeat esse distinctio personalis; sed nec ab alio, quum ius conferendi alius non haberet. [Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
TITULUS VIII.
DE CONCESSIONE PRAEBENDAE ET ECCLESIAE NON VACANTIS.
CAP. I.
Institutus scienter in beneficium viventis deponendus est.
Gelasius I. Papa ad Romanos.
Qui in vivorum sacerdotum loco ponuntur, hoc ipso secundum canones sunt ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi.
CAP. II.
Beneficia non vacantia concedi vel promitti non debent, et, quum vacaverint, concedi debent infra sex menses, quibus elapsis de episcopo ad capitulum, et econtra, demum ad proximum superiorem devolvitur collatio.
Ex concilio Lateranensi.
Nulla ecclesiastica ministeria, seu etiam beneficia vel ecclesiae tribuantur alicui seu promittantur antequam vacent, ne desiderare quis mortem proximi videatur, in cuius locum et beneficium se crediderit successurum. Quum enim [id] in ipsis etiam legibus gentilium inveniatur inhibitum, turpe [nimis] est et divini plenum animadversione iudicii, si locum in ecclesia Dei futurae successionis exspectatio habeat, quam ipsi etiam gentiles homines condemnare curarunt. Quum vero praebendas ecclesiasticas seu quaelibet officia in aliqua ecclesia vacare contigerit, vel si etiam modo vacant, non diu maneant in suspenso sed infra sex menses personis, quae digne administrare valeant, conferantur. Si autem episcopus, ubi ad eum spectat, conferre distulerit, per capitulum ordinetur. Quod si ad capitulum pertinuerit, et infra praescriptum terminum hoc non fecerit, episcopus secundum Deum hoc cum religiosorum virorum consilio exsequatur. Vel si omnes forte neglexerint, metropolitanus de ipsis secundum Deum absque illorum contradictione disponat. [Praetereae etc. (cf. c. 4. de praeb. III. 5.)]
CAP. III.
Beneficia vacantia conferuntur non obstante appellatione illorum, quibus promissa fuerant ante, quam vacarent.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Relatum est auribus nostris, †quod quidam clerici in beneficiis ecclesiasticis C. vel CC. marcarum reditus possidentes, et proponentes primas vacantes ecclesias a monachis vel canonicis vel aliis ius patronatus habentibus sibi fuisse promissas, ne in illis, quum vacant, instituantur alii, vocem appellationis emittunt, ut interim arte aliqua propositum suum valeant adimplere. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum in Lateranensi concilio promissiones factae de ecclesiis non vacantibus sint cassatae, praetextu appellationis eorum, qui iam dictis promissionibus innituntur, omitti non debet, quin ecclesiae, quum vacaverint, de personis idoneis ordinentur.
CAP. IV.
Si scribitur ei, ad quem spectat collatio, dato exsecutore ad providendum, per praesentationem literarum collatori factam afficitur praebenda ita, quod collatio alteri facta non tenet. H. d. secundum verum intellectum. Vide cap. Si capitulo eod. tit. in VI.
Innocentius III. Praeposito et capitulo Cameracensibus.
Proposuit nobis dilectus filius T. presbyter, quod, quum bonae memoriae C. Papa praedecessor noster post preces, quas vobis pro receptione ipsius in fratrem et assignatione praebendae, ad donationem vestram spectantis, in ecclesia vestra proximo vacaturae, eidem facienda porrexerat, mandatum apostolicum vobis destinasset, decano Remensi exsecutore concesso, decanus ipse, vos in exsecutione mandati apostolici contumaces inveniens et rebelles, ipsum de praebenda primo vacatura in ecclesia vestra, quae ad donationem capituli pertinet, auctoritate apostolica investivit, †[vobis praecipiens, ut eum in canonicum recipientes et in fratrem, ipsi stallum in choro et locum in capitulo conferretis, ecclesiarum vobis introitu interdicto, si quod mandabat differretis infra triduum adimplere. Vos autem nec mandatum eius exsequi voluistis, nec ab ecclesiarum cessastis ingressu, immo potius in elusionem mandati apostolici causa diffugii ad eundem decanum appellastis.] Sed quum ipse decanus morte praeventus in negotio ipso ulterius non potuisset procedere, et praebenda, quae ad donationem vestram spectabat, in ecclesia Cameracensi vacasset, eam alii assignastis †[in eundem presbyterum excommunicationis sententiam promulgantes, quia literas eiusdem decani sibi in testimonium reservavit.] Idem autem praedecessor noster, quod ab eodem decano factum fuerat ratum volens haberi collationem praebendae factam a vobis penitus irritavit, et eum [presbyterum ab excommunicationis vinculo absolutum] de ipsa manu propria per annulum investivit. Licet autem intentionis nostrae non sit, investituras de vacaturis factas contra canonum instituta ratas habere, qui secundum plenitudinem potestatis de iure possumus supra ius dispensare: attendentes tamen, quod idem presbyter non de vacatura, sed de vacante per praedecessorem nostrum fuit investitus, utpote quae post cassationem concessionis a vobis factae intelligebatur vacare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, amoto ab ea praebenda quolibet detentore, eam ipsi T. omni dilatione, excusatione et appellatione postpositis, conferatis, et permittatis ab ipso pacifice possideri, ei stallum in choro et locum in capitulo cum plenitudine honoris canonici assignetis. [Alioquin etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. 1198.]
CAP. V.
Semestre ad eligendum seu conferendum a iure praefixum non currit legitime impedito, nec incipit currere nisi a die notitiae vacationis. H. d. et est textus multum allegabilis et quotidianus.
Idem P. sanctae M. in Via lata Diacono cardinali apostolicae sedis Legato.
Quia diversitatem corporum diversitas saepe sequitur animorum, †ne plenitudo ecclesiasticae iurisdictionis in plures dispensata vilesceret, sed in uno potius collata vigeret, apostolicae sedi Dominus in B. Petro universarum ecclesiarum et cunctorum Christi fidelium magisterium contulit et primatum, quae retenta sibi plenitudine potestatis, ad implendum laudabilius officium pastorale, quod omnibus eam constituit debitricem, multos in partem sollicitudinis evocavit, sic suum dispensans onus et honorem in alios, ut nihil suo iuri subtraheret, nec iurisdictionem suam in aliquo minoraret. Quum autem ex susceptae auctoritatis officio singulis, tanquam singulorum mater, iusta petentibus iustitiam nec possit nec debeat denegare, quum iustitia et iudicium sit praeparatio sedis eius, nos, qui ad eius regimen sumus, licet insufficientes, assumpti, fratribus et coepiscopis nostris ad nos clamantibus non possumus in iustitia non adesse, aut quod iuste postulaverint non audire, ne, si forsan circa exhibendam eis iustitiam fuerimus inventi remissi, ipsi quoque negligentes inveniantur in reddendis iuribus subditorum, et commissam [sibi] nostrae sollicitudinis partem minus laudabiliter exsequantur, si, quod absit, nos viderint vel declinare a iure, vel non audire iustitiam postulantes. Hac autem ratione diligenter inducti, venientem ad apostolicam sedem venerabilem fratrem nostrum [G.] Eboracensem archiepiscopum benigne recepimus, et multiplices curavimus eius querelas audire. Conquerebatur [autem] inter cetera Eboracensis archiepiscopus, quod, quum ad eum in ecclesia Eboracensi et in aliis suis ecclesiis collatio pertineat praebendarum, tempore suspensionis ipsius et postmodum etiam quidam praeter eius auctoritatem se intruserunt in ipsas, †et in hoc et aliis iuri eius non modicum derogarunt. Quidam etiam in quasdam abbatias dioecesis Eboracensis post interpositam ad nos appellationem irrepserant, qui ab eo nec confirmationis munus, nec benedictionis gratiam postularant. Volentes igitur eidem archiepiscopo per tuae sollicitudinis industriam provideri, de fratrum nostrorum consilio discretioni tuae per apostolica scripta [districte] praecipiendo Mandamus, quatenus eos, qui praebendas vel dignitates ecclesiae Eboracensis vel aliarum ecclesiarum ad donationem eius spectantes praeter auctoritatem acceperunt ipsius, ad eas resignandas monitione praemissa inducas, quum eas non possint salva conscientia detinere. Quodsi monitis tuis acquiescere forte noluerint, eos ad id per excommunicationis sententiam et subtractionem aliorum beneficiorum suorum non obstante confirmatione a sede apostolica obtenta sub forma communi, quae confirmat beneficia et praebendas, sicut iuste et pacifice possidentur, appellatione remota compellas, nisi forte aliqui ea vel ex speciali mandato apostolicae sedis vel auctoritate Lateranensis concilii ab Eboracensi capitulo sint adepti; sic tamen, ut tempus suspensionis in sex mensibus nullatenus computetur, quum illa Lateranensis concilii constitutio contra negligentes tantum et desides fuerit promulgata, et tunc, si voluerit, non tamen valuerit archiepiscopus ipse in conferendis praebendis uti propria potestate; a qua etsi fuerit sua culpa suspensus, non tamen ad ipsum capitulum ex illa culpa praebendarum erat donatio devoluta, sed ad illum tempore suspensionis illius praebendarum donatio pertinebat, qui praeter eius desidiam et negligentiam poterat praebendas donare. Tempus etiam, quo ad apostolicam sedem accessit, et apud illam permansit, vel recessit ab illa, infra sex menses nullatenus computetur. Semestre autem tempus non a tempore vacationis praebendarum, sed notitiae ipsius archiepiscopi potius et commonitionis ad personam eius a capitulo factae, quum in privilegio, quod a praedecessore nostro idem capitulum dicitur impetrasse, fiat mentio de commonitione canonica praemittenda, volumus computari. Illud autem omnino frivolum reputamus, si qui forte se dicant ex donatione regia quasdam ex illis obtinuisse praebendis, quasi regalis sublimitas tempore suspensionis archiepiscopi praebendas ipsas sua poterit auctoritate conferre. Abbates autem praedictos, si post appellationem [ad nos] legitime interpositam, confirmationis et benedictionis beneficium susceperunt, canonice punias, ne alii eorum exemplo contra praelatos suos supercilium elationis assumant. [Dat. IV. Kal. Mai. 1199.]
CAP. VI.
Non valent literae ad beneficium impetratae, quae de alterius colorata facti possessione non faciunt mentionem. Hoc dicit secundam verum et communem intellectum, et est textus multum allegabilis, et habet materiam quotidianam; et fuit decisio multum subtilis.
Idem Basiliensi Episcopo et Abbati S. Mariae.
Quum nostris fuerit olim auribus intimatum, quod praepositura ecclesiae Lausanensis tempore tanto vacasset, ut secundum statuta Lateranensis concilii ad nos esset eiusdem donatio devoluta, nos volentes venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis canonicis Lausanensibus specialem gratiam exhibere, atque de nostro eis meritum comparare, ipsis per scripta mandavimus, ut praeposituram ipsam dilecto filio B. subdiacono nostro thesaurario Lausanensi sine qualibet difficultate conferrent, quibusdam super hoc exsecutoribus deputatis, †et, quum in praepositum assumptus esset ab eis, thesaurariam ipsius ecclesiae, cuius ad eosdem episcopum et canonicos assignatio proponebatur de iure spectare, personae idoneae assignarent. Ne autem beneficium provisionis apostolicae remaneret aliquatenus imperfectum, dilectis filiis Altae ripae et fontis Andreae abbatibus et priori Vallis transversae dedimus in mandatis, ut, si praefati episcopus et canonici mandatum nostrum negligerent adimplere ipsi, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, si niterentur veritate praemissa, illud exsequi non tardarent, eos appellatione remota per districtionem ecclesiasticam cohibentes, qui se mandato nostro temere ducerent opponendos. Verum praefati episcopus et canonici literis nostris receptis praedictam praeposituram non vacare dixerunt, quia, licet ille, qui praepositus fuerat, in episcopum fuisset assumptus, ad ipsam tamen praeposituram post consecrationem suam denuo fuerat ab ipsis canonicis electus, et eam, sicut antea, possidebat. Quod iam dicti executores dicentes contrarium esse iuri, nisi hoc eis specialiter ab apostolica sede fuisset indultum, quare ipsam praeposituram de iure vacantem auctoritate apostolica, qua videbantur esse fulti, praefato thesaurario assignarunt †corporaliter possidendam, ipsis canonicis, nisi infra octo dies eidem, sicut suo praeposito, humiliter obedirent, ecclesiae interdicentes ingressum. (Et infra:) In cuius praesentia quum praedicta et alia fuissent per nuncium dicti subdiaconi nostri relata, nuncius partis adversae proposuit, quod, postquam dominus suus Sedunensis episcopus, qui praepositus fuerat Lausanensis, fuit in episcopum consecratus, Lausanense capitulum ei praeposituram illam iterato contulit et concessit habendam, in hoc utilitatem ecclesiae suae, necessitatem, nec non antiquam consuetudinem attendentes. Episcopus Lausanensis videns eum plurimum utilem et necessarium ecclesiae suae, quod a canonicis suis super hoc fuerat factum approbavit, cui tanquam praeposito a canonicis et etiam ab ipso thesaurario est honour impensus. Memoratus vero thesaurarius postmodum ad ecclesiam Romanam accedens, et supprimens omnia, quae fuerant tam ab episcopo, quam a canonicis dictis acta, nobis praeposituram illam vacare suggessit. Quare super assignanda sibi praepositura literas impetravit a nobis, quas multis ex causis proponebat esse per veri suppressionem et falsi suggestionem obtentas, pro parte domini sui Sedunensis utilitatem, consuetudinem et necessitatem allegans, quae thesaurarius suppresserat memoratus. (Et infra:) Econtra partis adversae nuncius proponebat, et rationibus multis praeposituram illam vacare monstrabat, et vacantem thesaurario Lausanensi auctoritate superioris, ad quem fuerat secundum statuta Lateranensis concilii donatio devoluta, concessam. Ratione etiam insuper monstrare multiplici conabatur, quod dictus Sedunensis episcopus ad praeposituram Lausanensem, a qua fuerat ad regimen episcopatus assumptus, post consecrationem suam eligi minime potuisset, quum super hoc ei sacrorum canonum instituta repugnent. Dicebat etiam, praeposituram illam alia ratione vacare eo, quod illi, quorum erat donatio, assumpto eo in episcopum, concedere praesumpserunt, quum et secundum statuta concilii praedicti qui receperit debeat quod contra sacros canones accepit amittere, et qui dedit largiendi potestate privari. Ostendebat etiam assertionibus multis, quod pro ipso Sedunensi episcopo utilitas, consuetudo et necessitas, quas nuncius eius in causae suae subsidium allegarat, minime faciebant, quum haec potius mendicata suffragia quam suae causae vera subsidia videantur. Unde nuncius ipse petebat, ut quod a supra dictis iudicibus factum fuerat dignaremur auctoritate apostolica confirmare, et ab ipsa praepositura Sedunensem episcopum amovere. Auditor igitur super hoc datus a nobis de mandato nostro decrevit, ut, quod a memoratis exsecutoribus factum fuerat obtentu literarum nostrarum, eo videlicet, quod per falsi suggestionem et veri suppressionem fuerant impetratae, quum praepositura illa non vacaret de facto, quia talis possessio plus habet facti quam iuris, haberetur irritum et inane. Nos vero sententiam cardinalis eiusdem ratam habentes, per apostolica scripta vobis mandamus, quatenus, nisi praedictus Sedunensis episcopus sufficienter ostenderit, quod vel ex indulgentia sedis apostolicae speciali, vel ex alia iusta causa et necessaria sibi post consecrationem suam praepositura concessa fuerit memorata, ipsum ad resignationem ipsius, si sponte noluerit, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellatis, et deinde Lausanense capitulum ad conferendam eam thesaurario supra dicto ex parte nostra monere diligentius et inducere procuretis.
CAP. VII.
Ubi constat beneficium collatum per habentem potestatem, per exceptionem abiurationis et renunciationis non debet possessio retardari.
Idem Archidiacono Richemundiae.
Post electionem et confirmationem venerabilis fratris nostri [Eustachii] episcopi Eliensis vacante archidiaconatu Richemundiae, quem tenuerat, Eboracensis archiepiscopus eum tibi propria liberalitate concessit, dans Eboracensi capitulo suis literis in mandatis, ut te in archidiaconum, sicut moris est, recipere procurarent; cuius noluerunt mandato parere propter huiusmodi rationes, quia videlicet bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster inter alias, quae decano et capitulo Eboracensi suo privilegio noscitur indulsisse, ordinationem quoque canonicorum seu personarum, sicut ab ipsa fundatione loci erat hactenus observatum, liberam esse decrevit, ut videlicet idonea et honesta persona, cui archiepiscopus ipse vacantem in ecclesia Eboracensi praebendam vel dignitatem duxerit conferendam, secundum antiquam ipsius ecclesiae consuetudinem, praesentaretur decano et capitulo supra dictis, †[receptus autem a capitulo in canonicum per librum et panem, per manum decani deberet in capitulo investiri, postmodum vero in osculo fratrum receptus, de conservanda fidelitate ipsi ecclesiae, libertatibus et consuetudinibus iuri consentaneis pro viribus defendendis, non detegendis secretis capituli, iuramentum consuetum et debitum interponeret, et tunc de mandato decani et capituli, prout moris est, per manum installaretur cantoris,] et Si quis contra consuetudinem huiusmodi antiquam et approbatam in ecclesia ipsa esset per aliquem introductus, nec pro persona, nec pro canonico haberetur. Quodsi archiepiscopus vacantem in ecclesia ipsa praebendam vel personatum infra terminum Lateranensis concilii secundum formam praescriptam, canonica admonitione praemissa, personae idoneae non conferret: liceret decano et capitulo auctoritate apostolica nullius contradictione vel appellatione obstante illud iuxta eiusdem concilii statuta conferre. Quum igitur in literis archiepiscopi directis capitulo de decano mentio nullatenus haberetur, per cuius manum debebas in capitulo investiri, eius mandato merito exstitit contradictum, †[et illa praeterea ratione, quod, quum idem praedecessor noster I. de S. Laurentio de cancellaria Eboracensi curavit manu propria per annulum investire, mandans nuncio suo, ipsius nomine stallum in choro et locum in capitulo et processione cum integritate redituum et omnibus ad cancellariam pertinentibus assignari, tu pro eo, quod proventus ipsos in contemptum praesumpsisti mandati apostolici retinere, per decanum et capitulum Eboracense fuisti excommunicationis laqueo irretitus, unde non eras ad dignitatem interim admittendus. Cui praeterea illa ratio repugnabat, quod ante investituram a capitulo habitam archidiaconali te officio ingessisti. Unde iuxta privilegii continentiam pro persona non debebas haberi, praesertim quum tibi homicidia, sacrilegia, incendia et alia multa gravia et enormia obiicerentur, quae, archidiaconatum ipsum manu armata tibi usurpare contendens, perpetrare minime timuisti.] Ipsius igitur institutione propter praemissas rationes et alias a capitulo reprobata, ipsi, ne iuris sui dispendium sustinerent, intelligentes etiam, archidiaconatus ipsius donationem ad eos tam auctoritate Lateranensis concilii quam indulti sibi privilegii devolutam, habito prudentum consilio, dilecto filio R. de sancto Cadmundo illum unanimiter contulerunt, investientes eundem de ipso, prout moris est, et solenniter installantes. Processu vero temporis praefatus archiepiscopus ab apostolica sede rediens in Normanniam, post resignationem et abiurationem a te factam et receptam ab ipso, eidem R. archidiaconatum contulit ante dictum, qui archidiaconatum ipsum tam ratione primae quam secundae concessionis sibi rationabiliter assignatum per sedem apostolicam petiit confirmari. †Ad cuius obiectiones et ordine taliter respondebas, quod, licet decani mentio in literis archiepiscopi directis capitulo expresse facta non fuerit, non tamen ob hoc exclusus videri poterat vel debebat, sicut pars proponebat adversa, immo continebatur in capitulo, sicut pars continetur in toto, cuius decanus pars est honorabilis, archiepiscopus vero caput exsistit, nec in uno contingat corpore [non] sine monstruoso prodigio duo capita inveniri. [Quod autem te excommunicationis sententia lata per decanum et capitulum non ligaverit, multipliciter ostendere satagebas; tum quia fructus cancellariae nequaquam perceperas, quum tantum spiritualium procurator esses ab archiepiscopo constitutus, tum quia nec tu nec alius occasione mandati simplicis, per quod coercitio nemini mandatur, potuit coerceri, praesertim quum illa sententia qualiscunque post appellationem a te interpositam fuerit promulgata. Unde venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus in Anglia, communicato multorum coepiscoporum et aliorum prudentium virorum consilio pronunciavit, te huiusmodi sententia non teneri, sicut ex rescripto ipsius legati ostendere satagebas. Administrationi autem archidiaconatus, quum tempore illo absens fueris, te minime ingessisti; sed, quum videres postmodum investituram tibi a capitulo contra iustitiam denegari, de mandato superioris archidiaconatum ingressus, coepisti in eo, prout ad tuum pertinebat officium, ministrare. Quod autem homicidia vel alia huiusmodi per te illic fuerint perpetrata, vel quod archidiaconatum renunciaveris aut etiam abiuraveris, penitus denegabas, asserens, quod eo tempore, quo pars adversa te renunciasse vel abiurasse dicebat, et sibi archidiaconatum fuisse collatum, archiepiscopus te pro archidiacono et adversarium pro excommunicato habuit pariter et intruso. Unde auctoritate literarum nostrarum, de mandato dilecti filii nostri P. presbyteri cardinalis tunc apostolicae sedis legati coram venerabili fratre nostro Rothomagensi archiepiscopo et suis coniudicibus in Normannia, et demum coram bonae memoriae Lincolniensi episcopo et coniudicibus suis in Anglia idem archiepiscopus super intrusione ipsum adversarium traxit in causam, nosque receptas attestationes super ipso negotio meminimus accepisse.] Adiecisti praeterea, quod, si etiam ea fecisses, per adversarium tamen tuum tibi non poterant obiici cum effectu, cui potius super ipso archidiaconatu esset silentium imponendum, et, approbata institutione tua, tibi restitutio facienda, ex confessione partis adversae in iudicio facta et saepius repetita ostendere nitebaris. Ipse namque Rogerius a nobis interrogatus in iure, ex quo tempore archidiaconatus Richemundiae sibi per capitulum fuerit assignatus, respondit, quod circa festum Ascensionis proximum triennium compleretur. Quum igitur ex data literarum nostrarum constaret, tempore illo archiepiscopum apud sedem apostolicam constitutum, et in eis per nos antiquum ius fuerit declaratum, ut tempus, quo ad apostolicam sedem accessit, [et] apud illam permansit, vel recessit ab ipsa, non esset infra tempus sex mensium computandum: liquido constare dicebas tempus illud archiepiscopo minime cucurrisse. Sed si etiam quadriennium effluxisset, sicut prioris responsi poenitens ultimo loco proposuit pars adversa, quod ex parte tua de iure non posse fieri dicebatur, quum etiam tunc arripuisset iter ad sedem apostolicam veniendi, licet illud non fuerit continue prosecutus, impedimentis multiplicibus retardatus, interpretatio rescripti nostri ad tempus etiam huiusmodi pertinebat, cui praeterea praescriptio nocere non poterat in exsilio constituto. Factum autem capituli eundem R. non potuit excusare, quoniam, quum institutio facta per archiepiscopum praecessisset, quod superior ordinaverat capitulum tanquam inferius non poterat reprobare, quum, etsi contra statutum privilegii non fuisset admissus, ipsi tamen, quia nec fuerant exsecutores privilegii constituti, nec poterant simul esse iudices et actores, contra te praesertim absentem et non contumacem procedere non valebant. Si quid ergo per ipsos erat contra factum archiepiscopi proponendum, huiusmodi quaestio ad tribunal erat superius deferenda, ut auctoritate finiretur ipsius, pendente proinde institutione tua facta per illum, ad quem pertinebat tam iure communi quam auctoritate privilegii ante dicti, per quod collatio personatuum et praebendarum archiepiscopo reservatur, idem R. non debuit in locum viventis obrepere. [Ait enim B. Gregorius: “Eum, qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponimus; qui si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, se participatione sacrae communionis noverit esse privatum.” Huius ergo auctoritate decreti adversarium tuum asserebas ab archidiaconatus officio, quem male receperat, deponendum; praesertim, quum illi primae irreptioni vehementer insisteret, et per institutionem eiusmodi suum niteretur propositum demonstrare, ipsumque archidiaconatum tibi restitui suppliciter postulabas.] Nos igitur, auditis his et aliis, quae partes in praesentia nostra proponere voluerunt, et plenius intellectis, Quoniam constitit nobis, archidiaconatum praedictum tibi per Eboracensem archiepiscopum [et] primitus fuisse concessum et quod, institutione facta per ipsum secundum iuris ordinem minime reprobata, archidiaconatus non vacans non potuit nec debuit in alium rite transferri, memorato R., qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, super eo duximus silentium imponendum, sententialiter decernentes, ut institutio facta per Eboracensem archiepiscopum de te sortiatur effectum. Exinde vero, si super renunciatione, vel abiuratione vel aliquo praemissorum aliquis, qui velit et valeat, adversus te quicquam duxerit proponendum, ordine poterit iudiciario experiri. [Nulli ergo etc. Dat. Later. Kal. Iun. 1202.]
CAP. VIII.
Recepto in canonicum tenetur capitulum providere, quam cito facultas se obtulerit.
Idem C. Canonico Tridentino.
Quum super quaestione Tridentinae praebendae, †quae vertebatur inter te ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum episcopum et dilectos filios canonicos Terdonenses ex alia, tu et procuratores partis alterius in nostra essetis praesentia constituti, vobis dilectum filium Hug. tit. S. Martini presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo pro te fuit taliter allegatum, quod, quum bonae memoriae Odo Terdonensis episcopus, patruus tuus, ab apostolica sede reversus, Terdonenses canonicos attentius rogavisset, ut te reciperent in canonicum et in fratrem, ipsis eius precibus annuentes hilariter te receperunt, nulla primae vel secundae [praebendae] habita mentione, qui ab illo tempore usque nunc locum in choro et in capitulo sicut alii canonici habuisti, lectiones legisti in ecclesia, et responsoria cantasti, ac per praedictum episcopum tibi fuerant domus in ipsa canonica [nomine canonici] assignatae, quas tu possedisti ac possides in quiete. Et, quum in eadem ecclesia Terdonensi ex illis cononicis, qui praebendam in ea non possident, tu primo institutus fueris et receptus, et nunc vacet beneficium in eadem, humiliter postulabas a nobis, ut Terdonensibus canonicis dare dignaremur districtius in mandatis, quod vacans beneficium tibi, omni difficultate postposita, assignarent et facerent pacifica possessione gaudere. Procuratores vero partis alterius e contrario respondebant, quod, quum in Terdonensi ecclesia certus sit numerus canonicorum institutus et scriptis Romanorum Pontificum confirmatus, canonicique constitutionem ipsam observare teneantur praestito iuramento, nos eis nostris literis dedimus in mandatis, ut dilectum filium B. subdiaconum et capellanum nostrum in canonicum reciperent et in fratrem, eique praebendam, sicut uni ex aliis canonicis, assignarent. Verum quia statutus numerus canonicorum tunc in eadem ecclesia plenus erat, mandatum nostrum non potuerunt exsecutioni mandare. Post non modicum vero temporis praedictus O. quondam episcopus persuasionibus, minis ac terroribus institit apud canonicos Terdonenses, ut te reciperent in canonicum ad praebendam proximo vacaturam, eis constanter promittens, quod eos tam a petitione civium Terdonensium quam ab exsecutione mandati apostolici, quod ipsi pro eiusdem subdiaconi nostri receptione receperant, liberaret, sicque eos circumveniens fraudulenter recipi te fecit ad praebendam proximo vacaturam. [Quum autem dilectus filius R. tit. S. Petri ad vincula presbyter cardinalis in Lombardiae partibus legationis officio fungeretur, eundem subdiaconum nostrum per quendam clericum suum institui fecit canonicum ecclesiae Terdonensis, assignans ei stallum in choro et locum in capitulo, praesente praedicto quondam episcopo, nec faciente de receptione tua aliquam mentionem. Sed praedicti canonici institutionem de ipso B. factam, licet in publico non ostenderent propter insolentiam clericorum, ratam omnimodis habuerant. Quumque circa praeteritum Pascha dictus quondam episcopus carnis debitum exsolvisset, et praedictus episcopus, qui nunc est, fuisset subrogatus eidem, qui fuerat archidiaconus ecclesiae Terdonensis, praebendam vacantem iidem canonici praedicto subdiacono nostro unanimiter decreverunt conferri, sicut in eorum literis perspeximus contineri, et ipsius procuratores capituli praedictam praebendam vacantem in nostra sibi praesentia concesserunt. Unde suppliciter petebatur a nobis, ut institutionem tuam, tanquam contra Lateranense concilium attentatam, penitus irritantes, et absolventes Terdonensem ecclesiam ab impetitione tua, concessionem eidem subdiacono nostr o factam de praebenda praedicta dignaremur auctoritate apostolica confirmare.] Nos igitur ex iis, quae fuerunt hinc inde proposita, certiores effecti per cardinalem praedictum, concessionem praedicto subdiacono nostro a canonicis praedictis factam de praebenda praedicta de fratrum nostrorum consilio ratam habentes, eam auctoritate apostolica duximus confirmandam. Quum autem tam assertione tua quam confessione partis alterius constet, te in fratrem et canonicum Tridentinae ecclesiae fuisse receptum, licet receptionem tuam factam contra Lateranense concilium pars adversa proponat, quia tamen probatum non exstitit, parte altera penitus hoc negante, nec ipsi canonici videbantur tibi hoc opponere posse de iure, qui se fatentur te contra statuta praefati concilii recepisse: sententialiter decernimus, ut tibi, quam cito se facultas obtulerit, praebendale beneficium in Tridentina ecclesia conferatur, quum, ex quo receptus es in canonicum, non debeas carere praebenda. [Volentes autem etc. Dat. Lat. VII. Id. Iul. 1202.]
CAP. IX.
Si habens praebendam in eadem ecclesia recipit dignitatem cum praebenda vel aliam, vacat prima. Et quamvis a superiore sibi confirmetur, tamen valet impetratio per alium facta de ipsa, etiam tacito de possessione alterius, quae colorata non est. H. d. secundum verum intellectum. Panorm.
Idem Episcopo et Magistro P. Canonico Hildesemensi.
Literas vestras accepimus, per quas nobis significare curastis, quod, quum pro dilecto filio D. clerico vobis scripserimus, ut eum de praebenda vacante sancti Wiscardi Bremensis, quam dicebat ad donationem nostram fuisse iuxta Lateranensis concilii statuta devolutam, curaretis auctoritate apostolica investire, †si canonici, quibus super hoc scribebamus, hoc exsequi non curarent, Herberto praeposito et quibusdam canonicis eiusdem ecclesiae cum ipso Daniele et magistro B. canonico ipsius ecclesiae in vestra propter hoc praesentia constitutis, sic De facto fuit propositum coram nobis, quod idem H. praepositus, quondam simplex [exsistens] canonicus eiusdem ecclesiae, de ipsa ecclesia in maiori ecclesia in canonicum est electus, et postmodum unius anni vel anni et dimidii spatio evoluto, in ipsa ecclesia sancti Wiscardi in praepositum est assumptus, priorem praebendam nihilominus retinens, quam in ipsa ecclesia tunc habebat, et super hoc partes consentiebant, ad invicem haec ita fuisse dicentes. Fuit etiam ab una parte propositum, quod ipse praepositus praeter praebendam illam aliam praebendam habebat praepositurae annexam, quam idem praepositus et fautores ipsius inficiati sunt esse praebendam. Praeterea fuit allegatum de iure, quod, ex quo idem praepositus de minori ecclesia vocatus fuerat ad maiorem, prior praebenda de iure inceperat vacare iuxta canonum instituta. Deinde fuit ex parte clerici allegatum, primam fuisse ordinationem eiusdem ecclesiae, ut in ea tredecim essent personae, praepositus scilicet cum duodecim fratribus; quae nullatenus servaretur, nisi diceretur illa praebenda vacare. Sed praepositus allegabat econtra, quod erat fere ex consuetudine generali, quod unus in eadem ecclesia plures haberet praebendas, et quum archiepiscopus Bremensis praepositum ipsum de praepositura in plena synodo investiret, tam praeposituram illam quam praebendam ei de communi canonicorum confirmavit assensu, eos, qui super hoc inquietarent eundem, vinculo excommunicationis adstringens. Unde obiiciebatur clerico memorato, quod propter hoc sententiam excommunicationis incurrisset; sed ipse talem confirmationem intervenisse negabat, quae si etiam intervenit, asserebat eam non tenere de iure, quoniam nemini res illa rationabiliter poterat confirmari, quae de iure obtineri non potest. Dicebat etiam, se propter hoc excommunicationis sententia nunquam fuisse ligatum, quum super his experiretur auctoritate maioris. Unde, quum vobis dubium videretur, utrum, quum aliquis de una praebenda eligitur ad aliam, statim prior vacare incipiat, an per sententiam debeat abiudicari eidem, an propter confirmationem huiusmodi, quae superius est expressa, praebenda illa dici debeat non vacare, nos consulere voluistis, priusquam velletis super hoc aliquid diffinire. Quum igitur, si ita est, praebenda illa, etsi non de facto, de iure tamen vacare noscatur, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus iam dictum praepositum, ut praebendam illam sine difficultate resignet, monitione praevia per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis; quam, quum de facto vacaverit, clerico memorato auctoritate nostra suffulti sublato appellationis obstaculo conferre curetis, eum in corporalem possessionem inducentes ipsius et defendentes inductum; eos autem qui se temere duxerint opponendos per districtionem ecclesiasticam compescatis. [Quod si etc. Dat. XIV. Kal. Iun. 1205.]
CAP. X.
In ecclesiis non numeratis vacatio praebendarum seu canonicatuum possibilis non est, nec fit ibi devolutio ad superiorem ex negligentia semestri in non providendo ecclesiae de ministris. H. d. et est casus notabilis.
Idem Episcopo et Archipresbytero Papiensibus.
Ex parte Astensis ecclesiae nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam praebendae in ipsa per quatuor annos, et amplius vacavissent, venerabilis frater noster Astensis episcopus canonicos suos monuit diligenter, ut ecclesiam ordinarent. Quibus non admittentibus monitionem ipsius, episcopus quosdam ibidem instituit, credens, sibi hoc ex Lateranensi concilio licere. Instituti autem seientes, non esse firmam institutionem huiusmodi, ad venerabilem fratrem nostrum Mediolanensem archiepiscopum recurrerunt, qui eosdem in canonicos Astensis ecclesiae ordinavit et in corporalem possessionem praebendarum induxit, capitulo eiusdem ecclesiae praebente assensum, tribus tantum exceptis, qui se institutioni huiusmodi opponere curaverunt. †Tres illi dicebant, electionem debere cassari, quia nec episcopus nec archiepiscopus supra dictus de concessione Lateranensis concilii potuerat praefatam ecclesiam ordinare, quum uterque circa tempus eis indultum a canone in ordinatione illa negligens fuerit et remissus. Pars vero altera dicebat econtra, quod, licet institutio episcopi non valeret, archiepiscopi tamen ordinatio de iure valebat, quia ei tempus indultum a canone nisi a tempore, quo illi declaratum fuerat, non currebat, ad quod probandum inducebat multiplices rationes. His autem utrinque propositis, Tandem utraque pars concorditer est confessa, quod in praedicta ecclesia non erant distinctae praebendae, nec canonicorum numerus erat certus. Nos igitur his et aliis, quae fuerunt utrinque proposita, diligenter auditis, intelleximus evidenter, statutum Lateranensis concilii de beneficiis ultra sex menses vacantibus locum in hoc articulo nullatenus habuisse, quum, etsi forte Astensis ecclesia canonicorum pateretur defectum, nullae tamen in ea praebendae vacabant, quum in illa nec sint distinctae praebendae, nec canonicorum numerus diffinitus. Unde institutio per archiepiscopum vel episcopum facta occasione concilii memorati carere debet robore firmitatis. Quia vero totum capitulum, tribus tantum exceptis, praedictorum receptionem approbat et affectat, nec ab illis tribus aliquid rationabile contra ipsos obiectum est et ostensum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si Astensis ecclesiae suppetant facultates, secundum consuetudinem hactenus observatam praedictos clericos sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo pro canonicis faciatis haberi. [Contradictores etc. Dat. Lat. XVII. Kal. Iul. 1204.]
CAP. XI.
Habens potestatem conferendi potest de iure alteri tradere potestatem conferendi primum beneficium, quod vacabit.
Idem Episcopo et capitulo Laudunensi.
Constitutus in praesentia nostra dilectus filius H. subdiaconus [noster] ecclesiae vestrae canonicus nobis humiliter intimavit, quod tu, frater episcope, potestatem ei dedisti sacerdotalem conferendi praebendam, quae primo in ecclesia vestra esset vacatura, et bonae memoriae W. Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, vobis, filii capituli, auctoritate nostra districte praecepit, sicut per literas suas ad vos directas apparet, quae coram nobis lectae fuerunt, ut, quum praebenda ipsa in ecclesia vestra vacaret, personam illam, cui vellet idem H. eam conferre, sine interpositione alterius personae reciperetis ad ipsam, †et eandem personam curaretis de illa sine difficultate qualibet investire. Asseruit [etiam] idem subdiaconus, quod, quum esset ad sedem apostolicam accessurus, ipse praecavens appellavit, ne tu, frater episcope, si forte interim aliquam sacerdotalem contingeret vacare praebendam, eam ulli conferres, nec vos, fili capitulum, reciperetis aliquem praesentatum ad illam, nisi quem duxerit praefatus subdiaconus praesentandum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus personam illam, cui memoratus H. sacerdotalem praebendam, quum contigerit eam vacare, duxerit canonice conferendam, sine contradictione qualibet admittatis, et tu interim, frater episcope, praebendam huiusmodi contra formam concessionis tuae conferre alicui non praesumas; †alioquin noveritis, nos dilectis filiis cancellario, et Helvin et Adae canonicis Parisiensibus in mandatis dedisse, ut vos ad hoc per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant, in irritum reducentes, si quid post appellationem a praefato subdiacono ad nos legitime interpositam contra concessionem sibi factam de sacerdotali praebenda noverint attentatum. Quia vero concessiones tales, si ad consequentiam traherentur, fieri possent in fraudem canonicae sanctionis, per quam prohibentur ecclesiastica beneficia concedi sive promitti ante, quam vacent, nolumus, quod huiusmodi occasione mandati, quod gratiam continet personalem, fraudem adhibere volentibus licentia concedatur. [Dat. Lat. X. Kal. Iul. Ao. VII. 1204.]
CAP. XII.
Lateranense concilium de beneficiis ultra sex menses vacantibus ad episcopatus non extenditur.
Innocentius III.
Dilectus filius magister G. canonicus vester olim nobis suggessit, quod, bonae memoriae episcopo vestro viam universae carnis ingresso, maior et sanior pars vestri convenerat in eundem, et ipsum eligere in episcopum proponebat; sed impediente viro nobili comite Cutronensi non fuit electio celebrata. Postmodum autem idem comes de ipso episcopatu Madium capellanum suum investiens vobis iniunxit, ut vel a terra recederetis ipsius, vel eligeretis eundem M. in pastorem. Quod quum venerabilis frater noster archiepiscopus sanctae Severinae tunc electus audisset, praedictum Guillelmum ad suam praesentiam accersivit, et asserens, quod propter negligentiam vestram ad ipsum erat eligendi auctoritas devoluta, in episcopum vestrum elegit eundem. [Verum postquam hoc innotuit comiti supradicto, vos ad suam praesentiam convocatos tamdiu fecit in custodia detineri, donec praefatum Madium communiter elegistis. Qui accedens ad praesentiam dilecti nostri Gerardi S. Adriani diaconi cardinalis apostolicae sedis legati, beneficium obtinuit confirmationis ab ipso. Sed memoratus Guillelmus postmodum ad eundem cardinalem profectus, ne illum faceret consecrari audientiam nostram appellavit, et tandem in nostra proposuit praesentia constitutus, quod idem Madius prodiderat quoddam castrum, et mediante pecunia investituram de manu receperat laicali, ac etiam ante confirmationem obtentam multa bona ecclesiae dilapidando vastarat. Unde nos venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Cusentino et Bisianensi et Geneocastrensi episcopis dedimus in mandatis, ut vos et alios, quos contingeret nominari, compellerent super iis omnibus dicere veritatem, et, si de praedicto Madio electionem invenirent irregulariter celebratam, denunciarent eam irritam et inanem, ipsum ad restitutionem rerum ecclesiae mediante iustitia compellentes, ac postmodum inquisita circa electionem praefati Guillelmi sollicite veritate, quod iustum esset statuerent appellatione remota. Qui, sicut in eorum literis perspeximus contineri, quum semel et secundo ac tertio peremptorio tam praenominatum Madium quam et vos, nec non etiam abbates ecclesiae Geruntinae ad suam praesentiam citavissent, dictus Madius per menses quatuor exspectatus nec accessit ad ipsos, nec vos permisit accedere vel abbates. Quum autem propter suspicionem dilapidationis ab episcopalium administratione suspendissent eundem, et ipse nihilominus administrare praesumeret, excommunicationis in eum sententiam protulerunt, qua ille contumaciter vilipensa non destitit celebrare. Unde quum eis per dicta iuratorum testium constitisset, quod idem Madius investituram episcopatus de manu susceperat laicali, et periurium incurrerat, ac proditionem et homicidia, nec non etiam simoniam multipliciter perpetrarat, quod etiam electio eius extorta fuerat, et consecratio non solum post appellationem, verum etiam alias contra canones attentata, demum habito prudentum consilio quod factum de ipso fuerat sententialiter cassaverunt.] Nos igitur [his et aliis, quae super ipso negotio nobis fuerunt exposita, diligenter auditis,] attendentes, quod canon Lateranensis concilii, ab Alexandro Papa contra negligentes editus, ad archiepiscopatum vel episcopatum non solet extendi, sed ad personatus alios et minora ecclesiastica beneficia coarctari, electionem huiusmodi [non reatu personae, sed] iustitia cassavimus exigente. [Dictum quoque etc. Dat. ap. S. Germanum VI. Id. Iul. Ao. XI. 1208.]
CAP. XIII.
Non valet promissio beneficii vacaturi.
Idem Priori Hostiensi et Superiori S. Fridi.
Ex tenore literarum vestrarum accepimus, quod, quum causa, quae inter I. clericum ex una parte, et abbatem et conventum de Bello ex altera, super provisione vertebatur ipsius (Et infra:) Dictus clericus post litem contestatam chartam quandam monachorum ipsorum exhibuit coram vobis, continentem expresse, quod primam ecclesiam ad donationem suam spectantem, valentem X. marchas vel XV. assignarent eidem, †nihilominus per idoneos testes probans, ipsos post promissionem huiusmodi, licet potuerint, nolle sibi, quanquam super hoc admoniti fuerunt, providisse; quare dictos abbatem et monachos ad assignandum sibi reditum X. marcharum ad minus cogi cum instantia postulabat. Ad haec autem fuit ex adverso responsum, quod ratione promissionis, utpote factae contra Lateranensis concilii statuta, quae probari per chartam exhibitam videbatur, eos non poterat convenire; praesertim quum non de aliqua ecclesia, sed de promissione tantum in literis mentio haberetur. Quum igitur, aliis ipsos posse conveniri asserentibus, aliis vero in contrarium sentientibus, super hoc fuisset hinc inde coram vobis diutius disputatum, vos, quid iuris sit in hoc articulo dubitantes, in negotio ipso ulterius procedere noluistis, donec super hoc reciperetis nostrae beneplacitum voluntatis, nobis humiliter supplicantes, ut, quid sit in hac parte agendum, vos dignaremur per nostras literas reddere certiores. Nos igitur attendentes, quod promissio praedicta non tenet, utpote contra statuta Lateranensis concilii attentata, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus memorato clerico super hoc silentium imponentes, ab impetitione ipsius dictos abbatem et monachos absolvatis. [Dat. Lat. II. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
CAP. XIV.
Obligatur praelatus, qui promittit providere quum poterit.
Idem.
Accedens ad apostolicam sedem dilectus filius R. clericus sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum promiseritis, vos provisuros eidem in ecclesiastico beneficio, quum possetis, sicut per literas iudicum delegatorum inde confectas liquido apparebat, †vos id hactenus efficere non curastis, allegantes coram iudicibus memoratis, quod talis promissio vos nullatenus obligavit, quum videretur esse facta contra statuta Lateranensis concilii, quod promissionem inhibet beneficii non vacantis. Nos autem considerantes, quod aliud est praelatum promittere beneficii collationem, quum poterit, aliud, quum vacabit, quum in multis casibus se facultas offerre posset, in quibus collatio non esset in exspectatione vacaturi beneficii differenda, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus memorato R. quum poteritis, ecclesiasticum beneficium assignetis; [alioquin abbati sancti Ioannis et decano Suessionensi dedimus nostris literis in mandatis, ut vos ad id per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant.]
CAP. XV.
Si ad capitulum et praelatum, ut praelatum potestas conferendi pertinet, de uno ad alterum lapsu temporis non transit; secus, si praelatus intersit, ut canonicus; quia tunc de capitulo transit ad praelatum, nisi dolum committat. H. d. et est textus multum allegabilis.
Innocentius III.
Postulastis per sedem apostolicam edoceri, ut, quum ad vos et archiepiscopum vestrum simul donatio praebendarum ecclesiae vestrae pertineat, utrum praebendae vacantis donatio penes archiepiscopum ipsum remaneat, si eam infra semestre tempus neglexeritis [pariter] ordinare. Ad quod vobis breviter respondemus, quod, si vos et idem archiepiscopus infra tempus praescriptum circa hoc negligentes exstiteritis, sicut nec ab illo ad vos, ita nec a vobis ad illum potestas devolvitur conferendi, sed secundum statuta Lateranensis concilii ad superiorem transit donatio earundem, nisi forte archiepiscopus, non ut praelatus, sed ut canonicus, vobiscum ius habeat conferendi. Et in hoc casu, quum dolose forsitan impedierit, dolus ei suffragari non debet. [Dat. Lat. IV. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
CAP. XVI.
Sicut non potest patronus promittere, se praesentaturum aliquem ad beneficium vacaturum, ita nec dare potestatem prasentandi, antequam beneficium vacet.
Honorius III. Episcopo et Praeposito capituli Cameracensis.
Quum dilecta in Christo filia nobilis mulier Ioanna comitissa Flandrensis, devicta quorundam precibus importunis, fecerit promissiones illicitas de non vacantibus beneficiis ecclesiarum, in quibus ius obtinet patronatus, et donationes eorum in manibus posuerit alienis, sicut est nostris auribus intimatum, discretioni vestrae mandamus, quatenus, id irritum decernentes, auctoritate nostra inhibeatis eidem, ne similia de cetero attentare praesumat.
TITULUS IX.
NE SEDE VACANTE ALIQUID INNOVETUR.
CAP. I.
Vacante sede status eius mutari non debet.
Innocentius III. Priori et Conventui Glastonensi.
Novit ille, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, quod, licet bonae memoriae C. Papa praedecessor noster ecclesiam vestram [in sedem] erexerit cathedralem, ipsam Bathoniensi ecclesiae uniendo, ut idem esset episcopus utriusque, suamque constitutionem non solum per privilegium suum, verum etiam per alia scripta multa curaverit confirmare; quia tamen haec unio asserebatur a vobis esse confusio, conquerentibus, eam in grave praeiudicium Glastonensis ecclesiae redundare, quum per ipsam dissolveretur religio, et fraudaretur eleemosyna, et hospitalitas tolleretur nos vestris supplicationibus inclinati ad relevandum ecclesiae vestrae statum coepimus intendere, quantum decuit, diligenter. †Et quoniam absonum videbatur, ut subito praedecessoris nostri evacuaremus in hac parte statutum, quum ei, quantum cum Deo possumus, deferre velimus, sicut et volumus, quod, quantum cum Deo poterunt, nostri nobis deferant successores, unione manente sic de ceteris disposuimus, quantumcunque bonae memoriae Savarico Bathoniensi episcopo displiceret, frequenter ob hoc ad sedem apostolicam laboranti, quod status ecclesiae vestrae videbatur in melius relevatus. Unde post diversos tractatus et deliberationes multiplices, quod per viros providos et honestos auctoritate mandati nostri super hoc exstitit ordinatum, ad petitionem eiusdem episcopi, postquam aliud a nobis non potuit obtinere, apostolico tandem curavimus munimine roborare. Vos autem post obitum praefati Bathoniensis episcopi ad nostram praesentiam recurrentes humiliter postulastis, ut, quia tempus advenerat, quo sine scandalo ecclesiae vestrae ruina poterat in statum pristinum relevari, quum et Bathoniensis ecclesia et Wellensis id ipsum pariter postularet, rex quoque cum regni magnatibus, et quidam episcopi cum multis abbatibus deposcerent illud idem, ut unione penitus dissoluta monasterium vestrum reduceremus in statum antiquum, sub abbatis regimine gubernandum. Nos attendentes igitur diligentius, quod, episcopali sede vacante, non debet super hoc aliquid innovari, quum non sit qui episcopale ius tueatur, maxime ne plus favisse personae quam ecclesiae videremur, si quod eo vivente concessimus post obitum eius subito mutaremus, petitionem vestram ex toto absque damno conscientiae ac periculo famae nequivimus exaudire. Ut autem solito more, quem et vobis utilem, et nobis honorabilem estis experti, gradatim ab imo procedatur ad summum, auctoritate vobis praedicta indulgentes, ut, quum Bathoniensis ecclesia de praesule fuerit ordinata, si ostendere volueritis, quod ecclesiae vestrae nondum sit ad detrimentum vel praeiudicium vitandum plene provisum, ius vestrum apud sedem apostolicam prosequendi facultatem liberam habeatis; interim autem sub cura prioris idem monasterium libere gubernetur. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]
CAP. II.
Beneficia spectantia ad collationem praelati non possunt conferri per capitulum sede vacante.
Honorius III. Episcopo Calmensi et Magistris V. et S. Canonicis Suessanensibus.
Illa devotionis sinceritas †et sincera devotio, quam dilectus filius magister R. decanus Teanensis ad personam nostram et sedem apostolicam hactenus habuisse dignoscitur, nos inducunt, ut eum pro suae scientiae ac probitatis intuitu geramus in visceribus caritatis, et ei denegare nolimus quae secundum Deum fuerint concedenda. Unde nos Ecclesiam sancti Leucini de Capua cum omnibus pertinentiis suis, de qua magistrum R. donationis nostrae gratia praecedente praebendae nomine de mandato nostro venerabilis frater noster R. Capuanus archiepiscopus investivit, sibi duximus auctoritate apostolica confirmandam, non obstante concessione per capitulum facta de ipsa ecclesia alii, seu confirmatione nostra, si qua forte in forma communi apparet obtenta; quum nusquam inveniatur cautum in iure, quod capitulum vacante sede fungatur vice episcopi in collationibus praebendarum. Nec in eodem casu potest dici potestas conferendi praebendas ad capitulum per superioris negligentiam devoluta, quum non fuerit ibi superior, qui eas posset de facto vel de iure conferre. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus eundem magistrum in corporalem ipsius ecclesiae possessionem sublato appellationis obstaculo inducatis, et defendatis inductum.
CAP. III.
Sede vacante iudicium habitum contra ecclesiam non tenet.
Idem Episcopo Burginensi.
Constitutis olim coram bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro procuratore ecclesiae sanctae Mariae de Castro forti et bonae memoriae G. Burginensi episcopo praedecessore tuo, dictus procurator petebat ab eodem episcopo restitutionem tam super libertate libere eligendi sibi praelatum, †quam etiam super terris ipsius ecclesiae et rebus aliis, quibus omnibus pars sua spoliata fuerat, ut dicebat. (Et infra:) Lite igitur coram eodem praedecessore nostro super praemissis legitime contestata, et postmodum coram iudicibus delegatis, factis confessionibus et receptis testibus ab eisdem causa fuit ad nos instructa remissa. Nos igitur procuratoribus partium in nostra praesentia constitutis, quum super praemissis coram nobis diutius litigassent, depositiones testium, qui vacante Burginensi ecclesia et carente legitimo defensore fuerint recepti, duximus reprobandas.
TITULUS X.
DE HIS, QUAE FIUNT A PRAELATO SINE CONSENSU CAPITULI.
CAP. I.
Non tenet alienatio rei ecclesiasticae absque approbatione capituli.
Ex concilio apud Valentiam.
Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio vel commutatio rei ecclesiasticae absque collaudatione et subscriptione clericorum.
CAP. II.
In temporali alienatione, quam facit praelatus, taciturnitas capituli habetur pro consensu.
Alexander III. Norvicensi Episcopo.
Continebatur †[in literis a te nobis transmissis, quod quum super decima de W. inter magistrum Hubertum et magistrum N. de mandato nostro coram te quaestio verteretur, constitit tibi, quod Emma abbatissa S. Mariae de Wintonia pro communi voto et unanimi consensu, conventu assensum praestante, decimam ipsam praedicto H. concessit et Rad. Wintoniensis archidiaconus per panem et librum sibi exinde investituram fecit, magister vero N. probavit coram te idoneis testibus, quod praefata abbatissa praescriptam decimam sibi prius dederat, conventu non contradicente, quam eam praefato H. dedisset, et quod a dioecesano episcopo eius fuerit concessio confirmata. Unde, quia nos consulere voluisti, cui concessioni potius sit innitendum,] Consultationi tuae taliter respondemus, quod concessio decimae ab abbatissa prius facta, si conventu sciente et non contradicente facta est, robur firmum debet habere. Verum si praefata abbatissa ignorante conventu aut contradicente decimam suam prius praedicto H. concessit, et non post multum temporis de assensu conventus eandem decimam dedit eidem, [quum tibi eam datam fuisse constat,] secunda concessio debet praeiudicare priori.
CAP. III.
Alienatio temporalis facta sine consensu capituli per ratificationem eius roboratur.
Idem Vigoriensi Episcopo.
Quum nos iam pridem, †si bene meminimus, tibi per literas nostras indulserimus, ut, si Io. praedecessor tuus reclamante capitulo ecclesiae tuae, abbati et fratribus de Oseneia ecclesiam de Beibur contulit, eam tibi revocare liceret, iam dictis fratribus, sicut asseris, [ad te] literas nostras indulsimus, ut ipsis ecclesiam ipsam dimetteres pacifice possidendam, immemores exsistentes illius scripti, quod super hoc tibi fuerat a nobis indultum. Licet autem hoc tibi indulserimus, prudentiam tamen tuam monemus et exhortamur attentius, quatenus divino intuitu et pro reverentia B. Petri et nostra ecclesiam ipsam, si quo modo sine gravi detrimento ecclesiae tuae potes, iam dictis fratribus in pace et quiete dimittas, quia decet providentiam tuam ad commodum et profectum religiosorum locorum intendere, et quod idem praedecessor tuus pietatis studio fecit ratum et firmum habere. Si autem eandem ipsis ecclesiam dimittendam induci forte non poteris, non obstantibus literis, quas praedicti fratres super hoc impetraverunt, scriptum tibi exinde indultum in sua volumus stabilitate consistere, quoniam Certum est, de rigore iuris concessionem illam non tenere, quam reclamante capitulo per eundem praedecessorem tuum constat factam fuisse, nisi idem capitulum concessionem eam ratam postmodum habuisset.
CAP. IV.
Praelatus sine consilio capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non debet. H. d. cum capitulo sequenti.
Idem Hierosolymitano Patriarchae.
Novit plenius, sicut credimus, tuae discretionis prudentia, qualiter tu et fratres tui unum corpus sitis, ita quidem, quod tu caput, et illi membra esse probantur. Unde non decet te omissis membris aliorum consilio in ecclesiae tuae negotiis uti, quum id non sit dubium et honestati tuae, et sanctorum Patrum institutionibus contraire. Innotuit siquidem auribus nostris, quod tu sine consilio fratrum tuorum, abbates et abbatissas, et alias ecclesiasticas personas instituis et destituis, †non considerans et attendens, quomodo te non sit dubium statuta sacrorum canonum transgredi, quum in huiusmodi causis et clericorum et laicorum circa te commorantium, qui de corpore ipsius ecclesiae non sunt, potius quam fratrum tuorum consilio uti dicaris. Ideoque id auctoritate apostolica prohibemus. (Et infra:) Nos enim tales institutiones et destitutiones, si quas amodo feceris, auctoritate apostolica cassamus, et carere decernimus robore firmitatis.
CAP. V.
Summatum est supra capitulo proximo. Praelatus sine consilio capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non debet. H. d. cum capitulo sequenti.
Idem eidem.
Quanto †maiori dignitate dante Domino praeemines, tanto decet amplius et oportet te in omnibus eam diligentiam et gravitatem habere, quod omnia videaris sine nota et reprehensione peragere, et laudabiliter iniunctae tibi sollicitudinis officium dispensare. Audivimus autem, unde mirati sumus, sicut [et] merito [inde] mirari poteramus, quod in concessionibus et confirmationibus omissis canonicis ecclesiae tuae consilium clericorum et laicorum circa te commorantium, qui non sunt de corpore ecclesiae ipsius, interdum, immo saepe requiris, et in eisdem concessionibus et confirmationibus iuxta eorum consilium et voluntatem procedis, et in privilegiis etiam, quod tuam prorsus dedecet honestatem, ad maiorem auctoritatem et certitudinem nomina fratrum tuorum, qui absentes fuerint, tanquam si praesentes fuissent, facis subscribi. Quia igitur non decet prudentiam tuam in negotiis tibi commissae ecclesiae consilium fatrum tuorum postponere, cum quibus unum [corpus] existere comprobaris, Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus in concessionibus et confirmationibus et aliis ecclesiae tuae negotiis fratres tuos requiras, et cum eorum consilio, vel sanioris partis, negotia eadem peragas et pertractes, et quae statuenda sunt statuas, et errata corrigas, et evellenda dissipes et evellas. Absentium quoque fratrum nomina inscribi aliquatenus non sinas, quia talia munimenta sunt irrita et falsa, et tu exinde quaestionem falsi poteris merito formidare. Nos enim universa privilegia in quibus absentium fratrum nomina ipsis ignorantibus vel absentibus subscripta sunt, vel amodo describentur irrita esse decernimus et nullius firmitatis robur habere censemus.
CAP. VI.
Si ecclesia collegiata habet praesentationem, praesentabit praelatus de consensu capituli vel maioris partis, nisi de consuetudine vel privilegio competat soli praelato.
Coelestinus III.
Ea noscitur †[sedis apostolicae dignitas, eidem ab ipso Domino in B. Petro concessa, ut, ubi emergit alicuius dubitationis articulus, ad ipsius oraculum referatur, et quod ipsa statuerit respondendum, sine ulla debeat ab omnibus haesitatione recipi et servari.] Ex tua siquidem nobis est parte propositum, quod, Quum in provincia tua saepe contingat, quod ad ecclesias, in quibus collegia ius praesentandi habere noscuntur, eorum abbates aut per se aut per literas suas personas idoneas episcopis dioecesanis praesentant, et eis praesentatis postmodum et receptis aliquando ante institutionem, aliquando post monachi seu alterius ordinis collegia contradicunt et reclamant. Super quibus aperto tibi quaeris certificari responso, utrum institutio iam facta vel adhuc facienda propter huiusmodi debeat impediri. Ad quae tibi hoc modo respondemus, quod videlicet in praesentationibus talium praelatorum intelligi debet, quod fiant de collegiorum suorum assensu, sine quo non obtinent aliquatenus firmitatem. Unde, si constiterit, conventus vel maioris et sanioris partis non adfuisse consensum, institutiones huiusmodi convenit evacuari, nisi ex antiqua et approbata consuetudine vel concessa libertate aliqui eorum probaverint, commissi sibi collegii non debere in ecclesiarum seu beneficiorum collationibus requiri consensum. [Dat. Laterani.]
CAP. VII.
Tenet donatio, quam de solius dioecesani consensu facit laicus ecclesiae de decimis, quas ab alia ecclesia habet in feudum ab antiquo, i. e. ante Lateranense concilium.
Innocentius III. Archipresbytero et Magistro scholarium Bituricensibus.
Quum apostolica sedes, †cui, licet immeriti, praesidemus, universis per orbem ecclesiis non humana, sed divina institutione sit praelata, iustum est et conveniens, ut ad eam tanquam ad magistram et matrem super diversis iuris articulis referantur dubiae quaestiones, quatenus quae iura constituit, eadem quoque iura distinguat, ne quae diversa cernuntur videantur adversa. Sane, sicut ex literis vestris accepimus, quum ex una parte capitulum S. Stephani et capitulum de Salis, et ex altera monachi de Platea super decima quadam, quam a monachis ipsis petebant, in vestrum compromisissent arbitrium, et vos partibus convocatis cognosceritis de causa, dicti monachi proponebant, donationem ipsius decimae sibi a quodam milite factam, et venerabilis fratris nostri Bituricensis archiepiscopi dioecesani eius accedente consensu confirmatam fuisse, seque auctoritate Hieronymi munitos exsistere, qui scribens ad Damasum ait: “Si aliquando fuerint a laicis male detenta quae divini iuris esse noscuntur, et in usum transierint monachorum, episcopo tamen loci illis praebente consensum, constabunt eis omnia perpetua firmitate subnixa.” E contrario pars allegabat adversa, consensum episcopi sine cleri consensu minus sufficere auctoritate Leonis Papae, dicentis: “Ne quis episcopus de rebus ecclesiae quicquam donare vel commutare vel vendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri consensu atque tractatu id eligat, quod non sit dubium ecclesiae profuturum.” Quia vero super his auctoritatibus dubitantes nos consulere voluistis, humiliter inquirentes, utrum, quando decima tenetur a laico, si conferatur ecclesiae, ad confirmandam donationem consensus episcopi sine cleri consensu sufficiat, nos devotioni vestrae taliter respondemus, quod monendus est laicus, qui decimam detinet, ut eam restituat ecclesiae, ad quam spectat. Qui si forte induci nequiverit, et eam cum dioecesani consensu alteri ecclesiae assignaverit, praesertim religioso conventui, constabit ipsa donatio perpetua firmitate subnixa. Auctoritates enim praemissae, licet diversae sint, non tamen adversae, quum aliud sit alienare quod ab ecclesia possidetur, et aliud quod detinetur a laico ad usum ecclesiasticum revocare. In alienatione quoque iuxta Leonis Papae decretum consensus episcopi sine clericorum consensu non sufficit. In revocatione autem iuxta scriptum Hieronymi sufficit consensus episcopi, quum per utrumque utilitati ecclesiae consulatur. Nam et in Lateranensi concilio est inhibitum, ne quaelibet religiosa persona ecclesias et decimas de manibus laicorum sine consensu episcoporum recipiat, per quod indirecte datur intelligi, quod sufficit consensus episcopi, ut licitum ecclesiae sit decimas de manibus recipere laicorum. Hoc autem de illis decimis intelligimus, quae laicis in feudum perpetuo sunt concessae. [Dat. Rom. etc. Non. Iul. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. VIII.
Non potest episcopus sine consensu capituli concedere ecclesias aliis ecclesiis, etiamsi habeat ius patronatus in ecclesiis concessi.
Idem Metensi Archidiacono.
Tua nuper nobis (Et infra:) Adiecisti etiam, utrum episcopo vel electo cum solo archidiacono praeter assensum maioris ecclesiae, quum et ab ipsa eligatur episcopus, et archidiaconus assumatur de ipsa, coenobiis vel eclesiis conventualibus, ad quas ius pertinet patronatus, liceat conferre perpetuo vacantes ecclesias baptismales. †Alterius etiam quaestionis solutio ex epistola Leonis Papae colligitur evidenter, in qua legitur constitutum, “ne quis episcopus de rebus ecclesiae quicquam donare vel permutare vel vendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium ecclesiae profuturum.” Irrita enim episcoporum donatio, venditio et commutatio rei ecclesiasticae erit absque conniventia et subscriptione clericorum. Per hoc enim noveris solutam secundo loco propositam quaestionem, quum concessiones ecclesiarum perpetuas ad alienationes non sit dubium pertinere.
CAP. IX.
Episcopus parochiales ecclesias, vel obventiones ipsarum, de consensu patroni sine consensu capituli sui monasterio conferre non potest.
Idem Episcopo Heliensi.
Pastoralis officii diligentia (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29]) Sollicite Praeterea quaesivisti, quum auctoritate Dionysii fuerint parochiae limitatae, quatenus singularum parochiarum proventus in usus ecclesiae cederent necessarios et stipendia ministrorum, si episcopo liceat sine auctoritate summi Pontificis vel saltem sine capituli sui voluntate viris religiosis conferre obventiones alicuius parochialis ecclesiae, sustentatione vicarii reservata. Et quum Lateranensis concilii statuta prohibeant ecclesiis novam imponi vel augeri veterem pensionem, postulas edoceri, an episcopus valeat locis religiosis consentiente patrono totam ecclesiam, vel de novo conferre aliquam portionem. Ad quod breviter respondemus, quod, salva constitutione canonica de concedenda piis locis quinquagesima portione, neque primum neque secundum facere potest episcopus, nisi de licentia Romani Pontificis, praeter capituli sui voluntatem. [Tua insuper etc. (cf. c. 7. de don. III. 27.) Dat. Rom. ap. S. Pet. XIV. Id. Ian. 1204.]
CAP. X.
Ad concilia provincialia vocari debent et admitti cathedralium ecclesiarum capitula.
Innocentius III. Archiepiscopo Senonensi et eius Suffraganeis.
Etsi membra corporis Christi (Et infra:) Provinciae Senonensis capitula cathedralium ecclesiarum suam ad nos querimoniam transmiserunt, quod archiepiscopus Senonensis et eius suffraganei procuratores eorum nuper ad provinciale concilium convocatos ad tractatum eorum admittere noluerunt, †licet nonnulla soleant in huiusmodi tractari conciliis, quae ad ipsa noscuntur capitula pertinere, quare nostram audientiam appellarunt. Sane nos, auditis quae ipsorum nuncii, super his proponere voluerunt, et intellectis nihilominus literis, quas nobis super eodem curatis negotio destinare, tractatum exinde cum fratribus nostris habuimus diligenter, et utique concorditer Visum fuit nobis et eisdem fratribus nostris, ut capitula ipsa ad huiusmodi concilia debeant invitari, et eorum nuncii ad tractatum admitti, maxime super illis, quae ipsa capitula contingere dignoscuntur.
TITULUS XI.
DE HIS, QUAE FIUNT A MAIORI PARTE CAPITULI.
CAP. I.
In universitatibus ecclesiasticis praevalet regulariter quod fit a maiori parte, nisi minor pars rationabiliter contradicat H. d.
Ex concilio Lateranensi.
Quum in cunctis ecclesiis quod pluribus et sanioribus fratribus visum fuerit incunctanter debeat observari, grave nimis est et reprehensione dignissimum, quod per quasdam ecclesias pauci quandoque non tam de ratione, quam de propria voluntate ordinationem multorum [et prudentiorum] impediunt, et ad ordinationem ecclesiasticam procedere non permittunt. Quocirca praesenti decreto statuimus, ut, nisi a paucioribus et inferioribus aliquid rationabiliter obiectum fuerit et ostensum, appellatione remota praevaleat semper et suum consequatur effectum quod a maiori et saniori parte capituli fuerit constitutum. Nec constitutionem nostram impediat, si forte aliquis ad conservandam ecclesiae suae consuetudinem se iuramento dicat adstrictum; non enim iuramenta, sed potius periuria sunt dicenda, quae contra utilitatem ecclesiae et sanctorum Patrum veniunt instituta. Si quis autem huiusmodi consuetudines, quae nec ratione iuvantur, nec sacris congruunt institutis, iurare praesumpserit, donec dignam egerit poenitentiam, a perceptione sit dominici corporis alienus.
CAP. II.
Canonicus non interdicit ecclesiam, sed hoc facere debet episcopus cum capitulo.
Coelestinus III. Claremontensi Episcopo.
Quaesivit †a nobis tuae diligentia probitatis, quid observare debeas, et apostolicae responsionis auctoritate statuere super eo, quod ecclesiam tuam quidam ex canonicis vel etiam minimis qualibet occasione assumpta, vel quia pensio ecclesiae debita, sicut solitum est, non redditur, vel quia nonnunquam clericus aliquis aut parochianus deliquit, sine tuo et aliorum canonicorum assensu interdicto supponunt, per quod ipsius ecclesiae servitium deperit, et in populo scandalum non modicum generatur. Super quo Fraternitati tuae taliter respondemus, sicut in similibus consultationibus nos recolimus respondisse, quod videlicet interdictum in aliqua ecclesia per aliquem vel aliquos de canonicis tuis sine tuo et aliorum tuorum fratrum assensu positum observare non debes, nisi talis excessus et tam gravis exstiterit, propter quod merito ecclesia silere debeat, nec sustinere, ut praetextu occasionis huiusmodi interdictum ab aliis observetur, †nisi tuus et aliorum canonicorum consensus accesserit. Sed si quis in his deliquerit, ecclesiasticae coercitioni subiaceat, quum peccata suos auctores tenere debeant, nec poena sit ulterius protrahenda, quam delictum fuerit in excedente repertum.
CAP. III.
Communis ordinatio ecclesiae per contradictionem et appellationem eius, cuius non interest, imepediri non debet. H. d. quoad titulum.
Innocentius III. Augustensi Praeposito.
Ex ore sedentis †in throno procedebat gladius bis acutus. Hic est gladius Salomonis, qui secat utrimque, reddens unicuique quod suum est. Nos igitur, qui, licet immeriti, locum veri Salomonis divina dignatione tenemus, gladium istum tunc prudenter exserimus, quum quaestiones in auditorio nostro legitime ventilatas mediante iustitia definimus. Ad hoc enim emergentium quaestionum perplexitas et difficiles nodi causarum ad sedem apostolicam referuntur, ut, quum earum merita fuerint assertione partium patefacta, prodeat ab apostolica sede sententia deducens in certitudinem dubia, et obscura producens in lucem, ut litigantium dissensione sopita suum iustitia tueatur et sequatur auctorem. Inde siquidem fuit, quod Accedentibus ad praesentiam nostram T. ac dilecto filio nostro B. Augustensi canonico pro quaestione, quae inter vos super praepositura Augustensis ecclesiae vertebatur, nos venerabilem fratrem nostrum [Octavianum] Hostien. episcopum, et dilectum filium Grat. sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem vobis concessimus auditores, in quorum praesentia ex parte ipsius B. fuit propositum, quod, quum dilectus filius E. Augustensis praepositus fuisset in episcopum Brixiensem electus, rogavit capitulum Augustense, ne aliquem sibi prius eligerent in praepositum, quam eius esset electio confirmata, quumque ipsi eius precibus annuissent, et idem electus, electionis confirmatione per suum metropolitanum obtenta, veniens Tibur fuisset de regalibus investitus, B. miles pater eiusdem ad apostolicam sedem accedens a bonae memoriae C. praedecessore nostro dilectis filiis decano et capitulo Augustensi literas obtinuit destinari, ut infra spatium mensis unius eundem sublato appellationis obstaculo eligerent et assumerent in praepositum Augustensem, in signum investiturae annulo ei aureo destinato, et quibusdam mandati apostolici exsecutoribus constitutis. Decanus autem et Capitulum memoratum quum audisset quod C. quondam eorum praepositus in episcopum Brixiensem electus et confirmatus fuisset, licet dictas literas recepissent, in contemptum tamen eorum assignato prius termino, infra quem ipsi deberent super mandato apostolico respondere, H. tunc Augustensem decanum in praepositum elegerunt. †[Sed ne eius confirmaretur electio, idem B. ad apostolicae sedis audientiam appellavit. Et licet super hoc postmodum a sede apostolica pro dicto H. literae variae ac multiplices emanaverint, in quibus ei videbatur imponi silentium, id tamen tenere non debuit, quoniam absens et irrequisitus non potuit condemnari; et ipse nihilominus postmodum dicto H. super praepisitura ipsa, quod per testes probavit, quantum potuit contradixit. Literas etiam apostolicas impetravit, per quas nullis literis obstantibus in possessionem praepositurae mandabatur induci. Unde quum, eo viam universae carnis ingresso, decanus et capitulum Augustense vellent in praepositi electione procedere, ne id fieret, ad sedem apostolicam appellavit. Sed ipsi appellationi minime deferentes, exclusis quibusdam canonicis, quibusdam etiam non vocatis, te sibi in praepositum elegerunt. Quare tuam electionem non ab omnibus canonicis concorditer factam, sed post appellationem ad nos interpositam attentatam, cassari petebat, et se in praepositum confirmari, quum a dicto praedecessore nostro de praepositura, quod per annulum sibi transmissum ab ipso probare volebat, fuisset primitus investitus. Ad haec ex parte tua, fili praeposite, taliter est responsum quod id, quod de B. factum fuerat, ante, quam praedecessor noster praefati E. electionem ratam haberet, fuisset obtentum, quod etiam fuit testibus comprobatum; sed etsi dicto electo in episcopum confirmato praedictae literae a sede apostolica emanassent, nullum tamen ius per hoc ei fuerat acquisitum, quum nec de praepositura investitus fuisset, nec iudices pro eo fuissent mandatum apostolicum executi. Hoc autem ex ipsarum literarum tenore probasti, in quibus continebatur expresse, quod decanus et capitulum Augustense ipsum eligerent et assumerent in praepositum infra mensem, et quod pro recipienda investitura annulus ei mittebatur. Nam si fuisset per sedem apostolicam investitus, locum postmodum electio capituli et investitura exsecutorum nullatenus habuissent. Adiecisti etiam, quod, quum dictus H. ad sedem postmodum apostolicam accessisset, et dicto praedecessori nostro electionis suae modum et causam contradictionis eiusdem B. exposuisset ad plenum, dictus praedecessor noster, non obstante investitura ipsi B. facta, electionem confirmavit ipsius, asserens, se per falsam suggestionem fuisse in eo, quod pro ipso B. scripserat, circumventum, quum, quod esset infra sacros ordines constitutus, ei non fuisset expressum, immo potius, quod idoneus esset, hi, qui pro eo petebant, ipsi suggerere curavissent. Et licet pro ipso dictis Frisingensi et Eistetensi episcopis et maiori Spirensi praeposito literae fuerint praesentatae, in quibus eis in virtute obedientiae mandabatur, ut ipsum in possesionem praepositurae inducerent corporalem, nullis literis obstantibus ante vel post a sede apostolica impetratis, dictus tamen praedecessor noster eas nullatenus de conscientia sua emanasse rescripsit, et ipsas decernens vacuas et inanes, si quid auctoritate ipsarum factum fuerat irritavit, mandans eisdem iudicibus, ut eum, qui easdem literas impetrarat, sub fideli custodia detinerent, donec ab eo reciperent in mandatis, qualiter super hoc procedere debuissent. Fuit praeterea praedictis obiectum, quod, etsi praedictum B. constaret, quod omnino falsum erat, fuisse per sedem apostolicam investitum, et investituram eius minime revocatam, quia tamen dicto H. reverentiam praeposito debitam, quod probasti per testes, exhibuit, et stipendium, sicut ceteri canonici, percepit ab eo, renunciaverit iuri suo, nec super hoc erat de cetero audiendus. Ceterum dicto H. naturae debitum exsolvente, quum decanus et capitulum de consilio venerabilis fratris nostri episcopi Augustensis primo sex hebdomadarum, ac secundo aliarum sex, et deinde trium dierum spatium electioni de praeposito celebrandae, ut absentes canonici ad electionem concurrerent, statuissent, et eis postmodum convenientibus fuisset de electione tractatum, idem B. non antea contradixit, quam ab electione tam se quam alios in minoribus ordinibus constitutos cognovit excludi. Sane quum decanus, perscrutaturus omnium voluntates, dilecti filii Walterii Augustensis canonici super electione ipsa requisisset assensum, ipse, quod eis praesentibus, qui erant infra sacros ordines constituti, suam non exprimeret intentionem, respondit, quum ipsi secundum statuta canonica nec eligi possent, nec iuxta ecclesiae consuetudinem in electione vocem aliquam obtinere. Unde quum capitulum communiter statuisset, eos ad electionem nullatenus admittendos, dictus B. eidem decano, Ulrico archidiacono et Erman. canonico convicia inferens, ad sedem apostolicam appellavit, ipsis, ut ad nos accederent, per appellationem indicens. Et licet ipse cum quibusdam canonicis suis de capitulo recessisset, decem tamen alii numero plures et dignitate maiores, quum decem et novem tantum, qui ius in electione habebant, ad hoc convenissent, attendentes quod eius non intererat, cui nihil iuris fuerat in praepositura, te undecimum salva sedis apostolicae gratia, ne videlicet in contemptum apostolicum aliquid committere viderentur, in praepositum elegerunt. Quum igitur ex praedictis constaret, eum nec investitum fuisse per sedem apostolicam, nec a capitulo vel iudicibus delegatis electum fuisse in praepositum vel assumptum, et si id etiam constitisset, sufficienter esset ex parte tua probatum, investituram illam, si qua fuerat, fuisse per dictum praedecessorem nostrum postmodum revocatam; et si haec etiam probata non essent, sufficienter esset per testes ostensum, eum dicto H. reverentiam impendisse, nec esset contrarium, quod fuerat ex adverso probatum, eum praedicto H. semper contradixisse, quum verbis contradicere potuisset et operibus consentire; praesertim quum, etsi testes generaliter dixerint, quod dictus B. semper contradixit, generalitas tamen illa debeat ad competentes horas restringi, ne convincatur falsum dixisse, si generalius intelligatur quod dixerant, et ex his omnibus sequeretur, quod sua non intererat propter hoc ad sedem apostolicam appellare; concludebas, quod nihil eorum, quae facta fuerant, obesset, quominus tua deberet electio confirmari.] Quum ergo dicti cardinales haec et alia, quaecunque fuerant hinc inde proposita, nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, attestationibus, allegationibus et rationibus utriusque partis plenius auditis et cognitis, Quia vero legitime constitit, quod praedictus B. de praepositura ipsa non fuit aliquatenus investitus, etsi mandatum fuit ut de ea investiretur, de qua etiamsi investitus fuisset, investitura eius per praedecessorem nostrum semel et secundo certa fuit ratione cassata, quae nec etiam si cassata fuisset, per hoc, quod saepe dicto H. reverentiam exhibuit, quae debetur praeposito, iuri suo renunciasse videtur: nos attendentes, sibi de iure non potuisse competere, ut per appellationem ob id interpositam communem ordinationem ecclesiae impediret, intelligentes etiam, te a maiori parte tam dignitate quam numero eorum, quos eligendi ius constabat habere, electum fuisse canonice in praepositum, de communi fratrum consilio electionem tuam auctoritate apostolica confirmamus, praefato B. super ipsa praepositura silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. X. Kal. Iul. 1198.]
CAP. IV.
Praelatus cum maiori parte capituli contradicente minori statuere potest quod ad necessariam reperationem fabricae quilibet canonicus conferre teneatur.
Idem.
Ex parte tua nobis fuit, frater archiepiscope, intimatum, quod ad restaurandam fabricam Rothomagensis ecclesiae tractatum communiter habuistis, te, frater archiepiscope, postulante, ut quilibet canonicorum tecum pariter aliquam suorum redituum portionem operi tam pio et necessario deputaret. †Quia vero super hoc diversae fuerunt inter vos, filii canonici, et variae voluntates, ne tam laudabile opus ex vestra dissidentia negligatur, auctoritate praesentium Statuimus, ut, si quis vestrum tuis, frater archiepiscope, et maioris et sanioris partis capituli statutis super hoc constitutionibus duxerit resistendum, obtineat sententia plurimorum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
TITULUS XII.
UT ECCLESIASTICA BENEFICIA SINE DEMINUTIONE CONFERANTUR.
CAP. UN.
Rubrum sufficit pro summario, vel summa sic secundum Abbatem: Occulta collatio beneficii, licet sit suspecta, bene valet, dummodo alias legitime facta probetur. H. d. est casus not.; non tamen facit ad titulum, nec omnes indistincte hoc tenent, sed maior pars concludit cum hoc summario.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Ut nostrum prodeat de vultu Dei iudicium, †et oculi nostri videant aequitatem, regia via debemus incedere, nec ad sinistram omnino, neque ad dextram declinare, ita magnum iudicantes ut parvum, quia non est apud Deum acceptio personarum. [Ad audientiam sane nostram multorum relatione pervenerat, quod cancellaria Mediolanensis ecclesiae vacaverat ultra annum, unde secundum Lateranensis concilii statuta ad nos ipsius erat donatio devoluta. Volentes autem tibi solita dignitate deferre, rogavimus te attentius et mandavimus, ut cancellariam ipsam dilecto filio Henrico de Settara subdiacono nostro, Mediolanensis ecclesiae canonico, bene apud te merito et ad hoc officium obtinendum idoneo, benigne conferres; et si post receptionem literatum nostrarum quicquam de ipsa cancellaria contra ius acquisitum nobis ex Lateranensi decreto statueres, decernebamus illud irritum et inane. Tu vero literis nostris receptis diceris respondisse, sicut ex publico declaratur authentico, quod cancellariam ipsam alteri non contuleras, quia propter gravamina debitorum proventus ipsius tibi erant plurimum necessarii, literis tamen nostris apertis earumque tenore perspecto, responderes in crastino quod crederes respondendum. Porro, sicut ex alio comperimus instrumento, postquam mandati nostri audivisti tenorem, variata locutione dixisti, quod cancellariam ipsam non poteras iuxta mandatum nostrum praefato subdiacono nostro conferre, quia, reservatis tibi proventibus, eandem cancellariam decem mensibus iam elapsis Henrico de Lamp. concesseras. Quumque nobis huiusmodi responsionum varietas ex scriptis innotuisset authenticis, etsi secundum Apostolum omnem inobedientiam prompti simus ulcisci, adhuc tamen tibi deferre volentes, cui et in minori officio constituti, et promoti, sicut Domino placuit, ad maiora in multis et magnis detulimus, tibi dedimus in mandatis, ut ad praesentiam nostram procuratorem idoneum destinares, qui tuo nomine legitime nobis ostenderet, quod dictam cancellariam personae idoneae modo canonico tempore tibi competente donasses; dictus quoque H. de Lamp., cui dicebatur facta donatio, si vellet, ad praesentiam nostram accederet, suam iustitiam defensurus. Venientes igitur ad apostolatus nostri praesentiam dilecti filii G. procurator tuus et saepedictus H. super varietate responsionum nitebantur te multipliciter excusare, licet publicis instrumentis fides non facile derogetur, et secundum rerum naturam vix potuisset sufficienter ostendi, quod tu id, quod dictum est, minime responderes, etsi forte potuisset, quod aliud respondisses. Produxerunt autem in nostra praesentia duos testes, qui iurati dixerunt, quod in Ianuario nuper praeterito fuit annus, ex quo Mediolanensis cancellarius debitum universae carnis exsolvit, et in sequenti Maio, quum consanguinei Henrici de Lamp. frequenter apud te ac vehementer instarent, ut cancellariam ipsi conferres, te respondente, quod cancellariae proventibus carere non posses, ad multam tamen instantiam est obtentum, ut cancellariae tibi retineres proventus, et ius ipsius praefato conferres Henrico. Quatuor ergo praesentibus, inter quos duo testes memorati fuerunt, in secretiore palatii tui camera eundem H. secundum tenorem praescriptum de cancellaria investisti per librum, et recepisti fidelitatem ab eo, prohibens universis, ne verbum istud cuiquam revelarent. Adiecit autem unus testium praedictorum, quod, postquam ad te mandatum nostrum pervenerat, et ipse H. iam Bononia rediisset, tu ei solenniter et publice tradidisti se vidente sigillum, mandans ei, ut cancellarii officium exerceret; quod et alter testis asseruit de auditu, et idem procurator tuus, quod verum crederet esse, respondit. Henricus quoque confessus est factum, sed solennitatem facti negabat.] Quia ergo post interdictum nostrum ei praesumpsisti tradere bullam, quum traditionem [ipsam] saltem debuisses differre, donec nostrum consuleres beneplacitum, dilectis filiis I. archidiacono et O. Lento canonico Mediolanensibus dedimus in mandatis etc. (cf. c. 56. de app. II. 28.) [Tolerabamus autem ad tempus, ut negotii merita nobis plenius innotescerent, investituram, quae dicebatur in occulto facta fuisse per librum, licet ecclesiastica beneficia non sint donatione clandestina conferenda, teste veritate, quae dicit: “Qui male agit odit lucem.” Ceterum quia cancellariae officium memoratae spirituale vel annexum spirituali proponebatur exsistere, quum cancellarius ex officio suo multa facere debeat, quae spiritualia esse noscuntur, ac per hoc sub tenore praescripto dicebatur non debuisse conferri, quum ab omni specie mala praecipiat Apostolus abstinere; quia etiam praefatus Henricus de Lamp., licet receptus sit in fratrem ad vacaturam praebendam, ordinarius tamen asserebatur non esse, ac per hoc cancellariam sibi non debuisse conferri, quae de iure vel consuetudine ordinario tantum debet committi, quum nec Mediolanensis archiepiscopi, sed Mediolanensis ecclesiae cancellarius esse scribatur, nec vacante sede cancellarii perdat officium, (nam nec ipsum sigillum substituto Pontifice variatur,) inquisitionem horum duximus praenominatis I. archidiacono et O. Lento canonico Mediolanensibus committendam, per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus omni contradictione et appellatione cessante Deum habentes prae oculis, gratia et timore postpositis, sine personarum acceptione inquirerent super praemissis diligentissime veritatem, et, ne veritas celaretur, testes, qui eis nominarentur, si se gratia vel timore subtraherent, per censuram ecclesiasticam compellerent perhibere testimonium veritati, et quod super omnibus invenirent sub literarum suarum testimonio ad sedem apostolicam destinarent, ut per inquisitionem ipsorum sufficienter instructi negotium ipsum melius decidere valeremus. Ipsi vero mandatum apostolicum fideliter exsequentes, convocatis Mediolanensis ecclesiae ordinariis, et per poenam excommunicationis compulsis dicere sub iurisiurandi religione de facto cancellariae, quia noverant, super praemissis articulis veritatem, attestationes suas redactas in scriptis sigillo munitas ad nostram praesentiam transmiserunt. Interdixerunt etiam eidem H. administrationem sigilli, sicut ex literis eorum accepimus, iuxta formam mandati nostri, de consilio sapientum. Quumque saepedictus H. de Lamp. cum patre suo Rogerio propter hoc nostro se conspectui prasentasset, copiam allegandi pro se liberam ac benignam in communi concessimus auditorio. Qui per advocatum proposuit, quod delegati praedicti sine inquisitione spoliaverunt eum exsecutione sigilli contra nostri mandati tenorem, quum ipsius sigilli traditio non fuerit facta post secundum mandatum; et ideo primo loco restitutionem sibi fieri postulabat. Formam vero concessionis nitebatur multipliciter excusare, proponens, quod in retentione fructuum simoniaca pravitas nullatenus intercessit; tum, quia officium cancellariae nec est spirituale, nec annexum spirituali; quia licet cancellarius quaedam agat, quae spiritualia esse noscuntur, sicut ex attestationibus liquet, ea tamen non agit ex officio cancellarii, sed de mandato archiepiscopi, sicut ex dictis testium comprobatur; tum etiam, quia nihil emit et vendidit, quum simonia describatur esse studiosa cupiditas vendendi vel emendi spirituale vel spirituali annexum; praesertim quum tu ante traditionem separaveris fructus, et ita quod tuum erat tibi retinuisti, non accipiens alium. Se quoque ad obtinendum cancellariam preponebat idoneum, quum de mandato Romani Pontificis sit Mediolanensis ecclesiae canonicus institutus, vocem habens in capitulo et locum in choro, et tanquam verus et plenus canonicus in tractatibus et contractibus ipsius ecclesiae admittatur. Nec obstat, quod integram praebendam non habet, quum, sicut per dicta testium est probatum, archidiaconatus eiusdem ecclesiae, de quo nullatenus dubitatur, quia sit dignitas et officium spirituale, quandoque fuerit concessus ei, qui praebendam integram non habebat. Quod autem a sexaginta annis iuxta quorundam testimonium concessa fuit tantum ordinario praebendato de numero viginti canonicorum, qui proprie ordinarii appellantur, sibi nocere non poterat, quum per hoc nullum sit tibi praeiudicium generatum, quin ei, qui de numero viginti non esset, praesertim canonico, eandem cancellariam potuisses conferre. Allegabat insuper, quod, etsi pactio de retinendis ad tempus proventibus intervenisset, quod ipse tamen negabat, inter te ac parentes ipsius, ipse tamen de praedicta cancellaria pure fuit et simpliciter investitus; et ideo talis pactio sibi non debet obesse, quum parentes nihil tibi pro eo dederint vel promiserint.] Praeterea proponebas, quod, quum nullus debeat sine accusatore damnari, nec aliquid circa negotium illud sit actum in forma iudicii, depositiones testium non poterant tibi praeiudicium generare. Quia vero haec allegatio personam nostram tangere videbatur, dignum duximus causam commissae inquisitionis et ordinem plenius explicare, ne quis quomodolibet suspicetur, quod nos in hoc negotio perperam processerimus; praesertim quum ratio assignanda debeat esse posteris profutura. Quum enim iuris sit explorati, quod actore non probante is, qui convenitur, etiamsi nihil praestiterit, debet absolvi, videri poterat, quod nos tibi, qui conveniebaris a nobis, malitiose vel indiscrete onus probationis super tribus praemissis articulis imposuimus, videlicet ut ostenderes, quod praedictam cancellariam personae idoneae, modo canonico et tempore tibi competenti donasses. Porro quum donatio fuisset occulta, et ideo suspicione non careat, et elapso iam anno, nullus omnino cancellarius appareret, non immerito credebamus, quod secundum Lateranensis concilii statuta ad nos esset ipsius cancellariae donatio devoluta, et ideo potuissemus ipsam sine culpa conferre, quoniam, etsi locum Dei teneamus in terris, non tamen de occultis potuimus divinare. Quia ergo contra illud, quod prima facie iuste praesumebatur pro nobis, praesertim quum responderis prima vice, quod cancellariam alicui non contuleras, facultatem tibi pro te probandi concessimus, non fuit gravamen, sed gratia, nec ex malitia, sed ex benignate processit. Quod etiam de modo canonico fidem nobis fieri mandavimus, tu causam praestitisti mandato, qui saepe nobis per literas tuas intimasti et tandem probasti per testes, quod retentis tibi proventibus officium concesseras memoratum. Ex quo non immerito contra talem concessionem fuimus suspicati, quum et proponeretur aperte, quod illud ei personae commiseras, cui secundum consuetudinem Mediolanensis ecclesiae non debuerat aliquo modo committi. Et ideo nos, qui non tam ex plenitudine potestatis, quam ex officii debito possumus et debemus de subditorum excessibus ad correctionem inquirere veritatem, te maxime causam et occasionem praestante, inquisitionem commisimus faciendam. Omnibus ergo diligenter auditis, quaecunque fuerunt in nostro auditorio proponenda, deliberavimus cum fratribus nostris, et in ipsa deliberatione te in tribus praecipue comperimus fuisse culpabilem: circa contrarietatem responsi, quia non solum nobis, qui, licet immeriti, locum Iesu Christi tenemus sed nec cuiquam debuisses ex certa scientia contraria respondere; circa carnalitatem animi, quia non ex affectu carnali, sed discreto iudicio debuisti ecclesiasticum officium et beneficium in persona magis idonea dispensare; et circa inhonestatem facti, quia non licuit ex pactione vel conventione quacunque, sub modo vel tenore praescripto concedere nudum officium et tibi retinere proventus, quum et in Lateranensi concilio prohibitum sit, ne quis conferendo ecclesiasticum beneficium partem proventuum suis usibus retinere praesumat, et alibi cautum reperiatur in canone, quod ecclesiastica beneficia sine deminutione debent conferri. Unde credimus distinguendum, utrum qui dat spirituale beneficium proventus ipsius ante donationem percipiat. Nam si proventus ante donationem non perceperit ipse, sed alius, et ex donatione consequatur, ut ipse proventus percipiat; non est dubium circa haec intercedere simoniacam pravitatem. Si vero ante donationem perceperit ipse proventus, credimus etiam distinguendum, utrum ante donationem constituat, ut ipsi proventus retineantur ad tempus pro causa iusta et necessaria, an conveniat cum eo, qui accepit beneficium, seu cum mediatore quocunque, ut officio illo concesso retineat ipse sibi proventus. Primum enim membrum credimus esse licitum, secundum autem dicimus non licere, ne viam aperiamus his, qui pravitatem suam satagunt palliare. [Quia vero etc. (cf. c. 9. de off. archid. I. 23.) Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]
TITULUS XIII.
DE REBUS ECCLESIAE ALIENANDIS VEL NON.
CAP. I.
Non potest praelatus res unius ecclesiae alteri dare, nec invicem res illas commutare, sine ambarum consensu.
Ex concilio Lugdunensi IV.
Non licet episcopo vel abbati terram unius ecclesiae vertere ad aliam, quamvis ambae in eius sint potestate; tamen, si commutare voluerit terras earum, cum consensu ambarum partium faciat.
CAP. II.
Principes saeculares res ecclesiae donare non possunt, et qui ab eis recipiunt, excommunicantur, et perdunt omnia, quae ab ecclesia alias legitime obtinebant. H. d. secundum unum intellectum, qui satis placet.
Ex eodem.
Qui res ecclesiae petunt a regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
CAP. III.
Rector ecclesiae, qui dat ecclesiae rem duplae aestimationis, servos ecclesiae manumittere potest; ipse tamen manumissus et eius posteri erunt sub patrocinio ecclesiae. Ita communiter summatur, tamen non placet Panorm. id, quod dicitur de aestimatione.
Ex concilio Toletano.
Consensus totius concilii diffinivit, ut sacerdotes, qui aut aliquid ecclesiae suae relinquunt, aut nihil habentes aliqua tamen praedia vel familias ecclesiis suis acquirunt, liceat illis aliquos de familia eiusdem ecclesiae manumittere iuxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita, ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio ecclesiae maneant, utilitates iniunctas sibi iuxta quod poterunt prosequentes.
CAP. IV.
Si praelatus nil de suo dans ecclesiae servum ecclesiae manumittit, non tenet manumissio.
Ex eodem.
Episcopi, qui nihil ex proprio suo ecclesiae Christi conferunt, [hanc divinam sententiam metuant et] liberos ex famulis ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim, ut qui res suas ecclesiae Christi non attulerit damnum inferat et ius ecclesiae alienare intendat. Tales igitur liberos successor episcopus absque aliqua oppositione ad ius ecclesiae revocabit, [quia eos non aequitas, sed improbitas absolvit.]
CAP. V.
Res ecclesiae alienari non debent.
Ex concilio apud Silvanectim.
Nulli liceat alienare rem immobilem ecclesiae suae, sive domum sive agrum, sive hortum sive rusticum mancipium [vel panes civiles,] neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum continet conditionem, donationem, venditionem, permutationem et emphyteusis perpetuum contractum. Unde omnes [omnino] sacerdotes ab huiusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leonina constitutio comminatur.
CAP. VI.
Alienatio de rebus ecclesiae facta non tenet, et alienatores, nisi rem restituant, excommunicantur, et quilibet clericus potest contradicere, et rem cum fructibus repetere. H. d. et est textus notabilis, et quotidie allegatur.
Symmachus Papa.
Si quis presbyterorum, diaconorum seu defensorum alienanti praedium ecclesiae subscripserit, quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, servata, quam praemisimus, in alienatorem vindicta; nisi forte et alienator, dum repetit, et qui acceperit celeri restitutione sibi prospexerint. Quod si minore animae suae cura remedium oblatum forte neglexerint, praeter poenam, super hoc adscriptam, confectum exinde documentum viribus, quamvis ab initio nullas habuerit, vacuetur. Sed etiam licet quibuscunque ecclesiasticis personis vocem contradictionis offerre, et ut cum fructibus possint alienata reposcere, et ecclesiastica auctoritate fulciri. Huius autem constituti legem in apostolica tantum volumus sede servari, universis ecclesiis per provincias quae proposito religionis convenire rectores earum viderint more servato.
CAP. VII.
Terra non fertilis ecclesiae dari potest in emphyteusin ei, cuius studio reducatur ad culturam.
Alexander III. Vigoriensi Episcopo.
Ad aures (Et infra:) Illas vero terras, quae de silvis exstirpatae sunt arabiles factae, eis hereditario iure poteris concedere sub annuo censu tenendas, a quibus ipsas suo vel parentum suorum labore constiterit fuisse exstirpatas; nisi forte tunc aliis possint ad maiorem tuae ecclesiae utilitatem cum eodem labore et onere conferri.
CAP. VIII.
Iurans non alienare bona ecclesiae, non potest alienare ea, quae sunt de mensa, vel ea, de quibus dubitatur, an sint de mensa. Hoc dicit, usque ad §. Possessiones. Abbas – (Possessiones etc.:) Possessiones ecclesiae minus utiles pro utilioribus de consensu capituli potest episcopus permutare vel alienare. H. d.
Coelestinus III. Ravennatensi Archiepiscopo.
Ut super aliqua †repositae quaestionis dubietas apostolicae sedis providentia enodetur, Romana ecclesia, cui licet immeriti praesidemus, singulorum consultationibus consuevit respondere. Sane quaesivisti a nobis, si possessiones sive reditus regalium decimationum, et aliunde ex certis locis provenientes, quos praedecessor tuus bonae memoriae, quousque diem clausit extremum, ad manus suas tenuit, et in proprium usum excepit vel expendit, nec aliis infeudavit, de mensa sua sint archiepiscopi intelligendi, et de eis, quum ex sacramento fidelitatis tenearis apostolicae sedi nihil alienare, contractus alienationis cuiuslibet possit intervenire. Tuae ergo inquisitioni praesenti pagina taliter respondemus, quod, sive intelligantur de mensa sive non, ut non alienentur, consultius existimamus. Possessiones vero, quae ecclesiae tuae minus sunt utiles, pro aliis utilioribus de fratrum tuorum et sanioris partis capituli consilio et assensu alienandi seu commutandi liberam concedimus facultatem. [Quaesivisti etc. (cf. c. 1. de usu et auct. pall. I. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1193.]
CAP. IX.
Canonicus praedium ecclesiae perpetuo locare non potest.
Idem Exonensi episcopo.
Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod quidam de canonicis Exonensis ecclesiae, quaedam praedia eiusdem ecclesiae, inconsultis aliis fratribus, in damnum eius et detrimentum eorum, accepta inde pecunia, in perpetuum locaverunt. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, locationes illas legitime revocare procures, ita quidem, quod, si eadem praedia non aliter revocari potuerint, eos, quos noveris harum locationum auctores, ad susceptam inde pecuniam conductoribus refundendam appellatione remota compellas, ne, si huiusmodi locationes in sua contigerit stabilitate persistere, inde gravis eidem ecclesiae incommoditas possit provenire.
CAP. X.
Possesiones, quae sunt de mensa, non possunt alienari. Et ecclesiae consuetae regi per regulares saecularibus clericis conferri non debent. H. d. Ioann. de Imola.
Innocentius III. Archiepiscopo Montis regalis.
Possessiones ad mensam tuam vel capituli pertinentes, alienare non debes, aut ecclesias, in quibus monachi ministrare consueverunt, clericis vel laicis assignare personis. Ideoque fraternitati tuae auctoritate praesentium inhibemus, ne possessiones, casalia vel ecclesias, quae non consueverunt in beneficium assignari, alicui petenti concedas, immo potius ecclesiam S. Clementis de Messana, quam Gerardo Teutonico et s. sepulchri ecclesiam similiter de Messana, quam Falconi canonico, et beneficium quod Thomae filio I. Ferrarii in grave praeiudicium ecclesiae tuae diceris contulisse, ad priores usus non differas, appellatione postposita, revocare. [Dat. Romae ap. S. Petr. XI. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. XI.
Restituitur ecclesia contra alienationem, per quam enormiter fuit laesa. H. d. secundum lecturam veriorem.
Idem Episcopo Mauriensi et Praeposito Ulconensi.
Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Tusiense monasterium depressum esset onere maximo debitorum, dilecti filii abbas et conventus eiusdem villam quandam necessitate coacti B. laico concesserunt in feudum, tali conditione apposita, quod idem laicus LXXX. Iibras persolveret, pro quibus eadem villa exstiterat obligata, quod idem non distulit effectui mancipare. Unde †quia praedictum monasterium est, sicut dicunt, enormiter in hoc laesum eo, quod de reditibus villae praedictae conventus diebus singulis unum ferculum, et in festis duodecim lectionum pisces vel aliud aequivalens percipere consuevit, nobis humiliter supplicarunt, ut feudum praedictum faceremus ad utilitatem monasterii revocari, praesertim quum idem laicus primo anno de ipsius proventibus ultra summam perceperit praetaxatam, et per multos postmodum annos sumpserit eius fructus. Quocirca †nos, sic volentes gravaminibus praefati monasterii providere, quod alii non videamur iniuriam irrogare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si praedictum monasterium propter hoc inveneritis enorme dispendium incurrisse, saepe dictum laicum, ut pecunia, quam pro exoneratione praedicti feudi, seu etiam pro utilitate ipsius monasterii expendisse noscitur, ab eisdem abbate et conventu recepta, quum sibi fructus percepti hactenus sufficere debeant pro labore, praefatum feudum eidem monasterio dimittat liberum et quietum, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita, compellatis. [Nullis etc. Dat. Lat. IV. Kal. April. Ao. IX. 1206.]
CAP. XII.
Alienatio rei ecclesiasticae facta sine legitimo ecclesiasticarum personarum assensu non tenet, licet approbetur per constitutionem laicorum.
Idem in concilio generali.
Quum laicis, quamvis religiosis, disponendi de rebus ecclesiae nulla sit attributa potestas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi: dolemus, in quibusdam ex illis sic refrigescere caritatem, quod immunitatem ecclesiasticae libertatis, quam non tantum sancti Patres, sed etiam principes saeculares privilegiis multis munierunt, non formidant suis constitutionibus, vel potius destitutionibus impugnare, non solum de alienatione feudorum, ac aliarum possessionum ecclesiarum et usurpatione iurisdictionum, sed etiam de mortuariis, nec non et aliis, quae iuri spirituali annexa videntur, illicite praesumendo. Volentes igitur super his indemnitatibus consulere ecclesiarum ac tantis gravaminibus providere, constitutiones et venditiones huiusmodi feudorum seu aliorum bonorum ecclesiasticorum sine legitimo personarum ecclesiasticarum assensu praesumptas occasione constitutionis laicae potestatis, quum non constitutio, sed destitutio vel destructio dici possit, nec non usurpatio iurisdictionum, sacri approbatione concilii decernimus non tenere, praesumptoribus per censuram ecclesiasticam compellendis.
TITULUS XIV.
DE PRECARIIS.
CAP. I.
Breve est, nec potest brevius summari.
Ex concilio apud Belvacum.
Precariae de quinquennio in quinquennium secundum auctoritatem et antiquam consuetudinem renoventur.
CAP. II.
Revocat successor precariam per praedecessorem irrationabiliter factam.
Ex concilio Carthaginensi.
De precariis, irrationabiliter factis a rectoribus ecclesiarum, se suosque successores poena gravi obligantibus, ut facta ipsorum dissolvere nequeant, praecipimus, ut nemo successor antecessoris sui poena sit obligatus, sed suae providentiae sit concessum, ut, si antecessor eius res ecclesiae irrationabiliter distribuit, ab eo ad ius eiusdem ecclesiae revocentur.
CAP. III.
Concessio precarii extinguitur voluntate concedentis aut ei succedentis; precariae autem concessio non.
Gregorius IX.
Precarium utendum conceditur, quamdiu patitur qui concessit. Solvitur quoque obitu eius, cui concessum est, non etiam concedentis; aut quum ipsum alienari contingit alicui hoc revocare volenti, quia per conventionem huiusmodi non licet rem alienam invito domino possideri. Porro precariae, quae quandoque de ecclesiarum possessionibus fieri solent, non sunt pro voluntate concedentium revocandae.
TITULUS XV.
DE COMMODATO.
CAP. UN.
Commodatarius gratia sui tenetur etiam de levissima culpa non de casu, nisi in tribus casibus hic positis. Et commodatum ante usum completum non revocatur. H. d.
Gregorius IX.
Quum gratia sui tantum quis commodatum accepit, de levissima etiam culpa tenetur, licet casus fortuitus, nisi acciderit culpa sua, vel intervenerit pactum, seu in mora fuisset, sibi non debeat imputari. Contra eum quoque recte commodati non agitur, nisi post usum expletum, cuius gratia res fuerat commodata, quum non decipi beneficio nos oporteat, sed iuvari.
TITULUS XVI.
DE DEPOSITO.
CAP. I.
Ex deposito, facto apud clericum ecclesiae, non tenetur ecclesias, nisi in utilitatem ecclesiae sit versum.
Alexander III. Londonensi Episcopo.
Gravis illa et odibilis querimonia, quae usque ad nos super deposito tuo tibi hactenus denegato pervenit, †duplici nos anxietate perstringit eo, quod tibi in hoc et deesse non possumus, et adesse, prout velles, efficaciter non valemus. Quum enim non constet nobis, pecuniam tuam, quam ille vir Belial impia et detestabili surreptione furatus est, in ecclesiae utilitatem conversam, non debemus de iure, nec possumus contra canonicos eiusdem ecclesiae praecise intentare iussionis instantiam, ut tibi eandem reddant pecuniam, personae, ut dicitur, non ecclesiae commendatam. Quocirca discretioni tuae consulimus, et internae caritatis diligentia suademus, ut in raptorem illum et furem tuam interim dirigas actionem, eo, quod, ut audivimus, loculos habet, et ea, quae tibi surrepta sunt, asportavit. Nam et nos ipsi iudicibus dedimus in mandatis, ut illum iniquum sub duris quaestionibus ad rationem ponant, et etiam, si oportuerit, vinculis macerent alligatum et affligant, ut dictam pecuniam reddere compellatur. †Ceterum circa ecclesiam illum affectum te habere volumus, ut nil ab ea requiras indebitum. Si autem cum eis amicabiliter poteris de redituum perceptione pacisci, noveris id nobis acceptum.
CAP. II.
Dicit, ad quid tenetur depositarius, et quomodo repetatur depositum.
Gregorius IX.
Bona fides abesse praesumitur, si, rebus tuis salvis exsistentibus, depositas amisisti. De culpa quoque teneris, si te ipsum deposito obtulisti, vel si aliquid pro custodia recepisses. Pacto vero, culpa vel mora praecedentibus, casus etiam fortuitus imputatur. Sane depositori licuit pro voluntate sua depositum revocare, contra quod compenpensationi vel deductioni locus non fuit, ut contractus, qui ex bona fide oritur, ad perfidiam minime referatur, licet compensatio admittatur in aliis, si causa, ex qua postulatur, sit liquida ita, quod facilem exitum credatur habere.
TITULUS XVII.
DE EMPTIONE ET VENDITIONE.
CAP. I.
Cogit episcopus, ne carius vendatur transeuntibus, quam in mercato venderetur.
Ex concilio apud Valentias.
Placuit [nobis et nostris fidelibus,] ut presbyteri plebes suas admoneant, ut et ipsi hospitales sint, [ut nulli iter facienti mansionem denegent] et, [ut omnis occasio rapinae tollatur,] non carius vendant transeuntibus, quam in mercato vendere possunt, alioquin ad presbyterum transeuntes hoc referant, ut illius iussu cum humanitate sibi vendant.
CAP. II.
Fraudans mensuras et pondera triginta diebus in pane et aqua poenitere debet.
Ex concilio Maguntino.
Ut mensurae et pondera iusta fiant, †sicut in divinis legibus sancitum est, et in capitulari dominico continetur, et iste sacer conventus statuit, sic omnibus nobis observare placet. Et Si quis iustas mensuras et iusta pondera causa lucri mutare praesumpserit, XXX. dies in pane et aqua poeniteat.
CAP. III.
Tenet venditio, licet venditor sit deceptus ultra dimidiam iusti pretii; potest tamen venditor agere, ut restituatur res vel iustum pretium suppleatur, et, si alterum praecise petit, succumbit.
Alexander III. Attrebatensi Episcopo.
Quum dilecti filii nostri Belvacenses canonici contra religiosos viros abbatem et fratres Cariloci proponerent querimoniam, quod silvam, quae Nigra vallis dicitur, a quibusdam eorum ignorante capitulo pro X. libris, XL. marchas tunc valentem, comparassent, post multas commissiones tandem causam ipsam venerabili fratri nostro Morinensi episcopo et dilecto filio decano Remensi sub certa forma commisimus terminandam, adiicientes in literis, quod, si uterque eiusdem causae cognitioni interesse nequiret, alter adhibitis sibi viris prudentibus et honestis in eodem negotio procedere non differret. †Quum itaque decanus partes ad suam propter hoc praesentiam convocasset, abbas et monachi non ad agendum vel respondendum, sed ad quaerendum dilationes nuncios destinarunt, asserentes, quod ad nos miserant et ad audientiam nostram appellaverant. Verum quia in literis appellatio remota fuerat, Tandem decanus in illius causae cognitione processit. Et quum ei per testes canonicorum Belvacensium constitisset, quod praedicti fratres silvam minus dimidia iusti pretii comparassent, pronunciavit, venditionem non tenere, et silvam ipsam Belvacensi ecclesiae adiudicans, canonicos in possessionem induxit. †Nunciis igitur utriusque partis in nostra propter hoc praesentia constitutis, dum ex parte canonicorum instanter et sollicite sententia peteretur auctoritate apostolica confirmari, habita deliberatione cum fratribus nostris et aliis sapientibus, qui legibus iurati iudicant, eandem sententiam iuri contrariam intelleximus. Quia vero in arbitrio emptoris est, si velit supplere iustum pretium, aut venditionem rescindere, quum res minus dimidia iusti pretii comparatur: sententiam ipsam tanquam iuri contrariam irritantes possessionem monachis iudicavimus esse reddendam, salva omni quaestione canonicis super deceptione pretii, vel consensu capituli in venditione non habito, et alia causa rationabili, quam canonici contra monachos duxerint proponendam.
CAP. IV.
Si vir habeat alia bona, unde uxor possit sibi consulere, et consentiente uxore rem propter nuptias donatam uxori vendiderit, emptorem, qui spatio triginta annorum rem possederit, non potest uxor inquietare super ea, maxime si pretium fuit conversum in communem usum viri et uxoris. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. et est casus notab. limitans ius civile. Secundum Io. Andr. non oportet adiicere: “maxime,” sed omnia illa tria necessario requiruntur.
Coelestinus III.
Pervenit ad nos ex insinuatione tua, quod olim P. miles A. uxori suae quandam domum in donationem propter nuptias assignatam, muliere ipsa expressum dante consensum, B. mulieri vendidit pro certa pecuniae quantitate, †quam ex eadem venditione B. matrimonio supra dicto constante XXX. annis libere pacificeque possedit. Praenominato vero milite viam universae carnis ingresso, relicta eius venire contra hoc praesumit, allegans, dictam domum titulo donationis propter nuptias sibi concessam alienari non potuisse, licet eius consensus ipsi noscatur contractui accessisse. Praefata vero B. mulier ex eo nititur se tueri, quod triginta annis constante illorum matrimonio domum ipsam bona fide tituloque iusto possedit, et quia in communes usus viri et uxoris illius pretium est conversum, ac factae venditionis tempore, unde sibi praefata mulier utiliter consulere potuisset, in viri facultationibus consistebat. Quia igitur super his nos consulere curasti, tuae sollicitudini respondemus, praedictam emptricem, si vera sunt quae praemisimus, praescriptis occasionibus super ipsa domo non debere ulterius fatigari.
CAP. V.
Si in venditione apponitur pactum de recuperanda re post certem tempus, modico constituto pretio, praesumitur pignus, et non venditio.
Innocentius III. Episcopo Palliensi.
Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum R. laicus lator praesentium ab M. mutuum recipere voluisset, creditor Tranensis dioecesis, ne per canonem contra usurarios editum posset in posterum conveniri, domos et olivas ipsius recepit ab eodem titulo emptionis, quum re vera contractus usurarius ageretur, quod patet ex eo, quod creditor, sicut publicum continet instrumentum, debitori promisit, quod, quandocunque a septennio usque ad novennium daret XL. uncias Tarenorum, quae vix dimidiam iusti pretii contingebant, domos eius restitueret et olivas. Quia igitur fraus et dolus cuiquam patrocinari non debent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, instrumento venditionis confecto in fraudem canonis promulgati contra usurarios non obstante, praedictum M. ad restituendas domos et olivas praedictas ei, ad quem debent hereditario iure devolvi, quum debitor sit viam universae carnis ingressus, per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam appellatione remota compellas. [Dat. Lat. IV. Non. Mart. 1203.]
CAP. VI.
Venditor, deceptus ultra dimidiam iusti pretii, agere potest, ut res sibi, reddenti pretium acceptum, restituatur, vel iustum pretium suppleatur; et in hoc electio est emptoris. H. d. secundum Antonium.
Idem Episcopo et Archidiacono Urbinatensibus.
Quum causa, quae inter oeconomum monasterii sancti Martini de monte Viterbiensis ex parte una, ac F. et R. cives Viterbienses ex altera super casamentis quondam Tornampartis et terris Densiare ac salicetis, et molendino, ubi facta est Galcheria, vertebatur, coram nobis fuisset aliquamdiu ventilata, nos, intellectis rationibus utriusque partis, et attestationibus diligenter inspectis, quum constitisset nobis, monasterium ipsum in praedictarum rerum venditione ultra dimidiam iusti pretii fuisse deceptum, sententiando decrevimus, ut praefati cives aut recepto pretio possessiones restituerent memoratas, aut supplerent quantum constaret legitimae venditionis tempore iusto pretio defuisse. Quum igitur (cf. c. 42. de test. II. 20.)
CAP. VII.
Ponit tres casus, in quibus re evicta non tenetur venditor emptori de evictione.
Gregorius IX.
Si venditori post institutum contra se iudicium quis omiserit, ut rem venditam sibi defenderet, nunciare, vel contumaciter abfuit tempore sententiae promulgatae, seu per iniuriam sententia lata fuit: de evictione iuxta legitimas sanctiones agere non valebit.
TITULUS XVIII.
DE LOCATO ET CONDUCTO.
CAP. I.
Excommunicati sunt magistri et scholares Bononienses, qui ante tempus conductionis conducunt hospitia aliorum magistrorum vel scholarium sine eorum consensu.
Clemens III.
Ex rescripto literarum piae recordationis P. quondam Tusculanensis episcopi nobis innotuit, quod, quum civitatem Bononiensem tempore suae legationis intrasset, invenit, ibi fuisse a bonae memoriae W. quondam Portuensi episcopo constitutum et sub excommunicatione prohibitum, ne aliqui scholares [aliorum] hospitia maioris mercedis promissione conducerent, ut ea sibi vel inanis gloriae studio, quasi potentiores in expensis apparere volentes, vel privatae utilitatis commodo vindicarent. Unde ipse sollicita provisione considerans, quod huiusmodi conditionis improbitas et discordiae fomitem, et impedimenta non modica pareret studiorum, praedictam Constitutionem, factam ab episcopo Portuensi apostolicae sedis legato et a praedicto Tusculanensi episcopo postmodum confirmatam, videlicet ut nullus magistrorum sive scholarium super conducendis aliorum hospitiis in laesionem vel praeiudicium habitantium audeat hospitem convenire, nisi prius constiterit tempus conductionis elapsum, vel inquilini in hoc suum favorem praestiterint et consensum, quum idem Portuensis sub excommunicatione hoc prohibuerit, et alter sub poena anathematis idem decreverit observandum, ratam esse decernimus, et eam auctoritate apostolica confirmamus, statuentes, ut a te, frater episcope, et tuo quolibet successore hoc singulis annis in communi audientia magistrorum atque scholarium recitetur, et praetaxata pravae conductionis improbitas innovata [per annos singulos] excommunicationis sententia exprimatur. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam nostrae confirmationis infringere etc.
CAP. II.
Personae ecclesiasticae locare possunt proventus decimarum his, cum quibus conditio ecclesiae fit melior, statuto dioecesani contrario non obstante; et eadem ratio est de aliis rebus ecclesiae.
Innocentius III. Abbati et Conventui S. Petri de Pratel. Londoniensis dioecesis.
Vestra nobis relatio declaravit, quod, quum ad firmam fructus vestrarum dare consueveritis decimarum, †diocesani locorum statutum quoddam de huiusmodi decimis locandis parochialibus presbyteris ediderunt, per quod utilitas vestra non modicum impeditur; quare super hoc apostolicae provisionis remedium imploratis. Dioecesanorum episcoporum statuto contrario non obstante vestrarum decimarum proventus illis libere locare potestis, quibus vobis expedire videritis, et cum quibus ecclesiae vestrae conditionem poteritis facere meliorem, ita tamen, quod huiusmodi locatio ad feudum vel alienationem non videatur extendi.
CAP. III.
Propter sterilitatem gravem, conductori sine culpa sua contingentem, remittitur pensio pro rata, nisi possit cum ubertate praecedentis vel sequentis temporis compensari. H. d. usque ad §. Verum. – (Verum etc.:) Ponuntur hic quatuor casus, in quibus inquilinus potest ante tempus conductionis finitae licite expelli. Abbas.
Gregorius IX.
Propter sterilitatem, afficientem magno incommodo conductores, vitio rei sine culpa coloni, seu casu fortuito contingentem, colonis ecclesiae tuae pro rata est pensionis remissio facienda, nisi cum ubertate praecedentis vel subsequentis anni valeat sterilitas compensari. Verum invito inquilino domum inhabitare vel reficere poteris, si necessitas, quae tamen non imminebat locationis tempore, id exposcat, remissa sibi pro residuo temporis pensione; qui etiam inde rationabiliter amovetur, si perverse ibi fuerit conversatus, vel quum canonem per biennium non solvisset, si sibi satisfactione celeri non providit.
CAP. IV.
Emphyteuta ecclesiae meliorationes suas vendere non potest, nisi servatis his, de quibus hic. Et si contra fecerit, vel canonem per biennium non solverit, nec moram postea celeriter purgaverit, iuste potest expelli.
Idem.
Potuit emphyteuta, ecclesia primitus requisita, eique nunciato quantum sibi ab aliis offertur, si nolle se emere dixerit, vel a denunciationis tempore duorum mensium spatium sit elapsum, meliorationes et ius sibi competens aliis vendere, qui ab emptione huiusmodi minime prohibentur. Emphyteuta quoque secus praesumendo, vel cessando in solutione canonis per biennium, nisi celeri satisfactione postmodum sibi consulere studuisset, iuste potuisset expelli, non obstante, quod ei, ut canonem solveret, non exstitit nunciatum, quum in hoc casu dies statuta pro domino interpellet.
TITULUS XIX.
DE RERUM PERMUTATIONE.
CAP. I.
Princeps potest rem ecclesiae immobilem per permutationem acquirere, data re meliori vel aequali. H. d. et in hoc, quod dicit, vel aequali, est casus notabilis.
Ex concilio apud Silvan.
Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare, et accipere ab eis aliam immobilem rem, eoque modo de communi voluntate permutationem contrahere, liceat ei hoc facere, si causa rationabilis id exposcat, et res, quam praestiterit, maior fuerit vel aequalis, divina pragmatica sanctione super hoc ab eo promulgata.
CAP. II.
Permutatio rerum ecclesisticarum, facta in casu non concesso, seu non servata solennitate iuris, est revocanda per successorem.
Ex concilio Belvacensi.
Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur et subtilissime, si aliquo modo fieri debent, inspiciantur; quae autem ab antecessore inconsulte factae sunt iuxta decretum canonicum Hilarii Papae, vel ab aliis illicite commissae sunt, ab eo, qui successor est, emendentur.
CAP. III.
Mancipia ecclesiae non debent permutari, nisi ad libertatem, vel nisi sint fugitiva H. d. cum c. sequenti.
Ex concilio apud Silvanectum.
Mancipia ecclesiastica nisi ad libertatem non convenit commutari, videlicet ut mancipia, quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo, qui commutatur, fruatur perpetua libertate. Quod enim semel Deo consecratum est ad humanos usus iam transferri non decet.
CAP. IV.
Servi ecclesiae cum profanis permutari non possunt nec alienari, nisi sint fugitivi.
Ex eodem.
Iniustum videtur et impium, ut mancipia, quae fideles viri seu feminae Deo et sanctis eius pro remedio animae suae consecrarunt, cuiuscunque muneris mancipio vel commutationis commercio iterum in servitutem saecularium redigantur, quum canonica auctoritas servos tantummodo permittat distrahi fugitivos. Et ideo omnes ecclesiarum rectores summopere caveant, ne eleemosyna unius alterius peccatum fiat. Et est absurdum, ut ab ecclesiastica dignitate servus discedens humanae sit obnoxius servituti.
CAP. V.
Praebendae pacto praecedente permutari non possunt; episcopus tamen potest de loco ad locum permutare personas.
Urbanus III.
Quaesitum est ex parte tua, si commutationes fieri valeant praebendarum, quum commutatio dignitatum in Turonensi concilio fuerit interdicta. †Sunt enim quidam, qui praebendae suae cedunt et iuri renunciant, ut maiorem praebendam obtineant, vel ex hoc certam summam pecuniae consequantur, quod quidem honestati est contrarium, et simoniacam procul dubio continet pravitatem. Generaliter itaque teneas, quod commutationes praebendarum de iure fieri non possunt, praesertim pactione praemissa, quae circa spiritualia vel connexa spiritualibus labem semper continet simoniae. Si autem episcopus causam inspexerit necessariam, licite poterit de uno loco ad alium transferre personas, ut quae uni loco minus sunt utiles alibi se valeant utilius exercere.
CAP. VI.
Ecclesiae iure proprietatis possunt ad invicem permutari, et possesiones earum etiam permutari possunt, et pro minus valentibus pretium suppleri.
Clemens III.
Ad quaestiones solvendas [quae per fratres et coepiscopos nostros sedi apostolicae porriguntur, iuxta officii nostri debitum nos convenit sollicitudinem adhibere.] Intelleximus itaque ex literis tuis, quod duae conventuales ecclesiae sunt in tua dioecesi constitutae, quarum utraque parochialem habet ecclesiam cum possessionibus magis alteri quam sibi vicinam. Illis autem eas desiderantibus permutare, quum illarum altera respectu meliorum proventuum plus abundet, et ideo suae ecclesiae sibi postulet adiici certam summam pecuniae numeratae, ut sic ad aequalitatem permutationis valeant pervenire, utrum possit id licite fieri exstitit dubitatum; †quam ob causam sedem apostolicam consulere voluisti. Licet itaque tuae discretionis industriam ignorare minime putemus, quid super eodem articulo sit agendum, nihilominus [sic] tuae prudentiae Respondemus, quod, quum de iam dictis parochialibus ecclesiis per se queat commutatio celebrari, et in permutatione possessionum per se non sit inhibitum, si altera ratione possessionum alteri praeponderet, pecuniam posse refundi de ipsarum quoque possessionibus ad invicem, prout visum fuerit expedire, refusa certa pecuniae quantitate, poterit contractus permutationis iniri, sic tamen, quod illi contractus nequaquam sibi invicem misceantur.
CAP. VII.
Beneficia sua perdunt qui ea propria permutant auctoritate.
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo.
Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod dilecti filii magister S. et B. archidiaconatum et praeposituram ad invicem commutassent, †magistri eiusdem [B.] obtentu causam super hoc bonae memoriae Matisconensi episcopo duximus delegandam. Quumque idem B. ad praesentiam nostram postmodum accessisset, ut in negotio sine suspicione procederet, obtentu ipsius dilectum filium abbatem Cluniacensem eidem episcopo duximus adiungendum. Verum quum propter abbatis absentiam non fuisset a delegatis ipsis pariter in causa processum, utraque partium se nostro conspectui praesentavit, et audientiam obtinuit coram nobis. Et Licet praedictus magister ab initio sponte fuerit de permutatione confessus, idem tamen B. eam inficiabatur omnino, assertive proponens, quod et ipse praeposituram sine conditione qualibet resignavit, et post liberam resignationem praedicti magistri archidiaconatum fuerat assecutus: †licet magister ipse [G.] proponeret ex adverso, ipsum secum diutius de permutatione tractasse, et complevisse tandem in manibus venerabilis fratris nostri Eduensis episcopi quod tractaverat. (Et infra: [cf. c. 33. de off. iud. del. I. 29.]) Quum ergo nobis tum per publicam famam, tum per validam praesumptionem et probationem etiam manifestam constaret, quod ipse B. suum praestiterit permutationi consensum, praedictus autem magister suum publice fateretur errorem, et hunc praepositura, et illum archidiaconatu curavimus spoliare, super hoc diffinitivam contra eos sententiam proferentes. [Tandem vero etc. Dat. Lat. Id. Ian. Ao. V. 1203.]
CAP. VIII.
Si permutatio beneficiorum completa est ex una parte, et per alteram stat, quo minus impleatur, restituitur pars ad suum beneficium, et secundum hoc continet ius.
Idem Archiepiscopo et Praeposito sancti Andreae Coloniensibus.
Quum universorum †fidelium ab ipso Domino Iesu Christo pastoralis sit nobis cura commissa, sollicitudini nostrae dignoscitur expedire, ut sic debeamus quoslibet in suis rationibus confovere, quod aliquorum iura in conspectu ecclesiae dispendium non sustineant, sed firma et illibata debeant permanere. Intelleximus siquidem dilecto filio G. canonico S. Ioannis in Leodio referente, quod, quum ipse et L. clericus ducti quadam animi levitate de permutatione praebendarum suarum inter se tractare coepissent, quam utilitati utriusque imminere credebant, tamen idem L. clericus occasione dictae permutationis praebenda eiusdem G., quam in ecclesia S. Mariae Namurcensis habuerat, cuidam consanguineo suo assignata, praebendam suam ei, sicut promiserat, noluit resignare, †et sic idem G., ut asserit, sua spe remansit omnino frustratus. Quumque super hoc in praesentia venerabilis fratris nostri Leodiensis episcopi fuisset diutius litigatum, tandem idem L. sedem apostolicam appellavit, et, quum dictus G. [ad nostram praesentiam] non sine magno periculo et labore accessisset, idem L. nec venit, nec pro se curavit sufficientem mittere responsalem. Quum igitur deceptis, et non decipientibus iura subveniant, fraus etiam et dolus nemini debeant patrocinium impertiri, licet ipsi per se de iure non possent ecclesiastica beneficia permutare, ut tamen simplicitati venia tribuatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si constiterit, praetaxatum G. taliter fuisse deceptum, amoto a praebenda sua, quam diu dicitur possedisse, consanguineo ipsius L. vel quolibet alio illicito detentore, eam sublato appellationis obstaculo restitui faciatis eidem et eundem ipsius pacifica possessione gaudere [etc.].
CAP. IX.
Spirituale cum temporali permutari non potest.
Gregorius IX. Beton. et Fungin. Abbatibus.
Exhibita nobis [dilectorum filiorum] abbatis et conventus sancti Martini de Pannonia petitio continebat, quod, quum super causa, quae inter ipsos ex una parte, et praepositum Albanensem ex altera super quibusdam decimationibus [et arbitrio quodam super his prolata] vertebatur, [post diversas commissiones ad dilectum filium E. subdiaconum] ad C. capellanum nostrum, tunc in Hungaria commorantem, nostras literas impetrassent, [demum] ipse ac magister M. [archidiaconus de Saswar] in quos utrinque tanquam in arbitros [procurante parte altera] exstitit compromissum, [taliter] arbitrati fuerunt, quod, si dictus praepositus obtineret decem millia solidorum regalium [quae tenent in Posonio] a [carissimo in Christo filio nostro illustri] rege Hungariae [ab ipso] concedi monasterio memorato, [ita quod in eodem loco ponerent eius praefatos abbatem et conventum in possessionem salium praedictorum] ipsi ab earundem decimationum petitione cessarent. †[Postmodum vero licet sales ipsos dicto monasterio rex ipse per literas suas concesserit; tamen praepositus et capitulum supradicti nec in termino constituto, nec post illum et plures alios exspectati possessiones ipsorum salium dederunt eisdem, quamvis iam dictus abbas protestatione praemissa, quod non erat in possessionem inductus ab eis, L. marcas frisaticorum pro reditu salium unius anni, precibus quorundam inductus et compulsus quibusdam minis et terroribus recepisset. Quumque indulto adhuc ipsis anni spatio inutiliter, sicut prius, duxerint exspectandum; demum post querelas multiplices vocem ad nos appellationis emisit, octavas BB. App. Petri et Pauli proximo praeteritas sibi terminum praefigendo; qui tandem in nostra praesentia constitutus humiliter supplicavit, ut quum iidem praepositus et capitulum conditioni non paruerint, quae in arbitrio continetur, mandaremus, eo non obstante de iam dictis decimationibus eidem monasterio integre responderi.] Quocirca [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, si vobis constiterit de praemissis, quum permutatio de spiritualibus ad temporalia improbetur, praedictum arbitrium, et quicquid secutum est ex eo vel ob id, [absque morae dispendio auctoritate nostra, sublato appellationis impedimento,] irritum decernatis, [super decimis postmodum etc. Dat. Reate XIII. Kal. Nov. Ao. V. 1231.]
TITULUS XX.
DE FEUDIS.
CAP. I.
Si dominus a vasallo recipit feudum in pignus, abstinendo ab eius servitio, non tenetur computare fructus in sortem. H. d. secundum intellectum communem, et est casus singularis, qui alibi non legitur.
Innocentius III. Mariensi Episcopo.
Insinuatione tibi praesentium declaramus, quod gageria, quam de feudo ecclesiae tuae ab M. dignosceris recepisse, Wiffredi fratris eius accedente consensu, a te potest libere detineri, fructibus non computatis in sortem, ita videlicet, ut, quam diu fructus illos perceperis in sortem minime computandos, idem M. a servitio, in quo tibi et ecclesiae tuae pro feudo ipso tenetur, interim sit immunis. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
CAP. II.
Ponit tres casus, in quibus, non obstante iuramento de non infeudando, potest episcopus antiquum feudum ad ecelesiam reversum novo vasallo concedere H. d. et est casus notabilis, interpretans iuramentum de alienando.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Ex parte tua nostro est apostolatui reseratum, quod saepius dubitasti, utrum, quum contingit vasallum tuum decedere, et ad te feudum ipsius redire, feudum eius alii liceat tibi dare, quamvis iuramento tenearis adstrictus non infeudare de novo Romano Pontifice inconsulto. Ad haec, si vasallum tuum feudum alienare contingat, an ipsius filium vel consanguineum eiusdem feudi consortem de ipso valeas investire. Alia quoque tua dubitatio continebat, ut, quum feudum alienatum repereris, quod per te facile recuperare non potes, utrum possis alicui laico in feudum illud concedere, qui et illud recuperet, et in feudum per ecclesiam recognoscat. (Et infra:) In primo ergo casu feudum decedentis libere, si videris expedire, concedas, atque in secundo filium vel consanguineum alienantis investiens, in tertio feudum alienatum poteris ei licenter concedere, per quem ipsa ecclesia valeat rehabere. [Dat. Ferentini X. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
TITULUS XXI.
DE PIGNORIBUS ET ALIIS CAUTIONIBUS.
CAP. I.
Res ecclesiae pignorari non debent nisi ex necessitate et rationabili causa.
Ex concilio Remensi.
Nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, aut pallam altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum tabernario, vel negotiatori, aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi iustissima necessitate urgente, [quia tanta est sanctitas sacri ministerii etc.]
CAP. II.
Liber homo non potest pignorari.
Gregorius III. Exonensi Episcopo.
Lator praesentium †[Cosmas Syrus in negotio, quod agebat, debitum se contraxisse perhibuit, quod et multis aliis et lacrimis eius attestantibus verum esse credidimus. Et quia CL. solidos debebat, volui, ut creditores illius cum eo aliquid paciscerentur,] quoniam et Lex habet, ut homo liber pro debito non teneatur, etsi res defuerint, quae possint pro debito addici. Creditores ergo etc.
CAP. III.
Si rector ecclesiae pro facto proprio rem ecclesiae obilgavit, cogitur eius heres rem redimere, et ecclesiae restituere.
Alexander III. Episcopo Exoniensi.
Ex praesentium latoris insinuatione accepimus, quod Alexander quondam sacerdos ecclesiae de Offitona calicem [quendam] argenteum, et medietatem unius breviarii eiusdem ecclesiae pro sua necessitate pignori obligavit, et ea morte praeventus minime recollegit. Unde quoniam indignum est, ut eidem ecclesiae res suae, et praesertim quae sacris ministeriis deputatae sunt, taliter debeant deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, filium eius Walterum, qui ex successione ipsius patrimonii ius dicitur obtinere, moneas diligenter et compellas, ut ea recolligat et restituat ecclesiae memoratae. Quod si facere noluerit, eum vinculo anathematis non differas coercere.
CAP. IV.
Si usurarius emit rem eo pacto, quod post tempus restituat eam venditori, recipiendo aliquid ultra sortem, fructibus tamen in ea computatis iudicatur contractus foeneratitius.
Innocentius III. G. Subdiacono nostro et P. Canonico Pisano.
Illo vos credimus scientiae dono vigere, †quod super eo, de quo nos consulere voluistis, quid iuris sit liquido cognoscatis. Quia tamen nostro postulastis edoceri responso, ne sub ipsius exspectatione responsi decisio negotii prorogetur, praesentibus vobis literis duximus respondendum. Sane per vestras literas intimastis nobis, quod, quum causam, quae vertitur inter H. et B. filios G. de Cosa ex una parte, et G. filiam Teberti et heredes ipsius ex altera super quibusdam terris, praefatis personis pro viginti tribus libris pignori obligatis, vobis duximus committendam, †dantes vobis per literas nostras in mandatis, ut ipsam G. et heredes ipsius ad restituendas vineas, et quicquid ultra sortem perceperant ex eisdem, restituere conquerentibus per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam cogere curaretis, vos, ut iuxta mandatum nostrum procederetis in negotio memorato, partes citare curastis. Quumque essent in praesentia vestra constitutae, Ex parte praedictae G. et heredum eius fuit propositum coram vobis, terras, quas iidem H. et B. repetebant ab eis, non esse pignori obligatas, sed pure venditas, sicut in instrumento confecto exinde plenius continebatur. Praefatus vero H. pro se ac fratre suo firmiter asserebat, terras non esse pure venditas, sed pignori obligatas, quum venditioni praedictae talis fuerit adiecta conditio, ut, si a tempore contractus usque ad duos proximos annos praefato T. emptio displiceret, G. pater H. ab inde usque ad annum unum viginti sex libras, perceptis fructibus computatis in ipsis, dare deberet, sicut in eodem instrumento asserebat firmiter contineri. Verum quia, sicut in eisdem literis denotastis, ambigitis, utrum pura sit et absoluta venditio, an praefatus contractus pignus debeat iudicari, per nostras postulastis literas edoceri. Nos autem consultationi vestrae taliter respondemus, quod, qualiscunque fuerit intentio contrahentium, et ex forma contractus venditio non appareat conditionalis, sed pura, quamvis per conditionem possit resolvi, ex duobus tamen, quae in pacto fuerunt expressa, videlicet, quod fructus percepti deberent in solvenda pecunia numerari, et quod ultra summam receptam LX. solidi deberent persolvi, contra ipsum emptorem praesumitur vehementer, praesertim quum usuras consueverit exercere, fraudemque committere usurarum. [Dat. Ferentini V. Non. Iul. 1203.]
CAP. V.
Mulier agit pro dote contra quemlibet detinentem bona mariti.
Idem Episcopo Aquinati.
Ex literis fraternitatis tuae accepimus, quod, quum causam, quae vertitur inter R. de [sancto] Georgio et A. mulierem [de sancto] Germano, tibi duximus committendam, †quum fere per biennium studuisses, ut eadem causa concordia finiretur, partibus non acquiescentibus, adscitis viris prudentibus, praedictae causae meritis diligentius examinatis, idem negotium de prudentum consilio ad nostram duxisti praesentiam remittendum, ea maxime ratione, quia videtur hoc ad regium iudicium specialiter pertinere. Si quidem probatum est evidenter, quod pro facinore a marito praedictae mulieris commisso eo fugam petente, tam frater mariti, praefatus videlicet R., quam ipsa mulier, licet minus iuste, ab R. comite Casertano tunc regio iustitiario capti fuerint, et de ipsius mandato bonorum omnium delinquentis fuit facta distractio, et soluta [est] pecunia mercatori, qui a marito dictae mulieris vulneratus fuerat et rebus propriis spoliatus; per praedictum autem R. illorum bonorum venditio facta fuit, de mandato tamen iustitiarii ante dicti; sed quaedam possessiones illius penes eundem R. mulieris sororium remanserant, quas idem R. de mandato curiae retinuit, soluta pro eis pecunia praedicto mercatori, quia emptor alius, sicut dicit, propter possessionum minutias non exstabat. Pars vero mulieris firmiter allegabat, quod, quum dos omnibus creditoribus praeferatur, et omnia bona mariti eidem mulieri propter dotem fuerint obligata, quum mulier in hoc non fuisset culpabilis, dotem suam amittere non debebat; propter quod aestimationem dotis instantius petebat sibi restitui, vel in possessiones, quae mariti fuerant, ex officio delegationis induci, †asserens culpam viri sui nequaquam ei de iure debere nocere. Pars autem viri e contrario respondebat, se non debere [ipsi] super his aliquo modo respondere, quia nihil voluntate vel auctoritate sua distractum fuerat de bonis mariti mulieris ipsius, sed fiscus ea capi fecerat et mandaverat distrahenda, quod et testium assertione probavit. Sane quum pars mulieris diceret, de possessionibus viri sui aliqua remansisse, quae distracta non fuerant, et ex eis sibi satisfieri postularet, ab utroque studiosius inquisisti, quanta fuisset pecunia, quae soluta fuerat mercatori, et ex confessione tibi constitit utriusque, quod de immobilibus usque ad XXIV. uncias auri alienatum exstiterat, sed praescriptus R. dicebat, se XVIII. [uncias] illis XXIV. unciis addidisse, et XLII. unciarum auri complevisse numerum mercatori. Allegabat quoque praedictus R., quod, quum quinque filii essent unius patris, et omnes in bonis paternis succederent, facta aestimatione totius hereditatis non proveniebat ad maritum mulieris ipsius de hereditate paterna quod ultra XXIV. uncias auri valeret. Quia vero ad nos eadem causa remissa non fuit sufficienter instructa, nec nobis constitit, utrum X. libras Tarenorum, quas petebat mulier, dedisset in dotem, aut idem R. aliquid possideat de bonis, pertinentibus ad fratrem suum, virum mulieris praedictae, nec potuissemus examinationi causae insistere, tum quia in praesentia tua renunciatum fuerat allegationibus et probationibus, sicut dicis, tum quia idonei et sufficientes ad nostram praesentiam non venerant responsales: eandem causam tuo duximus examini remittendam; per apostolica [tibi] scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si tibi constiterit ex his, quae in praesentia tua fuere proposita et probata, quod mulier dicit viro dedisse in dotem, et praedictum R. de bonis fratris aliqua possidere, quum mulieribus favor multus in recuperandis dotibus debeatur, et cautum etiam sit in iure, quod propter maleficium viri mulier remanere non debeat indotata, quum etiam bona viri mulieri sint pro dote tacite obligata, et cum suo onere transierint ad quemlibet possidentem; R. praedictum eidem mulieri ad restitutionem dotis eatenus appellatione remota condemnes, quatenus de bonis fratris sui praefati noscitur possidere. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Febr. 1205.]
CAP. VI.
Si creditor vel is, qui ab eo causam habet, tot fructus percepit ex pignore, quod satisfactum est sorti, debet pignus restitui debitori.
Idem R. de Monte Fortino.
Quum contra nobilem virum G. a civem Anagninum super quibusdam possessionibus, quas quondam pater tuus L. de Saul pro certa quantitate pecuniae obligaverat, et ipsius creditoris heredes praedicto G. pignoraverant, movisses in nostra praesentia quaestionem, tibi et ei dilectum filium P. de Saron. subdiaconum et capellanum nostrum concessimus auditorem. Constitutus igitur in nostra praesentia legitime probavisti, quod possessiones ipsae pignoris titulo fuerunt obligatae, ac ex earum proventibus tantum fuerat tam ab eodem G. quam ab aliis, qui eas tenuerant, a tempore, quo fuerant obligatae, perceptum, quod fructus sorti poterant adaequari. Nos igitur attendentes, quod in talibus perceptio fructuum in solutione sortis accedat, quum secundum canonicas sanctiones fructus restitui, et in sortem debeant computari, considerantes etiam, quod possessiones ipsae iam extenuassent penitus totum onus et debitum annullassent, de consilio fratrum nostrorum ipsas tibi restituendas esse decrevimus, et te per nuncium nostrum in possessionem induci fecimus corporalem.
CAP. VII.
Si is, qui sub pacto legis commissoriae pignoravit rem suam, et iuraverit non contravenire, iuste impeditus infra diem statutum non redemit, post diem redimere poterit.
Idem.
Significante dilecto filio R. cive Pisano nobis innotuit, quod quum domum suam cum horto G. Pisano civi poro CCL. libris pignori obligasset, ac promisisset praestito iuramento, quod, nisi domum ipsam statuto inter eos termino recolligeret eundem creditorem ulterius super ea minime molestaret, infra statutum tempus per certum et fidelem nuncium, prout ei videbatur, creditori pecuniam numeratam remisit, quam idem nuncius, infideliter agens, sicut ei iniunctum fuerat non persolvit, et postmodum idem R. ab imperatore captus pariter et detentus, dicto G. satisfacere non potuit ut debebat. †Nunc per Dei gratiam libertati pristinae restitutus, paratus est pecuniam reddere creditori, licet ipse prorsus [eam] recusaret recipere, quia ei non fuit statuto termino persoluta. Quum igitur pactum legis commissoriae sit in pignoribus improbatum, et praedictus R., quantum in eo fuit, iuramenti debitum adimplevit, quum per eum, quem certum [et fidelem] nuncium esse sperabat, pecuniam remiserit termino statuto, sed, dum fuit in imperiali captione detentus, satisfacere non potuit creditori, discretioni vestrae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, si est ita, praedictum creditorem, ut sorte sua contentus exsistat, pensionibus praefati pignoris computatis in eam, et domum illam et hortum praefato R. omni dilatione postposita resignet, pacto tali vel iuramento nequaquam obstante, censura ecclesiastica admonitione praemissa, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, cogatis. [Datum Laterani 1198.]
CAP. VIII.
Usufructuarius cavet, quod fruetur rebus immobilibus salva ipsarum substantia, et pecuniam et aestimationem mobilium, quae consummuntur usu, finito usufructu restituit.
Gregorius IX.
Quum constet I. mulierem uxorem Ogerii quoad usumfructum filio suo successisse in bonis, quorum proprietas ad M. mulierem uxorem C. dignoscitur pertinere, mandamus, quatenus eam ad cautionem idoneam exhibendam, quod utatur et fruatur salva rerum substantia rebus immobilibus, quae usu non consumuntur, ad arbitrium boni viri, pecuniam vero, si quam habuit vel habebit, ac aestimationem bonorum, quae consumuntur usu, et in hereditate inventa fuerint, in morte sua dictae mulieri vel heredibus eius restituat, per censuram ecclesiasticam compellatis.
TITULUS XXII.
DE FIDEIUSSORIBUS.
CAP. I.
Breve est, nec potest brevius summari.
Ex concilio Cantuariensi.
Clericus fideiussionibus inserviens abiiciatur.
CAP. II.
Compellitur clericus servare fideiussorem indemnem per assignationem redituum suorum.
Lucius III. Eliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi.
Pervenit ad nos ex transmissa nobis conquestione R. clerici de sancto Albano, quod, quum ipse pro C. et F. clericis Lundoniensibus ad eorum instantiam pro altero eorum Helia videlicet in sex, et pro altero in septem aliis marchis argenti mercatoribus Bononiensibus fideiusserit, illis, sicut unus fide, alter iuramento promiserant, praescriptam pecuniam non solventibus, coactus est praedictis creditoribus pro ipsis, sicut inter eos convenerat, satisfacere de eadem. Ne igitur supra dictus R. dispendium patiatur unde videtur praemium meruisse, venerabili fratri nostro I. Bononiensi episcopo dedimus in mandatis, ut super debitis illis instrumenta, quae sunt apud creditores, inspiciat, et eorum transscripta suo sigillo signata vobis mittere non postponat. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus, quatenus, si ex confessione praedictorum clericorum vel alias legitime vobis rem ita se habere constiterit, moneatis eosdem, ut memorato R. pecuniam, quam pro eis solvit, dilatione et appellatione cessante restituant, ipsumque servent indemnem; alioquin vos, auctoritate apostolica freti, de reditibus eorum praescripta debita faciatis appellatione remota in integrum exsolvi, et damna etiam, quae idem R. propter hoc pertulit, resarciri, aut praedictos reditus sibi assignetis tamdiu sine molestia detinendos, donec ipsa damna resarcita fuerint, et debita sine deminutione soluta. Praefatos vero clericos, si religionem fidei et iuramenti sui eos violasse constiterit, sublato appellationis obstaculo ab officio et beneficio suspendatis. Ceterum, quia etc. (cf. c. 5. de iur. cal. II. 7.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Dec.]
CAP. III.
Per districtionem canonicam compellitur debitor a fideiussione absolvere fideiusssorem, qui a creditoribus molestatur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Constitutus in praesentia nostra dilectus filius noster magister S. sua nobis assertione monstravit, quod pro magistro P. Blesensi cancellario tuo tempore Lateranensis concilii ad preces ipsius in quadam summa pecuniae intercessit, quam quoniam usque modo debitor non persolvit, iste se asserit plurimas a creditoribus Bononiensibus molestias pertulisse, et antiquum debitum plurimum augmentatum. Ideoque, quia pro nostro volumus officio providere, ne qui gratiam meruit poenam sustineat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si legitime tibi de huiusmodi assertione constiterit, praefatum debitorem, ut eum a praedicta intercessione sine dilatione prorsus absolvat, omni gratia et timore postposito, nullius appellatione obstante ecclesiastica censura compellas. Quia vero diversa experimenta morborum varia nos compellunt remedia invenire, Praesentium quoque auctoritate iniungimus, ut, si forte debitum vel accessiones ille negaverit, consuetudine, quae est legi contraria, non obstante, iuramentum calumniae subire cogatur. Praeterea, quia difficile foret intercessori suos testes in Angliam ducere, iudicibus Bononiensibus satisdatione idonea a cancellario ipso accepta, quod ad testes audiendos vadat, vel mittat infra terminum competentem, literis tuis significes, ut eos vice tua recipiant, et examinent et interrogent diligenter, et depositiones eorum transmittentes inclusas significent, quanta fides possit instrumentis vel testibus adhiberi. Ceterum si iam dictus P. citatus praesentiam tuam adire vel iudicio stare contempserit eum infra XXX. dies post harum literarum susceptionem reddas beneficio alienum et reditus eius in debitorum solutionem convertas, quousque fuerit creditoribus satisfactum.
CAP. IV.
Si sine licentia praelati et maioris partis capituli religiosus fideiusserit, vel mutuum acceperit, non tenetur ecclesia, et ipse recipiens punitur, nisi mutuum sit versum in utilitatem ecclesiae.
Innocentius III. in concilio generali.
Quod quibusdam religiosis a sede apostolica est prohibitum, volumus et mandamus ad universos extendi, ne quis videlicet religiosus absque maioris partis capituli et abbatis sui licentia pro aliquo fideiubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuam accipiat ultra summam communi providentia constitutam; alioquin non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere, nisi forte in utilitatem domus ipsius manifeste constiterit redundasse. Et qui contra istud statutum venire praesumpserit, graviori disciplinae subdatur.
CAP. V.
Ponit tres casus, in quibus fideiussor contra debitorem agit, antequam solvat, ut a fideiussione liberetur.
Gregorius IX.
Eum, pro quo te fideiussorem obligasti, si diu in debiti solutione cessavit, aut dissipare bona sua coepit, seu super hoc condemnatus fuisti, iure poteris convenire, ut te a fideiussione debeat liberare.
TITULUS XXIII.
DE SOLUTIONIBUS.
CAP. I.
Successor in beneficio tenetur solvere debita praedecessoris pro necessitate ecclesiae contracta.
Alexander III. Decano et Capitulo Morinensibus.
Ad hoc in apostolicae †[sedis specula sumus, licet immeriti, Domino disponente constituti, ut aciem nostrae considerationis ad universas ecclesias extendamus, et earum commodis et profectibus omnino intendamus. Pervenit autem ad audientiam nostram ex parte venerabilis fratris episcopi vestri, quod ipse pro ecclesiae vestrae necessitatibus magno sit onere debitorum praegravatus. Unde quasi vir providus et honestus nos obnixe rogavit, ut vos pro eis reddendis sollicitos redderemus. Quia vero decet vos pro utilitate ecclesiae et incremento diligentes et vigiles exsistere, dignitati vestrae mandamus, quod, si contigerit eundem episcopum ante solutionem debitorum, quae pro utilitate et necessitate ecclesiae sibi commissae contraxerit, ex hac luce migrare, de reditibus, qui spectant ad mensam eius, donec alius loco eius substituatur, eadem debita solvere studeatis. Quo substituto episcopum ad eorundem debitorum solutionem omnino adducetis, et] Sicut filius debita patris solvere tenetur, ita praelatus sui praedecessoris pro ecclesiae necessitate contracta.
CAP. II.
Si praelatus obligat ecclesiam pro alienis debitis, est suspensus ipso facto ab administratione spiritualium et temporalium, et ecclesia non tenetur.
Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.
Si quorundam †[praelatorum praesumptionem deo et nominibus exhorrendam iuste pensare vellemus, pene non esset adhibenda dilatio, sed in transgressores celeris vindictae severitas exercenda. Sicut enim ad nos valido et stupendo clamore pervenit, quidam non contenti, quod, propriis commodis inhaerentes et quaerentes potius quae sua sunt, quam quae Christi, commissas sibi ecclesias enormiter dilapidant et consumant, dum novo alienationis et dilapidationis genere adinvento eas praesumant alienis debitis onerare: sigilla sua, seu literas sigillatas de contrahendo mutuo quibusdam amicis suis clericis et laicis concedendo, quarum occasione praedictae ecclesiae in tanta obligarunt pecuniae quantitate, ad cuius solutionem postea compelluntur, quod vix aut numquam liberari possunt ab onere debitorum. Volentes igitur Ecclesiarum indemnitatibus paterna sollicitudine providere praesentium auctoritate] Firmiter inhibemus, ne quis praesumat [de cetero] ecclesiam sibi commissam pro alienis gravare debitis, aut literas alicui seu sigilla concedere, quibus possent ecclesiae obligari, decernentes, si secus [quod non credimus,] fuerit attentatum, ad solutionem talium debitorum ecclesias non teneri. Si quis autem contra praemissa de cetero venire praesumpserit, ab administratione spiritualium et temporalium noverit se suspensum. [Dat. Reate II. Id. Febr. A. V. 1232.]
CAP. III.
Si clericus non habeat unde satisfaciat suis creditoribus, non debet excommunicari nec aliter molestari; praestabit tamen cautionem saltem iuratoriam de solvendo, quum venerit ad pinguiorem fortunam.
Idem Decano et I. Canonico Tullentibus.
Odoardus clericus proposuit, quod, quum P. clericus, D. laicus et quidam alii ipsum coram officiali archidiaconi Remensis super quibusdam debitis convenissent, idem in eum recognoscentem huiusmodi debita, sed propter rerum inopiam solvere non valentem, excommunicationis sententiam promulgavit. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si constitent, quod praedictus Odoardus in totum vel pro parte non possit solvere debita supra dicta, sententiam ipsam sine difficultate qualibet relaxetis, recepta prius ab eo idonea cautione, ut, si ad pinguiorem fortunam devenerit, debita praedicta persolvat.
CAP. IV.
Conquerens se indebite solvisse, hoc probare debet, nisi in casu hic posito.
Idem.
Is, qui conqueritur, indebitam pecuniam se solvisse, probare tenetur, quod indebite sit soluta, nisi eius adversarius solutionem inficians exinde convincatur. Tunc enim diffitenti onus incumbit probandi, quod debitum recepisset.
TITULUS XXIV.
DE DONATIONIBUS.
CAP. I.
Potest intelligi duobus modis et secundum primum intellectum h. d.: Liberalis in donando existimat se debere quod donat. Vel sic secundam alium intellectum: Promittentes aliquid donare, illud tanquam debitum adimplere tenentur.
Gregorius A. Patricio Gallorum.
Prudentes †[viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est, quia mercedis causam, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renunciante comperimus. Sed quoniam] Hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit existimet, et, nisi in beneficiis suis creverit, nihil se praestitisse putet, [paterna dilectione salutantes gloriae vestrae supra scriptum presbyterum et patrimonium ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus ut ope gratiae vestrae praemunitum molestias et onera nulla sustineat. Si igitur boni studii in vobis cura proficiat ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur et sentiamus quod de caritate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia quid] apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur, quod sine adiectione relinquitur.
CAP. II.
Non valet donatio, quam facit praelatus inconsulto capitulo et in damnum ecclesiae.
Alexander III. Parisiensi Episcopo.
Fraternitatem tuam credimus non latere, quod, quum episcopus et quilibet praelatus alius ecclesiasticus ecclesiasticarum rerum sit procurator, non dominus, conditionem ecclesiae meliorare potest, facere vero deteriorem non debet. Accepimus autem, quod bonae memoriae P. praedecessor tuus graves donationes et onerosas ecclesiae in rebus episcopatus ad quorundam instantiam fecit in detrimentum ecclesiae, suis canonicis catholicis inconsultis. Unde quoniam donationes huiusmodi de iure non tenent, auctoritate apostolica indulgemus tibi, ut liceat tibi donationes huiusmodi tam a clericis quam a laicis legitime revocare.
CAP. III.
In considerando, an valeat donatio facta per praelatum, debet attendi quantitas rei donatae et loci consuetudo. H. d. inhaerendo literae.
Idem Vigoriensi Episcopo.
Ceterum, si abbatem tuae dioecesis donationem cum priore et quibusdam de conventu suo, vel solum abbatem facere contigerit, et postea conventus pars reclamaverit, datae rei quantitas, et illius terrae consuetudo, quae tamen sacris canonibus manifeste non obviet, est diligentius attendenda, et secundum hoc est donum ratum vel irritum iudicandum. Verum quum alicui etc. (cf. c. 4. de cond. appos. IV. 5.)
CAP. IV.
Ecclesia non vacans in beneficium concedi non potest, sed in proprietatem sic; de auctoritate tamen episcopi, et sine praeiudicio praelati.
Idem Abbati S. Alberti.
Consultationibus (Et infra:) De cetero si aliquis clericus ab ordinario iudice in ecclesia aliqua institutus fuerit ad repraesentationem illius qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus qui institutus est non debet ab ecclesia ipsa propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille qui eum praesentavit ius patronatus ecclesiae possidebat. Si vero non possidebat ius patronatus sed tantum credebatur esse patronus, quum non esset, nec possessionem patronatus haberet secundum consuetudinem anglicam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero vel concessiones ecclesiarum, si quae fiant privatis personis, viventibus illis, qui ipsas ecclesias possident, nullius debent esse momenti. Si religiosis fiant locis ab episcopo vel eius auctoritate, ratae debent haberi, ita quidem, quod personae, quae iam dictas ecclesias possident, sine ipsorum assensu eis in vita sua non debeant spoliari.
CAP. V.
Non obstante iuramento de non infeudando de novo praelatus integrare potest feudum, si appareat vasallum in mensura fuisse deceptum.
Innocentius III. Episcopo Florentino.
Per tuas nobis literas proponere procurasti, quod, quum quidam nobiles Florentini et potentes, prompti ad servitium et devoti, tempore schismatis bonae memoriae Iustum episcopum Florentinum in domo sua tenuerint contra imperatoris suorumque fautorum insultus, idem episcopus, sedata schismatis tempestate, de mandato felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri quatuor modios terrae in feudum concessit eisdem, et, eo postmodum viam universae carnis ingresso, bonae memoriae B. successor ipsius, prout est moris, de certo feudo praefatos nobiles investivit. Verum quum ipsi assignatam sibi terram mensurari fecissent, non nisi duos modios invenerunt, feudum integrari cum instantia postulantes. Super quo dubitas eo, quod non sunt in possessione ipsius, ne de novo videaris illud conferre, †licet tibi fidelitatem curaverint exhibere, et de quatuor modiis fuerint investiti, antequam eorum petitioni duceres annuendum, sedem duxisti apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes, quod ecclesia in actibus suis fraudem non debet aliquam adhibere, fraternitati tuae taliter respondemus, quod feudum ipsum secure poteris eisdem nobilibus integrare, quum terra illa nomine quatuor modiorum ipsis fuerit assignata, et iam dictus episcopus quatuor promiserit se daturum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. 1205.]
CAP. VI.
In donationibus plenissima fit interpretatio, et ob hoc clausula onerosa post multas donationes apposita proximam donationem tantum respicit. H. d. et est casus singularis.
Idem R. de Burg. et G. Berbur. Abbatibus.
Quum dilecti filii abbas et monachi de Melios proposuerint coram nobis, quod nobilis vir Alanus quasdam terras, ab Willelmo quondam patre ipsius eorum ecclesiae de Machelin in eleemosynam assignatas, violenter redigere cupiat in forestam, †vobis dedisse recolimus in mandatis, ut ipsum A. ab ipsorum super illis terris indebita molestatione desistere per censuram ecclesiasticam appellatione postposita cogeretis. Verum ut super causa ipsa mandatum apostolicum impleretis, diligentius procedentes in causa, partibus in praesentia vestra constitutis, testes recepistis hinc inde, ac super attestationibus eorum, ut etiam instrumentis, diu disputationibus ac disceptationibus habitis in causa ipsa, usque ad sententiae calculum processistis, [et] causam ipsam sufficienter instructam ad nostram audientiam remittentes [octavas S. Andreae proximo praeteritas pro termino partibus assignastis. Parte igitur abbatis et monachorum ad ipsius terminum veniente, tandem, quia pars adversa diutius exspectata non venit, super instrumentis iam dictis, depositionibus testium et partis allegationibus utriusque cum fratribus nostris tractatum habuimus diligentem, et inquisita veritate diligentius et discussa evidenter agnovimus, super ipsa causa sententiam pro iam dicto monasterio esse dandam.] Ut autem per diligentiam vestram finis causae imponatur eidem, instrumentorum tenorem, depositiones testium, allegationes etiam, prout ea receperamus, sigillorum vestrorum munimine consignata vobis sub bulla nostra remittimus interclusa, per apostolica vobis scripta praecipiendo Mandamus, quatenus auctoritate nostra suffulti ad sententiam pro ipso monasterio proferendam appellatione postposita procedatis, contradictores per censuram ecclesiasticam cogentes, et facientes quod iudicaveritis auctoritate nostra firmiter observari, quum ex tenore instrumenti evidenter appareat, quod haec fuit mens et intentio donatoris, ut clausula de foresta, quae in fine ponitur instrumenti, non ad superiorem donationem, quae tam libera et pura fuit, ut immunis esset a vexatione et consuetudine saeculari, sed ad inferiorem concessionem, quae pensionem et determinationem habet insertam, iuxta sanum referri debeat intellectum, quia in contractibus plena, in testamentis plenior, in beneficiis quoque plenissima est interpretatio adhibenda. [Quod si non omnes etc. Dat. Anagniae II. Non. Mart. 1204.]
CAP. VII.
Si episcopus in ecclesia, quam de consensu capituli pio loco concessit, percipiat certos proventus, illos donasse videtur; alioquin omnes proventus praeter cathedraticum cedunt pio loco. Et si episcopus concessit de consensu patroni, intelligitur patronus donasse ius patronatus.
Idem Episcopo Heliensi.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud del. I. 29.]) Tua insuper nos duxit discretio consulendos, si episcopus, consentiente patrono viris religiosis aliquam ecclesiam concedendo, hac utatur simplicitate verborum “concedimus vobis illam ecclesiam:” utrum eo ipso videatur ecclesia illa in eorum usus fuisse concessa, vel ius tantummodo patronatus. Nos autem inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, si episcopus ecclesiam illis conferat de consensu patroni, profecto patronus quod suum est conferre videtur, ius videlicet patronatus, et episcopus confert illud, quod ipse temporaliter obtinet in eadem, ut, si fructuum ecclesiae eiusdem aliquam recipiat portionem, in eorum usus illa portio convertatur. Quodsi ex ipsius proventibus nullam debeat episcopus portionem habere, omnes proventus praeter cathedraticum in eorum usus credimus convertendos; sed, ut episcopi donatio sit legitima, consensus est sui capituli requirendus. [Explicari etc. (cf. c. 28. de dec. III. 30.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. VIII.
Possunt hospitalarii in praeiudicium suum se et domum suam alteri religiosae domui subiicere et donare. Hoc dicit secundum intellectum glossae.
Idem Florentino et Fesulano Episcopis.
Inter dilectos filios hospitalarios sancti sepulcri de Pisis hospitalis Hierosolymitani ex una parte, ac fratres hospitalis S. Allucii Lucanae dioecesis ex altera super eodem hospitali S. Allucii quaestione suborta, quum iidem hospitalarii super possessorio, quod semel et iterum, ex causis tamen dissimilibus, intentarunt, contrariam sententiam reportassent, deinde ad petitorium recurrentes, per procuratorem suum coram dilecto filio Andreae subdiacono et capellano nostro, quem sibi et procuratori partis alterius auditorem concessimus, proponere curarunt, quod, quum G. quondam rector, et fratres ac patroni eiusdem hospitalis S. Allucii habito communi tractatu deliberassent hospitale ipsum hospitalariis supponere supra dictis, commiserunt in hoc tribus procuratoribus vices suas, communiter statuentes, ut quod per ipsos super hoc fieret acceptarent. Qui postmodum ad praedictos hospitalarios accedentes cum eisdem taliter statuerunt, ut ad ipsum hospitale aliqui mitterentur, qui eorum nomine acciperent assignationem ipsius. Quum autem duos illuc de suis fratribus propter hoc transmisissent, ipsi in camera praedicti rectoris donationem et assignationem hospitalis praedicti tam a praefato magistro quam a supra dictis procuratoribus et aliis eiusdem domus fratribus receperunt. (Et infra:) Procurator autem partis alterius ex adverso respondit, quod praedicta donatio debebat non immerito retractari, quoniam, multis ex fratribus inconsultis, a praedicto rectore ac paucioribus fratribus, excommunicatis nihilominus et periuris, ac de re litigiosa et in fraudem plebani de Piscia, qui super eodem hospitali moverat quaestionem, fuerat celebrata. †Et haec omnia proponebat sufficienter esse probata per depositiones testium productorum. Ad haec vero parte altera multipliciter respondente, hinc inde fuit aliquamdiu disputatum. Attendentes igitur his et aliis intellectis, quae coram capellano praedicto partes proponere curaverunt, et ipsarum attestationibus diligenter inspectis, quod fratres et patroni S. Allucii pro se, immo potius contra se suam turpitudinem allegabant, videlicet periurium, excommunicationem et fraudem, non utique contra ipsos, sed ab ipsis commissam, et intelligentes, donationem ab eis praefatis hospitalariis factam puram ac simplicem exstitisse, quia non deceptoribus, sed deceptis iura subveniunt, unde per ea, quae superius proposita sunt, se contra factum proprium legitime defendere non valebant, quum et quaedam ex ipsius non fuerint comprobata, de consilio fratrum nostrorum hospitale praedictum S. Allucii cum pertinentiis suis hospitalariis sancti sepulcri adiudicare curavimus ita, quod persa hanc nostrae diffinitionis sententiam dioecesano episcopo et plebano de Piscia nullum praeiudicium generetur, quum res inter alios acta non debeat aliis praeiudicium generare.
CAP. IX.
Donatio quinquagesimae vel centesimae, quam facit episcopus cum gravi ecclesiae suae detrimento, potest legitime revocari; nec etiam potest ultra quinquagesimam vel centesimam conferre, etiam cesssante laesione ecclesiae, sine auctoritate superioris.
Idem Episcopo sancti Andreae.
Apostolicae sedis oraculum (Et infra:) [Ceterum] quum plerumque contingat, quod episcopi successive locis religiosis de reditibus, qui pertinent ad eosdem, ultra quinquagesimam conferant portionem ita, quod interdum usque ad tertiam partem vel quartam, interdum vero plus minusve huiusmodi reditus minuantur, tua fraternitas nos consuluit, utrum successoribus eorundem ea, quae taliter fuerint ultra quinquagesimam portionem concessa, liceat aliquatenus revocare. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, licet sit in canone diffinitum, ut, si quis episcoporum in parochia sua monasterium forte construere voluerit, et de rebus ecclesiae, cui praesidet, ipsum dotare, non amplius ibidem quam quinquagesimam, ecclesiae vero, quam monasticis regulis informare vel pro suis magnificare voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui praeest, debeat elargiri; quia tamen in eodem canone consequenter adiungitur, ut haec temperamenti aequitas observetur, quod cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat, ea quidem cautela servata, ut unam tantummodo, quae placuerit ex his duabus, remunerationem assumat, hoc semper est observandum, quod unus episcopus vel alius non solum non debet amplius, sed nec tantum, nec minus cum gravi ecclesiae suae detrimento conferre, sive simul et semel id facere velit, sive pluries successive eisdem vel diversis ecclesiis conferendo. Unde quum grave detrimentum, sive de possessionibus sive de proventibus, vel ad episcopalem mensam vel cathedralem ecclesiam pertinentibus, in quantalibet portione constiterit esse collatum, poterit legitime revocari, nisi praescriptione vel alia exceptione legitima actio huiusmodi excludatur. Nam, etsi prima facie praesumatur, quod collatio quinquagesimae vel centesimae partis grave non inferat detrimentum, quia tamen non solum si saepe, sed etiam, si semel id fiat, ex variis circumstantiis deprehendi potest interdum esse valde damnosum, quod quidem magis potest ex ostensione ipsius facti, quam expressione alicuius statuti cognosci: nec quinquagesima, nec centesima semel aut successive debet cum gravi ecclesiae damno conferri. Si vero in tantum abundet episcopus, ut sine damno ecclesiae suae possit amplius etiam quam per quinquagesimam vel centesimam partem necessitati alterius ecclesiae subvenire, quamvis per se non debeat summam excedere a canone praefinitam per quam incaute largiri volentibus est occursum: de superioris tamen auctoritate pontificis potest etiam in maiori summa [ex eius copia] inopiae alterius provideri. [Dat. Lat. VIII. Id. Apr. Ao. X. 1207.]
CAP. X.
Donatio potest per donatorem, non per heredem eius, qui tacuit, ob ingratitudinem donatarii revocari in casibus hic expressis.
Gregorius IX.
Propter eius ingratitudinem, in quem liberalitas est collata, donatoris persona de rigore iuris eam potuit revocare: si forte in ipsum impias manus iniecerit, aut sibi atroces iniurias, seu grave rerum suarum damnum vel vitae periculum inferre praesumpserit; quod tamen ad donatoris, qui hoc tacuit, non extenditur successores.
TITULUS XXV.
DE PECULIO CLERICORUM.
CAP. I.
Quaesitum a rectore ecclesiae, tempore promotionis nihil habente, praesumitur de bonis ecclesiae quaesitum.
Ex concilio Arelatensi.
Investigandum est, si nihil patrimonii habens presbyter, quamdo promotus est ad ecclesiasticum ordinem, postea emerit praedia, cuius iuris sint, quoniam ecclesiae, ad quam nihil habens promotus est, esse debent iuxta canonicam auctoritatem.
CAP. II.
De emptis per praelatum de bonis ecclesiae debet instrumentum confici nomine ecclesiae; alias debet praelatus ab administratione removeri.
Ex eodem.
Presbyter, quum dioecesim tenet, de eis, quae superemerit, ad ipsius ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab eius, quam tenuit, ecclesiae ordinatione discedat.
CAP. III.
Quaesita per episcopum post consecrationem suam ecclesiae relinquenda sunt.
Ex epistola Pii Papae.
Ut unusquisque presbyter res, quas post dies consecrationis acquisierit, propriae ecclesiae relinquat.
CAP. IV.
Empta per praelatum ex emolumentis ecclesiae efficiuntur ecclesiae, licet praelatus emerit nomine alieno.
Ex concilio Remensi.
Inquirendum est, si quis presbyterorum de reditibus ecclesiae, vel oblationibus, vel votis fidelium alieno nomine res comparavit et ibi structuras fecerit, vel quae ad ecclesiam pertinent ibidem collocaverit; [et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel quod turpius est, tales mulieres ibidem habuerit, quae benificium suum exerceant et curam domus agant et ad eorum loca incongrue recurrerit, frequentaverit vel manserit, quoniam contra decreta agitur, a quibus perpetratur, quia sicut eodem presbyter frequenter veniens manserit. Contra decreta canonum hoc malum agitur,] quia, sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter [vel quilibet sub regula] foenus exercere, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis debet: quoniam hoc sacrilegium est, et par crimini [Ananiae et Sapphirae et] Iudae furis, qui sacras oblationes [quae ad usus fidelium ac pauperum mittebantur] asportabat et furabatur.
CAP. V.
Meliorationes, factae per praelatum in rebus ecclesiae, sunt suae in vita, etiami dimittat beneficium; sed de his testari non potest. H. d. secundum intellectum satis notabilem.
Ex concilio Toletano.
Si quis sane clericorum agella vel vincolas in terra ecclesiae sibi fecisse probabitur sustentandae vitae causa, usque ad diem obitus sui possideat; verum post suum de hac luce decessum iuxta priorum canonum constitutiones ius suum ecclesiae sanctae restituat, nec testamentario aut successorio iure cuiquam heredum proheredumve relinquat, nisi forsan cui episcopus pro servitiis ac praestatione ecclesiae largiri voluerit.
TITULUS XXVI.
DE TESTAMENTIS ET ULTIMIS VOLUNTATIBUS.
CAP. I.
Episcopus de rebus patrimonialibus testari potest; de rebus vero ecclesiae seu intuitu ecclesiae quaesitis testari non valet.
Gregorius IX. Antonio Subdiacono.
Quorundam ad nos relatione pervenit, quod I. Attellanae civitatis episcopus, dum de hac luce migraret, condito testamento in octo unciis totius substantiae suae nurum suam heredem instituit, et ecclesiam suam in residuis quatuor. Hortamur ergo experientiam tuam, ut sollicite hoc discutias, et, quicquid ipsum habuisse patuerit, a qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum, quod eum ante episcopatus ordinem proprium habuisse constiterit. Quicquid vero ecclesiae vel ante ipsius consecrationem fuisse cognoveris, vel in episcopatus ordine praedictum episcopum acquisivisse, in eiusdem ecclesiae dominio conservetur. [ne quisquam exinde aliquid usurpare qualibet occasione praesumat.]
CAP. II.
Abbatissa testari non potest etiamsi nunquam induisset habitum monachalem.
Idem.
Quia ingredientibus †[monasterium convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum eiusdem monasterii fiant, aperta legis definitione decretum est.] Gabina abbatissa conquesta est, S. quondam abbatissam monasterii sui, postquam regendi suscepit officium, condito testamento legata quibusdam reliquisse, dicens, eam usque in diem obitus sui non induisse habitum monachalem, sed in vestibus, quibus utuntur loci illius presbyteri, permansisse, sicut et illa, quae ante ipsam fuerat abbatissa, et hoc paene ex consuetudine licuisse. (Et infra:) Necessarium ergo visum est, tam cum consiliariis nostris, quam cum aliis huius civitatis doctis viris, quid esset [agendum] de lege tractare; qui tractantes responderunt, postquam [solenni more] abbatissa ab episcopo ordinata est et in monasterio per annos plurimos usque ad obitum praefuit, vestis qualitatem ad culpam forte episcopi pertinere, qui eam sic esse permisit, non tamen potuisse praeiudicium monasterio irrogare, sed res ipsius eidem loco, ex quo illic ingressa, et abbatissa constituta est, de iure competere. Et ideo [quia ex dimissis illicite rebus etc.]
CAP. III.
Si infra annum a die monitionis non fit exsecutio testamenti per debentem exsequi, devolvitur exsecutio ad episcopum.
Idem.
Nos quidem †[arbitramur, quod ad imminentiam expletionis piarum rerum ipse te tuus satis ordo compellat. Sed ne zelum tuum cuiuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter iudicavimus exhortandum.] Pervenit [siquidem] ad nos, S. de hac luce migrantem supremae voluntatis elogio monasterium praecepisse fundari, cuius desiderium a T. religiosa femina eius herede protrahitur. Quamobrem te hortamur, ut eam commoneas, quatenus infra annum monasterium, quod iussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum voluntatem defuncti sine altercatione construere. Quod si infra praedictum tempus [aliqua perficere negligentia vel calliditate distulerit, ut] sive in loco [eo] quo constitutum fuerat, seu certe, si ibi non potest, et alibi placet ordinari, tecum implere neglexerit, tunc per te aedificetur, et omnia per te loco ipsi venerabili sine diminutione qualibet assignentur. Sic enim et ante tremendum iudicem tuum sententiam remissionis effugies, et secundum piisimas leges dilatas defunctorum pias voluntates episcopali decens est studio adimpleri.
CAP. IV.
Debetur legatum, quamvis nudis verbis a testatore sit relictum Idem Petro Subdiacono.
Idem Petro Subdiacono.
Indicante (Et infra:) Cognovimus autem R. referente, quod moriens uxor Redempti unam concham argenteam nudis verbis iussit venundari, et suis dari libertis, et scutellam argenteam cuidam monasterio reliquisse; in quibus utrisque voluntatem eius per omnia volumus adimpleri, [ne ex rebus minimis peccata maiora capiamus.]
CAP. V.
Non debetur legatum, quum testator rem non suam, sed ecclesiae legavit. H. d. simpliciter inhaerendo literae.
Idem T. Episcopo.
Filius noster F. [vir eloquentissimus ad nos veniens] conquestus est nobis, quod quondam P. pater suus aliqua ecclesiae vestrae, sepulturae suae gratia, iuris alieni reliquit. Et quidem leges saeculi hoc habent, ut heres ad solvendum cogatur, si auctor eius rem legaverit alienam. Sed quia lege Dei, non autem lege huius saeculi vivimus, valde mihi videtur iniustum, ut res tibi legatae, quae cuiusdam ecclesiae esse perhibentur, a te teneantur, qui aliena restituere debuisti.
CAP. VI.
Heredi, non adimplenti iussa testatoris, ab episcopo interdicitur res a testatore relicta. H. d. inhaerendo literae.
Ex concilio Maguntino.
Si heredes iussa testatoris non adimpleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quae eis relicta est, canonice interdicatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti adimpleantur.
CAP. VII.
De bonis per ecclesiam acquisitis clerici testari non possunt.
Ex concilio Lateranensi.
Quum in officiis caritatis primo loco illis teneamur obnoxii, a quibus beneficium nos cognoscimus recipisse, econtra quidam clerici, quum ab ecclesiis suis multa beneficia perceperint, bona per eas acquisita in alios transferre praesumunt. Hoc igitur, quia et antiquis canonibus constat inhibitum, nos etiam nihilominus prohibemus [et] indemnitati ecclesiarum providere volentes, sive intestati decesserint, sive aliis conferre voluerint, penes ecclesias eadem bona praecipimus remanere. Praeterea etc. (cf. c. 1. Ne prael. vices suas V. 4.)
CAP. VIII.
Moderatam eleemosynam de bonis per ecclesiam acquisitis clerici facere possunt, etiam in aegritudine constituti.
Alexander III.
Ad haec praesentibus literis tibi innotescat, quod clerici de mobilibus, quae per ecclesiam sunt adepti, de iure testari non possunt; viventes tamen et sui compotes moderate valent aliqua de bonis ipsis non ratione testamenti, sed eleemosynae intuitu erogare in aegritudine etiam constituti.
CAP. IX.
De bonis propriis vel acquisitis intuitu personae clerici testari possunt, de acquisitis intuitu ecclesiae non.
Idem Vigilensi Episcopo.
Quia nos †tua duxit prudentia consulendos, utrum clerici saeculares de mobilibus vel immobilibus rebus possint condere testamentum, Consultationi tuae taliter respondemus, quod licet clerici de his, quae paternae successionis vel cognationis intuitu aut de artificio sunt adepti, seu dono consanguineorum aut amicorum suorum, non habito respectu ad ecclesiam, pervenerunt ad ipsos, libere disponere valeant. De his tamen, quae consideratione ecclesiae perceperunt, nullum de iure possunt facere testamentum.
CAP. X.
Valet testamentum, quod parochianus facit coram presbytero parochiali et duobus testibus, nec valet contraria consuetudo. H. d inhaerendo verbis literae.
Idem Hostiensi Episcopo.
Quum esses, frater episcope, in nostra praesentia constitutus, diligenti nobis narratione proposuisti, talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere, quod testamenta, quae fiunt in ultima voluntate ab iis, qui potestatem habent super alios, penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges humanae decernunt. Quia vero a divina lege et sanctorum Patrum institutis, et a generali ecclesiae consuetudine id noscitur esse alienum; quum scriptum sit: “In ore duorum vel trium testium stet omne verbum,” praescriptam consuetudinem penitus improbamus, et testamenta, quae parochiani vestri coram presbytero suo et tribus vel duabus aliis personis idoneis in extrema de cetero fecerint voluntate, firma decernimus permanere et robur obtinere perpetuae firmitatis, sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis praesumptione qualibet huiusmodi rescindere audeat testamenta. [Praeterea quum principes etc.]
CAP. XI.
Valet ultima voluntas ad pias causas coram duobus testibus, et est casus singularis.
Idem Iudicibus Velletrensibus.
Relatum est auribus nostris, quod, quum ad vestrum examen aliqua super testamentis relictis ecclesiae causa deducitur, vos secundum humanam, et non divinam legem in ea vultis procedere et, nisi septem vel quinque idonei testes intervenerint, omnino inde postponitis iudicare. †Unde, quia huiusmodi causae de iudiciis ecclesiae, non secundum leges, sed secundum canones debent tractari, et his, divina scriptura testante, duo aut tres idonei testes sufficiunt, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum aliqua causa talis ad vestrum fuerit examen deducta, eam non secundum leges, sed secundum decretorum statuta tractetis, et tribus aut duobus legitimis testibus requisitis [sitis contenti] quoniam scriptum est: “In ore duorum vel trium testium stat omne verbum.” [Dat. Beneventi Kal. Ian.]
CAP. XII.
De propriis potest testari clericus; in acquisitis per ecclesiam etiamsi sint mobilia, succedit ecclesia vel successor; potest tamen aliqua servitoribus vel pauperibus elargiri. Si autem defunctus habet plures ecclesias vel beneficia, fiet aeque divisio inter illa.
Idem Electo et Capitulo Cassanensibus.
Relatum est auribus nostris, quod, quia statuimus in Lateranensi concilio, ut bona per ecclesiam acquisita ad eam in clericorum obitu devolvantur, dubitatis, an hoc sit de immobilibus tantum, vel de mobilibus sentiendum. †Responso quoque nostro quaeritis edoceri, si praescripta bona in usus episcopi vel eius, qui clerico decedenti successeritis, de iure transeant, vel communi ecclesiae utilitati debeant applicari. His itaque breviter Respondemus, quod generaliter bona quaelibet per ecclesiam acquisita eis debent iuxta Lateranense concilium post acquirentis obitum remanere. Nomine autem ecclesiae non solum episcopus vel successor clerici morientis, ubi est collegium clericorum, sed communis congregatio intelligitur, quae rerum illarum debet canonicam distributionem et curam habere. Ubi autem in loco defuncti tantum unus est ordinandus, is ea bona, sicut et alia ipsius ecclesiae, in Dei timore dispenset. Licet autem mobilia per ecclesiam acquisita, ut duximus, de iure in alios pro morientis arbitrio transferri non possint consuetudinis tamen est non improbandae, ut de his pauperibus, et religiosis locis, et illis, qui viventi servierant sive consanguinei sint sive alii, aliqua iuxta servitii meritum conferantur. Ceterum, quae ex hereditate, vel artificio aut doctrina proveniunt, distribuantur pro arbitrio decedentis. Quia vero nonnulli in diversis ecclesiis beneficia possident, ita distinguimus, ut dividantur quae habuerant per aestimationem congruam inter ipsos.
CAP. XIII.
Tenet testamentum, si quis extremam voluntatem suam alterius dispositioni committit, et dicitur testatus ad pias causas. H. d. secundum intellectum notabiliorem.
Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo.
Quum tibi de benignitate (Et infra: [cf. c. 18. de verb. sign. V. 40.]) In secunda vero quaestione dicimus, quod qui extremam voluntatem in alterius dispositionem committit non videtur decedere intestatus. [Dat. Laterani 1202.]
CAP. XIV.
De relictis ecclesiae petit episcopus partem suam, licet aliquid fuerit sibi a testatore relictum; nisi eo modo et non in fraudem fuerit relictum a testatore, quod maneret ea parte contentus, et legatum agnoverit.
Idem C. tit. S. Laurentii in Lucina Presbytero cardinali.
Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Secundo quaesivisti, quum quis in testamento relinquit episcopo propriam portionem, et alia multa monasteriis vel ecclesiis aliisque dimittit, utrum episcopus ex illis legitimam possit petere portionem, †adiiciens, an, quum aliquis ex testamento in fraudem modicum constituerit mortuarium, et alia dimiserit pro anima sua plura, nihilominus possit episcopus exigere portionem de aliis a canone constitutam. Nos autem super his Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si portionem illam cum conditione legavit episcopo, ut esset ea sola contentus, et eam episcopus acceptavit, quia per hoc aliis renunciasse videtur, de ceteris non poterit exigere portionem. Quodsi eam ipsi absolute reliquit, portionem sibi debitam poterit nihilominus de ceteris vindicare. Si vero constiterit, quod in fraudem modicum constituit mortuarium, ut in ceteris episcopus portione debita fraudaretur, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, episcopus portionem ex illis poterit exigere a canone constitutam, salvis indulgentiis Romani Pontificis, quae quibusdam regularibus sunt concessae. [Requisisti etc. cf. cap. seq.]
CAP. XV.
Relictum episcopo contemplatione personae, non dividitur cum ecclesia cathedrali; secus, si contemplatione ecclesiae, sive nihil relinquatur ecclesiae sive aliquid, sive coniunctim sive separatim. Si autem soli ecclesiae est factum relictum, episcopus habebit portionem canonicam. Praesumitur autem relictum contemplatione ecclesiae factum, quando fit ab extraneo habente administrationem, secus, si fiat ab administrationem non habente. Cum ecclesiis vero inferioribus episcopus non dividit sibi relictum, quia non est sibi tanta communio cum ecclesiis inferioribus, sicut cum cathedrali.
Idem.
Requisisti de his, quae testator pro anima sua legat in ultima voluntate, qualiter sint inter episcopum et ecclesiam dividenda. Et quidem regulariter verum est, quod episcopus debet de his secundum diversas consuetudines tertiam vel quartam portionem habere; sed considerandum est diligenter, utrum testator leget hoc modo: “relinquo, inquit, istud episcopo,” an: “relinquo istud ecclesiae;” vel: “relinquo istud episcopo et ecclesiae;” an: “relinquo istud episcopo et relinquo illud ecclesiae.” In primo casu distinguendum est, utrum relinquatur illud episcopo ab extraneo, an a propinquo. Si ab extraneo, generaliter verum est, quod praesumitur esse relictum intuitu ecclesiae, non personae. Unde cathedralis ecclesia de illo potest canonicam petere portionem, quemadmodum episcopo competit sua portio, si aliquid ipsi ecclesiae relinquatur. Et hoc utique verum est, nisi testator exprimat, quod velit illud tantum esse episcopi, non ecclesiae. In quo casu servanda est dispositio testatoris; secus autem, si exprimat, quod velit esse illud tantum ecclesiae, non episcopi, quia privata dispositio testatoris non potest generalem constitutionem canonis immutare. Nec est contrarium, quod in canone legitur, videlicet quod pontifices quibus ab extraneis aliquid aut cum ecclesia aut sequestratim dimittitur aut donatur, quia hoc ille, qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt, quoniam hoc est verum, quum testator ita sequestratim legat illud episcopo, quod non exprimit, utrum velit ad episcopum tantum, et non ad ecclesiam pertinere. Si vero relinquatur illud episcopo a propinquo, praesumitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi forte contrarium probaretur, et de isto nihil potest ecclesia petere in vita eius. Quod si relinquatur episcopo et ecclesiae, de illo canonica inter ipsos est divisio facienda. Si vero istud episcopo, et illud ecclesiae relinquatur, sive aequalia sive inaequalia sint relicta, reducenda sunt ad divisionem canonicam inter episcopum et ecclesiam cathedralem, nisi ambo velint esse testatoris dispositione contenti; quam propter ultimae voluntatis favorem satis decens est observare, ubi neque fraus intervenit, neque dolus, neque quisquam nimium defraudatur debita portione. Secus autem est, si aliquid legetur episcopo, et aliqua capellis vel monasteriis aut aliis piis locis. Nam in hoc casu quod legatur episcopo eius est praecipuum cum ecclesia cathedrali, quemadmodum si cuilibet alii legaretur. Et de illis quae aliis legantur, portionem canonicam nihilominus obtinebit, quoniam non est tanta communio inter episcopum et inter capellas et monasteria seu alia pia loca, quanta est inter episcopum et ecclesiam cathedralem, cui est spirituali coniugio copulatus. Unde quae acquirit episcopus non illis, sed isti tantum acquirit. Illud autem est generaliter observandum circa eum, qui potest proprium possidere, praelationem vel administrationem ecclesiae non habentem, quod si ei aliquid specialiter relinquatur, non solum a propinquo, verum etiam ab extraneo, intelligitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi probatio in contrarium appareret. Et idcirco de illo nec episcopus, nec ecclesia potest in vita eius sibi aliquid vendicare. Et hoc intelligitur esse verum, quum fraus minime procuratur, quae, si detecta fuerit, patrocinari non debet. [Significasti praeterea etc. cf. c. 9. de poenit. V. 38.]
CAP. XVI.
In bonis patris, matris et aviae habet quis debitum iure naturae, in qua gravari nequit; et filius, rogatus de restituenda hereditate sub conditione, detrahit debitum iure naturae et Trebellianicam, in qua computantur fructus post litis contestationem percepti.
Idem Episcopo Tuscano.
Raynutius de Clera, duas habens filias, Alterocham videlicet et Adiectam, matrem insuper Cleram, et uxorem nomine Adelasiam, in extremis positus condidit testamentum, Alterochae filiae puberi ultra dotem, quam ei dederat, domum et quendam hortum in eodem testamento relinquens. Adiectae vero impuberi reliquit cetera bona sua, adiiciens, ut Alterocha et soboles, quam gestabat in utero, quum eo tempore praegnans esset, eidem impuberi succederent, si absque liberis moreretur. Tutoribus insuper, quos Adiectae impuberi filiae dederat, idem testator iniunxit, ut eandem cum omnibus bonis suis matrimonio copularent. Mortuo itaque testatore tutores impuberis eam cum omnibus bonis suis, eidem relictis a patre, iure Lombardo cuidam Petro nomine tradiderunt. Quae, quum per quadriennium cohabitasset eidem, filium ex eo suscipiens, tandem sine liberis est defuncta cuius bona idem P. maritus eius, superstes aliquanto tempore, possedit in pace. Qui, cum alia muliere matrimonium contrahens, et filios suscipiens ex eadem, diem clausit extremum. Postmodum vero inter Alterocham et filium eius Montanellum ex una parte, ac filios eiusdem P. et Raynerium tutorem eorum ex altera super bonis praedictis eiusdem Adiectae suscitata materia quaestionis, coeperunt coram G. iudice Tuscanensi ad invicem litigare, coram quo Alterocha et M. filius eius bona quondam Raynutii, patris eiusdem Alteroccae, tanquam ex causa fideicommissi vel substitutionis sibi debita petierunt, Rainerio tutore filiorum praedicti P. ex adverso dicente, quod obstabat illis annalis praescriptio, usucapio pro dote ac longi temporis silentium diuturnum. Insuper allegabat, quod de bonis illis tam tertia Clerae, praedicti R. matris testatoris, et tertia Adelasiae uxoris eiusdem, quam etiam quarta per Trebellianum nomine ipsius Adiectae erant ante omnia deducendae. Dictus vero iudex, utriusque partis allegationibus et rationibus diligenter inspectis, supra dictum Raynerium tutorio nomine pupillorum in restitutione bonorum quondam Raynutii condemnavit, tertia Clerae primo deducta, quam Adiectae ac viro suo donaverat, de qua in substitutione, quam fecit Raynutius, non videtur aliquatenus cogitasse; deducta quoque tertia Adelasiae, quam ipsa P. vendiderat supra dicto. Praecepit etiam idem iudex, de his rebus illas tertias deducendas, de quibus deduci poterant secundum Tuscanae consuetudinem civitatis. Deduci praeterea quartam per Trebellianum idem iudex iniunxit, quum etiam quilibet extraneus restitutione gravatus eam deducere potuisset; sed utraque pars ab illa sententia provocavit. (Et infra:) Quum autem coram G. diacono cardinali auditore a nobis concesso fuisset diutius litigatum, ipse habito consilio peritorum de mandato nostro sententiam supra dicti Guezii iudicis, videlicet in eo, quod dixit, tertiam Clerae, et tertiam Adelasiae integraliter deducendas, idem cardinalis pronunciavit iniustam, et ab ea legitime provocatum, diffiniens, sic illas tertias deducendas, ut legitima portio, iure naturae debita Alterochae, illi salva sit in utraque; ad cuius restitutionem dictum deinde Raynerium condemnavit. In eo vero, quod quartam partem per Trebellianum idem iudex censuit retinendam, sententiam confirmavit eiusdem, ita videlicet, quod fructus, de bonis ipsus a tempore litis contestatae percepti a praedicto Petro et filiis eius post mortem Adiectae, computentur in ea. Qui si suffecerint ad quartam et fructus eius, eo nomine alia deductio nulla fiat; alioquin iuxta quantitatem fructuum perceptorum computationis ratio habeatur. Quia vero pater Adiectae ipsam in legitima non potuit aggravare, legitimam ipsam, videlicet eius partis, quae sibi debebatur ab intestato, deducendam censuit, et etiam retinendam, ita videlicet, quod deductio fiat tantummodo de his rebus, de quibus secundum Tuscanae consuetudinem civitatis fieri consuevit. In eo autem, quod praenominatus iudex condemnavit Raynerium nomine pupillorum suorum ad residui restitutionem Alterochae ac eius filio faciendam, ipsius sententiam confirmavit. Nos igitur, eiusdem cardinalis sententiam exigente iustitia promulgatam ratam habentes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus.
CAP. XVII.
Episcopus compellit fideicommissarios seu executores testamenti ad exsequendas pias voluntates defunctorum, etiamsi testator hoc interdixisset.
Gregorius IX. Nomon. Episcopo.
Tua nobis fraternitas intimavit, quod nonnulli, tam religiosi quam clerici saeculares et laici, pecuniam et alia bona, quae per manus eorum ex testamentis decedentium debent in usus pios expendi, non dubitant aliis usibus applicare. Quum igitur in omnibus piis voluntatibus sit per locorum episcopos providendum, ut secundum defuncti voluntatem universa procedant, licet etiam a testatoribus id contingeret interdici; mandamus, quatenus exsecutores testamentorum huiusmodi, ut bona ipsa fideliter et plenarie in usus praedictos expendant, monitione praemissa compellas.
CAP. XVIII.
Filius, rogatus restituere hereditatem, detrahit tertiam iure naturae, et quartam Trebellianicam, in quibus potest legata relinquere, heredes instituere, et poenam imponere.
Idem.
Raynaldus Peponis filius, heres ab ipso institutus hoc modo, ut patruis suis hereditatem restitueret, si absque filiis masculis moreretur, cum eis mortuo Pepone super quibusdam bonis hereditatis eiusdem in tres arbitros compromisit, quorum duo, mortuo reliquo, prout ex forma compromissi poterant, procedentes, taliter arbitrati fuerunt, quod neutra pars haberet licentiam transferendi quocunque modo in alium res praedictas, nisi in eorum filios masculos ex ipsis legitime descendentes, et quod contra hoc fieret non valeret. Porro dictus R., prolem non habens, condidit testamentum in quo medietatem partis suae de rebus praedictis quibusdam avunculis suis, aliam vero medietatem et reliqua bona paterna uni ex patruis suis et eius filiis legavit, adiiciens, ut bona, in quibus ex testamento vel ab intestato dicti heredes R. possent succedere, si venirent contra legatum dictis avunculis suis debitum, ad ipsos pro determinatis portionibus devenirent. Demum eodem R. naturae debitum persolvente, ac uno ex patruis hereditatem adeunte praedictam, quum dicti avunculi adversus eundem patruum ac filios eius coram iudice communitatis Urbenatensis moverunt quaestionem, petendo pro rata, quae ipsos contingit, legatum praedictum, et restitui eis, si contra ipsum illi venirent, quaecunque occasione testamenti eiusdem R. ad ipsos pervenerant vel poterant pervenisse, praefatus iudex, ab illorum impetitione super legato ipsos absolvens, ad restitutionem aliorum bonorum sententialiter condemnavit eosdem. A cuius sententia quum ambae partes ad nostram audientiam appellassent, petente utraque parte dicti iudicis sententiam infirmari, quatenus contra se fuerat promulgata, et quatenus pro se faciebat, exsecutioni mandari, dilectus filius noster O. sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis lite coram se legitime contestata, quoniam idem R. habebat in bonis quondam Peponis patris sui tertiam partem debitam iure naturae, in qua gravari nequivit, nec non quartam Trebellianicam, quam quilibet extraneus restitutione gravatus deducere potuisset, propter quod in rebus praedictis avunculis legatis portiones easdem habuit R. praefatus, easque potuit in ultima voluntate legare, ac per hoc legatum tenuit usque ad tertiam et quartam praefatas, licet ipsas non expresserit in legando, pronunciavit, non obstante praemisso arbitrio, quod nec legatum teneret, non poterat impedire, iudicem ipsum in eo, quod super hoc dictum patruum in totum absolvit, qui confessus est, se pro medietate possidere praedicta, perperam iudicasse, condemnavitque ipsum ad restitutionem medietatis tertiae et quartae partis ipsius legati pro rata, quae dictos avunculos de ipso contingit, et in residuo praefati iudicis sententiam confirmavit. Ceterum in eo, quod idem iudex dictum patruum et eius filios totaliter in aliis, quae in secundo articulo petita fuerant, condemnarat, male ipsum pronunciasse decrevit, quia filii eius contra voluntatem testatoris non inveniuntur aliquid commisisse, quum nihil de petitis reperti fuerint possidere. Verum in portione, quam patruus habebat in bonis illis ratione quartae et tertiae praedictorum, quas R. habuit in bonis eisdem, in quibus eius institutio et legatio ac adiectio poenae tenebat, pro rata eosdem avunculos contingente, de praedicto legato confirmavit sententiam iudicis supra dicti, eodem patruo et eius filiis in residuo absolutis, et salvo nihilominus ei ex iure institutionis beneficio legis Falcidiae, in restitutione praefati legati, si infra tempus legitimum voluntati paruerit testatoris, quum inventarium fecerit, et contra voluntatem testatoris lex Falcidia inducatur. Nos itaque, ipsius cardinalis sententiam ratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus.
CAP. XIX.
Exsecutor testamentarius, qui suscepit illud officium, exsequi compellitur.
Idem.
Ioannes clericus et P. laicus, exsecutores ultimae voluntatis O. clerici S. Crucis, qui venerabilibus et piis locis de bonis suis in ultima voluntate legavit, mandans insuper, satisfieri creditoribus per eosdem, post mandatum susceptum per dioecesanum cogi debent testatoris explere ultimam voluntatem.
CAP. XX.
Ponit quaedam legata, in quibus non solvitur canonica portio, nisi fiat in fraudem.
Idem.
De his, quae in ornamentis vel pro eis, seu fabrica, luminaribus, anniversario, septimo, vigesimo, tricesimo die, sive aliis ad perpetuum cultum divinum legantur ecclesiis vel reliquis piis locis, canonica portio, dummodo in fraudem non fiat, ut ea episcopus seu parochialis ecclesia debeat defraudari, deduci non debet.
TITULUS XXVII.
DE SUCCESSIONIBUS AB INTESTATO.
CAP. I.
Clericus bona propria dare potest cui vult; sed, si decedat intestatus, et non habet consanguineos, succedit ecclesiae. H. d. iuncta gl.
Ex concilio apud Alten. habito.
Sed [et] hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericus, ut, si per hereditatem vel alio modo intuitu personae aliquid acquisierint, donare eis liceat hanc, cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae suae ad ecclesiam, quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis. Si autem ante obierint, quam hoc fecerint altari, cui serviunt, omnia perpetuo sanctificentur, et in ius eius tradantur. [Similiter de presbyteris, qui laicis deserviunt, statutum esse etc.]
CAP. II.
Si olim servus, presbyter factus, intestatus decedat, eius bona dividuntur secundum formam hic contentam. H. d. secundum intellectum singularem, qui hodie etiam tenet.
Ex concilio Triburiensi.
Sancto concilio allatum est, quod quidam laici improbe agunt contra presbyteros suos ita, ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vendicent sicut de propriis servis. Interdicimus itaque canonica auctoritate, ne hoc ulterius fiat; sed, sicut liberi facti sunt ad suspiciendum gradum et agendum officium divinum, ita nil ab eis praeter divinum officium exigatur; peculium vero ipsorum dividatur in quatuor partes, quarum una episcopo, altera ecclesiae, tertia pauperibus, quarta parentibus assignetur. Et, si non sint idonei parentes, episcopus eam recipiat, et in usum ecclesiae diligenter distribuat. Et si quis contra hoc facere praesumpserit, anathematizetur.
CAP. III.
Attingendo duos notabiles et singulares intellectus, huius capituli, summatur secundum quemlibet intellectum, et primo sic: Valet testamentum ad pias causas conditum per verba enunciativa, etiam propter aliud prolata, quanquam successio seu testatio veniat ad exclusionem alterius ecclesiae. Vel aliter secundum alium intellectum et sic: Per unum testem de veritate et per confessionem etiam incidenter factam probatur oblatio, etiam quoad effectum consequendi bona oblata.
Innocentius III. Murnensi Episcopo.
Quum dilectus filius abbas de Brusia ad nostram [nuper] praesentiam accessisset, et pro causa, quam adversus venerabilem fratrem nostrum episcopum Eduensem habebat, ibidem diutius exspectasset, tandem nuncius eiusdem episcopi supervenit, quibus volentibus ad invicem litigare, venerabilem fratrem nostrum I. Viterbiensem episcopum sancti Clementis cardinalem concessimus auditorem. Ipsis igitur in eius praesentia constitutis, abbas proposuit ante dictus, quod, quum archipresbyter de Alerio ad participationem orationum monasterio de Brusia pietatis intuitu obtulit se et sua, †quibusdam rebus suis usui suo simplici reservatis, de manu cuiusdam fratris eiusdem coenobii augmentationem coronae in signum illis oblationis accepit, et quod hanc concessionem hoc modo fecisset, et non suo nomine sed [nomine] monasterii possideret, et monasterio quicquid acquirebat acquireret, saepe fuit in communi capitulo protestatus, in hoc etiam publice per viginti annos fere idem archipresbyter nullo contradicente vel reclamante permansit ita, quod per publicam famam id omnibus notum fuerat. Nam abbas de Buxeria, qui pro tempore fuerat, et ipsi monachi, rebus ipsius non secus, quam aliis rebus propriis monasterii, sciente episcopo Eduensi, qui pro tempore erat, et in nullo penitus reclamante publice utebantur. Id autem, quod mente compoti dictus archipresbyter fecerat inter vivos, et in ultima voluntate mente sanus, licet aeger corpore, confirmavit. Quumque idem abbas et monachi res, sic legitime datas, et alias, quas archipresbytero ipsi concesserant ad utendum, ad suum monasterium reducere vellent, praedictus episcopus, eis violentiam inferens, non solum res archipresbyter, sed etiam res ipsius monasterii occupavit. Quas quum in bona pace repeterent, ipse, ut rebus illis ei posset grassandi materia pleniors indulgeri, sedem apostolicam appellavit, in octavis B. Martini proxime praeteriti suae terminum appellationi praefigens. Econtra praedictus nuncius episcopi allegavit, quod, quando illa donatio facta fuit, archipresbyter erat positus extra mentem ita, quod, qum interrogatus fuisset a monachis: “vis tu habitum suscipere monachalem?” et respondisset: “volo,” statim interrogatus ab alio: “vis tu esse asinus?” respondit similiter: “volo.” Sicque praedicti monachi eum ad suum monasterium deportarunt, quod idem nuncius se obtulit probaturum. [Praefatus siquidem abbas, quum ad assertionem partis suae quosdam testes in continenti produceret, nos ipsos recipi fecimus et diligenter audiri, quorum attestationes quum interloquendo decrevissemus publicari debere, quoniam super illis capitulis pars episcopi nolebat testes producere, super quibus idem abbas testes produxerat, ipsaeque fuissent in publico recitatae, disputatione super attestationibus ipsis habita diligenti, multa fuere contra dicta testium allegata. Quumque renunciatum fuisset a partibus, dictus cardinalis quaecunque fuerunt hinc inde proposita nobis et fratribus nostris fideliter recitavit.] Quibus auditis et cognitis Sufficienter intelleximus esse probatum, quod dictus archipresbyter, agens in extremis, velut ultimam exprimens voluntatem, asseruit, se et sua monasterio de Buxeria contulisse. Unde, quum requisitus esset, ut conderet testamentum, respondit, se non posse testari, quia se et sua contulerat monasterio supra dicto. Et licet unus testis solus dixerit se vidisse quando praefatus archipresbyter se et sua obtulit monasterio, quia tamen alii testes dixerunt, se audivisse, ipsum archipresbyterum in abbatis praesentia quod praedictum est confitentem et attestantem, non tanquam sufficienter probantes, sed tanquam vehementer adminiculantes assertionem abbatis plurimum adiuvabant. Quia vero pars episcopi asserebat, se velle probare, quod dictus archipresbyter in extremis laborans tanquam phreneticus alienatus erat a mente, unde non valuit quod expressit, nos, super his et aliis, quae fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris diligenti deliberatione praehabita, causam illam tibi sub hac forma duximus committendam, quod, nisi praefatus episcopus legitime probaverit, saepe dictum archipresbyterum suae mentis compotem non fuisse, quum ultimam voluntatem expressit, super impetitione monasterii perpetuum ei silentium imponatur, et compellatur restituere monasterio quaecunque de bonis ipsius archipresbyteri vel etiam monasterii occupavit. Si vero legitime probaverit, praedictum archipresbyterum quae super ultima voluntate praemissa sunt alienata mente dixisse, ad faciendam ei nomine parochialis ecclesiae, cuius ipse administrationem gesserat, dum vixisset, restitutionem bonorum, quae ipsius archipresbyteri fuerant, monasterium condemnetur, quum idem archipresbyter ab intestato decesserit, ipsique monasterio super impetitione episcopi silentium imponatur. [Nullis literis etc. Dat. Rom. IV. Non. Iun. 1198.]
TITULUS XXVIII.
DE SEPULTURIS.
CAP. I.
Decedens intestatus sepelitur in sepulcro maiorum, vel ubi eligitur sepultura; parochialis tamen ecclesia habebit canonicam portionem eius, quod reliquerit ecclesiae sepulturae. H. d. secundum veriorem intellectum.
Leo III.
Nos instituta maiorum patrum considerantes, illorum quoque decreta firmando statuimus, quod sanctissimum est, unumquemque videlicet in maiorum suorum sepulcris iacere, ut patriarcharum exitus docet. Nulli tamen negamus propriam eligere sepulturam, et etiam alienam. Dominus enim et magister alienam elegit, ut propriam, qui sine peccato erat. Sed quia dignus est operarius mercede sua, tertiam partem sui iudicii illi ecclesiae iure dare censemus, in qua coelesti pabulo a principio sui exordii quotidie refici consuevit, ut iuxta Apostolum [sic] sint consolationum socii, ut fuerunt et passionum, et sic demum ubicunque libitum fuerit eligat sepulturam. Aliter ne fiat, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, qui per Prophetam locutus est, dicens: “Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui,” et Apostolorum P. et P. omniumque sanctorum sub anathematis vinculo detestamur et contradicimus, quia nec nostrum est, nec alicui unquam sacerdoti vel fideli laico unquam licuit, qualicunque ratione sine manifesta delicti culpa in talibus inferre praeiudicium.
CAP. II.
Qui convertitur ad monasterium, medietatem bonorum, quae pro anima sua disposuit, tenetur relinquere ecclesiae parochiali.
Leo Papa omnibus fidelibus per Dardaniam constitutis.
Relatum est auribus nostris, †esse quosdam perverse agentes, qui subvertere nituntur atque dividere conantur ecclesiae unitatem, videlicet abbates et monachi, qui non studio caritatis, sed zelo rapacitatis invigilant et docent, atque seducere non cessant saeculares homines, quos illaqueare possunt, ut res suas atque possessiones sive in morte sive in vita monasteriis suis tradant, et ecclesiis, quibus subiecti esse videntur, et a quibus baptismum, poenitentiam, eucharistiam, nec non pabulum vitae cum lacte carnis acceperunt vel accipiunt, nihil de bonis [suis] relinquant. Hunc denique fomitem discordiae nos animadvertendo modis omnibus inhibere volumus, et, ne amplius fiat, omnino prohibemus, considerantes, non esse bonum, si illi, qui olim fuerunt socii passionis secundum Apostolum, sint immunes a societate consolationum. Et quia dignus est mercenarius mercede sua, ideo praecipimus atque Mandamus, ut quicunque amodo in monasterio converti voluerit, sive in morte sive in vita omnium rerum et possessionum, quas pro salute animae suae decreverit disponere, medietatem ecclesiae, ad quam dignoscitur pertinere, relinquat, et sic in monasterio, prout libitum fuerit, eundi convertendique habeat licentiam. Quicunque autem huius electi contradictor, convulsor ac temerator exstiterit, gladio anathematis subiaceat. [Dat. Rom. mens. April. die XX. Ind. V.]
CAP. III.
Ubi quis sepulcro maiorum relicto eligit sepulcrum in loco minus religioso, dolo inductus, seu ex contemptu seu non dimissa ecclesiae suae canonica portione expresse vel tacite non tenet electio. H. d. salvando istum textum, quantum fieri potest.
Innocentius III. Genuensi Archiepiscopo.
Fraternitatem tuam non credimus ignorare, mortuorum sepulcra et coemeteria apud illas ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita, in quibus religiosorum fratrum conventus sunt constituti, et orationes atque missarum solennia tam pro vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur. Unde ipsorum devotioni et extremae voluntati, qui apud huiusmodi ecclesias sepeliri desiderant, minime contradicendum est. Qui vero relictis antiquis ecclesiis et patrum aliorumque parentum suorum sepulcris contra consuetudinem Patrum veteris testamenti, qui cum patribus suis sepulti esse leguntur, ad nova et minus religiosa loca se transferunt, irrationabiliter et contra antiquam institutionem facere videntur. Unde, si forte P. de Castello contra tam antiquam et rationabilem consuetudinem aliquid de corpore suo sepeliendo mandavit, hoc non praeiudicat rationi, sed viribus debet carere, Quocirca per praesentia scripta mandamus, et mandando praecipimus, quatenus corpus ipsius P. dilectis filiis nostris monachis sancti Stephani reddi facias, et cum suis patribus sepeliri.
CAP. IV.
Si quis in aegritudine, de qua decedit, offert se et sua monasterio, ecclesia parochialis habet inde canonicam portionem; secus si in sanitate.
Alexander III. Episcopo Spalensi.
De his, qui in infirmitate vel sanitate cum bonis suis ad religiosa loca se transferunt, nihil tibi vel ecclesiis, a quibus receperunt salutis pabula, relinquentes, hoc tuae volumus prudentiae innotescere, quod, si in aegritudine ipsa ad religionem transeant, dummodo de aegritudine illa decedant, de bonis suis ipsis ecclesiis, a quibus assumpti fuerint, canonica debet portio exhiberi. Si vero ad religiosa loca se in sanitate transtulerint, de his, quae locis ipsis conferunt, cogi non possunt aliquid praescriptis ecclesiis impertiri, quia liberum est eis tunc bona sua, non solum religiosis locis, sed etiam quibuslibet privatis conferre personis.
CAP. V.
Qui sepeliunt parochianum alienum, quem sepelire non debent, coguntur restituere corpus, et quae ratione ipius obtinuerunt. Hoc dicit cum cap. sequenti.
Idem.
Ex parte canonicorum Obrigensium nobis est intimatum, quod prior de Insula quendam parochianum suum post appellationem ad nos factam in sua ecclesia sepelivit. Unde, quoniam hoc ecclesiasticae disciplinae contrarium esse dignoscitur, et a rationis tramite penitus alienum, ut quis falcem mittat in messem alienam, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praefatum priorem moneas et districte compellas, ut memoratis canonicis praedicti parochiani sui corpus restituat, et exinde pacifice et amicabiliter conveniat cum eisdem, aut in praesentia nostra se non differat exhibere.
CAP. VI.
Summatum est supr. cap. prox.
Idem Decano et Magistro R. Ravennatensibus.
Quum liberum sit †de universis institutioniobus sanctorum Patrum, apud religiosa loca in ultima voluntate sibi eligere sepulturam, canonicae procul dubio obviat rationi, qui devotioni extremae voluntatis decedentium in hac parte contradicere praesumit. Ad audientiam nostram pervenit ex conquestione abbatis et fratrum sancti Martini Laudonensis, quod, quum presbyter quidam corpus cuiusdam mulieris, prout in ultima voluntate sua disposuit, ad eandem ecclesiam sepeliendum deferret, monachi S. Vincentii Laudonensis corpus ipsius violenter rapere et in ecclesia sua sepelire minime dubitarunt. †Et hoc idem de filio Radulfi Canis praesumpserunt. Super quo utique vehementi sumus admiratione commoti, quum iidem monachi et sanctorum Patrum institutionibus contrairent, et privilegia praedecessorum nostrorum et nostra, quae praedicti fratres de libera se habere sepultura proponunt, satagunt violare. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, utraque parte ante vos convocata rei veritatem super hoc inquiratis, et, si ita esse inveneritis, praefatos monachos compellatis, ut ossa praefatae mulieris, et beneficia, quae occasione sepulturae ipsius recepisse noscuntur, memoratis fratribus cum integritate restituant, et de cetero talia facere non praesumant.
CAP. VII.
Mulier nupta libere potest sibi eligere sepulturam. – (Utrum etc.:) Pater filios inpuberes, ubi voluerit, potest sepeliri facere, si hoc habet consuetudo loci. H. d.
Lucius III.
De uxore vero, utrum, quemadmodum et vir, liberam debeat habere sepulturam, nobis videtur, quod nulla super hoc inter virum et mulierem sit facienda distinctio, sed utrique in casu isto aequalem esse credimus facultatem, quum electio ista ad eum potius statum pertineat, in quo mulier solvitur a lege viri. Utrum autem pater, quo magis voluerit, minores filios valeat sepelire, non invenimus a sanctis Patribus diffinitum, et propterea terrae consuetudini decernimus relinquendum.
CAP. VIII.
Si parochianus ecclesiae cathedralis alibi sepelitur, de ipsius funeralibus seu relictis ecclesiae sepulturae debetur quarta capitulo ecclesiae cathedralis.
Idem Praeposito et Capitulo Faventinis.
Quum super quodam capitulo, †quod religionis favore [a sede apostolica quibusdam ecclesiis indulgetur, ut videlicet, quum aliqui apud eas eligunt sepulturam, Ecclesiis, a quibus mortuorum corpora assumuntur, canonica iustitia reservetur, nonnunquam inter viros ecclesiasticos scandalum suscitetur, interpretationem ipsius iustitiae diversam et variam configentes; vobis et ecclesiae vestrae, quae in hoc gravem, sicut accepimus, patitur laesionem, quibusdam religiosis viris excedentibus, quod eis in praedicto capitulo a sede apostolica est indultum, de clementia sedis apostolicae et fratrum nostrorum consilio duximus providendum.] Inde siquidem est, quod [vestris iustis postulationibus inclinati] Praesentium auctoritate statuimus, ut, si aliquem parochianorum vestrorum alibi contigerit eligere sepulturam, secundum statuta B. Gregorii de testamento ipsius quarta vobis portio relinquatur. [Ad haec etc. Dat. Veronae XV. Kal. April. 1186-7.]
CAP. IX.
In quantitate canonicae, quae debetur ecclesiae parochiali, statur loci consuetudini.
Clemens III.
Certificari voluisti a nobis, quomodo illa clausula, quae in privilegiis nostris solet opponi de salva iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur, intelligi debeat et exponi. Quum autem super hoc articulo diversa antecessorum nostrorum manaverint instituta, Leone iustitiam illam quandoque tertiam partem, quandoque vero mediam partem, et Urbano III. quartam fore censentibus, nos tale praebemus in hac varietate responsum, ut, sicut beatus Hieronymus inquit, unaquaeque provincia in suo sensu abundet, secundum rationabilem consuetudinem regionis illa iustitia circa medietatem, vel tertiam aut quartam partem pro locorum diversitatibus attendatur. [Dat. Laterani Ao. II.]
CAP. X.
Privilegiati super iure funerandi sepelire possunt illos, qui apud eos eligunt sepulturam solvendo tamen canonicam portionem ecclesiae parochiali. Si vero alios sepeliunt, tenentur restituere quicquid occasione funeris receperunt.
Innocentius III. Episcopo Claremontensi et Abbati Mauriensi.
In nostra praesentia constitutis dilecto filio priore ecclesiae Montis Ferrandi, et B. procuratore hospitalariorum Claremontensis dioecesis, venerabilem fratrem nostrum Sabinensem episcopum concessimus auditorem, coram quo idem prior proposuit, quod praedicti hospitalarii quosdam parochianos suos, quorum duo erant infra annos legitimos, receperunt ad ecclesiasticam sepulturam, propter quod ecclesia eadem damnum sustinuit plus quam quinque millium solidorum. Quare idem prior humiliter supplicavit, ut ipsis hospitalariis interdicere, ne de cetero talia in eius praeiudicium attentarent, et ad resarcienda damna, quae exinde sustinuit, eos compellere dignaremur. Econtra praedictus proposuit procurator, quod tam ex privilegio quam ex indulgentia speciali licet hospitalariis omnes passim, praeter excommunicatos et interdictos, ad ecclesiasticam sepulturam recipere, qui apud illos elegerint sepeliri, fideique commissa in ultima voluntate relicta possunt licenter accipere, soluta tantummodo quarta parochiali ecclesiae, de cuius parochia mortuorum corpora assumuntur, praeterquam de equis et armis, quae indulta sunt ipsis in subsidium terrae sanctae, de quibus quartam deducere non tenentur. †Quum igitur haec et alia, quae coram episcopo fuerunt proposita, idem vobis fideliter retulisset, auditis et intellectis attestationibus et allegationibus universis, de fratrum nostrorum consilio, Talem super his duximus sententiam proferendam, quod praedicti hospitalarii de cetero non recipiant parochianos ecclesiae supra dictae ad ecclesiasticam sepulturam, nisi apud eos elegerint sepeliri. Et tunc parochialis ecclesia de oblationibus, lectis et aliis, quae defunctus pro anima sua in ultima dispositione reliquit, praeterquam de equis et armis, recipiat quartam partem, et hospitalarii residuum habeant, nisi dolo vel fraude eorum defunctus inductus fuerit ad dispositionem huiusmodi faciendam; nihilominus ipsis hospitalariis iniungentes, ut de quarta parte trium millium solidorum priori satisfaciant memorato, quum constet, eos a parochianis eius illos solidos recepisse, nec sit sufficienter ostensum, quod eorum oblati vel conversi fuissent. Eisdem praeterea duximus iniungendum, quod, nisi probaverint, quod G. parochianus prioris, qui fuit interfectus in campis, apud ipsos elegerit sepulturam, universa, quae ipsius intuitu receperunt, priori restituant memorato; alioquin quartam partem solummodo restituere teneantur. Pro illis vero, quos constat infra annos legitimos decessisse, eisdem iniunximus, ut quae sepulturae eorum gratia receperunt restituant universa. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quod a vobis est sententialiter diffinitum, vos appellatione remota per censuram ecclesiasticam faciatis firmiter observari. [Dat. Ferentini II. Id. Iun. Ao. IX. 1206.]
CAP. XI.
Casualiter mortuus privari non debet ecclesiastica sepultura.
Idem Archiepiscopo Turonensi.
Ex parte parentum M. quondam iuvenculae nobis est intimatum, quod, quum in crepusculo noctis nobilis vir N. dominus I. de insula Butardi dioeceseos Turonensis eidem iuvenculae posuisset insidias, volens eam opprimere, quam sollicitaverat saepe de stupro, et ipsa gartionibus, qui eam rapere nitebantur, super quendam pontem occurreret, tandem ipsa fugiens manus illorum, in amnem de ponte cadens, fuit casu submersa. Ipsa vero extracta de amne, dubitaverunt capellani eiusdem loci corpus tradere sepulturae, et tu etiam requisitus duxisti super hoc responsum apostolicum requirendum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum illa iuvencula non sponte praecipitaverit se de ponte, sed, fugiens manus illorum, qui eam, sicut superius est expressum, rapere nitebantur, casu ceciderit, corpus eius tradi facias ecclesiasticae sepulturae, praesertim quum ex honesta causa fugisse noscatur, et cui communicabatur viventi communicandum sit iam defunctae. [Dat. ap. S. Petr. IV. Non. Mart. Pontif. nostr. Ao. IX. 1206.]
CAP. XII.
Si ossa excommunicatorum sunt sepulta in ecclesiastico coemeterio, et discerni possunt, debent exhumari et proiici; alias secus.
Idem Nidrosiensi Archiepiscopo.
Sacris est canonibus institutum, et utentium consuetudine approbatum, ut quibus non communicavimus vivis non communicemus defunctis, et ut careant ecelesiastica sepultura qui prius erant ab ecclesiastica unitate praecisi, nec in articulo mortis ecclesiae reconciliati fuerint. Unde, si contingat interdum, quod vel excommunicatorum corpora per violentiam aliquorum, vel alio casu in coemeterio ecclesiastico tumulentur, si ab aliorum corporibus discerni poterunt, exhumari debent et procul ab ecclesiastica sepultura iactari. Quodsi discerni non poterunt, expedire non credimus, ut cum excommunicatorum ossibus corpora extumulentur fidelium, quum, licet non obsit iustis sepultura nulla vel vilis, impiis tamen celebris vel speciosa non prosit. [Distinguimus etc. cf. c. 5. de his, quae vi I. 40.]
CAP. XIII.
Terra coemeteriata pro sepultura fodienda vendi non debet.
Innocentius III. Episcopo Magalonensi.
Abolendae consuetudinis, immo abominabilis corruptelae perversitas apud montem Pessulanum, ut dicitur, inolevit, ut videlicet decedentibus non prius permittatur effodi sepultura, quam pro terra, in qua sepeliendi sunt, certum pretium ecclesiae persolvatur. †Quia igitur id longe est a regula pietatis et ab ecclesiae honestate, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, quum loci dioecesanus exsistas, inhibeas clericis, ne quicquam omnino praesumant exigere hac de causa, iniungens laicis, ut laudabilem consuetudinem, erga Dei ecclesiam pia devotione fidelium introductam, observent nec fermento haereticae pravitatis illam corrumpere videantur sub praetextu ecclesiasticae puritatis.
CAP. XIV.
Excommunicatus, qui per suum presbyterum fuit absolutus in morte, in coemeterio sepeliri debet, et ad satisfaciendum coguntur heredes.
Gregorius IX. Episcopo N.
Parochiano tuo, qui excommunicatus pro manifestis ex cessibus, videlicet homicidio, incendio, violenta manuum iniectione in personas ecclesiasticas, ecclesiarum violatione vel incestu fuit, dum ageret in extremis, per presbyterum suum iuxta formam ecclesiae absolutus, non debent coemeterium et alia ecclesiae suffragia denegari, sed eius heredes et propinqui, ad quos bona pervenerunt ipsius, ut pro eodem satisfaciant, censura sunt ecclesiastica compellendi.
TITULUS XXIX.
DE PAROCHIS, ET ALIENIS PAROCHIANIS.
CAP. I.
Inter episcopum substitutum episcopo haeretico, et ipsum episcopum haereticum reversum et ex dispensatione receptum, dividitur episcopatus modo hic expresso.
Ex concilio Africano.
Si episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem est conversus, aequaliter inter se dividant eas, quae sic inventae fuerint, ubi ambae partes fuerint, id est, ut alia loca ad illum, alia ad alium pertineant, ita, ut ille dividat, qui amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quodsi forte unus fuerit locus, ad eum pertineat, cui vicinior invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est, ad eum pertineat, quem plebs elegerit. Sed si forte antiqui catholici suum [episcopum] voluerint, et illi suum, qui ex Donatistis conversi sunt, plurimorum voluntas paucioribus praeferatur. Si autem partes aequales sunt, maioris temporis episcopo deputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambae partes fuerint, ut non possint aequaliter dividi, velut si in impari numero fuerint, distributis eis locis, qui parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod dictum est, quum de uno loco superius tractaretur.
CAP. II.
Presbyteri parochiales dominicis diebus et festivis parochianos alienos ad missam admittere non debent, si ex contemptu ad eorum ecclesiam accedunt.
Ex concilio Manetensi.
Ut dominicis vel festivis diebus presbyteri, antequam missam celebrent, plebem interrogent, si alterius parochianus in ecclesia sit, qui proprio contempto presbytero ibi velit missam audire, quem si invenerint, statim ab ecclesia abiiciant.
CAP. III.
Episcopus parochianum alterius sine ipsius licentia ordinare non potest, nec eum aliter iudicare.
Hadrianus Papa.
Nullus episcopus alterius parochianum iudicare praesumat, †[retinere, aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare, quia, sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio, quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui, sententia teneri.] Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus potest.
CAP. IV.
Fines parochiarum, de quibus constat, vel finibus cohaerentia, praescribi non possunt.
Urbanus III.
Super eo vero, quod apud vos intelleximus dubitatum, an quod de finibus et his, quae finibus cohaerent, non praescribendis statutum per canones esse dignoscitur, sit in parochiarum limitibus, sicut in provincialibus, admittendum, illud vobis respondemus, quod bene videtur in utroque servandum, si provinciarum fines legitima probatione vel alias indubitata fide constiterit ecclesiastica ordinatione statutos.
CAP. V.
Si parochianus seu dioecesanus domicilium transfert, primus praelatus in eo iura episcopalia seu dioecesana sibi non vendicat; decimae tamen praediales illius parochiae sibi debentur, nisi alteri debeantur ex consuetudine.
Coelestinus III.
Significavit nobis venerabilis frater noster Aconensis episcopus, quod, quum post recuperationem Aconensis civitatis ad habitandum in ea se quam plurimi contulissent, qui ante generalem occupationem terrae sanctae in aliis civitatibus regni Hierosolymitani [perpetuam] elegerant mansionem, †et in ea residentiam fecerint aliquantam, et adhuc etiam resident in eadem, praelati praedictarum civitatum eos ad solvendum sibi iura ecclesiastica compellunt. Quia vero transgredi non debemus terminos a patribus constitutos, aut falcem in messem mittere alienam, Fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus praedictorum locorum praelatos, ut sibi nullam in praedictos Aconenses habitatores iurisdictionem usurpent, nec ab eis temporalia exigant quibus spiritualia non ministrant, [monitione praemissa] districtione, qua convenit, compellatis ita tamen, quod, si de agris in eorum parochia constitutis fructus percipiunt, et in ultramarinis partibus ratione praediorum decimae persolvuntur, deinceps eis ipsas decimas cum integritate persolvant, dicto vero Aconensi tanquam dioecesano suo cogantur de ceteris respondere. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.]
TITULUS XXX.
DE DECIMIS, PRIMITIIS ET OBLATIONIBUS.
CAP. I.
Exprimit quatuor genera decimarum, quae ex veteri lege debebantur.
Hieronymus super Ezechielem.
Decimam partem omnium frugum Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursus ex ipsis decimis Levitae, hoc est inferiorum ministrorum gradus, decimas dabant sacerdotibus. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas, quum iret in templum in urbe Hierusalem, et in vestibulo templi sacerdotes et Levitas ad convivium invitaret. Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant. At vero primitiae, quas de frugibus offerebant, non erant speciali nomine diffinitae, sed offerentium arbitrio derelictae. Traditionem quoque accepimus Hebraeorum, non lege praeceptam, sed arbitrio magistrorum inolitam, quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus, qui minimum, sexagesimam; inter quadragesimam et sexagesimam licebat quodcunque voluissent offerre. Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter diffinitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis offerendis, id est, ut sexagesima pars offeratur eorum, quae gignuntur a terra. Si enim chorus qui Hebraice appellatur gomor et a Septuaginta dicitur gomor, XXX. habet modios tam in aridis speciebus quam in liquentibus, cophi quoque et batus decima pars est chori. Praecipitur quoque, quod ut sexta pars tam chori quam cophi, quam bati detur sacerdotibus in primitiis offerendis quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur, quam sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere deberent. Haec interim iuxta literam et Hebraicam veritatem et sensisse sufficiat et audisse.
CAP. II.
Non potest congrue summari propter varietatem lecturarum.
Paschalis II.
Novum genus exactionis est, ut clerici a clericis frugum decimas vel animalium exigant, quum nusquam in lege Domini hoc legamus. Non enim Levitae a Levitis decimas accepisse vel extorsisse leguntur. Illi profecto clerici, qui a clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt, [laborum suorum] decimas eis debent.
CAP. III.
Compositio super decimis non tollitur per privilegium sequens, si de illa mentionem non facit.
Hadrianus IV. Vigorensi et Herfordensi Episcopis.
Ex multiplici conquestione V. presbyteri de Cretona accepimus, quod, quum ecclesiam de Cretona triginta annis et eo amplius pacifice possedisset, monachi de Brueria decimas universas, quas de terris cultis eadem ecclesia a prima fundatione sui semper percipere consuevit, infra hoc quadriennium sibi et ecclesiae penitus subtraxerunt, quum inter abbatem de Brudeia. W. nomine, de consensu totius conventus, et praedictum presbyterum viginti annis et eo amplius elapsis talis intercesserit conventio scripto monachorum authentico roborata, quod monachi iam dicto presbytero et ecclesiae suae in integrum de blado et universis leguminibus, quamdiu viveret, decimas persolverent, exceptis minutis decimis, quas idem presbyter ob exaltationem ecclesiae monachorum quietas clamavit; quumque conventio temporibus trium abbatum praescripti loci servata fuisset, idem abbas, ad praesentiam nostram accedens, a nobis privilegium obtinuit, in quo monasterio suo indultum est, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nulli decimas solvere tenerentur. †Qui quidem, reversus ad propria, tantum apud Henricum regem illustrem Angliae favorem invenit, quod rex totam terram istius villae, in qua ecclesia praefati presbyteri sita est, monasterio ipsius in perpetuam eleemosynam contulit, quo facto praedictus abbas, universis istius villae colonis expulsis, totam terram praedictae parochiae excolens propriis sumptibus, ecclesiae debitos reditus subtraxit. Unde quia non fuit nostrae intentionis per [praedictum] privilegium nostrum conventioni derogare praedictae, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utraque parte ante vos convocata rei veritatem plenius inquiratis, et, si inter praedecessorem memorati abbatis et praenominatum presbyterum consensu monachorum talis conventio facta fuerit, et per annum servata, eundem abbatem et monachos, ut eandem conventionem vel compositionem, non obstante dicto privilegio, nisi, quod non credimus, de transactione ipsa contineatur in eo, inviolabiliter teneant et observent, vel exinde secum pacifice conveniant, et secundum formam compositionis reditus ipsi [integre] solvant, occasione et appellatione postposita, auctoritate nostra moneatis et districtius compellatis. Si autem uterque vestrum etc.
CAP. IV.
Monachi tenentur solvere decimas praediales de praediis noviter cultis, de quibus decimae prius solvebantur.
Idem Thomae Cantuariensi Archiepiscopo.
Commissum nobis †a Deo dispensationis officium admonet et hortatur multipliciter, ut universis Christi ecclesiis debeamus utiliter providere, atque integra iura sua nos oportet atque illibata servare. Pervenit [quidem] ad nos, quod monachi de Bosse ecclesiae sanctae Mariae, in cuius parochia commorantur, decimas ex integro non persolvunt, et eas [secundum canones] reddere contradicunt. Ea propter frater noster, tibi per apostolica scripta mandamus, et praecipimus quatenus eos, ut ipsas decimas etiam de terris cultis, in quibus olim domus constructae fuerant, praefatae ecclesiae cum ea integritate persolvant, qua prius, quam in eadem parochia morarentur, solebant persolvi, sine appellationis obstaculo nostra auctoritate cum omni districtione compellas. Et sicut etiam de pascuis olim decimae persolvebantur, ita nunc de eisdem, ad frugum fertilitatem translatis, decimas volumus absque deminutione persolvi.
CAP. V.
Per excommunicationem compellitur quis ad solvendas decimas de molendinis et aliis hic contentis et cap. sequ. Hoc dicit cum sequ.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Pervenit ad nos, †quod, quum parochiani vestri decimas bonorum suorum consueverint, ecclesiis, quibus debentur, cum integritate persolvere, nunc tamen laudabili consuetudine praetermissa quidam ex ipsis de lana et foeno et deu proventibus molendinorum et piscariarum ipsis ecclesiis, subtrahere non verentur. Quoniam igitur institutioni divinae manifestius obviant, qui decimas ipsis ecclesiis non persolverint, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos vestros monere curetis, et, si opus fuerit, sub excommunicationis districtione compellere, ut de proventibus molendinorum et piscariarum, de foeno et lana decimas ecclesiis, quibus debentur, omni contradictione [et appellatione] cessante, cum integritate persolvant.
CAP. VI.
Summatum est cum praecedenti, et declara ut in praecedenti dictum est.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Nuncios †et literas tuae fraternitatis ea, qua decuit, benignitate recepimus, et petitiones tuas, quoad licuit, curavimus exaudire, sicut illius personae, quam pura in Domino et ferventi caritate diligimus, et cuius commodis et profectibus intendere volumus diligenter. Quum igitur ad officium tuam spectent ea, in quibus praecepti nostri desideras auctoritate muniri, tanto in his debuisti facilius exaudiri, quanto ipsam eorum specialius salutem respiciunt, de quibus in extremo iudicio redditurus es rationem. Inde est, quod fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos tuos de apibus et de omni fructu decimas persolvere ecclesiastica districtione compellas.
CAP. VII.
Decima fructuum statim, quum collecti sunt, solvi debet non deductis expensis.
Alexander III. Exoniensi Episcopo.
Quum homines de Hortona secundum generalem Anglicanae ecclesiae consuetudinem de frugibus suis in auctumno, IX. partibus sibi retentis, decimam ecclesiae sancti Michaelis, cuius parochiani sunt, sine deminutione solvere teneantur, et, antequam id faciant, servientibus et mercenariis suis de frugibus non decimatis debita totius anni pro servitio suo impendant, tunc demum de residuo decimam persolventes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sub anathematis districtione eos cogatis ut decimam tam de frugibus quam de nutrimentis animalium suorum sine fraude et diminutione aliqua in auctumno, sicut moris est, statim fructibus collectis, et aliis temporibus, prout debentur, persolvant, atque de subtractis et retentis dignam satisfactionem exhibere procurent.
CAP. VIII.
Privilegiati super decimis non solvendis, de iis praediis, quae ab aliis conducunt, decimam solvere tenentur.
Idem Monachis de Neuclen.
Dilecti filii abbas et fratres sanctae Crucis sua nobis conquestione monstrarunt, quod praedia, unde decimas et in magna parte sustentationem consueverunt habere, a plerisque laicis conduxistis et recepistis ad firmam. Unde, quoniam iidem fratres ex hoc gravantur immoderate et enormiter, nec fuit intentionis nostrae aut antecessorum nostrorum, ut de possessionibus, quas conduxistis, decimas non solvatis, universitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus eisdem fratribus de praediis, quae conduxistis in parochiis suis, de quibus consueverunt decimas percipere, plenarie solvatis eisdem, vel cum ipsis tam pacifice vel amicabiliter componatis, quod nulla inter vos debeat scandali materia suscitari, et videamini ultra, quod vobis indultum est, manus extendere.
CAP. IX.
Revocatur privilegium, si ex post facto incipit enormiter nocivum esse.
Idem Abbati et Fratibus Dolon.
Suggestum est nobis ex parte vestra, quod abbas et fratres monasterii de Ursin. decimas a vobis auferre conantur, †et alia damna et gravamina vobis irrogare non cessant. Quia vero non decet honestatem sive religionem monasticam litibus et contentionibus intendere, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, consulimus et hortamur, quatenus cum praedicto abbate et fratribus super ipsis decimis et aliis unde inter vos est controversia, pacifice componatis, ne pro huiusmodi contentionibus fama vestrae religionis valeat denigrari. Nam quando Romana ecclesia ordini vestro privilegia de decimis dederat, ita erant rarae [et pauperrimae] abbatiae vestri ordinis, quod exinde nulli poterat de iure scandalum suboriri; sed nunc per gratiam Dei in tantum augmentatae sunt ac possessionibus ditatae, quod multi viri ecclesiastici de vobis apud nos querelam saepe proponunt.
CAP. X.
Cistercienses, templarii et hospitalarii decimam praediorum suorum, quae propriis manibus aut sumptibus excolunt, solvere non tenentur; alii vero religiosi non solvunt decimas de hortis et nutrimentis animalium, nec de novalibus, quae propriis manibus ac sumptibus excolunt.
Idem Terraconensi Archiepiscopo.
Ex parte tua ad nos noveris pervenisse, quod albi monachi et nigri, et quidam alii religiosi viri ecclesias tuae iurisdictionis reditibus decimarum, occasione privilegiorum, quae sibi Romana indulsit ecclesia, spoliare praesumunt. Sane nolumus te latere, quod sanctae memoriae praedecessores nostri fere omnibus religiosis decimas laborum suorum concesserant. Sed bonae memoriae praedecessor noster Hadrianus solis fratribus Cisterciensis ordinis, et templariis et hospitalariis decimas laborum suorum, quos propriis manibus vel sumptibus colunt, indulsit; ceteris vero, ut de novalibus suis, quae propriis manibus vel sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum, et de hortis suis decimas non persolvant, concessit; quem sumus super his imitati. Quare hi quibus hoc indultum est, hac occasione decimas de aliis rebus ecclesiae suae non debent, nec possunt subtrahere, vel sibi aliquid ulterius vendicare.
CAP. XI.
Privilegium super decimis laborum non extenditur ad terras, quae aliis traduntur excolendae.
Idem.
Licet de benignitate sedis apostolicae sit vobis indultum, ut de laboribus vestris, quos propriis manibus vel sumptibus colitis, nemini decimas solvere teneamini; propter hoc tamen non est licitum vobis, cuilibet decimas de terris vestris subtrahere, quas aliis traditis excolendas. Relatum est siquidem auribus nostris, quod, quum terras quasdam quas in decimatione dilecti filii nostri thesaurarii Senonensis habetis detis rusticis vestris excolendas et ei exinde decimas sicut debetis non solvitis, nec facitis a rusticio ipsis exsolvi. Quum igitur quanto arctius vos et ordinem vestrum diligimus, tanto minus volumus efficere quae sunt honestati contraria vel obvia rationi, aut ex quibus privilegiorum nostrorum tenorem transgredi videamini, quum privilegium videatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati vestrae mandamus, quatenus de terris illis quas in decimatione praedicti thesaurarii propriis manibus non excolitis sed rusticis traditis excolendas decimas vobis usurpare nullatenus praesumatis, sed eas inprimis eidem thesaurario faciatis cum integritate persolvi scituri pro certo, quodsi praeceptum nostrum contempseritis nos venerabili fratri nostro archiepiscopo Senonensis dedimus in mandatis, ut rusticos, quibus in decimatione praefati thesaurarii terras dederitis excolendas, ad solvendum [inde] decimas eidem thesaurario appellatione cessante districte compellat.
CAP. XII.
Privilegium super decimis laborum etiam ea, quae non sunt novalia, comprehendit.
Idem.
Ad audientiam nostram †noveritis pervenisse, quod quidam vestrum a dilectis filiis nostris abbate et fratribus [de Pipennella, qui sunt] Cisterciensis ordinis, de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas exigere et extorquere conantur, Illud privilegii capitulum apostolicae sedis prava interpretatione ac malitiosa pervertentes, quo Cisterciensibus indulgetur, ne de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, aliquis decimas ab eis exigat. Asserunt enim, quod pro laboribus novalia intelligi debent. †Unde quoniam fratres praescripti ordinis benignitate apostolica fovere volumus, et, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel ipsos contra iustitiam molestandi quamlibet, attentius providere: fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus non permittatis hoc fieri. Nam, si intelligeremus tantummodo de novalibus, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorundam aliorum ponimus.
CAP. XIII.
Decimae novalium debentur ecclesiae, in cuius parochia surgunt; si vero non sunt in certa parochia, debentur dioecesano; qui potest sibi retinere, rei alteri ecclesiae concedere.
Idem Brixiensi Episcopo.
Quoniam a nobis sollicitudo tua requisivit, quid de decimis novalium tuae dioecesis tibi sit statuendum, tuae fraternitati significatione praesentium respondemus, ut, si terrae illae, quae arabiles sunt, infra certam alicuius ecclesiae parochiam fuerint, tu decimas earum, tua parte retenta, eidem ecclesiae facias assignari; alioquin ipsas secundum discretionem a Deo tibi datam alii ecclesiae deputare, vel ad opus tuum poteris retinere, ita quidem, quod, si quis in his contraire praesumpserit, tu eum ecclesiastica censura usque ad dignam satisfactionem percellas. Sententias vero super decimis a Consulibus datas praesertim quum sanctorum patrum institutionibus obvient, irritas esse decernas et eas omni contradictione et appellatione postposita revoces. Quod si laicus aliquis a sacerdotibus vel clericis decimas de laboribus suis in tua dioecesi requisiverit eum ab exactione huiusmodi prorsus cessare compellas et laicos illos, qui a colonis tertiam vel quartam partem laborum suorum ante solutionem decimarum recipiunt, decimam de portione sua secundum quod colonus de parte quae illum contingit exsolvere consueverit, absque diminutione aliqua iis, quibus iure debentur facias exhibere.
CAP. XIV.
Decimae possunt exigi.
Idem Remensi Archiepiscopo.
Parochianos †vero tuos ad solvendas decimas ecclesiis, quibus eas debent, ecclesiastica debes severitate compellere; quia, Quum decimae non ab homine, sed ab ipso Domino sint institutae, quasi debitum exigi possunt.
CAP. XV.
Decima laico iure hereditario concedi non potest.
Idem Ambianensi Episcopo.
Ad haec donationem decimae, quam abbas sancti S. de Monstrali cuidam laico concessit per successionem tenendam, quoniam sanctuarium Dei iure hereditario possideri non debet, in irritum penitus revoces et viribus carere decernas, et laicum, nisi decimam ipsam ipsi ecclesiae libere et absolute resignaverit, vinculo excommunicationis adstringas.
CAP. XVI.
Iudaei coguntur praediales decimas solvere, aut praedia dimittere.
Idem Marsiliensi Episcopo.
De terris vero, quas Iudaei colunt, tuae prudentiae respondemus, ut eos ad decimas persolvendas, vel ad possessiones penitus renunciandas cum omni districtione compellas, ne forte occasione illa ecclesiae valeant suo iure fraudari.
CAP. XVII.
Decimae vel oblationes ecclesiae laicis concedi non possunt, et praelatus contra faciens est puniendus.
Idem.
Quamvis sit grave nimis et divini dignum animadversione iudicii habeatur, quod laici quidam quod sacerdotum est in ecclesiasticis rebus usurpant: maiorem tamen incurrunt formidinem ac dolorem, quod fomitem sui erroris dicuntur in ipso clero aliquoties invenire, dum quidam fratrum et coepiscoporum nostrorum aliorumque praelatorum ecclesiae decimas et ecclesias [ipsas] disponere eis indulgent, et eos in devia mortis impellunt, qui praedicatione eorum ad viam vitae fuerant revocandi. †De quibus dicit Dominus per Prophetam: “Peccata populi mei comedunt, et ad iniquitatem provocant animas eorum.” Unde Statuimus, ut, si quis alicui laico in saeculo remanenti ecclesiam, decimam oblationemque concesserit, a statu suo, sicut arbor, quae inutiliter terram occupat, succidatur, et, donec emendet, dolore suae iaceat ruinae prostratus.
CAP. XVIII.
Statur consuetudini, an colonus solvat decimam ecclesiae, in cuius parochia sita sunt praedia, an ecclesiae ubi audit divina et percipit ecclesiastica sacramenta.
Idem.
Quum sint homines in parochia unius ecclesiae, sicut asseris, qui terras in alia parochia excolunt: tua discretio nos consuluit, cui ecclesiae de terris illis decimas solvere debeant, †an ei, in cuius parochia sint constituti, an illi, in qua divina audiunt et alia ecclesiastica percipiunt sacramenta. Sane, quum huiusmodi quaestio temporibus praedecessorum nostrorum saepius mota fuerit, nec ab aliquo terminata, aliis intuitu territorii, aliis personarum obtentu asserentibus debere persolvi, non est nobis facile super hoc certum dare responsum, quum auctoritates sanctorum Patrum etiam sint diversae. Et ideo in huiusmodi dubitatione ad consuetudinem duximus recurrendum, et attendendum etiam, si illae ecclesiae in uno sint vel in diversis episcopatibus constitutae; quia difficile nimis videtur, ut una ecclesia in episcopatu alterius recipiat decimas, quum ex hoc episcopatuum fines confundi non immerito viderentur. [Illud autem etc. cf. c. 8. de praescr. II. 26.]
CAP. XIX.
Non potest laicus transferre decimam in alium laicum, etiamsi cum titulo illam possideat. H. d. cum gloss.
Ex concilio Lateranensi.
Prohibemus insuper, ne laici, decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos possint aliquo modo transferre. Si quis vero receperit, et ecclesiae non reddiderit, Christiana sepultura privetur.
CAP. XX.
Decima personalis debetur ecclesiae, ubi quis percipit sacramenta, licet alibi lucrum contigerit; in praediali vero statur consuetudini, si in aliena parochia colonus praedium coluit.
Lucius III. Strigoniensi Archiepiscopo.
Ad apostolicae sedis regimen, †licet immeriti, dignatione divina vocati, omnibus sumus ecclesiae filiis debitores, et pro scientiae nostrae modo respondere cogimur consultationibus singulorum. Intelleximus autem ex literis tuis, quod quaedam consuetudo in Hungaria inolevit, ut multitudo populi plerumque de parochia unius episcopi in dioecesim alterius transferatur. In qua licet per multa tempora moram traxerit, uterque tamen episcoporum, tam is, cuius parochiam reliquerunt, quam is, cuius parochiani sunt facti, decimationem requirit, [et eos, nisi ad voluntatem ipsius solvant, interdicto supponit,] unde invidiae et [plurimae] contentiones oriuntur. Ideoque tua nos duxit fraternitas consulendos, cui potius decimae sint reddendae. Noveris igitur, quod, si de artificio, vel negotiatione et agricultura, quam infra terminos parochiae, in qua moratur, exercet, vel aliis huiusmodi decimae solvantur; aequum est, ut illi ecclesiae decimae personales reddantur ab eis, in qua ecclesiastica percipiunt sacramenta. Apostolus enim dicit: “Si vobis seminavimus spiritualia etc.” Decimas vero messium vel fructuum arborum, si coluerint in alia parochia, quam in ea, in qua habitant, quoniam a diversis diversa consuetudo tenetur, tu eligas in hoc casu quod per consuetudinem diu obtentam ibidem noveris observatum.
CAP. XXI.
De omni fructu praedii solvendae sunt decimae.
Clemens III.
Ex parte dilectorum filiorum nostrorum canonicorum ecclesiae tuae nobis est querela proposita, quod quidam agricultores, quum simul vel [in] diversis temporibus anni in eodem horto vel agro diversa semina sparserint, non nisi de unius illorum seminum fructibus decimas illi persolvunt, †quidam etiam decimas de agrorum proventibus non curant exsolvere, nisi quibusdam [prius] deductis expensis, quas faciunt pro illis ad horreum vel ad aream deportandis. Quia igitur per hoc canonicis ipsis et ecclesiae Dei non modica irrogatur iniuria, quum Levitis absque expensis decimas sit iniunctum persolvi, Mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si noveris, rem taliter se habere, agricultores illos, ut de omnibus praediorum fructibus, nullis subtractis expensis, sed integras potius decimas et absque diminutione persolvant, ecclesiastica censura omni contradictione et appellatione cessante compellas, et auctoritate nostra districte inhibeas, ne talia de cetero aliqua cupiditate seu praesumptione attentent. [Dat. Laterani Ao. III.]
CAP. XXII.
Decimae praediales solvendae sunt expensis non deductis.
Coelestinus III.
Non est in potestate hominum, quum plantant arbores vel aliqua semina terrae mandant, †quid eis satio vel plantatio sit redditura, quum iuxta verbum Apostoli, ad literam exponendam, neque qui plantat bene aliquid faciat, neque qui rigat, sed Deus, qui tribuit incrementum. Audivimus autem, quod quidam vestrum de vineis, olivetis, cannamellis et frugibus non nisi primo deductis expensis seminum laboris et agriculturae decimas curant ecclesiis exhibere. Re vera, sicut sancti Patres in suis tradiderunt scripturis, de vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, hortis, et negotiatione, de ipsa etiam militia, et de venatione, et de omnibus bonis decimae sunt ministris ecclesiae tribuendae; ita etiam, ut, qui de his eas solvere neglexerint, ecclesiastica districtione debeant percelli. †Praeterea si quis Domino decimas non dederit, quae sunt tributa egentium animarum, et ex debito requiruntur ad decimam partem, ut docet Augustinus, revocari meretur. Volumus ergo et districte praecipimus, quatenus, antequam ullas deducatis de cunctis vestris bonis praedictis expensas, salvis privilegiis Romanae ecclesiae decimas ecclesiis, ad quas pertinent, cum integritate debita persolvatis.
CAP. XXIII.
De reditibus molendini ad ventum solvendae sunt decimae.
Coelestinus III.
Ex transmissa querela Bertrandi Dolensis archidiaconi rectoris ecclesiae de N. intelleximus, †quod, quum M. miles molendinum quoddam ad ventum in terra quadam infra fines parochiae suae, de cuius terrae proventibus decimas solebat ecclesia percipere memorata, construxit, de ipsius molendini obventionibus decimas ei solvere contradicens, in salutis suae periculum detinere non veretur. Quia igitur fidelis homo de omnibus, quae licite potest acquirere, sine diminutione decimas erogare tenetur: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus H. militem ad solutionem decimarum de his, quae de praedicto molendino ad ventum proveniunt, sine diminutione aliqua per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis.
CAP. XXIV.
Locator vel conductor possessionum tenentur ad decimas, nisi se immunes ostendant.
Innocentius III. Pistoriensi Episcopo.
A nobis tua fraternitas requisivit, †utrum ab illis decimas exigere debeas, qui possessiones dant vel recipiunt ad affictum, quum alii se conentur per alios excusare, quo minus cogantur ad decimas persolvendas. Quum igitur quilibet decimas solvere teneatur, nisi a praestatione ipsarum specialiter sit exemptus, fraternitati tuae taliter respondemus, quod a dantibus et recipientibus possessiones ad firmam de fructibus, quos percipiunt, decimae sunt solvendae, nisi ab eis aliquid ostendatur, quare ab huiusmodi sint immunes. [Cum clericis etc. cf. c. 9. de cohab. cler. III. 2.] Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199.]
CAP. XXV.
Imperialis concessio sub quacunque forma a solutione decimarum eximere non potest. – (Nec occasione etc.:) Decimae novalium non pertinent ad laicum, qui decimas habet in feudum. H. d.
Idem Vercellensi Episcopo.
Tua (Et infra: [cf. c. prox. seq.]) Porro quum laicis nulla sit de spiritualibus concedendi vel disponendi attributa facultas, imperialis concessio, quantumcunque generaliter fiat, neminem potest a solutione decimarum eximere, quae divina constitutione debentur. Nec occasione decimationis antiquae, licet in feudum decimae sint concessae, sunt decimae novalium usurpandae, quum in talibus non sit extendenda licentia, sed potius restringenda. [Quoniam igitur etc. cf. c. prox. seq.]
CAP. XXVI.
Sine deductione seminis et sumptuum debent dominus et colonus decimam solvere, et non cui voluerint ecclesiae vel pauperibus, sed ecclesiae, cui debentur, nec ab hoc excusantur propter malitiam clericorum.
Idem eidem.
Tua nobis fraternitas intimavit, quod quidam laici tuae dioecesis, et alii plures episcopatuum adiacentium, decimas ecclesiis et clericis tuis perversis machinationibus subtrahere moliuntur, et conceptae perversitatis audaciam non curant satisfactione debita emendare. Quidam enim ex eis semen et sumptus, qui fiunt in agricultura, dicunt primitus deducendos, et de residuo impendendam esse decimam asseverant. Alii vero de portione fructuum, quam a colonis accipiunt, partem decimae separantes, eam capellis suis, aut aliis clericis seu ecclesiis, aut etiam pauperibus conferunt, vel in usus alios pro sua voluntate convertunt. Nonnulli etiam vitam clericorum tanquam abominabilem detestantes, decimas eis ob hoc subtrahere non verentur. †Quidam insuper asserentes, se possessiones et omnia iura sua cum omni onere et districtu per imperialem concessionem adeptos, decimas sub huiusmodi generalitate detinere praesumunt. Occasione praeterea veteris decimationis, quam asserunt sibi concessam, aliqui decimas novalium sibi non metuunt usurpare. Verum, si ad Deum, a quo cuncta bona procedunt, assertores huiusmodi debitum respectum haberent, ius ecclesiasticum diminuere non contenderent, nec decimas, quae tributa sunt egentium animarum, praesumerent detinere. Quum enim Deus, cuius est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo, deterioris conditionis esse non debeat, quam dominus temporalis, cuius statutum debitum de terris, quas exhibet aliis excolendas, non quidem deductis sumptibus aut semine separato, necessario, cum integritate persolvitur: nimis profecto videtur iniquum, si decimae, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi praecipit, suas esse decimas et primitias asseverans, occasione praemissa vel excogitata magis fraude diminui forte valeant, quum Deo debita sit solutio decimarum in tantum, ut ad eas clericis exhibendas, quibus eas ipse pro suo cultu concessit, laici, si moniti reddere forte noluerint, ecclesiastica sunt districtione cogendi. Et quum de cunctis omnino proventibus decimae sint reddendae, sicut colonus de parte fructuum, quae sibi remanet ratione culturae, sic et dominus de portione, quam percipit ratione terrae, decimam reddere sine diminutione tenetur. Praetextu vero nequitiae clericorum nequeunt eas aliis, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio erogare, quum nulli sit licitum aliena cuiquam concedere praeter domini voluntatem, †quanquam per sollicitudinem officii pastoralis clerici sint a sua nequitia coercendi (Et infra: [cf. c. prox. anteced.]) Quoniam igitur pati nolumus, nec debemus, ut ecclesiarum et clericorum iura praesumptione qualibet minuantur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus omnes, qui ratione personarum aut etiam praediorum decimas ecclesiis et clericis tuae dioecesis exhibere tenentur, ad eas cum integritate reddendas, appellatione remota, auctoritate apostolica per excommunicationis vel interdicti sententiam compellas. Praeterea, ut clericos tuae dioecesis de quibus fuerit in auditorio tuo querela proposita, de decimis ante dictis et fructibus perceptis et eis ad plenam sub tuo examine iustitiam faciendam compellere valeas, non obstante appellationis obiectu interpositae in elusionem ecclesiasticae disciplinae, devotioni tuae praesentis scripti pagina duximus indulgendum.
CAP. XXVII.
Privilegium super decimis non solvendis, ecclesiasticae personae concessum, novalia comprehendit. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm.
Idem Abbati sanctae Columbae Senonensis.
Ex parte tua †fuit postulatum a nobis, quod, quum tibi de laboribus tuarum parochiarum, sicut asseris, sit indultum decimas cum integritate percipere, tibi vellemus misericorditer indulgere, ut de terris, quae infra parochias tuas rediguntur noviter ad culturam, de indulgentia nostra exigendi decimas facultatem haberes. Quum igitur tibi quod maius est sit concessum, ut videlicet decimas de laboribus terrae parochiarum tuarum cum integritate percipias, de novalibus eas exigere satis potes; quia, ubi maius tibi conceditur, minus etiam in hoc casu concessum esse videtur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
CAP. XXVIII.
Negotiator de lucro decimam solvit, deductis expensis, quas facit de pecunia decimata; expensae vero, quae fiunt pro habendis fructibus, non deducuntur, et de fructibus solvitur decima, etiam non deductis expensis factis pro re restauranda.
Idem Heliensi Episcopo.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Explicari praeterea postulasti, utrum quis possit de molendinis et piscariis necessarias expensas deducere prius, quam solvat decimas ex eisdem, sicut est in negotiatione concessum. Ad quod sine praeiudicio melioris sententiae respondemus, quod, licet circa res acquisitas vel factas de pecunia decimata, quum ipsae venduntur, credamus deducendas expensas, et de residuo quasi de lucro decimas persolvendas, ut, si vendatur domus, ager, vinea, clibanus, molendinum, grex aut quaelibet merces, expensas tamen, quae fiunt pro fructibus percipiendis, ex illis, de quibus fructus proveniunt, non credimus deducendas, etiamsi fuerint decimatae, quoniam salva decima fructus efficiuntur eorum, qui faciunt ipsas expensas. Fructus autem ipsos alienari posse, non credimus, nisi cum onere decimarum. Nec pro restaurando detrimento quarumlibet rerum, ex quibus decimae persolvuntur, credimus deducendas expensas de proventibus decimandis, quia penes dominum res permanent restauratae, ut si pars aliqua moriatur armenti, deterioretur vinea, portio mercis depereat, vel totus clibanus destruatur. [Quaesivisti etc. – cf. c. 8. de fide instr. II. 22. – Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. XXIX.
Qui praescribit decimam in aliena parochia, si ibi insurgunt novalia, ipsorum decimas non habebit.
Idem.
Quum contingat interdum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 28. de iurei. II. 24.]) Praeterea requisisti, quum aliqua praedia, de quibus ecclesiis aut personis ecclesiasticis decimae solvebantur, ad Cisterciensem ordinem donationis vel emptionis aut alio titulo devolvuntur, an iidem fratres de talibus praediis ipsis ecclesiis vel personis decimas solvere teneantur. Super quo tibi tale damus responsum, quod, quum praedictis fratribus a sede apostolica sit indultum, ut de laboribus suis, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas nulli prorsus persolvere teneantur, de praediis taliter acquisitis, ecclesiis vel personis ecclesiasticis decimas solvere non tenentur; dummodo propriis manibus eorum seu sumptibus excolantur. Quum autem in quibusdam parochiis ad quasdam ecclesias vel personas ecclesiasticas ab antiquo pertineat perceptio decimarum, et de novo fiant novalia in eisdem: quaeris a nobis, ad quem huiusmodi novalium decima incipiat pertinere. Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de iure communi pertineat, decimae quoque novalium, quae fiunt in parochiis earundem, ad ipsas procul dubio pertinere noscuntur, nisi ab his, qui alias percipiunt decimas, rationabilis causa ostendatur, per quam appareat, novalium ad eos decimas pertinere. [Dat. Later. XVI. Kal. Iun. A. III. 1210.]
CAP. XXX.
Decima omnium fructuum praedii debetur ei, qui decimas ibi praescripsit: sed ad aliud praedium praescriptio non extenditur.
Idem Episcopo Belvacensi.
Quum in tua dioecesi quaedam monasteria et conventuales ecclesiae in multis parochiis maiores decimas percipiant et minutas, [et] de quibusdam fructibus, annuatim perceptis, non fuerunt decimae persolutae †[quae tamen modo persolvuntur,] quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, utrum decimae fructuum praedictorum ad parochiales ecclesias, quae nec maiores percipiunt nec minutas, an ad monasteria et illas [ecclesias] conventuales, quae decimas alias percipiunt ab antiquo, debeant pertinere. Ad quod sic Respondemus, quod, si fructus praedicti de illa terra proveniunt, de qua monasteria vel conventuales ecclesiae aliquos percipiebant ratione decimarum proventus, eis proculdubio decimae fructuum debentur eorum, quum ipsis terra illa ab antiquo fuerit decimalis, et non debeat una eademque ecclesia diverso iure censeri; alioquin parochialibus ecclesiis exsolvantur, ad quas de iure communi spectat perceptio decimarum. [Sane quia contingit etc. – cf. c. 27. de spons. IV. 1. – Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XXXI.
Laici ecclesias vel decimas donare non possunt, etiamsi sunt reges, nec ex eorum titulo praestatur causa praescribendi.
Idem Vesprimensi Episcopo.
Dudum adversus fratres Hierosolymitani hospitalis sancti Stephani Albensis te proponente in nostra praesentia quaestionem, quod ipsi decimas, de laboribus rusticorum suorum Vesprimensis ecclesiae debitas, non permitterent tibi solvi, †eosdem citavimus, praefigentes eis terminum concilium generale, quo cum instrumentis et rationibus suis nostro se conspectui praesentarent, tibi respondere parati. Comparentibus igitur te ac ipsis statuto termino coram nobis, dilectum fllium nostrum G. tit. S. Martini presbyterum cardinalem tibi et eis concessimus auditorem, coram quo decimas terrarum, quae per rusticos hospitalis Vesprimensis dioecesis excoluntur, et de Ciroga et de Novacularia ecclesias, quae per ipsos hospitalarios detinentur, easdem, tanquam ad te spectantes, intentione tua de iure communi fundata petisti. Prior autem hospitalis eiusdem in praedictis decimis et ecclesiis praescriptionem allegans, proposuit, se tibi non teneri super his aliquatenus respondere. Quod quum per auditorem eundem ad nostram audientiam pervenisset, mandavimus, quod idem prior praescriptionis titulum, quem allegavit, probaret, qui tandem post deliberationem praehabitam coram venerabili fratre nostro Albanensi episcopo, qui post recessum memorati cardinalis de causa cognovit, inclytae recordationis B. regis ac E. matris ipsius reginae Hungariae privilegia exhibuit, qui ecclesiam sancti Stephani, ad quam dictae ecclesiae cum eisdem decimis pertinebant, in perpetuam eleemosynam hospitali donationis titulo concesserunt, confirmationis bonae memoriae Clementis Papae praedecessoris nostri scriptum exhibens, per quod probare volebat, concessionem praedictam plenum habere vigorem, †et asserens nihilominus, ipsam a felicis recordationis Lucio Papa praedecessore nostro postmodum confirmatam. Ceterum ex parte tua fuit propositum ex adverso, quod in decimis et in ecclesiis a rege et regina donatis praescriptionem non poterat opponere pars adversa, quae nec a donatione ipsorum initium habere poterat, nec a confirmatione praefata tantum effluxit temporis, quod possit praescriptio confirmari, et sic donationis regis ac reginae allegatus titulus nullus erat; quum sacrilegii crimen incurrat secundum canonicas sanctiones, qui ecclesias vel ecclesiasticum aliquid de manu receperit laicali. †Unde si contingat, laicum in donatione ecclesiae talibus verbis uti: “do tibi ecclesiam talem:” nihil aliud concedere intelligitur, nisi ius patronatus tantum, quod habet in ipsa, prout in constitutione a nobis edicta continetur expresse. Contra confirmationem autem fuit hoc modo responsum, quod, quum confuse ipsa ecclesia S. Stephani cum omnibus decimis et ecclesiis et aliis quae ad eandem pertinent, confirmetur, ius episcopale non tollitur; quum de illo non exprimatur ibidem, sed tantum debita decimarum portio, intra parochiam S. Stephani collatarum, secundum terrae consuetudinem eisdem hospitalariis reservetur; praesertim quum petitae decimae a te in parochia S. Stephani non consistant, quod de plano confessa est pars adversa. Econtra vero fuit a parte altera replicatum, quod, quum spatio XXX. annorum tacueris, iuri tuo tacite renunciasse videris. Sed et hoc pars tua visa est repellere allegando, quod XXX. annorum taciturnitas non in iure communi, sed in privilegiis noscitur obtinere, unde iure communi, quod habet episcopus in decimis vel ecclesiis suae dioecesis, non nisi XL. annorum taciturnitate privatur. Nos igitur his et aliis, quae hinc inde fuerunt proposita, plenius intellectis, quum donatores praedicti conferre non potuerint aliis quae ipsi de iure non poterant possidere, et ex confessione partis adversae liquido nobis constat, petitas decimas et ecclesias intra parochiam sancti Stephani non concludi, etiamsi praefata donatio teneat, quum per confirmationem praedicti Clementis super ecclesia sancti Stephani hospitali cum decimis et aliis pertinentibus ad se factam, etiamsi authenticum appareret, iuri episcopali nullatenus derogetur, de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica sententialiter prohibemus, ne fratres hospitalis praesumant ulterius impedire, quo minus decimas percipias memoratas, et pacifice possideas in futurum.
CAP. XXXII.
Domini praediorum cogi possunt, ut praedia dent colenda talibus, a quibus sine contradictione ecclesia possit decimas consequi. H. d. usque ad §. Illae – (Illae etc.:) Iste §. propter sui brevitatem non summatur.
Idem in concilio generali.
In aliquibus regionibus quaedam permixtae sunt gentes, quae secundum suos ritus decimas de more non solvunt, quamvis censeantur nomine Christiano. His nonnulli domini praediorum ea tribuunt excolenda, ut decimis defraudantes ecclesias, maiores inde reditus assequantur. Volentes igitur super his ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus, ut ipsi domini, talibus personis et taliter sua praedia excolenda committant, quod absque contradictione ecclesiis decimas cum integritate persolvant, et ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur. Illae quippe decimae necessario solvendae sunt, quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata.
CAP. XXXIII.
Prius solvendae sunt decimae, quam census seu tributa, et, si prius illa solvuntur, postea decimari debent.
Idem in eodem.
Quum non sit in homine, quid semen serenti respondeat, quoniam iuxta verbum Apostoli, “neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus,” ipsum, qui de mortificato semine plurimum fructum affert, nimis avare quidam in decimis defraudare nituntur, census et tributa, quae interdum indecimata praetereunt de frugibus primitus deducentes. Quum autem in signum universalis dominii quasi quodam titulo speciali sibi Dominus decimas reservaverit, nos, et ecclesiarum dispendiis et animarum periculis obviare volentes, statuimus, ut in praerogativam dominii generalis exactionem tributorum et censuum praecedat solutio decimarum, vel saltem hi, ad quos census vel tributa indecimata pervenerint, quoniam res cum onere suo transit, ea per censuram ecclesiasticam decimare cogantur ecclesiis, quibus de iure debentur.
CAP. XXXIV.
Cistercienses, templarii et hospitalarii de fructibus possessionum, quas acquisierunt post concilium generale, de quo hic, decimas solvere tenentur, si de illis possessionibus prius solvebantur decimae.
Idem in eodem.
Nuper abbates Cisterciensis ordinis in generali concilio a congregati ad commonitionem nostram provide statuerunt, ne de cetero fratres ipsius ordinis emant possessiones, de quibus decimae debeantur ecclesiis, nisi forte pro monasteriis noviter fundandis, et si tales possessiones eis fuerint pia fidelium devotione collatae, aut emptae pro monasteriis de novo fundandis, committantur aliis excolendae, a quibus ecclesiis decimae persolvantur, ne occasione privilegiorum suorum ecclesiae ulterius praegraventur. Decernimus [ergo,] ut de alienis terris et amodo acquirendis, etiamsi eas propriis manibus aut sumptibus excolant, decimas persolvant ecclesiis, quibus ratione praediorum antea solvebantur nisi cum ipsis ecclesiis aliter duxerint componendum. Et hoc ipsum ad alios regulares, qui gaudent similibus privilegiis, extendi volumus et mandamus, ut ecclesiarum praelati promptiores et efficaciores exsistant ad exhibendum eis de suis malefactoribus iustitiae complementum, eorumque privilegia diligentius et perfectius studeant observare.
CAP. XXXV.
Gregorius IX.
Interdicimus universis personis ecclesiasticis, ut decimas, detentas a laicis, ad alienas ecclesias pertinentes, in pignus recipere ab eisdem laicis non praesumant.
TITULUS XXXI.
DE REGULARIBUS ET TRANSEUNTIBUS AD RELIGIONEM.
CAP. I.
Non potest quis ad religionem admitti, nisi volens et in aetate idoneus.
Ex concilio Maguntino.
Nullus tondeatur, nisi in legitima aetate et spontanea voluntate.
CAP. II.
Impubes monasterium ingressus post annum a parentibus revocari non potest. H. d. primo. Pubes per vim ingressus post annum exire vel a parentibus revocari non potest. H. d. secundo. Abbas Siculus.
Ex eodem.
Si quis ante annos legitimos tonsuratus est sine consensu parentum suorum, [et] si parentes ipsius infra annum non se reclamaverint ad principem, aut ad proprium episcopum vel ad missum dominicum: in ipso clericatu permaneat. Si vero post legitimos annos per vim clericus factus est, et nec ipse, nec parentes eius infra annum ad memoratas personas reclamaverint, in clericatu ita permaneat, sicut is, de quo superius dictum est. [Si vero praefatae personae etc.]
CAP. III.
Clericus saecularis, utens habitu et nomine monachali, cogitur, ut fiat monachus, vel ab hoc desistat.
Ex concilio Toletano.
Ut clerici, qui se fingunt habitu et nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur, ut vel veri monachi sint, vel veri clerici.
CAP. IV.
Novitia, quae sponte se ingerit actibus professarum, per hoc censetur professa. H. d. et est casus multum notabilis.
Ex concilio Arelatensi.
Vidua, si sponte velum conversionis, quamvis non sacrum, sibi imposuerit, et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit nolit, sanctimoniae habitum ulterius debet habere, licet sacramento firmare velit, eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse, ut iterum deponere posset.
CAP. V.
Monachus temere ad aliud monasterium transire vel peculium habere non potest.
Gregorius Anthemio Subdiacono.
Ioannes frater †et coepiscopus noster [directo] per Iustum clericum [suum capitulari inter alia plura hoc nobis noscitur intimasse, aliquos monachos monasteriorum in Surrentina dioecesi positorum de monasterio in monasterium, prout eis libuerit, transmigrare, et a proprii abbatis regula desiderio rei saecularis abscedere, sed et, quod non licere notum est, peculiaritati eorum singulos studere.] Propterea [experientiae] tuae Praesenti iussione mandamus, ut neque monachum ulterius de monasterio in monasterium temere migrare liceat, nec eorum aliquem peculiare quicquam habere permittas. Sed si [quilibet] hoc praesumpserit, in monasterio, in quo ab initio conversatus est, et sub abbatis sui regula, de qua fugerat [eum] competenti coercitione reddatur, [ne si tantam iniquitatem etc.]
CAP. VI.
Ubi est dura congregatio vel religio, requiritur in profitente plena pubertas, scilicet tempus XVIII. annorum. H. d. habito respectu ad mentem literae, et est textus singularis.
Ex Registro Gregorii.
Quia in insulis dura est congregatio monachorum, etiam pueros in eorum monasteriis ante XVIII. annum suscipi prohibemus. Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in urbem Romanam transmittat. Hoc in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire.
CAP. VII.
Si Cisterciensis sine licentia sui abbatis ad aliud monasterium transit, ad proprium monasterium regredi cogitur.
Alexander III. Archiepiscopis et aliis ecclesiarum Praelatis per Galliam constitutis.
Non est vobis dubium †aut incertum, quomodo fratres religiosi Cisterciensis ordinis ea praeemineant religione et virtute, quod ex institutione Patrum et praedecessorum nostrorum hi, qui in eorum monasteriis professionem faciunt, sine abbatis sui licentia prohibentur de claustro discedere, et discedentes in aliis monasteriis recipi. Inde est, quod nos eandem institutionem non solum amicam religioni, sed etiam rationi consonam sollicite conservare volentes, Universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus monachos vel conversos Cisterciensis ordinis post factam in monasteriis professionem sine licentia abbatum suorum per episcopatus vestros recipi nullatenus permittatis. Et si qui ex eis fuerint, qui sine licentia abbatum suorum de monasterio, in quo professionem fecerint, exire praesumpserint, et commoniti ad sua monasteria celeriter non redierint, eos tam diu appellatione remota censura ecclesiastica percellatis, donec ad monasteria, unde exierint, regredi compellatis.
CAP. VIII.
Professio, facta ante XIV. annum, non obligat; post XIV. vero, si fit per susceptionem habitus professorum, etiam non obligat, nisi detur perseverantia tridui.
Idem Magistro F. Civitatensi Canonico.
Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod eremitae de Montefoll. quosdam pueros infra XIV. annum seduxerunt in tantum, quod quidam illorum, suasionibus eorum assensum praebentes, statim religionis habitum in ipsorum monasteriis susceperunt, quorum unus T. nomine statim poenituit, quod habitum induisset, †id, quod fecerat, suis parentibus intimavit, qui ad locum ipsum mora postposita accedentes, eum exinde traxerunt. Et quum non stetisset ibi nisi per unam noctem, ut accepimus, praefati eremitae et quidam alii non permittunt eum quandam puellam ducere in uxorem, quam ipse iuravit in uxorem accipere, ac, sicut dicitur, desponsavit. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita ac cognita, si tibi constiterit, quod praefatus T. ante consummationem XIV. anni susceptum habitum deposuerit, aut si post XIV. annum habitum ipsum sine probatione susceperit, et infra triduum deposuerit, eum ab impetitione praedictorum eremitarum vel aliorum in hac parte, occasione et appellatione cessante denuncies penitus absolutum, et eam, quam, postquam exivit, iuravit accipere in uxorem, libere posse traducere, si alia causa rationabilis non obsistat.
CAP. IX.
Qui recipit habitum professorum, ubi distincti sunt habitus, compellitur ibi vel alibi esse religiosus; sed, si recipit habitum novitiorum, potest ad saeculum redire.
Idem Eliensi Episcopo.
Super eo, quod quaesitum fuit a nobis ex parte tua de clericis, qui religionis habitum susceperunt, et ante professionem ad priorem statum sunt reversi, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si austeritatem religionis, ad quam migrasse noscuntur, servare noluerint, ad minorem religionem sunt cogendi transire. Nec amplius in ecclesiis saecularibus debent assumi, ne contra votum suum, quod Domino fecerunt, in animarum suarum periculum venire probentur. Verum si ante susceptum huiusmodi habitum in probatione positi recedere voluerint, secundum regulam beati Benedicti non videtur prohiberi ad priorem statum redire, quae videtur praecipere, ut in eadem veste, in qua veniunt, revertantur. [Praeterea etc. cf. c. 1. de conv. coni. III. 32.]
CAP. X.
Canonicus regularis potest effici monachus, si religio, ad quam transit, est strictior sua; alias secus.
Index Ambianensi Episcopo.
Sane de canonico, qui in ecclesia Aromatensi professionem fecerat, et fugerat ab eadem, in monachum a quodam abbate recepto id tuae fraternitati significamus, quod, si locus, ubi nunc permanet, maioris religionis, quam ecclesia Aromatensis exsistat, ipsum in eodem loco cum pura conscientia remanere permittas; alioquin eum ad priorem ecclesiam redire compellas. [Porro etc. cf. c. 3. de div. IV. 19.]
CAP. XI.
Minor XIV. annis profitendo non obligatur religioni, nisi factus maior ratum habuerit.
Idem Belvacensi Episcopo.
Significatum est nobis, †et pro certo monstratum, quod Guiboldus, nondum incipiens esse XIV. annorum, timore magistri, qui eum literis erudiebat, habitum religionis apud ecclesiam de Resone suscepit, et inde sicut puer infra annum exivit, et per saeculi vanitates iam sex annis et eo amplius vagabundus discurrit. Unde, quoniam huius rei veritas nobis non constat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus rem ipsam diligenter inquiras, et, si inveneris, quod G. non fuisset a parentibus oblatus, †nec inceperit esse XIV. annorum, quando ad religionem accessit, et infra XIV. annum facti voti poenitens a religione recesserit, si in saeculo voluerit remanere, eum ab illo voto professionis, quod fecit, auctoritate pontificali denuncies absolutum, et absolutionem eius tam ecclesiae de Resone quam populo tuae civitatis studeas publicare. Si autem a parentibus forte fuerit oblatus, seu XIV. annum compleverit, quum religionem intravit, seu post decimum quartum annum professionem a se prius factam ratam habuerit, eum ad eandem vel ad aliam religionem cum omni districtione transire compellas.
CAP. XII.
Si filia, minor XII. annis a parentibus monasterio tradita, maior facta sponte veletur, ad saeculum redire non potest.
Clemens III.
Quum virum †te prudentem fore noverimus et discretum, si in quibus dubitas consilium a nobis sollicitudine pastorali requiris, et tibi de iure canonico, quod possumus, respondemus, et prudentiam tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Curasti siquidem tua nobis insinuatione proponere, Utrum ea, quae infra discretionis annos a parentibus monasterio tradita est, et habitum religionis induens, benedictionem accepit, et exiens postmodum se cuidam militi copulavit, ex quo etiam prolem suscepit, ad monasterium redire cogatur, quum illa se asserat, postquam consentiendi habuerit aetatem, dissensisse, et benedictionis munus invitam se suscepisse commemorat. Super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum iuxta concilii Toletani censuram monachum aut paterna devotio aut propria professio faciat, quicquid horum fuerit allegatum, tenebit, revertendi ad saeculum aditu penitus interdicto. Non enim videtur illa monasticae professionis a se posse iugum excutere, quum eam non constet evidenter contradixisse, quum benedictionem accepit, quam utique non nisi in aetate discretionis recipiunt quae velantur, praesertim si ratihabitione secuta, etsi eam quandoque contradixisse constiterit, quod ante gestum fuerat roboratur. Nec obloquitur quod de sancti viri praedecessoris nostri Leonis Papae constitutione per contrarium sensum sumitur, ut puellae, quae coactae parentum imperio virginitatis habitum susceperunt, ipsum possint sine praevaricatione deserere, quum de ea recte possit intelligi, quae in aetate nubili noscitur constituta. Tunc enim, quia liberum habet arbitrium, in electione propositi sequi parentum non cogitur voluntatem.
CAP. XIII.
Valet professio facta sine susceptione habitus religionis.
Idem.
Porrectum nobis ex parte tua petitorium continebat, quod I. canonicus Acherontinus, infirmitate gravatus, votum, ut fieret monachus, se asserit emisisse; unde metuens, ne voto decederet non completo, iunctis manibus tibi se reddidit in monachum et in fratrem. †Alii quoque in tua absentia sese in sacerdotum manibus monachos fieri devoventes, sani facti ad vomitum redierunt, et, quum familiares monasterii tui antea exstitissent, quia non fuerunt ad antiquam familiaritatem admissi, adversarii facti sunt pro amicis. Utrum ergo talium facta dissimulare valeas, ne fiant deteriores, an compellendi sint ad complenda promissa, per nos postulas edoceri. Nos ergo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum monachum non faciat habitus, sed professio regularis, ex quo a convertendo votum emittitur, et recipitur ab abbate, talis, ut fiat monachus, et reddat Domino quae promisit, erit utique non immerito compellendus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]
CAP. XIV.
Si pater se cum bonis suis et filio impubere obtulit monasterio, filius factus maior exire potest religionem et legitimam a monasterio petere.
Coelestinus III.
Quum simus: (Et infra:) Sane nuper nostris auribus est relatum, quod, quum B. miles leprae morbo Domino permittente esset respersus, se cum filio suo discretionis annos nullatenus attingente ad quoddam monasterium, cum bonis suis etiam, quae a monasterio ipso tenuerat, contulisset, dictum filium suum fecit habitum suscipere monachalem. †Quumque ipsi puero disciplina monastica propter asperitatem regulae displiceret, infra X. hebdomadarum spatium a monasterio et habitu taliter suscepto resiliens, bona patris ab abbatia illa coepit cum instantia postulare. Et quum super hoc ad dioecesanum episcopum quaestio delata fuisset, et coram eo aliquamdiu disceptatum, quia plerique dissentire de rigore canonum videbantur, si consanguinei dicti pueri possent testibus comprobare, illum, quando fuit oblatus, infra annos discretionis exsistere, ipsum tali voto nullatenus obligari: dictus abbas ad Maguntinae sedis audientiam appellavit, et quidam de consanguineis eiusdem pueri ad Romanam ecclesiam appellationem, sicut ex literis Aug. episcopi comperimus, transtulerunt. Ideoque Discretioni tuae taliter respondemus, quod, si dictus puer ad annos discretionis pervenerit, et habitum retinere noluerit monachalem, si ad hoc ipsum induci nequiverit, non est ullatenus compellendus, quia tunc liberum sibi erit, eum dimittere, et bona paterna, quae ipsi ex successione proveniunt, postulare.
CAP. XV.
Furiosus profitendo non obligatur; nisi factus sanae mentis ratum habuerit.
Innocentius III. Episcopo et Capitulo Targilensibus.
Sicut tenor literarum †vestrarum nobis aperuit, quum lator praesentium in sacerdotali esset officio constitutus, et tanta rerum temporalium indigentia laboraret, quod nec sibi nec suis progenitoribus seu fratribus in necessitatibus propriis posset a quatenus providere: proprii corporis laboribus et maris periculis multis se non dubitavit exponere, ut de suo labore et acquisitione honesta suam et suorum posset indigentiam relevare. Contigit autem post haec, quod ipse, longe a vestra civitate consistens, tam gravi coepit aegritudine laborare, quod extra se positus desperaret de vita praesenti, et dum in tali esset articulo constitutus, a quodam simplici monacho indutus fuit habitu monachali, et ad monasterium deportatus. Deinde, paucis diebus elapsis, quum iam esset in principio suae convalescentiae, deposuit habitum, et licentia eiusdem loci abbatis monasterium dereliquit, et cupiens progenitorum suorum indigentiis subvenire, a vobis suppliciter postulavit, ut posset, sicut prius, in sacerdotali officio ministrare et vobiscum pariter conversari. Quid autem super his vobis fuerit faciendum, sacro apostolicae sedis oraculo humiliter petitis edoceri. Nos igitur Consultationi vestrae taliter respondemus, quod, licet ista duo inter se repugnantia videantur ut quisquam scilicet sit extra se positus et de praesenti vita desperet, si tamen eo tempore, quo P. sacerdos lator praesentium positus extra mentem asseritur, indutus fuit habitu monachali, quum alienatus non sentiat, ac per hoc non valeat consentire, eum denuncietis ab observatione monastici ordinis absolutum, nisi postquam mentis suae factus est compos, spontanea voluntate professionem fecerit monachalem. [Dat. Laterani. 1198.]
CAP. XVI.
Professio nec fieri, nec recipi debet infra tempus probationis; sed facta et recepta tenet. Hoc dicit, et est casus notabilis, et quotidie allegatur.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Ad apostolicam sedem, †quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, super diversis articulis quaestiones dubiae referuntur, ut quod ab ea fuerit super earum solutione responsum indubitanter ab omnibus teneatur. Ex parte siquidem tua tales nuper suscepimus quaestiones, quod, Quum monachum fieri ante unius anni probationem regularis institutio interdicat, †monachi et moniales in tua dioecesi constituti tam clericos quam laicos utriusque sexus, sanos pariter et infirmos, religionis habitum volentes assumere, nutu etiam aliquo profitentes, interdum absque omni professione recipiunt, quandoque professionem illico facientes. Unde multa mala noscuntur saepius provenire, quum infirmi ad monasterium iam translati, et, emissa professione, postquam de infirmitatibus convaluerint, habitum religionis abiiciant, et ad propria revertantur. Contingit etiam tales in propriis domibus remanere, quum monachi per eos, dum vivunt, nolunt sua monasteria praegravari. Sani etiam sic sine probatione recepti, retro adspicientes matrimonia contrahunt, reiecto habitu regulari; de quibus si habitum religionis assumunt ante unius anni probationem vel temporis competentis, utrum facta professione a talibus vel amissa monachi debeant reputari, et, si coniugatus converti desiderans recipiendus sit in monachum, nisi uxor perpetuam continentiam repromittat, certificari a sede apostolica postulasti. Nos igitur Quaestionibus tuis taliter ex ordine respondemus, quod licet tempus probationis a sanctis Patribus sit indultum non solum in favorem conversi, sed etiam monasterii, ut et ille asperitates istius, et istud mores illius valeat experiri, (quod utrumque diligenter est observandum, praesertim quum ab utroque de reliquo factat certa notitia non habetur), si tamen ante tempus probationis regulariter praefinitum is, qui converti desiderat, habitum recipit et professionem emittit, abbate per se vel per alium professionem recipiente monasticam, et monachalem habitum concedente: uterque renunciare videtur ei, quod pro se noscitur introductum. Ideoque obligatur quidem per professionem emissam pariter et acceptam ad observantiam regularem, et vere monachus est censendus, quia multa fieri prohibentur, quae, si facta fuerint, obtinent roboris firmitatem. Prohibendum est autem abbatibus, ne passim ante tempus probationis quoslibet ad professionem recipiant, et, si contra formam praescriptam quoslibet indiscrete receperint, animadversione sunt debita corrigendi, quum in subsidium fragilitatis humanae spatium probationis sit regulariter institutum. Quum autem vir etc. (cf. c. 13. de conv. coni. III. 32.) [Dat. Lat. IX. Kal. Dec. 1198.]
CAP. XVII.
Qui professionem fecit, licet in claustro nunquam permanserit, sed in saeculo, et suis bonis usus fuerit, ad observantiam regularem compellitur.
Idem Aconensi Episcopo.
Sicut nobis ex parte tua fuit propositum, quidam clericus, quum aegritudine nimia laboraret, quasi de morte securus, et de recuperanda sanitate desperans, habitum canonicorum regularium petiit et accepit, ea in susceptione habitus exprimens et promittens, quae solent in huiusmodi re promitti. Sed nec ad ecclesiam transiit, utpote infirmitate gravatus, nec bonis suis uti cessavit. Postmodum vero sospitate suscepta post XV. annos et ultra, videntibus et scientibus venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio priore, et canonicis ecclesiae Nazarensis, a quibus habitum susceperat regularem, †tu, licet eo tempore, quo habitum susceperat in ecclesia Nazarensi, prioris sollicitudinem exerceres, immemor eorum, quae facta fuerant circa ipsum, in Acconensem eum canonicum suscepisti. Quia vero quid super hoc facere debeas per nostras postulas literas edoceri, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si regularem habitum se postulante suscepit, et ad observationem religionis canonicae sua se professione ligavit, ad resumendum habitum ecclesiastica est districtione cogendus, quum, quod tanto tempore extra canoniam mansit, non in excusationem eius, sed in maioris transgressionis augmentum merito valeat allegari. [Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.]
CAP. XVIII.
Potest religiosus zelo sanctioris vitae ad religionem transire strictiorem, petita prius licentia praelati sui, licet non obtenta, etiam si primum monasterium sit privilegiatum, quod de illo ad aliud etiam arctius transire non possit. H. d., et est casus notabilis, et quotidie allegatur.
Idem Priori et Conventui Dimoliensi.
Licet quibusdam monachis et canonicis, nec non hospitalariis et templariis a sede apostolica sit indultum, ne, postquam aliquis professus fuerit apud eos, ad alium locum possit ipsis invitis arctioris etiam religionis obtentu transire, ut unusquisque secundum Apostolum in ea vocatione permaneat, in qua dignoscitur esse vocatus; quia tamen, ubi spiritus Dei est, ibi libertas, et qui Dei spiritu aguntur non sunt sub lege, quia lex non est posita iusto: ea ratione videtur hoc illis fuisse concessum, ne quis ex temeritate vel levitate in iacturam vel iniuriam sui ordinis sub praetextu maioris religionis ad alium ordinem transvolaret, sicut frequenter a multis constat esse praesumptum, non quidem ut ei transeundi licentia denegetur, qui eam cum humilitate ac puritate duxerit postulandam, ut non ficte, sed vere ad frugem melioris vitae valeat transmigrare. Talis ergo, postquam a praelato suo transeundi licentiam postulaverit, ex lege privata, quae publicae legi praeiudicat, absolutus, libere potest sanctioris vitae propositum adimplere, non obstante proterva indiscreti contradictione praelati, quia privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate; quum etiam Romanus Pontifex, qui supremam in ecclesia obtinet potestatem, archiepiscopis et episcopis cedendi licentiam ex iusta causa petentibus sine difficultate concedat. Quocirca noverint universi, quibus huiusmodi privilegium est concessum, se ad concedendam licentiam transeundi taliter postulantibus de iure teneri, quia, sicut subditus a praelato cum humilitate et puritate debet transeundi licentiam postulare, ne bonum obedientiae contemnere videatur, sic profecto praelatus subdito sine difficultate et pravitate qualibet debet transeundi licentiam indulgere, ne videatur propositum impedire divinitus inspiratum. Si vero probabiliter dubitetur, utrum quis velit ad ordinem arctiorem aut laxiorem ex caritate, an ex temeritate transire: superioris est iudicium requirendum, ne forte angelus satanae in lucis angelum se transformet: illa semper regula inviolabiliter observata, ut nullus [episcopus] absque licentia Romani Pontificis praesumat occasione quacunque deserere praesulatum, quoniam, sicut maius bonum minori bono praeponitur, ita communis utilitas speciali utilitati praefertur. Et in hoc casu recte praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Ad quod utique designandum unigenitus Dei filius Iesus Christus non de Rachele secundum carnem natus est, sed de Lia, nec legitur eum in domum suam Maria recepisse, sed Martha. Unde, quando potest episcopus praeesse pariter et prodesse, non debet cedendi licentiam postulare, aut etiam obtinere. Quum ergo dilectus filius R. monachus vester ad fratres Cisterciensis ordinis transmigraverit, non ut ordini vestro aliquatenus derogaret, sed ut apud eos vitam duceret arctiorem, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super eo, quod de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta fecisse dignoscitur, eum nullatenus molestetis, quia caritas est fons proprius, cui non communicat alienus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Kal. Mai. Ao. IX. 1206.]
CAP. XIX.
Coniuges religionem profitendo ab invicem devertere possunt; aliter si se abiuraut et non continent, illicitum est iuramentum.
Idem Praeposito, et Decano, et Scholastico Demerensibus Coloniensis dioecesis.
Veniens ad apostolicam sedem G. mulier latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum matrimonium cum E. de Hard. Coloniensis dioeceseos in facie ecclesiae contraxisset, et diutius cohabitasset eidem, orta est dissensio inter ipsos in tantum, ut, quod deinceps alter non requireret alterum, uterque corporaliter praestitit iuramentum, hanc vir ipse divortii causam assignans, quod quandam ipsius mulieris amitam cognovisset, antequam eam duceret in uxorem. Quod licet assererent quamplurimi, non tamen fuit super hoc ecclesiae facta fides. Quum autem postmodum ad secunda vota convolasset uterque, secundo viro viam universae carnis ingresso, adhuc priore viro superstite, dicta mulier se fecit in arcto loco ad poenitentiam agendam includi, ubi, sex annis in devotione peractis, audiens a quibusdam discretis et religiosis personis, quod sic salvari non posset, ad apostolicam sedem accessit, humiliter postulans et devote, ut ei dignaremur impendere concilium salutare. Nos igitur attendentes, quod illud fuit illicitum iuramentum discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum virum monitione praevia compellatis ut, ea, quam superduxit, exclusa, praefatam mulierem recipiat, audituri postmodum, si quid fuerit quaestionis, et illud appellatione remota debito fine decisuri. Si vero contra matrimonium nihil fuerit [sufficienter] ostensum, et vir saeculo derelicto maluerit ad regularem vitam migrare, vos ei super hoc licentiam tribuatis, ut et illa sic possit in suo, sicut desiderat, proposito permanere. [Nullis literis etc. Dat. II. Kal. Iul. 1205.]
CAP. XX.
Qui ad monasterium convertitur sumendo habitum novitii, potest infra tempus probationis redire ad saeculum, nisi appareat, eum vitam voluisse mutare omnino.
Idem Abbati de Affligen. et Magistro R. et G. Canonicis Traiectensibus.
Consulti sumus frequenter a multis, utrum is, qui monasterium ingressus est habitum sumendo novitii, si ante professionem emissam infra tempus probationis exire voluerit, licite possit absque apostasiae nota vel noxa, praesertim cum debita morum correctione ad saeculum remeare. Licet autem super hoc senserint diversi diversa, nos tamen credimus distinguendum, utrum is, qui convertitur, proposuerit absolute vitam mutare, ut sub habitu regulari omnipotenti Deo de cetero famuletur, an conditionaliter experiri observantiam regularem, ut ita demum, si infra annum sibi placuerit, profiteatur ordinis disciplinam, aut, si forte non placuerit, moribus emendatus ad statum revertatur pristinum. In primo casu debet, ut regulariter vivat, ad laxiorem saltem regulam pertransire. In secundo potest ad saeculum, non tamen, ut vivat saeculariter, remeare. Ut ergo quae sit eius intentio plenius agnoscatur, propositum suum in principio protestetur. Hac ergo distinctione diligenti meditatione pensata, circa dilectum filium Traiectensem decanum inquiratis sollicite quae videritis inquirenda, et statuatis canonice quae statuenda noveritis, [facientes etc. Dat. Lat. Id. Mai. 1204.]
CAP. XXI.
Qui, infra annum probationis non facta professione, redit ad saeculum, licite potest ad ordines et beneficia promoveri.
Idem.
Postulasti (Et infra: [cf. c. 14. de Iud. V. 6.]) Tertio quaesivisti, utrum illi, qui in annis minoribus constituti novitiorum habitum susceperunt, et infra annum postmodum non facta professione ad saeculum sunt reversi, et [ab] episcopis suis hoc scientibus ad sacros ordines sunt promoti, sustineri debeant in illis ecclesiis ministrare, in quibus sunt ab eisdem episcopis instituti. Nos ergo fraternitati tuae taliter respondemus, quod propter hoc non sunt ab ecclesiis ipsis amovendi, sed in eis possunt libere ministrare, nisi prudentia forte suppleverit in illis aetatem, ut [saltem] transire debeant ad regulam laxiorem, quia quum ipsi absque protestatione religionis habitum assumendo vitam praesumantur proposuisse mutare. [Dat. Lat. VII. Id. Iun. Pont. nost. Ao. XX. 1212.]
CAP. XXII.
Qui ultra annum portat habitum monachelem in monasterio, ubi sunt habitus indistincti, censetur professus.
Honorius III. Venetensi Episcopo.
Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli sunt in dioecesi Venetensi, qui, licet pluribus annis gestaverint habitum monachalem, professionem tamen monasticam non fecerunt. Unde, quum super eo, quod habent proprium et alias irregulariter vivunt, a te vel ab aliis arguuntur, non erubescunt dicere, se ad carentiam proprii, et ad continentiam, ac alias regulares observantias non teneri, quum habitus non faciat monachum, sed professio potius regularis. †Quare super his apostolicum postalasti remedium exhiberi, quum inordinata vita praevaricatorum huiusmodi non solum eis periculum, sed etiam scandalum inferat mentibus aliorum. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus quoslibet tibi lege dioecesana subiectos, qui praedicto modo terram duabus viis ingredi non verentur, ut, postquam per annum gestaverint habitum monachalem, regulam quoque secundum formam ordinis profiteantur et servent, monitione praemissa, ecclesiastica censura appellatione remota compellas.
CAP. XXIII.
Infra probationis annum libere quis redit ad saeculum, nisi professionem fecerit tacite vel expresse, vel appareat, eum vitam mutare voluisse. Hoc primo. Secundo dicit, quod ad hoc, ut dignoscantur novitii a professis, debet habitus professorum benedici in locis, ubi habitus non est distinctus.
Gregorius IX.
Statuimus, novitios in probatione positos ante susceptum religionis habitum, qui dari profitentibus consuevit, vel ante professionem emissam, ad priorem statum redire posse libere infra annum, nisi evidenter appareat, quod tales absolute voluerint vitam mutare et in religione perpetuo Domino deservire, quum quilibet renunciare valeat ei, quod pro se noscitur introductum. Nihilominus statuentes ad omnem ambiguitatem penitus amovendam, quod, quum in quibusdam locis religionis novitiorum habitus non distinguatur ab habitu professorum, professionis tempore benedicantur vestes, quae profitentibus conceduntur, ut novitiorum habitus a professorum habitu discernatur.
CAP. XXIV.
Religiosi fugitivi annuatim sunt requirendi, et cogendi, ut at monasterium revertantur.
Idem.
Ne religiosi, vagandi occasionem habentes, salutis propriae detrimentum incurrant, et sanguis eorum de praelatorum manibus requiratur: statuimus, ut praesidentes capitulis celebrandis secundum statutum concilii generalis, seu patres, abbates seu priores fugitivos suos et eiectos de ordine suo requirant sollicite annuatim. Qui si in monasteriis suis recipi possunt secundum ordinem regularem, abbates seu priores eorum monitione praevia per censuram ecclesiasticam compellantur ad receptionem ipsorum, salva ordinis disciplina. Quod si hoc regularis ordo non patitur, auctoritate nostra provideant, ut apud eadem monasteria in locis competentibus, si absque gravi scandalo fieri poterit, alioquin in aliis religiosis domibus eiusdem ordinis ad agendam ibi poenitentiam talibus vitae necessaria ministrentur. Si vero huiusmodi fugitivos vel eiectos inobedientes invenerint, eos excommunicent, et tamdiu faciant ab ecclesiarum praelatis excommunicatos publice nunciari, donec ad mandatum ipsorum humiliter revertantur.
TITULUS XXXII.
DE CONVERSIONE CONIUGATORUM.
CAP. I.
Si vir de uxoris licentia profitetur, et uxor ipsa suspecta nec continentiam vovet, nec religionem ingreditur, episcopus uxori virum restituet. H. d. iuxta literam.
Alexander III. Ubergensi Episcopo.
Praeterea, utrum laicus uxoratus, qui, praesentibus sacerdotibus et monachis, ignorante episcopo, de licentia et permissione uxoris suae monasterium est ingressus, et forte professionem fecit, uxore in saeculari habitu remanente, nec transeunte ad religionem, aut perpetuam continentiam vovente, ab episcopo suo possit ad torum revocari uxoris, an illa compellenda sit continentiam observare, dicimus, quod, nisi uxor ad religionem transierit, aut perpetuo castitatem servare promiserit, vir [ad eam] potest et debet ab episcopo de monasterio revocari, quia, quum una caro sint effecti, non debet una pars in saeculo manere, et altera ad religionem et castitatem transire. Verumtamen uxor commonenda est, et propensius exhortanda, ut ad religionem transeat et castitatem servare promittat.
CAP. II.
Ante matrimonium consummatum potest alter coniugum, etiam altero invito, religionem ingredi; sed remanens in saeculo potest ad secunda vota transire.
Idem Salernitano Archiepiscopo.
Verum post [illum] consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante eligere monasterium, sicut etiam sancti quidam de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos, et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire, quia, quum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere.
CAP. III.
Qui invita uxore professionem fecit, et ei postea restituitur, non compellitur mortua uxore ad monasterium redire; matrimonium tamen contrahere non debet.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Quidam intravit monasterium invita uxore, qua ipsum repetente coactus est ad eam redire. Ea mortua quaeris, an ipse cogatur reverti ad monasterium, an aliam possit ducere in uxorem. Consultationi tuae taliter respondemus, quod votum non tenuit, unde ratione voti ad monasterium non tenetur redire; ulterius vero non poterit uxorem accipere. Promisit enim se non exigere debitum, quod in eius potestate erat, et ideo quoad hoc votum tenuit. Non reddere autem non erat in eius, sed mulieris potestate. Unde Apostolus: “Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier.”
CAP. IV.
Uxoratus religionem intrare non potest, nisi etiam uxor ingrediatur, vel nisi suspecta non sit, et continentiam promittat. H. d. et est unum cap. de principalioribus tit.
Idem Exonensi Episcopo.
Quum sis praeditus scientia literarum, ignorare non potes, nec debes, sanctorum Patrum constitutioni esse contrarium, ut vir, uxore sua in saeculo remanente, aut uxor, viro eius non assumente religionis habitum, debeat ad religionem transire, †quia, quum vir et uxor una caro sint, sicut docet Apostolus, non potest unus ad Deum converti, et alter in saeculo remanere. Inde est, quod auctoritate apostolica tibi prohibemus, ne in episcopatu tuo virum vel uxorem, nisi uterque ad religionem migraverit, transire permittas, sed, si voluerint ad Deum converti, uterque ad frugem melioris vitae transeat. Verum si ita uxor senex est et sterilis, quod sine suspicione possit esse in saeculo, dissimulare poteris, ut, ea in saeculo remanente et castitatem promittente, ad religionem transeat vir eiusdem.
CAP. V.
Coniugatus non est ordinandus ad sacros ordines, nisi uxor continentiam promittat.
Idem Strigoniensi et Colonensi Archiepiscopis.
Coniugatus †ad monasterium converti desiderans, prohibetur suscipi, nisi uxor eius [similiter] convertatur. Nam, dum unum utrorumque corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est, partem converti, et partem in saeculo remanere; nec recipietur apud Deum illius viri conversio, cuius sequitur coniugalis foederis prostitutio. Quum ipitur coetus clericorum longe praeemineat coetui monachorum, ita, ut aliguando bonus monachus vix bonum clericum faciat, Nullus coniugatorum est ad sacros ordines promovendus, nisi ab uxore continentiam profitente fuerit absolutus, ut fiat deinceps de carnali copula spirituale coniugium. [Sane etc. cf. c. prox. seq.]
CAP. VI.
Uxoratus in episcopum promoveri non potest, nisi uxor religionem profiteatur.
Idem eisdem.
Sane, si coniugati consenserint ordinari, uxoris etiam voluntas prius requirenda est, †ut sequestrato mansionis cubiculo religione promissa, postquam pariter conversi fuerint ordinentur. Quodsi in quibuslibet ecclesiasticis gradibus providenter scienterque curandum est, ut in domo Dei nil sit inordinatum, nihilque praeposterum, multo magis laborandum est, ut in eius promotione, qui super omnes gradus continetur, non erretur. Inde est, quod Fraternitati vestrae auctoritate apostolica prohibemus, ne uxoratum praesumatis in episcopum ordinare, nisi uxor prius professa continentiam sacrum sibi velamen imponat, et religiosam vestem assumat. Nolumus enim, ut viri promotio uxori relictae in saeculo fieri perditionis possit occasio.
CAP. VII.
Sponsa de praesenti, non cognita, quae dicit, se velle religionem ingredi, compellitur infra certum tempus profiteri, vel adhaerere marito.
Idem Brixiensi Episcopo.
Ex publico instrumento, quod nobis est praesentatum, et ex tuarum literarum tenore nobis innotuit, quod, quum venerabilis frater [noster O.] Veronensis episcopus de mandato nostro causam matrimonii, quae inter A. virum et M. mulierem vertebatur, suscepisset fine canonico terminandam, auditis utriusque partis rationibus et allegationibus, inter eos iudiciali sententia matrimonium approbavit, et eidem mulieri praecepit, ut ad virum suum rediens exhiberet eidem coniugalem affectum. Quod quum renueret, de mandato nostro, sicut accepimus, fuit vinculo excommunicationis adstricta. Ceterum, quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire, vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia, qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri quod ab eo noscitur recepisse, †et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane, quod Dominus in evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere, intelligendum est secundum interpretationem sacri eloquii de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a viro suo cognita, licitum est [sibi] ad religionem transire.
CAP. VIII.
Summa ut supra eod. cap. Quum sis.
Idem G. Priori et Fratibus sancti Ioannis.
Uxoratus autem sine licentia propriae uxoris inter vos nullatenus recipiatur, quae [si] integrae famae et opinionis ita exsistat, quod nulla marito suspicio habeatur, eam ad secunda vota velle migrare, vel quod minus continenter debeat vivere; quae si, ut praedictum est, talis exstiterit, marito eius in consortio vestro recepto, ipsa publice in conspectu ecclesiae continentiam professa, in domo propria cum filiis suis et familia poterit permanere. Si autem talis fuerit, quae suspicione non careat, voto continentiae celebrato a saecularium hominum se conversatione removeat, et in loco religioso, ubi Deo serviat, perpetuo commoretur. Nullus vestrum mulierem aliquam audeat tonsurare vel eam ad habitandum secum praesumat assumere.
CAP. IX.
Coniugatus, faciens professionem uxore cousentiente, licet nunquam intravit monasterium, si mortua coniuge cum alia contrahat, non valet matrimonium, et monasterium intrare compellitur.
Urbanus III. Priori sanctae Crucis.
Ex parte dilecti filii nostri abbatis sancti Petri de Romandine ad audientiam nostram pervenit, quod, quum D. de Cel., in infirmitate positus, consentiente uxore ipsius votum vovens castitatis, monachalem habitum suscepisset, postmodum ab infirmitatis ipsius liberatus molestia, et praedictam suam uxorem retinuit, et aliam ea defuncta sibi temere copulavit. Quia vero, licet praedictus D. uxore sua remanente in saeculo de iure ad religionem nequiverit proficisci, ea tamen sublata de medio votum quidem factum sine salutis suae periculo non potuit violare, mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, praedictum D. per excommunicationem compellas, ut muliere dimissa ad suum monasterium revertatur, sub regulari habitu de cetero Domino serviturus. Dat. Veronae.
CAP. X.
Professus religionem uxore sciente et dissimulante, ea mortua ad saeculum redire non potest. H. d. secundum intellectum veriorem et singularem in materia.
Clemens III.
Consuluit nos G. sacerdos de sancta Columba, utrum vir mercator, negotiationi et uxori propter Deum renuncians, ad religionem transiens, et in ea per annum et amplius moram faciens, uxore sua, postquam ad domum transierat regularem, de praesenti vita sublata, saecularem habitum resumere valeat, quem dimisit, et aliam ducere in uxorem, vel si ductam ei liceat retinere. Consultationi huiusmodi taliter respondemus, quod praedictus vir nec habitum potest abiicere, quem assumpsit, nec aliquam sibi matrimonio copulare. Quodsi contraxerit, matrimonium ipsum decernimus dirimendum.
CAP. XI.
Coniux, quae continentiam vovit, tenetur reddere debitum coniugi, licet ad tempus voto consenserit.
Coelestinus III.
Carissimus †in Christo filius noster, R. illustris rex Suevorum, apostolatui nostro literis et nuncio humiliter nunciavit, quod, quum esset adolescens, et dilecta uxor eius invencula mutua fide voto contrahendi legitimi matrimonii se adstringentes, invicem suum consensum, accedente voluntate parentum, arrarum donatione roboraverunt. Postmodum vero, clarae memoriae N. patre suo ab inimicis occiso, quum per bellorum adversitatem undique premeretur, et habito cum hostibus suis congressu victus fugatusque fuisset, quia timebat, ne ipsa sponsa ab inimicis suis per violentiam raperetur, et alia similis ei non inveniretur in regno, quam sibi posset matrimonialiter copulare, de suorum et eiusdem sponsae parentum consilio factum est, quod in conventu sanctimonialium habitum monasticum sine proposito perpetualiter suscepit retinendi, et ibidem per aliquot annos moram fecit, ne quid ab inimicis iniuriae pateretur, quam quum, pace reddita et obtento ab inimicis triumpho, solenniter duxisset cum grandi exsultatione uxorem, et ab ea filios suscepisset, unum eorum de communi consensu et electione principum Sueviae sibi in regnum instituit successorem. Procedente vero tempore praedicta uxor, gravi infirmitate correpta, quum se de hac vita crederet recessuram, timore mortis inducta continentiam vovit, quumque rex ipse nollet eam contristare, concessit ad tempus; nunc autem se continere non posse proponit, et, quod licite posse fieri arbitratur, ad torum uxoris suae redire cupit. Et ad reprimendas aemulorum suorum detractationes et obloquia petiit a nobis sibi dari in mandatis, ut uxorem suam auctoritate nostra maritali affectione pertractet, non obstante voto continentiae incaute ab ipsa emisso, et ab eodem rege ad tempus approbato. Verum, quia super his ad plenum nos non potuimus elicere veritatem, fraternitati vestrae cognitionem horum et decisionem canonicam duximus committendam, per apostolica scripta mandantes, ut super his inquiratis diligentius veritatem, et, si vobis constiterit, quod praedicta mulier primo fuit inter moniales recepta timore violentiae et rapinae, et propositum se habuisse nubendi profitebatur, quum inter eas moram faceret, praesertim quum postmodum in facie ecclesiae publice regi nupserit, et usque ad haec tempora cohabitando flios ex ea suscepit, eam denuncietis praefato monasterio non teneri. Non enim factum illud matrimonii potest contractum dirimere, etsi forte posset natrimonium contrahendum impedire. De alio vero Fraternitati vestrae mandamus, quatenus, si inveneritis, uxorem regis Sueviae gravi infirmitate depressam continentiam vovisse, et virum eius ad tempus praebuisse consensum, maxime si non idem vir peraeque continentiam vovit perpetuam, eandem viro cohabitare faciatis, et utrumque invicem maritali affectione tractare.
CAP. XII.
Si alter coniugum altero ignorante religionem profitetur, et propter hoc de monasterio educitur, illo mortuo ad monasterium redire non cogitur.
Idem.
Placet nobis, †et tuam prudentiam commendamus quod in causis dubiis sedis apostolicae consilium requiris. Licet enim praeditus sis scientia literarum, ad matrem tuam ecclesiam Romanam idcirco devote recurris, ut, habita super quo dubitas responsione condigna, quam in similibus formam servare debeas evidenter agnoscas. Per dilectum [autem] filium G. decanum Catalanensem apostolatum nostrum Solicitudo tua consuluit, utrum mulier, quae, credens mortuum maritum, habitum religionis assumpsit, et eo reverso de monasterio educta fuit, post obitum viri sit ad regularem observantiam compellenda. Super quo discretioni tuae sic respondemus, quod, licet votum eius usquequaque non tenuerit, eatenus tamen fuit obligatorium, quatenus se poterat obligare. Promisit enim intrando monasterium se non exacturam carnis debitum, quod erat in potestate ipsius, redire vero ad saeculum, in eius potestate non erat, sed in potestate mariti. Et ideo, quantum ad ipsam, tenuit votum, quod post viri obitum tenere non desiit, quum ad eum casum, a quo poterat efficax habere principium, pervenisse noscatur. Consultius itaque dicimus et ei congruentius ad salutem, praedecessoris nostri felicis memoriae Alexandri Papae vestigia imitantes, ut vanitatibus saeculi derelictis ad monasterium redeat, ubi bona ducta intentione professionem fecit et habitum religionis accepit. Si vero ad hoc induci non poterit, ipsam invitam credimus non cogendam.
CAP. XIII.
Summa ut supra eod. cap. IV. Quum sis.
Innocentius III. Pisano Archiepiscopo.
Ad apostolicam sedem (Et infra: [cf. c. 16. de regul. III. 31.]) Quum autem vir et uxor una caro sint per copulam coniugalem effecti, nec una pars converti possit ad Dominum, et altera in saeculo remanere, profecto non est alter coniugum recipiendus ad observantiam regularem, nisi reliquus perpetuam continentiam repromittat. Sed et vitam debet mutare, nisi forte sit eius aetatis, ut sine suspicione incontinentiae valeat in saeculo remanere. [Dat. Lat. IX. Kal. Dec. 1198.]
CAP. XIV.
Per religionis professionem, non per propositum castitatis servandae in saeculo, dissolvuntur sponsalia de praesenti.
Idem Lugdunensi Archiepiscopo.
Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam mulier dioecesana tua velum viduitatis coram duobus abbatibus assumpsisset, benedictione solenni cum celebratione missae ac litania, sicut debuit, accedente, postmodum quidam nobilis proponebat, se prius mulierem ipsam mediantibus internunciis per verba de praesenti, arrha etiam interposita desponsasse. †Audito, quod mulier ipsa velum assumpserat, misit ad eam, ut desponsationem factam carnalis copula sequeretur. Tu vero, postquam fuit ad tuam audientiam res perlata, inhibere curasti, ne ante discussionem negotii se carnaliter commiscerent. Postmodum autem a muliere ipsa in tua praesentia constituta quaesivisti, utrum consensisset in illum, et quare ab illa quaereret separari. At illa, se in illum consensisse confessa, dixit, quod audierat, eum esse lepra percussum, et ob hoc eius fuerat abominata complexus. †Quum autem postmodum per testes idoneos tibi fuerat plenior facta fides, quod ante susceptionem veli mutuus intervenerat inter ipsos per verba de praesenti consensus, sedem duxisti apostolicam consulendam, utrum veli susceptio impediat matrimonium inter ipsos. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, etsi possit non inconsulte videri, quod, ex quo matrimonium inter legitimas personas per verba de praesenti contrahitur, illis viventibus in nullo casu possit dissolvi, ut vivente reliquo alter ad secunda vota transmigret, etiamsi unus fidelium, inter quos est ratum coniugium, fieret haereticus, et nollet permanere cum altero sine contumelia creatoris, nisi forte secus fieret ex revelatione divina, quae superat omnem legem, sicut a quibusdam sanctis legitur esse factum, nos tamen nolentes a praedecessorum nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum reliquo etiam inconsulto ad religionem transire, ita, quod reliquus ex tunc legitime poterit alteri copulari, hoc ipsum tibi consulimus observandum in articulo praenotato, quamvis falsa sit causa, per quam ad susceptionem veli praedicta mulier est inducta, quum sine qualibet tali causa id ipsum religionis obtentu facere potuisset. Porro, licet praedicta mulier videatur in veli susceptione religionis habitum assumpsisse, si tamen velit in domo propria remanere, quasi propositum castitatis in saeculo servatura, nihilominus consummandum est matrimonium iam contractum, nisi se voto adstrinxerit ad observantiam regularem, in quo casu compelli potest, ut relicto saeculo religionis propositum exsequatur. [Dat. II. Id. Ian. 1206.]
CAP. XV.
Maritus, factus monachus, a coniuge adulterata revocari non potest.
Idem Rudinensi Episcopo.
Constitutus in praesentia nostra H. Vitalis, lator praesentium, sua nobis confessione monstravit, quod, quum esset in acolythatus ordine constitutus, quandam puellam R. nomine in facie ecclesiae duxit uxorem. Quam quum carnaliter cognovisset, orta discordia inter eum et amicos puellae, coram te habito diligenti tractatu ipsa fuit cuidam alii V. nomine copulata, et tu memoratum H. usque ad gradum sacerdotii ordinasti, et eidem ecclesiam concessisti. Quum autem eum sua conscientia remorderet, habitum ordinis Cisterciensis assumpsit; †tandem [N.] abbati suo omnia praedicta revelavit, qui eum commonuit diligenter, ut super hoc saluti animae suae provideret. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictam mulierem, ut a dicto V. recedat, cui per adulterium est coniuncta, nec praedictum monachum impetat, quo minus regulare votum valeat adimplere, per censuram eccleslasticam sublato appellationis obstaculo cogere non omittas.
CAP. XVI.
Uxor non potest repetere maritum, de cuius licentia religionem intravit, si post ingressum non continuit, licet ad consentiendum seu ad dandam licentiam dolo fuit inducta.
Idem Pictaviensi Episcopo et Abbati de Boribarden Pictaviensis dioecesis.
Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius L. lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum olim intrandi monasterium propositum concepisset, pluribus sacerdotibus, militibus et aliis viris praesentibus, apud uxorem suam precibus institit, ut super hoc suum impertiretur assensum, †eisdem presbyteris primitus exoratis, ne praefatae mulieri exponerent, quod et ipsam oporteret derelinquere saeculum, si viro suo daret licentiam ad monasterium convolandi. Quumque ipsum mulier, ne ab ea discederet, vice mutua precaretur, ipse asserens, quod, nisi ab ea posset super hoc obtinere licentiam, non solum ei se inutilem redderet, sed etiam toti mundo, Ipsa demum tam ipsius quam multorum adstantium precibus fletibusque devicta, caput eius altari supposuit manu sua; qui, ea praesente tonsuratus, ibidem monasterium adiit et finito probationis tempore professionem fecit solenniter monachalem. Illa vero, in saeculo remanens, inhonestos amatores admisit, †unde idem L. metuens, ne suae continentiae illius incontinentia imputetur, an in monasterio perseverare debeat, a nobis consilium postulavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, praedictum L. in monasterio, quod intravit, absque inquietatione cuiusquam perseverare libere permittatis. Licet enim in hoc videatur non modicum deliquisse, quod captiose asseruit, quia, nisi sibi eadem mulier consentiret, tam sibi quam toti mundo se inutilem redderet, et quum presbyteros exoravit, ne praedictae mulieri exponerent, quod eandem relinquere saeculum oporteret, si forte licentiam daret viro; ex quo tamen eadem mulier caput viri altari sponte supposuit, et postmodum, sicut asseritur, non continuit, super revocatione ipsius non est aliquatenus audienda; quum ipsius intentio, si eundem forte repeteret, exceptione possit commissae fornicationis elidi, maxime quum, antequam fuerit fornicata, ipsum non duxerit repetendum. [Dat. Lat. III. Non. Apr. Ao. XII. 1209.]
CAP. XVII.
Uxor maritum professum repetere potest, non obstante licentia profitendi ab ea metu extorta.
Idem.
Accedens ad praesentiam nostram I. mulier lacrimabiliter proposuit coram nobis, quod, quum V. vir eius Eliensis dioecesis eam sibi legitime matrimonio copulasset, et per viginti fere annorum spatium eidem cohabitans, prolem suscepisset ex ea, volens tandem idem vir habitum assumere monachalem, postulabat humiliter ab eadem, ut tam pio proposito faveret ipsius; quae propter multa verbera et alia molestationum gravamina, quae dictus vir inferebat eidem, se ipsam asserens dimissurum, annuit votis eius. Quumque idem vir in domo de Vader Cisterciensis ordinis religionis habitum assumpsisset, mulier ipsa in domo monialium, nullo ibi habitu religionis assumpto vel voto conversionis emisso, permansit ibidem, cui pro labore manuum suarum eaedem moniales vitae necessaria ministrabant. Processu vero temporis, quum idem vir ad saeculum rediens religionis habitum reliquisset, eadem mulier se instanter ab ipso petiit reassumi, †ipse illam recipere penitus contradicens, praeter verbera, quibus saepius affecit eandem, sibi plurima convitia et graves iniurias irrogavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, et dicta mulier illius aetatis exsistit, ut de lapsu carnis illius merito valeat dubitari, dictum virum, ut eam recipiat, eique affectum exhibeat coniugalem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Apr. 1205.]
CAP. XVIII.
Uxor professi, quae dedit viro licentiam profitendi, non compellitur ingredi religionem, si continens est, et non suspecta.
Innocentius III. Episcopo, Decano et Thesaurario Linconiensibus.
Significavit nobis A. mulier, quod, quum ipsa F. militi viro suo coram decano S. Quiriaci Pruvinensis, vices bonae memoriae P. archiepiscopi Senonensis in hac parte fungente, licentiam concesserit religionem intrandi, continentiae tamen voto eidem iniuncto, et recepta fide ab ipsa, quod perpetuo contineret, idem decanus post factam professionem a viro praedicto in monasterio, in quo habitum assumpserat monachalem, asseruit, ipsam debere religionem intrare, quanquam id primo non expressisset eidem, et hoc expresso ipsa illi licentiam non dedisset, †ac eam ad hoc per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Senonensem fecit pluries commoneri, propter quod eadem de consensu dicti archiepiscopi nostrum super hoc consilium imploravit. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, et est talis aetatis, de qua suspicio haberi non possit, ipsam votum continentiae observantem intrare monasterium compelli non permittatis invitam.
CAP. XIX.
Adultera, quam maritus reconciliare non vult, ad agendum poenitentiam in aliquo claustro collocatur.
Gregorius. IX.
Gaudemus in Domino (Et infra:) Mulieres vero, quae relicto maritali toro lapsu carnis ceciderunt, si mariti earum, a te diligenter commoniti, eas ad frugem melioris vitae conversas noluerint recipere propter Deum, in claustris cum religiosis mulieribus studeas collocare, ut perpetuam poenitentiam ibi agant.
CAP. XX.
Si coniuges se ad invicem absolverunt continentiam promittendo, et uterque vel alter eorum religionem profitetur, alter alterum repetere non potest.
Idem I. Moniali monasterii de Plauda.
Dudum a C. laico mota contra te, quam uxorem suam dicebat, materia quaestionis, R. sanctae M. in Cosmidin diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo dictus C. conquerendo proponens, quod indebite recusabas eidem, cuius uxor eras per consensum de praesenti et carnis copulam subsecutam, matrimonialiter adhaerere, te sibi restitui postulavit. Ad quod fuit responsum, quod ipse pro animae suae remedio pura et spontanea voluntate, praesentibus duobus religiosis sacerdotibus, et adhibitis quinque testibus fide dignis, omni iuri, quod in te habuerat, renunciavit omnino, resignando illud in manibus alterius ex sacerdotibus supra dictis, qui in personam ecclesiae resignationem huiusmodi recipere procuravit, et quod idem C. se castitatem servaturum promisit, pauperumque hospitalis de Ponte obsequio se devovit, promittens voto solenni omnia et singula supra dicta, et tribuens tibi licentiam ad monasterium transeundi, te versa vice similiter promittente, ac tribuente illi licentiam, et ius quodlibet resignante: sicut haec omnia dicebantur per publicum instrumentum esse probata, manu B. notarii Aretinensis confectum. Verum praenominatus C. proposuit, quod, casu amisso instrumento praefato, illud in prima persona, quod prius erat in tertia, insertis pluribus in uno, aliter quam in alio fuit ab ipso formatum. Et quum tibi iratus fuisset, sicut verba et verbera indicabant, nondum calore iracundiae quiescente, quidam ipsum deceptorie allexerunt, proponentes eidem, quod in hospitali praedicto cibis ad libitum posset uti, ac proprium retinere, praefato B. sibi nihilominus promittente, quod non solum ardorem, sed etiam appetitum libidinis exstingueret in eodem: propter quod quicquid in hac parte fecisse dignoscitur, iratus, seductus pariter et illectus, et sub spe promissionis, ac sub ea conditione vel modo, si posset continentiam observare, asseruit a se factum. Sed ad ista respondebatur econtra, quod, an tabellio in tertia persona instrumentum conficiat, vel in prima, dummodo non mutetur substantia veritatis, nihil interesse videtur. Insuper, quamvis aliquando spes memorato C. data fuisset, per quam ad hoc se proposuit inductum, eo tamen tempore, quo talia facta fuerunt, pure, simpliciter ac voluntarie, pro amore Dei et remedio animae suae solummodo ad votum et ad alia supra dicta noscitur processisse. Propter quod a consortio saecularium hominum debet discedere, vitamque mutare, quum se illius aetatis esse proponat, ut sine suspicione incontinentiae non valeat in saeculo remanere. Nos itaque, habito fratrum nostrorum consilio, te ab impetitione dicti C. sententialiter duximus absolvendam, perpetuum illi super hoc silentium imponentes.
CAP. XXI.
Breve est, sed per alia verba sic potest summari: Post sententiam divortii quoad torum, latam ob fornicationem spiritualem mariti, potest uxor libere religionem intrare.
Idem.
Mulier, quae in fide remansit, potest, nolente viro, qui ab infidelitate revertitur, propter quam ab eo fuerat iudicio ecclesiae separata, ad religionem libere convolare.
TITULUS XXXIII.
DE CONVERSIONE INFIDELIUM.
CAP. I.
Non potest quis illam habere in uxorem, cuius maritum occidit machinatione ipsius mulieris; secus, si sine machinatione. Et est pulcher et quotidianus casus.
Coelestinus III.
Laudabilem (Et infra:) Ceterum quod Interrogasti de Sarracenis, qui, dum in captivitate essent, quarundam Christianarum viros earum insidiis et machinationibus occiderunt, utrum, quia postea per ipsas ad fidem Christianam conversi sunt, eas de iure possint accipere in uxores, vel, si duxerint, ipsum coniugium teneat eorundem: hic Triburiensis concilii regula contenti sumus, asserentis, quod, si in mortem ipsorum virorum malitiose fuerint machinatae, licet earum studio ad ecclesiasticam fidem accesserint, tamen nec eis adhaerere debent, nec sunt, si adhaeserint etiam, tolerandi. Non enim hic dispensatio sine periculo posset admitti, quum tale damnum tali lucro ecclesia compensare non velit. Ad hoc Sarraceni quidam, qui in bello sunt Christianos interfecisse notati, et Christiani similiter Sarracenos, postea vero Sarraceni, ad catholicam fidem a gentilitatis errore conversi, uxores eorum quos in belli certamine occiderunt, sibi matrimonialiter copularunt, et id ipsum Christiani de Sarracenis mulieribus conversis ad fidem fecisse noscuntur: quae tamen, postquam de priorum virorum morte compererint veritatem, divortium instanter exposcunt. In his igitur respondemus, quod, quum tales non procuraverint virorum interitum defunctorum, matrimonium inter huiusmodi personas licite potest contrahi, et taliter copulati, cuiuscunque sexus exsistant, divortium post mortem coniugum nequeunt postulare. Idem si quidem iuris erit in sequenti casu, quem proponere studuisti, quum S. Christiano viro propter odium uxoris Christum negante et sibi copulante paganam et ex ea filios procreante Christiana in opprobrium Iesu Christi relicta, cum assensu archidiaconi sui ad secundas nuptias convolavit et filios suscepit ex ipsis; non enim videtur nobis, quod si prior maritus redeat ad unitatem ecclesiasticam, eadem a secundo debeat recedere et resignari priori, maxime quum ab eo visa fuerit ecclesiae iudicio discessisse et teste Gregorio contumelia creatoris solvat ius matrimonii circa eum qui relinquitur odio fidei Christianae. Quod autem mulier possit primo viro qui ad fidem reversus est nolente ad vitam monasticam remeare, vel utrum ille reversus ad eam, quam ritu gentili sibi coniunxit, et quae propter eum ad fidem nostram cum liberis suis est conversa, mortua prima possit habere uxorem, et an filii ante conversionem geniti obtentu nuptiarum, quae post conversionem ritu ecclesiastico celebratae fuerunt, et similiter si filii illius, quae cum licentia archidiaconi sui marito priore vivente sed facto infideli nupsit viro catholico, legitimi sint habendi, tam regula quam doctrina Apostoli, qua dicitur: “si infidelis discedit discedat; non enim frater aut soror subiectus est in huiusmodi servituti,” quam illud decretum memorati Gregorii: “non est peccatum dimisso propter Deum si alii se copulaverit; infidelis enim discedens et in Deum peccat et in matrimonium;” nihilominus, quod praedecessor noster bonae memoriae Alexander III. ita dixerit: “tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi habeantur:” Nos in huiusmodi dubitare non sinunt, quin in his et liber aditus pateat ad religionem migrare volenti, et ille qui ad fidem revertitur, eam, quae conversa est defuncta prima sibi licite possit copulare, filii etiam in supradicto utroque casu legitimi censeantur. Praeterea etc. [cf. c. 27. de test. II. 20.]
CAP. II.
Si alter infidelium coniugum venit ad fidem, altero remanente in infidelitatis errore, communis proles assignatur converso.
Gregorius IX. Argentinensi Episcopo.
Ex literis tuis accepimus, [perlatam fuisse ad synodum tuam huiusmodi quaestionem], quod quidam de Iudaicae caecitatis errore ad Christum verum lumen [et viam veritatis] adductus, uxore sua in Iudaismo relicta, in iudicio postulavit instanter, ut eorum filius quadriennis assignaretur eidem, ad fidem catholicam, quam ipse susceperat, perducendus. Ad quod illa respondit, quod, quum puer adhuc infans exsistat, propter quod magis materno indiget solatio quam paterno, sibique ante partum onerosus, dolorosus in partu, [ac] post partum laboriosus fuisse noscatur, ac ex hoc legitima coniunctio maris et feminae magis matrimonium quam patrimonium nuncupetur, dictus puer apud eam debet convenientius remanere, †[quam apud patrem ad fidem Christianam de novo perductum transire debebat, aut saltem neutrius sequi, priusquam ad legitimam aetatem perveniat. Hinc inde multis aliis allegatis: tu autem praedicto puero medio tempore in tua potestate retento, quid tibi faciendum sit in hoc casu nos consulere voluisti.] Quum autem filius in patris potestate consistat, cuius sequitur familiam, et non matris, et in aetate tali quis non debet apud eas remanere personas, de quibus possit esse suspicio, quod saluti vel vitae insidientur illius, et pueri post triennum apud patrem non suspectum ali debeant et morari, materque pueri, si eum remanere contingeret apud eam, [facile] posset illum adducere ad infidelitatis errorem: [fraternitati tuae] in favorem maxime fidei Christianae respondemus, patri eundem puerum assignandum. [Dat. Perusii XVII. Kal. Iun. A. II. 1229.]
TITULUS XXXIV.
DE VOTO ET VOTI REDEMPTIONE.
CAP. I.
Vota possunt eleemosynis redimi, vel in aliud commutari, intercedente superioris auctoritate, et iusta causa redimendi vel mutandi.
Alexander III. Exonensi Episcopo.
De peregrinationis quoque votis, an eleemosynis redimi possint vel pro necessitate in aliud commutari, tibi respondemus, quod ab eius, qui praesidet, pendet arbitrio, ut consideret diligentius et attendat qualitatem personae, et causam commutationis, scilicet an id ex infirmitate, seu affluentia divitiarum contingat, an alia causa probabili peregrinatio, an recompensatio melior fuerit et Deo magis accepta; et secundum hoc debet exinde dispensare.
CAP. II.
Commutat Papa votum ultramarinum, in his maxime, qui in puerili aetate voverunt.
Idem Norvicensi Episcopo.
Venientis ad nos R. clerici narratione accepimus, quod, quum in puerili aetate constitutus fuisset Hierosolymam disposuit proficisci, cuidam quoque consocio suo, qui nihilominus sepulcrum dominicum proposuerat visitare, fidem dedit, et suam recepit ab eo, quod sibi invicem in via socii fideles exsisterent, †et bonam societatem servarent. Qui utique sollicita mente revolvens, ad nos accessit, ut sibi nostrum super hoc consilium aperiremus. Nos autem ipsum gravi infirmitate laborare, sicut asserit, intelligentes, et, quod in partibus orientis eius adventus parum utilitatis conferret, diligentius attendentes, praesertim quum non sit licitum, clericum infra sacros ordines constitutum arma sumere, vel sanguinis effusioni vacare, ipsum a voto, quod in aetate tenera, facilitate potius quam ex arbitrio discretionis promisit, absolvimus, et ad propria remittimus absolutum, ita tamen, quod idem votum eleemosynis redimat, et iuxta consilium nostrum toto vitae suae tempore uni pauperum Christi, tam in victu quam in vestitu, dummodo ad hoc suae facultates sufficiant, debeat providere.
CAP. III.
Ex sola conceptione boni explicandi non obligatur quis ad bonum conceptum exsequendum.
Idem Magistro A. de Mandeforde.
Literaturam tuam †et prudentiam iam dudum referente fama cognovinus, et saluti tuae tanto attentius consulere volumus et debemus, quanto personam tuam consideratione tuae honestae conversationis et vitae ferventioris caritatis brachiis amplectimur. Relatum est auribus nostris ex parte tua, quod, Quum ex quadam minutione nimio fuisses mortis pavore perterritus, haec verba tecum protulisti: “non diu hic morabor,” proponens in animo, quod religionis habitum esses aliquando suscepturus. †Sed propter frequentes infirmitates, quae plurimum vitae religiosae districtionem impediunt, et quia transeuntibus hospitalitatem exhibes, et plura salutaria impendis, quod concepisti olim in animo opere nondum implevisti, ac per hoc dubitas, ne pro fracta fide voti in districto debeas examine conveniri. Tibi igitur, licet prudentiam tuam latere non credamus, quid canones in huiusmodi statuant, consulenti respondemus breviter quod sentimus, praesentium significatione mandantes, quod, si plus non est in voto processum, quam praediximus, transgressor iudicari non poteris, et si non impleas quod dixisti. Monemus autem prudentiam tuam attentius et hortamur quatenus id facias quod tuae saluti amplius cognoveris provenire et conditionis tuae memor exsistens memoriter teneas, quod Loth dum montis timeret ascensum, Segor civitatem parvulam petiit et accepit.
CAP. IV.
Omne votum mutabile est in votum religionis.
Idem.
Scripturae †sacrae testimonio declaratur, quod spiritualis homo propositum non mutat, quum pro salute animae suae utilius aliquid meditatur. Inde est, quod, vestris iustis postulationibus inclinati, vobis indulsimus, quatenus, si quis sepulcrum dominicum vel alia sanctorum limina proposuerit visitare, et infirmitate vel alia rationabili causa occurrente apud vos habitum religionis assumere atque Deo servire voluerit, libere eos recipere valeatis. Reus fracti voti aliquatenus non habetur, qui temporale obsequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare.
CAP. V.
Exsecutio voti ultramarini auctoritate Papae potest ex causa differri.
Innocentius III. Strigonensi Archiepiscopo.
Non est voti dicendus transgressor, qui quod vovit de auctoritate sedis apostolicae, iusta tamen ex causa, distulit adimplere. Sane, significavit nobis carissimus in Christo filius noster Henricus illustris rex Hungariae, quod, quum in regni perturbatione consilium et auxilium tuum sibi senserit hactenus profuisse, utilitati eius non modicum derogaret, si Hierosolymam, sicut ex voto teneris, regno pergeres impacato. †Quum igitur nobis immineat de honore ipsius regis et statu regni Hungariae sollicite cogitare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus non prius iter arripias Hierosolymam adeundi, quam regnum ipsum fuerit tranquillitati pristinae faciente Domino restitutum, vel super hoc receperis ab apostolica sede mandatum. [Dat. Laterani. 1198.]
CAP. VI.
Ecclesia compellit heredem laicum per excommunicationem et bonorum subtractionem ad exsecutionem voti ultramarini, ad quod se obligavit pro defuncto.
Idem Andreae Duci.
Licet universis liberum sit arbitrium in vovendo, nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas, usque adeo tamen solutio necessaria est post votum, ut sine proprio salutis dispendio alicui non liceat resilire ab his, quae sponte ac solenniter repromisit. Accepimus siquidem, quod, quum inclytae recordationis B. quondam rex Hungariae, pater tuus, agens in extremis, votum, quod voverat Domino, Hierosolymitanam provinciam in forti manu et brachio extenso, humili tamen corde et humiliato spiritu visitare, sub interminatione maledictionis paternae commiserit tuae fidei exsequendum, et tu, intellecta pia voluntate parentis, assumpto crucis signaculo, te id impleturum sine dilatione qualibet promisisti. †Verum, eodem patre tuo sublato de medio, quum Hierosolymitanum iter te arripere simulasses, assumptae peregrinationis oblitus, quam contra inimicos crucis dirigere debueras, in fratrem tuum et regnum Hungariae convertisti aciem bellatorum, et multa contra serenitatem regiam malignorum usus consilio commisisti. Nos autem, quos diebus istis ad pontificatus officium, licet immeritos, Dominus evocavit, tam paci regni Hungariae, quam tuae volentes saluti consulere, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, postpositis ceteris sollicitudinibus, neque ad festum exaltationis sanctae Crucis proximo venturum debitum acceptae crucis exsolvens, propositum iter arripias et humiliter prosequaris, ne, si onus tibi a patre iniunctum et a te sponte susceptum occasione qualibet detrectaverist, paterna te reddas successione indignum, et hereditatis emolumento priveris, cuius recusaveris onera supportare; sciturus, extunc anathematis te vinculo subiacere, et iure, quod tibi, si dictus rex sine prole decederet, in regno Hungariae competebat ordine geniturae, privandum, et regnum ipsum ad minorem fratrem tuum appellatione postposita devolvendum. [Dat. Lat. IV. Kal. Febr. 1198.]
CAP. VII.
Commutat Papa votum ultramarinum in vigilias, orationes et ieiunia, tunc maxime, quum cessat causa, quae induxit ad vovendum; ita etiam quod expensae fiendae in eundo, morando et redeundo, integraliter mittantur in terrae sanctae subsidium.
Idem Trecensi Episcopo.
Magnae devotionis †[iudicium et sincerae in Christo tuae fidei esse credimus argumentum, quod, ut novissima tua Domino consecrares, nec senectutis iam imminentis incommoda, nec discrimina viae, nec dubia fides et constans inconstantia pelagi terruerunt, quin pro salute animae tuae, ac libertate Trecensis ecclesiae et devotione terrae nativitatis Domini Hierosolymitanam provinciam disponeres visitare.] Quum enim Trecensis ecclesia, sicut ex tua relatione didicimus, contra libertatem ecclesiasticam indebitis gravaretur angustiis et pressuris, nec per alium, quam per H. quondam Campaniae comitem, tunc in ultramarinis partibus constitutum, eidem ecclesiae crederes posse de facili subveniri, confisus de liberalitate ipsius, quem, si ad eum accederes, tibi super necessitatibus ecclesiae tuae credebas humiliter provisurum, praeter consilium carorum tuorum ad ipsum proposuisti accedere, ac in signum peregrinationis et devotionis terrae orientalis crucem dominicam assumpsisti. †[Licet autem, ut non vacuus in conspectu Domini appareres, sed aliquos tecum manipulos in aream Domini cum exsultatione deferres, sermonem ad populum feceris, ut aliqui tecum assumpto crucis signaculo subirent itineris gravitatem, vix unus inter omnes apparuit, qui verbum tecum reciperet et impleret. Tu vero, ut laudabile propositum fine clauderes meliori, viam aggressus, quum Placentiam pervenisses, super morte ipsius comitis tristes recepisti rumores. Propter familiam tamen dissimulato timore progressus in Tusciam, quosdam familiares tuos obvios habuisti, qui te volebant invitum etiam ab itinere revocare, asserentes, iter tuum nec tibi nec ultramarinis partibus expedire, quum, Gallicanis omnibus exinde redeuntibus, terra illa defensanda in Teutonicorum manibus remansisset.] Quamvis autem audita morte ipsius comitis immensam tristitiam concepisses, et praecipuam intentionem tuam esse conspiceres iam frustratam, noluisti tamen sine consilio apostolicae sedis, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ad propria remeare. Sed ingressus postmodum Urbem, et in nostra praesentia constitutus, intentionis tuae propositum ac statum Trecensis ecclesiae nobis humiliter expressisti, †nostrum et fratrum nostrorum consilium cum devotione requirens. Venerabilis etiam frater noster Senonensis archiepiscopus metropolitanus tuus statum Trecensis ecclesiae, ac dispendium, quod ex absentia tua incurrere poterat, semel et iterum per suas nobis literas intimavit, propter quod disposuimus deliberare cum fratribus nostris, an cum eadem Trecensi ecclesia misericordiam faceremus, te ad agendam ipsius sollicitudinem remittentes, an, sicut tenebaris ex voto, te iter arreptum perficere pateremur, et utrum horum tam saluti tuae quam terrae orientali potius expediret. Et quidem tria praecipue duximus in hoc negotio attendenda, quid liceat, quid deceat, quid expediat: quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem, et quid expediat secundum utilitatem. Sane, non videbatur contra votum et tam laudabile propositum licitum, ut venires, quum vox clamet prophetica: “Vovete et reddite Domino Deo vestro,” ut primum ad consilium, secundum vero ad imperium referatur, et in evangelio: “Reddite quae sunt Dei Deo.” Votum enim istud non est dubium esse Dei, cui te obligaveras in vovendo. Sed nec decens quomodolibet videbatur, quum sit scriptum in evangelio: “Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei,” et in Genesi uxor Loth, quae retro respexit, in salis statuam legatur fuisse conversa, et in actibus Apostolorum Anania et Saphira, qui abierunt retrorsum sancto Spiritui metientes, a conspectu Apostolorum principis mortui scribantur successive delati. Praeterea non videbatur aliquatenus expedire, quum ex absolutione tua, si fieret, scandalum posset laicorum mentibus generari, dicentium: “ubi est Deus clericorum?” et hoc exemplo credentium, se ad voti observantiam non teneri, quod viderent per ecclesiarum rectores apostolicae sedis auctoritate deponi, per quod grave dispendium terrae orientali contingeret provenire. Quod enim agitur a praelatis, facile trahitur a subditis in exemplum, iuxta quod Dominus inquit ad Moysen in Levitico: “Si sacerdos, qui est unctus peccaverit, faciet delinquere populum.” Verum aetatis vitae senescentis defectus atque canities, quae vix labores et dolores suos tolerare possunt etiam in quiete, in contrarium allegabant, et ecclesiae Trecensis suspiria, cui vinculo pastoralis sollicitudinis es ligatus, sine cuius assensu votum peregrinationis emittere forsitan non debueras, †et dicti metropolitani tui, qui nos, ut Trecensis ecclesiae misereremur, sollicite invitabat, instantia nos in partem contrariam non modicum inducebant. Ipsum etiam votum, quod ex sui forma sanctum et honestum erat, ex persona voventis minus licitum videbatur, quod, licet pennas habeat, quibus satagat avolare, ita tamen adstrictae sunt nexibus praesidentis, ut liberum non habeant absque ipsius permissione volatum. Quum enim iuxta canonica instituta clericus absque sui episcopi licentia peregrinari non debeat, et episcopus non minus, immo potius sedi apostolicae sit adstrictus, videri merito poterat, quod absque eius generali vel speciali licentia votum peregrinationis, qua te tamdiu absentares, emittere non deberes. †Minus etiam votum ipsum terrae orientali videbatur expediens, quae plus pugnatorum subsidium, quam clericorum, quos et officium et dissuetudo reddit imbelles, ministerium in instantis articuli necessitate requirit. Quamvis enim orationibus tuis et aliorum terra illa vehementer indigeat, quia tamen iam impletum est verbum Dei dicentis: “Venit hora, et nunc est, quando nec in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem,” et infra: “Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare:” videri poterat, quod non minus in ecclesia tua quam in orientali terra proficeres piis orationibus apud Deum in his, quae pro liberatione ipsius iuste ac humiliter postulares. Et utinam cum Moyse posses in montem ascendere, ut, te manibus extensis orante, Iosue pugnans in solitudine Amalechitas in ore gladii superaret. Credebatur etiam, quod terrae orientali magis accederet, si, quod in tuis et tuorum clericorum procurationibus fueras impensurus, secundum alicuius religiosi arbitrium transferretur in subsidium bellatorum. Quum igitur in lege veteri, in qua non minus praeceptum Domini obligabat, quam votum hodie obliget in ecclesia, primogenita, quae Domino mandabantur offerri, quaedam Domino redderentur, ut primogenita Levitarum; quaedam redimerentur, ut aliarum tribuum; quaedam commutarentur in aliud, sicut primogenitum asini, qui pro ove commutabatur: ex hoc attendentes, quod votum etiam commutari possit in opus aliud pietatis, praesertim quum bonae memoriae Alexander Papa praedecessor noster votum peregrinationis etiam redimi posse vel in aliud commutari responderit requisitus, non curantes, quod os loquentium iniqua loquatur, dum tamen non recedamus a tramite veritatis, quum secundum Apostolum gloria nostra sit testimonium conscientiae nostrae, et scandalum non curantes, praesertim, quia non in tenebris, sed in luce procedimus, de illius auctoritate securi, qui, quum audisset a discipulis; “Nonne scis, quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt?” respondit: “Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum:” et iuxta Apostolum: “Si hominibus placerem, Christi servus non essem,” tibi pro te et sex famulis tuis de communi fratrum nostrorum et tam archiepiscoporum, quam episcoporum et aliorum prudentium consilio, quos per Dei misericordiam multos nobiscum praesentes habuimus, licentiam concedimus, votum peregrinationis taliter commutare, ut omnes expensas, quas fueras in eundo, morando et redeundo facturus, alicui religioso committas, in necessarios usus terrae illius sine diminutione qualibet transferendas. †Si enim et orientali provinciae, quae plus tuis quam te in articulo necessitatis instantis indiget, tua subventione proficies, et Trecensi ecclesiae tua praesentia et regimine utilius providemus, ac per hoc animae tuae salubrius consuletur. Laborem etiam laboribus recompenses, sollicitius instando vigiliis, devotius vacans orationibus, et in ieiuniis fortius te exercens, ac super grege tuo vigilans sollicitudine pastorali. Ad hanc autem indulgentiam tibi de benignitate sedis apostolicae faciendam id etiam specialiter nos induxit, quod iter tuum iam non videbatur ultramarinae provinciae fructuosum, a qua fere omnes Gallici remearant, et quum pro salute animae tuae ac libertate Trecensis ecclesiae per dictum comitem assequenda praecipue votum peregrinationis emiseris, eo sublato de medio, quia cessavere causae, facilius cessare potuit et effectus. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. Id. Mart. 1198.]
CAP. VIII.
Impedito ad tempus exsequi votum ultramarinum coneditur dilatio; perpetuo vero impedito indicitur redemptio in eo, quod magis expediat terrae sanctae.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Quod super his †sedem apostolicam consulere decrevisti quorum exsecutio spectat ad officium pastorale, fraternitatem tuam in Domino commendamus, sperantes, quod per responsionem nostram instructus ea diligentius exsequaris. Quaesivisti sane de his, qui pro succursu terrae sanctae signo crucis assumpto, propter infirmitatem vel paupertatem, vel aliam iustam causam votum peregrinationis non possunt utiliter adimplere quid tibi sit faciendum; quum per apostolica scripta sine distinctione receperis in mandatis, ut eos, qui signum crucis assumptum abiecerunt ad resumptionem ipsius et exsecutionem voti per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, non obstante aliqua indulgentia, si qua forte per surreptionem a praedecessore nostro fuerat impetrata. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod debiles et inopes magis illuc in defectum, quam ad profectum accedunt, quum isti pugnare non possint, et illi mendicare cogantur, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis bellatores adducant, vel artifices et agricolae, qui de laboribus suis sibi possint acquirere necessaria et terrae subsidia ministrare; quamvis non multi talium propter brevitatem possessionum et paucitatem inhabitantium ibi sint opportuni. Unde credimus distinguendum inter illos, qui temporalem, et eos, qui perpetuam impedimenti causam creduntur habere, quod primis indulgenda est dilatio, secundis autem est redemptio iniungenda, ac rerum facultate pensata, quas possunt aut quas facturi essent expensas, personarum praeterea compensato labore, in subsidium terrae sanctae transmittant, exsequentes per alios quod per se nequeunt adimplere. Rursus inter illos, qui pro defensione terrae sanctae votum peregrinationis emittunt, et eos, quibus pro satisfactione suorum criminum iter peregrinationis iniungitur, credimus distinguendum, quod circa primos plus terrae sanctae succursus, et circa secundos plus labor itineris secundum intentionem voventis vel poenitentis debet attendi. Unde, si quis hoc modo voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis habilis sit ad eundum, melius est redimere votum quam expensas consumere. Quod et de poenitente, qui propter debilitatem non potest iter iniunctae peregrinationis implere, sane valet intelligi; non autem de illo, qui, quamvis sit impotens ad bellandum, potens tamen est ad eundum. †Super his autem diligens est discretio adhibenda, ne quid prece vel pretio, amore vel odio sive occasione quacunque contra salutem animae vel utilitatem terrae quomodolibet attentetur. Unde per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi volumus provideri. De mulieribus autem hoc credimus observandum, ut quae remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi forte sint divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt, aliis ad terrae sanctae subsidium singulis secundum proprias facultates diligenter inductis.
CAP. IX.
Votum ultramarinum certis casibus redimi et commutari potest, non tamen per alium, quam per Papam, vel cum ipsius speciali mandato. H. d. usque ad §. Secundo quaesivisti. – (Secundo etc.:) Habiles ad eundum, sed inhabiles ad pugnandum, si sunt strenui consilio, vel milites bellatores possunt secum ducere, votum ultramarinum non redimunt. H. d. Abbas Siculus. – (Quod autem etc.:) Uxores possunt sequi viros ultra mare, si volunt; sed non tenentur, nisi et ipsae voverint. H. d. Abbas. – (In tanta etc.:) Viri sine consensu uxorum emittere possunt votum ultramarinum. H. d. Abbas Siculus. – (De clericis etc.:) Clerici, tanquam inhabiles ad pugnandum, redimunt votum ultramarinum, nisi in certis casibus. H. d. Abbas Siculus.
Idem eidem.
Ex multa tuae sollicitudinis providentia †credimus provenire, quod, quum ad consultationes tuas multiplices et frequentes responderimus quod sentimus, ex responsione nostra novas elicias quaestiones. Ex consultatione siquidem, quam ad inquisitionem tuam super negotio cruce signatorum olim edidimus, viam invenisti ad alias quaestiones, et utrum, quod in ea dicitur, ius constituat generale, ut passim praelatis quibuslibet illos secundum formam expressam absolvere liceat, qui eorum sunt iurisdictioni commissi, sollicite requisisti. Ad hoc igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod in consultatione nostra ius commune editur, et, licet ad quales, et ad quos tamen specialiter spectet eius exsecutio, nullatenus explicatur: illis autem solummodo ius hoc exsequendum incumbit, qui super hoc mandatum nostrum receperint a sede apostolica speciale. Sic ergo illi est inquisitioni responsum, qua consequenter tua fraternitas requisivit, de quibus religiosis intelligendum hoc esset, quod continebatur circa consultationis nostrae medium, in haec verba: “per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi volumus provideri;” utrum scilicet ibi religiosi vocentur hi tantum, qui religionis habitum susceperunt, quorum plures idiotae sunt et iuris ignari, quum tamen in consultatione vestra dicatur: per religiosos et providos; an episcopi, qui, sicut dignitate praecellunt, sic et religione debent aliis praeeminere. Nam ad neutros illius exsecutio iuris spectat, nisi per apostolicam sedem eis specialiter delegetur. Secundo quaesivisti, utrum quod dicitur: “si quis voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis sit habilis ad eundum, melius est, ut redimat votum, quam consumat expensas,” generaliter accipi debeat, ut nobiles etiam et magnates, qui sunt consilio strenui, et multos secum possunt trahere bellatores, an minores tantummodo verbum huiusmodi generale comprehendat. Verum, si ad superiora oculum tuae considerationis paulisper extendas, quaestionem istam invenies in serie consultationis nostrae solutam, ubi dicitur, quod debiles et inopes magis in defectum terrae sanctae, quam ad eius profectum accedunt, †quum hi pugnare nequeant, et illi necesse habeant mendicare, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis bellatores adducunt. Et cetera, quae sequuntur. Qui enim debiles hic dicuntur, appellantur inferius inutiles ad pugnandum. Unde par exceptio debet intelligi utrobique, quamvis possit aliter responderi, quod non sunt inutiles ad pugnandum, qui, etsi per se pugnare non possunt, maturitate tamen consilii adesse valent pugnantibus, et personae defectum per alios relevare. †Tertio quoque loco tua fraternitas requisivit, qualiter intelligi debeat quod de mulieribus subinfertur, ut quae remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi sint divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt. Hoc enim, quod ultimo loco dicitur, videtur tantum de voventibus esse dictum. Quod autem superius ponitur: “mulieres, quae remanere noluerint etc.,” de illis intelligendum esse videtur, quae se ad peregrinationis propositum nullius voti vinculo adstrinxerunt, †quod sic esse dubium non exstitit. Ex eodem quoque verbo dicis videri quibusdam, quod viris liceat in hoc articulo sine uxorum suarum assensu vovere posse, ac perficere quod voverunt. Ad hoc dicimus, quod In tanta quoque necessitate populi Christiani, ne terrae sanctae impediatur subsidium penitus vel diutius differatur, viri praeter uxorum assensum, ut militent regi regum, huius peregrinationis propositum vovere libere valent et quod voverint libere adimplere. Ut autem consentiant, sunt attentius commonendae. De clericis vero inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum clericatus officium eos reddat inhabiles ad pugnandum, nisi vel consilio strenui, vel officio praedicationis instructi, aut magnatum sint obsequio deputati, aut usque adeo divites fuerint et potentes, ut in expensis suis aliquos secum ducere valeant bellatores, magis ab eis expedit redemptionem accipere, quam ad votum illos cogere prosequendum, si necessitas exigit vel utilitas persuadet. Haec autem de voventibus dicimus, non de his, quibus labor peregrinationis in poenitentia est iniunctus.
CAP. X.
Qui vovit religionem ingredi, si voto completo fiat episcopus, renunciare debet, et votum implere, Sic communiter summatur.
Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, te in Gratianopolitana ecclesia suscipiendi habitum regularem votum solenniter emisisse, et postea promississe in manibus praelati eiusdem ecclesiae, te infra duos menses, postquam ab apostolica sede rediisses, ad quam eo tempore accedebas, votum, quod emiseras, impleturum. Quumque termino ipso transacto non curasses quod voveras adimplere: tandem exsistens voti transgressor, vocatus fuisti ad regimen ecclesiae Gebennensis, †super quo a nobis tuae saluti postulas provideri. Nos igitur tuae discretioni breviter respondendo consulimus, ut, si tuam omnino sanare desideras conscientiam, regimen resignes ecclesiae memoratae, ac reddas Altissimo vota tua, in hoc tibi gratiam facientes, quod, si capitulum eiusdem Gebennensis ecclesiae te postmodum canonice duxerit eligendum, electionem recipere poteris taliter de te factam. [Dat. Signiae VI. Id. Aug. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. XI.
Praelatus, etiam professus, potest votum ultramarinum emittere, et in suos usus vigesimam proventuum ecclesiae convertere.
Honorius III. Haresben. et Bengad. Praepositis.
Postulatis a nobis, an vobis, professis ordinem regularem, quorum alter cruce signatus est, et reliquus charactere crucis desiderat insigniri, liceat vigesimam proventuum ecclesiarum vestrarum deputatam succursui terrae sanctae deferre vobiscum, †ut per vos proficiat terrae illius succursui, qui parati estis personas vestras exponere servitio Iesu Christi; praesertim quum multi exemplo aemulationis laudabilis provocati ad currendum post vos viriliter accingantur, proeliaturi proelium Domini contra gentes. Quia vero liberationi terrae illius totis viribus adspiramus, Discretioni vestrae taliter respondemus, quod, si ecclesiae vestrae alias per absentiam vestram enormiter non laedantur, et vos utiles fueritis terrae sanctae verbo pariter et exemplo, quod conscientiae vestrae duximus relinquendum, dimissis procuratoribus idoneis in ecclesiis vestris, potestis et tenemini votum peregrinationis implere, et sic potest in usus vestros transire vicesima ecclesiarum vestrarum, terrae sanctae subsidio deputata.
TITULUS XXXV.
DE STATU MONACHORUM ET CANONICORUM REGULARIUM.
CAP. I.
Dioecesanus non debet molestare monasteria, praeterquam pro causa correctionis nec eis oblata sibi vendicare.
Gregorius Archiepiscopo Neapolis.
Theodosius †[abbas monasterii S. Martini petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini ex eius voluntate decessorem suum Andream abbatem monasterium, in quo monachi habitare debeant, construxisse. Et quia id in honorem B. Petri, Apostolorum principis, et S. Archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandum, quatenus ad praedictum locum, quum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solennia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris ecclesiae tuae, in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda missarum, ita, ut] Alicui monasterio nec tu, nec presbyteri tui, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiae inferatis, aut, si quid illic pro diversorum devotione [commoditatis] accesserit, vobis vendicare aestimetis quum monachis ibi servientibus debeat proficere quicquid a fidelibus taliter offerri contingit.
CAP. II.
Monachi non debent poni singuli per parochias. Hoc primo. Si pro monachatu aliquid detur, receptus a sacris ordinibus prohibetur, et recipiens ab officio suspenditur. Hoc secundo. Monachus, habens peculium sine licentia abbatis, ab altaris communione removetur, et, sic decedens sepultura et fratrum communione privatur. Hoc tertio. Si pecunia confertur pro habendo aliquod officium in monasterio, dans et recipiens deponuntur. Hoc quarto. In prioratibus conventualibus per electionem instituti non sunt removendi sine causa rationabili, et de causa rationabili tria ponit exempla. H. d. comprehendendo substantiam.
Ex concilio Lateranensi.
Monachi non pretio recipiantur in monasterio, nec peculium permittantur habere, nec singuli per villas et oppida, sive per quascunque parochiales ponantur ecclesias, sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, nec soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum exspectent, Salomone dicente: “Vae soli! quia, quum ceciderit, non est qui sublevet eum.” Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat, si vero, qui eum receperit, officii sui suspensione mulctetur. Qui vero peculium habuerit, nisi ab abbate fuerit ei pro iniuncta administratione permissum, a communione removeatur altaris, et qui in extremis cum peculio inventus fuerit, et digne non poenituerit, nec oblatio pro eo fiat, nec inter fratres accipiat sepulturam; quod etiam de universis religiosis praecipimus observari. Abbas autem, qui diligenter ista non caverit, officii sui iacturam se noverit incursurum. Prioratus quoque seu obedientiae pretii donatione nulli tradantur; alioquin [et] dantes et accipientes a ministerio fiant ecclesiastico alieni. Priores autem, quum in ecclesiis conventuatibus per electionem capitulorum suorum canonice fuerint instituti, nisi pro manifesta et rationabili causa non mutentur videlicet si fuerint dilapidatores, si incontinenter vixerint, aut tale aliquid egerint, pro quo amovendi merito videantur, aut si etiam pro necessitate maioris officii de consilio fratrum fuerint transferendi.
CAP. III.
Monet Cistercienses, ut servent regulam secundum primaevam institutionem. H. d. primo. Et domus religiosa aggregata Cisterciensibus eorum mores servare tenetur. H. d. secundo.
Alexander III. Abbatibus et Conventibus Cisterciensis ordinis.
Recolentes, qualiter haec sancta plantatio, †haec vitis fructifera, haec denique vinea Domini Sabaoth sub primis ordinis patribus pullulavit, et, palmites longe lateque producens ad mortifera pellenda circumquaque venena flores protulit et odores effudit, pervigili custodia custodiatis eorum in omnibus inhaerere vestigiis, per quos cooperante Domino in deserto mundi huius flos huiuscemodi plantatus est honestatis. Hi enim monasticae frugalitatis contentissimi, optimum ponentes in paupertate principium, totius suffientiae assecuti sunt complementum, ecclesiae cari, episcopis et praelatis accepti, atque in cospectu regum ac principum fama et merito gloriosi. Nunc autem, quod Dolentes dicimus, quod, etsi non ab omnibus neque in omnibus, a plerisque tamen et in pluribus ab illa sancta institutione dicitur declinatum in tantum, ut aliqui ex vobis, primae institutionis obliti penitus vel ignorante, contra ordinis vestris regulam villas, molendina, ecclesias et altaria possident, fidelitates et hominia benigne suscipiunt, iustitiarias et tributarias tenent, †et omne studium adhibent, ut termini eorum dilatentur in terris, quorum conversatio in coelis debet esse. Laeditur hinc ordo penitus et vitiatur, nec est mutatio dexterae excelsi, quin immo potius de dextera transeunt in sinistram, qui, quum relicto saeculo sub paupertatis habitu Deo militare decreverunt, negotiis denuo saecularibus implicantur. Inde est, quod vobis ab iis, qui foris sunt, contentiones et litigia suscitantur, et, abbatibus in causis forensibus occupatis, plurimum in commissis, domibus et tepor ordinis et dissolutio nascitur caritatis; maxime quia in paupertate caritas plus proficit, et cupiditatis dedignata consortium, nisi illa restringatur, haec tepescit. Ideoque sanctum ac venerabilem collegium vestrum precibus et monitis, quibus possumus, exhortamur, quatenus domus illae, quae a prima sui origine in ipso ordine sunt fundatae, constitutis et ordinatis terminis sint contentae; †nec velint inordinate ad ea manus extendere, quae sine laboribus et periculis multis, et deinde sine criminibus et magna confusione non poterunt retinere. Si enim relictis originalibus ordinis institutis ad communia volueritis aliorum monasteriorum iura divertere, oportebit et vos communi iure censeri, quia dignum est, ut, si qui similem cum aliis vitam suscipiunt, similem sentiant in legibus disciplinam. Ceterum domus illae, quae de aliis institutionibus ad vestrum ordinem se transtulerint, vestris omnino se satagant usibus conformare, et relictis possessionibus vel etiam commutatis, quas institutio vestra non recipit, sic se in omnibus religioni vestrae coaptent, ut, quemadmodum gaudent se in societatem ordinis, et habitus et observantiae regularis identitatem assumptas sic etiam in paupertate saecularium rerum se laetentur vestris institutionibus conformatas, quatenus inde et superno conditori magis amabiles, et nobis atque universae ecclesiae merito debeant fieri cariores. Sane si super possessionibus ipsis in aliquo de monasteriis vestris Apostolicae sedis auctoritas dispensarit a nullo vestrum sumendum est inde exemplum quia temerarium est et indignum aliquem sua sibi auctoritate praesumere quod Romana ecclesia alicui monasterio certa ratione inspecta, singularibus voluit indulgere beneficiis.
CAP. IV.
Regularis canonicus, qui non resignavit proprium in morte, non debet in coemeterio sepeliri; et, si de facto sepultus fuit, inde debet exhumari, si sine scandalo fieri potest.
Clemens III.
Super quodam canonico regulari, qui, in articulo mortis agens, licet a priore suo commonitus, proprium, quod contra regulam latenter habuerat, noluit resignare, et sic diem clausit extremum, et fuit inter alios fratres traditus sepulturae, †nos duxisti necessario requirendos. Quia vero te ignorare non credimus, quid de talibus in regula beati Augustini habeatur statutum, et quod id ipsum in Laeteranensi synodo constet inhibitum manifeste, Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ille canonicus non tantum fuit Christiana sepultura privandus, verum etiam, si sine maximo scandalo potuit fieri, de ipsa proiici dignus est ecclesia, et extra coemeterium ecclesiae sepeliri, quum, sicut in ipsa synodo habetur expressum, nec oblatio pro eo facienda sit, nec inter fratres debeat sepulturam habere. Hoc autem, quum forte contigerit, in similibus est agendum.
CAP. V.
Canonicus regularis potest praefici ecclesiae parochiali etiam saeculari; sed debet habere socium secum sui ordinis, si commode fieri potest.
Innocentius III. V. Plebano sancti Gavinii.
Quod Dei timorem prae oculis habeas, ex fructibus tuis colligitur evidenter, quum opera, quae facis, testimonium perhibeant veritati. Unde tuum in Domino propositum commendamus. Sane, sicut iam dudum auribus nostris insonuit, quondam desiderans ad frugem melioris vitae transire, officium plebani resignans, coram fratribus S. Victoris Bononiensis promissionem de tua conversione fecisti, neque professionem solennem emittens, neque habitum religionis assumens; sed nobilis vir, comes Albertus, et parochiani plebis eiusdem, attendentes, te laudabiliter praefuisse, ac de recessu tuo eidem loco iacturam non modicam imminere, desiderium tuum hactenus retardarunt, a venerabili fratre nostro Florentino episcopo impetraverunt, ut ministrares ibidem. Hoc etiam dilectus filius noster P. basilicae duodecim Apostolorum presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, pensata utilitate plebis proponitur annuisse, quod iam dicti comes et parochiani a nobis ratum haberi suppliciter postularunt; praesertim quum de licentia prioris sancti Victoris Bononiensis noscaris hactenus id fecisse. Licet autem in Lateranensi concilio de monachis caveatur, ne singuli per villas et oppida, seu per quascunque parochiales ponantur ecclesias, †sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, ne soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum expectent, Salomone dicente: “Vae soli! Quia, si ceciderit, non est qui sublevet eum;” quia tamen istud de canonicis regularibus specialiter non cavetur, qui, etsi a sanctorum monachorum consortio non putentur seiuncti, regulae tamen inserviunt laxiori, et per antiquos canones etiam monachi possunt ad ecclesiarum parochialium regimen in presbyteros ordinari, ex quo debent praedicationis officium, quod privilegiatum est, exercere: sic annuendum duximus postulatis, ut exercens plebani officium, si commode fieri poterit, unum canonicum regularem tecum habeas ad cautelam, cuius in his, quae Dei sunt et regularis observantiae, tam consortio quam solatio perfruaris.
CAP. VI.
Primo tractat de vestibus monachorum. Secundo de abdicatione proprietatis. Tertio de silentio. Quarto de cibis. Quinto de officiis in genere et in specie.
Idem Abbati et Conventui Sublacensibus.
Quum ad monasterium Sublacense †personaliter venissemus: (Et infra:) Firmiter inhibuimus, ne quis de cetero monachorum lineis camisiis uteretur. †Ad defectum autem hospitalitatis supplendum mouturam unius molendini, concessit, ampliora pro tempore concessurus, ita tamen, quod ad necessitatem pauperum sublevandam eleemosyna de cellerario conferatur. Nos autem praefatas ecclesias, quae clericis saecularibus fuerant in beneficium assignatae, ad usum revocavimus infirmorum, concessionem hospitalis, quae facta fuerat episcopo Anagnino, irritam decernentes, et statuentes, ne cuiquam ulterius in beneficium concedantur; sed infirmarius disponat de illis ecclesiis, prout ad necessitates infirmorum magis noverit expedire. Prohibemus quoque districte in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii, ne quis de cetero monachorum proprium aliquo modo possideat; sed, si quis aliquid habeat proprii, totum in continenti resignet. Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit deprehensus habere, regulari monitione praemissa de monasterio expellatur, nec recipiatur ulterius, nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quodsi proprietas apud quemquam inventa fuerit in morte, ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur, secundum quod beatus Gregorius narrat in Dialogo se fecisse. Abbas tamen et prior frequenter inquirant et diligenter explorent, ne quis fratrum proprietatem possit habere. Unde, si quicquam alicui fuerit specialiter destinatum, non praesumat illud accipere, sed abbati, vel priori vel cellerario assignetur. In oratorio vero, refectorio et dormitorio continuum semper silentium observetur, in claustro quoque certis horis et locis, secundum antiquam consuetudinem monasterii laudabiliter observatam, sed amodo laudabilius observandam. In refectorio vero nullus omnino carne vescatur. Nec in quibusdam solennitatibus, sicut aliquando fieri consuevit, conventus exeat cum abbate, paucis ibi relictis, ut extra refectorium edant carnes; quum in illis diebus praecipue regularis disciplina sit studiosius observanda. Sed nec extra refectorium, nisi tantum in infirmitorio, esum carnium credant sibi licere, quanqum ex indulgentia possit abbas interdum aliquos fratrum, nunc hos, nunc illos, prout necessitas postulaverit, advocare, ipsosque secum in camera sua melius et plenius exhibere. Porro debiles et infirmi, qui minutione indigent vel aliqua medicina, non seorsum in cameris, sed omnes in infirmitorio quae necessaria fuerint sibi tam in carnibus quam in aliis recipiant competenter. Quodsi quis eorum debilis fuerit, aut etiam delicatus, ut non possit communibus cibis esse contentus, sic ei provideatur sine scandalo aliorum, ut, si abbas vel prior voluerit in refectorio misericordiam ei facere specialem, cibum aliquem competentem, non ante illum, sed ante se faciat apportari, de quo ipse illi faciat pitantiam pro sustentatione naturae. Tales autem ad agenda officia monasterii deputentur, qui fideles fuerint et discreti. Nec alicui committatur aliqua obedientia perpetuo possidenda, tanquam in sua sibi vita locetur; sed, quum oportuerit amoveri, sine contradictione qualibet revocetur. Prior autem prae ceteris post abbatem potens sit in opere et sermone, ut exemplo vitae verboque doctrinae fratres suos et instruere possit in bono, et a malo etiam revocare; zelum religionis habens secundum conscientiam, ut delinquentes corripiat et castiget, obedientes vero foveat et confortet. Abbas vero, cui omnes in omnibus reverenter obediant, quanto frequentius poterit, sit cum fratribus in conventu, vigilem curam et diligentem sollicitudinem gerens de omnibus, ut de officio sibi commisso dignam Deo possit reddere rationem. Quodsi praevaricator ordinis fuerit aut contemptor, seu negligens aut remissus, pro certo se noverit non solum ab officio deponendum, sed et alio modo secundum regulam [graviter] castigandum: quum offensa non solum propria, verum etiam aliena de suis manibus requiratur. Nec aestimet abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare; quia abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere.
CAP. VII.
Primo statuit de conciliis regularium provincialibus celebrandis singulis trienniis. Secundo moderatur numerum evectionum et personarum venientium. Tertio disponit de instructoribus et praesidentibus capitulo. Quarto de tempore, quo duret capitulum, et quid ibi fiet. Quinto quod observetur quod ibi fiet. Sexto de capitulo sequenti. Septimo de communi vita ducenda. Octavo de visitatoribus eligendis et ipsorum officio. Nono extendit ad canonicos regulares. Decimo providet super discordia visitatorum. Undecimo hortatur dioecesanos ad monasteriorum reformationem. Duodecimo praecipit protervos et similes compesci ab offensis monasteriorum. Et haec divisio sufficit pro summario.
Idem in concilio generali.
In singulis regnis sive provinciis fiat de triennio in triennium, salvo iure dioecesanorum pontificum, commune capitulum abbatum atque priorum, abbates proprios non habentium, qui non consueverunt tale capitulum celebrare; ad quod universi conveniant, praepeditionem canonicam non habentes, apud unum de monasteriis ad hoc aptum; hoc adhibito moderamine, ut nullus eorum plus quam sex evectiones et octo personas adducat. Advocent autem [caritative] in huiusmodi novitatis primordiis duos Cisterciensis ordinis vicinos abbates ad praestandum sibi consilium et auxilium opportunum, quum sint in huiusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius informati; qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent, quos viderint expedire, ac ipsi quatuor praesint capitulo universo ita, quod ex hoc nullus eorum sibi auctoritatem praelationis assumat, unde, quum expedierit, provida possit deliberatione mutari. Huiusmodi vero capitulum aliquot certis diebus continue iuxta morem Cisterciensis ordinis celebretur, in quo diligens habeatur tractatus de reformatione ordinis et observantia regulari. Et quod statutum fuerit illis quatuor approbantibus, [ab omnibus] inviolabiliter observetur omni excusatione [et] contradictione et appellatione remotis, proviso nihilominus, ubi sequenti termino debeat capitulum celebrari. Et qui convenerint vitam ducant communem, et faciant proportionabiliter simul omnes communes expensas ita, quod, si non omnes poterunt in eisdem, saltem plures simul in diversis domibus commorentur. Ordinentur etiam in eodem capitulo religiosae ac circumspectae personae, quae singulas abbatias eiusdem regni seu provinciae non solum monachorum, sed etiam monialium, secundum formam sibi praefixam, vice nostra studeant visitare, corrigentes et reformantes quae correctionis et reformationis officio viderint indigere, ita, quod, si rectorem loci cognoverint ab administratione penitus amovendum, denuncient episcopo proprio, ut illum amovere procuret. Quod si non fecerit, ipsi visitatores hoc referant ad apostolicae sedis examen. Hoc ipsum regulares canonicos secundum ordinem suum volumus et praecipimus observare. Si vero in hac novitate quicquam difficultatis emerserit, quod per praedictas personas nequeat expediri, ad apostolicae sedis iudicium absque scandalo referatur, ceteris irrefragabiliter observatis, quae concordi fuerint deliberatione provisa. Porro dioecesani episcopi monasteria sibi subiecta ita studeant reformare, ut, quum ad ea praedicti visitatores accesserint, plus in illis inveniant, quod commendatione, quam quod correctione sit dignum, attentissime praecaventes, ne per eos dicta monasteria indebitis oneribus aggraventur, quia, sicut volumus superiorum iura observari, ita inferiores nolumus iniurias sustinere. Ad hoc districte praecipimus tam dioecesanis episcopis quam personis, quae praeerunt capitulis celebrandis, ut per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant advocatos, patronos, vicedominos, rectores et consules, magnates et milites, seu quoslibet alios, ne monasteria praesumant offendere in personis aut rebus, et, si forsitan offenderint, eos ad satisfactionem compellere non omittant, ut liberius et quietius omnipotenti Deo valeant famulari.
CAP. VIII.
Primo tractat de correctione monachorum. Secundo de correctione abbatum, tertio visitatorum. Quarto de saecularibus in monasteriis beneficiatis. Quinto constitutionem extendit ad moniales. Hoc sufficiat pro summario.
Honorius III. Abbatibus et Monachis in Lombardia et Marchia Tervisina constitutis.
Ea, quae pro religionis honestate †ac religiosorum salute provide ordinantur, apostolico munimine sunt roboranda, ut suscipiantur devotius et diligentius observentur. Quum ergo per dilectum filium abbatem Montisbelli quaedam capitula nobis fuerint praesentata, quae ad castigandum transgressiones multiplices et excessus, quos in quibusdam coenobiis invenerat, videbantur pro salute et honestate vestra laudabiliter statuenda: nos ea examinari et corrigi fecimus, et praecipimus, ut inviolabiliter observetis, quae sigillis venerabilium fratrum nostrorum H. Ostiensis et N. Tusculanensis episcoporum muniri fecimus ad cautelam. Ad haec volumus et praesentium auctoritate praecipimus, ut visitatores ad generale capitulum convocent abbates et priores non habentes abbates proprios tam exemptos, quam non exemptos Lombardiae et Marchiae, qui non consueverunt huiusmodi capitulum celebrare, providentes, ut in ipso capitulo generali, canonico impedimento sublato, eos, qui contempserint vel neglexerint convenire, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo censura ecclesiastica compellant, et usque ad satisfactionem condignam sententiam, quam in eos rite tulerint, non relaxent, eadem censura facturi quae in eodem capitulo deliberatione provida fuerint ordinata firmiter observari, reddituri tam ipsi quam visitatores et alii iuxta cuiuslibet ministerium Domino, in cuius conspectu nuda sunt omnia et aperta, in extremo examine rationem, si omnem sollicitudinem et diligentiam, quae circa correctionem et reformationem ordinis ac visitationem coenobiorum impendendae fuerint, neglexerint adhibere. Porro, quum visitatores, secundum statutum generalis concilii ordinati a generali abbatum capitulo, processerint ad visitationis officium exsequendum, de statu monachorum et observantiis regularibus diligenter inquirant, et tam in spiritualibus quam in temporalibus corrigant et reforment quae viderint corrigenda, ita tamen, quod monachos delinquentes per abbatem loci corrigi faciant, eisque iniungi poenitentiam salutarem iuxta beati Benedicti regulam et apostolica instituta, non secundum normam pravae consuetudinis, quae quasi pro lege in quibusdam ecclesiis inolevit. Ipsi etiam visitatores monachos, quos contumaces invenerint et rebelles, iuxta modum culpae vice nostra regulari censura percellant absque personarum delectu, non parcendo rebellibus ob suam pertinaciam vel potentiam amicorum, quin ovem morbidam eiiciant ab ovili, ne inficiat sanas oves. Si vero abbates in corrigendis iuxta visitatorum mandatum et regularia instituta in se ipsis seu monachis inventi fuerint negligentes, proclamentur et corripiantur, et ita puniantur publice in capitulo generali, quod poena ipsorum sit aliis in exemplum. Quod si abbas aliquis non exemptus fuerit a visitatoribus nimis negligens et remissus inventus, id loci dioecesano denuncient sine mora, et per illum detur ei fidelis et providus coadiutor usque ad capitulum generale. Si autem dilapidator inventus fuerit vel alias merito amovendus, per dioecesanum, postquam hoc sibi a visitatoribus denunciatum fuerit, amoveatur absque iudiciorum strepitu a regimine abbatiae, ac monasterio provideatur interim administrator idoneus, qui temporalium curam gerat, donec ipsi monasterio fuerit de abbate provisum. Quodsi forsitan episcopus hoc adimplere noluerit vel neglexerit, visitatores vel praesidentes in capitulo generali defectum episcopi apostolicae sedi non differant intimare. Haec eadem circa exemptos abbates fieri praecipimus per visitatores vel praesidentes in capitulo generali, depositione tantum ipsorum sedi apostolicae reservata, ita, ut abbate, qui amovendus videbitur, interim per visitatores vel in capitulo praesidentes ab administratione suspenso administrator idoneus monasterio deputetur. Illorum autem excessus et alia, quae visa fuerint intimanda, capitulo praesidentes nobis denuncient per fideles nuncios et prudentes, quibus de communi contributione abbatum iuxta cuiuslibet facultatem sufficienter ministrentur expensae. Sequentes autem visitatores perquirant priorum visitatorum vestigia diligenter, et eorum negligentias et excessus referant sequenti capitulo generali, ut iuxta culpam publice debitam poenam portent. Idem etiam de abbatibus praesidentibus generali capitulo praecipimus observari. Praecipimus quoque, ut in nullo monasterio ad praebendas recipiant de cetero abbates et monachi clericos saeculares, nec hi, qui iam recepti sunt, locum vel vocem in capitulo, dormitorio vel refectorio seu claustro sibi vindicare contendant, seu monachorum coetibus importune se praesumant miscere, sed beneficiis sibi concessis contenti conversentur honeste, opportuna obsequia in monasteriis fideliter impendentes, nihilque ultra in spiritualibus aut temporalibus exigant in ipsis monasteriis vel usurpent. Si qui vero talium a visitatoribus inventi fuerint criminosi, per dioecesanum episcopum in non exemptis, et per visitatores vel praesidentes, generali capitulo in exemptis monasteriis beneficiis priventur eisdem. Haec autem omnia etiam in monasteriis, quae non habent abbates proprios, sed priores, nec non in monasteriis monialium, quoad articulos abbatissis et monialibus congruentes, praecipimus observari.
TITULUS XXXVI.
DE RELIGIOSIS DOMIBUS, UT EPISCOPO SINT SUBIECTAE.
CAP. I.
Si dubitatur, in cuius dioecesi sit basilica consecranda, ille episcopus consecrabit, qui prius in illo loco episcopalia exercebat.
Gregorius Victori Archiepiscopo Neapolis.
Nunc autem ad hanc basilicam, quae dedicanda est, illud debet disquiri, quis, id est cuius civitatis episcopus, antequam basilica, quae nuper fabricata est, fundaretur, baptizaverit incolas, et ad cuius consignationem sub annua devotione concurrerint. Non enim terminis haec aut locis convenit definiri, sed illius facere dioecesim, qui superius continetur, ut constet, commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati, et ideo, fratres carissimi, amotis ambagibus et omni circuitione semota haec vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxime ad consecrationem vocetur, cui per hunc modum, quem scripsimus, constat debere permitti.
CAP. II.
Nihil iuris deperit episcopo, in cuius dioecesi sita est ecclesia, quam Papa unit ecclesiae alterius diocesis. Et est casus quotidianus.
Idem Agapito Abbati.
Quia monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, [ita] hostilitate faciente [a congregatione] funditus dicitur desolatum, [ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit,] illud tuo monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actionibus, utile perspeximus uniendum, †[ut res eius tenendi vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia. In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore, quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud praesumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae, ut sollicitudinem illic debeas adhibere, committitur.] Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen iurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cuius civitate monasterium tuum est situm, sed Nucerinus, cuius est dioecesis, habeat. Nam sic huius loci ordinationem disponimus, ut tamen iura sua singulis episcopis inviolata servemus.
CAP. III.
Episcopo subsunt omnia loca pia, et ad eius sollicitudinem debent ordinari ad usum destinatum.
Ex decretis Eugenii Papae.
De xenodochiis et aliis similibus locis per sollicitudinem episcoporum, in quorum dioecesi exsistunt, ad easdem utilitates, quibus constituta sunt, ordinentur.
CAP. IV.
Locus, auctoritate episcopi ad usum hospitalitatis deputatus, est religiosus, et ad mundanos usus redire non debet.
Urbanus III. Ariminensi Episcopo.
Ad haec †super eo, quod quaesitum est a nobis, utrum hospitalis domus possit in saecularem habitum commutari, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si locus ille ad hospitalitatis usum et pauperum provisionem fuerit, sicut moris est, auctoritate pontificis destinatus, quum sit religiosus, non debet mundanis usibus deputari, sicut de vestibus et ligneis vasis, et aliis utensilibus ad cultum religionis per pontificem deputatis, antiqua consuetudo indubitanter observat, et venerabilium Patrum edocent sanctiones.
CAP. V.
Locus religious debet reformari de religiosis duntaxat, non de saecularibus, nisi in defectum religiosorum.
Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae.
Inter quatuor (Et infra: [cf. c. 8. de mai. et ob. I. 33.]) De monasteriis quoque Graecorum, in saeculares canonicos convertendis, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, Quamdiu monasteria per regulares viros, sive Graecos sive Latinos, remanere potuerint ordinata, non sunt ad saeculares clericos transferenda. Sed si regulares defuerint, propter eorum defectum in eis saeculares clerici poterunt ordinari [Praeterea etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
CAP. VI.
Ecclesia, sita in diocesi episcopi, tenetur sibi in epscopalibus respondere, nisi appareant remissa legitime; et potest episcopus remittendo episcopalia censum sibi retinere.
Idem Abbati et Fratibus Cryptae ferratae.
Constitutus in praesentia nostra venerabilis frater noster episcopus Albanensis in ecclesia Castri, quod Pauli dicitur, in qua ius patronatus monasterio vestro recognoscebat, a vobis ius episcopale duplici ratione petebat; primo, quoniam sita erat in dioecesi Albanensi, et ideo de iure communi ei tenebatur in episcopalibus respondere; †secundo, quoniam in multis privilegiis Romanorum Pontificum, distinguentibus fines dioecesis Albanensis, inter alias ecclesias, in quibus iurisdictionem exercet, haec Albanensi ecclesiae auctoritate apostolica confirmatur. Verum oeconomus vester proposuit ex adverso, quod, etsi ecclesia sita esset in dioecesi Albanensi, et in privilegio ipsius episcopi non sine subreptionis vitio eius esset nomen inscriptum, ei tamen non tenebatur in aliquo respondere, quum Albericus, quondam fundator ipsius, de assensu felicis recordationis B. Papae praedecessoris nostri monasterio Cryptae ferratae saepe dictam ecclesiam contulisset. Praeterea bonae memoriae Dominicus Lavitanus episcopus, de quo non erat contentio inter partes, qui fuerat episcopus Albanensis, universas ecclesias, ad vestrum monasterium pertinentes, in dioecesi eius sitas, et quicquid iuris tam in monasterio vestro Cryptae ferratae, quam in eis habebat, in emphyteusim sub annua octo denariorum usualium pensione quos annatas in capite publicum nominat instrumentum monasterio vestro concessit, ita videlicet, ut liceret abbati et fratribus eiusdem monasterii a quocunque vellent episcopo tam ordinationem clericorum quam consecrationem altarium in monasterio ipso et praedictis ecclesiis obtinere, in quibus etiam vobis tertiam partem mortuariorum indulsit, et C. Papa praedecessor noster quod ab eo factum fuerat suo privilegio confirmavit, et ex certa scientia statuit in perpetuum observandum. Verum, etsi ecclesia ipsa fuisset aliquando ecclesiae Albanensi subiecta, monasterium tamen vestrum nihilominus legitima se poterat praescriptione tueri, quum per quadraginta annos ipsam pacifice possedisset, quod per testes idem nisus est oeconomus comprobare. Ceterum oeconomus episcopi memorati ad obiecta respondit, quod concessio fundatoris Albanensi ecclesiae non nocebat, quum fundator solum ius patronatus monasterio concesserit memorato, et ipse super iure patronatus vobis controversiam non moveret; concessionem autem episcopi Lavitani non tenere dicebat, utpote continentem simoniacam pravitatem. Quum enim tertiam partem mortuariorum monasterio concessisset eidem, et tam in ordinationibus clericorum quam altarium consecrationibus indulsisset ei plenariam libertatem, sic videlicet, ut ea possent a quocunque mallent episcopo sine contradictione cuiuslibet obtinere: non est dubium, quin quum spilitualia haec exsistantt eo ipso, quod super his recompensationem certae pensionis accepit, commiserit vitium simoniae. Unde contractus huiusmodi, velut simoniacus, nullam obtinet firmitatem. Confirmatio autem apostolicae sedis fuerat super hoc per subreptionem obtenta, quum in ea de pensione nulla mentio habeatur. (Et infra:) Quum autem nec insolitum sit, nec novum, ut, quum episcopi ecclesias aliquas tam in spiritualibus quam in temporalibus concesserint piis locis, aliquid sibi reservent in eis nomine pensionis, nos quoque, quum vel libertatis privilegium, vel protectionis praesidium aliquibus ecclesiis indulgemus, gratis accipiamus censum gratis oblatum, et in literis nostris ad successorum nostrorum memoriam census exprimamus et etiam quantitatem: (Et infra:) Nos igitur, auditis his et aliis hinc inde propositis, oeconomum monasterii vestri oeconomo eiusdem episcopi ecclesiae Lavicanae nomine in solutionem pensionis praedictae, iuxta ratam, quae contingit ecclesiam praedictam, et restitutionem subtractae a quadraginta annis, secundum ratam eandem, per diffinitivam sententiam condemnamus, et eundem oeconomum vestrum ab impetitione oeconomi eiusdem episcopi super aliis reddimus absolutum, perpetuum illi silentium imponentes. Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavicani expressa fuerit certa poena quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propia convincatur, quum et pars vestra episcopo subtraxerit pensionem et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia sicut oeconomus proposuit memoratus utramque partem ab ea reddimus absolutam.
CAP. VII.
Episcopus, petens ecclesiam quoad temporalia et spiritualia, obtinet in spiritualibus eo ipso, quod probat esse in sua dioecesi, si non appareat exempta; sed in temporalibus succumbit, nisi alter doceat de iure suo. Et in hoc ultimo est causus notabilis.
Idem Abbati et Conventui Farbensibus.
Quum venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tit. sanctae Anastasiae presbytero et Pelagio sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et Ricardo procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Angeli de Cauceia cum suis pertinentiis et possessionibus petiisset, asserens, eam ad se tam in spiritualibus quam in temporalibus pertinere, [primo possessorium et postea petitorium intentando,] allegavit ante omnia ius commune: quia, quum constituta sit m dioecesi Sabinensi, ut dicebat, sub ipsius debebat consistere potestate [iuxta canonicas sanctiones. Verum, quum ex vestra fuisset parte negatum, eandem ecclesiam in praedicta dioecesi constitutam, idem episcopus ad hoc probandum privilegium bonae memoriae Anastasii Papae praedecessoris nostri coram ipsis exhibuit, in quo mons Tancia pro Sabinensis episcopatus termino ponitur, et inter alias ecclesias Sabinensis dioecesis eadem ecclesia S. Angeli numeratur, ac in praedicto monte dicitur esse constructa, hoc idem per publicum instrumentum, quo procurator vester utebatur, ostendens, in quo dicitur, quod dicta ecclesia sita est in territorio, Sabinensi, quum Sabiensis dioecesis longe amplius quam Sabinense territorium extendatur.] In temporalibus quoque ad se dictam ecclesiam pertinere, idem episcopus nitebatur ostendere per publicum instrumentum, in quo continebatur expresse, I. Sabinensem episcopum H. Farbensi abbati et duabus personis post ipsum dictam ecclesiam cum suis pertinentiis locavisse pro annua quatuor solidorum Papiensium pensione, in assumptione beatae Virginis persolvenda. Sed pars vestra proposuit, instrumento praedicto nullam fidem penitus adhibendam propter superlinearem scripturam et rasuram [in] loco suspecto factam, ubi videlicet annotatio temporis recensetur. †Fuit insuper ex episcopi parte propositum, quod, quum ab ecclesia S. Angeli nomine monasterii vestri multo tempore fuerit certa pensio ecclesiae Sabinensi soluta, manifeste liquebat, ad eandem ecclesiam, a qua locatio facta fuerat, [supradictam ecclesiam] iure proprietario pertinere. [Praeterea quum bonae memoriae Lucius Papa praedecessor noster iniunxerit Sabinensibus, ut ad recuperationem Tanciae, quam eo tempore tenebatis, intenderent, et per eosdem Petro de Bono, tunc Sabinensis episcopatus procuratori, tam Tancia quam ecclesia S. Angeli fuerit restituta, et vos eandem ecclesiam postea duxeritis occupandam, eiusdem erat episcopo restitutio facienda, sicut idem episcopus ea omnia per idoneos testes esse asserebat esse probata.] Ad haec autem procurator respondebat praedictus, quod, etsi quidam testes se vidisse deponant, ecclesiam S. Angeli pensionem IV. solidorum Sabinensi episcopo persolvisse, nullum tamen ex hoc monasterio vestro poterat praeiudicium generari, quum non appareat, pensionem ipsam ex parte monasterii fuisse solutam, et quamquam etiam testes asserant, se vidisse multoties praetaxatam pensionem exsolvi, non tamen ostenditur tanto tempore praestita, quod usque ad praescriptionem legitimam porrigatur. Item, sicut ad rei proprietatem locatio facta non sufficit, ita nec solutio, nec perceptio pensionis. [Licet etiam idem Lucius praedecessor noster suprascriptum mandatum Sabinensibus dederit circumventus, credens, prout ei suggestum fuerat, ad Sabinensem episcopatum praedictum locum et ecclesiam pertinere, ac Farfenses monachi propulsantes iniuriam ab eisdem Sabinensibus irrogatam retinere curaverint ecclesiam memoratam, propter hoc non erat episcopo restitutio facienda, maxime quum a vacino contrariam esset sententiam super petitorio excepturus, et qui petit quod redditurus est, dolum facere dignoscatur, sicut in civilibus legibus continetur. Medietatem quoque oblationum specialium quorundam dierum idem episcopus in eadem sibi ecclesia vendicabat, quam eidem de plano procurator vestri monasterii recognovit.] Quia igitur his et aliis intellectis, quae coram cardinalibus supra dictis pars utraque proponere procuravit, nobis constitit, ecclesiam supra dictam sancti Angeli constitutam esse in dioecesi Sabinensi, de consilio fratrum nostrorum episcopale ius in omnibus spiritualibus eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis tantum exceptis, quae per authentica scripta ei dignoscuntur esse subtracta, †[hoc ad cautelam expresso, ut medietatem oblationum praedictarum dierum, quam sicut dictum est, ipsi procurator recognovit iam dictus, in eadem ecclesia percipiat annuatim.] Quia vero instrumentum praedictum, per quod episcopus supra dictam ecclesiam intendebat [sibi] quoad temporalia vindicare, ad faciendam super hoc fidem invalidum esse cognovimus, utpote propter praedicta de iure suspectum: vos ab impetitione ipsius quoad temporalia eiusdem ecclesiae duximus sententialiter absolvendos, eidem super hoc silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbi II. Non. Aug. Ao. XII. 1209.]
CAP. VIII.
Monasterium subiectum est episcopo, in cuius dioecesi situm est, nisi probetur exceptum. H. d. quoad titulum.
Idem.
Quum dilectus filius †[F. Auriensis decanus nuncius venerabilis fratris nostri Auriensis episcopi, et magister Robertus monachus Cellae novae et abbatis sui nuncius, ad sedem apostolicam accessissent, nos eis dilectum filium P. sanctae Mariae in Via lata diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo fuit ex episcopi parte propositum, quod, quum idem episcopus abbatem sibi lege dioecesana subiectum vocasset ad synodum, ipse non solum non accessit ad ipsum, immo etiam sancti Petri et sanctae Columbae prioribus et archipresbytero Cauci in Auriensi dioecesi constitutis prohibuit, ne ad ipsius episcopi synodum accedere attentarent, licet etiam vocarentur. Quumque dictus episcopus, ut saltem humiliter abbatem ad bonum obedientiae revocaret, et vinceret in bono malum, ipsi mandasset, ut eum ad statutum terminum in monasterio exspectaret, licet episcopus illuc, iuxta quod promiserat, accessisset, abbatem non reperit, et portas monasterii clausas invenit, nec ad monachos aditus ei est concessus. Propter quod abbatem suspendit, et monasterium interdixit. Verum quum nec propter hoc abbas ipse a suo contumaciae proposito resiliret, nec latas in se ac monasterium sententias observare, in eum excommunicationis sententiam promulgavit, quam dictus episcopi nuncius a nobis petiit confirmari. Ceterum nuncius partis adversae petitionem eius non esse admittendam proposuit, quia, licet monasterium ipsum infra metas Auriensis dioecesis sit constructum, liberum tamen semper exstitit, et ab omni iurisdictione ac iugo Auriensis ecclesiae a tempore suae fundationis exemptum. Praeterea si episcopus aliquam in eo, quod verum non erat, iurisdictionem haberet, quia tamen abbas ab omni gravamine prius ad sedem apostolicam appellarat, sententiam in eum et monasterium postmodum latam nullam idem nuncius obtinere asseruit firmitatem. Conquestus est etiam idem nuncius ex parte capituli Cellae novae, quod dictus episcopus abbatem eorum adeo circumvenit, quod contra immunitatem ipsius ecclesiae ipsis nescientibus ei obedientiam repromisit.] Nos igitur super praedictis per memoratum cardinalem instructi, Quia causa ipsa non poterat in nostra praesentia terminari, utpote quum nuncius monasterii super procuratione vel ratihabitione literas non haberet: eam vestro duximus examini committendam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus, si vobis constiterit, abbatem ipsum ad sedem apostolicam super hoc, antequam episcopus in eum suspensionis vel excommunicationis, et in monasterium interdicti sententias tulerit, legitime appellasse, vel monasterium a iurisdictione episcopi eiusdem esse exemptum, eo non obstante, quod abbas, ab eo, sicut dicitur, circumventus, praeter fratrum suorum assensum ei obedientiam repromisit, quum fraus et dolus ei patrocinari non debeant, iudicetis illas sententias appellatione remota penitus non tenere, alioquin faciati eas per censuram ecclesiasticam inviolabiliter usque at satisfactionem congruam observari. Quodsi forsan abbas, ipse in exemptionis probatione defecerit, nec legitima se poterit praescriptione tueri, licet probet, se ante praedictas sententias appellasse, nihilominus tamen monasterium ipsum iudicetis Auriensi ecclesiae subiacere, in cuius est dioecesi fundatum. Similiter, eo in probatione appellationis deficiente, si vobis constiterit de exemptione vel legitima praescriptione, tam abbatem, quam monasterium ab impetitione eiusdem episcopi et ecclesiae ipsius penitus absolvatis, [et faciatis quod decreveritis etc. Dat. Lat. VII. Kal. Apr. 1198.]
CAP. IX.
Novam religionem non licet constituere sine auctoritate Romani Pontificis nec in diversis monasteriis potest quis esse abbas vel monachus. Sic principaliter summatur, licet plura dicta habeat.
Idem in concilo generali.
Ne nimia religionum diversitas gravem in ecclesiam Dei confusionem inducat, firmiter prohibemus, ne quis de cetero novam religionem inveniat, sed quicunque ad religionem converti voluerit, unam de approbatis assumat. Similiter qui voluerit religiosam domum de novo fundare, regulam et institutionem accipiat de [religionibus] approbatis. Illud etiam prohibemus, ne quis in diversis monasteriis locum monachi habere praesumat, nec unus abbas pluribus monasteriis praesidere.
TITULUS XXXVII.
DE CAPELLIS MONACHORUM ET ALIORUM RELIGIOSORUM.
CAP. I.
Ad curam monasterio subiectam non monachi, sed saeculares clerici praeficiuntur, et episcopis subsunt.
Urbanus III.
In ecclesiis, ubi monachi habitant, populus per monachum non regatur; sed capellanus, qui populum regat, ab episcopo per consilium monachorum instituatur, ita tamen, ut ex solius episcopi arbitrio tam ordinatio eius quam depositio, et totius vitae pendeat conversatio.
CAP. II.
Si ecclesia non cathedralis vindicat sibi ius in alia ecclesia obtinebit solum quoad ea, quae probabit sibi deberi praescriptioni vel alio legitimo modo. H. d. secundum communem et verum intellectum.
Innocentius III. Archipresbytero et Clericis sanctae Caeciliae.
Dilectus filius M. syndicus ecclesiae vestrae, in nostra praesentia constitutus, ab oeconomo sancti Laurentii de Piscinula in scrutiniis, baptismate, processionibus, et capitulis et similibus subiectionem postulans, possessorium et petitorium intentabat. Quum enim ecclesia sancti Laurentii sit in parochia vestra sita, debet de iure communi, sicut idem syndicus proponebat, ecclesiae vestrae in praedictis omnibus subiacere, nisi se posset vel speciali privilegio, vel legitima praescriptione tueri, quia nec privilegium exemptionis habet, nec praescriptionem pro se poterat allegare, quum illa ecclesia sanctae Caeciliae praescripsisset, sicut per testes dicebat legitime comprobatum. Praeterea, quum olim coram bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro super praedictis inter vestram et praedictam ecclesiam quaestio verteretur, M. presbyter eiusdem ecclesiae fuit sponte confessus, quod ecclesiae sanctae Caeciliae scrutinium et baptisma debebat, sicque ad proprietatem vestram iustitiam recognovit. Quumque pars vestra testes sufficientes et idoneos, qui se illum diversis temporibus ad capitulum vocasse, ipsumque venisse firmiter asserebant, in medium produxisset, eis iurare paratis, praedictus presbyter se vocatum ivisse ad capitulum est confessus. Unde praedictus praedecessor noster ecclesiam vestram capitulo, quo se conquesta fuerat spoliatam, salvo iure proprietatis ecclesiae sancti Laurentii revestire curavit, sicut in eius literis continetur. Per hoc ergo et proprietatem quoad scrutinium et baptisma, et possessionem quoad capitulum vester voluit syndicus comprobare. Ad haec autem sancti Laurentii oeconomus ex adverso respondit, quod ecclesia illa nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinebat. Quum enim monasterium monialium fuerit, sicut ex multis scriptis authenticis edocetur, et generaliter servetur in Urbe, ut nullum monasterium titulo sit subiectum, incongruum videbatur, ut regulares saecularibus supponantur. Praeterea usque hodie nos in ea institutionem et destitutionem liberam exercemus, †quum et bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilectum filium M. scriptorem nostrum archipresbyterum in ea sine contradictione cuiuslibet statuisset. Sic ergo ecclesiam ipsam liberam et in possessione libertatis exsistere dictus voluit oeconomus comprobare. Quum ergo pro eo habeat ius commune, in eo videlicet, quod universa monasteria Urbis ad Romanam ecclesiam nullo pertinent mediante, affirmanti contrarium fides non est aliquatenus adhibenda, nisi super hoc privilegium induxerit speciale. Quod autem dicitur in parochia vestra sita, idem oeconomus penitus denegavit. Sed etsi hoc verum esset, sufficienter tamen se poterat praedicta ratione tueri. Confessio autem M. presbyteri super scrutinio et baptismo eidem ecclesiae praeiudicare non poterat, quum super his lis contestata in eiusdem praedecessoris nostri praesentia non fuisset, sicut ex forma petitionis et conclusionis apparet. Hac etiam sententia non fuerat hactenus ecclesia vestra usa, sed eam duxerat usque ad haec tempora supprimendam. (Et infra:) Nos igitur, auditis propositis, rationibus et allegationibus, instrumentis et attestationibus plenius intellectis, et cum fratribus nostris deliberato consilio, oeconomum eiusdem ecclesiae sancti Laurentii syndico vestro in baptismo, et scrutinio et processionibus condemnamus, ita tamen, ut per hoc ecclesiae Romanae nullum praeiudicium generetur, si quando forte ius suum duxerit prosequendum. In institutione autem et destitutione et capitulo oeconomum ipsum ab impetitione syndici vestri prorsus absolvimus, syndico vestro super hoc perpetuum silentium imponentes.
CAP. III.
In prioratibus monachorum non possunt singuli monachi commorari; etiamsi super hoc habeant rescriptum apostolicum, nisi in illo fiat mentio de Lateranensi concilio.
Honorius III. Episcopo Venetensi.
Ex parte tua fuit propositum †coram nobis, quod, conquerentibus olim abbate ac conventu Rivensi Venetensis dioecesis, quod tu compellere moliebaris eosdem, ut instituerent plures monachos in quibusdam suis prioratibus tuae dioecesis, in quorum singulis singuli monachi hactenus steterant, quum pluribus facultates non suppetant eorundem, nos abbati S. Albini Andegavensis et collegis eius per literas nostras dedimus in mandatis, ut de ipsorum locorum facultatibus inquirentes, in eorum singulis facerent plures institui monachos, si pluribus illorum sufficiunt facultates; alioquin tibi auctoritate praesentium inhiberent, ne abbatem et conventum praedictos molestares super instituendis pluribus in eisdem. Unde idem Abbas et conventus Rivenses Venetensis dioecesis occasione literarum apostolicae sedis asserunt sibi esse concessum, ut in singulis locorum ipsorum prioratibus singuli monachi commorentur, si pluribus non suppetunt facultates eorundem. Quum autem id obviet Lateranensi concilio, de quo nulla mentio est in literis ante dictis, postulasti nostro edoceri responso, utrum nostrae intentionis fuerit per huiusmodi literas cum abbate et conventu praedictis contra ipsum concilium dispensare. Nos ergo Fraternitati tuae breviter respondemus, quod tenoris huiusmodi literas ab apostolica sede non credimus emanasse. Quodsi per occupationem forsitan emanaverint, nolumus per hoc derogari concilio supra dicto.
CAP. IV.
Ordinarius compellit abbatem, ut monachos a prioratibus revocet ad claustrum, vel eis socios adiungat.
Idem Burdegalensi Archiepiscopo.
Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod nonnulli monachi, lege tibi dioecesana subiecti, in quibusdam prioratibus habitant solitarii contra statutum generalis concilii. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus ipsorum monachorum abbates seu priores, ut vel ipsos ad claustrum revocent, facientes in ipsis ecclesiis deserviri per clericos saeculares, vel alios monachos eisdem associent, cum quibus vitam possint ducere regularem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, proviso, quod ad exemptos manum occasione mandati huiusmodi non extendas.
TITULUS XXXVIII.
DE IURE PATRONATUS.
CAP. I.
Si propter discordiam patronorum ecclesia caret administratore, cessatur in ecclesia a divinis, tolluntur reliquiae, et ostia clauduntur, si aliter sine scandalo ecclesiae provideri non potest. H. d. cum cap. sequenti.
Ex concilio Mediolanensi.
Perlatum est †ad nos, quod inter heredes ecclesiae, in rebus propriis constitutae, dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros, quod sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde Nobis visum est, quod ecclesia inter heredes patroni dividi non debeat. Et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, propter quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, si aliter provideri non poterit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solennia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium valeat exercere.
CAP. II.
Summatum est in cap. proximo.
Ex concilio Triburiensi.
Quaecunque ecclesia †a compluribus coheredibus sit obsessa, concordi unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat proa ecclesia dissidere patronos, ut eam nolint sub uno presbytero procurari, et propterea iurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare, quia iuxta Apostolum servos Dei non oportet litigare, episcopus, si aliter non poterit ipsi consulere, tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque eiusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo consignet ea, ut sacrum mysterium nullus in ea celebret, antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui sacrosancta sit idoneus procurare, et populo Dei utiliter praeesse.
CAP. III.
Si patroni in praesentando discordant, praefertur praesentatus a maiori parte, si est idoneus, et, si hoc sine scandalo fieri non potest, vel patroni infra tempus debitum non praesentant, episcopus ordinabit ecclesiam.
Ex concilio Lateranensi.
Quoniam in quibusdam locis fundatores ecclesiarum aut heredes eorum potestate, in qua eos ecclesia hucusque sustinuit, abutuntur, et, quum in Dei ecclesia usus debeat esse qui praesit, ipsi plures sine respectu subiectionis moliuntur eligere, et, quum una ecclesia unius debeat esse rectoris, pro sua dissensione plurimos repraesentant: quocirca praesenti decreto statuimus, ut, si forte in plures partes fundatorum se vota diviserint, ille praeficiatur ecclesiae, qui maioribus iuvatur meritis et plurimorum eligitur et approbatur assensu. Si autem hoc sine scandalo esse nequiverit, ordinet antistes ecclesiam, sicut melius eam secundum Deum viderit ordinandam. Et id ipsum etiam faciat, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et, cui competat, infra quatuor menses non fuerit diffinitum.
CAP. IV.
Excommunicantur patroni laici, qui clericos instituunt et destituunt in ecclesiis etiam patronatis, vel bona ipsarum aliter administrant. Et clerici, qui institutionem laicorum recipiunt, communione priventur.
Ex eodem.
Praeterea, quia in tantum quorundam laicorum processit audacia, ut, episcoporum auctoritate neglecta, clericos instituant in ecclesiis, et removeant [etiam,] quum voluerint, possessionem quoque atque alia ecclesiastica bona pro sua voluntate plerumque distribuant, et tam ecclesias ipsas quam homines earum talliis et exactionibus gravare praesumant, ipsos, qui amodo ista praesumpserint, anathemate decernimus feriendos. Presbyter autem sive Clericus, qui ecclesiam per laicos sine proprii episcopi auctoritate receperit, communione privetur, et, si perstiterit, a ministerio ecclesiastico et ordine deponatur. [Sane quia laici etc.]
CAP. V.
Si patronus laicus successive praesentat duos, et secundus instituitur ab episcopo, valet institutio. Hoc dicit primo. Patronus non potest clerico vel alteri ecclesiae conferre ecclesiam patronatam, vel alteri donare.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Quod autem consulis, si clericus idoneus ad vacantem ecclesiam praesentatus non fuerit ab episcopo dioecesano admissus, et postmodum alius idoneus praesentatus, et institutus ab episcopo possessionem tenuerit corporalem, an, primo clerico ecclesiam petente, debeat posterior removeri, vel posterior priori praeferri, dubium non est, quin in casu isto melior sit conditio possidentis, quoniam, antequam praesentatio per dioecesanum episcopum approbetur, ratum non est quod a patrono fuerat inchoatum. De cetero tuae prudentiae respondemus, quod, si laici clericis vel collegiis de concessionibus vel donationibus instrumenta confecerint in haec verba vel similia “concessi vel dedi ecclesiam, et praesenti charta firmavi”, si consensus episcopi non accesserit, nihil agi videtur, quia pro non dato habetur, quod ab illo datur, qui non potest de iure donare.
CAP. VI.
Comparans vel emens ius patronatus, eo spoliari debet. Vel sic: Qui emit ius patronatus, ut possit praesentare filium vel nepotem, seu quem vult, eo privari debet. H. d. et utraque lectio potest sustentari.
Idem Exoniensi Episcopo.
Quia clerici quidam vestrae iurisdictionis advocatias ecclesiarum, sicut accepimus, comparant, vel quocunque modo possunt acquirunt, ut postmodum eorum filii vel nepotes ad easdem ecclesias praesententur, nos, tam pravam consuetudinem penitus eradicare volentes, nihilominus praesentium vobis auctoritate mandamus atque praecipimus, ut id arctius inhibere procures, eosdem advocationibus taliter acquisitis appellatione postposita spoliando.
CAP. VII.
Ius patronatus, consistens in aliqua universitate temporalium, transit cum ipsa universitate, etiamsi universitas transeat tantum quoad utile dominium; nisi ius patronatus specifice sit exceptum. H. d. et est notabilis casus, et quotidie allegatur.
Idem Herfordensi Episcopo et Abbati de Forde.
Ex literis I. Salabriensis episcopi accepimus, quod defuncta persona ecclesiae de Laton. G. miles, qui villam, in qua ecclesia sita est, a monasterio de Vinton. ad firmam tenebat, ad eandem vacantem G. clericum praedicto episcopo praesentavit. Postmodum abbatissa praedicti monasterii, ad episcopum veniens, alium praesentavit eidem ad ecclesiam supra scriptam, quo nolente praesentatum ab ea recipere, apud Cantuariensem archiepiscopum gravem de episcopo deposuit quaestionem. †Archiepiscopus, quia visum sibi erat, quod factum militis super praesentatione praefata nullius esset momenti, praedicto episcopo in virtute obedientiae iniunxit, quod personam illam reciperet et in possessionem induceret, quam abbatissa sibi decreverat praesentandam. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefato militi praescripta villa fuerit non excepto iure patronatus ad firmam concessa, vel, antequam de iure patronatus inter abbatissam et militem controversia esset suborta, praefatus G. de Leicestria in praescripta ecclesia per episcopum ad praesentationem militis institutus fuisset, ei, dummodo alias sit idoneus, adiudicetis ipsam ecclesiam ita, quod, si abbatissa obtineat adversus militem, illi de temporalibus debeat respondere.
CAP. VIII.
Si laicus clerico vel religioso loco concedit ecclesiam sine consensu episcopi, non obstante tali concessione, quae non valet, ad ipsam ecclesiam, quum vacaverit, poterit praesentare, et eam alteri ecclesiae de consensu episcopi concedere. H. d. cum cap. Quum laici, et cap. Suggestum, infra eod.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Illud [vero] praetereundum non duximus, super quo te intelleximus dubitare, quod, si aliquis laicus episcopo inconsulto ecclesiam non vacantem concedit alicui religiosae domui, et postea, quum vacaverit, ad praesentationem eiusdem laici aliquis clericus ibi fuerit per dioecesanum episcopum institutus, prior concessio secundam institutionem, quo minus habeatur rata et firma, non potest nec debet aliquatenus impedire, quum illa concessio de iure nullius possit esse momenti, tum quia de re non vacante facta est, tum quia laicus sine auctoritate episcopi nemini potest ecclesias dare, licet religioso loco ius patronatus conferendi liberam habeat facultatem. Si vero ius patronatus vacante ecclesia religioso loco contulerit, et aliquis postea sine praesentatione fratrum eiusdem loci fuerit in ipsa ecclesia institutus, eius secundum rigorem iuris est institutio irritanda.
CAP. IX.
Instituti in ecclesiis patronatis per novos patronos mutari non possunt, nec vicissitudines ecclesiarum per eos fieri.
Idem eidem.
Querimonia, †prioris et fratrum de Lauth nobis literis destinata audivimus, quod R. quondam Herfordensis comes ius, quod idem prior et fratres in ecclesia de Wic. ex donatione H. de Laci fundatoris ecclesiae suae, et ipsius R. soceri habere debebant, bonae memoriae I. quondam Wigorniensi episcopo recognovit. Unde episcopus postea iam dictos priorem et fratres nullo reclamante aut contradicente exinde investivit, quam illi deinde quiete et pacifice possederunt. Demum quum inter comitem praefatum et C. uxorem suam, in cuius patrimonio ecclesia illa consistit, divortium per ecclesiasticum iudicium celebratum fuisset, eadem C. W. Pictaviensi nupsit, qui ecclesiae praescriptae fructus memorato priori et fratribus subtraxit omnino, et eos in usus R. sacerdotis eiusdem loci sine episcopali auctoritate convertit. Quumque postmodum, W. de medio sublato, praefata C. tertio viro W. scilicet de Mediran, esset matrimonio copulata, idem W. in ea, qua et W., temeritate persistens, iam dictum R. in ecclesia praetaxata contra priorem supra dictum manutenere et fovere incepit, dicens, quod praenominatus episcopus I. [fecit] super ecclesia, quae de uxoris suae advocatione exsistit, dum erat in potestate illius viri, a quo postmodum separata fuisse dignoscitur, nullam debere firmitatem habere, praesertim quum patrimonium uxoris suae, sicut asserit, integre sibi restitutum non esset, nisi de ecclesia illa suam posset adimplere voluntatem. Unde, quoniam Absurdum videtur omnino, et ab ecclesia Dei penitus eliminandum, ut ad singulas patronorum secundum humanam conditionem mutationes ecclesiarum ordinationes mutentur, nec quod a suprascripto H. taliter factum fuit alicui successorum licuit revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et studiose inquiras, et si ita inveneris esse, prout superius est narratum saepe dictis priori et fratribus, ecclesiam praelibatam omni occasione et appellatione cessante restituas et in pace facias possidere. Et vicissitudines etiam huiusmodi ecclesiarum ab advocatis vel aliis praesumantur sed earum praesumptores usque ad dignam satisfactionem dilatione sublata, vinculo excommunicationis percellas.
CAP. X.
Patronus ecclesiam clerico conferre non potest, et, si contulerit, potest hoc non obstante ad ecclesiam praesentare rectorem.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Quum laici episcopis nescientibus aut non consentientibus ecclesias clericis concedunt, in quibus habent ius patronatus, et postea poenitentia ducti alios ad easdem ecclesias episcopis repraesentant, et illi ad eorum praesentationem in eisdem ecclesiis ab episcopis instituuntur, eorum debet institutio stare et firmiter observari, qui auctoritate sunt episcopi instituti, concessione priori, quae nulla est, omnino evacuata. Non enim licet laicis clericos in ecclesiis praesumptione propria ordinare.
CAP. XI.
Religiosi vindicare vel retinere non possunt ecclesias sibi concessas a laicis sine dioecesani concessu, nisi legitime praescripserint, vel postea dioecesanus consenserit.
Idem Abbatibus, Prioribus et Clericis per archiepiscopatum Eboracensem constitutis.
Cura pastorali †necessitate constringimur, et auctoritate iniuncti nobis officii provocamur, pro statu ecclesiarum vigili studio satagere, et, ne contra iuris ordinem alicui conferri valeant, attentiori sollicitudine providere. Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus ex donatione laicorum, nisi auctoritas dioecesani episcopi et consensus adsit, nullus vestrum aliquas sibi ecclesias vindicare praesumat, vel retinere taliter acquisitas, nisi legitima fuerit praescriptione munitus, aut dioecesani episcopi forte habuerit postea consensum. Quum enim laici non possint in alios nisi ius, quod habent, transferre, nos huiusmodi concessiones viribus carere decerninus, et irritas penitus esse censemus.
CAP. XII.
Si patroni ecclesiae vacantis infra tempus, a iure concessum, non presentant, episcopus ordinabit ecclesias.
Idem Lingonensi Episcopo.
Si vero aliquando ordinatio alicuius ecclesiae ad tuam institutionem spectat et pro controversia laicorum de iure patronatus inter se disceptantium malitiose prorogatur: fas tibi sit de auctoritate nostra appellatione remota in eadem ecclesia personam idoneam instituere, ita, quod ipsa eadem repraesentetur ab eo, qui ius evicerit patronatus.
CAP. XIII.
Si ius patronatus ecclesiae devenit ad exemptos, per hoc in nullo debet laedi ius episcopale.
Idem Hospitalariis.
Quum saeculum reliqueritis, †ut Creatori nostro possitis in arce contemplationis placere, decet vos ab his, quae sunt obvia rationi, abstinere, vel quae reprehensioni subiaceant, aut vestram opinionem aut famam valeant denigrare. Inde est, quod universitati vestrae districtius per apostolica scripta Prohibemus, ne, quum ratione feudorum emptorum aliterve acquisitorum, vel etiam alio modo ius patronatus in ecclesiis parochialibus acquisieritis, in eis presbyteros nisi per episcopum instituatis, nec episcopo ius parochiale minuere aut auferre aliquatenus praesumatis. Excommunicatos quoque ipsius episcopi vel archidiaconorum tuorum contra authentica scripta Romanae ecclesiae ad divina officia in capellis vestris recipere non audeatis.
CAP. XIV.
Sine consensu patroni non potest quis ecclesiam occupare.
Idem.
Ex insinuatione dilecti filii nostri O. clerici accepimus, quod, quum ei frater eius ius patronatus, quod in quibusdam ecclesiis, in Linconiensi et Salisberiensi episcopatibus constitutis, habebat, liberaliter contulisset, eas ecclesias quidam presbyteri et alii occasione fratris praedicti O. sine ipsius voluntate et assensu per violentiam occuparunt, et eas iniuste detinent occupatas. †Quia igitur nostra interest, ea, quae minus ordinate ab aliquibus subiectis attentantur, ad rectitudinis tramitem revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si est ita, sicut dictum est, memoratos presbyteros ecclesiarum earum detentores, ut easdem praedicto clerico restituant, per eum libere et pacifice ordinandas, monitione praemissa compellas. Quodsi praedicti presbyteri commonitioni tuae acquiescere forte noluerint, tu ipsos excommunicatione, et terras si quas habeat, omni occasione et appellatione cessante interdicto subiicias, et in memoratis ecclesiis divina facias cessare officia, quamdiu ab aliquibus praedictorum auctoritate militum occupatae detinebuntur. Quodsi nec earundem ecclesiarum detentores resipuerint, ipsos, appellatione cessante, ecclesiastica censura percellas.
CAP. XV.
Non potest patronus ecclesiam sibi retinere, vel etiam alteri concedere propria auctoritate.
Idem Adonensis Episcopo.
Consuluit nos †tua fraternitas, quid tibi faciendum sit de clericis, qui ecclesias constructas hereditario iure sibi vindicant, nec tibi volunt exinde respondere, et de laicis, qui praescriptas ecclesias filiis vel nepotibus suis dare nituntur. Quum autem sanctuarium Dei iure hereditario teneri non possit, et indignum sit penitus et absurdum, ut quilibet auctoritate propria ecclesiam occupet, vel taliter occupatas detineat: non decet aliquatenus sustineri, ut in episcopatu tuo vel clerici ecclesias a parentibus suis fundatas propria auctoritate detineant, aut laici filiis vel aliquibus aliis ecclesias concedant easdem.
CAP. XVI.
Ius patronatus per se vendi non potest.
Idem.
De iure vero patronatus in praescripta capella hoc tuae discretioni mandamus, quatenus, si R. Brito illud comparavit, quum inconveniens sit et penitus inhonestum vendi ius patronatus, quod est spirituali annexum, contractum illum sublato appellationis remedio irritum esse decernas, ipsumque apostolica auctoritate fretus non differas revocare.
CAP. XVII.
Patronus non potest sine episcopi vel Papae consensu etiam loco religioso conferre ecclesiae decimas vel aliud spirituale.
Idem.
Nullus laicus decimas, aut ecclesiam, aut quicquid ecclesiastici iuris est, sine concessione sui pontificis monasteriis vel canonicis conferat. Et si quis episcopus improbitatis vel avaritiae causa consentire noluerit, Romano pontifici nuncietur, et quod offerendum est tunc eius licentia offeratur.
CAP. XVIII.
Si quis episcopus in ecclesia alterius dioecesis est patronus, praesentatus ab eo debet admitti, si est idoneus.
Idem.
Significasti (Et infra:) Ceterum Si episcopi post promotionem suam praesentationes personarum ad ecclesias apatronis earum pro ecclesiis sibi commissis adepti fuerint, personae idoneae, quas ad eas vacantes praesentaverint, sunt admittendae.
CAP. XIX.
Institutus ad praesentationem eius, qui tunc ius patronatus ecclesiae possidebat, removeri non debet, licet illud ius ab eo postmodum evincatur; secus, si non possidebat, sed tantum credebatur esse patronus.
Idem abbati S. Alberti.
Consultationibus (Et infra: [cf. c. 10. de off. iud. del. I. 29.]) De cetero Si aliquis clericus ab ordinario iudice in aliqua ecclesia fuerit institutus ad praesentationem illius, qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus, et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus, qui institutus est, non debet ab ipsa ecclesia propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille, qui eum praesentavit, ius patronatus ecclesiae possidebat, quum ex hoc ei, qui de iure debet habere, nullum in posterum praeiudicium generetur. Si vero tunc non possidebat ius patronatus, sed tantum credebatur esse patronus, quum [tamen] non esset, nec possessionem patronatus haberet: secundum consuetudinem Anglicanam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero etc. (cf. c. 4. de don. III. 24.)
CAP. XX.
Valet secunda concessio ecclesiae, facta alteri ecclesiae per episcopum et patronum, non obstante priori, facta per patronum solum.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Suggestum est auribus nostris, quod, quum ecclesiae quaedam de assensu domini fundi et auctoritate Eboracensis archiepiscopi ecclesiae beati P. Eboracensis concessae et assignatae sint in praebendam, canonici de Novoburgo concessionem illam attenuare et irritare nituntur occasione donationis, quam sibi asserunt prius factam fuisse. Unde, licet in donationibus ecclesiarum requirendus sit et exspectandus patronorum consensus, quia tamen ecclesiae ipsae, nisi auctoritas intervenerit pontificalis, canonice concedi non possunt: universitati vestrae significamus, quod prior concessio, si cum assensu patroni et auctoritate dioecesani episcopi facta est, aut eius assensus fuerit postea subsecutus, posteriori concessioni praefertur; alioquin illa debet praeferri, quamvis posterius facta sit, quae consensu domini fundi et episcopi auctoritate fulcitur.
CAP. XXI.
Ab officio et beneficio removetur qui monitus non dimittit ecclesiam sine consensu episcopi sibi concessam. H. d. – (Ad hoc etc.:) Laici, spoliantes ecclesiam, excommunicantur. H. d.
Idem Archiepiscopis et Episcopis per Angliam Constitutis.
Relatum est nobis, quod nonnulli, ambitione nimia tracti, occasione laicae recognitionis vel potentiae saecularis in saeculari foro, non requisita episcopi audientia, patronatus ecclesiarum et beneficia ecclesiastica sibi praesumunt in vestris parochiis vindicare. Quoniam igitur huiusmodi personae non intrant per ostium, sed aliunde conscendunt, ac per hoc indigni sunt pastoris nomine vel praerogativa gaudere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eos, quos patronatus ecclesiarum vel ecclesiastica beneficia constiterit praedicto modo adeptos, si commoniti praedicta minime resignaverint, nisi praescriptione aut episcopali concessione muniti fuerint, sublato appellationis diffugio ab officio reddatis et beneficio alienos, †et si nec sic destiterint, vinculo anathematis innodetis, et usque ad dignam satisfactionem teneatis et teneri faciatis adstrictos. Ad hoc, quoniam quidam laici ecclesias terris et aliis possessionibus spoliant, ut sic viros ecclesiasticos faciant coram saeculari iudice litigare, vobis praesentium auctoritate iniungimus, ut id publice sub interminatione curetis anathematis prohibere. Si quis autem prohibitionis vestrae contemptor exstiterit, eum, si manifestum fuerit, appellatione cessante excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sicut excommunicatum faciatis attentius evitari.
CAP. XXII.
Si quaestio iuris patronatus infra sex menses non terminatur a tempore vacationis, libere potest episcopus sine praesentatione ibidem instituere rectorem. H. d. Sed intellige de patronis ecclesiasticis; nam in laicis sufficiunt quatuor menses.
Idem.
Eam te decet (Et infra: [cf. c. 4. de aet. et qual. I. 14.]) Illas autem ecclesias, de quarum patronatu controversia fuerit, si infra sex menses, postquam vacaverint, non fuerit controversia terminata, licitum tibi sit de persona idonea sublato appellationis obstaculo ordinare. Ad haec etc. (cf. c. 27. de app. II. 28.)
CAP. XXIII.
Patronus ius patronatus propria auctoritate alienare non potest, nec ab ecclesia aliquid temporale exigere, nisi tempore fundationis a dioecesano illud fuerit sibi reservatum.
Lucius III.
Praeterea, quoniam advocati ecclesiarum in tantam noscuntur insolentiam prorupisse, ut sacerdotes et alios ecclesiasticos viros pro suae voluntatis arbitrio ecclesiis ipsis instituant atque destituant, et ius advocationis donationis vel emptionis titulo, aliisque pro sua voluntate contractibus etiam in alios transferre praesumunt, fodrum, albergarias, regium et similia, tanquam a propriis rusticis, ab ipsis ecclesiis extorquentes, et quod ministri ecclesiarum eis inconsultis faciunt iuxta proprium arbitrium in irritum deducentes, praesenti decreto statuimus, eos, sive advocati, sive patroni, vel vicedomini, sive custodes, vel guardias habentes, seu quocunque alio nomine censeantur, a gravaminibus ecclesiarum cessare, nihilque in ipsis praeter antiquos et moderatos reditus a locorum episcopis institutos exigere, aut, si aliud exegerint, excommunicationi subdantur. Contractus quoque huiusmodi, quos fecerunt vel facient in futurum, praesenti constitutione cassamus, et eos vim aliquam decernimus non habere. Ne autem per appellationis obstaculum aut in his quae de haereticis dicta sunt aut in advocatorum coercione quam diximus, praesentium deludatur auctoritas decretorum, totius appellationis remedium in praescriptis capitulis denegamus, nullam penitus audientiam quibuslibet contra haec appellantibus praebituri.
CAP. XXIV.
In pluribus successive praesentatis a patrono laico, episcopo datur gratificatio; sed in praesentatis a persona ecclesiastica potior est primo praesentatus. H. d. specialiter, et est unum de principalioribus cap. tituli.
Idem Norvicensi Episcopo.
Quum autem advocatus clericum unum idoneum episcopo praesentaverit, et postulaverit postmodum, eo non refutato, alium aeque idoneum in eadem ecclesia admitti: quis eorum alteri praeferatur, iudicio episcopi credimus relinquendum, si laicus fuerit, cui ius competit praesentandi. Verum si collegium vel ecclesiastica persona praesentationem haberet, qui prior est tempore, iure potior esse videtur.
CAP. XXV.
Ex constructione ecclesiae, facta de consensu episcopi, acquiritur ius patronatus. Hoc primo. Patronus non eligit praelatum in conventuali ecclesia, sed in capella sic. Hoc secundo. Patrono debetur processionis honor, et alimentatur ab ecclesia, si vergat ad inopiam. Hoc tertio. Et iste textus est de principalioribus.
Clemens III.
Nobis fuit (Et infra: [cf. c. 27. de simon. V. 3.]) Praeterea quaesivisti a nobis, si aliquis efficiatur sola ecclesiae constructione patronus, vel si ad electionem plebani sit cum clericis admittendus, seu ab ipsa repellendus omnino, tametsi de longa consuetudine allegaverit se electioni interesse debere. Inquisitioni tuae tale damus responsum, quod, si quis ecclesiam cum assensu dioecesani episcopi construxit, ex eo ius patronatus acquirit. Ceterum in conventuali ecclesia non electioni praelati faciendae, sed iam factae honestius patroni postulatur assensus, nisi patronus aliter de sua iurisdictione obtineat, ut partes suas interponere debeat electioni tractandae. Secus tamen est in capella, in qua unus presbyter instituendus a patrono quandoque eligitur, et pro institutione habenda loci episcopo praesentatur. Pro fundatione quoque ecclesiae honor processionis fundatori servatur, et, si ad inopiam vergat, ab ecclesia illi modeste succurritur, sicut in sacris est canonibus institutum. [Ad. ultimum etc. (cf. c. 27. de simon. V. 3.) Dat. Lat. VIII. Id. Maii.]
CAP. XXVI.
Patronus ecclesiae vacantis, quanquam sit clericus, ad eam se praesentare non potest.
Innocentius III. Rothomagensi Archiepiscopo.
Per nostras postulasti literas edoceri, utrum clericus aliquis ad vacantem ecclesiam, in qua ius obtinet patronatus, se ipsum, si est idoneus, valeat praesentare. Quum igitur nullus se ingerere debeat ecclesiasticae praelationis officiis, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nullus se potest ad personatum alicuius ecclesiae praesentare, quantumcunque idoneus sit, et quibuscunque studiis et meritis adiuvetur. [Dat. Rom. III. Id. Iun. Pont. nostri Ao. I. 1198.]
CAP. XXVII.
Si questio iuris patronatus inter patronos non diffinitur infra quatuor menses, episcopus ordinabit ecclesiam sine praeiudicio eorundem.
Idem Conventrensi Episcopo.
Quum propter discordias laicorum †non debeat ecclesiis praeiudicium generari, grave gerimus et indignum, quod, sicut nostro est apostolatui reseratum, occasione dissensionis, quae de iure patronatus vertitur inter eos, ecclesiae plus debito remanent rectoribus viduatae, quod in ipsarum grave dispendium noscitur redundare. Verum quia secundum Apostolum instantia nostra quotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo continua: volentes his, quae praemisimus, ex debito pontificalis officii obviare, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et ab eo, cui competit, infra quatuor menses non fuerit diffinitum, extunc ecclesiam ipsam appellatione remota de persona non differas idonea ordinare, ita, quod illi ex hoc non debeat in posterum praeiudicium generari, qui ius evicerit patronatus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]
CAP. XXVIII.
Legatus de latere ecclesiam, cuius alia ecclesia est patrona, collationi suae reservare potest, licet non vacet, et conferre quum vacat. Hoc primo. Ex duobus, praesentatis a patrono laico, potest superior instituere secundum. Hoc secundo. Et sic quoad intellectum iste textus habet duo dicta diversa, licet quoad literam ambo commisceantur.
Idem Archidiacono et Cancellario Altissiodorensibus.
Quum dilectus filius, magister Gualterus de Picerei pro se ipso, et magister Hugo de Feverniaco pro decano de Alveoli super ecclesia de Beavilla invicem litigarent, utrique dilectum filium G. sanctae Mariae in porticu diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius paesentia idem magister proponendo monstravit, quod, Quum olim venerabilis frater noster Hostiensis episcopus, tunc sedis apostolicae legatus in partibus Gallicanis, et Guillelmum de Montibus insignisset charactere clericali, dilecto filio archidiacono Carnotensi mandaverit, ut ecclesiam, quam in archidiaconatu suo primo vacare contingeret, donationi suae servaret, inhibens, ne alicui conferret eandem, de qua G. clerico disposuerat providere, et ecclesia de Berovilla ibi vacasset, idem archidiaconus contra mandatum eiusdem legati ad ipsam G. subdiaconum praesentavit, cuius facto ab eodem legato cassato, ipse praefato G. concessit ecclesiam sic vacantem, †[sicut in ipsius authentico continetur. In quo postmodum tam venerabilis frater noster … episcopus, quam dictus archidiaconus Carnotensis qui patronus erat ecclesiae praebuerunt assensum, quemamodum literae testantur ipsorum, et sic memoratus Guilelmus ecclesiam ipsam per quatuor fere annos et ultra tenuit, et a decano qui hoc sciebat pariter et videbat nequaquam fuit fractus in causam.] Vacante vero quadam praebenda in ecclesia sancti Martini Carnotensis dioecesis, episcopus dictam ecclesiam ad praesentationem archidiaconi H. clerico, praebendam vero praefato G. assignare curavit. Unde ipse H. supplicabat [humiliter], eandem sibi ecclesiam confirmari, utpote quam canonice [sine contradictione] ac etiam ad praesentationem archidiaconi veri patroni se dicebat adeptum, [et adversario suo imponi perpetuum silentium super ea. Quod utique dicti decani procurator infitiatus adiecit quod, quum in obitu C. quondam decani de Alveoli, de Franconvilla et de Beavilla ecclesiae vacavissent … Carnotensis archidiaconus, ad quem illarum donatio pertinebat, G. fratri suo ecclesiam de Beavilla concessit, ac eum de mandato dioecesani episcopi de ipsa corporaliter investivit, sicut in litteris tam episcopi, quam etiam archidiaconi continetur. Post haec autem Guillelmus de Montibus litteras supradicti legati eidem archidiacono praesentavit, in quibus continebatur, eundem legatum sibi retinuisse donationem unius ecclesiae, quam primo contingeret in archidiaconatu Carnotensi vacare; et per hoc idem Guillelmus petebat ut vel alteram illarum ecclesiarum sibi conferret vel donationi legati reservaret eandem; qui respondit quod neutrum implere poterat eo, quod utramque iam aliis assignarat. Ipse vero Guillelmus, iterato ad eundem legatum accedens et falso suggerens ecclesiam de Beavilla vacare, obtinuit apud ipsum quod dictam ecclesiam de facto sibi concessit et mandavit, ut institueretur in ea. Quod comperiens idem G. ne quis eum in possessione sua turbaret sedem apostolicam appellavit, et, personaliter ad sedem apostolicam veniens, causam ipsam obtinuit iudicibus delegari, quo postmodum ad propria revertente, praefatus Guillelmus, de iustitia sua diffidens iuri, si quod per eundem legatum in iam dicta ecclesia fuerat consecutus, in manu renuntiavit dicti episcopi Carnotensis, et hoc facto, praenominatus archidiaconus magistrum G. de Picerel eidem episcopo praesentavit, ipsumque, in praeiudicium praefati G. absentis, de praescripta fecit ecclesia investiri. Quod intelligens idem G. in sui iuris defensionem se pariter et ecclesiam ipsam apostolicae sedis protectioni supposuit, et, a possessione se deiici non permittens, ad nostram audientiam appellavit; adiiciens, ut in statu illo, in quo tunc erant, omnia permanerent, et specialiter hac de causa, quia videlicet dictus archidiaconus, de' mandato archiepiscopi Carnotensis, iam dictum magistrum in corporalem possessionem ecclesiae memoratae volebat inducere, ad metropolitani audientiam appellavit; sed idem archidiaconus nihilominus, post appellationem huiusmodi magistrum ipsum in possessionem ipsius ecclesiae inducere, attentavit. Unde quum ad querelam ipsius G. venerabili fratri nostro … Senonensi archiepiscopo … subdecano et … cantori Carnotensibus, causam commisisset eandem, praedictus magister citatus ab eis, et in eorum praesentia constitutus noluit respondere; sed, statim appellationem ad sedem apostolicam interponens, contumaciter recessit ab eis. Illi vero, nihilominus procedentes, testes contra ipsum legitimos receperunt per quos fuit evidenter ostensum quod, post appellationem ad Senonensem curiam interpositam, idem magister fuit in corporalem eiusdem ecclesiae possessionem inductus, sicut in eorundem iudicum litteris legebatur; et sic saepe fatus magister, custode suo ab ecclesia ipsa depulso, ea fuit rationabiliter spoliatus, quae tandem fuit alterius curae commissa, qui, non auctoritate dicti magistri, sed nomine memorati decani, celebrabat in ipsa, recipiebatque obventiones eiusdem. Unde, quoniam idem G. taliter se dicebat illam ecclesiam assecutum, petebat scribi iudicibus, qui eum a praedicti magistri molestatione indebita tuerentur. E contra vero dictus magister replicavit in illum, dicens penitus falsum esse quod decanus, ad praesentationem veri patroni, et de mandato episcopi, de ipsa fuerit ecclesia investitus, praesertim, quum episcopus in suis litteris fateretur eundem decanum nec de cura illius ecclesiae nec de ipsa fuisse penitus investitum. Quod autem praefatum Guillelmum, de reditu decani timentem, abrenuntiasse iuri suo in manu Carnotensis episcopi pars adversa dicebat, idem magister prorsus esse mendacium astruebat, quum, post reditum eius per tres annos et amplius, ipso vidente ac sciente, illam ecclesiam possederit absque lite. Illud vero magister ipse noluit diffiteri, qui videlicet adversarius, ad Senonensem curiam appellasset, ipso quidem magistro sedem apostolicam provocante, ac inhibente, ne decanus ipsum super iure suo praesumeret molestare. At ipse, nihilominus ad metropolitanum accedens memoratum fecit citari magistrum, qui coram eo statuta die comparens, litem noluit contestari, sed appelatione innovata, recessit. Archiepiscopus vero nihilominus causam, sicut etiam adversarius fatebatur, post appellationem iudicibus delegavit; unde dicebat idem magister, quod, tam per allegationes suas, quam etiam per ea, quae proposuerat pars adversa, constabat ipsum fuisse post appellationem ad sedem apostolicam interpositam spoliatum. Ad illud autem, quod adversarius proponebat, post appellationem decani ad Senonensem archiepiscopum interpositam, idem magister fuerat in eiusdem ecclesiae possessionem inductus; dicebat idem magister quod, si decanus appellaverat, ne archidiaconus commissam sibi exsecutionem impleret, huiusmodo appellatio nulla erat, quum ab exsecutore non fuerit appellandum, ubi mandati fines excedere non tentabat. Adiecit insuper quod, quum idem decanus nullum in ecclesia ius haberet, sui non intererat appellare, sed, si appellare aliquatenus potuisset, quia idem magister appellationem, quam ille ad metropolitanum interposuerat, appellationis ad sedem apostolicam interpositae peremit obiectu, medio tempore non debuit spoliari.] E contra procurator decani respondit, quod, etsi dictus legatus donationi suae reservari mandaverit primo in archidiaconatu Carnotensi ecclesiam vacaturam, circa praedictam tamen ecclesiam hoc facere de iure non potuit, quia talis potestas sibi minime competebat, quum praesentatio clerici ad illam ecclesiam non tanquam clerico, sed quasi laico ratione patronatus, non iure archidiaconatus eidem archidiacono pertineret. Unde quum inhibitionem ipsius in hoc idem archidiaconus custodire minime teneretur, alium [quidem] ad eandem ecclesiam de iure potuit praesentare, ac praesentatio eius debet, ex quo de persona idonea facta est, firma censeri, [quoniam, et si verum exsisteret, quod tamen est falsum omnino, ius videlicet praesentandi clericum ad ipsam ecclesiam, non archidiaconalis officii, sed temporalis dominii ratione, ad memoratum archidiaconum pertinere, nec in hac parte valuisse prohibitionem legati, tanquam, qui non poterat id laico prohibere patrono, ex alia tamen causa, praesentationem archidiaconi factam de praedicto decano asseruit esse irritam et inanem, quia, quando praesentavit eundem, iam erat longe ante suspensus per dilectum filium, P. tituli Sancti Marcelli presbyterum, tum Sanctae Mariae in via lata diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, et duravit illa suspensio usque post reditum praefati episcopi Hostiensis, ad cuius interventum idem archidiaconus, in nostra praesentia constitutus, meruit a vinculo suspensionis absolvi sicut per eiusdem episcopi literas comprobatur. Procurator vero decani subiunxit econtra quod, etsi archidiaconus suspensionis vinculo teneretur, poterat tamen ei, tanquam laico, donatio ipsius ecclesiae iure competere patronatus, quo nec per prohibitionem, nec per suspensionem legati potuisset aliqua ratione privari, praesertim quum archidiaconale tantum officium sibi fuerit interdictum.] Nos igitur, his et aliis, quae coram eodem auditore fuere proposita nobisque relata fideliter per eundem, diligentius intellectis, attendentes, quod, etsi praefatus archidiaconus memoratum G. tanquam laicus ad illam ecclesiam praesentasset, quia tamen ipse decanus per dioecesanum episcopum admissus non fuit, sed dictus H. ab eodem archidiacono [postmodum] praesentatus, a dioecesano fuit episcopo institutus, iuxta statutum bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri non primus, sed secundus ius est assecutus in ecclesia memorata, etsi memoratus archidiaconus praefatum G. tanquam clericus praesentavit, quoniam in eo, quod tanquam clericus faciebat, suberat iurisdictioni legati, unde, postquam idem legatus donationem illius ecclesiae sibi decreverat reservandam, ad eam tanquam clericus non potuit quempiam praesentare, praesentationem ipsius minus canonice factam fuisse decernimus irritam, et, ea penitus non obstante, concessionem eiusdem ecclesiae, factam praenominato H., pronunciavimus canonicam exstitisse, cassantes nihilominus quod per delegatos a supra dicto archiepiscopo Senonensi post appellationem ad nos legitime interpositam exstitit attentatum, et adiudicantes eidem magistro praefatam ecclesiam cum fructibus, medio tempore perceptis ex ea, plene ac pacifice possidendam, praedicto G. super hoc perpetuum silentium imponendo. [Quocirca discretioni etc. Dat. Romae IX. Kal. Apr. A. IX. 1206.]
CAP. XXIX.
Si laicus patronus duos successive praesentet, valet institutio de secundo non obstante appelatione prius facta per primum; episcopus tamen, qui malitiose primum repulit, eidem in competenti beneficio providere compellitur. Et in ultimo est casus singularis.
Idem Eliensi Episcopo.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quum autem saepe contingat, patronos ecclesiarum laicos nunc unum, nunc alium ad vacantes ecclesias praesentare, sollicite Postulasti per sedem apostolicam edoceri, an clericus, ad aliquam ecclesiam a patrono laico praesentatus, si dioecesanus episcopus ipsum non duxerit admittendum, ex huiusmodi praesentatione aliquid iuris assequatur in illa; et, si forte idem ad sedem apostolicam appellaverit, et post appellationem ab ipso interpositam idem patronus alium curaverit praesentare, ac secundum instituit episcopus praesentatum, idem ab ipsa ecclesia merito debeat amoveri. Nos igitur bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri pro sua reverentia vestigiis inhaerentes, qui inter praesentatos a clerico et laico patronis distinguens, inter praesentatos a laico conditionem possidentis censuit meliorem, dicimus, quod institutio praesentati secundo loco a laico patrono robur obtinet firmitatis. Verumtamen constituimus, ut episcopus, qui praesentatum idoneum malitiose recusavit admittere, ad providendum eidem in competenti beneficio compellatur, quatenus puniatur in eo, in quo ipsum non est dubium deliquisse. [Interrogasti etc. (cf. c. 19. de priv. V. 33.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. XXX.
Si ad praesentationem rectoris ad titulum ecclesiae aliquis fuerit ordinatus, patronus, qui non consensit, ad ipsam, quum vacabit, poterit praesentare.
Idem Auriensi Episcopo.
Postulasti per sedem apostolicam edoceri, ut, quum rectores parochialium ecclesiarum quandoque quosdam praesentent ad suarum ecclesiarum titulos ordinandos, utrum electio talium ad ipsos rectores pertineat, vel etiam ad patronos; et, si in his patronorum non est requirendus assensus, utrum ius illis salvum maneat eligendi, ut, quum ipsas ecclesias vacare contigerit, intitulati huiusmodi non sint aliis praeferendi. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod per intitulationem huiusmodi nullum patronis praeiudicium generatur, quin possint alios ad illas ecclesias, quum vacaverint, praesentare, nisi de patronorum processisset assensu. [Dat. Lat. II. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]
CAP. XXXI.
Patronus etiam clericus vacantem conferre non potest, et, si contulit, potest nihilominus ad illam praesentare.
Gregorius IX. Archiepiscopo Eboracensi.
Transmissae ad nos tuae literae continebant, quod, quum capitulum Eboracense ecclesiam de Gameforde vacantem, in qua ius obtinent patronatus, R. clerico concessissent, ipsi postmodum L. clericum tibi ad eandem ecclesiam praesentarunt post appellationem ab eodem R. ad sedem apostolicam interiectam. (Et infra:) Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex vi iuris patronatus non concessio, sed praesentatio pertineat ad patronum, praesentatum, si ei aliquid non obsistat canonicum, instituere in ipsa ecclesia poteris utpote potiorem.
TITULUS XXXIX.
DE CENSIBUS, EXACTIONIBUS ET PROCURATIONIBUS.
CAP. I.
Ecclesiae fundandae debet pro dote tribui mansus, liber a quolibet servitio temporali; ad ecclesiasticum tamen tenetur. Sed si aliquid confertur ecclesiae ultra mansum, tenetur ecclesia ex eo solvere onera consueta. H. d. inhaerendo literae.
Ex concilio apud Guarmaciam.
Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio tribuatur. Et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de areis vel de hortis iuxta ecclesiam positis, neque de praedicto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.
CAP. II.
Solutio tributi arguit subiectionem.
Augustinus super epistola ad Romanos.
“Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit.” (Et infra:) Et vos subditi esse debetis. Ideo enim tributa praestatis, quia haec est probatio subiectionis.
CAP. III.
Non potest episcopus novum censum imponere monasterio.
Gregorius Stephano Cantori.
Scientes (Et infra:) Asseruit autem praedictus abbas, presbyterum praedictae Massae novas monasterio illi consuetudines velle imponere, †quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, [siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere.] Mandamus, quatenus, si ab initio hoc non fuerit, etiam labentibus temporibus aliquid noviter non permittas imponi, [maxime quum exiguae substantiae etc.]
CAP. IV.
Caecus et pauper ad collectas non tenentur.
Idem Constantino Episcopo.
Licet multum (Et infra: [cf. c. 1. de rest. spol. II. 13.]) Dixit quoque praedictus caecus, quod ad collectas inter alios civitatis Ianuensis habitatores et ipse pariter compellatur. [Et miramur, quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegravetur.] Quod fieri non permittas, quia eum, quem caecitas sua gravat, inhumanum est nimis in collectione affligere, cui debuerat ex collectis, si esset [magna] necessitas, misereri.
CAP. V.
Petens censum debet rationem exprimere.
Paschalis II. Comitissae Mathildae.
Pervenit ad nos, †quod Fraxinorensis abbas Carpensem ecclesiam fuerit depraedatus, occasione videlicet cuiusdam census, qui, ad quid solvi debeat, ignoratur. Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod census ignorantiae nec divinis, nec humanis legibus invenitur diffinitus; oportet quippe, ut omnis census ad quid et quando persolvi debeat praesciatur. Mandamus ergo dilectioni tuae, ut praedam ipsam Carpensi ecclesiae restitui facias, nec deinceps Fraxinorensem abbatem aut quemlibet alium eam inquietare permittas.
CAP. VI.
Determinat concilium numerum equorum, quos secum ducere possunt praelati visitantes, et prohibet eis tunc uti venationibus, et sumptuosas epulas quaerere. Hoc primo usque ad vers. Prohibemus. – (Prohibemus etc.:) ¬Praelati non debent gravare subditos talliis et exactionibus, permittitur tamen ex iusta causa petere ab eis moderatum auxilium. H. d. usque ad §. Sane. – (Sane etc.:) In effectu dicitur, quod numerus equorum statutus in princ. cap. non debet trahi ad augendum numerum, alias solitum. Abbas.
Ex concilio Lateranensi.
Quum Apostolus se ac suos propriis manibus decreverit exhibendos, ut locum praedicandi auferret pseudoapostolis, et illis, quibus praedicabat, non exsisteret onerosus: grave nimis et emendatione dignum esse dignoscitur, quod quidam praelatorum ita in procurationibus graves suis subditis exsistant, ut pro huiusmodi causa ipsa interdum ecclesiastica ornamenta subditi exponere compellantur, et longi temporis victum brevis hora consumat. Quocirca statuimus, quod archiepiscopi, parochias visitantes, pro diversitate provinciarum, et facultatibus ecclesiarum XL. vel L. evectionum numerum, episcopi autem XX. vel XXX., cardinales autem XXV. nunquam excedant, archidiaconi vero V. vel VII., decani constituti sub episcopis duobus equis contenti exsistant. Nec cum canibus venatoriis et avibus proficiscantur, sed ita procedant, ut non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi quaerere videantur. Nec sumptuosas epulas quaerant, sed cum gratiarum actione recipiant quod honeste ac competenter illis fuerit ministratum. Prohibemus etiam, ne subditos suos talliis et exactionibus episcopi gravare praesumant. Sustinemus autem pro multis necessitatibus, quae aliquoties superveniunt, ut, si manifesta ac rationabilis causa exstiterit, cum caritate moderatum ab eis valeant auxilium postulare. Quum enim dicat Apostolus: “Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis:” multum longe a paterna pietate videtur, si praepositi subditis suis graves exsistant, quos in cunctis necessitatibus pastoris debent more fovere. Archidiaconi vero sive decani nullas exactiones sive tallias in presbyteros seu clericos exercere praesumant. Sane, quod de praedicto numero evectionis secundum tolerantiam dictum est, in illis locis poterit observari, in quibus ampliores suntreditus et ecclesiasticae facultates. In pauperioribus autem locis tantam volumus teneri mensuram, ut ex accessu maiorum minores merito non doleant se gravari. Nec sub tali indulgentia illi, qui paucioribus equis uti solebant hactenus, plurium sibi credant potestatem indultam.
CAP. VII.
Novus census ecclesiis imponi non potest, nec antiquus augeri. H. d. et est de principalioribus buius tituli.
Ex eodem.
Prohibemus insuper, ne ab abbatibus, vel episcopis vel aliis praelatis novi census imponantur ecclesiis, nec veteres augeantur, nec partem redituum suis usibus appropriare praesumant; sed libertatem, quam sibi maiores conservare desiderant, minoribus quoque suis bona voluntate conservent. Si quis vero aliter fecerit, irritum quod egerit habeatur.
CAP. VIII.
Praelatus seu rector ecclesiae non potest, praesertim post mortem, ecclesiam suam propria auctoritate constituere censualem.
Alexander III. Vigoriensi Episcopo.
Praeterea illi, qui, episcopo ignorante, auctoritate sua pensionem annuam de ecclesiis quadam illusione solverint sive receperint, eis defunctis, nisi ab iis, qui per episcopum vel ministeriales eius auctoritatem instituendi personas habentes ius recipiendi canonem receperint, in receptione pensionis non sunt aliquatenus audiendi; praesertim si pontificis aut alterius, qui de iure id facere potuerit, auctoritatem et assensum super hoc non intervenisse constiterit. Non enim simplices sacerdotes vel clerici possunt ecclesias, quibus praesunt, auctoritate sua, praesertim post decessum suum, efficere censuales.
CAP. IX.
Breve est, vel per alia verba summatur sic: Episcopus ecclesiae, de manu laici per se ereptae, non potest ob hoc censum imponere.
Idem Carnotensi Episcopo.
Ecclesiis autem, quas de novo episcopi de manibus laicorum eripiunt, praeter cathedraticum et iura omnia, quae aliis ecclesiis imponuntur, exactionem prohibemus imponi, quin novis exactionibus decreto nostro prohibemus generaliter amodo ecclesias praegravari. [Ad haec etc. cf. c. 8. de testam. III. 26.]
CAP. X.
Nova pedagia sine consensu principis imponens, communione privatur.
Idem.
Innovamus (Et infra: [cf. c. 2. de treuga I. 34.] Nec quisquam alicui novas pedagiorum exactiones sine auctoritate et consensu regum et principum statuere, [aut statutas tenere aut veteres augmentare] aliquo modo praesumat. Si quis autem contra hoc fecerit, et commonitus non destiterit, donec satisfaciat communione careat Christiana.
CAP. XI.
Qui per collusionem constituit ecclesiam censualem, illa privabitur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quum clerici (Et infra: [cf. c. 6. de pact. I. 35.]) Ad hoc, quia sunt clerici quidam, qui cum religiosis viris collusione facta, citra auctoritatem dioecesani episcopi ecclesias, quas tenent, eis constituunt censuales, ut post decessum eorum eaedem ecclesiae per repraesentationem eorundem religiosorum virorum ad filios vel nepotes clericorum ipsorum possint transferri: praesentium auctoritate vobis praecipimus, ut, si qui clericorum vestrorum inventi fuerint facere talia, eos a praescriptis ecclesiis auctoritate apostolica non differatis appellatione postposita removere, ne de sua fraude vel dolo videantur fructum reportare.
CAP. XII.
Si collectores gravant ecclesias, privari debent officio.
Idem.
Ea, quae de avaritiae (Et infra: [cf. c. 16. de sim. V. 3.]) Nihilominus etiam [vobis] praesentium auctoritate iniungimus, ut, quum ecclesias ipsas visitaveritis, secundum quod canones praecipiunt visitationis officium exerceatis, nec ecclesias visitatione vestra gravetis, ut eas magis intuitu informationis et correctionis, quam affectu comessationis videamini visitare. Quum autem propter B. Petri visitationem denariorum collectam per archidiaconatus vestros feceritis, in collectione facienda praedictas ecclesias vel parochias non gravetis aliter, sive magis, quam praedecessores vestri tempore sanctae recordationis Innocentii, Eugenii Romanorum Pontificum fecisse noscuntur. Quod si secus praesumpseritis, id, quod videmini habere, auferetur a vobis.
CAP. XIII.
Qui recipit iuramentum de novo censu imposito ecclesiae persolvendo, compellitur iurantem absolvere.
Lucius III.
Significavit nobis T. rector ecclesiae de Fulsig., quod quum a dilectis filiis [nostris] abbate et monachis de Castig. ad regimen ipsius ecclesiae fuisset electus, de solvendo eis annuo censu trium marcharum, quas praedecessor eius solverat, praestitit corporaliter sacramentum; postmodum venerabilis frater noster R. Wigorniensis episcopus dioecesanus, ne ipsum censum monachis solveret, nisi prius constaret, quod episcopali auctoritate fuisset impositus, in periculum ordinis sui et sub interminatione anathematis interdixit. †Unde praedictus rector hinc periurii reatum metuit, inde timet inobedientiae periculum imminere. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam vestram convocatis, si praefatum censum de auctoritate praesulis, et non de novo impositum fuisse constiterit, episcopo auctoritate nostra praecipias, ut prohibitionem suam sine dilatione relaxet. Si vero census sit de novo impositus, sive [de] auctoritate episcopi hoc factum fuerit sive non, eosdem monachos, ut clericum a iuramento absolvant, appellatione remota ecclesiastica districtione compellas. Pati enim [nolumus] nec debemus, ut ecclesiae census novi exactione vexentur.
CAP. XIV.
Archiepiscopus, visitans provinciam, etiam a monasteriis provinciae procurari debet.
Idem Ravennatensi Archiepiscopo.
Sopitae †iudicio sedis apostolicae quaestiones scripto ad memoriam perpetuam commendantur, ne per oblivionem processu temporis valeant suscitari. Ut autem sententia maiorem habeat firmitudinem, apostolici scripti munimine roboratur. Sane, quum inter te et monasteria Bononiae, tam monachorum quam monialium, super procurationibus, quas ab eis exegeras, controversia verteretur, †causam venerabili fratri nostro H. Albanensi episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster abbas sancti Proculi, omnium aliorum procurator, sicut ex literis, quas portavit, apparuit, et ipse in manu episcopi iam dicti data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro omnibus aliis monachis, sancti Damiani et sancti Bartholomaei exceptis, qui super hoc quaestionem minime referebant, diutius litigavit. †Verum nulla pro parte sua privilegia Romanae ecclesiae vel Ravennatis exhibuit, nec ostendit, longa consuetudine se munitum. Sed tu firmiter procurationes ipsas in aliis monasteriis tuae provinciae asserens tibi sine contradictione praestari, eas praedecessoribus tuis in monasteriis Bononiensibus exhibitas per testes idoneos probavisti. Inde utique fuit, quod, deliberatione cum fratribus habita, vidimus, intentionem tuam iure communi et praedecessorum tuorum consuetudine adiuvari. Ea propter, tuis iustis petitionibus annuentes, monasteria supra dicta de communi consensu fratrum condemnavimus ad procurationem secundum facultates eorum tibi tuisque successoribus exhibendam.
CAP. XV.
Patroni etiam clerici novum censum ecclesiae imponere non possunt, nec veterem augere, et, si super hoc iuramenta vel cautiones exegerunt, coguntur absolvere.
Clemens III.
Gravis admodum †et correctione dignissima nuper querela in audientia nostra est proposita, quod salva conscientia sub dissimulatione transire non possumus. Ecclesiasticae personae, quum ecclesias vacare contingit, non aliter quenquam ad ipsarum regimen volunt vocare, nisi aut novum censum ecclesiis illis imponant, aut veterem contra constitutionem concilii Lateranensis augmentent, ad ipsius solutionem instituendum presbyterum iuratoria quandoque vel fideiussoria cautione cogentes; †quandam etiam partem suis usibus redituum applicare contendunt. Unde saepe contingit, ut, dioecesano episcopo excessus huiusmodi ignorante, vel eo minime requisito, in ecclesiis illis inducant pro suae voluntatis arbitrio sacerdotes. Quoniam igitur constitutiones praedicti concilii pati nolumus neque debemus aliquorum iniuria violari, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, quum super hoc fueritis requisiti, partibus ad vestram praesentiam convocatis, quaecunque constiterit contra constitutionem praedictam super ecelesiis illis vel earum censu ab aliquibus a tempore constitutionis huiusmodi attentata, contradictione et appellatione cessante in irritum revocantes, ab augmentatione censuum ecclesias penitus absolvatis et ad statum debitum reducatis, et presbyteros, quos super his iuramenta illicita praestitisse noveritis, congrua satisfactione imposita, faciatis absolvi, eos etiam qui de cetero contra formam canonum super his venire praesumpserint, sine cuiuscunque personae acceptione sublato appellationis obstaculo canonice punientes.
CAP. XVI.
Qui tenetur procurare fratres alicuius domus, obligatur ad procurandum omnes, licet illorum numerus nunc creverit, sed, si ex hoc gravaretur nimium, per iudicis officium sibi providebitur, H. d. secundum lecturam magis communem.
Innocentius III. Abbati et Conventui Bellae villae.
Quanto creatori †vestro sub religionis habitu adstricti estis devotius famulari, tanto sollicitius nos convenit providere, ne per immoderati oneris gravitatem aliquatenus possit in vobis monastici profectus ordinis impediri. Accepimus autem vobis significantibus quod ab ipso domus fundationis vestrae primordio de fundatoris voluntate processit, ut fratribus sancti Irenaei procurationem unam annis singulis liberaliter exhiberet, quum nihil teneatis ab eis, propter quod huiusmodi procuratio ipsis debeat exhiberi. Verum tunc temporis propter fratrum et servientium paucitatem domum vestram talis procuratio non gravabat, quum fines levium non excederet expensarum. Sed nunc in tantum excrevit numerus eorundem, quod ad faciendam procurationem vix modo quatuor marchae argenti sufficerent, quae pro una sufficienter fieri consuevit. Indulgemus igitur, ut per apostolicae sollicitudinis curam vestris possit in parte ista gravaminibus provideri, auctoritate vobis praesentium, ne ultra primam mensuram in procuratione ipsa sitis ulterius praedictis fratribus obligati, sed expensis illis, quae consueverunt sufficere, sint contenti nisi forte facultates ecclesiae in tantum excreverint, quod sine gravamine ampliato fratrum numero ad solvendum debitum procurationis extendi possit quantitas expensarum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Mai. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. XVII.
Omnes ecclesiae, nisi quae ab hoc per privilegium apostolicum sint exemptae, procurare tenentur legatos sedis apostolicae seu etiam eius nuncios, nec in hoc praescriptione iuvantur H. d. usque ad §. Sane. – (Sane etc.) Tractat de modo procurationis ipsorum et legatorum et nunciorum. Abbas.
Idem Primicerio et Clero Mediolanensibus.
Quum instantia nostra quotidiana †sit secundum debitum apostolicae servitutis omnium ecclesiarum sollicitudo continua, quoties ipsarum negotiis promovendis non possumus personaliter imminere, per fratres nostros ea expedire compellimur, quos a nostro latere destinamus, illius exemplum in hac parte secuti, qui, discipulis suis in mundum universum transmissis, ipse in medio terrae salutem fuit personaliter operatus. Hinc est, quod, quum nuper dilectum flium B. tit. S. Petri ad Vincula cardinalem apostolicae sedis legatum pro negotiis ecclesiae in Lombardiam duximus destinandum, et is, vestram civitatem ingressus, procurationes [a vobis] exigeret, quae consueverunt apostolicae sedis legatis et nunciis exhiberi, vos, non attendentes, quod dicitur ab Apostolo: “Si vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus,” ne vos ad onus procurationis arctaret, nisi a canonicis maioris ecclesiae se faceret antea procurari, sedem apostolicam appellastis, et, sicut idem cardinalis per suas nobis literas intimavit, in aliis etiam non modicum iniuriosi fuistis. Propter quod dilecti filii nostri praepositus S. Nazarii et A. canonicus S. Stephani, syndici et procuratores vestri, cum dilecto filio abbate S. Vincentii ad sedem apostolicam venientes, ut super his statueremus ordinem et mensuram, ex parte vestra suppliciter postulabant. Licet autem pro eo, quod praedicto cardinali vel potius nobis in ipso contumaciter resistentes, iuxta verbum dominicum: “Qui vos recipit me recipit, et qui vos spernit me spernit,” necessaria denegastis, non pro vobis, sed contra vos potius meruerint exaudiri: quia tamen paternam affectionem, qua nobis proprium est de Romanae sedis clementia misereri semper et parcere, offensi etiam deponere non valemus; de consilio fratrum nostrorum Postulationi vestrae taliter in huiusmodi respondemus, quod, quum omnes ecclesiae legatis et nunciis sedis apostolicae procurationes impendere teneantur, ab earum praestatione nullam prorsus habere volumus excusatam, nisi forte per speciale privilegium sedis apostolicae, quod non credimus, sit exempta, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vindicare, quia nos a provisione pastoralis sollicitudinis circa omnes ecclesias nunquam omnimo cessamus. Sane in his exigendis eum modum et ordinem volumus observari, ut nulla ecclesia vel praelatus se indebite praegravari rationabiliter conqueratur. Si vero de communi collecta legatorum et nunciorum nostrorum expensas duxeritis faciendas, quod vobis non duximus inhibendum, ex hoc nobis et nostris nullum praeiudicium volumus generari, quo minus possint a quocunque maluerint procurationes sibi debitas postulare, ita, quod, si exactus ultra suam gravatus fuerit facultatem, sibi ab aliis restauretur. Nunciis tamen nostris in necessariis expensis exhibendis pareat quicunque fuerit requisitus humiliter et devote, ita tamen, quod in fraudem nihil penitus attentetur, nec per communes ministros procurationis obsequium, si noluerint, recipere compellantur. Qui vero contumaciter eis duxerint resistendum, omni prorsus appellatione remota districtione sunt ecclesiastica compellendi. [Super iniuriis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.]
CAP. XVIII.
Si ad unicam mensuram solvi solet quod debetur ex voto, ad illam in posterum solvi debebit; si vero ad diversas, liberabitur solvens etiam, ad minorem.
Idem Zamorensi et Salamantino Episcopis.
Ex parte venerabilis fratris nostri Compostellani archiepiscopi fuit propositum coram nobis, quod, quum hi, qui vota beati Iacobi continue persolverunt, ad communem terrae suae mensuram, cum qua videlicet emunt et vendunt, ipsa persolverint hactenus et persolvant, quidam, quia longis retro temporibus ab eorum solutione cessarunt, nunc, per vos apostolicae sedis auctoritate ad solutionem eorundem coacti, quandam mensuram exhibent parvissimam et ignotam, †nec etiam communibus usibus deputatam, et ad eandem vota praedicta persolvere moliuntur. Unde postulastis a nobis, ut super hoc vos certos reddere dignaremur, utrum hi qui mensuram ignotam exhibent, ad solvendum vota praescripta sint ad communem terrae suae mensuram, secundum quod illi, qui ea persolverunt continue, fecerunt, compellendi. Quum ergo non constet, ad quam mensuram antecessores eorum praedicta vota persolverint, credimus distinguendum, utrum habitatores regionis ipsius, qui ea continue persolverunt, ad unam et eandem mensuram huiusmodi vota persolverint, an ad varias et diversas. In primo enim casu ad eandem et illi solvere sunt cogendi. In secundo volentes solvere ad minorem, non sunt utique cogendi, ut ad maiorem persolvant; quoniam, quum huiusmodi vota gratuita fuerint ab initio, benignius sunt a viris ecclesiasticis exigenda, ne tanquam exactores nimium videantur lucris temporalibus inhiare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. X. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.]
CAP. XIX.
Ecclesiae tenentur episcopo, in cuius dioecesi sunt, respondere de procurationibus, quarta decimarum et aliis episcopalibus. H. d. quoad titulum.
Idem Caesaraugustensi Episcopo.
Quum olim + [ad aures nostras tuam querimoniam destinasses, quod te dilectus filius abbas S. Ioannis Pinnatensis quartis decimarum, quas in ecclesiis de Luna et de Taust. debes percipere, multipliciter defraudaret, dilectis filiis …… praeposito Iaccensi et P. … Montis Aragonum archidiacono Tirasonensi causam ipsam duximus committendam, in quorum tua pars praesentia postulavit, ut abbas tibi quartam omnium decimarum sine diminutione persolveret, quam consuevisti percipere in ecclesiis antedictis. Contra quod fuit pro abbate responsum, quod, quum ecclesiae supradictae ad monasterium pertineant pleno iure, nihil iuris in eis tibi poteras vendicare. Ex parte autem tua fuit propositum ex adverso, quod tam quarta decimae, quam alia iura episcopalia, pertinebant ad te multipliciter in ecclesiis memoratis, quum siquidem eaedem ecclesiae in tua sint dioecesi constitutae, de iure communi tam quartam decimae quam alia episcopalia vales petere in eisdem. Compositionem quoque, inter ecclesiam tuam et Pinnatense monasterium mediantibus bonae memoriae B. archiepiscopo Terraconensi et R. comite Barchinonensi initam proponebas, per quam tibi tam coenam quam quartam decimae ac alia episcopalia in ipsis ecclesiis competere fatebaris, ad quod probandum instrumentum authenticum praesentasti, asserens, quod auctoritate bonae memoriae Alexandri Papae tertii, praedecessoris nostri, eadem exstitit compositio confirmata, sicut in eiusdem authentico perspicitur contineri. Aliam similiter compositionem bonae memoriae G. Pampilonensi episcopo, et dilectis filiis F. de Otiien, et D. monacho sancti Iohannis mediantibus initam, per quam deberi tibi quartam asseruisti, firmiter inducebas, super ea publicum exhibens instrumentum. Ad tuam quoque intentionem fortius roborandam praescriptionem quadragenariam allegasti, asserens, quod, etsi alia defensionis adminicula non haberes, longi temporis spatio percipiendi quartam decimae saepedictae ius tibi fuerat acquisitum. Ex parte vero abbatis fuit ad ista responsum, quod ecclesiae supradictae de iure communi ad Pinnatense monasterium pertinent pleno iure; si quidem illustris memoriae Sancius Aragonum rex a sede apostolica indulgentiam meruit obtinere, ut, si qua loca in regno suo de novo populari contingeret, vel de Saracenorum manibus liberari, ecclesias construendas in ipsis libere concederet cui vellet. Quumque in castrum de Luna habitatores postmodum induxisset, ecclesias de Luna et de Taust. ibidem constructas monasterio contulit Pinnatensi, ad quae probandum instrumenta super dictis confecta donationibus producebat. Petrus quoque bonae memoriae Pampilonensis episcopus, in cuius dioecesi praedictae dicebantur ecclesiae constitutae, cum decimis et aliis iuribus episcopalibus concessit easdem monasterio memorato, sicut in eiusdem episcopi authentico continetur, et ad hoc probandum supradictus abbas testes induxit, quod in Pampilonensi dioecesi sunt eaedem ecclesiae constitutae. Proposuit etiam idem abbas, quod bonae memoriae Garsias praedecessor tuus suo monasterio ipsas ecclesias cum omni episcopali iure concessit, praeter consecrationes basilicarum et quaedam alia, quae in authentico exinde confecto plenius continentur, propter quae abbas ipse nihil in praedictis ecclesiis te posse de iure petere respondebat. Compositionem praeterea, tam primam quam secundam, ex tui parte propositam, ea ratione pars monasterii proposuit reprobandam, quia per impressionem et metum principis saecularis utraque compositio exstitit violenter extorta, quod per depositiones testium ostendere nitebatur; allegans nihilominus, quod confirmatio super tam illicita compositione obtenta non poterat tibi beneficium defensionis afferre; confirmatione siquidem ius nequaquam acquiritur, sed acquisitum securius conservatur Contra praescriptionen quadragenariam, quam tu allegare curasti, pars monasterii respondebat, quoniam huiusmodi praescriptio, etiamsi probata fuisset, ex eo convincitur saepius interrupta, quia propter frequentes super illis ecclesiis controversias emergentes infra quadraginta annorum spatia duae compositiones interpositae comprobantur. Praeterea, quum secundum canonicas sanctiones illicite transigentis vel alienantis tempora debeant de praescriptione deduci, constat praescriptionem quadragenariam minime consummatam, si tempora, quibus postmodum vixit abbas illicite transigens, subducantur. Ad haec fuit ex parte tua firmiter replicatum, quoniam praedicta indulgentia, quae Sancio regi allegatur indulta, nunquam fuit in iudicio praesentata, sed, etsi fuisset exhibita, vel de ipsa certissima facta fides, nullum tibi poterat praeiudicium generare, quum abbas ipse coram nobis fuerit in iure confessus, quod eadem indulgentia, salvo iure episcopali, fuerit praedicto regi concessa, et hoc ipsum asseruit se coram delegatis iudicibus fuisse confessum. Porro, lonationem Pampilonensis episcopi tibi praeiudicare non posse, tua pars proponebat constanter, quum non sit per testes sufficienter ostensum, quod ecclesiae supradictae in eius sint dioecesi constitutae. Contra donationem praedecessoris tui ex tua fuit parte responsum, quod, quam abbas interrogatus in iure responderit, quod idem praedecessor non habuerat potestatem illa spiritualia conferendi, indignum est, ut illius instrumenti occasione commodum consequatur, quod in iudicio non erubuit impugnare, praesertim, quum illud authenticum esse minime constitisset, et maxime, quum, postquam donatio illa proponitur esse facta, monasterium ipsum ecclesiae tuae in decimis et aliis episcopalibus iuribus pro illis ecclesiis certum sit per multa tempora respondisse. Sed et super metu, per quem praenominatae compositiones interpositae proponuntur, tua pars proponebat abbatem ipsum nullatenus audiendum. Nam, etsi compositionis tempore metum adhibitum fuisse constaret, quia tamen postmodum tam decimae quam aliorum iurium episcopalium spontanea fuit ac libera subsecuta solutio, coactionis obtentu nequeat se idem abbas rationabiliter excusare.] His et aliis, quae coram praedictis iudicibus et coram nobis fuere proposita, plenius intellectis, Quia nobis plena fides facta fuit, quod ecclesiae de Luna et de Bes. in tua sunt dioecesi constitutae, non solum per alia, verum etiam per hoc ipsum, quod in instrumentis compositionum continetur expresse, ut abbas sancti Ioannis Prilatensis tam de quarta decimarum, circa quas tantum asserebat violentiam esse factam, quam de ceteris episcopalibus rationibus, [circa quas nullam querebatur sibi violentiam irrogatam,] tibi debeat respondere: de consilio fratrum nostrorum abbatem ipsum ad integram solutionem quartae omnium decimarum, nullis factis deductionibus, et ad praestationem procurationum, et aliorum episcopalium iurium in praedictis ecclesiis condemnamus. Licet enim ex forma secundae compositionis deductiones essent aliquae faciendae, quia tamen compositionem illam idem abbas nullatenus approbavit, sed studuit multipliciter impugnare, ex ea non debuit beneficium consequi, cui renunciasse tacite videbatur. Absonum erat praeterea, ut negaret, illam ecclesiam in tua dioecesi constitutam, super qua instrumenta praedocessoris tui ostendebat in iure monasterio suo fuisse concessa, per quae episcopale ius petebat expresse. [Dat. Ferentini II. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
CAP. XX.
Solvendi sunt census ad antiquam monetam, in qua instituti fuerint, nisi sit in alterius monetae solutione praescriptum. H. d. est casus not. et multum allegabilis.
Idem Spoletano Episcopo.
Olim causam, quam adversus clericos plebis Rupinae super synodatico proponebas, venerabili fratri nostro Tudertino episcopo et collegis suis commisimus terminandam, coram quibus ex parte tua fuit propositum, quod, quum iidem clerici olim praedecessoribus tuis tres in festo Nativitatis, et tres in festo Resurrectionis dominicae pro synodatico solverint denarios Papienses, nunc tantum tres Lucenses pro singulis denariis Papiensibus persolvebant, quum tamen unus denarius Papiensis valeat sex Lucenses. Unde petebas, eos ad Papiensium solutionem nostra pro eo videlicet auctoritate compelli, quum, etsi tu Lucenses ipsos primo anno receperis, semper tamen ius tuum postmodum fueris protestatus. †Verum pars clericorum proposuit ex adverso, quod, etsi aliquando praedecessoribus tuis denarii Papienses pro synodatico fuerint persoluti, a XLV. annis et infra tam tibi quam aliis Lucenes exsolverant, sicque partem suam nitebantur praescriptione tueri (Et infra:) Nos igitur Iacobo tuo et Ioanni presbytero adversae partis procuratoribus dilectum filium nostrum P. Basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Quibus coram eo nil volentibus aut valentibus de novo proponere, quoniam fuerat renunciatum utrinque, quum ipse gesta omnia in nostra et fratrum nostrorum praesentia retulisset, intelleximus per testes tuos fuisse probatum, quod tempore bonae memoriae Lotharii praedecessoris tui, et etiam post decessum ipsius denarii Papienses fuerant pro synodatico persoluti, et exinde tres Lucenses, quorum duo valebant V. de his, qui hoc tempore sunt in usu, aliquamdiu fuissent exhibiti. Et quia a tempore Lotharii XXXIII. vel XXXIV. aut XXXV. annorum spatium est elapsum, dicta etiam testium partis adversae inspeximus, per quos voluit comprobare, quod a XL. annis et infra tres Lucenses vel tres medaliae in synodaticum solutae fuerant pro singulis Papiensibus, quum Papienses fuissent antea persoluti. Confessus quoque fuerat advocatus ipsius partis in iure, ac eius confessio in scriptis redacta, nec correcta vel revocata per clericos supra dictos, quod iidem clerici Henrici et Lotharii praedecessorum tuorum temporibus tres Papienses pro synodatico solverent bis in anno, et exinde pro singulis Papiensibus tres Lucenses. Quum igitur constet nobis ad plenum per testes utriusque partis, quod Papienses olim pro synodatico solvebantur; quod ex eo etiam sequitur, quod Lucenses soluti sunt postmodum pro eisdem, quum ex dictis testium tuorum, et confessione advocati alterius partis non revocata postmodum appareat evidenter, quod tempore L. praedecessoris tui pro synodatico Papiensis fuit moneta soluta, quum ex utriusque partis attestationibus habeatur, quod a tempore dicti L. non nisi triginta sex annorum ad plus tempus effluxerit, et per testes tuos sit legitime comprobatum, quod tres Lucenses, qui pro uno Papiensi post mortem ipsius L. solvebantur, quinque vel sex valebant ex illis, qui hodie sunt in usu: intelligentes ex hoc, quod per monetae declinationem acciderit, ut usque ad tempus tuum Lucenses dati fuerint pro synodatico, sicut erant in usu, de consilio fratrum nostrorum procuratorem adversae partis nomine clericorum plebis praedictae tibi ad solutionem denariorum Papiensium vel aestimationem eorum pro synodatico per diffinitivam sententiam condemnamus.
CAP. XXI.
Episcopus, remittens ecclesiae servitia, quae sibi debebat, et statuens, quod aliud servitium non imponatur, procurationem non intelligitur remisisse.
Idem Priori sancti Stephani.
Quum venerabilis frater noster [M.] Favensis episcopus, †et tu in nostra essetis praesentia constituti, et de quaestione, quae inter vos super ecclesia S. Stephani Fanensis vertebatur, velletis ad invicem litigare, dilectum filium Ioannem tit. S. Priscae presbyterum et Ioannem S. Mariae in Cosmedino diaconum cardinales vobis concessimus auditores. Coram quibus allegando opponere curavistis, quod, quum praedicta ecclesia S. Stephani quarundam monialium, quae in ea videbantur sub religionis habitu conversari, malitia faciente, fuerit fere ad desolationem redacta, illas bonae memoriae C. Fanensis episcopus auctoritate felicis recordationis Eugenii Papae praedecessoris nostri ab ecclesia memorata removit, et canonicos in ipsa instituit regulares, statuens, ut ordo canonicus perpetuis in ea temporibus debeat observari, et eam ab omni exactione tam sua quam successorum suorum et Fanensis ecclesiae prorsus absolvit, retento sibi et ecclesiae suae uno cereo trium librarum, ab ea annis singulis exsolvendo. [Et quia praedictus episcopus te super libertate praedicta tam a felicis memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro quam a nobis etiam confirmata multipliciter aggravabat, apostolicum tibi petivisti patrocinium suffragari. Praedictus vero episcopus proposuit ex adverso, quod privilegium praedicti praedecessoris sui et e cclesiae suae nullum praeiudicium inferebat, quia eo tempore, quo illud indulsit ecclesiae memoratae, episcopatui renunciaverat, et habitum in ipsa ecclesia receperat regularem, et post tres dies poenitens illud privilegium revocavit; praeterea tu et canonici illius ecclesiae non estis privilegio illo usi, sed omnia obsequia, sicut ante indultum privilegium, sic et post universis successoribus illius episcopi, et sibi praesertim, in hospitiis usque ad haec tempora curavistis sine difficultate qualibet exhibere, asserens confirmationem praedicti praedecessoris nostri fuisse per subreptionem elicitam, et hactenus occultatam; propter quod, si forsitan in aliquo laesa erat Fanensis ecclesia, restitutionem sibi fieri humiliter postulabat. Ceterum ad proposita sic respondere curavisti, quod ipsum privilegium de iure valebat, quia episcopus, dum illud concessit, nec episcopatui resignaverat, nec habitum receperat regularem, et ipsum de canonicorum suorum indulserat voluntate, sicut ex eodem instrumento evidenter appareret, in quo nomina canonicorum ecclesiae Fanensis sunt subscripta, et idem in palatio Fanensi datum fuerit, sicut in eo continetur expressum.] Nos autem, quum dicti cardinales ea, quae audierant, nobis fideliter retulissent, dicto instrumento diligenter inspecto, re vera Cognovimus, quod praefatus episcopus spallas, quas ab eadem ecclesia tam ipse quam praedecessores sui recipere consueverant, ecclesiae praefatae remisit, et statuit, quod aliud ei servitium non imponeret, sibi et ecclesiae suae annuatim trium librarum cereo pensionis nomine reservato. Quia ergo visitationi annexa est procuratio, quum nemo suis stipendiis debeat militare, nec os bovi alligandum sit trituranti, et episcopus ratione episcopalis iurisdictionis, quam habet in ea, teneatur causa correctionis ecclesiam visitare praefatam, nec intelligatur quasi novum imponi quod ab ipsa fundatione de communi fuerat iure impositum, de consilio fratrum nostrorum decernimus, quod idem episcopus, quum ad ipsam ecclesiam causa correctionis accesserit, moderatam ab ea procurationem recipiat bis in anno, sed nihil aliud praeter pensionem et procurationes praescriptas idem episcopus ab eadem ecclesia exigere vel extorquere praesumat. [Decernimus ergo etc. Dat. Anagniae V. Kal. Mart. 1204.]
CAP. XXII.
Ecclesiae de novo conversae in procurationibus et aliis servabunt consuetudinem vicinarum.
Idem Compostellano Archiepiscopo.
Super eo, quod fraternitas tua nos consulere voluit, ut, quia fere tota provincia Compostellana de novo est ad iurisdictionem ecclesiae tuae conversa, qualiter tibi provinciam vel partem provinciae visitanti obsequi debeat et servire, nec non et in procurationibus providere, te instruere dignaremur, tibi taliter duximus respondendum, quod illud observare tenetur, quod in vicinis provinciis observatur. [Dat. Viterbii X. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
CAP. XXIII.
Praelati tunc sunt procurandi, quum personaliter visitant, et debent tunc servare concilium Lateranense et praedicationi, correctoni et reformationi vacare. Legati et nuncii apostolici pro his diebus tantum, pro quibus moram trahunt, procurari debent, et contra hanc constitutionem exactum restituitur duplicatum.
Idem in concilio generali.
Procurationes, quae ratione visitationis debentur episcopis, vel archidiaconis vel quibuslibet aliis, etiam apostolicae sedis legatis aut nunciis, absque manifesta et necessaria causa nullatenus exigantur, nisi quando personaliter officium visitationis impendunt. Et tunc evectionum et personarum mediocritatem observent in Lateranensi concilio diffinitam, hoc adhibito moderamine circa legatos et nuncios apostolicae sedis, ut, quum oportuerit eos apud aliquem locum moram facere necessariam, ne locus ille propter illos nimium aggravetur, procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis vel personis, quae nondum fuerant de suis procurationibus aggravatae, ita, quod numerus procurationum numerum dierum, quibus huiusmodi moram fecerint, non excedat, et, quum aliqua non suffecerit per se ipsam, duae vel plures coniungantur in unam. Porro visitationis officium exercentes non quaerant quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, praedicationi et cohortationi, correctioni et reformationi vacando, ut fructum referant, qui non perit. Qui autem contra hoc venire tentaverit et quod accepit reddat, et ecclesiae, quam taliter aggravavit, tantundem impendat.
CAP. XXIV.
Ecclesia, etiam civitatensis, tenetur procurare episcopum visitantem quanquam ipsum nunquam procuravit.
Honorius III. de Tiro et Iosaphat Abbatibus.
Venerabili fratre nostro Cenomanensi episcopo accepimus conquerente, quod, quum causa, quae inter ipsum ex parte una, et abbatem et conventum de Cultura Cenomanensis dioecesis ex altera super procurationibus, quas ab eis petit idem episcopus tam in capite quam in membris, noscitur agitari, de consensu partium vobis fuerit ab apostolica sede commissa, dicti abbas et conventus ex eo frustrari intentionem eiusdem episcopi moliuntur, quod eorum monasterium in Cenomanensi villa situm esse dignoscitur, et ipsi procurationem hactenus non solverunt, †quanquam exemptionis privilegium non ostendant, et eidem episcopo competat ius commune. Volentes igitur, ut finis litibus imponatur, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, nisi dicti abbas et conventus aliud rationabile ostenderint et probaverint, propter quod ipsi episcopo exhibere non debeant supra dicta, vos eos ad exhibendum eam, sicut ius dictaverit, iuxta priorum apostolicarum literarum tenorem ratione praevia compellatis.
CAP. XXV.
Qui iure metropolitano vel legationis visitat provinciam, in provinciales, qui sibi procurationes denegant, potest ferre sententiam.
Gregorius IX.
Quum nuper archiepiscopus Beneventanus Beneventanam provinciam visitaret (Et infra:) Mandamus, quatenus, quum eundem archiepiscopum sive auctoritate propria sive nostra Beneventanam provinciam contigerit visitare, procurationes, ratione visitationis debitas, iuxta facultates ecclesiarum vestrarum exhibeatis eidem; alioquin sententiam, quam ipse rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari.
CAP. XXVI.
Ad antiquam monetam, vel, si non est in usu, ad eius aestimationem solvendae sunt pensiones antiquae.
Idem.
Quum canonicis maioris ecclesiae quandam summam pecuniae pro pensione ecclesiae tuae debitam aliquot annis persolveris, et iidem summam illam ex integro de meliori moneta exigant sibi solvi, tibi damus nostris literis in mandatis, ut canonicos illos solutione prioris pecuniae vel, si non sit in usu, aestimatione pensionis antiquae facias manere contentos.
CAP. XXVII.
Propter privatum oratorium procuratio ratione visitationis non debetur.
Idem.
Auctoritate praesentium inhibemus, ne quis pro eo, quod in oratoriis, quae in grangiis vestris habetis, interdum aliqui vestrum celebrant, procurationes, quae ratione visitationis debentur, a vobis exigere vel extorquere praesumat.
TITULUS XL.
DE CONSECRATIONE ECCLESIAE VEL ALTARIS.
CAP. I.
Amoto altari vel lapide, continente sigillum, reconsecrabitur altare, non autem ecclesia.
Alexander III.
Ad haec, si altare motum fuerit, aut lapis ille solummodo supra positus, qui sigillum continet, confractus, aut etiam diminutus exstiterit, debet denuo consecrari. Propter hoc vero nequaquam reiterare suam consecrationem ecclesia consuevit, licet id quidam canones innuere videantur. Non tamen id facere prohibetur.
CAP. II.
Diebus etiam non festis possunt ecclesiae consecrari.
Innocentius III. Tornacensi Episcopo.
Tua fraternitas †requiri fecit a nobis, utrum tibi dedicationes ecclesiarum tam diebus dominicis quam privatis liceret celebrare; super quo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod in dioecesi tua licet tibi ecclesiis dedicationem impendere tam diebus dominicis quam privatis. [Dat. Romae VII. Id. Febr. A. VII. 1205.]
CAP. III.
Habet duo dicta, et primo idem dicit, quod cap. supr. eod. Secundum dictum dicit, quod oleum non consecratum potest commisceri oleo consecrato, et totum fit consecratum.
Idem Nidrosiensi Episcopo.
Quod in dubiis (Et infra: [cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.]) Altare vero, in quo tabula, cui consecrationis benedictio pontificali ministerio adhibetur, si mota vel enormiter fracta fuerit, debet non immerito consecrari. Nec negamus, quin oleum non consecratum consecrato possit oleo commisceri. [Clerici autem etc. Dat. ap. civitatem Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
CAP. IV.
Reconciliatur ecclesia, quae propter homicidia et vulnera hominum ibidem perpetrata polluta est.
Idem Compostellano Archiepiscopo.
Proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod, venientibus ad ecclesiam sancti Iacobi ex diversis regionibus peregrinis, et volentibus aliis ab aliis per contentiones et rixas altaris de nocte custodiam vindicare, homicidia contingunt fieri interdum, et aliquando vulnera inferuntur; †propter quod humiliter postulasti, ut alio modo, quam per reconsecrationis beneficium, dignaremur ipsi ecclesiae providere. Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, manente ecclesia et altari, ipsa reconciliari poterit per aquam cum vino et cinere benedictam. [Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
CAP. V.
Plura altaria simul in eadem ecclesia consecrari possunt; et idem in pluribus episcopis.
Idem.
Quum sis (Et infra: [cf. c. 6. de usu et auct. pall. I. 8.]) Noveris igitur, quod, ubi exposcit necessitas, et plura in ecclesia una altaria et plures episcopos simul poteris consecrare.
CAP. VI.
Corruente tecto parietibus illaesis, et mensa altaris non enormiter fracta, nec altare, nec ecclesia consecratur.
Idem.
Ligneis aedificiis ecclesiae vestrae casu quodam igne consumptis, parietibus tamen illaesis, ac mensa principalis altaris in sua extremitate modicam passa fracturam, †quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, si propter hoc ipsius altaris, vel etiam totius ecclesiae debeat consecratio innovari. Ad quod Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum parietes in sua integritate permanserint, et tabula altaris mota vel enormiter laesa non fuerit, ob causam praedictam nec ecclesia, nec altare debet denuo consecrari. [Dat. Lat. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. VII.
Polluitur ecclesia vel coemeterium, si excommunicatus in ea sepelitur.
Idem Senonensi Episcopo.
Consuluisti (Et infra: [cf. c. 14. de foro comp. II. 2.]) Coemeteria vero, in quibus excommunicatorum corpora sepeliri contingit per suorum violentiam propinquorum, reconcilianda erunt aspersione aquae solenniter benedictae, sicut in dedicationibus ecclesiarum fieri consuevit. [Procurationes autem etc. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. VIII.
Qui fecit ecclesiam consecrari, tenetur eam dotare. H. d. et tene mente hunc casum.
Honorius III. Reginae Hungariae.
Quum, sicut ex relatione dilectorum filiorum capituli Oradiensis nobis innotuit, devotionis zelo succensa eorum feceris ecclesiam consecrari, †profecto speramus, quod zelus, ille, qui te ad eiusdem ecclesiae consecrationem induxit, te quoque, ut et dotem ei conferas, debeat animare, et quidem, Quum non sit ecclesia, nisi de dote provisum ei fuerit, consecranda, eo liberalius ad dotandam praedictam ecclesiam aperire manus munificentiae tuae debes, quo et facilius potes id facere, et ad hoc fortius, tanquam ex debito, iam teneris.
CAP. IX.
Ecclesia polluta per sacerdotem simplicem reconciliari non potest, etiamsi aqua fuerit per episcopum benedicta.
Gregorius IX. Astoricensi Episcopo.
Aqua per episcopum benedicta ecclesiam reconciliari posse per alium episcopum, non negamus, per sacerdotes simplices hoc fieri de cetero prohibentes, non obstante consuetudine provinciae Bracharensis, quae dicenda est potius corruptela; quia, licet episcopus committere valeat quae iurisdictionis exsistunt, quae ordinis tamen episcopalis sunt non potest inferioris gradus clericis demandare. Quod autem mandantibus episcopis super reconciliatione factum est hactenus per eosdem, misericorditer toleramus. [Ecclesiae etc. (cf. c. 9. de imm. eccl. III. 49.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
CAP. X.
Ecclesia, etiam non consecrata, si polluitur, reconcilianda est.
Idem eidem.
Si ecclesia non consecrata cuiuscunque semine fuerit aut sanguinis effusione polluta, aqua protinus exorcizata lavetur, ne divinae laudis [in ea] organa suspendantur; est tamen, quam citius fieri poterit consecranda. [Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
TITULUS XLI.
DE CELEBRATIONE MISSARUM, ET SACRAMENTO EUCHARISTIAE ET DIVINIS OFFICIIS.
CAP. I.
Presbyter tenetur horis debitis dicere horas canonicas, permittitur tamen sibi ex causa dicere eas usque ad vesperas inclusive. H. d. secundum unum intellectum.
Ex concilio Agathensi.
Presbyter, mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae, canendo videlicet primam, tertiam, sextam, nonam vesperamque persolvat, ita tamen, ut horis competentibus et signatis iuxta possibilitatem aut a se, aut a scholaribus publice compleantur. Deinde peractis horis et infirmis visitatis, si voluerit, exeat ad opus rurale ieiunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam, pro temporis qualitate, et opportunitatis. Ex dictis Benedicti: Propheta dicente: “septies in die laudem dixi tibi;” qui septenarius numerus a nobis sic impletur, si matutini, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae et completorii tempore nostrae servitutis officia persolvamus, quia, sicut Propheta ait: septies in die etc. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: “Media nocte surgebam ad confitendum tibi, etc.” Ergo his temporibus laudes creatori nostro super iudicia suae iustitiae referamus.
CAP. II.
Propter missam specialem missa de feria dimittenda non est.
Ex concilio Triburiensi.
Quidam etiam laicorum et maxime matronae habent in consuetudine, ut per singulos dies audiant evangelium: “In principio erat verbum,” et missas peculiares, hoc est de sancta Trinitate et de sancto Michaele; et ideo sancitum est in eodem concilio, ut ulterius hoc non fiat, nisi suo tempore, et nisi aliquis [fidelium] velit propter reverentiam sanctae Trinitatis, non pro alia devotione audire. Sed si voluerint, ut sibi missae cantentur, de eodem die missas audiant pro salute vivorum et etiam defunctorum.
CAP. III.
Sufficit sacerdoti semel in die celebrare, et excipit duos casus, scilicet necessitatem et festum Nativitatis.
Innocentius III. Vigorensi Episcopo.
Consuluisti †nos, utrum presbyter duas missas in eadem die valeat celebrare; super quo tibi Respondemus, quod, excepto die Nativitatis dominicae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die unam missam solummodo celebrare. [Dat. VII. Kal. Febr. 1206.]
CAP. IV.
In missa commemorationis, licet dicatur propria praefatio, non tamen dicitur hymnus angelicus, nec symbolum.
Idem Archiepiscopo Bracharensi.
Consilium nostrum (Et infra: [cf. c. 2. de obs. iei. III. 46.)] Insuper Requisisti, utrum in diebus profestis, in quibus ad honorem S. Spiritus, B. Virginis, et sanctae crucis missam celebrari contingit, hymnus angelicus, symbolum ac praefatio propria debeat decantari, †praesertim quum in partibus tuis in honorem B. Virginis in sabbatorum diebus missa solenniter celebratur. Ad quod utique Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod apud nos in diebus profestis, quum missarum solennia in honorem B. Virginis celebrantur, neque hymnus angelicus, neque symbolum decantatur, licet in missa propria praefatio decantetur, ut inter commemorationem et solennitatem differentia ostendatur. Unde “Te Deum laudamus” regularius dimittitur, quam dicatur in laudibus matutinis. [Quum autem quaesieris etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]
CAP. V.
Sacerdos post sumptam eucharistiam perfundat, nisi aliam nuissam sit dicturus.
Idem Clericis sancti P. Magalonensis.
Ex parte vestra (Et infra: [cf. c. 1. de obs. iei. III. 46.]) Insuper postulastis, quomodo sacerdos in missa perfundere debeat, per literas apostolicas edoceri. Ad quod Postulationi vestrae taliter respondemus, quod semper sacerdos vino perfundere debet, postquam totum acceperit eucharistiae sacramentum, nisi quum eodem die aliam missam debuerit celebrare; ne, si forte vinum perfusionis acciperet, celebrationem aliam impediret. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.]
CAP. VI.
Si qua verba sunt in canone missae, quae ab Evangelistis dicta non fuerunt, credere debemus, quod a Christo Apostoli, et ab Apostolis eorum successores acceperunt. Et hoc dicit usque ad §. Quaesivisti – (Quaesivisti etc.:) In sacramento altaris aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, H. d. usque ad §. Tertio loco. Abbas Siculus. – (Tertio loco etc.:) Oratio, quae dicitur in secreta in festo sancti Leonis, immutata est, quia ubi dicebatur: “annue nobis Domine, ut, animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:” hodie dicitur: “ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio:” et haec mutatio contingit, quia sancti nostris orationibus non indigent, sed nos suis. H. d. usque ad finem. Abbas.
Idem I. quondam Archiepiscopo Lugdunensi.
Quum Marthae †circa plurima satagentis officio in cura regiminis pastoralis pro maiori parte renuncians, in domo Domini quasi abiectus elegeris habitare cum illis, qui partem optimam elegerunt, sedentes ad pedes Domini cum Maria, ut in lege eius iugiter meditentur, lippitudini Liae Rachelis pulchritudinem praeferentes: eam in te vigere credimus intelligentiam scripturarum, ut non sulum parvulis frangere possis panem, sed profectis etiam cibum solidum ministrare, ac nodos solvere difficilium quaestionum Verum, quoniam in primatu Apostolorum principis apostolicae sedis magisterium recognoscens, ad eam credis maiores causas ecclesiae referendas: consultationibus tuis, quas non ob commodum utilitatis terrenae, quum civilem non contineant quaestionem, sed animarum profectum, ut videlicet in lucem prodeant obscurae scripturae, novimus te novisse libenter, quod nobis inspirat Dominus respondemus. Quaesivisti siquidem, quis formae verborum, quam ipse Christus expressit, quum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, illud in canone missae, quo ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse. Quum enim in evangelio sic legatur: “Accipiens calicem, gratias agens benedixit, et dedit discipulis suis, dicens: bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis, et pro multis aliis effundetur in remissionem peccatorum:” in canone missae sermo iste, videlicet “mysterium fidei,” verbis ipsis interpositus invenitur. Unde quum non Evangelista Christum hoc dixisse testetur, moveris non modicum et miraris, quod aliquis asseverare tentaverit, eum aliquid plus dixisse, quam aliquis Evangelistarum asseveret. Verum, si formam ipsius canonis inspicias diligenter, praeter hoc, de quo tua fraternitas requisivit, alia duo, videlicet: “elevatis oculis in coelum” et “aeterni testamenti,” poteris in ipso canone reperire, quae in textu evangelico non leguntur. Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo, vel facto expressisse leguntur. Paulus enim in actibus Apostolorum sic ait: “Meminisse vos oportet verbi Domini Iesu, qui dixit: beatius est magis dare quam accipere.” Haec nullus quatuor Evangelistarum descripsit. Nullus etiam horum expressit, quod Paulus de Christo ad Corinthios scribens ait: “Visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Iacobo; novissime autem, tanquam abortivo, visus est et mihi.” Ipsi etiam Evangelistae mutuo inter se supplevisse leguntur quae ab eorum aliquo vel aliquibus sunt omissa. Unde quum tres Evangelistae posuerint: “hoc est corpus meum,” solus Lucas adiecit: “quod pro vobis tradetur,” et quum Matthaeus et Marcus dicant: “pro multis, Lucas dicit: pro vobis.” Matthaeus autem: “in remissionem peccatorum,” adiunxit. Ceterum ea, quae adduntur in canone missae, possunt ex aliis locis evangelii comprobari. Ioannes enim suscitationem Lazari describens, Iesum sursum oculos levasse asserit, et dixisse: “Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.” †Alibi etiam idem dicit: “Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, clarifica filium tuum.” Si tunc igitur in coelum oculos levavit ad Patrem, quum ad corpus exanime animam Lazari revocavit, probabilius esse videtur, quod tunc oculos levaverit ad Patrem in coelum, quum panem et vinum in corpus et sanguinem proprium commutavit. Ceterum, sicut superius est expressum, quum in textu evangelico “novi testamenti” ponatur, hic interponitur: “et aeterni.” Nam vetus testamentum, quod hircorum et vitulorum fuit sanguine dedicatum, temporalia promittebat: novum autem, quod est Christi sanguine consecratum, promittit aeterna. Et ideo testamentum illud fuit vetus et transitorium; hoc autem novum est et aeternum. Vel, ut utamur alia ratione, unde novum, id est ultimum, esse describitur, inde aeternum, id est perpetuum, comprobatur. Novissimum etenim hominis testamentum immobile perseverat, quia testatoris obitu confirmatur; iuxta quod Apostolus testamentum in morte asserit confirmatum, alioquin non valet, dum vixerit qui testatur. Praeterea non solum scriptura, sed etiam promissio dicitur testamentum, iuxta quod Apostolus ipse scribit: “Ideo novi testamenti mediator est, ut repromissionem accipiant qui vocati sunt hereditatis aeternae.” Sic ergo intelligi debet quod in ipso canone reperitur: “Hic est enim sanguis meus novi et aeterni testamenti,” id est, novae ac aeternae promissionis, scilicet confirmator, sicut Dominus repromittit: “Qui manducat,” inquiens, “carnem meam, et sanguinem meum bibit, habet vitam aeternam.” Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet “mysterium fidei,” munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes, in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum, et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, scripturas et virtutem Dei pariter nescientes. Si enim ideo, quia figura est sacramentum altaris, veritas esse negatur, ergo nec mors, nec resurrectio Christi, quum figura sit, veritas est credenda, siquidem mortem et resurrectionem Christi similitudinem et imaginem esse Apostolus manifestat: “Christus,” inquiens, “mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter iustificationem nostram.” Apostolorum etiam princeps Petrus sic in epistola sua scribit: “Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius.” Si ergo tam mors Christi quam eius resurrectio est exemplum, ut et nos, peccato mortui, iustitiae iam vivamus. Quare, si non fuit veritas, quia fuit exemplum: ergo nec vere mortuus fuit Christus, nec vere a mortuis resurrexit. Sed absit a fidelium cordibus error iste, quum Propheta de ipso testetur, quod vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Dicitur tamen mysterium fidei, quoniam et aliud ibi creditur quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis. †Quod autem mysterium fidei dicitur in hoc loco, alibi secundum Ioannem spiritus et vita narratur. Nam spiritus est mysterium iuxta illud: “litera occidit, spiritus autem vivificat;” fides autem est vita, secundum quod legitur: “Iustus meus ex fide vivit, propter quod ipse Dominus dicit: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.” Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis, et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est sacramentum, et non res. Secundum est sacramentum et res. Tertium est res et non sacramentum. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores. Nam, sicut superius est expressum, multa de verbis et factis dominicis ab Evangelistis omissa, et sermonibus suppleverunt Apostoli et operibus expresserunt. §. 1. Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, quum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta redemptionis in sanguine; ac regenerationis in aqua, in illa duo, vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur, ut in hoc sacramento plene sit veritas et figura. Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, quum in vinum transeat mixta vino, licet physici contrarium asseverent, qui aquam a vino per artificium posse asserunt separari. Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa ita, quod vini saporem assumit. Quod inde convincitur, quia, si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, nec sanguini commiscetur; sed accidentibus prioris vini commixtum corpori, quod sub eis latet, undique circumfunditur, non madidans circumfusum. Ipsa tamen accidentia vinum appositum videntur afficere, quia, si aqua pura fuerit apposita, vini saporem assumit. Contingit igitur accidentia mutare subiectum, sicut et subiectum contingit accidentia permutare; cedit quippe natura miraculo, et virtus supra consuetudinem operatur. Sed nec inconveniens creditur aut absurdum, si aqua in corpore Christi esse credatur, quum legatur de ipsius latere processisse. †Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse, non attendentes, quod de latere Christi duo fluxerunt sacramenta, et quod non baptizantur in phlegmate, sed in aqua, iuxta quod Dominus protestatur: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei.” Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari, ut expressius eluceat proprietas sacramenti. Nam quum aquae multae sint populi multi, iuxta quod alibi legitur: “Beati, qui seminatis super omnes aquas:” ideo vino aqua unitur, ut Christo populus adunetur. Per hoc enim, quod et suscepit ipse de nostro, et accepimus ipsi de suo, tam insolubili nexu coniungimur, ut, qui est unum cum Patre per ineffabilem unitatem, fiat unum nobiscum per admirabilem unionem, ac per hoc ipso communiter mediante cum Patre unum efficimur. “Pater,” inquit “sancte, serva eos, in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos, non pro his autem roga tantum, sed pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi in nobis unum sint, et mundus credat, quia tu me misisti.” §. 2. Tertio vero loco fraternitas tua requisivit, quis mutaverit, vel quando, aut quare fuerit mutatum, quod in secreta B. Leonis secundum antiquiores codices continetur, sic videlicet: “Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:” quum in modernis sacramentariis habeatur: “Annue nobis, quaesumus, Domine, ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio.” Super quo tibi taliter respondemus, quod, quis illud mutaverit, aut quando mutatum fuerit, ignoramus. Scimus tamen, qua fuerit occasione mutatum; quia, quum sacrae scripturae dicat auctoritas, quod iniuriam facit martyri qui orat pro martyre, idem est ratione consimili de aliis sanctis sentiendum, quia orationibus nostris non indigent pro eo, quod quum sint perfecte beati, omnia eis ad vota succedunt. Sed nos potius orationibus eorum indigemus, quos, quum miseri simus, undique mala nostra perturbant. Unde, quod in plerisque orationibus continetur: “prosit” videlicet “vel proficiat huic sancto vel illi talis oblatio ad gloriam et honorem,” ita sane debet intelligi, ut ad hoc prosit, quod magis ac magis a fidelibus glorificetur in terris, aut etiam honoretur, licet plerique reputent non indignum, sanctorum gloriam usque ad iudicium augmentari, et ideo ecclesiam interim sane posse augmentum glorificationis eorum optare. Verum, utrum in hoc articulo locum habeat illa distinctio, qua docetur, quod defunctorum alii sunt valde boni, alii sunt valde mali, alii mediocriter boni, alii mediocriter mali, unde suffragia, quae fiunt a fidelibus in ecclesia pro valde bonis, actiones sunt gratiarum, pro valde malis consolationes vivorum, expiationes vero pro mediocriter bonis, et propitiationes pro mediocriter malis, tua discretio investiget. De cetero tuis orationibus adiuvari petimus apud Deum. [Dat. Lat. III. Kal. Dec. Ao. V. 1202.]
CAP. VII.
Gravius peccat qui simulat conficere, et non conficit, quam ille, qui conficit in mortali.
Idem Rectoribus Romanae fraternitatis.
De homine (Et infra:) Quaesivistis enim a nobis, quid de incauto presbytero videatur, qui, quum se sciat in mortali crimme constitutum, missarum solennia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare, arctatusque graviter e duobus, dum divinum exsequi ministerium metuit, ne populum illud exspectantem offendat, et corpus Christi perficere perhorrescit, ne sumens ipsum indigne iudicium sibi manducet et bibat, peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit, ita credens, per id, quod praetendit, populo satisfacere, ut per hoc, quod intendit, Deum non debeat provocare. Quum ergo falsa sint abiicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora, licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere, ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud; gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare, quum ille culpam vitando, dum facit, in solius miseri cordis Dei manum incidat, iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat. [Dat. Sorae X. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. 1208.]
CAP. VIII.
Hic improbat opinionern, quae habet, quod in sacramento altaris aqua convertatur in phlegma, et probat, Christum fuisse verum Deum et verum hominem, et quod de ipsius latere exivit vera aqua.
Idem Ferrrariensi Episcopo.
In quadam nostra decretali epistola asseris te legisse, illud esse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet eucharistiae aquam in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse. †Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen in contrarium nos sentimus, nostrae compelleris sententiae consentire. Sed verbum Ioannis Apostoli te multum movere fateris, dicentis: “Tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt;” quamvis hoc ultimum in plerisque codicibus minime habeatur, quod dicis ab omnibus sic exponi, illos videlicet esse unum, id est de una et eadem re, scilicet de hamanitate Christi testari. Porro si vera fuit aqua, quae fluxit de latere Christi, et non humani corporis humor, qualiter per illam probetur, quod Christus sit homo, non vides. Glossa namque super illum locum sic habet: “Spiritus, id est humana anima, quam emisit in passione; aqua et sanguis, quae fluxerunt de latere Christi,” quod fieri non posset, si non haberet veram carnis naturam. Sic ergo tam ex textu quam ex glossa proponis, per illam aquam probari, quod Christus sit verus homo, et ideo, si dicatur, quod illa non exstitit vera aqua, sed aquaticus humani corporis humor, tam expositoris quam Apostoli verba intelligibilia tibi esse videntur. Sed dicto, quod fuerit vera aqua, sicut non credimus et fatemur, nec ista, nec illa sufficienter intelligis. Unde nobis humiliter supplicasti, quatenus ad generalem utilitatem legentium, et nebulam de tuo corde tollendam, sufficienter et evidenter hoc exponere dignaremur. Nos igitur ad tuae supplicationis instantiam respondemus, quod quidam dixerunt, sed erraverunt, Christum non fuisse verum Deum, sed adoptivum, ut miseri Arriani; alii vero Christum non fuisse verum hominem, sed phantasticum, ut impii Manichaei. Sed adversus huiusmodi haereses Ioannes Apostolus in epistola sua loquitur, dicens: “Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt:” per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus Deus. “Et tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis;” per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus homo. Nam ad esse hominis duo principaliter exiguntur, videlicet corpus et anima, ex quorum coniunctione verus homo subsistit. Per hoc autem, quod in articulo mortis Christus inclinato capite tradidit spiritum, de quo voce magna clamaverat: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”, manifeste probatur, quod ipse spiritum habebat, non solum flatum vitalem, sed animam quoque rationalem, de qua praedixerat: “Tristis est anima mea usque ad mortem,” et: “Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam.” Per hoc autem, quod unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo sanguis exivit et aqua, probatur aperte, quod Christus verum corpus habebat. Nam de phantastico corpore, nec sanguis, nec aqua potuisset exire, unde “ille, qui vidit, testimonium quidem perhibuit, et testimonium eius est verum, quia tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis.” Quod videlicet Christus sit verus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens, probatur ex eo, quod spiritum vitalem emisit; et de vero corpore probatur, quoniam ex eo sanguis exivit et aqua; rationalis quippe anima non posset vivificare, nisi corpus humanum, ex quibus verus homo consistit. Ceterum sicut fuit verus spiritus et verus sanguis, ita procul dubio vera aqua, quum Christus sit veritas, et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena. Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit, et testimonium veritati perhibuit, profecto non “aquam,” sed “phlegma” dixisset. Nec in hoc verum regenerationis sacramentum fuisset ostensum, quum per sacramentum baptismi non regeneremur in phlegmate, sed in aqua. Neque per hoc posset vero argumento probari, quod in sacramento eucharistiae admiscenda sit aqua vino, si de latere Christi non aqua, sed phlegma cum sanguine profluxisset. Sed nec vera fuisset figura, quae super hac re praecessit in veteri testamento, quando videlicet Moyses virga percussit silicem, et ex ea quidem non phlegma, sed aqua manavit. Restat igitur, ut, qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata, sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuit; quum naturaliter possit et compositum in componentia, et elementatum in elementa resolvi, quemadmodum verus exstitit sudor ipsius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Quum autem ad compositionem humani corporis quatuor elementa concurrant, videlicet terra et aqua, aer et ignis, et ad vegetationem eiusdem corporis quatuor humores illis consimiles conveniant, videlicet sanguis et cholera, phlegma et melancholia, ut veritatem humani corporis expressius demonstraret, unum ex illis et unum ex istis Ioannes expressit, illaque potius ex illis et ex istis, quae magis mysterio congruebant, ex elementis aquam, et ex humoribus sanguinem; in quibus duobus duo maxime sacramenta, redemptionis videlicet et regenerationis, elucent. [Dat. III. Non. Mart. Ao. XII. 1209.]
CAP. IX.
Praecipit praelatis et clericis in virtute obedientiae, ut nocturnum officium et diurnum studiose celebrent et devote.
Idem in concilio generali.
Dolentes referimus, quod non solum quidam minores clerici, verum etiam aliqui ecclesiarum praelati, circa commessationes superfluas et fabulationes illicitas, ut de aliis taceamus, fere medietatem noctis expendunt, et somno residuum relinquentes, vix ad diurnum concentum avium excitantur, transcurrendo undique continua syncopa matutinum. Sunt et alii, qui missarum solennia vix celebrant quater in anno, et, quod deterius est, interesse contemnunt. Et si quando, dum haec celebrantur, intersint, chori silentium fugientes intendunt exterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indebitos sermones effundunt, aures intentas non porrigunt ad divina. Haec igitur et similia sub poena suspensionis penitus inhibemus, districte praecipientes in virtute obedientiae, ut divinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter et devote.
CAP. X.
Eucharistia debet munde servari, et in eius elevatione et delatione populus debet se inclinare; et, quum defertur ad infirmum, debet deferri in decenti habitu et cum lumine; transgressores vero graviter sunt puniendi.
Honorius III.
Sane, quum olim †[vas aureum, manna plenum, Christi corpus deitatem praefigurans, in arca foederis auro tecta infra sancta sanctorum fuerit collocatum, ut munde in loco venerabiIi servaretur, dolemus plurimum et tristamur, quod in plerisque provinciis sacerdotes sanctiones canonicas, immo divinum iudicium contemnentes, sacram eucharistiam incaute custodiunt, et immunde ac indevote contrectant, quasi nec creatorem timeant, vel recreatorem diligant, aut iudicem omnium expavescant, quamquam Apostolus terribiler comminetur, deteriora illum mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, vel sanguinem testamenti pollutum duxerit, aut spiritui gratiae contumeliam fecerit, quam transgressorem legis Mosaicae, qui mortis sententia plectebatur.] Ne [igitur] de cetero propter incuriam sacerdotum in indevotos divina indignatio gravius exardescat, districte praecipiendo mandamus, quatenus a sacerdotibus eucharistia in loco singulari, mundo etiam et signato semper honorifice collocata, devote ac fideliter conservetur. Sacerdos vero quilibet frequenter doceat plebem suam, ut, quum in celebratione missarum elevatur hostia salutaris, quilibet se reverenter inclinet, idem faciens, quum eam defert presbyter ad infirmum. Quam in decenti habitu superposito mundo velamine ferat, et referat manifeste ac honorifice ante pectus cum omni reverentia et timore, semper tamen lumine praecedente, quum sit candor lucis aeternae, ut ex hoc apud omnes fides et devotio augeatur. Praelati autem huiusmodi mandati graviter punire non differant transgressores, si et ipsi divinam et nostram volunt effugere ultionem. Vos autem sic observari faciatis praedicta, quod non efficiamini vindictae participes, sed coronae. [Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
CAP. XI.
In ecclesiis collegiatis debent celebrari duae missae collegialiter, una pro defunctis, alia secundum exigentiam diei, ut pro festo, si festum occurrit, vel pro feria, si feria.
Idem universis ecclesiarum Praelatis.
Quum creatura non habeat, quid pro meritis respondeat creatori (Et infra:) Quum igitur ecclesia Gallicana, per Dei gratiam tanquam lucerna super candelabrum posita, luceat aliis per exemplum, qui videntes opera eius bona glorificant patrem coelestem, ne, quod absit, tantae negligentiae tenebris obumbretur, et alias consequenter obumbret: universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta vobis Mandamus, quatenus universi et singuli provide attendentes, quod servire Deo regnare est, nullum in vos torporem negligentiae, sicut hactenus, obrepere permittatis, quo minus et pro anniversariis defunctorum, et pro festo vel feria secundum temporum congruentiam, missarum solennia conventualiter celebretis, et faciatis conventualiter celebrari, ut sic quodammodo sine intermissione orantis ab eo mereamini exaudiri, qui adest omnibus in veritate invocantibus nomen suum. [Dat. Anagniae IV. Non. Iul. 1217.]
CAP. XII.
In die coenae Domini episcopus tantum in sua ecclesia debet missam celebrare et chrisma conficere.
Idem.
Te referente †didicimus, quod in die coenae Domini de antiqua teneris consuetudine chrisma conficere in ecclesia Sipontina, sed, quum mane diei eiusdem ad Garganicam ecclesiam accedas, ut ibi, prout moris est, recipias peregrinos, ipsius loci clerus et populus celebrare missam in eadem ecclesia Garganica, priusquam ad Sipontinam redeas, te compellunt, super quo nostrum et apostolicae sedis consilium implorasti. Quum autem chrisma eo die intra missarum conficiatur solennia, et cuilibet sacerdoti, quacunque dignitate praefulgeat, unam in die celebrare missam sufficiat, (nam et valde est felix, qui celebrat digne unam): fraternitati tuae mandamus, quatenus die coenae Domini in ecclesia Sipontina duntaxat, in qua teneris chrisma conficere, missarum studeas solennia celebrare.
CAP. XIII.
In sacrificio altaris plus de vino quam de aqua ponendum est.
Idem Archiepiscopo Ablasensi.
Perniciosus valde, sicut audivimus, in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in maiori quantitate de aqua ponitur in sacrificio, quam de vino, quum secundum rationabilem consuetudinem ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus id non de cetero facias, nec in tua provincia fieri patiaris. [Dat. Id. Decemb. Ao. V. 1220.]
CAP. XIV.
Ab officio et beneficio deponitur presbyter, qui sine aqna et igne, vel in pane fermentato vel vase ligneo sacrificat.
Idem Episcopo Brixiensi.
Literas tuas recepimus, continentes, quod, quum super excessibus magistri Mauri presbyteri ecclesiae sanctae Brigidae Brixiensis iuxta debitum officii pastoralis inquireres, confessus est, quod, quum quadam die hostiam et calicem non haberet, in pane fermentato et in scypho ligneo adstante populo missarum solennia celebrare praesumpsit. †Quare ipsum supposuisti perpetuo interdicto, consulens, ut in aliqua ecclesia regulari mutaret in melius vitam suam. Postmodum autem, illo coram venerabili fratre nostro Hostiensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, ut secum misericorditer ageret, supplicante, idem, ad celebrationem divinorum presbyterum restituens memoratum, super suspensione beneficii causam S. Salvatoris et S. Lucae praepositis Brixiensibus delegavit, qui ad beneficium restituerunt eundem. Deinde vero reversus de partibus transmarinis, Intellecto iterum, quod praedicta ecclesia per malitiam dicti presbyteri multipliciter laedebatur, inquisitionis officium iterans, ex eius confessionibus invenisti, quod idem sine igne sacrificabat et aqua, †quare, quid de ipso agendam sit, nostro petiisti edoceri responso. Quum igitur vel ex aperta malitia, vel ex nimia desipientia peccasse probetur, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, officio et beneficio sublato appellationis obstaculo perpetuo ipsum prives.
TITULUS XLII.
DE BAPTISMO ET EIUS EFFECTU.
CAP. I.
Licet puer sit ter mersus in aqua in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, si non sit dictum: “Ego te baptizo in nomine Patris, etc.,” non est baptizatus.
Alexander III.
Si quis sane puerum ter in acqua immerserit in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, amen, et non dixerit: “Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, amen:” non est puer baptizatus.
CAP. II.
Si probabiliter dubitatur, an quis fuerit baptizatus, potest baptizari forma hic expressa.
Idem.
De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: “Si baptizatus es, non te baptizo, sed, si nondum baptizatus es, ego te baptizo, etc.”
CAP. III.
Sacramentum baptismi utiliter confertur parvulis licet non credant nec intelligant, et remittitur eis peccatum originale. H. d. usque ad §. Verum. – (Verum etc.:) Originale peccatum, quod sine consensu cortrahitur, remittitur in baptismo etiam non consentienti, ut parvulis; secus de actuali, quia, sicut non committitur sine consensu, ita non relaxatur. Hoc dicit usque ad §. Sed adhuc. Abbas. – (Sed adhuc:) Licet in baptismo dimittatur originale peccatum parvulis, qui tamen consentire non possunt, in adultis tamen, amentibus vel dormientibus, qui non consentiunt baptismo, non dimittitur actuale, et item etiam nec originale. H. d. ¬(Item etc.:) Amentes vel dormientes baptizati, si ante dementiam vel dormitionem baptizari volebant, characterem suscipiunt, alias secus; coacti vero causative suscipiunt. H. d. usque ad finem.
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo.
Maiores ecclesiae causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas intelliget qui eum quaerenti Domino, quem discipuli dicerent ipsum esse, respondisse notabit: “Tu es Christus filius Dei vivi,” et pro eo Dominum exorasse, ne deficiat fides eius. Quibusdam igitur quaestionibus, quas contra catholicos haeretici moverant, nos postulas respondere. Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri, quod nituntur tam ratione quam auctoritate probare, illud primo et praecipue inducentes, quod, quum secundum verbum Iacobi Apostoli, dicentis in epistola sua: “Caritas operit multitudinem peccatorum,” et iuxta illud testimonium veritatis in evangelio de peccatrice, quae ipsius pedes laverat, perhibentis: “Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum:” non nisi per caritatem et in caritate crimina dimittantur, parvulis, qui nec sentiunt, nec consentiunt, et caritatem non habent, quae sentientibus et consentientibus tantum infunditur, peccatum non dimittitur in baptismo. †Et sic eis baptisma non confert, quia non est talibus conferendum. In evangelio quoque legitur: “Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur; unde parvuli, sive fuerint sive non fuerint baptizati, condemnabuntur, utpote non credentes.” Ad id autem taliter respondemus, quod baptisma circumcisioni successit. Absit enim, ut in illam damnatam haeresim incidamus, quae perperam affirmabat, legem cum evangelio, et circumcisionem cum baptismo servandam, quoniam secundum Apostolum, dicentem ad Galatas: “Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest.” Quum ergo circumcisio tam adultis quam parvulis ex praecepto Domini conferretur, ne baptismus, qui successit in loco ipsius, et generalior tamen exsistit, quum tam viri quam feminae baptizentur, minoris videatur effectus, tam adultis, quam parvulis est conferendus. Sicut enim olim sine distinctione qualibet Mosaica lex clamabat: “Anima, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo,” ita nunc indistincte vox intonat evangelica: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei;” ab hac generalitate nec sexum, nec aetatem excludens. Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat, sic, qui ex aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni coelorum introitum obtinebit. Caute tamen notandum est, quantum plus baptismus hodie conferat Christianis, quam quondam Iudaeis circumcisio contulisset, dictum est in fine praedictae auctoritatis inductae de veteri lege: “peribit de populo suo:” in evangelica vero auctoritate subiunctum est; “non intrabit in regnum Dei:” quoniam, etsi originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum coelorum, quod usque ad mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum baptismi Christi sanguine rubricati culpa remittitur, vitatur periculum, et ad regnum coelorum etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur, quin et ipsis misericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem. Ceterum ex vi literae satis patet, praedictas auctoritates intelligendas esse tantummodo de adultis, qui habent multitudinem peccatorum; quum de parvulis non possit intelligi, qui peccato tantum originali tenentur. Similiter et illa alia auctoritas est solvenda: “Qui crediderit, et baptizatus fuerit etc.,” quum non possint credere parvuli, sed adulti. Et ob hoc tota auctoritas hic intelligenda est solummodo de adultis, nec ad alios prima, et ad alios secunda clausula referatur; quamvis nonnulli concedant, quod parvuli credunt non per usum, sed per habitum fidei, quem suscipiunt in baptismo, sicut et alia multa verba secundum communem usum loquendi non ad actum, sed ad aptitudinem referuntur. Illud vero, quod opponentes inducunt, fidem aut caritatem, aliasque virtutes parvulis, utpote non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute; quum propter hoc inter doctores theologos quaestio referatur, aliis asserentibus, per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; nonnullis vero dicentibus, et dimitti peccatum, et virtutes infundi habentibus illas quoad habitum, non quoad usum, donec perveniant ad aetatem adultam. Verum quidam ex hac solutione invenisse se credunt viam ad alias quaestiones, argumentantes ex eo, quod dicimus, parvulis in baptismate peccatum originale dimitti, quod et adultis dormientibus vel amentibus peccatum, si baptizentur, ratione simili dimittatur. Quum enim neutri sentiant tunc vel consentiant, dicunt, idem in consimilibus iudicandum. Hic vero dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex, originale scilicet et actuale; originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur. Sed adhuc quaeritur, quare non saltem originale peccatum amentibus, et dormientibus in baptismo sicut parvulis dimittatur. Ad hoc est taliter respondendum, quod Dominus, qui totum hominem salvum fecit in sabbato, opus imperfectionis non novit, et ob hoc peccata non ex parte, sed ex toto dimittit. Praeterea poena originalis peccati est carentia visionis Dei; actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus. Unde, si dimitteretur alicui primum, altero non dimisso, talis non careret visione Dei propter originale dimissum, et cruciaretur in gehenna perpetuo propter reatum criminis actualis; sed haec tanquam incompassibilia sese minime patiuntur, immo sibi mutuo adversantur. Item vero quaeritur, utrum huiusmodi dormientibus et amentibus sacramenti saltem character in baptismate imprimatur, ut excitati a somno vel ab aegritudine liberati non sint denuo baptizandi. Sunt autem nonnulli, qui dicunt, quod sacramenta, quae per se sortiuntur effectum, ut baptismus et ordo ceteraque similia, non solum dormientibus et amentibus, sed invitis etiam et contradicentibus, etsi non quantum ad rem, quantum tamen ad characterem conferuntur, quum non solum parvuli, qui non consentiunt, sed et ficti, qui quamvis non ore, corde tamen dissentiunt, recipiant sacramentum. Sed opponitur talibus, quod, qui fuissent inviti et reluctantes immersi, saltem ratione sacramenti ad iurisdictionem ecclesiasticam pertinerent, unde ad servandam regulam fidei Christianae forent rationabiliter compellendi. Verum id est religioni Christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem, sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum, et ipse, tanquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est [tamen] ad observantiam fidei Christianae. In quo casu debet intelligi decretum illud concilii Toletani, ubi dicitur, quod, qui iam pridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisibuti, quia iam constat eos sacramentis divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini exstitisse participes, oportet etiam, ut fidem, quam necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, vilis ac contemptibilis habeatur. Ille vero, qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem, nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere quam minime consentire: sicut nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si, priusquam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent, quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti. Secus autem, si prius catechumeni exstitissent, et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, quum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem.
CAP. IV.
Nemo potest se ipsum baptizare, etiam instante necessitatis articulo.
Idem Metensii Episcopo.
Debitum †pastoralis officii exsolvis, quum super dubiis iuris articulis responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane per tuas nobis literas intimasti, quod quidam Iudaeus, in mortis articulo constitutus, quum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam se ipsum immersit, dicendo: “ego baptizo me in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, amen.” Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus, in devotione Christianae fidei perseverans, debeat baptizari. Nos autem fraternitati tuae taliter Respondemus, quod, quum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: “Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti,” memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat. Ad quod etiam designandum ipse Christus non a se ipso, sed a Ioanne voluit baptizari, quamvis, si talis continuo decessisset, ad coelestem patriam protinus evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum. In baptismo quippe illa spiritualis generatio celebratur, de qua Veritas ait: “Oportet vos nasci denuo, quia, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum.” Sicut ergo in carnali generatione, qua proles ex viro et femina nascitur, alius est, qui carnaliter gignit, et alius est, qui carnaliter gignitur, sic et in sacramentali generatione, qua soboles ex aqua et Spiritu sancto renascitur, alius debet esse, qui spiritualiter generet, et alius, qui spiritualiter generetur. Sane, quum corpus exterius, sive quum cor interius baptizatur, oportet, ut utrobique paternitas et filiatio valeat inveniri, quibus baptizans et baptizatus adinvicem referantur. [Secundus autem etc. (cf. c. 5. de big. I. 21.) Dat. Ferentini V. Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]
CAP. V.
Ubi deest verbum vel elementum aquae, non est baptismi sacramentum.
Idem Morosiensi Episcopo.
Non ut apponeres †tibi scientiam, sicut credimus, sed ut per oraculum verbi nostri tuorum ignorantiam subditorum melius erudires, apostolicum tibi responsum fieri Postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis aliquorum simplicitas in caput et pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod, quum in baptismo duo semper, videlicet verbum et elementum, necessario requirantur, iuxta quod de verbo Veritas ait: “Euntes in mundum universum praedicatae evangelium omni creaturae, et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti,” eademque dicat de elemento: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum:” dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
CAP. VI.
Baptizatos a Latinis Graeci rebaptizare non debent.
Idem in concilio generali.
Licet Graecos [in] diebus nostris ad obedientiam sedis apostolicae revertentes fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo: in his tamen illis deferre non volumus, nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab obedientia sedis apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificabant in ipsis, quam ea, tanquam per hoc inquinata, lavissent. Baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant, et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes igitur tantum scandalum ab ecclesia Dei amovere, sacro suadente concilio districte praecipimus, ut talia de cetero non praesumant, conformantes se tanquam filii obedientiae sacrosanctae Romanae ecclesiae matri suae, ut sit unum ovile et unus pastor. Si quis autem tale quid praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.
TITULUS XLIII.
DE PRESBYTERO NON BAPTIZATO.
CAP. I.
Si non baptizatus ordinatur, ordinis characterem non recipit.
Ex concilio apud Compendium.
Si quis presbyter ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur.
CAP. II.
Omissio baptismi non nocet credenti probabiliter, se esse baptizatum.
Innocentius III. Episcopo Cremonensi.
Apostolicam sedem, venerabilis frater noster, ut debuisti, consulere decrevisti. (Et infra:) Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse literis tuis significasti, quia in sanctae matris ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum, et coelestis patriae gaudium esse adeptum, ex auctoritate sanctorum Patrum Augustini atique Ambrosii asserimus incunctanter. Lege, frater, super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: “Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit.” Librum etiam B. Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis igitur quaestionibus doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato.
CAP. III.
Non baptizatus ordinari non potest, et, si de facto ordinetur, non recipit ordinis characterem, licet credebatur baptizatus.
Idem Ferrariensi Episcopo.
Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius I. lator praesentium nobis exposuit, quod, quum per singulos ordines usque ad gradum sacerdotii adscendisset, comperit tandem pro certo, quod non fuerit secundum formam evangelii baptizatus, unde nos eum per venerabilem fratrem nostrum N. Tusculanum episcopum rite fecimus baptizari. Quumque super ordinibus coram nobis fuisset diutius disputatum, quidam in eam declinaverunt sententiam, ut, quum baptismus sit fundamentum omnium sacramentorum, ante susceptionem baptismi non suscipiatur aliud sacramentum, quoniam, ubi fundamentum non est, superaedificari non potest. Porro econtra videri posset. Nam quum quis non solum per sacramentum fidei, sed per fidem etiam sacramenti efficiatur procul dubio membrum Christi, et qui Christum habet per fidem, etiamsi baptismum non habeat, habet utique fundamentum, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Iesus: superaedificare posse videtur, sicut salutifera opera, sic et quaelibet ecclesiastica sacramenta, quum illud non sit generaliter verum, neque de novis, neque de veteribus sacramentis, quod baptismus sit fundamentum illorum, quoniam et sacramentum coniugii et sacramentum etiam eucharistiae a non baptizatis recipi potest. Praeterea sacramentum ordinis non solum pontificalis, sed sacerdotalis etiam et levitici ex institutione sua praecessit baptismum, per quod forsitan videtur, quod ante baptismum huiusmodi ordines possent rite conferri, maxime his, qui baptizati esse creduntur. Quid enim, si forsitan is, qui baptizatus esse creditur, et non est, in episcopum saltem de facto fuerit consecratus? Eruntne reordinandi omnes, qui ab eo fuerint ordinati? Et quum de pluribus episcopis nesciatur, an renati fuerint aqua baptismatis, quum hoc nec ipsi reminiscantur, nec alii: dubitatur igitur, an tales sint veraciter in episcopos consecrati? Unde quot et quanta sequantur non solum absona, sed absurda, silendum est potius quam dicendum. Quia vero in concilio apud Compendium legitur constitutum, quod, si quis in presbyterum ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur: nos circa latorem praesentium in hoc dubitabili casu quod tutius est sequentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum per singulos ordines usque ad sacerdotium promovere procures, et permittas, eum in sacerdotio ministrare, quia non intelligitur iteratum quod ambigitur esse factum. Nec male de sacramento sentitur, quum illud non religionis contemptus, sed articulus necessitatis excludit. Et certe de illo, qui natus de Christianis parentibus, et inter Christianos est fideliter conversatus, tam violenter praesumitur, quod fuerit baptizatus, ut haec praesumptio pro certitudine sit habenda, donec evidentissimis forsitan argumentis contrarium probaretur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. April. Ao. IX. 1206.]
TITULUS XLIV.
DE CUSTODIA EUCHARISTIAE, CHRISMATIS ET ALIORUM SACRAMENTORUM.
CAP. I.
Eucharistia et chrisma debent fideliter sub clavibus custodiri, et contra fecientes sunt puniendi.
Innocentius III. in concilio generali.
Statuimus, ut in cunctis ecclesiis chrisma et eucharistia sub fideli custodia clavibus adhibitis conserventur, ne possit ad illa temeraria manus extendi ad aliqua horribilia vel nefaria exercenda. Si vero is, ad quem spectat custodia, ea incaute reliquerit, tribus mensibus ab officio suspendatur, et, si per eius incuriam aliquid nefandum inde contigerit, graviori subiaceat ultioni.
CAP. II.
Supellectilia in ecclesiis poni non debent, nisi necessitas urgeat. Hoc dicit primo. Ecclesiae debent sua vasa et vestimenta munde tenere. Hoc secundo.
Idem in eodem.
Relinqui nolumus incorrectum, quod quidam clerici ecclesias sic exponunt suppellectilibus propriis, et etiam alienis, ut potius domus laicae, quam Dei basilicae videantur, non considerantes, quod Dominus non sinebat, ut vas transferretur per templum. Sunt et alii, qui non solum ecclesias dimittunt incultas, verum etiam vasa ministerii, et vestimenta ministrorum, ac pallas altaris, nec non et ipsa corporalia tam immunda relinquunt, quod interdum aliquibus sunt horrori. Quia vero zelus nos comedit domus Dei, firmiter prohibemus, ne huiusmodi suppellectilia in ecclesiis admittantur, nisi propter hostiles incursus, aut incendia repentina, seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium, sic tamen, ut necessitate cessante, res in loca pristina reportentur. Praecipimus quoque, ut oratoria, vasa, corporalia et vestimenta praedicta munda et nitida conserventur. Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecerent etiam in profanis.
TITULUS XLV.
DE RELIQUIIS ET VENERATIONE SANCTORUM.
CAP. I.
Sine Papae licentia non licet aliquem venerari pro sancto.
Alexander III.
Audivimus, quod quidam inter vos sint, qui diabolica fraude decepti, hominem quendam in potatione et ebrietate occisum quasi sanctum more infidelium venerantur, quum vix pro talibus in ebrietatibus peremptis ecclesia permittat orare. Dicit enim Apostolus: “quod ebriosi homines regnum Dei non possidebunt.” Illum ergo hominem non praesumatis de cetero colere, quum, etiamsi per eum miracula plurima fierent, non liceret vobis ipsum pro sancto absque auctoritate Romanae ecclesiae publice venerari.
CAP. II.
Sanctorum reliquiae vendi non possunt, vel passim ostendi non debent, ne circa illas populus decipi possit.
Innocentius III. in concilio generali.
Quum ex eo, quod quidam sanctorum reliquias exponunt venales, et eas passim ostendunt, Christanae religioni detractum sit saepius, ne in posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur, nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant eos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, variis figmentis aut falsis documentis decipi, sicut [et] in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit. [Eleemosynarum etc. (cf. c. 14. X. de poenit. V. 38.)]
TITULUS XLVI.
DE OBSERVATIONE IEIUNIORUM.
CAP. I.
Vigilia, occurens in dominica, ieiunari debet in sabbato, et ieiunanda est vigilia B. Matthiae.
Innocentius III. Clericis S. Petri Magalonensis.
Ex parte vestra quaesitum fuit a nobis, utrum, si Nativitatem Domini, vel Assumptionem beatae Mariae, vel festivitatem alicuius Apostolorum in secunda feria contigerit evenire, die sabbati praecedentis vigilia debeat ieiunari, et utrum in vigilia B. Matthiae Apostoli sit ieiunium iniungendum. Ad quod breviter respondemus, quod [et] die sabbati festivitates praelibatas secundae feriae praecedentis et B. Matthiae Apostoli debet vigilia ieiunari. [Insuper etc. (cf. c. 5. de celebr. miss. III. 41.) Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.]
CAP. II.
Non capit congruam summationem, et textus in se satis clarus est, et multa sunt dicta, quae patent per §§.
Idem Bracharensi Archiepiscopo.
Consilium nostrum †super quibusdam articulis requisisti, utrum [videlicet] sit in omnibus Apostolorum vigiliis ieiunandum, quum plures asserant, non esse ieiunandum in omnibus, sed sex tantum. Utrum etiam ieiunandum sit in Adventu, quum inde sentiant diversi diversa, quibusdam dicentibus, sed paucioribus, ieiunandum esse tunc temporis, pluribus ver o se ad hoc asserentibus non teneri. Utrum insuper, si festum illorum, quorum vigilias ieiunamus, secunda feria celebrari contingat, in praecedenti sabbato sint vigiliae faciendae. Nos autem super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod apud nos omnium Apostolorum vigiliae sunt in observatione ieiunii celebrandae, praeter vigilias Apostolorum Philippi et Iacobi, et B. Ioannis Evangelistae, quoniam ipsorum solennitas infra solennitatem paschalem, istius autem infra natalem Domini celebratur. Ieiunium etiam apud nos in adventu Domini agitur. Sanctorum quoque vigiliae, quorum festivitates oportet secunda feria celebrari, in praecedenti sunt sabbato ieiunandae. De festivitate vero beati Bartholomaei Apostoli, de cuius celebratione dubietas oritur apud quosdam, tibi petenti consilium respondemus, quod in hoc consuetudinem tuae regionis observes. (Et infra: [cf. c. 4. de cel. miss. III. 41.]) Quum autem quaesieris, quae sit illis poenitentia iniungenda, qui diebus quadragesimalibus, quo tempore tantae famis inedia ingruebat, quod magna pars populi propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti, tibi breviter respondemus, quod in tali articulo illos non credimus puniendos, quos tam urgens necessitas excusavit, preces tamen Domino pro illis et cum illis effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur, quia bonarum mentium est, ibi timere culpam, ubi culpa minime reperitur. Item de illis, qui propter debilitatem, quam in se sentiunt, in sabbato iuxta terrarum consuetudinem aliarum carnes sumunt, quod in partibus tuis nullatenus fieri consuevit, quum hoc ab aliis moleste feratur, et oriatur inde illis occasio detrahendi, respondemus, quod super hoc consuetudinem tuae regionis facias observari, sic tamen, quod debilibus et infirmis propter hoc periculum non emergat. Praeterea postulasti apostolicum responsum habere de illis, qui in quadragesima vel in aliis ieiuniis solennibus infirmantur, et petunt sibi esum carnium indulgeri, quorum quidam promittunt propter hoc eleemosynam se facturos, quidam vero propter necessitatem infirmitatis urgentis hoc a te sibi, quasi ex debito, concedi requirunt. Super quo tibi respondemus, quod, quum non subiaceat legi necessitas, desiderium infirmorum, quum urgens necessitas exigit, supportare potes et debes, ut maius in eis periculum evitetur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]
CAP. III.
Si festum Nativitatis occurrit sexta feria, licitum est omnibus carnes comedere, exceptis professis et voventibus.
Honorius III. Pragensi Episcopo.
Explicari per sedem apostolicam postulasti, †utrum sit licitum illis, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, carnes comedere, quando in sexta feria dies dominicae Nativitatis occurrit. Ad hoc Respondemus, quod illi, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, in sexta feria, si festum nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt secundum consuetudinem ecclesiae generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. I. 1216.]
TITULUS XLVII.
DE PURIFICATIONE POST PARTUM.
CAP. UN.
Mulier post partum statim potest ingredi ecclesiam, nec tenetur abstinere per aliquos dies secundum legem Mosaicam.
Innocentius III. Armachano Archiepiscopo.
Volens †fraternitas tua per responsum apostolicum edoceri, humiliter a nobis expetiit, utrum mulieres statim post partum debeant ecclesias ingredi, vel ab earum ingressu per dies aliquot abstinere. Licet autem secundum legem Mosaicam certi dies determinati fuissent, quibus mulieres post partum a templi cessarent ingressu: quia tamen lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est, nos, sanctorum Patrum vestigiis inhaerentes, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, postquam umbra legis evanuit, et illuxit veritas evangelii, si mulieres, post prolem emissam acturae gratias ecclesiam intrare voluerint, nulla proinde peccati mole gravantur, nec est ecclesiarum eis aditus aliquatenus denegandus, ne poena illis converti videatur in culpam. Si tamen ex veneratione voluerint aliquamdiu abstinere, devotionem earum non credimus improbandam. [Dat. Laterani. 1198.]
TITULUS XLVIII.
DE ECCLESIIS AEDIFICANDIS VEL REPARANDIS.
CAP. I.
Habentes beneficium in ecclesia tenentur contribuere ad ipsius reparationem.
Ex concilio Maguntino.
Quicunque ecclesiasticum beneficium habent, omnino adiuvent ad tecta ecclesiae restauranda, vel ipsas ecclesias emendandas, et nonam et decimam reddant.
CAP. II.
Leprosi permitti debent, sine praeiudicio antiquarum parochiarum, habere ecclesiam propriam et presbyterum, nec tenentur solvere decimas de hortis vel nutrimentis animalium.
Ex concilio Lateranensi.
Quum dicat Apostolus, †abundantiorem honorem membris inferioribus deferendum, e contra quidam, quae sua sunt, non quae Iesu Christi, quaerentes, leprosis, qui cum sanis habitare, non possunt vel ad ecclesiam cum aliis convenire, ecclesias et coemeteria non permittunt habere, nec proprii iuvari ministerio sacerdotis. Quod quia procul a pietate Christiana esse dignoscitur, de benignitate sedis apostolicae Constituimus, ut ubicunque tot simul leprosi sub communi vita fuerint congregati, quod ecclesiam cum coemeterio sibi construere, et proprio gaudere valeant presbytero, sine contradictione aliqua permittantur habere. Caveant tamen, ut iniuriosi veteribus ecclesiis de iure parochiali nequaquam exsistant. Quod enim eis pro pietate conceditur, ad aliorum iniuriam nolumus redundare. Statuimus etiam, ut de hortis et nutrimentis animalium suorum decimas tribuere non cogantur.
CAP. III.
Propter nimiam distantiam ecclesiae potest nova ecclesia in ipsius parochia aedificari, et certa portio de antiqua sibi deputari.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod villa, quae dicitur H., tantum perhibetur ab ecclesia parochiali distare, ut in tempore hiemali, quum pluviae inundant, non possint parochiani sine magna difficultate ipsam adire, unde non valent congruo tempore ecclesiasticis officiis interesse. Quia igitur dicta ecclesia ita dicitur in reditibus abundare, quod praeter illius villae proventus minister illius convenienter valeat sustentationem habere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si res ita se habet, ecclesiam ibi aedifices, et in ea sacerdotem, sublato appellationis obstaculo, ad praesentationem rectoris ecclesiae maioris cum canonico fundatoris assensu instituas, ad sustentationem suam eiusdem villae obventiones ecclesiasticas percepturum providens tamen, ut competens in ea honor pro facultate loci matrici ecclesiae servetur, quod quidem fieri posse videtur, quum eiusdem villae dominus viginti acras terrae frugiferae velit ad usus sacerdotis conferre. Si vero persona matricis ecclesiae virum idoneum praesentare distulerit, vel opus illud voluerit impedire, tu nihilominus facias idem opus ad perfectionem deduci, et virum bonum appellationis cessante diffugio instituere non omittas.
CAP. IV.
Rectores ecclesiarum possunt compelli, ut de reditibus, qui supersunt teneantur conferre ad constructionem seu reparationem ecclesiae.
Idem Lexoviensi Episcopo.
De his sane, qui parochiales ecclesias habent, fraternitati tuae taliter duximus respondendum, quod ad reparationem et institutionem ecclesiarum cogi debent, quum opus fuerit, de bonis, quae sunt ipsius ecclesiae, si eis supersint, conferre, ut eorum exemplo ceteri invitentur.
CAP. V.
Saecularis ecclesia sine praeiudicio clericorum ad statum regularem potest reparari, et collegio, quod nondum est, privilegium non confertur.
Urbanus III.
Ad audientiam nostram iam pridem pervenit, quod tu in ecclesia de Cologia, de qua in episcopum vocatus et electus fuisti, regulares canonicos desideras ordinare, et eorum institutioni de bonis tibi collatis congrue providere. Inde siquidem est, quod tuum nos desiderium atque propositum multis modis in Domino laudibus commendantes, hoc devotioni tuae auctoritate apostolica indulgemus, ut iuxta votum tuum canonicos regulares in ecclesia praescripta, si tibi episcopus dioecesanus consenserit in hac parte, ad honorem Dei et ecclesiae tuae secundum beati Augustini regulam valeas ordinare, et eos ibidem nullius contradictione et eos appellatione obstante instituere. Verum si clerici saeculares in ea fuerint, qui adhuc superesse noscuntur, volumus eis, dum vixerint, ibi vel alibi necessaria secundum consuetudines provideri. Licet autem nobis instantius supplicaveris, ut ecclesiae praedictae confirmationis privilegium faceremus de canonicis, tibi non possumus de iure deferre, quum nulli canonici adhuc ibidem exsistant, quibus privilegium concedatur. Eis utique, quum fuerint instituti, tam in his quam in aliis precum tuarum obtentu in quibus cum Deo poterimus libentius deferemus.
CAP. VI.
Non obstante iuramento de rebus ecclesiae non alienandis, potest episcopus propter indigentiam novam ecclesiam aedificare.
Coelestinus III.
Tua nos duxit (Et infra:) Praeterea, quia occasione iuramenti, quod de rebus ecclesiae non alienandis te asseris praestitisse, in locis tui episcopatus, in quibus populi habitantes oratoriis plurimum egere videntur, ne praetextu novarum ecclesiarum commissa tibi ecclesia destitui videatur, ecclesias formidas erigere, fraternitati tuae praesentium significatione mandamus, quatenus illius iuramenti occasione nullatenus praetermittas, quin populo indigenti super basilicarum institutione studeas salubriter providere.
TITULUS XLIX.
DE IMMUNITATE ECCLESIARUM, COEMITERII, ET RERUM, AD EAS PERTINENTIUM.
CAP. I.
In domibus ecclesiarum non debet iudex laicus iudicare, nec hospitium quaerere.
Ex synodo Ioannis Papae.
Ut in domibus ecclesiarum neque missus, neque comes vel iudex publicus, vel minister quasi pro consuetudine placitum vel hospitium vindicent, sed in publicis locis domos constituant, in quibus placitum teneant, et etiam secundum antiquam consuetudinem hospitentur.
CAP. II.
Tempore magnae necessitatis non debet aliquis excusari a murorum seu civitatis custodia H. d. secundum intellctum Panorm.
Gregorius Archiepiscopo Tricensi.
Pervenit (Et infra:) Fraternitas tua nullum neque per nostrae vel ecclesiae suae nomen aut quolibet alio modo excusari a murorum vigiliis patiatur; sed omnes ad hoc generaliter compellantur, quatenus cunctis vigilantibus melius [auxiliante Domino] valeat civitatis custodia procurari.
CAP. III.
Rusticus, adstrictus ad culturam agrorum ecclesiae, non potest illam deserere H. d. summando generaliter.
Idem Vitali Defensori Sardiniae.
Indicatum est (Et infra:) Dictum est nobis etiam, quod rustici [possessionis] eiusdem [Caralitanae] ecclesiae, rura eius deserentes, in privatorum possessionibus culturam laboris exhibeant, ex qua re [agitur, ut possessiones ecclesiae, proprio in aliis occupato cultore, depereant, atque ad tributa sua persolvenda idoneae non exsistant;] quod experientia tua fieri non permittat.
CAP. IV.
Laici, collectas imponentes clericis vel ecclesiis, seu iurisdictionem eorum usurpantes, si moniti non desistunt, sunt excommunicati cum suis fautoribus; potest tamen episcopus cum clero eis in necessitate praebere subsidia.
Ex concilio Lateranensi.
Non minus †pro peccato eorum, qui faciunt, quam pro illorum detrimento, qui sustinent, grave nimis esse dignoscitur, quod In diversis mundi partibus consules civitatum et rectores, nec non et alii, qui potestatem habere videntur, tot onera frequenter imponunt ecclesiis, [et] ita gravibus eas et crebris exactionibus premunt, ut deterioris conditionis factum sub eis sacerdotium videatur, quam sub Pharaone fuerit, qui legis divinae notitiam non habebat. Ille quidem omnibus aliis servituti subactis sacerdotes suos et possessiones eorum in pristina libertate dimisit, et eis alimoniam de publico administravit. Isti vero onera sua fere universa imponunt ecclesiis, et tot angariis eas affligunt, ut eis illud, quod Hieremias deplorat, competere videatur: “Princeps provinciarum facta est sub tributo;” sive quidem fossata, sive expeditiones, seu alia quaelibet sibi arbitrentur agenda, de bonis ecclesiarum et clericorum et pauperum Christi usibus deputatis volunt fere cuncta compleri. Iurisdictionem etiam et auctoritatem episcoporum et aliorum praelatorum ita evacuant, ut nihil potestatis eis in suis videatur hominibus remansisse. Super quo dolendum [est] pro ecclesiis, dolendum etiam est nihilominus pro ipsis, qui timorem Dei et ecclesiastici ordinis reverentiam videntur penitus abiecisse. Quocirca sub anathematis districtione fieri de cetero talia severius prohibemus, nisi episcopus et clerus tantam necessitatem vel utilitatem adspexerint, ut absque ulla exactione ad relevandas communes utilitates, vel necessitates, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia per ecclesias existiment conferenda. Si autem consules aut alii de cetero ista commiserint, et commoniti desistere forte noluerint, tam ipsi quam fautores eorum excommunicationi se noverint subiacere, nec [fidelium] communioni reddantur, donec satisfactionem fecerint competentem.
CAP. V.
Causae sanguinis in ecclesia vel coemiteriis agitari non debent.
Lucius III.
Quum ecclesia Dei secundum evangelicam veritatem domus orationis esse debeat, non spelunca latronum aut sanguinis forum: saeculares iudices causas, ubi de sanguinis effusione et corporali poena agitur, in ecclesiis vel coemiteriis agitare sub interminatione anathematis prohibemus. Absurdum enim est et crudele, ibi iudicium sanguinis exerceri, ubi est tutela refugii constituta.
CAP. VI.
Reus criminis, ad ecclesiam fugiens, non est violenter ab ea extrahendus, nec debet amplius praetextu criminis commissi damnari ad mortem vel ad aliam poenam corporalem: est tamen aliter legitime puniendus. Fallit in duobus casibus hic expressis. H. d. primo. Servus, fugiens ad ecclesiam timore domini sui, est domino, de eius impunitate iuranti, restituendus. H. d. secundo.
Innocentius III. illustri Regi Scotiae.
Inter alia, †quae nobis regalis providentia suis literis intimavit, quid de illis fieri debeat, qui maleficia perpetrantes confugiunt ad ecclesiam, ut pro reverentia sacri loci debitas poenas valeant evitare, sollicite requisivit. Nos ergo, Tuis quaestionibus respondentes, iuxta sacrorum statuta canonum et traditiones legum civilium ita duximus in huismodi distinguendum, quod fugiens ad ecclesiam aut liber, aut servus exsistit. Si liber, quantumcunque gravia maleficia perpetraverit, non est violenter ab ecclesia extrahendus, nec inde damnari debet ad mortem vel ad poenam; sed rectores ecclesiarum sibi obtinere debent membra et vitam. Super hoc tamen, quod inique fecit, est alias legitime puniendus; et hoc verum est, nisi publicus latro fuerit, vel nocturnus depopulator agrorum, qui, dum itinera frequentata vel publicas stratas obsidet aggressionis insidiis, pro facinoris magnitudine, [quum et communem utilitatem impediat, et nocere omnino moliatur,] ab ecclesia extrahi potest, impunitate non praestita, secundum canonicas sanctiones. Si vero servus fuerit, qui confugerit ad ecclesiam, postquam de impunitate sua dominus eius clericis iuramentum praestiterit, ad servitium domini sui redire compellitur etiam invitus; alioquin a domino poterit occupari. Tu ergo, fili carissime, quum in regno tuo aliquid horum contigerit, iuxta praemissam distinctionem sic procedere studeas quod honor ecclesiarum et immunitas servetur illaesa et malignandi facultas pravae voluntatis hominibus auferatur. [Dat. Laterani 1200.]
CAP. VII.
Clerici non debent necessitatibus seu utilitatibus civitatum seu aliorum locorum, etiam ubi laicorum non suppetunt facultates, subvenire, nisi prius Romanus Pontifex consulatur. Hoc primo Sententiae et constitutiones, editae a laicis collectantibus ecclesiam, sunt ipso iure irritae, nec ullo tempore convalescunt. Hoc secundo. Rectores, excommunicati ob gravamina praemissa, remanent excommunicati, etiam post depositum officium; nihilominus excommunicati sunt successores, nisi satisfecerint infra mensem. Hoc tertio. Hoc dicit ad maiorem declarationem et pro novitiis.
Idem in concilio generali.
Adversus consules et rectores civitatum, vel alios, qui ecelesias et ecclesiasticos viros talliis seu collectis et exactionibus aliis aggravare nituntur, volens immunitati ecclesiasticae Lateranense concilium providere, praesumptionem huiusmodi sub anathematis districtione prohibuit, transgressores et fautores eorum excommunicationi subiacere praecepit, donec satisfactionem impenderint competentem. Verum, si quando forte episcopus simul cum clericis tantam necessitatem vel utilitatem perspexerit, ut absque ulla coactione ad relevandas utilitates vel necessitates communes, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia duxerit per ecclesias conferenda, praedicti laici humiliter et devote recipiant cum gratiarum actione. Propter imprudentiam tamen quorundam Romanus Pontifex prius consulatur, cuius interest communibus utilitatibus providere. Quia vero nec sic quorundam malitia contra Dei ecclesiam conquievit, adiicimus, ut constitutiones et sententiae, quae a talibus vel de ipsorum mandato fuerint promulgatae, inanes et irritae habeantur, nullo unquam tempore valiturae. Ceterum, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, nullus vano decipiatur errore, ut infra tempus regiminis sustineat anathema, quasi post illud non sit ad satisfactionis debitum compellendus. Nam et ipsum, qui satisfacere recusaverit, et successorem ipsius, nisi satisfecerit infra mensem, manere decernimus ecclesiastica censura conclusum, donec satisfecerit competenter, quum succedat in onere qui substituitur in honore.
CAP. VIII.
Praelati, pius debito a subditis extorquentes, praetextu procurationis vel alterius servitii impensi legato vel alteri, illud restituent, et tantundem pauperibus erogabunt.
Idem in eodem.
Quia plerique praelati, ut procurationem aut servitium aliquod impendant legato vel alii, plus extorquent a subditis quam solvant, et in eorum damnis lucra sectantes quaerunt praedam potius quam subsidium in subiectis, id de cetero fieri prohibemus. Quod si quis forte praesumpserit, et sic extorta restituat, et tantundem cogatur pauperibus elargiri; superior autem, cui [super hoc] fuerit querela deposita, si negligens fuerit in huiusmodi exsecutione statuti, canonicae subiaceat ultioni.
CAP. IX.
Ecclesia non consecrata, in qua divina officia celebrantur, gaudet immunitate.
Gregorius IX. Astoricensi.
Ecclesiae, in qua divina mysteria celebrantur, licet adhuc non exstiterit consecrata, nullo iure privilegium immunitatis adimitur: quia obsequiis divinis dedicata nullius est temerariis ausibus profananda. [Si ecclesia etc. (cf. c. 10. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. 1233.]
CAP. X.
Qui sub spe immunitatis in ecclesiis vel coemeteriis delinquunt, immunitate non gaudent.
Idem Toletano et Compostellano Archiepiscopis.
Immunitatem ecclesiasticam (Et infra:) Nonnulli, impunitatem suorum excessuum per defensionem ecclesiae obtinere sperantes, homicidia et mutilationes membrorum in ipsis ecclesiis vel earum coemiteriis committere non verentur: qui, nisi per ecclesiam, ad quam confugiunt, crederent se defendi, nullatenus fuerant commissuri. (Et infra:) Quum in eo, in quo delinquit, puniri quis debeat, et frustra legis auxilium invocet qui committit in legem: mandamus, quatenus publice nuncietis, tales non debere gaudere immunitatis privilegio, quo faciunt se indignos.
TITULUS L.
NE CLERICI VEL MONACHI SAECULARIBUS NEGOTIIS SE IMMISCEANT.
CAP. I.
Enumerat concilium multa saecularia negotia, a quibus iubet clericos et monachos abstinere. Et sunt XIV., si recte numerentur.
Ex concilio Maguntino.
Multa sunt negotia saecularia, de quibus pauca perstringamus, ad quae pertinet omnis carnalis concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum est. Munera iniusta accipere vel etiam dare. Pro aliquo saeculari quaestu pretio aliquem conducere. Contentiones, vel lites, vel rixas amare. In placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum. Conductores saecularium rerum aut procuratores esse. Turpis verbi vel facti esse ioculatorem, vel iocum saecularem diligere. Aleas amare. Ornamentum inconveniens proposito suo quaerere. In deliciis vivere velle. Gulam et ebrietatem sequi. Pondera iniusta vel mensuras habere. Negotium iniustum exercere. Nec tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus, sanctos Apostolos negotiatos fuisse, et in regula B. Benedicti praecipitur provideri, per quorum manus negotia monasterii procurentur. Canes et aves sequi ad venandum, et omnibus quibuslibet causis superfluis interesse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini, nec non et monachis omnino contradicimus, de quibus ait Apostolus: “Nemo, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.”
CAP. II.
Clerici non debent esse ministri vel procuratores laicorum; quod si contra fecerint, et deprehendantur in fraude, non subvenitur eis ab ecclesia.
Eugenius Papa Lucanensi Episcopo.
Sacerdotibus autem et clericis tuis denuncies publice, ne ministri laicorum fiant, nec in rebus eorum procuratores exsistant. Quod si postmodum facere praesumpserint, et occasione ipsius administrationis propter pecuniariam causam deprehendantur in fraude, indignum est eis ab ecclesia subveniri, per quos constat in ecclesia scandalum generari.
CAP. III.
Religiosi professi, exeuntes ad audiendas leges vel physicam, nisi infra duos menses ad claustrum redeant, excommunicati sunt, et in nulla causa patrocinari possunt, et in choro, et in capitulo et ceteris erunt ultimi, et sine dispensatione Papae non promoventur.
Alexander III. in concilio Turonensi.
Non magnopere antiqui hostis invidia †infirma membra ecclesiae praecipitare laborat, sed manum mittit ad desiderabiliora eius, et electos quoque nititur supplantare, dicente scriptura: “Escae eius electi.” Multorum siquidem casum operari se reputat, ubi pretiosius aliquod membrum ecclesiae sua fuerit calliditate detractum. Et Inde nimirum est, quod in angelum lucis se more solito transfigurans, sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus et ecclesiastica negotia fidelius pertractandi, regulares quosdam ad legendas leges et confectiones physicales ponderandas de claustris suis educit. Unde, ne sub occasione scientiae spirituales viri mundanis rursus actionibus involvantur, et in interioribus ex eo ipso deficiant, ex quo se aliis putant in exterioribus providere, per praesentis concilii assensum statuimus, ut nulli omnino post votum religionis, et post factam in aliquo loco religioso professionem ad physicam legesve mundanas legendas permittantur exire. Si vero exierint, et ad claustrum suum infra duorum mensium spatium non redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, capitulo, mensa et ceteris ultimi fratrum [semper] exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant.
CAP. IV.
Clericus, generalis procurator vel iustitiarius principis saecularis deponendus est, et, si religiosus est, gravius punietur.
Idem in concilio Lateranensi.
Sed nec procurationes villarum aut iurisdictiones etiam saeculares sub aliquibus principibus et saecularibus viris, ut iustitiarius eorum fiat, clericorum quisquam exercere praesumat. Si quis autem adversus haec venire tentaverit, quia contra doctrinam Apostoli, dicentis: “Nemo, militans Deo, implicet se saecularibus negotiis,” saeculariter agit ab ecclesiastico fiat ministerio alienus pro eo, quod, officio clericali neglecto fluctibus saeculi, ut potestatibus [saeculi] placeat, se immergit. Districtius autem decernimus puniendum, si religiosorum quisquam aliquid praedictorum ausus fuerit attentare.
CAP. V.
Clericus, iudicium sanguinis exercens, ab officio et beneficio deponitur et excommunicatus est habens officium praepositi saecularis, si monitus non desistat.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Clericis, in sacris ordinibus constitutis, ex concilio Toletano iudicium sanguinis agitare non licet. Unde prohibemus, ne aut per se truncationes membrorum faciant, aut iudicent inferendas. Quodsi quis tale quid fecerit, honore privetur et loco. Iubemus etiam sub interminatione anathematis, ne quis sacerdos officium habeat vicecomitis aut praepositi saecularis. (Et infra: [cf. c. 7. de vita et hon. III. 1.]) Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, et commonitus emendare noluerit, excommunicationi subiaceat.
CAP. VI.
Non licet clericis vel monachis lucri causa negotiari. Hoc primo Monachi nequeunt nomine proprio conductas possessiones habere. Hoc secundo. Laicis non debet ecclesia titulo conductionis concedi. Hoc tertio.
Idem Londonensi Episcopo.
Secundum instituta praedecessorum nostrorum sub interminatione anathematis prohibemus, ne monachi vel clerici causa lucri negotientur, et ne monachi vel a clericis vel a laicis suo nomine firmas habeant, neque laici ecclesias ad firmam teneant.
CAP. VII.
Monachi incorrigibiles de monasterio expelluntur, et reformabitur monasterium de fratribus alterius ordinis, si de monachis eiusdem ordinis reformari non potest.
Idem eidem.
Relatum est auribus nostris, quod monachi de H. saeculariter vivunt, et alios exemplo suo corrumpunt. Ideoque mandamus, quatenus eos ad observantiam monasticae regulae appellatione remota compellas, vel, si tibi restiterint ausu temerario, eis eiectis, fratres alterius ordinis, si non potest praescriptum monasterium in suo ordine reformari, in illud inducas, ut labores impiorum iusti edant, et illi tandem rubore perfusi ad sui ordinis observantiam revertantur.
CAP. VIII.
Clerici in sacris compellendi sunt per beneficiorum subtractionem, ut desistant a tabellionatus exercitio.
Innocentius III. Esculano Episcopo.
Sicut te accepimus referente, †quum venerabilis frater noster Hostiensis episcopus olim per tuam transiens civitatem tibi dederit in mandatis, ut presbyteros, diaconos [et subdiaconos,] quos ibidem invenit passim tabellionatus officium exercentes, excommunicationis vinculo innodares, et eos, qui ab illis publica reciperent instrumenta, tu, licet id feceris, ex mandato [tamen] episcopi dicti dissimulasti postmodum de subdiaconis, donec qualiter contra ipsos et alios in sacris ordinibus constitutos deberes procedere, sedem duceres apostolicam consulendam. Quocirca Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus clericis in sacris ordinibus constitutis tabellionatus officium per beneficiorum [suorum] subtractionem appellatione postposita interdicas. [Dat. Lat. VI. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.]
CAP. IX.
Clericus nec dictare nec proferre sententiam sanguinis debet, nec quicquam aliud exercere, per quod ad vindictam sanguinis tendatur, vel purgatione vulgari opem praestare non debet.
Idem in concilio generali.
Sententiam sanguinis nullus clericus dictet aut proferat, sed nec sanguinis vindictam exerceat, aut ubi exerceatur intersit. Si quis autem huiusmodi occasione statuti ecclesiis vel ecclesiasticis personis aliquod praesumpserit inferre dispendium, per censuram ecclesiasticam compescatur. Nec quisquam clericus literas dictet aut scribat pro vindicta sanguinis destinandas, unde in curiis principum haec sollicitudo non clericis, sed laicis committatur. Nullus quoque clericus ruptariis vel ballistariis, aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur, nec ullam chirurgiae artem subdiaconus, diaconus vel sacerdos exerceat, quae adustionem vel incisionem inducit. Nec quisquam purgationi aquae ferventis vel frigidae seu ferri candentis ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis impendat, salvis nihilominus prohibitionibus, de monomachiis sive duellis antea promulgatis.
CAP. X.
Constitutio Turonensis concilii, puniens religiosos audientes leges vel physicam, est canon latae sententiae, et incidentes in illam debent per ordinarios puniri. Hoc primo. Secundo extendit dictam constitutionem ad habentes dignitates et personatus, et ad presbyteros.
Honorius III.
Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet fallax sit gratia ceterarum scientiarum, et vana etiam pulchritudo, quum frumentum electorum et vinum germinans virgines iuxta prophetam sit bonum super omnia et sit pulchrum: quia tamen regulares quidam, claustrale silentium et legem Domini, animas convertentem et sapientiam dantem parvulis, quam super aurum et topazion amare debuerant, respuentes, abeunt post vestigia gregum, et illicite se convertunt ad pedissequas amplectendas, quae plausum desiderant populorum, Contra regiosas personas, de claustris exeuntes ad audiendum leges vel physicam, felicis memoriae Alexander praedecessor noster olim statuit in concilio Turonensi, ut, nisi infra duorum mensium spatium ad claustrum redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, mensa, capitulo et ceteris ultimi fratrum exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant. Verum, quia nonnulli ex talibus propter quorundam opiniones diversas excusationis aliquid assumebant, nos, volentes, ut tales de cetero ipso facto sententiam excommunicationis incurrant, districte praecipiendo mandamus, quatenus tam a dioecesanis et capitulis ipsorum, quam etiam a ceteris episcopis, in quorum dioecesibus in huiusmodi student, tales sublato appellationis obstaculo excommunicati et praedictis poenis obnoxii publice nuncientur. [Quia vero theologiae studium cupimus ampliari, ut dilatato sui tentorii loco et funiculos suos faciat longiores, ut sit fides catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum, quibus resistere valeat adscendentibus ex adverso: ad archidiaconos, decanos, plebanos, praepositos, cantores et alios clericos personatus habentes, nec non et presbyteros, nisi ab his infra spatium praescriptum destiterint, hoc extendi volumus et mandamus, et appellatione postposita firmiter observari. Nam quum sint multi etc. Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
FINIS LIBRI TERTII.
LIBER QUARTUS.
TITULUS I.
DE SPONSALIBUS ET MATRIMONIIS.
CAP. I.
Matrimonium solo consensu contrahitur, nec invalidatur, si consuetudo patriae non servetur.
Ex concilio Triburiensi.
De Francia nobilis quidam homo nobilem mulierem de Saxonia lege Saxonum duxit in uxorem, tenuitque eam multis annis, et ex ea, filios procreavit. Verum quia non eisdem utuntur legibus Saxones et. Francigenae, causatus est, quod eam non sua, id est Francorum lege desponsaverat, vel acceperat, vel dotaverat, dimissaque illa aliam superduxit. Diffinivit super hoc sancta synodus, ut ille transgressor evangelicae legis subiiciatur poenitentiae, et a secunda coniuge separetur, et ad priorem redire cogatur.
CAP. II.
Sponsalia de futuro dissolvuntur, si sponsi se dissolvunt, etiamsi fuerint iurata.
Innocentius III. Exonensi Episcopo.
Praeterea hi, qui de matrimonio contrahendo pure et sine omni conditione fidem dederunt [aut] iuramentum fecerunt, commonendi sunt et diligentius exhortandi, et modis omnibus inducendi, ut praestitam fidem vel iuramentum factum observent, et se, sicut promiserint coniungant. Si autem se adinvicem admittere noluerint; ne forte deterius inde contingat, ut talem scilicet ducat, quam [semper] odio habet: videtur, quod ad instar eorum, qui societatem iuramento vel interpositione fidei contrahunt, et postea eandem sibi remittunt, hoc possit in patientia tolerari.
CAP. III.
Si maior septennio duxit in uxorem minorem septennio, et eam traduxit ad domum, oritur ex tali contractu publicae honestatis iustitia. H. d. inhaerendo literae. Panorm.
Eugenius Papa.
Iuvenis ille, qui puellam nondum septennem duxit, quamvis aetas repugnaret, ex humana tamen fragilitate forsan tentavit quod complere non potuit. Quia igitur in his, quae dubia sunt, quod certius existimamus tenere debemus, tum propter honestatem ecclesiae, quia ipsa coniux ipsius fuisse dicitur, tum propter praedictam dubitationem, mandamus tibi, quatenus consobrinam ipsius puellae, quam postmodum duxit, dividas ab eodem.
CAP. IV.
Ex sponsalibus, contractis cum consanguinea, oritur publicae honestatis iustitia.
Alexander III. Papiensi Episcopo.
Ad audientiam nostri apostolatus pervenit, quod, quum H. Albericus, Papiensis civis, filiam suam cuidam filiorum L. dare vellet uxorem, iuravit, quod, si ille, cui desponsabatur, eam habere casu aliquo interveniente non posset, alteri filio, quem de alia uxore genuerat, eandem puellam matrimonio copularet. Contractis autem a filio priore sponsalibus, quidam, ad ecclesiam accedentes, consanguinitatem inter eos esse iuramentis interpositis firmaverunt. Ideoque praefatus H. eandem feminam dare alteri filio nititur, ut iuravit. Sed quoniam scriptum est, quod sponsam fratris frater habere non potest: discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum suum implere propositum, quod canonicae rationi obviat, non permittas, sed, ut poenitentiam agat de illicito iuramento, monitione praemissa, ecclesiastica districtione compellas.
CAP. V.
Si sponsus de futuro ante copulam ad remota se transfert, sponsa libere cum alio contrahit: si tamen per eam stetit, quo minus matrimonium perficeretur, sibi poenitentia imponitur.
Idem Panormitano Archiepiscopo.
De illis autem, qui praestito iuramento promittunt, se aliquas mulieres ducturos, et postea eis incognitis dimittunt terram, se ad partes alias transferentes, hoc tibi volumus innotescere, quod liberum erit mulieribus ipsis, si non est amplius in facto processum, ad alia se vota transferre, recepta tamen de periurio poenitentia, si per eas steterit, quo minus fuerit matrimonium consummatum. Si vero etc. (cf. c. 3. de cond. app. IV. 3.)
CAP. VI.
Non omnis violentia impedit contractum matrimonii. H. d. quoad titulum.
Idem Paduano Episcopo.
De muliere quae est invita tradita viro et detenta, quum inter vim et vim sit differentia, et utrum postea consensus intercesserit, certum nobis nihil postea expressisti, nihil certum inde tibi possumus respondere. Illos autem etc. (cf. c. 3. de matr. contr. IV. 16.)
CAP. VII.
Si aliqui, apti ad matrimonium, contrahunt per verba obscura, communem verborum intellectum sequi tenentur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex litteris, quas super causa matrimonii cuiusdam iuvenis R. nomine, et Mariae filiae Gileberti de sancto Leodegario transmisisti, sollicitudo nobis innotuit, quam in ipsius negotii examine servasti. Quia vero absentibus partibus veritatem nequivimus plenarie indagare, nec causam ipsam ad te remittere, a quo pars mulieris ad audientiam nostram noscitur appellasse: eam venerabilibus fratribus nostris Wintoniensi, Herfordensi et Bathorniensi episcopis duximus committendam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes adire eorum praesentiam, quum ab eis fuerint evocatae, et quod ipsi iudicaverit inviolabiliter observare contradictione et appellatione cessante compellas. De hoc autem, quod circa finem literarum consuluisti, quid debeat observari, quando inter aliquos sponsalia contrahuntur, nec intelligit alter quod alter proponit, respondemus, quod inspiciendum est iudici, si matrimonium contracturi ad id faciendum sint idonei scientia et aetate. Quo cognito, si alter non intellexerit, quod alter proposuit, ad communem verbi intelligentiam recurratur, et cogatur uterque verba prolata in eo, sensu retinere, quem solent recte intelligentibus generare. Quod vero quaesivisti, an debeat appellationi deferri, ubi sub eius praetextu noscitur adulterium vel aliud crimen committendum consultationi tuae breviter respondemus, quod ubi notorium esset adulterium vel aliud crimen commitendum, si appellationi interpositae deferretur, deferri nollemus. Nolumus enim incestus vel adulterii materiam aliquibus ministrare.
CAP. VIII.
Inter sponsam et consanguineos sponsi oritur impedimentum publicae honestatis, impediens et dirimens matrimonium inter eos contrahendum.
Idem Vigiliensi Episcopo.
Sponsam autem alterius, maxime si est nubili aetati proxima, nullus consanguineorum aliquo modo sibi potest matrimonio copulare.
CAP. IX.
Si vir et mulier invicem promittunt, quod ab eo tempore se pro coniugibus habebunt, contractum est matrimonium de praesenti. H. d. et est casus notabilis.
Idem Abbatibus sancti Eadmundi et Demer.
Ex parte C. mulieris nobis intimatum est, quod Andreas sibi coram sacerdote quodam et diacono, et aliis plerisque tam clericis quam laicis ad hoc convocatis, iuramentum praestitit, quod eam ab eo tempore pro coniuge teneret, et ei sicut uxori suae fidem servaret. Ipsa quoque eidem Andreae iuravit, se illum pro marito habituram, et fidem ei tanquam viro proprio servaturam. Quo facto in eadem domo diu cohabitantes sibi liberos procreaverunt. Procedente vero tempore praenominatus A. contra iuramentum praestitum reliquit eandem et filios ex ea procreatos, et ab eorum cohabitatione recessit. Quia igitur nemini licet uxorem suam sine manifesta causa fornicationis dimittere, et tunc eam sibi [vel] reconciliare debet, aut ipsa vivente continere, nec nos sustinere debemus, ut praedictus Andreas iuramenti praestiti religionem infringat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligentius inquisita, si, prout superius dictum est, ita esse inveneritis, eundem Andream, ut suae saluti consulens, et superinducta, quam habet, prius dimissa, ad uxorem suam redeat, et eam maritali affectione pertractet, et reatum suum condigna satagat poenitentia expiare, monitione praemissa per ecclesiasticam censuram cogatis. Quodsi commonitioni vestrae acquiescere forte noluerit vos eum et superinductam omni occasione et appellatione remota excommunicationis vinculo innodetis, et usque ad dignam satisfactionem praecipiatis ab omnibus sicut excommunicatos cautius evitari.
CAP. X.
Qui iuravit cum aliqua contrahere, si non subest impedimentum, per censuram ecclesiasticam contrahere compellitur.
Idem Pictaviensi Episcopo.
Ex literis venerabilis fratri nostri Silvani episcopi accepimus, quod, quum duo nobiles viri sui episcopatus, G. scilicet de Monstra et B. de Mauritania filios et filias impubescentes haberent, et spe pacis inter eos conciliandae ita inter se convenerunt, quod eos mutuis adinvicem matrimoniis copularent. Et hoc tam patres, quam filii sub iuramento se promisere facturos, inter quos siquidem G. filiam alterius, consentiente patre, se semel et iterum iuravit ducere in uxorem. Quo volente ad alia vota migrare, eum episcopus compellere voluit, ut quod iuraverat adimpleret. Ipse ad audientiam nostram appellavit, et, altera parte nuncium suum ad nos destinante, ipse nec venit, nec responsalem aliquem pro se transmisit. Quia igitur praedicto G. periculosum est, contra suum iuramentum venire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde fueris requisitus, utramque partem ante tuam convoces praesentiam, et, rationibus hinc inde plenius auditis et agitatis si hoc tibi constiterit, eum moneas, et, si non acquieverit monitis, ecclesiastica censura compellas, ut ipsam, nisi rationabilis causa obstiterit, in uxorem recipiat, et maritali affectione pertractet. Si vero rationabilem causam praetendere voluerit, eam cum omni diligentia et studio audias, et fine canonico omni appellatione cessante decidas. Ceterum si legitime monitus iudicio tuo parere contemserit eum et patrem, si fovere ipsum in sua malitia praesumserit, excommunicationis cinculo astringas et in tota terra ipsorum omnia divina praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium prohibeas officia celebrari.
CAP. XI.
Per censuram ecclesiasticam pater compellitur restituere filio eius uxorem, quam iniuste detinuit vel detinet.
Idem Archiepiscopis, Episcopis et aliis Praelatis per Angliam constitutis.
Non est vobis, sicut arbitramur, incognitum, qualiter Henricus illustris rex Anglorum pro discordia, quae inter ipsum et filios suos peccatis exigentibus est suborta, uxores eorum [filias videlicet carissimi in Christo filii nostri Ludovici illustris regis Francorum] detineat, pro quibus sibi restituendis [idem] rex Francorum [et filii praedicti regis Angliae] et generi sui preces sollicitas nobis porrexerunt. Nos itaque [studiosius] attendentes, iustum et honestum esse, ut viri suas petant uxores, et precibus eiusdem [regis Francorum et generorum suorum non solum in his quae ex officii debito tenemur efficere, sed etiam] in omnibus, quae a iustitia non discordant, volentes prompto animo acquiescere, praefatum regem Angliae studiose satis et attente monuimus, eique dedimus in mandatis, ut ad commonitionem [venerabilium fratrum nostorum] archiepiscopi Tarentasiensis et episcopi Claremontensis, et [dilecti filii sui] Carthusiani prioris, vel loco eius prioris de Monte Dei si ipse adesse non poterit, vel duorum ex his, si tret non potuerint interesse, uxores filiis suis infra XL. dies post nostrarum literarum susceptionem restituere non postponat. Si vero eas infra praescriptum terminum viris suis non restituerit, apostolica auctoritate praecipimus, ut tota provincia, infra quam detinentur, et ad quam transferentur, quamdiu ibi fuerint, donec viris suis restituentur, ab omnibus divinis officiis praeter baptisma parvulorum et poenitentia morientiam cesset. Inde est, quod universitati vestrae per apostoliam scripta praecipiendo Mandamus [et mandando praecipimus], quatenus eundem regem Anglorum ad eas restituendas sollicite moneatis et exhortationibus inducatis, proponentes ei, quod non minus expedit sibi eas restituere, quam viris suis ipsas recipere. Et, si iuxta mandetum et commonitionem vestram filiis suis uxores suas infra certum terminum non restituerit, ex tunc, in quacunque provinciarum vestrarum detinentur vel [ad quas] transferuntur, donec ibi fuerint, nulla divina officia praeter baptismum parvulorum et poenitentias morientium celebretis vel permittatis aliquatenus celebrari omni [super his contradictione et] appellatione cessante, scituri pro certo, quia si qui contra interdictum nostrum, quod non credimus, venire tentaverint, suae temeritatis et transgressionis poenam debitam auctore Domino reportabunt.
CAP. XII.
Dictum unius, asserentis impedimentum, impedit matrimonium contrahendum non iuratum.
Idem Episcopo sanctae Agathae.
Praeterea de muliere, quae a viro impetitur, cuius consanguineus cum ea se deliquisse proponit, sed, hoc publice confiteri recusat propter metum et potentiam mulieris, providentiae tuae taliter respondemus, ut matrimonium ipsum fieri, nisi iuramentum intervenisset, districte prohibeas, ne deterius inde contingat.
CAP. XIII.
Si mulier invita cum aliquo contrahat, nec in eum postea consentiat, tenet matrimonium, si alteri postea nubit. Ita communiter summatur. Et secundum hunc intellectum esset hic casus apertus, quod matrimonium metu contractum esset ipso iure nullum. Hoc tamen clare non colligitur ex litera.
Idem Procuratori et Canonicis Soranis.
Veniens ad apostolicam sedem Mariota latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, dum esset in adolescentia constituta, quendam adolescentem [E. nomine] adamavit in tantum, quod uterque inter se de matrimonio contrahendo sub trium personarum testimonio praestitit iuramentum. Quod parentes mulieris ipsius ignorantes, eam invitam et reclamantem in uxorem cuidam alii tradiderunt, quem ita exhorruit, quod se ab eo nullo modo cognosci permisit. Quumque publice fateretur, quod a priori viro cognita esset atque iurata, episcopus Soranus, qui tunc erat, eos ante praesentiam suam fecit venire, et, cognito atque probato, quod ita proxima inter eos esset linea consanguinitatis, quod insimul non possunt, nec debent de iure coniungi, ipsos ab invicem separavit. Ceterum quum causa ipsa tractaretur, et viro, cui tradita fuerat a parentibus, consentire nollet, ipse aliam in uxorem traduxit, et illa cuidam viro T. nomine publice in conspectu ecclesiae nupsit. Tandem quum de illo filium genuisset, pater ipsius T., quaerens occasionem divortium faciendi, ei opposuit, quod filium suum non potuit in virum habere eo, quod alii, qui nunc defunctus est, prius desponsata fuisset. Quia vero assertioni eius fidem, sicut nec debuimus, non adhibuimus, nec hoc potuimus sub silentio praeterire, eam ad vos duximus remittendam, et discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, huius rei veritate plenius comperta, si inveneritis, quod praedicta mulier a priori viro iudicio ecclesiae fuerit separata, et ab eodem T. sine contradictione ecclesiae in uxorem traducta, et ille, cui a parentibus invita et renitens fuit copulata, de praesenti vita decessit, praedictum T. monitione praemissa compellatis, ut praefatam Mariotam postposita occasione recipiat, et sicut uxorem suam diligere studeat et maritali affectione tractare. Alioquin eam et superinductam, et patrem etiam eius, si huic rei restiterint, excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sententiam ipsam faciatis inviolabiliter observari.
CAP. XIV.
Si timetur inferri violentia puellae, de cuius matrimonio agitur, debet iudex sibi providere locum tutum et honestum, donec causa terminetur. H. d. et est textus multum allegabilis.
Idem Papiensi Episcopo.
Quum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est, ut, ubi assensus cuiusquam requiritur, coactionis materia repellatur. Matrimonium autem solo consensu contrahitur, et, ubi de ipso quaeritur, plena debet securitate ille gaudere, cuius est animus indagandus, ne per timorem dicat sibi placere quod odit, et sequatur exitus, qui de invitis solet nuptiis provenire. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus puellam, de cuius matrimonio inter Siderios et Canes cives tuos quaestio ventilatur, in domo, in qua eam posuisti ita, quod nihil eam timere oporteat, facias honeste teneri, donec praedicta causa fine canonico terminata fuerit, et sententia sine contradictione cuiusquam valeat exsecutioni mandari.
CAP. XV.
Sponsalia de futuro, si secuta est copula, non solvuntur per sponsalia de praesenti; alias tenent sponsalia de praesenti, nisi per metum, qui potuisset cadere in constantem virum, contracta sint.
Idem.
Veniens ad nos G. lator praesentium sua nobis relatione monstravit, quod in domo sua mulierem quandam recepit, de qua prolem habuit, et cui fidem coram pluribus praestitit, quod eam duceret in uxorem. Interim autem, quum apud domum vicini sui pernoctaverit, eius filia nocte illa secum concubuit, quos pater puellae simul in uno lecto inveniens, ipsum eam per verba de praesenti desponsare coegit. Qui nuper in praesentia nostra constitutus nos consuluit, cui potius adhaerere deberet. Quia vero nequaquam innotuit nobis, utrum post fidem praestitam primam cognoverit, Ideoque mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et, si inveneris, quod primam post fidem praestitam cognoverit, ipsum cum ea facias remanere; alioquin secundae, nisi metu coactus, qui posset in virum constantem cadere, eam desponsaverit, adhaerere facias ut uxori.
CAP. XVI.
Qui iuravit cum aliqua contrahere, si vult religionem ingredi, debet primo contrahere, ut iuramentum servetur, et ante copulam carnalem monasterium ingredi poterit.
Idem Exonensi Episcopo.
Commissum (Et infra:) Significavit nobis fraternitas tua, quod quidam literatus et nobilis, quum ad eum paterna hereditas devolveretur, cuidam mulieri nobili de contrahendo matrimonio fidem dedit quibusdam praesentibus, et se cum ea infra biennium per verba de praesenti contracturum, praestito iuramento super sacrosancta evangelia firmavit; nunc autem privata lege ductus ad frugem melioris vitae transire suspirat, tuamque super hoc consulens prudentiam, ante matrimonium contractum ad monasticae religionis habitum licite posse transire suspicatur, quia, si contraxisset, ea invita infra duos menses, iuxta veterum canonum statuta nostra constitutione innovata, ad arctioris vitae religionem posset transire. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitas consulendos, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod tutius est ei, religione iuramenti servata, prius contrahere, et postea, si elegerit, ad religionem migrare; si tamen post primam desponsationem copula non dignoscitur intervenisse carnalis.
CAP. XVII.
Qui iuravit cum aliqua contrahere, moneri potius debet, quam compelli, ut contrahat. H. d. inhaerendo literae.
Lucius III. Rapalensi Episcopo.
Requisivit a nobis tua fraternitas, qua censura mulier compelli debeat, quae, iurisiurandi religione neglecta, nubere renuit cui se nupturam interposito iuramento firmavit. Quaesivisti etiam, utrum ea, cuius vir matris torum polluit, ad alia vota, quum mater fieri desideret, viro possit vivente transire. Ad quod tibi breviter respondemus, quod mulier, quae se nupturam iuravit, quum libera debeant esse de iure matrimonia, monenda est potius quam cogenda, maxime quum coactiones [huiusmodi] difficiles soleant exitus frequenter habere. Illa sane, cuius vir cum matre adulterium et incestum commisit, nec viro suo coniungi carnaliter, nec eo vivente cum alio matrimonium inire debebit.
CAP. XVIII.
Litispendentia super matrimonio non impedit secundum matrimonium contrahi, si primum erat nullum.
Urbanus III.
Quum in apostolica sede, cui licet immeriti praesidemus, magisterium resideat totius ecclesiasticae disciplinae, dignum est et consonum rationi, ut, quoties circa negotium ecclesiae aliquid dubietatis emerserit, ad ipsius deliberationis arbitrium recurratur. Intelleximus siquidem, quod, quum inter villicum de N. et uxorem eius coram te matrimonii quaestio tractaretur, productis testibus et attestationibus eorum diligenti examine discussis, ante publicationem testium idem villicus reversus ad propria, publice inter se et uxorem suam proposuit sententiam divortii iudicio ecclesiae [esse] promulgatam, et sic, falsitate omnibus suggesta, quandam aliam mulierem facti nesciam sibi copulare praesumpsit. Postmodum vero super prioris matrimonii quaestione literis a sede apostolica impetratis, delegati iudices sententiam divortii protulerunt. Verum quia villicum et mulierem, quam superinduxit, pendente lite prioris uxoris invicem asseris consensisse, tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum tales sint ad matrimonia admittendi. Nos igitur auctoritate praesentium Consultationi tuae taliter respondemus, quod, imposita viro poenitentia competenti, et infra ipsius poenitentiae tempus carnali commercio interdicto, postmodum in maritali copula poterunt remanere. [Super eo vero etc. cf. c. 5. de cond. app. IV. 5.]
CAP. XIX.
Uxor, non certificata de morte viri, contrahere non potest, quamvis ignoret, quid sit de marito, qui longo tempore abfuit.
Clemens III. Caesaraugustensi Episcopo.
In praesentia nostra positus a nobis quaesivisti, quid agendum tibi sit de quibusdam mulieribus in tua dioecesi constitutis, quae, quum viros suos causa captivitatis vel peregrinationis absentes iam ultra septennium praestolatae fuerint, nec certificari possunt de vita vel de morte ipsorum, licet super hoc sollicitudinem adhibuerint diligentem, et pro iuvenili aetate seu fragilitate carnis nequeunt continere, petentes aliis matrimonio copulari. Quum autem dicat Apostolus: “Mulier tam diu alligata est viro, quam diu vir eius vivit,” Consultationi ergo tuae taliter respondemus, quod, quantocunque annorum numero ita remaneant, viventibus viris suis non possunt ad aliorum consortium canonice convolare, nec tu eas auctoritate ecclesiae permittas contrahere, donec certum nuncium recipiant de morte virorum. [Dat. Laterani.]
CAP. XX.
Contractus matrimonii cum peccatrice, volente se corrigere, proficit ad remissionem peccatorum.
Idem.
Inter opera caritatis, quae imitanda nobis auctoritate sacrae paginae proponuntur, sicut evangelica testatur auctoritas, non minimum est, errantem ab erroris sui semita revocare, ac praesertim mulieres voluptuose viventes et admittentes indifferenter quoslibet ad commercium carnis, ut caste vivant, ad legitimum tori consortium invitare. Hoc igitur attendentes, auctoritate apostolica Statuimus, ut omnibus, qui publicas mulieres de lupanari extraxerint et duxerint in uxores, quod agunt in remissionem proficiat peccatorum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. XXI.
Matrimonium, per vim contractum, cohabitatione spontanea convalescit. H. d. et quotidie allegatur.
Idem.
Ad id, quod per tuas literas nobis intimasti de quadam parochiana tua, quam suus vitricus cuidam Teutonico matrimonialiter copulavit, taliter respondemus, quod, quamvis undecim annos adhuc habens, ab initio invita fuisset ei tradita et renitens, tamen, quia postmodum per annum et dimidium sibi cohabitans consensisse videtur, ad ipsum est cogenda redire. Nec de cetero recipiendi sunt testes, si quos memorata mulier ad probandum, quod non consenserit in eundem, nominaverit producendos, quum mora tanti temporis huiusmodi probationem excludat. Mandamus igitur, ut propter hoc non omittas, quo minus appellatione remota per censuram ecclesiasticam utrumque compellas ad alterum maritali affectione tractandum, nisi forte vellent ad religionem pariter convolare, poenitentia eis iniuncta pro eo, quod ad alienos et illicitos concubitus uterque transivit. [Dat. Laterani.]
CAP. XXII.
Sponsalia de futuro, etiam iurata, solvuntur per secunda sponsalia de praesenti, non autem per secunda de futuro.
Innocentius III. Fernatino Episcopo.
Sicut ex literis tuae fraternitatis accepimus, quum L. parochianus tuus P. mulierem se ducturum in coniugem, in manus patris eiusdem P. iurantis, quod eam sibi traderet in uxorem, proprio firmaverit iuramento, nec per virum steterit, sed per mulierem potius, quo minus inter eos matrimonialis solennitas sit secuta, quatuor postmodum vel quinque annis elapsis, idem L. E. mulierem per verba de praesenti, ut eius consanguinei asserunt, desponsavit, propter quod frater praedictae P. suum deposuit in tua praesentia quaestionem. Quia vero, quid super his agendum sit, nostro postulas responso edoceri, Postulationi tuae taliter respondemus, quod, si tibi constiterit, quod idem L. P. mulierem per verba de futuro, E. vero desponsaverit per verba de praesenti, imposita ei poenitentia competenti, quia primam fidem irritam fecit, nisi forsan in iuramento suo certum terminum, infra quem dictam P. duceret in uxorem, praefixit, nec per eum stetit, quin ad statutum terminum matrimonium consummaverit, matrimonium secundo loco contractum legitimum iudices, et ad illud servandum, si opus fuerit, ecclesiastica districtione compellas eundem: nisi forsan aliud quid obstiterit, quod ipsum debeat impedire. Quodsi forte per verba de futuro sponsalia cum utraque contraxit, iuramentum primum, sicut licite factum est, ipsum servare compellas, de secundo ei poenitentiam iniuncturus Quodsi de his tibi non constat ad plenum, tamdiu adhuc cognoscas de causa, donec super his sufficienter instruaris. Quod enim in attestationibus quas ad sedem apostolicam destinasti de compaternitate habetur non facit ad causam quum neutra contrahentium sit illa persona qua mediante inter parentes eorum compaternitas est contracta. [Dat. Lat. V. Kal. Martii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. XXIII.
Mutus et surdus, et omnes, qui non prohibentur, matrimonium contrahere possunt.
Idem Arelatensi Episcopo.
Quum apud sedem apostolicam, cui, licet immeriti, praesidemus, totius ecclesiasticae disciplinae resideat magistratus, dignum et consonum est rationi, ut, quoties circa negotia varia et diversa quicquam dubitationis emerserit, ad ipsius iudicium recurratur, quae disponente Domino inter omnes ecclesias obtinere meruit principatum. Sane, consuluisti nos per nuncios et literas tuas, utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut, quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur, et sufficiat ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur, videtur, quod, si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari, quum quod verbis non potest signis valeat declarare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Iul. 1198.]
CAP. XXIV.
Furiosus matrimonium contrahere non potest.
Idem Vercellensi Episcopo.
Dilectus filius R. miles Alexandrinus proposuit coram nobis, quod Rufinam filiam suam cuidam Opizoni Lancaveclae matrimonialiter copulavit, ignorans, quod Opizo esset furiosus. Unde humiliter postulavit a nobis, ut tam eidem quam ipsius filiae consulere dignaremur. Quum autem eadem mulier cum ipso viro, qui continuo furore laborat, morari non possit, et propter alienationem furoris legitimus non potuerit intervenire consensus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si rem noveris ita esse, praefatas personas cures sublato appellationis diffugio ab invicem separare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Kal. Ian. 1205.]
CAP. XXV.
Solo consensu legitimo contrahitur matrimonium, sed verba requiruntur quoad probationem, et intellige: vel alia signa aequipollentia. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panormitanus.
Idem Brixiensi Episcopo.
Tuae fraternitati (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Postulasti insuper edoceri, utrum ex solis verbis, et ex quibus matrimonium contrahatur, quum ab aliquibus dubitetur spirituale contrahi solis verbis. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod matrimonium in veritate contrahitur per legitimum viri et mulieris consensum; sed necessaria sunt, quantum ad ecclesiam, verba consensum exprimentia de praesenti. Nam surdi et muti possunt contrahere matrimonium per consensum mutuum sine verbis, et pueri ante annos legitimos per verba sola non contrahunt, quum intelligantur minime consentire. [Dat. Romae etc. 1206.]
CAP. XXVI.
Si alter contrahentium utitur verbis dubiis, animo decipiendi mulierem, et eam postmodum cognoscit carnaliter, iudicatur pro matrimonio in foro iudiciali; secus in poenitentiali. H. d. secundum verum et communem intellectum.
Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos (Et infra: [cf. c. 7. de cons. et aff. IV. 14.]) Consequenter autem quaesivisti, [ut] quum quandam mulierem quidam aliter inducere nequivisset, ut sibi commisceretur carnaliter, nisi desponsasset eandem, nulla solennitate adhibita vel alicuius praesentia, dixit illi: “te Ioannes desponsat,” quum ipse Ioannes non vocaretur, sed finxit se vocari Ioannem, non credens esse coniugium eo, quod ipse non vocaretur hoc nomine, nec haberet propositum contrahendi, sed copulam tantum exsequendi carnalem, utrum inter praedictos sit matrimonium celebratum, quum mulier consenserit et consentiat in eundem, et ille dissenserit et dissentiat, nec aliud quicquam egerit, quam [quod] superius est expressum, nisi quod cognoverit eandem. Super quod tibi respondemus, quod, quum praefatus vir praedictam desponsaverit mulierem in propria persona et sub nomine alieno, quo tunc vocari se finxit, et inter eos sit carnalis copula subsecuta, videtur forte pro coniugio praesumendum, nisi tu nobis expresse scripsisses, quod ille nec proposuit, nec consentit illam ducere in uxorem, quod qualiter tibi constiterit non videmus. Nos autem, quid iuris sit rescribentes, [hoc] dicimus, quod, si res ita se habuerit, videlicet, quod ille eam non proposuit ducere in uxorem, nec unquam consensit in praedictam personam, non debet ex illo facto coniugium iudicari, quum in eo nec substantia coniugalis contractus, nec [etiam] forma contrahendi coniugium valeat inveniri, quoniam ex altera parte dolus sollummodo adfuit, et defuit omnino consensus, sine quo cetera nequeunt foedus perficere coniugale. [Tertio quaesivisti etc. cf. c. 19. de hom. V. 12. Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
CAP. XXVII.
Ad denunciationem unius honesti viri, qui defert consanguinitatem, et de fama vel scandalo docet, impeditur matrimonium contrahendum.
Idem Episcopo Belvacensi.
Quum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 36. de decim. III. 30.]) Sane, quia contingit interdum, quod, aliquibus volentibus matrimonium contrahere, bannis, ut tuis verbis utamur, in ecclesiis editis secundum consuetudinem ecclesiae Gallicanae, ac nullo contradictore publice comparente, licet fama privatum impedimentum deferat parentelae, quum ex parte contrahentium iuramenta maiorum de sua propinquitate, ut suspicionis tollatur materia, offeruntur, quid tibi sit faciendum in casibus huiusmodi quaesivisti. Ad quod taliter respondemus, quod, si persona gravis, cui fides sit adhibenda, tibi denunciet, quod hi, qui sunt matrimonio copulandi, se propinquitate contingant, et de fama vel scandalo doceat, aut etiam per te ipsum possis certificari de plano, non solum debes iuramenta parentum sponte oblata non recipere, verum etiam eos, qui sic contrahere nituntur, si moniti induci nequiverint, compellere, ut [vel] a tali contractu desistant, vel contra famam huiusmodi secundum tuae discretionis arbitrium iuramenta exhibeant propinquorum. Alioquin, si persona denuncians non exstiterit talis, ut diximus, vel de fama vel de scandalo non poterit edocere, ad desistendum monere poteris, non compellere, contrahentes. [Si vero etc. cf. c. 6. Qui matrim. acc. IV. 18. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XXVIII.
Mulieri, quae negat, se in matrimonium consensisse, non creditur marito probante contrarium; secus, si probat, se consensisse per metum, qui potest cadere in constantem virum.
Honorius III. Episcopo Berguensi.
Consultationi tuae breviter respondemus, quod mulieres, quae de more veniunt ad valvas ecclesiae benedicendae cum sponsis, et ibi reclamantes affirmant, se nunquam in eorum matrimonium consensisse, audiri sponsis legitime probantibus contrarium non oportet, quum legitimis et idoneis testibus non debeat illarum simplex assertio praevalere. Sane illis, quae benedictione accepta mox a sponsis aufugiunt ante carnis copulam subsecutam, asserentes, se nunquam in illos veraciter consensisse, sed metu illato compulsas verba protulisse consensus, licet animo dissentirent, non statim est audientia deneganda; sed de illato metu est cum diligentia inquirendum; et, si talis metus inveniatur illatus, qui potuit cadere in constantem virum, erunt non immerito audiendae.
CAP. XXIX.
In matrimoniis et sponsalibus debet esse libertas, unde in eis promissio poenae non obligat.
Gregorius IX.
Gemma mulier nobis exposuit, quod, quum T. filia eius cum C. contraxit matrimonium, B. de Alferio ea occasione, quod inter P. filium suum et praedictam puellam infra septennium constitutos sponsalia contracta fuerunt, poenam solvendam a parte, quae contraveniret, in stipulatione appositam, ab ipsa nititur extorquere. Quum itaque libera matrimonia esse debeant, et ideo talis stipulatio propter poenae interpositionem sit merito improbanda, mandamus, quatenus, si est ita, eundem B., ut ab extorsione praedictae poenae desistat, ecclesiastica censura compellas.
CAP. XXX.
Sponsalia de futuro transeunt in matrimonium per carnalem copulam subsecutam, sed non per nisum carnalis copulae tantum. H. d. cum c. fin. infra eodem.
Idem Episcopo Cenomanensi.
Is, qui fidem dedit M. mulieri super matrimonio contrahendo, carnali copula subsecuta, etsi in facie ecclesiae ducat aliam et cognoscat, ad primam redire tenetur, quia, licet praesumptum primum matrimonium videatur, contra praesumptionem tamen huiusmodi non est probatio admittenda. Ex quo sequitur, quod nec verum, nec aliquod censetur matrimonium, quod de facto est postmodum subsecutum.
CAP. XXXI.
Sponsalia de praesenti non solvuntur per sequens matrimonium, etiam carnali copula consummatum; sed sponsalia de futuro etiam iurata solvuntur per sequentia de praesenti.
Idem.
Si inter virum et mulierem legitimus consensus interveniat de praesenti ita, quod unus alterum mutuo consensu, verbis consuetis expresso, recipiat, utroque dicenti: “ego te in meam accipio,” et: “ego te accipio in meum,” vel alia verba consensum exprimentia de praesenti, sive sit iuramentum interpositum sive non: non licet alteri ad alia vota transire. Quod si fecerit, secundum matrimonium de facto contractum, etiamsi sit carnalis copula subsecuta, separari debet, et primum in sua firmitate manere. Verum si inter ipsos accessit tantummodo promissio de futuro, utroque dicente alteri: “ego te recipiam in meam,” et: “ego te in meum,” sive verba similia, si alius mulierem illam per verba de praesenti desponsaverit, etiamsi inter ipsam et primum iuramentum intervenerit, sicut diximus, de futuro: huiusmodi desponsationis intuitu secundum matrimonium non poterit separari, sed eis est de violatione fidei poenitentia iniungenda.
CAP. XXXII.
Nisus ad copulam non facit sponsalia de futuro transire in matrimonium.
Idem.
Adolescens, qui desponsatam sibi per verba de futuro, licet saepe nisus fuerit, carnaliter non cognoscens, cum alia postmodum per verba de praesenti contraxit, non primam, cum qua nec fuit verum matrimonium ex forma contractus, nec praesumptum, quum conatus non habuisset effectum, sed secundam debet habere uxorem.
TITULUS II.
DE DESPONSATIONE IMPUBERUM.
CAP. I.
Pater pro filio impubere sponsalia contrahit, pro pubere vero non, nisi consentiat.
Hormisda Eusebio Episcopo.
Tua nos requisivit fraternitas de filio adulto, quem pater matrimonium vult contrahere, si sine voluntate adulti filii facere potest. Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse; potest autem filium nondum adultum, voluntas cuius discerni non potest, pater cui vult matrimonio tradere. Et postquam filius pervenerit ad perfectam aetatem, omnino debet hoc adimplere.
CAP. II.
Impuberes ambo vel alter, nisi pro bono pacis, coniungi non debent.
Nicolaus Papa.
Ubi non est consensus (Et infra:) Huius ergo decreti auctoritate Districtius inhibemus, ne de cetero aliqui, quorum uterque vel alter ad aetatem legibus vel canonibus determinatam non pervenerit, coniungantur, nisi forte aliqua urgentissima necessitate interveniente, utpote pro bono pacis, talis coniunctio toleretur.
CAP. III.
Puberes sunt quoad matrimonium, qui ex habitu corporis concipere et generare possunt.
Isidorus.
Puberes a pube sunt vocati, id est a pudentia corporis nuncupati: quia haec loca tunc primo lanuginem ducunt. Quidam tamen ex annis pubertatem existimant, id est, eum esse puberem, qui XIV. annos implevit, quamvis tardissime pubescat. Certum autem est, eum puberem esse, qui et ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare iam potest. Et puerperae sunt, quae in annis puerilibus pariunt.
CAP. IV.
Ex sponsalibus, contractis cum minore septennio, non oritur impedimentum publicae honestatis; secus, si cum maiore vel minore, consentiente post septennium. Et affinitas sequens dissolvit sponsalia praecedentia de futuro.
Alexander III. Herfordensi Episcopo.
Literas tuae fraternitatis accepimus, ex quarum tenore perpendimus, quod, quum quidam parochianus tuus A. nomine esset perfectae aetatis, quandam puellam in cunabulis desponsavit; procedente vero tempore idem A. matrem puellae cognovit, et eam in uxorem accepit. Unde quia dubitas, an huiusmodi matrimonium stare debeat, a nobis exinde consilium postulasti. Super quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si praefatus vir matrem praefatae puellae, antequam puella ipsa septimum annum complesset, in uxorem accepit, matrimonium ipsum non dissolvas sed eundem virum praefatam mulierem, sicut uxorem, libere tenere permittas, quum desponsationes huiusmodi nullae sint, quae in cunabulis fiunt. Verum si, postquam praefata puella septimum annum complevit, praedictus vir matrem eius accepit in uxorem, quum sponsalia extunc placere consueverint, inter eos sententiam divortii non differas promulgare, nec ipsum filiam seu matrem in uxorem habere permittas.
CAP. V.
Sponsalia, nulla ex defectu consensus, non creant publicae honestatis iustitiam: sponsalia vero aliqua sic, licet legitimo modo fuerint dissoluta.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Accessit ad praesentiam nostram nobilis vir W. filius G. cum literis tuis, ex quarum tenore perpendimus, quod, quum filiam cuiusdam nobilis viri, dum esset minoris aetatis, desponsasset, et postmodum ipsa assensum in hac parte non praebente, antequam ad nubiles annos pervenisset, celebratum est inter eos divortium. Procedente vero tempore, defuncto patre puellae, matrem eius [praedictus] W. sibi matrimonio copulavit. Quod quidem factum quum sustinere nolles, eum sollicite monuisti, ut ipsam dimitteret, et quia monitis tuis in hac parte noluit acquiescere, ipsum excommunicationis vinculo innodasti. Tandem, accepta ab eo cautione, quod nostram adiret praesentiam, et super hoc statutum nostrum firmiter observaret, eundem mandato nostro absolutum denunciasti, et cum literis tuis ad praesentiam nostram misisti. Verum praefatus W. in nostra praesentia constitutus sua nobis assertione proposuit, quod puellam ipsam, dum esset infra septimum annum, desponsavit, postea [vero], antequam ad nubiles annos pervenisset, noluit aliquatenus consentire, ut praefatum W. in virum acciperet, et ita cum patre suo, in cuius potestate remanserat, et cum praefato W. ad praesentiam tuam accessit. Et quum ab ore puellae audisses, et per eam cognosceres et per patrem eius, quod memoratum W. in virum nolebat, statim illum in plena synodo ab huiusmodi desponsatione publice absolutum denunciasti. Elapsis vero pluribus annis post, mortuo etiam patre puellae, carissimus in Christo filius noster H. Anglorum rex matrem supradictae puellae memorato W. tradidit in uxorem, quam idem W., ut discordia orta inter consanguineos suos et consanguineos mulieris sopiretur, accepit et solenniter desponsavit, et sine contradictione ecclesiae duxit, et ex ea liberos procreavit, et puella fuit alteri viro copulata. Verum licet contineatur in literis tuis, quod puella ipsa erat minoris aetatis, quando huiusmodi desponsatio facta fuit, tamen refert, utrum, quum esset minoris aetatis, [fuerit] proxima aetati aptae matrimonio, aut infra septem annos. Ideoque Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate inquisita diligenter et cognita, si tibi constiterit, quod praefata puella non esset septennis, quando praememorato G. desponsata fuit, et postea in eum non consenserit, et quod idem G. ab huiusmodi desponsatione per te fuerit absolutus, matrimonium, inter eundem G. et matrem puellae celebratum, praecipias inviolabiliter observari, et eorum prolem denuncies esse legitimam, quia, sicut discretio tua non ignorat, desponsationes et matrimonia ante septem annos fieri non possunt, praesertim si consensus postea non accedit. Sane, si praefata puella ante [huiusmodi] desponsationem septimum annum compleverat, licet praedictus vir a desponsatione ipsius puellae ipso iure fuerit absolutus, quum ea in eum consentire noluerit, inhonestum tamen videtur, ut matrem eius habeat, cuius filia fuit sibi desponsata. Verum si tibi visum fuerit, ut cum matre puellae remaneat, ne discordia inter utriusque consanguineos olim exorta nunc autem sopita denuo suscitetur id dissimulare poteris et aequanimiter tolerare. Filii autem quos de ipsa suscepit, si eam tolerante ecclesia in uxorem duxit a successione paternae vel maternae, hereditatis prohiberi non possunt.
CAP. VI.
Si impubes, desponsata et traducta, petit licentiam pubes facta alteri nubendi, non auditur, si vir iurat, se eam cognovisse; nec auditur, si nondum pubes, sed proxima pubertati probetur cognita. Et ex sponsalibus, contractis cum impubere maiore septennio, oritur publica honestas.
Idem Norvicensi Episcopo.
Continebatur in literis tuis, quod, quum quaedam puella infra nubiles annos cuidam viro in uxorem tradita fuerit, et ab ipso traducta, suis parentibus asserentibus, eam legitimae aetatis exsistere, haec, ad nubiles annos perveniens, alii nubendi licentiam postulavit, asserens, se in eundem virum nullatenus consensisse. Praedictus vero vir econtra proponit, quod, licet eadem puella nondum forte annum XII. attigisset, quum ei tradita fuisset in uxorem, usque adeo tamen aetati fuit proxima, quod ipsam carnali commixtione cognovit. Inde est, quod, quum ipsa dicit ab eodem viro se incognitam, et tu nos consuluisti, utrum alii possit nubere, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum in decretis habeatur expressum, quod, si vir dixerit, quod uxorem suam cognoverit, et mulier negaverit, viri standum est veritati, unde praefato viro, qui dicit, se mulierem ipsam cognovisse, fides est adhibenda, si id firmaverit iuramento. Si autem fuerit aetati proxima, ut in undecimo vel circa XII. annum, et cum suo assensu et voluntate parentum desponsata et benedicta fuerit, et cognita ab eodem viro, separari non debet, praesertim quum parentes eius ipsam fuisse aetatis legitimae faterentur. Si vero puella infra nubiles annos et aetati proxima alicui desponsata fuerit, benedicta atque traducta, non licet alicui de consanguinitate ipsius, cui desponsata fuerit, eam ducere in uxorem, nec fas est eidem sponso de consanguinitate sponsae sibi aliquam [matrimonis] copulare.
CAP. VII.
Si maiores septennio contrahunt sponsalia, neuter antepubertatem resilire potest. Hoc primo. Et ille, qui primo it pubes, alterum exspectabit. Hoc secundo. Quod si tempore contractus aliter erat pubes, non ille, sed alter factus pubes resilire potest. Hoc tertis.
Idem Bathoniensi Episcopo.
De illis, qui infra annos aptos matrimoniis contrahendis [exsistentes] sponsalia contrahunt, sive uterque sive alter reclamet antequam ad annos matrimoniis contrahendis aptos pervenerint, et postulent separari, non sunt ullatenus audiendi. Si vero alteruter istorum ad annos pubertatis pervenerit, infra eosdem annos altero exsistente, quum eadem sponsalia contrahuntur; si is, qui minoris aetatis est, quum ad annos illos pervenerit, reclamaverit, nec in alterum voluerit consentire, iudicio ecclesiae poterunt ab invicem separari. Mulier autem, quae, postquam annos nubiles attingit, ei, qui nondum ad annos aptos matrimoniis contrahendis venerat, nupsit, quum in eum semel consenserit, amplius non poterit aliquatenus dissentire vel divertere, nisi forte ipse, cui nupsit, postquam ad legitimam aetatem pervenerit, in eam suum omnino negaverit praestare consensum.
CAP. VIII.
Impuberes, sponsalia contrahentes, ante pubertatem separari non debent, sed post pubertatem possunt, si contradicunt sponsalibus, nisi copula carnalis intervenerit.
Idem eidem.
A nobis tua discretio requisivit, utrum iis qui infra annos nubiles matrimonii nomine coniunguntur, vel eorum alteri, antequam ad annos aptos matrimonio perveniant, liceat a matrimonio tali discedere. Ad quod inquisitioni tuae taliter respondemus, quod pro eo, quod ante nubiles annos coniugalem consensum de sanctorum Patrum non habent auctoritate, usque ad legitimam aetatem exspectare tenentur, et tunc aut confirmetur matrimonium, aut, si simul esse noluerint, separentur; nisi forte carnalis commixtio ante intervenerit, quum interdum illa tempus anticipare soleat pubertatis. Si vero alter eorum ad annos etc. ut supra prox. c.
CAP. IX.
Minores, apti ad matrimonium, ex contractu matrimonii obligantur, nisi violentia intercedat.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
De illis autem, qui in minori aetate desponsantur, traduntur et coniunguntur, et processu temporis divortium postulant, minorem allegantes aetatem, aut vim sibi a parentibus factam, hoc inquisitioni tuae praesentibus literis Respondemus, quod, si ita fuerint aetati proximi, quod potuerint copula carnali coniungi, minoris aetatis intuitu ab invicem separari non debent, si unus in alium visus fuerit consensisse, quum in eis aetatem supplevisse malitia videatur. Sed cuiuscunque sint aetatis, se possunt per illatam violentiam excusare, nisi post violentiam consensus accedat. [Illud quoque etc. (cf. c. de praes. II. 23.)]
CAP. X.
Contractus ante pubertatem, etiam cum nisu carnalis copulae, non facit matrimonium.
Urbanus III. Cenomanensi Episcopo.
Attestationes super causa matrimonii, quae inter H. iuvenem et G. mulierem vertitur, a tua nobis fraternitate transmissas accepimus, et, ipsis diligenter inspectis et plenius intellectis, manifeste nobis innotuit, quod praedictus iuvenis nondum duodecimum annum attigerat, quum praefatam G. accepit uxorem. Et licet nisus fuisset, sicut uterque confessus est, ipsam corrumpere, mulier tamen credit, se virginem evasisse. Verum ipse, antequam ad annum XIV. pervenisset, a memorata muliere recessit, quem, quum XVII. annos habeat, eadem pro viro sibi vindicare contendit. Sed quum vir XVII. annos habeat, ipsam recipere contradicit. Unde, quia, donec nos super causam ipsam consuleres, non duxisti in prolatione sententiae procedendum, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si mulier per idoneos testes probare nequiverit, quod post XIV. annum aetatis suae vel circa finem XIV. anni praedictus iuvenis consensisset in eam, ab ipso iuramento recepto, quod, postquam ad legitimam aetatem pervenit, ipsam habere non consensit in uxorem, ab impetitione mulieris eum potes et debes absolvere, et ad alia vota utrique dare licentiam transeundi.
CAP. XI.
Si maior invita contraxit sponsalia cum minore, non tenetur ipsum exspectare, donec veniat ad aetatem adultam.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod puella quaedam anno XII. iurata fuit et desponsata cuidam puero IX. vel X. annorum, et tempore procedente de voluntate parentum potius, quam de sua, sicut asserit, ad domum patris praedicti pueri adducta, ubi nolens et invita, sicut ab ore ipsius te audisse proponis, et tam persuasionibus quam minis parentum impulsa, moram fecit per annum et amplius, et tandem inde recedens, ad domum propriam est regressa. Commonita vero a matre sua, et a te postmodum, sicut asseris, ad eum redire penitus contradicit, asserens, quod nunquam eum voluit; nec vult in virum habere, sed nubendi alii postulat facultatem. Quum autem iam dictus puer, sicut tuae literae continebant, nondum ad XIV. annum aetatis suae pervenerit, nec unquam ad eandem puellam carnaliter accessum habuerit, discretioni tuae taliter respondemus, quod, si memorata puella per te ad hoc studiose commonita, ut, donec compleat idem puer annum XIV. suae aetatis, exspectet, ad commonitionem tuam non duxerit exspectandum, ei secundum ea, quae proposita sunt, accipiendi alium virum in maritum auctoritate nostra liberam tribuas facultatem. Dat. Veronae.
CAP. XII.
Sponsalia, contracta cum minore septennio, per cohabitationem mutuam post septennium convalescunt, et inducunt publicae honestatis iustitiam; solvuntur tamen per matrimonium de praesenti.
Clemens III.
Duo pueri Guilielmus et Guilielma in tua dioecesi, quemadmodum accepimus, matrimonialiter sunt coniuncti, puero VI., puella vero VII. annum agente; qui simul per tres annos manserunt. Tunc vero pater puellae, subtrahens eam sponso suo, ipsam alteri, M. nomine, copulavit, cum quo per VII. annos quiete permansit. Ipse vero tunc reliquit eandem, quia credebat, eam alium virum habere, illum scilicet, cui prius fuerat desponsata. Prior autem sponsus, ad annos discretionis perveniens, a P. praedecessore tuo contrahendi cum alia licentiam impetravit, qui quandam nomine S. consobrinam prioris in uxorem accepit, et cum ea per aliquod tempus exsistens, eam tamen, ut ipse fatetur, carnaliter non cognovit, licet illa se ab eo cognitam asseveret. Quum autem pater memoratae Guilielmae eam vidisset a secundo viro relictam, vi praenominatum Guilielmum, cui prius eam desponsaverat, compulit, ut S. neptem suam omnino dimitteret, et ad Guilielmam suam desponsatam rediret: qui postmodum per biennium cohabitavit eidem, ut fertur. Quia igitur in his quid tibi faciendum sit, postulas edoceri, breviter respondemus, quod impediente puerili aetate matrimonium inter G. et G. non fuit. Et licet idem, postquam illa nupsit alii, potuerit aliam ducere in uxorem, tamen, quia dictam S. duxit consobrinam mulieris eiusdem, sive eam cognoverit sive non, non debet tamen cum eadem S. propter publicae honestatis iustitiam remanere, nec ac primam habere regressum, quia alteri fuit legitime copulata. (Et infra:) Quum vero vir caput sit mulieris, et Guilielmus dicat, se non cognovisse prius S. supra dictam: aliam, si voluerit, poterit ducere in uxorem, et S. viro legitimo copulari; post separationem vero pro vitando populi scandalo utrique ad tempus est poenitentia iniungenda. Si vero legitime constaret, ipsam S. ab eo sive post sive antea cognitam exstitisse, neutri vivente altero dabitur licentia contrahendi. Remanebit ergo Guilielma cum M., imposita tamen ipsi M. ad tempus poenitentia competenti, qui pro sua opinione sola Guilielmam, iudicio ecclesiae non requisito, perniciose dimisit.
CAP. XIII.
Accusari non potest matrimonium, quod non est, ut si cum minori septennio sit contractum; denunciari tamen potest impedimentum, ne contrahatur in posterum.
Innocentius III. C. et P. quondam filiis Malebrancae.
Ad dissolvendum quod factum fuerat inter I. filium nobilis viri Leonis [de Monumento] et S. filiam quondam Matthaei [de Fortebrachio] super matrimonio contrahendo, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuit ex parte vestra propositum, quod, quum dicta puella nondum ad septennium pervenisset, cum ipsa nec matrimonium contrahi nec sponsalia potuere. Defuit etiam consanguineorum assensus, qui praecipue sunt in talibus requirendi. Quodsi et aetas sufficiens exstitisset, et consanguineorum intervenisset assensus, personae tamen non sunt legitimae ad matrimonium contrahendum, linea consanguinitatis obstante. Accusatione vero, pro puella super consanguinitate proposita, et tam ex parte iuvenis quam ex parte puellae consanguinitatis gradibus computatis, quum eam vellet idoneis testibus comprobare, praefatus I. multas exceptiones proposuit, per quas nitebatur vos ab accusatione multipliciter removere. Quumque super exceptionibus ipsius fuisset utrinque diutius disputatum, auditis et intellectis, quaecunque fuerunt hinc inde proposita, de consilio fratrum nostrorum Interloquendo pronunciamus, inter dictos iuvenem et puellam nec matrimonium, nec sponsalia fuisse contracta, quum constet, puellam nondum ad septennium pervenisse. Quocirca nec accusatio locum habebat, quum non esset quod posset legitime accusari; denunciari tamen poterat consanguinitas, ut interdiceretur matrimonium contrahendum. Ad denunciationem ergo legitime probandam festum omnium Sanctorum, proxime venturum, terminum assignamus salvis exceptionibus, non solum propositis, sed etiam proponendis. Ne vero quicquam in puellam interim attentetur, auctoritate apostolica interdicimus firmiter, ne in ipso negotio de novo procedatur ulterius, donec vel a denunciatione cessetur, vel ea probata ordine iudiciario procedatur. Quodsi contra interdictum nostrum in praeiudicium ipsius aliquid fuerit attentatum, id irritum esse decernimus et viribus omnino carere.
CAP. XIV.
Si quis per verba de praesenti contrahit cum impubere, in qua aetatem malitia non supplet, intelligitur non matrimonium, sed sponsalia contraxisse, etiamsi subarrhatio intercesserit.
Idem Episcopo Abbatensi.
Tuae nobis exhibitae literae continebant, quod quidam vir nobilis filiam suam, circiter XII. annos habentem, cuidam viro nobili desponsavit, qui subarrhavit eandem consensu mutuo accedente. Sed nuptiis aliquantulum prorogatis, pater puellae viam est universae carnis ingressus. Eo autem rebus humanis exempto, puellae avunculus supra dictae ipsam alteri matrimonio copulavit, et ille, qui prius desponsaverat eandem, cum ipsius matre contraxit. Tuus autem praedecessor attendens, quod cum ea non poterat permanere, cuius filiam legitime desponsaverat, inter eos divortii sententiam promulgavit. Postmodum autem mortuo viro secundo, qui supra dictam puellam duxerat in uxorem, ipsa se tertio copulavit, illo vivente, qui eam primitus desponsarat. Ceterum tam ipsa, quam idem te duxerunt humiliter consulendum, utrum licite [simul] valeant commorari; tu vero, deliberatione habita, respondisti, quod, sponso primo vivente, alteri non potuit legitime copulari. Sed quia tua ecclesia postulavit, ut super hoc apostolicam sedem consuleres, procedere ulterius distulisti, nobis humiliter supplicans, ut super hoc tibi rescribere dignaremur. Quia vero per ea, quae superius sunt expressa, nobis pro certo constare non potuit, cuius aetatis esset puella, quum eidem viro exstitit desponsata, quum dicatur, quod circiter XII. annos habebat, utrumne prudentia tunc in illa suppleret aetatem: fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si puella tunc nubilis erat aetatis, et inter eam et primum virum legitimus intervenit de praesenti consensus, absque dubio inter eos erat legitimum matrimonium contractum, etsi carnalis commixtio non fuerit subsecuta. Si vero puella nubilis non erat aetatis, quum saepe fatus vir desponsavit eandem, et aetatem in ea prudentia non supplebat, procul dubio inter eos non coniugium, sed sponsalia contracta fuerunt, quamvis ab ipso viro eadem puella fuerit subarrhata. Quocirca, si iuxta primum modum matrimonium cum illo contraxit; eo vivente non potuit rite cum alio foedus contrahere coniugale; quod si iuxta modum secundum sponsalitia solummodo contracta fuerunt coniugium, quod inter illam et alium exstitit celebratum, debet legitimum reputari, dummodo aliud canonicum non obsistat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Maii Ao. IX. 1206.]
TITULUS III.
DE CLANDESTINA DESPONSATIONE.
CAP. I.
Pro clandestino matrimonio non praesumitur, sed illud alleganti incumbit onus probandi.
Ex concilio Arelatensi.
Si quis clam desponsaverit aliquam, et mulier vel vir negat huiusmodi desponsationem, viro tantum incumbit probatio.
CAP. II.
Qui matrimonium clandestine contraxerunt, altero negante vel utroque, non apparente legitima exinde probatione, simul cohabitare ab ecclesia non compelluntur; et, si illud publicaverint, tanquam in conspectu ecclesiae factum comprobabitur, nisi rationabilis causa subsit, quae impediat. H. d. literae inhaerendo.
Alexander III. Belvacensi Episcopo.
Quod nobis ex tua parte significatum est, ut de clandestinis matrimoniis dispensare deberemus, non videmus, quae dispensatio super his sit adhibenda. Si enim matrimonia ita occulte contrahuntur, quod exinde legitima probatio non appareat, ii, qui ea contrahunt, ab ecclesia non sunt aliquatenus compellendi. Verum si personae contrahentium hoc voluerint publicare, nisi rationabilis et legitima causa praepediat, ab ecclesia recipienda sunt et comprobanda, tanquam a principio in ecclesiae conspectu contracta. Si qui autem etc. (cf. c. 9. Qui filii IV. 17.)
CAP. III.
Quum matrimonia suut contrahenda, debent per presbyteros in ecclesia edicta proponi, assignato termino, infra quem qui voluerit impedire impedimentum opponat, et, si probabilis coniectura fuerit de impedimento, interdicatur testimonium, donec de hoc cognoscatur. Hoc primo usque ad §. Si quis. – (Si quis etc.:) Si in gradu prohibito matrimonium clandestine vel contra interdictum, de quo supra, contractum fuerit, etiam per ignorantes de impedimento, nati ex illo matrimonio sunt illegitimi. Idem est, si ambo parentes sciunt impedimentum matrimonii, licet in conspectu ecclesiae contrahant. H. d. usque ad §. Sane. Abbas. – (Sane etc.:) Sacerdos, qui contempserit prohibere matrimonia interdicta, et quilibet clericus etiam regularis, qui interfuit, per triennium a beneficio suspenduntur, et, si culpa exegerit, etiam gravius puniuntur; ipsi etiam contrahentes contra hoc cap. etiam alias licite puniendi sunt, et idem in calumniose denunciantibus. H. d. usque ad finem. Abbas.
Innocentius III. in concilio generali.
Quum inhibitio copulae coniugalis sit in ultimis tribus gradibus revocata, eam in aliis volumus districte servari. Unde praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerendo, clandestina coniugia penitus inhibemus, prohibentes etiam, ne quis sacerdos talibus interesse praesumat. Quare specialem quorundam locorum consuetudinem ad alia generaliter prorogando statuimus, ut, quum matrimonia fuerint contrahenda, in ecclesiis per presbyteros publice proponantur, competenti termino praefinito, ut infra illum, qui voluerit et valuerit, legitimum impedimentum opponat, et ipsi presbyteri nihilominus investigent, utrum aliquod impedimentum obsistat. Quum autem apparuerit probabilis coniectura contra copulam contrahendam, contractus interdicatur expresse, donec, quid fieri debeat super eo, manifestis constiterit documentis. §. 1. Si quis vero huiusmodi clandestina vel interdicta coniugia inire praesumpserit in gradu prohibito, etiam ignoranter, soboles de tali coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur, de parentum ignorantia nullum habitura subsidium, quum illi taliter contrahendo non expertes scientiae, vel saltem affectatores ignorantiae videantur. Pari modo proles illegitima censeatur, si ambo parentes, impedimentum scientes legitimum, praeter omne interdictum, etiam in conspectu ecclesiae contrahere praesumpserunt. §. 2. Sane, si parochialis sacerdos tales coniunctiones prohibere contempserit, aut quilibet etiam regularis, qui eis praesumpserit interesse, per triennium ab officio suspendatur, gravius puniendus, si culpae qualitas postulaverit. Sed et his, qui taliter praesumpserint etiam in gradu concesso copulari, condigna poenitentia iniungatur. Si quis autem ad impediendam legitimam copulam malitiose impedimentum obiecerit, canonicam non effugiet ultionem.
TITULUS IV.
DE SPONSA DUORUM.
CAP. I.
Contrahens successive per verba de praesenti cum duabus, tenetur adhaerere primae. Si autem primo contraxit per verba de futuro, secundo per verba de praesenti, adhaerebit secundae.
Augustinus de fide pactionis et consensus.
Duobus modis dicitur fides pactionis et consensus. Si aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere. Si aliam duxerit, poenitentiam debet agere de fide mentita; maneat tamen cum illa, quam duxit. Non enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit fidem consensus, non licet ei aliam ducere. Si autem duxerit, dimittet ipsam, et adhaerebit uxori priori. Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit alicui fidem, quod eam ducet, si permiserit eum rem secum habere, vel etiam pro consensu. Fides autem consensus est, quando, etsi non stringit manum, corde tamen et ore consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo se suscipiunt.
CAP. II.
Ponit poenitentiam illius, qui alterius sponsam de praesenti sibi accepit in uxorem; nec unquam in uxorem eam habere potest. H. d. iuxta literam.
Ex Brocardo libro XXX.
Accepisti illam in uxorem tibi, quam alter sibi desponsatam habuerat. Dimitte illam, quia nunquam potest tibi fieri legitima, et XL. dies in pane et aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poeniteas.
CAP. III.
Sponsalia de praesenti non solvuntur per sequens matrimonium, etiam carnali copula consummatum.
Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.
Licet praeter solitum et amplius solito multis simus et variis negotiis praepediti ita, quod non sit nobis facile aliquorum consultationibus respondere, illa tamen speciali gratia, quam ad personam tuam habemus, et caritate cogimur fraterna, quid sentiamus de his, super quibus consuluit nos prudentia tua, tibi, quantumcunque aliis simus intenti, praesentibus literis aperire. Consuluisti nos siquidem, utrum, si inter virum et mulierem, praestito vel non praestito sacramento, legitimus consensus intervenerit de praesenti, carnali copula non secuta, liceat mulieri alii nubere, vel, si nupserit alii, et carnalis fuerit copula subsecuta, an ab ipso debeat separari. Super hoc autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si inter virum et mulierem legitimus consensus sub ea solennitate, quae fieri solet, praesente scilicet sacerdote aut etiam notario, sicut etiam in quibusdam locis adhuc observatur, coram idoneis testibus, interveniat de praesenti, ita quidem, quod unus alterum in suo mutuo consensu verbis consuetis expresse recipiat, utroque dicente: “ego te accipio in meam, et: “ego te accipio in meum,”’ sive sit iuramentum interpositum sive non, non licet mulieri alii nubere. Et si nupserit, etiamsi carnalis copula sit secuta, ab eo separari debet, et, ut ad primum redeat, ecclesiastica districtione compelli, quamvis alii aliter sentiant, et aliter etiam a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando iudicatum. Verum etc. (cf. c. 2. de conv. coni. III. 32.]
CAP. IV.
Ei, qui appellat in causa matrimoniali, interdici debet, ne aliud matrimonium contrahat lite pendente, et si contraxerit, debet separari.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Tua fraternitas nos consuluit, quid de his agere debeas, qui desponsant aliquas mulieres, et processu temporis, antequam eas ducant vel cognoscant, accipiunt alias in uxores. Super quo utique consultationi tuae taliter respondemus, quod, si vir et mulier sese recipiunt expresso consensu de praesenti mutuo, neuter eorum altero superstite poterit ad alia vota transire, etsi possit ad monasterium transmigrare. Verum si inter ipsos non accessit consensus mutuus de praesenti, sed promissio de futuro, videlicet quod uterque dixit alteri: “ego te recipiam in meam,” et: “ego te in meum,” si alius mulierem illam desponsaverit et traduxerit, etiamsi inter primos iuramentum fuerit, sicut diximus, de futuro, huius desponsationis intuitu secundum non poterit matrimonium separari, sed eis est de violatione fidei poenitentia iniungenda. De his vero, qui coram te super desponsatione, facta per consensum mutuum de praesenti, controversiam movent, et appellatione pendente, quam ante sententiam vel cognitionem causae ad sedem apostolicam interponunt, accipiunt alias in uxores, hoc arbitramur agendum, ut, si amodo in tali casu duxerint appellandum, eis in ecclesia publice interdicas arctius, ne ante decisionem causae aliud contrahant matrimonium. Et si contra interdictum ecclesiae ita publice factum venire praesumpserint, matrimonium tam praesumptuose contractum poteris irritare. [De illis autem etc. cf. c. 9. de desp. imp. IV. 2.]
CAP. V.
Qui duas per verba de praesenti desponsat, primam desponsatam habebit in uxorem, etiamsi prius secundam cognoverit: nec valet contraria consuetudo. Et hoc ultimum additur ad cap. Licet supra eodem.
Innocentius III. Mutinensi Episcopo.
Tuas dudum (Et infra:) De consuetudine, quae diu in Mutinensi obtinuit civitate, ut, si quis iuraret se aliquam ducturum, et citra carnis copulam desponsasset, si consequenter desponsasset aliam et aliam cognovisset, primo cognita adiudicaretur viro, non quae prius exstitit desponsata. (Et infra:) Ne vero turpis sit pars, quae suo non congruit universo, et ecclesia Mutinensis tenere debeat humiliter et servare quod beati Petri sedem et suam metropolim sequi viderit et docere: in matrimoniis de cetero contrahendis illud te volumus observare, ut, postquam inter legitimas personas consensus legitimus intervenerit de praesenti, qui sufficit in talibus iuxta canonicas sanctiones, et, si solus defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur, si personae iunctae legitime cum aliis postea de facto contrahant, quod prius de iure factum fuerat non poterit irritari.
TITULUS V.
DE CONDITIONIBUS APPOSITIS IN DESPONSATIONE VEL IN ALIIS CONTRACTIBUS.
CAP. I.
Defectus turpis conditionis, in contractu matrimonii appositae, non vitiat matrimonium, sed vitiatur.
Ex concilio Africano.
Quicunque sub conditionis nomine aliquam desponsaverit, et eam postea relinquere voluerit, dicimus quod frangatur conditio, et desponsatio irrefragabiliter teneatur.
CAP. II.
Servus manumissus ea conditione, ut fiat monachus et monasterio serviat, alias in servitutem redeat, si, hoc acceptato, monachus factus sit, manumittentis voluntatem cogitur observare.
Gregorius Episcopo Spoletano.
Quum sit proprium (Et infra:) [Sed] si forte iniuste se excommunicatum quis quaeritur, [fraternitas vestra] subtili indagatione cognoscat; et ita causam cognita veritate disponat, ut [nec iniustitia diu in insontis afflictionem praevaleat,] nec disciplinae vigor [aut] frangi, aut [indiscreta valeat praesumptione] dissolvi (Et infra:) H. presbyter [nobis] conquestus est, diaconum quendam manumisisse duo [iuris sui] mancipia sub hac conditione, ut monachi fierent, et in eo monasterio, ubi ipse fuerat, permanerent, adiiciens, ut, si quis contra faceret, servituti iterum [per omnia] subderetur; atque unum ex his hac conditione despecta monasterium [temerario ausu] deseruisse, et se inter clericos sociasse. Tu ergo, si ita esse repereris, sic te exhibe, ut nec illi monasterium deserendi sit facultas, et manumittentis voluntas nihilominus conservata non valeat praeteriri.
CAP. III.
Qui iuravit aliquam id uxorem accipere, si centum sibi donaverit, centum non datis, recipere non tenetur, nisi postea pure consenserit, vel eam cognoverit.
Alexander III. Panormitano Archiepiscopo.
De illis (Et infra:) [cf. c. 5. de spons. IV. 1.] Si vero aliquis sub huiusmodi verbis iuramentum alicui mulieri praestiterit: “Ego te in uxorem accipiam, si tantum mihi donaveris,” reus periurii non habebitur, si eam, nolentem sibi solvere quod iuramento sibi dari petiit, non acceperit in uxorem, nisi consensus de praesenti aut carnalis sit inter eos commixtio subsecuta.
CAP. IV.
Res, donata ecclesiae sub modo, statim est ecclesiae, nec revocatur modo non servato, nisi hoc in contractu sit expressum. H. d. secundum veriorem intellectum, et est textus multum notabilis, et valde allegabilis. Abbas.
Idem.
Verum quum alicui ecclesiae possessio quaelibet interposita conditione donatur, a donatore donum postea revocari non potest, nisi forte tali sit conditione collatum, quod, ea cessante, possessio debeat revocari.
CAP. V.
Contrahens matrimonium sub conditione non improbata non compellitur matrimonium consummare ante conditionis eventum.
Urbanus III.
Super eo vero, quod a nobis similiter postulasti, utrum ille, qui in quandam mulierem consensit, si pater eius videlicet suum praestaret assensum, sit ad consummandum matrimonium compellendus, nihilominus respondemus, quod, quum consensus liber dici non possit, qui in alieno arbitrio reservatur, ac conditionem ipsam canonica non improbent instituta, quae consonet honestati, nisi voluntas patris postmodum intercedat, nequaquam cogendus est ad matrimonium contrahendum. Nam licet felicis memoriae Alexander Papa antecessor noster in suis consultationibus responderit quod sponsalia, interposita conditione contracta, conditione ipsa non impleta, si consensus de praesenti intercedat, vel carnalis copula subsequatur, dissolvi non debent, sed firmiter observari: nequaquam est nostrae definitioni adversum, quum huiusmodi consensus non sit de praesenti habendus, licet per verba de praesenti evidentius exprimatur, qui in alieno arbitrio, non habito, sed habendo, consistit.
CAP. VI.
Qui sub honesta conditione sponsalia contrahit, et ante conditionis eventum desponsatam cognoscit, a conditione recedit.
Innocentius III. Masicano Episcopo.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum in praesentia tua quaedam mulier, P. nomine, quendam nomine N. postularet in virum, asserens, inter se mutuum de praesenti consensum intervenisse, et carnalem copulam accessisse, vir ipse, quamvis contracta sponsalia et carnalem copulam non negaret, asserebat tamen, se illam in uxorem ducere non teneri, quia sponsalia inter ipsos sub hac fuerunt conditione contracta, si videlicet pater eius et patruus sponsalibus consentirent, sed ipsi, quam cito noverunt, et sponso contradixerunt et sponsae, quod idem vir idoneis nitebatur testibus comprobare. Verum mulier replicabat, quod, licet fides praestita fuerit ab utroque sub conditione praescripta, non tamen sibi fuerat a patre viri vel patruo aliquando contradictum, et ante tempus contradictionis, expressum a testibus, et post illud dicebat inter se carnalem copulam accessisse. Addebat praeterea, quod, licet a principio conditionaliter contraxissent, temporis tamen processu sine conditionis adiectione pure in matrimonium consenserunt, et hoc asserebat se testibus probaturam. Receptis itaque testibus utriusque, quum attestationes mulieris coram te praesentibus duobus examinatoribus faceres publicari, testes, quorum dicta legebantur, illico proclamaverunt, quod ipsi quae legebantur non dixerant, et quae deposuerant scripta non erant. Sed ab uno examinatorum tunc contra eos fuit fortiter obviatum. Et ob hoc mulier postulabat, ut iidem testes vel alii super iisdem capitulis iterum audirentur. Tu autem, hac novitate commotus, sequentem diem partibus praefixisti, quibus in tua praesentia constitutis, omnes examinatores convocari iussisti, sub interminatione anathematis illos obtestans, ut dicerent, si essent illae verae attestationes, quibus obviaverant testes; qui continuo alias attestationes in medium produxerunt. Quibus quum per advocatum viri fuisset obiectum, sicut prioribus fuerat a testibus obviatum, post allegationes multiplices secundae attestationes a partibus admissae fuerunt, et attestationes viri postea publicatae. Porro mulier illi praecipue articulo insistebat, quod ante renunciationem sponsalium et post idem vir carnaliter eam cognoverat, et ex ea filiam procreaverat; quod proprio nitebatur ostendere iuramento. Quia vero super his non solum opiniones varias, sed contrarias accepisti, ad magisterium sedis apostolicae recurrens, humiliter postulasti, quid sentiendum sit in talibus edoceri. Nos autem, inspectis attestationibus, admissis a partibus, quas nobis tuis misisti literis interclusas, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum liquido constet per confessionem tam viri quam mulieris, quod post contracta sponsalia carnalis est inter eos copula subsecuta, pro matrimonio est vehementer quidem praesumendum, quia videtur conditione apposita recessisse. Nam etsi probatum sit utrumque per testes, quod, postquam pater et patruus viri contradixere sponsalibus, idem vir mulierem illam carnali coniunctione cognoverit, non est tamen aliquo modo probatum, quod, antequam ipse cognovisset eandem, pater eius et patruus contradicere curavissent. [Dat. Ferentini II. Id. Iul. 1203.]
CAP. VII.
Si in contractu matrimonii apponitur conditio turpis vel impossibilis, habetur pro non adiecta, nisi sit contra substantiam matrimonii, quia tunc vitiat contractum. H. d. hoc capitulum notabile et multum allegabile.
Gregorius IX.
Si conditiones contra substantiam coniugii inserantur, puta, si alter dicat alteri: “contraho tecum, si generationem prolis evites,” vel: “donec inveniam aliam honore vel facul¬tatibus digniorem,” aut: “si pro quaestu adulterandam te tradas,” matrimonialis contractus, quantumcunque sit favo¬rabilis, caret effectu; licet aliae conditiones appositae in matrimonio, si turpes aut impossibiles fuerint, debeant pro¬pter eius favorem pro non adiectis haberi.
TITULUS VI.
QUI CLERICI VEL VOVENTES MATRIMONIUM CONTRAHERE POSSUNT.
CAP. I.
Diaconus vel subdiaconus matrimonium contrahere non possunt et, si contraxerint, etiamsi sint facti irregulares, debent separari.
Alexander III. Remensi Archiepiscopo.
De diacono vero, qui in sabbato sancto quendam alium diaconum vulneravit, et uxorem accepit, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, si contrito et humiliato corde ad ecclesiam redire voluerit, dimissa illa, quam accepit in uxorem, et absolutione obtenta, iniuncta sibi poenitentia de utroque excessu, post eam peractam dispensative poteris ei diaconatus officium reddere, et, si perfectae vitae et conversationis fuerit, eum in presbyterum ordinare. Subdiaconum autem, sive hominem interfecerit sive non, matrimonium non posse contrahere, sacrorum canonum censura demonstrat. [Parochianos etc. (cf. c. 26. de dec. III. 30.)]
CAP. II.
Subdiaconus matrimonium contrahero non potest.
Idem Cenomanensi Episcopo.
Ex literarum tuarum tenore accepimus quod F. lator praesentium, in subdiaconatus officio constitutus, quandam sibi in coniugem copulavit. Unde tu, sicut vir providus et discretus, quam in uxorem duxerat, eundem abiurare fecisti. Super quo facto prudentiam tuam in Domino commendamus, per praesentia tibi scripta mandantes, quatenus, si ad canonicam vel monasticum ordinem transire voluerit, et tibi post laudabilem conversationem ipsius visum fuerit, eum ad maiores ordines promoveri concedas. Quod si ad religionem se transferre noluerit, eum neque in subdiaconatu ministrare, neque ad altiores permittas ordines promoveri; in minoribus tamen ordinibus poterit ministrare.
CAP. III.
Votum solenne impedit et dirimit matrimonium post contractum; votum simplex tantum impedit contrahendum, sed non dirimit post contractum.
Idem Vigoriensi Episcopo.
Meminimus, nos ex parte tua quaestionem huiusmodi audivisse, scilicet utrum illi, qui se ad religionem coram episcopo devoverunt transituros, et habitum religionis suscipiunt, si postmodum uxores duxerint, cogendi sint eas dimittere, et ad ecclesiam, cui se contulerint, redire. Super hoc utique Respondemus quod, si quisquam, qui se religioni devovit, et habitu suscepto professionem fecit, postmodum sibi aliquam copulaverit, est cogendus ab ea recedere, et ad ecclesiam, cui se contulit, debet sine contradictione transire. Verum, si nec habitum suscepit, nec professionem, sed votum solummodo fecit, et se ad religionem transiturum promisit, licet postea matrimonium contraxerit, non est cogendus ad religionem transire, et matrimoniale votum rescindere.
CAP. IV.
Susceptio habitus professorum extra religionem a non habente potestatem incorporandi religioni, impedit in dubio matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panormitanus.
Idem Lucensi Episcopo.
Consuluit nos tua fraternitas, quid faciendum sit de nobili muliere, quae post mortem mariti, vestibus pretiosis abiectis, mutavit habitum, et de manu presbyteri velamen assumpsit, sed non renunciavit propriis, nec intravit claustrum, nec in manu alicuius episcopi, abbatis vel abbatissae, aut super altare professa est, vel obedientiam promisit; postmodum vero, elapso anno, quum multorum iuquietationes ferre non posset, et lapsum incontinentiae formidaret, abiecto religionis habitu, cuidam nobili solenniter per licentiam ecclesiae nupsit. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod sicut simplex votum matrimonium impedit contrahendum, et non dirimit iam contractum, ita habitus, sine professione susceptus, ne contrahatur impedit, sed contractum nequaquam dissolvit. [De cetero etc. (cf. c. 11. De homic. V. 12.)]
CAP. V.
Votum castitatis de praesenti impedit matrimonium contrahendum; ecclesia tamen ex causa matrimonium contrahi quandoque permittit. H. d. inhaerendo literae.
Idem.
Veniens ad praesentiam nostram M. eremita sua nobis assertione proposuit, quod I. mulier cuidam viro absenti fide data se nupturam promisit, sed postmodum, audiens plura de severitate et inhumanitate ipsius viri, ei noluit copulari. Quum itaque timeret, ne illi nubere cogeretur, in manibus suis simpliciter continentiae votum promisit, non tamen locum aut vestem mutavit. Quo audito praedictus vir aliam sibi copulavit, et ex ea prolem suscepit. Nos itaque, attendentes, tutius esse, ut praefata mulier post fidem et votum simpliciter oblatum matrimonium contrahat, quam fornicationis reatum incurrat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si plus non processit, nec vestem aut locum mutavit, nec professionem fecit, sibi de fide mentita et voto violato congruam satisfactionem indicas, et ei, cui vult, nubendi in Domino licentiam tribuere non postponas.
CAP. VI.
Votum simplex impedit sponsalia de futuro, non autem dirimit matrimonium sequens; secus in voto solenni.
Coelestinus III.
Rursus quidam, ut dicis, votum castitatis emittens, iuravit, se quandam ducturum postea in uxorem. Unde a fraternitate tua requisiti, consultis viris prudentibus, arbitramur, quod, quum simplex votum apud Deum non minus obliget quam solenne, pro eo, quod iuravit temere, poenitentiam agat, et votum, quod Deo fecit, studeat observare. Quodsi, postquam huiusmodi praestitit iuramentum, ad nuptias iam proprio motu convolasset, quum votum simplex [licet] matrimonium impediat contrahendum, non tamen dirimat iam contractum: nihil ambiguitatis quaestio tua continere videtur. [Ceterum quod etc. cf. c. 1. de convers. inf. III. 33.]
CAP. VII.
Votum solenne impedit et dirimit matrimonium post contractum.
Innocentius III. Ulisbonensi et Colimbriensi Episcopis.
Insinuante I. nobili muliere nostro est apostolatui reseratum, quod dudum puella et in annis teneris constituta, M. Sancii accepit in virum, qui ab inimicis crucis Christi fuit parvo post tempore interfectus. Post cuius obitum a quibusdam curialibus fuit regi Legionensi pro ipsius copula supplicatum. Quod quum ad consanguineorum eius notitiam pervenisset, ut maritum acciperet ei sub obtestatione regia suggesserunt. Ipsa vero, quod tunc nollet nubere protestans, consilium accepit ab eis, quod votum emitteret castitatis, quod in manibus cuiusdam de fratribus sancti Augustini fecit, eo adiecto tenore, ut in domo propria cum omni substantia sua remaneret. Sane in eiusdem ordinis habitu biennio post permansit, licet id se invitam fecisse asserat et coactam, non tam metu regio quam parentum. Post haec eidem regi quod fecerat indicavit; quod approbans vetuit, ne quis ea nolente domum intraret ipsius, vel exinde aliquid asportaret. Interim vero, tempore modico elabente, P. curialis, regias literas secum portans, et F. Ferdinandi dictae mulieris domum intrantes, ut ipse P. vi saltem eam duceret in uxorem, acceperunt ab ipsa, quod, si eam idem P. duceret, ipsius manibus interiret. Post haec vero, dimissis domo et omnibus, quae habebat, in domo cuiusdam Iudaei per tres, in ecclesia vero S. Mariae de Veiga per sex latuit septimanas, ita, quod exinde propter necessitates humanas etiam egredi non auderet. Tandem se coactam videns et omnibus destitutam, et attendens nihilominus, quod invita votum emiserit, eo dimisso, de parentum consilio P. Michaëli publice fuit matrimonialiter copulata, de quo quatuor sustulit filios tempore procedente. Verum, quia salutem animae desiderat omnibus anteferre, ac metuens, quod huiusmodi coniunctio licita non exsistat, quid super his tenere debeat, edoceri responso nostro suppliciter postulavit. Nos igitur, attendentes, quod in emissione voti, quod praecessit, nulla vel modica coactio adfuisset, quam patientia et perseverantia sequentis temporis penitus profugavit, et quod sequens coniunctio potius iniqua fuit et violenter extorta, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si praemissis veritas suffragatur, praefatam mulierem ad male dimissum religionis habitum resumendum et servandum quod vovit monere et inducere procuretis, et, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam coërcere. [Quod si non ambo etc. Dat. Lat. Kal. Dec. 1199.]
TITULUS VII.
DE EO, QUI DUXIT IN MATRIMONIUM QUAM POLLUIT PER ADULTERIUM.
CAP. I.
Si quis vivente uxore contrahit cum secunda hoc ignorante, prima mortua ad sui petitionem non separabitur a secunda.
Alexander III. Abbati sancti Albani.
Propositum est nobis, quod vir quidam O. uxorem habens sibi aliam, huiusmodi rei insciam, copulavit, de qua plures filios habuit; sed prima mortua nititur discedere a secunda, asserens, quod uxore sua vivente eam non licuit sibi copulare. Licet autem in canonibus habeatur, ut nullus copulet in matrimonio quam prius polluerat adulterio, et illam maxime, cui fidem dederat uxore sua vivente, vel quae machinata est in mortem uxoris: quia tamen praefata mulier erat inscia, quod ille aliam haberet uxorem viventem, nec dignum est, ut praedictus vir, qui scienter contra canones venerat, lucrum de suo dolo reportet: consultationi tuae taliter respondemus, quod, nisi praedicta mulier divortium petat, ad petitionem viri non sunt aliquatenus separandi, quum ex suo delicto videretur commodum reportare.
CAP. II.
Si, vivente prima uxore et non cognita, quis contraxit cum secunda scienter, et eam cognovit, etiam mortua prima secundam habere non potest; secus, si prima erat non legitima uxor.
Idem Abbati de Fontibus.
Significavit nobis O. Andegavensis, parochianus Eboracensis ecclesiae, per W. fratrem suum, quod W. de Romar., qui est ex hac luce subtractus, capiens eum tamdiu in vinculis ferreis et carcere tenuit, donec ipsum iurare coëgit, quod H. mulierem duceret in uxorem. Quum autem vincula et carcerem evasisset, aliam in uxorem accepit, de qua filios procreavit. Postea vero idem O. a praefata H. coram venerabili fratre nostro Eboracensi archiepiscopo apostolicae sedis legato tractus in causam, ab eo coactus est iuramento firmare, quod ad illam, quam sponte in uxorem acceperat, non accederet, donec lis esset iudicio ecclesiastico terminata. Ceterum quia, priusquam de causa cognosceretur legitime, praenominata H. diem clausit extremum, praedictus O. ad eam, de qua filios habuit, reverti non audet. Inde est quod discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si vobis constiterit, quod eidem O. tanta vis illata fuerit, ut praedictam H. iuraret in uxorem accipere, et, quod non sponte in primam consenserit, nec post praestitum iuramentum ipsam carnaliter cognoverit, propter hoc non dimittas, quin ad aliam, quam postea in uxorem accepit, revertendi liberam appellatione remota tribuas facultatem. Alioquin sibi, ne ad secundam revertatur, sub interminatione anathematis inhibens, des ei licentiam ducendi aliam, si voluerit, in uxorem.
CAP. III.
Non potest quis cum illa contrahere, quam uxore vivente cognovit, si machinata fuit in mortem uxoris.
Idem Baranensi Episcopo.
Super hoc vero, quod de latore praesentium tuis literis quaesivisti, an liceat alicui cum ea contrahere matrimonium, quam, alia uxore sua vivente, sibi de facto matrimonio copulavit, tuae sollicitudini taliter respondemus, quod, si adultera est in mortem uxoris aliquid machinata, sive iste fidem dederit sive non, quod ea defuncta hanc esset ducturus, secundum canones ab eius consortio perpetuo prohibetur, et haec prohibitio perpetuo est servanda.
CAP. IV.
Qui, vivente uxore, etiam ab eo separata quoad torum, secundam consciam duxit uxorem, prima mortua separabitur a secunda; sed cum alia contrahere poterit.
Clemens III.
Ex literarum tuarum insinuatione accepimus, quod T. lator praesentium, parochianus tuus, olim uxorem suam, in adulterio deprehensam, de tui antecessoris assensu abiecit, quae postmodum accepit habitum monachalem; sed dictus T., antequam illa decederet, aliam superinduxit, et cum ea XII. annis vixit, et plures suscepit filios ex eadem. Ceterum quia supra dicta mulier decessit, et quid super secunda copula fieri debeat sedem duxisti apostolicam consulendam, Fraternitati tuae igitur de fratrum nostrorum consilio respondemus, quod illos debes sine delatione abinvicem separare; idem vero vir, indicta ei de adulterio poenitentia, aliam ducere poterit in uxorem.
CAP. V.
Qui vivente uxore legitima cum secunda contrahit adultera, etiam prima mortua separabitur a secunda, etiamsi longo tempore ei cohabitavit, et filios ex ea suscepit.
Idem.
Quum haberet uxorem legitimam A. nomine I. lator praesentium, cum M. adulterium perpetravit, quod ipse tibi publica confessione detexit, sicut nobis tuae literae demonstrarunt. Quumque super hoc fuisset in ius vocatus, ipsam M. in iure abiuravit adulteram, et postmodum, iuramento posthabito et contempto, vivente legitima cum ea matrimonium qualecunque contrahere, et ipsi moechae diu cohabitare praesumpsit. Demum, praedicta A. de praesenti luce subtracta, nihilominus memoratus I. cum praefata adultera per decennium est moratus de qua etiam decem filios procreavit. Quia igitur consulis, an praedicti Ioannes et illa simul manere possint, vel, si debeant separari, utrum liceat eis ad alias nuptias convolare: Tale ergo damus consultationi tuae responsum, ut separentur omnino, et competenti eis iniuncta poenitentia, perpetua continentia indicatur, praesertim quum in dies suos ambo processerint, et, tamdiu publice in adulterio et periurio ex certa scientia perdurantes, ecclesiam in gravi scandalo perturbaverint. Nosti enim, quod Leo Papa statuit, ut nullus ducat in matrimonium quam adulterio polluit, et quod hic plus processum fuit, quam si fides praestita duntaxat fuisset adulterae, ut defuncta legitima eam duceret in uxorem, quum, eadem etiam prima vivente, quasi matrimonialiter moechae moechus adhaerere praesumpsit, et sacramentum suum temere violare. Quod utique connubium, ubi etiam nulla intercessit religio iuramenti, tam Gregorius Papa quam Triburiensis synodus detestatur, et utrumque hoc modo coniunctum praecepit publicae poenitentiae subiici, ac perpetuo sine ulla spe coniugii permanere. Nec certe aliquod eisdem I. et M. adminiculum adferunt, ut simul maneant, quod decennio cohabitaverunt adinvicem, ac decem filios susceperunt, quum multiplicitas prolis ita susceptae magis eorum crimen exaggeret, et diuturnitas temporis peccatum non minuat, sed augmentet. Sollicitudinis tamen tuae intererit, ut uterque liberis suis procreatis provideat, et secundum quod eis suppetunt falcultates, sustentationi eorum necessaria subministret.
CAP. VI.
Si quis mortua uxore contrahit cum ea, quam vivente uxore sine fidei datione cognoverat, tenet matrimonium, dummodo in mortem defunctae neuter fuerit machinatus.
Innocentius III. Episcopo Spoletano.
Significasti nobis, quod, quum P. civis Spoletanus quandam mulierem duxisset legitime in uxorem, ea relicta cuidam meretrici adhaesit, et quum ab eius contubernio ad torum non posset legitimum revocari, vos in eum excommunicationis sententiam protulistis. Verum quum medio tempore uxor ipsius esset viam universae carnis ingressa, meretricem, cui adhaeserat, desponsavit. Nos igitur inquisitioni tuae secundum formam canonicam taliter respondemus, quod, nisi alter eorum in mortem uxoris defunctae fuerit machinatus, vel ea vivente sibi fidem dederit de matrimonio contrahendo, legitimum iudices matrimonium supra dictum, excommunicato munus absolutionis, si petierit, iuxta formam ecclesiae impensurus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Kal. Maii 1198.]
CAP. VII.
Si quis, vivente prima, secundam huius rei insciam duxerit uxorem, mortua prima licite remanet cum secunda, novo consensu interveniente.
Idem Messanensi Capitulo.
Veniens ad praesentiam nostram G. laicus lator praesentium humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum olim in civitate Lemovicensi quandam sibi matrimonialiter copulasset, et per biennium cohabitasset eidem, ab ea demum animi levitate recedens Messanam advenit, ubi M. mulierem, insciam penitus, quod idem G. aliam haberet uxorem, sibi solenniter copulavit, ex qua duos filios dignoscitur suscepisse. Verum quum eidem poenitentia fuisset iniuncta, ut ad legitimam rediret uxorem, et ipse propter hoc in suam patriam rediisset, uxorem suam inveniens carnis debita persolvisse, ad Messanam rediit civitatem, et supra dictae M. tanquam legitimae cohabitavit uxori. Nunc autem impositam sibi pro priori excessu poenitentiam agens humiliter et devote, cohabitandi eidem M. a nobis licentiam postulavit. Licet autem praefatus G. vivente uxore legitima praedictam M. sibi copulare nequiverit in uxorem, quia tamen, uxore defuncta, utpote a lege ipsius solutus, in eandem M. de novo potuit matrimonialiter consentire, dummodo non praestiterit fidem adulterae, vel machinatus [non] fuerit in mortem uxoris: [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatermus, si est ita, eidem G. ut supra dictae M. affectu adhaereat coniugali, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo licentiam concedatis, non permittentes, eundem super hoc ab aliquibus indebite molestari.
CAP. VIII.
Contrahens cum secunda, vivente prima, quam tamen non cognovit nec ante contractum, nec post, mortua prima potest contrahere cum secunda.
Gregorius IX. Fratri R.
Si quis uxore vivente fide data promisit, aliam se ductur¬um, vel cum ipsa de facto contraxit, si nec ante, nec post legitima eius superstite cognovit eandem, quamvis utrique ipsorum pro eo, quod in hoc graviter deliquerint, sit poenitentia iniungenda, non est tamen matrimonium, quod cum ea contraxit, post uxoris obitum dirimendum. Ceterum tolerari non debet, si prius vel postea, dum vixerit uxor ipsius, illam adulterio polluisset.
TITULUS VIII.
DE CONIUGIO LEPROSORUM.
CAP. I.
Lepra superveniens non dissolvit matrimonium, nec matrimonii effectum, ideo adinvicem maritali affectione coniuncti se tractare debent, aut ad perpetuam continentiam vovendam induci.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Pervenit ad nos, quod, quum hi, qui leprae morbum incurrunt, de consuetudine generali a communione hominum separentur, et extra civitates et villas ad loca solitaria transferantur, nec uxores viros, nec viri uxores suas taliter aegrotantes sequuntur, sed sine ipsis manere praesumunt. Quoniam igitur, quum vir et uxor una caro sint, non debet alter sine altero esse diutius, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ut uxores viros, et viri uxores, qui leprae morbum incurrunt, sequantur, et eis coniugali affectione ministrent, sollicitis exhortationibus inducere non postponas. Si vero ad hoc induci non poterunt, eis arctius iniungas, ut uterque altero vivente continentiam servet. Quodsi mandatum tuum servare contempserint, vinculo excommunicationis adstringas.
CAP. II.
Coniuges propter lepram separandi non sunt a coniugio, et contrahere possunt matrimonium, et invicem sibi reddere debitam tenentur.
Idem Baionensi Episcopo.
Quoniam ex multis auctoritatibus et praecipue ex evangelica veritate nemini licet, excepta causa fornicationis, uxorem suam dimittere: constat, quod, sive mulier lepra percussa fuerit, seu alia gravi infirmitate detenta, non est a viro [suo] propterea separanda, vel etiam dimittenda. Super hoc vero, [quod de latore etc.] (Et infra: [cf. c. 3. De eo, qui duxit IV. 7.]) Leprosi autem si continere nolunt, et aliquam, quae sibi nubere velit, invenerint, liberum est eis ad matrimonium convolare. Quodsi virum sive uxorem divino iudicio leprosum fieri contigerit, et infirmus a sano carnale debitum exigat, generaIi praecepto Apostoli quod exigitur est solvendum, cui praecepto nulla in hoc casu exceptio invenitur.
CAP. III.
Sponsalia de futuro praecise non compellunt ad contrahendum matrimonium cum leproso, lepra post sponsalia superveniente.
Urbanus III. Episcopo Florentino.
Literas fraternitatis tuae debita benignitate suscepimus, quibus certiores de sinceritate tuae fidei et devotionis effecti, ad honorem et commodum tuum abundantius provocamur. Verum Quia [a nobis] postulasti, utrum, si, post sponsalia de futuro inter aliquas legitimas personas contracta, antequam a viro mulier traducatur, alter eorum leprae morbum incurrat, alius ad consummandam copulam maritalem compelli debeat, vel se possit ad secunda vota transferre, tuae sollicitudini respondemus, quod ad eam accipiendam cogi non debet, quum nondum inter eos matrimonium fuerit consummatum. [De illa vero etc. (cf. c. 6. de divort. IV. 19.)]
TITULUS IX.
DE CONIUGIO SERVORUM.
CAP. I.
Servus, contradicente domino, matrimonium contrahere potest; sed propter hoc non liberatur a servitiis domino debitis.
Adrianus Sancteburgensi Archiepiscopo.
Dignum est et a rationis tramite non discordat, quod ea, quae dubietatis in se videntur scrupulum continere, et ad apostolicae sedis iudicium referantur, ut inde Christi fideles in dubiis certitudinem se gaudeant invenire, unde noscuntur magisterium fidei suscepisse. Tua vero fraternitas de servorum coniugiis, quae invitis et contradicentibus dominis contrahuntur, quid fieri debeat, ab apostolatu nostro, si bene meminimus, requisivit; super quo tibi duximus taliter respondendum. Sane, iuxta verbum Apostoli, prout tua discretio recognoscit, sicut in Christo Iesu neque liber, neque servus est, qui a sacramentis ecclesiae sit removendus, ita quoque nec inter servos matrimonia debent ullatenus prohiberi. Et, si contradicentibus dominis et invitis contracta fuerint, nulla ratione sunt propter hoc ecclesiastico iudicio dissolvenda; debita tamen et consueta servitia non minus debent propriis dominis exhiberi.
CAP. II.
Separatur matrimonium, quando liber ignoranter cum ancilla contraxerit, nisi postea hoc sciens illam cognovit.
Alexander III. Praeposito et Priori Mortariensi.
Proposuit nobis M. mulier latrix praesentium, quod quum vir eius cum ea diutius permansisset, notam ei servilis conditionis obiecit, asserens, eam esse ancillam, quam liberam esse credebat, quum eam duxit in uxorem. Quum autem in praesentia venerabilis fratris nostri Astensis episcopi huiusmodi negotium tractaretur, mulier, quia ibi gravari timebat, ad nostram audientiam appellavit. Quia igitur, tam ea quam viro suo vivente, post aliquantulam moram praefatus vir inconcusso lite recessit, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum propter hoc fueritis requisiti, partes ante vestram praesentiam convocetis, et, veritate super his diligentius inquisita, si vobis constiterit, quod idem vir praefatam mulierem, postquam illam audivit esse ancillam, carnaliter cognovit, ipsum monitione praemissa compellatis, ut eam sicut uxorem accipiat et maritali affectione pertractet. Si vero aliter fuerit, et sententiam divortii proferri contingat, mulieri pecuniam, quam praefato viro pro dote concessit, sicut iustum fuerit, restitui faciatis.
CAP. III.
Si consuetudo est in loto, quod partus conditionem patris sequatur, natus ex libero et ancilla liber est, et ut liber matrimonium contrahit.
Urbanus III. Ariminensi Episcopo.
Licet ad ea, super quibus nos fraternitas tua consulere voluit, te sufficere arbitremur, quia tamen ad maiorem certitudinem iudicium nostrum pastorali sollicitudine requiris: nos ad inquisitiones tuas officii nostri debito respondemus. Sane, super eo, quod ex parte tua fuit propositum, an mulier possit divortium postulare, pro eo, quod vir, cum quo suae conditionis ignara contraxit, servus monasterii proponatur, quum econtra idem vir, patrem suum, cuius conditionem secundum leges provinciae sequeretur, tempore mortis pro libero se gessisse, et iam elapso decennio nec patris, nec suo nomine se status controversiam passum, constanter affirmet, videtur nobis ratione temporis et favore libertatis pro parte viri securius iudicandum. [Ad haec etc. (cf. c. 4. de rel. dom. III. 36.)]
CAP. IV.
Si liber contraxit cum ancilla ignoranter, et, ex quo scivit, non consensit, separatur matrimonium, et cum aliis contrahere poterit.
Innocentius III. H. Episcopo.
Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod dilectus filius noster G. tituli sanctae Mariae trans Tiberim presbyter cardinalis apostolicae sedis legatus dilectum filium nobilem virum R. militem a muliere quadam propter conditionis separavit errorem. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super his diligentius veritatem, et, si tibi constiterit, quod miles ipse ignoranter contraxit cum ancilla, ita, quod, postquam intellexit conditionem ipsius, nec fato nec verbo consenserit in eandem, propter quod per cardinalem eundem ab eius fuerit consortio separatus, contrahendi cum alia liberam ipsi concedas auctoritate apostolica facultatem.
TITULUS X.
DE NATIS EX LIBERO VENTRE.
CAP. UN.
Natus ex libera vel liberta liber est.
Gregorius.
Indecens esse credimus, ut progeniti ex liberta sive libera filii ad servitium retrahantur. Propterea tibi [praesenti auctoritate] praecipimus, ut his ipsis documentis, sicut et nos didicimus, [exuto a curis animo] diligenter intendas, quatenus, si documenta nulla sint ab ecclesiae parte, quae documentis huiusmodi debeant obviare, ab eius molestia sine aliqua retractatione compescas eandem. Durum est enim, ut, si alii pro mercede sua libertates tribuunt, ab ecclesia, a qua fueri debent, revocentur. [Iterum ergo etc.]
TITULUS XI.
DE COGNATIONE SPIRITUALI.
CAP. I.
Filii duorum compatrum, per quorum neutrum deventum est ad compaternitatem, licite contrahunt, nisi consuetudo repugnet; separantur autem, si per eorum alterum vel utrumque compaternitas est contracta. H. d. cum cap. Super eo, infra eod.
Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.
Utrum autem filii aut filiae ante vel post compaternitatem geniti possint adinvicem copulari, canones secundum diversorum locorum consuetudines contrarii inveniuntur. Et licet primus canon exinde editus natos post compaternitatem adinvicem copulari prohibeat, alter tamen canon posterius editus primum videtur corrigere, per quem statuitur, ut, sive ante sive post compaternitatem geniti sunt, simul possint coniungi, excepta illa persona duntaxat, per quam ad compaternitatem venitur. Unde tolerabilius nobis videtur, ut secundum posteriorem canonem debeat observari: nisi consuetudo ecclesiae, quae scandalum generet, aliter se habere noscatur.
CAP. II.
Compaternitas, scienter vel ignoranter superveniens inter coniuges, coniugium non dissolvit.
Idem eidem.
Si vir vel mulier scienter vel ignoranter filium suum de sacro fonte susceperint, an propter hoc ab invicem separari debeant et alii copulari, quia nos consulere voluisti, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quamvis generaliter sit institutum, ut debeant separari, quidam tamen, humanius et potius sentientes, aliter statuerunt. Ideoque nobis videtur, quod, sive ex ignorantia sive ex malitia id fecerint, non sunt ab invicem separandi, nec alter alteri debitum debet subtrahere, nisi ad continentiam servandam possint induci: quia, si ex ignorantia id factum est, eos ignorantia excusare videtur; si ex malitia, eis sua fraus non debet patrocinari vel dolus.
CAP. III.
Filii duorum compatrum, per quorum neutrum deventum est ad compaternitatem, licite invicem contrahunt matrimonium; si tamen subest consuetudo, impediens et dirimens talia matrimonia, servanda est loci consuetudo. H. d. secundum intellectum magis communem, attingendo mentem capituli.
Idem Vigiliensi Episcopo.
Super eo, quod a nobis tua fraternitas requisivit de duorum compatrum filiis, respondemus, quod si tales filii fuerint, per quorum alterum vel utrumque parentes ad compaternitatem venerunt, eos coniungi nulla ratione sustineas, et coniunctos pontificali auctoritate ab invicem ipsos non differas separare. Ceterum si per neutrum eorum ad compaternitatem ventum fuerit, de his te volumus consuetudinem tuae metropolitanae ecclesiae vel aliarum circumpositarum inquirere et diligentius imitari, ita quidem, quod, si eiusdem ecclesiae consuetudo habeat inter eos non sustinere coniugium fieri, nec factum firmitatis robur habere, tu simili modo in ecclesia tibi commissa coniugium huiusmodi fieri non permittas, et, si quos taliter coniunctos inveneris, iuxta earundem ecclesiarum consuetudinem ipsos separare ab invicem non omittas. Verum si de consuetudine habeatur, ut talia coniugia sustineantur et permittantur, id in ecclesia tua dissimulare poteris ita, quod nec tuum videaris praestare assensum, quia, sicut grave est antiquam consuetudinem circumadiacentium ecclesiarum super his contemnere, sic quoque gravius videtur, si propter eam huiusmodi coniugiis tuum indulges assensum, quum posset sic in exemplum assumi.
CAP. IV.
Inter patrem baptizati et uxorem levantis, prius ab eo cognitam, contrahitur compaternitas efficax ad matrimonium dirimendum.
Clemens III.
Martinus Bertham duxit in uxorem, Tebergam sibi copulavit Lotharius, qui Berthae et Martini filium de sacro fonte suscepit. L. vero et B. sublatis de medio, M. cum T. praefata contraxit; quaerit a nobis tua fraternitas, utrum tales sint ab invicem separandi. Nos autem consultationi tuae duximus respondendum, quod, quum secundum verbum Domini vir et mulier efficiantur per connubium una caro, liquidum est, Tebergam non posse matrimonialiter copulari Martino, qui compater eius fuerat, cum quo una caro ipsa Teberga noscitur exstitisse. [Super alio etc. (cf. c. 5. de eo, qui cogn. IV. 13.) Dat. Laterani.]
CAP. V.
Compaternitas, per catechismum contracta, impedit matrimonium contrahendum, sed contractum non dirimit.
Idem.
Contracto matrimonio inter P. de Rigale et A. uxorem suam, sicut eiusdem P. nobis conquestio patefecit, quum per biennium insimul habitassent, et filium ex ipsa uxore memoratus P. suscepissset, quidam consanguinei eiusdem A., volentes eam separari a viro, contra matrimonium obiecerunt, asserentes, quod eadem A. in primo sacrati salis pabulo filium quondam concubinae ipsius P. tenuit, quum fuit primum in ecclesia inductus; et propter hoc tuam praesentiam adeuntes dicebant, ipsam debere a viro per tuum iudicium separari. Tua vero fraternitas, sicut accepimus, causa non cognita, iis carnale commercium interdixit, prohibens ipsi P., ne debitum ab uxore requireret. Verum, si constaret ecclesiae, vera esse quae diximus, non ideo tamen contractum matrimonium solveretur, quae res utique vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus praefato P. auctoritate nostra firmiter iniungas, ut memoratam A. sicut uxorem propriam maritali affectione pertractet, et carnale debitum ab ea licenter exigat et persolvat, sive, quod supra dictum est, ipsam A. ante matrimonium contractum cum P., sive postea constiterit hoc egisse; dum tamen, si in fraudem hoc fecerit causa matrimonii separandi, poenitentiam pro praesumptione accipiat, matrimonio in sua firmitate durante.
CAP. VI.
Inter patrem baptizati et levantem seu tenentem baptizatum contrahitur cognatio spiritualis valida ad impediendum, et dirimendum matrimonium postcontractum.
Innocentius III. Episcopo et Archidiacono Linconiensibus.
Veniens ad apostolicam sedem C. Anglicus natione nobis exposuit, quod, quum olim in adolescentia constitutus mulieri cuidam adhaesisset, quam quidam alius ante cognoverat, de consilio matris suae factum est, ut eadem mulier quendam puerum, quem de alia soluta ipse susceperat, de sacro fonte levaret ad suspicionem et infamiam utriusque delendam. Deinde vero, quum in eius amorem vehementius exarderet, absque consilio amicorum eam clanculo desponsavit. Quumque prolem ex ea procreare non posset, et increpationes a patre suo gravissimas sustineret, quod eam desponsando deliquerat revolvens in animo, ipsa dimissa, causa orationis Hierosolymam est profectus. Verum quum idem rediens de partibus transmarinis prolem eam suscepisse de alio invenisset, ei noluit adhaerere; sed propter adulterium, quod commisisse taliter videbatur, ea omnino dimissa, ad longinquam se transferens regionem, et ad Eugubinam tandem veniens civitatem, quandam ibidem cum terra competenti et dote decenti sibi matrimonialiter copulavit, de qua prolem se confessus est suscepisse. Ea propter discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus super his inquiratis diligentius veritatem, et, si constiterit, H. mulierem praedicti viri filium de sacro fonte levasse, antequam eam desponsasset uxorem, vos inter eos divortium, appellatione postposita, celebretis, rei processum nobis per literas vestras fideliter exponentes ut an cum secundo legitime commorari valeat veritate cognita decernere valeamus. [Dat. ap. civitatem Castellanam VIII. Id. Oct. 1198.]
CAP. VII.
Si filii duorum compatrum, per quorum alterum deventum est ad compaternitatem, matrimonium contrahant, separantur, et tempore contractus scientes impedimentum illud denunciare tenentur.
Idem Magistro S. Canonico Herfordensi.
Tua nos duxit discretio consulendos, an natus ante compaternitatem filiam compatris sui vel commatris procedente tempore sibi possit matrimonialiter copulare, et, si cum ea contraxit, et pluribus annis simul permanserit, an postea debeant separari, et an conscii talis matrimonii teneantur illud in publico accusare. Super quo discretioni tuae taliter respondemus, quod huiusmodi personae non matrimonium contrahere, et, si contraxerint, de iuris rigore possunt ab invicem separari, et, qui contractum sciverint, debent ecclesiae illud nunciare. [Dat. Lat. XV. Kal. Apr. 1202.]
CAP. VIII.
Inter baptizatum et filium baptizantis oritur cognatio spiritualis, impediens et dirimens matrimonium inter eos contrahendum. H. d.
Gregorius IX.
Ex literis vestris accepimus, quod, quum M. mulier coram officiali Cantiuariensi Alanum peteret in virum, et se affidatam ab eo ac carnaliter cognitam per testes idoneos probavisset, dictorum tandem testium depositionibus publicatis, idem A. excipiendo proposuit, quod eam habere non poterat in uxorem pro eo, quod ipsum pater mulieris eiusdem, qui sacerdos exstitit, baptizavit. Sed quum idem officialis, exceptione huiusmodi non admissa, diffinitivam tulerit sententiam contra ipsum, et idem ad sedem apostolicam appellaverit, mandamus, quatenus, si est ita, eundem A. super hoc ab impetitione mulieris absolvatis ipsius, eidem mulieri perpetuum silentium imponentes.
TITULUS XII.
DE COGNATIONE LEGALI.
CAP. UN.
Inter adoptatum et filiam adoptantis non potest durante adoptione consistere matrimonium.
Nicolaus ad consulta Bulgarorum.
Si qua per adoptionem mihi soror esse coeperit, quam diu durat adoptio, sane inter me et ipsam nuptiae consistere non possunt. [Si ergo etc.]
TITULUS XIII.
DE EO, QUI COGNOVIT CONSANGUINEAM UXORIS SUAE VEL SPONSAE.
CAP. I.
Affinitas, superveniens post matrimonium contractum, non solvit matrimonium, sed exactionem debiti impedit, et crimen incestus inhabilitat quoad matrimonium contrahendum.
Ex concilio apud Metiam.
Si quis cum filiastra sua scienter fornicatus fuerit, nec a matre debitum petere, nec filiam unquam habere potest uxorem; nec filiastra, nec ille ullo unquam tempore alii se poterunt matrimonio copulare. Attamen uxor eius, si ita voluerit et si se continere non potest, si postea quam cognoverit, quod cum filia vir eius fuit in adulterio, carnale commercium cum eo non habuerit, potest alii nubere.
CAP. II.
Affinitas, superveniens per illicitum coitum, dissolvit sponsalia de futuro, sed non matrimonium; et incestuosus contrahere non potest.
Alexander III. Pictaviensi Episcopo.
Veniens ad nos P. praesentium lator nobis fraternitatis tuae literas praesentavit, ex quarum tenore perpendimus, quod quandam duxerat in uxorem, quam quidam dissuaserunt ei per mensem, ex quo eam duxerat, carnaliter cognoscere. Contigit autem, sicut dixit, quod pater iussit uxorem suam, quae sponsae mater erat, in huius lecto iacere, quam diabolo suggerente cognovit. Transacto vero mense tam pater quam alii propinqui coegerunt, ut matrimonium cum sponsa sua consummaret, quod facere noluit, donec tecum super hoc loqueretur. Tu vero audita eius confessione ipsum cum literis tuis ad sedem apostolicam transmisisti, [consulens, si illam habere debet pro uxore, cuius matrem cognoverat, et quae sibi esset poenitentia iniungenda.] Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si occultum esset huiusmodi peccatum, non posset matrimonium rescindere, quod publice contraxisset. Verum si publicum est, quod matrem sponsae suae cognovit, et sponsae nunquam carnaliter adhaesit, imponenda est ei poenitentia paulo maior quam pro adulterio, qua peracta, vel parte ipsius, poterit ex dispensatione cum alia matrimonium contrahere, et illa alii nubere, et pater sponsae, si vult, potest factum dissimulare. Ceterum si sponsam cognovit antequam matrem vel post, nunquam eam vel aliam potest accipere in uxorem.
CAP. III.
Non separatur matrimonium ad dictum unius, asserentis, affinitatem inter coniuges praecessisse.
Idem.
De illo autem, qui uxorem fratris sui, antequam ei matrimonio iungeretur, se proposuit cognovisse, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, nisi hoc publicum et notorium fuerit aut idoneis testibus comprobatum, praedictum matrimonium occasione illa ipsum impetere non permittas. Super eo vero, quod asseris, Sarracenum quendam de muliere Christiana, quam per quatuordecim annos retinuerat filios suscepisse discretioni tuae duximus respondendum, quod tam Sarracenus quam mulier pro tanto excessu gravi sunt animadversione plectendi.
CAP. IV.
Incestuosus matrimonium contrahere non debet; sed, si contrahit, tenet. Et tunc tenetur reddere, sed non potest debitum exigere; et non minus tenetur uxori necessaria administrare.
Coelestinus III.
Transmissae nobis tuae literae demonstrarunt, quod G. lator praesentium, uxore sua defuncta, filiam eius, privignam videlicet propriam, copula carnali cognovit; postmodum vero aliam legitimam accipiens in uxorem, non iam occulte cum privigna praedicta, sed publice, tanquam canis ad vomitum rediens, illicitam rem committere non expavit. Quia vero super his consilium requisisti, de consilio fratrum nostrorum praesenti pagina respondemus, quod suae legitimae uxori cohabitans, et necessaria subministrans, non cognoscat eam, quamdiu vixerit, nisi ab ea fuerit requisitus, et tunc ad ipsam non sine gravi cordis sui dolore accedat; qui etiam pro incestu et adulterio, donec cum ea permanserit, iuxta moderamen tui arbitrii poenitentiam agens, postmodum, si supervixerit ei, perpetuo sine spe coniugii permanebit.
CAP. V.
Non separatur matrimonium ad confessionem coniugum, qui dicunt affinitatem processisse, etiamsi rumor viciniae consentiat. Et est casus multum allegabilis et notabilis.
Idem.
Super eo vero, quod postulas, utrum coniugatus, qui ante contractum matrimonium uxoris suae consanguineam vel propinquam carnali commixtione cognovit, quum id fateatur uterque, et aliqua pars viciniae hoc acclamare dicatur, sit ab uxore sua iudicio ecclesiae separandus, tuae fraternitati respondemus, quod, si aliter veritas ordinario iudicio venire non potuerit in lucem, propter eorum confessionem tantum vel rumorem viciniae separari non debeat, quum et quandoque nonnulli inter se contra matrimonium velint colludere et ad confessionem incestus facile prosilirent, si suo iudicio crederent per iudicium ecclesiae concurrendum. Rumor autem viciniae non adeo est iudicandus validus, quod, nisi rationabiles et fide dignae probationes accedant, possit bene contractum matrimonium irritari. [Tertio loco etc. (cf. c. 3. de praesumpt. II. 23.) Dat. Laterani.]
CAP. VI.
Affinitas superveniens non dissolvit sponsalia de praesenti.
Innocentius III. Praeposito Magdeburgensi.
Discretionem tuam in Domino commendamus, quod in his, quae dubia reputas vel obscura, sedem consulis apostolicam, ut in eis de cetero ipsius auctoritate procedas. Sane in audientia nostra ex parte tua fuit propositum, quod quidam [vir] cum muliere quadam legitime per verba de praesenti contraxit, quam postmodum a se incognitam cuidam consanguineo suo tradidit, in quantum potuit renitentem. Ille vero cum ipsa, licet invita, matrimonii solennia celebravit; sed mulier quam cito fuit reddita libertati, aufugit ab eo, et se priori viro vel priorem sibi restitui cum instantia postulavit. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod et viro pro tam turpi facinore gravis est poenitentia iniungenda, et mulier ipsa propter publicam honestatem est monenda sollicite, ut nec primum repetat, cuius consanguineus eam, licet invitam, cognovit, nec redeat ad secundum, cui non potest propter reatum adulterii commisceri; sed in continentia maneat, donec prior fuerit viam universae carnis ingressus. Quodsi forsitan ad id induci nequiverit, vir prior cogatur redire ad ipsam, et maritali eam affectione tractare, quum adulterium ei non possit obiicere, qui eam adulterandam tradidit, praesertim invitam. Nam etsi secundum evangelicam veritatem nunquam, nisi propter fornicationis causam, aut vir uxorem, aut uxor possit dimittere virum: non tamen semper propter causam eandem vel uxor virum, vel vir dimittere potest uxorem, quum possit exceptione vel replicatione legitima impediri. Sed nec affinitas, quae post contractum legitime matrimonium inter virum et uxorem inique contrahitur, ei debet officere, quae huiusmodi iniquitatis particeps non exsistit, quum suo iure non debeat sine sua culpa privari; quanquam a quodam praedecessore nostro dicatur in simili casu fuisse distinctum, utrum videlicet incestus vel adulterium manifestum fuerit, an occultum, aliis asserentibus, inter gradum proximum et remotum esse potius distinguendum.
CAP. VII.
Copula carnalis, habita cum puella septem annorum, dirimit matrimonium postea contractum cum consanguinea. H. d. secundum unum intellectum.
Idem Bisuntinensi Archiepiscopo.
Fraternitati tuae super tribus capitulis sedem consulenti apostolicam, ad cuius consilium est in rebus dubiis a cunctis fidelibus recurrendum, scriptis praesentibus respondemus. In primo Divortii sententiam approbamus, quam in eum canonice promulgasti, qui illam sibi postea copulare praesumpsit, cuius antea sororem adhuc septennem, contractis sponsalibus, extraordinaria libidine noscitur polluisse. [Presbyteros etc. cf. c. 6. de cler. exc. V. 27. Dat. Ferentini XII. Kal. Iun Ao. VI. 1203.]
CAP. VIII.
Affinitas, causata ex copula illicita, rumpit sponsalia praecedentia, et privat facultate contrahendi matrimonium.
Idem Episcopo Gerundensi.
Ex literis fraternitatis tuae accepimus, quod G. lator earum, matrem puellae, quam infra nubiles annos desponsaverat in uxorem, carnaliter saepe cognovit, et post carnali commixtione puellam tractavit adultam. Unde ipsius viri animae provideri humiliter postulasti, et utrum mulieri ad secundas nuptias ipso vivente liceat convolare, quum hoc factum publicum et notorium habeatur. Nos autem eidem viro poenitentiam iniungi fecimus pro peccato, consultationi tuae taliter respondentes, quod, si ita res se habet, eis ab invicem penitus separatis, mulier alteri viro non nubat, si postquam novit viri et matris delictum, se carnaliter ei non erubuit commisceri. Vir etiam et mater mulieris ipsius nunquam debent ad alias nuptias convolare, sed semper continentiam servare tenentur, et enorme deflere delictum, quod pro tam nefanda libidine contraxerunt, praesertim si circa personas huiusmodi de lapsu carnis minime timeatur. [Dat. Ferentini XIII. Kal. Iul. 1203.]
CAP. IX.
Idem quoad titulum dicit, quod decretalis supr. proxima.
Idem Archiepiscopo Magdeburgensi.
Veniens ad apostolicam sedem E. laicus, lator praesentium humili nobis confessione proposuit, quod, quum olim tempore infantiae suae de consilio amicorum quandam puellam se ducturum iuraverit in uxorem, quam cito ad legitimam pervenisset aetatem, pater puellae, confoederatione huiusmodi fideiussorum obligatione hinc inde firmata, eum in propria domo recepit, et nutrivit insimul cum puella. Deinde vero ex conversatione diutina, totius domus familiaritatem adeptus sorori puellae, cui se iuraverat fore maritum, instinctu generis seductoris humani carnaliter se coniunxit. Tandem amicorum suorum devictus instantia, quam iuraverat in uxorem accepit, et nuptiis celebratis, quando se illi opportunitas ingerebat, cognoscebat utramque. Verum licet in praesentia tua super hoc fuerit accusatus, convinci tamen non potuit, nec suum voluit confiteri delictum; nunc autem reversus ad cor et poenitens de commissis, salutis suae consilium requirit impendi, ne tanquam equus et mulus, quibus nullus est intellectus, in animae suae periculum videatur errare. Quum igitur non tantum a malo, sed etiam ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, praedicto E. pro huiusmodi enormitatis excessu iniuncta poenitentia competenti, consulas ei, monens illum salubriter et inducens, ut de cetero abstineat ab utraque. [Dat. Anagniae VII. Id. Oct. 1203.]
CAP. X.
Affinitas superveniens non dissolvit matrimonium.
Idem Archiepiscopo Strigoniensi.
Tuae fraternitatis devotio postulavit per sedem apostolicam edoceri, utrum is, qui cum sorore legitimae coniugis fornicatur, cum uxore possit postmodum commorari, et exigere debitum ac solvere requisitus, vel propter hoc debeat matrimonium separari. Nos igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod uxor, ut a commixtione viri abstineat propter publicam honestatem, et in continentia maneat, donec vir viam universae carnis ingressus fuerit, diligentius est monenda. Quodsi forte commonitioni parere recusans talis fuerit, ut de lapsu timeatur ipsius, vir eius poterit et debebit, tamen cum Dei timore, debitum ei solvere coniugale, quum affinitas, post matrimonium inique contracta, illi nocere non debeat, quae iniquitatis particeps non exsistit, unde iure suo non debet sine culpa privari, [quanquam dicatur etc. Consuluisti etc. cf. c. 3. Ut lite non cont. II. 6. Dat. Rom. etc. 1206.]
CAP. XI.
Summatum est supr. capitulo proximo.
Gregorius IX. Episcopo Pictaviensi.
Iordanae mulieris petitio continebat, quod I. laicus cum ipsa, quae nondum decimum aetatis suae annum compleverat, per verba de futuro contraxit, et, ea infra eiusdem anni spatium carnaliter cognita, matrem ipsius sibi matrimonialiter copulare, et ad damnatae commixtionis amplexus procedere non expavit. (Et infra:) Quare praefata I. supplicavit, ut, quum carnis stimulis resistere nequeat, sibi, ne iure suo sine sua propria culpa fraudetur, providere salubriter dignaremur. Ea propter mandamus, quatenus, si res ita se habet, utrumque ipsorum ad vovendam perpetuam continentiam attente moneas et inducas, et, si ad eam induci nequiverint, memoratum I., iniuncta ei primitus pro commisso incestu poenitentia competenti, ut eidem cohabitet, et coniugale debitum reddat exactus, ecclesiastica censura compellas.
TITULUS XIV.
DE CONSANGUINITATE ET AFFINITATE.
CAP. I.
Separatur matrimonium, contractum inter affines primi generis et quarti gradus.
Alexander III. Cassiensi Abbati.
Ex literis tuis ad nos directis accepimus, quod, quum quidam secreto quandam viduam subarrhasset, et carnaliter cognovisset, cohabitasset cum ea per annum, mundualdus virum mulieris traxit in causam, proponens, quod illam, in potestate sua positam, quasi fornicariam cognovisset, tunc vir et mulier iuramento firmaverunt, quod ab anno alter in alterius copulam maritalem consenserat, et de cetero sicut vir et mulier insimul cohabitarunt. Quum autem nec iuramento [iam dictae] mulieris procurator fidem habuerit, exegit eam publice subarrhari. Tandem quum vir paratus esset eam in conspectu ecclesiae subarrhare, surrexerunt duo proponentes, quod iste, qui eam subarrhare volebat, priorem virum quarto gradu consanguinitatis attingit. Unus autem ita se audivisse iuravit; alius autem noluit id iuramento firmare. Et ob hoc, licet ille praefatam mulierem subarrhare distulerit, minime tamen ab eius cohabitatione discessit. Processu vero temporis ad instantiam mundualdi praefatus [vir] publice matrimonium celebravit, et postmodum cum uxore fere per annum permansit. Nunc autem quaestio prima revixit, et iuraverunt duo coram archipresbytero Plumbarolae, velut dicis, quod primus vir fuit superstiti quinto consanguinitatis gradu coniunctus. Unde, quia diversi diversa sentiunt, quid agendum sit in hoc casu, nostris literis quaeris edoceri. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utramque partem ante tuam praesentiam convoces, et facias testes coram te iurare, [et] adhuc inquiras, a quibus et quando didicerint quod testantur. Si vero post motam quaestionem didicerint, non est iam dictum matrimonium dissolvendum; similiter nec si ab accusatoribus matrimonii didicerint. Inquisita vero diligentius veritate, si per testes circumspectos et omni exceptione maiores inveneris, quod primus vir superstitem quarto gradu consanguinitatis attingit, non differas divortii sententiam promulgare. Aeque enim, ut canones dicunt, abstinendum est a consanguineis uxoris, ut propriis, usque ad septimum gradum. Ceterum tuam prudentiam volumus non latere, quod personae idoneae nominandae sunt et gradus distinguendi ab utroque latere [et] computandi; non sunt causae matrimonii tractandae per quoslibet, sed per iudices discretos, qui potestatem habeant iudicandi, et statuta canonum super his non ignorent.
CAP. II.
Affinitas superveniens, de qua saltem constat per famam, solvit sponsalia de futuro.
Urbanus III. Burdegalensi Archiepiscopo.
Super eo, quod iuvenem quendam asseris puellam quandam nondum nubilem fide interposita desponsasse, quae, iam facta nubilis, eum repetit, et ille excipit dicens, se non debere eam ducere pro eo, quod, postquam puellam affidavit eandem, carnaliter propinquam ipsius cognovit, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si manifestum est, eundem iuvenem cognovisse propinquam praedictae puellae, vel, si non est manifestum, fama tamen loci hoc habet, quum esset sponsa tantummodo de futuro, idem iuvenis ab eius impetitione [potest et] debet absolvi.
CAP. III.
Si dispensatur cum aliquo, ut possit contrahere in certo gradu alias prohibito, requiritur, quod uterque contrahentium toto gradu distet a stipite, praesertim si hoc habet cousuetudo.
Coelestinus III.
Quod dilectio tua (Et infra:) Quaesivisti, autem a nobis utrum is, qui a stipite per descendentem lineam sexto vel septimo gradu distat, possit ei, quae ex altera parte per lineam descendentem ab eodem stipite secundo vel tertio gradu distat, matrimonialiter copulari, propter indulgentiam felicis memoriae Adriani Papae, tunc Albanensis episcopi, in Norwegiam apostolicae sedis legati, qua permissum est hominibus terrae illius in sexto gradu coniungi. Quod tibi videtur convenienter posse fieri secundum regulam, a quibusdam doctoribus approbatam, qua dicitur: quoto gradu quis distat a stipite, et a quolibet, per aliam lineam descendentium ab eodem, quum tamen de consuetudine terrae, si quando talis casus emerserit incolae terrae propter proximiorem gradum coniunctos separent, et impediant copulari volentes, sicut literarum tuarum series demonstravit. Nos itaque sic consultationi tuae respondemus, quod indulgentia illa sic est intelligenda, quod uterque coniungendorum distet a stipite sexto gradu, cognatione secundum canones computata. Si vero alter sexto vel septimo gradu distat a stipite, alter autem secundo vel tertio gradu, coniungi non debent. Unde in hac parte consultius duximus multitudini et observatae consuetudini deferendum, quam aliud in dissensionem et scandalum populi statuendum, quadam adhibita novitate.
CAP. IV.
Infideles, coniuncti in gradu prohibito a lege canonica, post baptismum non separantur.
Innocentius III. Archiepiscopo et capitulo Tirensibus.
De infidelibus ad fidem conversis nos consulere voluistis, utrum, si ante conversionem suam secundum legis veteris instituta vel traditiones suas circa gradus consanguinitatis, a canone denotatos, coniuncti fuerint, separari debeant post baptismum. Super hoc igitur Consultationi tuae duximus respondendum, quod matrimonium, sic ante conversionem contractum, non est post baptismi lavacrum separandum, quum a Iudaeis Dominus requisitus, si liceret uxorem ex quacunque causa dimittere, ipsis respondit: “Quos Deus coniunxit homo non separet,” per hoc innuens, esse matrimonium inter eos. [Dat. Lat. III. Kal. Ian. 1198.]
CAP. V.
Consanguinei mariti cum consanguineis uxoris licite contrahunt. Hoc primo. In gradibus prohibitis non possunt matrimonia contrahi, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc secundo.
Idem Rosanensi Archiepiscopo.
Quod super his articulis, qui tibi aliquam dubitationem inducunt, nostrum ducis consilium requirendum, et ad ea exsequenda, quae officium postulant pastorale, apostolicae sedis procuras auxilium invocare, sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendamus, et postulationibus tuis grato animo respondemus. Significasti siquidem nobis, quod in dioecesi tua pater et filius matrem et filiam, duo cognati duas cognatas, avunculus et nepos duas sorores ducunt in coniuges, et maritus et uxor simul baptizant puerum alienum. Quidam praeterea tuae dioecesis infra tertium et septimum gradum consanguinitatis se contingentes, adinvicem matrimonium contrahunt, hoc sibi licere de antiqua consuetudine asserentes. [(Et infra:)] Super eo igitur, quod pater et filius cum matre et filia, et duo cognati cum duabus cognatis, avunculus et nepos cum duabus sororibus contrahunt matrimonia, taliter tibi duximus respondendum, quod, licet omnes consanguinei viri sint affines uxoris, et omnes consanguinei uxoris sint viri affines, inter consanguineos tamen uxoris et consanguineos viri ex eorundem, scilicet viri et uxoris, coniugio nulla prorsus affinitas est contracta, propter quam inter eos matrimonium debeat impediri. (Et infra:) Ne autem infra gradus prohibitos matrimonium contrahatur, debes publice inhibere, et praesumptores ecclesiastica districtione punire, non obstante consuetudine, quae dicenda est potius corruptela. [Quum autem etc. Dat. Lat. II. Kal. Ian. 1199.]
CAP. VI.
Non valet dispensatio, obtenta a Papa super matrimonio inter consanguineos contracto, si ibi causa falsa sit expressa, nisi postea eam Papa confirmaret. H. d. secundum verum et communem intellectum.
Idem.
Quia circa (Et infra: [cf. c. 6. de bigam. I. 21.]) Porro de nobili viro N., pro cuius dispensatione, indulgentia scilicet remanendi cum ea, quae ipsum quinto consanguinitatis gradu contingit, a sede apostolica obtinenda falsa nobis causa fuerat allegata, proles videlicet, quum tamen ante dispensationem obtentam unica filia, quam habeat, viam fuerit universae carnis ingressa, prout tua consultatio continebat, dissimulare poteris, ut remaneat in copula sic contracta, quum ex separatione, sicut asseris, grave videas scandalum imminere. [Tu denique etc. Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. VII.
Testes, qui de consanguinitate deponunt, computationem debent a stipite vel germine incipere.
Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum illorum sufficiat testimonium ad matrimonium dirimendum, qui consanguintatis gradus ab avunculo et nepote, videlicet fratris filio vel sororis, quum de fratribus vel superioribus nihil noverint vel audiverint, inceperint computare. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum coniugium multum favoris obtineat, testes, qui, ad divortium celebrandum producti, consanguinitatis gradus computant, a stipite debent incipere, id est a parentibus vel germanis, et sic per ordinem distinguere gradus, nominibus propriis vel aequipollentibus indiciis designando personas, praesertim quum saepius testimonium perhibeant de auditu. Quod quia minus est validum, non est in articulo huiusmodi nimium laxanda facultas, quum, qua ratione computationem inciperent a secundo, eadem [ratione] ab ulterioribus inchoarent. [Consequenter etc. (cf. c. 26. de spons. IV. 1.) Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
CAP. VIII.
In secundo et tertio affinitatis genere tollitur prohibitio, quae olim erat in matrimonio contrahendo. Similiter tollitur prohibitio de sobole suscepta ex secundis nuptiis, quae olim non poterat contrahere cum cognatione prioris viri. Et prohibitio coniugii ultra quartum consanguinitatis et affinitatis gradum non extenditur. H. d. iste textus, qui quotidie allegatur, et est singularis in materia sua.
Idem in concilio generali.
Non debet reprehensible iudicari, si secundum varietatem temporum statuta quandoque varientur humana, praesertim quum urgens necessitas vel evidens utilitas id exposcit, quoniam ipse Deus ex his, quae in veteri testamento statuerat, nonnulla mutavit in novo. Quum ergo prohibitiones de coniugio in secundo et tertio affinitatis genere minime contrahendo, et de sobole, suscepta ex secundis nuptiis, cognationi viri non copulanda prioris, et difficultatem frequenter inducant, et aliquando periculum pariant animarum, quum cessante prohibitione cesset effectus: constitutiones super hoc editas sacri approbatione concilii revocantes, praesenti constitutione decernimus, ut sic contrahentes de cetero libere copulentur. Prohibitio quoque copulae coniugalis quartum consanguinitatis et affinitatis gradum de cetero non excedat, quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest absque gravi dispendio huiusmodi prohibitio generaliter observari. Quaternarius vero numerus bene congruit prohibitioni coniugii corporalis, de quo dicit Apostolus, quod vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, neque mulier habet potestatem sui corporis, sed vir, quia quatuor sunt humores in corpore, qui constant ex quatuor elementis. Quum ergo iam usque ad quartum gradum prohibitio coniugalis copulae sit restricta, eam ita volumus esse perpetuam, non obstantibus constitutionibus super hoc dudum editis vel ab aliis vel a nobis, ut, si quis contra prohibitionem huiusmodi praesumpserit copulari, nulla longinquitate defendatur annorum, quum diuturnitas temporum non minuit peccatum, sed auget, tantoque sunt graviora crimina, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam.
CAP. IX.
Distans a stipite quarto gradu vel citeriori, cum distante quinto vel ulteriori contrahere potest. H. d. cum glossa.
Gregorius IX.
Vir, qui a stipite quarto gradu, et mulier, quae ex alio latere distat quinto, secundum regulam approbatam, qua dicitur: quoto gradu remotior differt a stipite, et a quolibet per aliam lineam descendentium ex eodem, licite possunt matrimonialiter copulari.
TITULUS XV.
DE FRIGIDIS ET MALEFICIATIS, ET IMPOTENTIA COEUNDI.
CAP. I.
Si, marito provocante ad divortium, et se impotentem asserente, mulier hoc idem fatetur, servata solennitate canonica matrimonium indistincte dirimitur. Sed si decipiatur ecclesia, primum matrimonium reparatur. Si vero muliere agente vir asserat se potentem, nisi per aspectum corporis vel alio indubitato modo convincatur; mulier non auditur. Sed si vir hoc idem confitetur vel convincitur, matrimonium separatur, et mulieri contrahendi licentia datur. H. d. secundum Hostiensem.
Ex Brocardico libr. XIX.
Accepisti mulierem et, per aliquod tempus habuisti, per mensem aut per tres, aut postremo per annum, et nunc primum dixisti, te esse frigidae naturae ita, ut non potuisses coire cum illa, nec cum aliqua alia; et si illa, quae uxor tua esse debuit, eadem affirmat, quae tu dicis, et si probari potest per verum iudicium, ita esse ut dicitis, separari potestis, ea tamen ratione, ut, si tu post aliam acceperis, reus periurii diiudiceris, et iterum post peractam poenitentiam priora connubia reparare debebis. Illa autem, si prior post annum aut dimidium ad episcopum aut ad eius missum se proclamaverit, dicens, quod non cognovisses eam, et negat, aliquam commixtionem inter vos esse, tu autem contrarium affirmas, tibi credendum est eo, quod caput es mulieris, quia, si se proclamare voluit, cur tamdiu tacuit? Cito enim et in parvo tempore scire mulier potuit, si secum coire potuisses. Si autem se statim in ipsa novitate, post mensem aut postremum post duos, ad episcopum aut ad eius missum proclamaverit, dicens: volo esse mater, volo filios procreare, et ideo maritum accepi, sed vir, quem accepi, frigidae naturae est, et non potest illa facere, propter quae illum accepi: si probari potest per rectum iudicium, separari potestis, et illa, si vult, nubat in Domino.
CAP. II.
Impotens ad copulam est impotens ad contrahendum matrimonium, sive sit impedimentum aetatis sive naturae.
Alexander III. Ambianensi Episcopo.
Quod sedem apostolicam consulis super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde fraternitas non parum commendanda videtur. Ex tua siquidem parte nobis est intimatum, quod quaedam mulier tui episcopatus cuidam viro nupsit, ignorans, quod propter utriusque inguinis rupturam genitalia eius essent abscissa, nec ab eo cognita fuisset, qui utique modo factus leprosus se pariter et sua domui reddidit infirmorum. Mulier vero, ad domum paternam reversa, sicut iuvenis alii viro nubere desiderat et coniugali faedere coniungi. Verum licet Romana ecclesia non consueverit propter naturalem frigiditatem aut propter alia maleficia legitime coniunctos dividere, si tamen consuetudo generalis Gallicanae ecclesiae habet, ut huiusmodi matrimonia dissolvantur, nos patienter tolerabimus, si secundum illam consuetudinem eidem mulieri cui voluerit nubendi in Domino concesseris facultatem. Sicut enim puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio: sic quoque qui impotentes sunt minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur. [Sane de canonico etc. cf. c. 10. de regul. III. 31.]
CAP. III.
Naturale impedimentum ad coitum, irreparibile arte medicorum, matrimonium impedit.
Idem.
Ex literis tuis accepimus, quod quidam sedecim annorum vel eo amplius quandam annorum tredecim duxit in uxorem, qui quum debitum reddere deberet, et non posset, mulier tam gravem infirmitatem contraxit, ut omnino viro sit facta inutilis, et instrumentum eius sit impeditum ita, quod vir ei commisceri non potest. Respondemus igitur, quod, si vitium illud mulier a natura contraxit, nec ope medicorum poterit adiuvari viro aliam accipiendi liberam tribuas facultatem. Si vero ex culpa viri hoc provenit, licet non sit tutum indulgeri ei, ut aliam accipiat: tamen sub dissimulatione poteris sustinere, quia tutius est unam tamquam uxorem habere, quam cum multis peccare.
CAP. IV.
Contrahens scienter cum impotenti ad copulam, ab ea non separatur.
Lucius III.
Consultationi tuae, qua nos consuluisti, utrum feminae clausae, impotentes commisceri maribus, matrimonium possint contrahere, et, si contraxerint, an debeat rescindi, taliter respondemus, quod, licet incredibile videatur, quod aliquis cum talibus contrahat matrimonium, et quamvis de huiusmodi expressum canonem non habeamus, sacrosancta Romana tamen ecclesia consuevit in consimilibus iudicare, ut quas tanquam uxores habere non possunt habeant ut sorores. Verumtamen talibus artificio aliquando consuevit succurri, ut valeant apte reddere debitum et accipere.
CAP. V.
Si de impotentia coeundi constet, statim matrimonium separatur; alias cohabitabunt coniuges per triennium. Et si cum septima manu propinquorum iurant, quod dederunt operam carnali copulae, et non potuerunt coniungi: statim separantur. Ita communiter summatur.
Coelestinus III.
Laudabilem (Et infra: [cf. c. 2. Ut lite pend. II. 16.]) Sollicite quoque ad ultimum Requisisti, quantum tempus indulgendum sit naturaliter frigidis ad experientiam copulae nuptialis, in qua si defecerint, separantur. Nos vero, quamvis in antiquis tam canonibus quam legibus super hoc diversa tempora concedantur, id tamen in praesenti consultatione sentimus, ut, si naturaliter frigidus non potest illa, quam duxit, uti pro coniuge, a tempore celebrati coniugii, si frigiditas prius probari non possit, secundum authenticum legale cohabitent per triennium. Quo elapso, si nec tunc cohabitare voluerint, et iuxta decretum Gregorii mulier, si per iustum iudicium de viro probare potuerit, quod cum ea coire non possit, accipiat alium; si autem ille aliam acceperit, separentur. Quod si ambo consentiant simul esse, vir eam, etsi non ut uxorem, saltem habeat ut sororem. Si autem, quod nunquam se invicem cognoverint, ambo fatentur, cum septima manu propinquorum vel vicinorum bonae famae, si propinqui defuerint, tactis sacrosanctis evangeliis uterque iureiurando dicat, quod nunquam per carnis copulam una caro effecti fuissent, et tunc videtur, quod mulier valeat ad secundas nuptias convolare. Verum si ille aliam duxerit, tunc hi, qui iuraverant, rei periurii teneantur, et peracta poenitentia cogantur ad connubia priora redire. [Denique etc. cf. c. 1. de except.II. 25.]
CAP. VI.
Propter arctationem mulieris, si apparet, quod praeter divinum miraculum absque periculo corporali habilis reddi non potest, separatur matrimonium, redintegratur tamen, si postea appareat, ecclesiam fuisse deceptam.
Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo.
Fraternitatis tuae literas recepimus, continentes, quod O. mulier cuidam viro matrimonialiter nupsit, cum quo per multos annos morata, non potuit carnaliter ab ipso cognosci. Licet autem per archipresbyterum tuum super hoc fuisses edoctus, tu tamen, volens super hoc habere certitudinem pleniorem, quasdam matronas suae parochiae providas et honestas ad tuam praesentiam evocasti, districte illis iniungens sub periculo animarum, ut mulierem ipsam prudenter inspicerent, et perquirerent diligenter, utrum idonea esset ad viriles amplexus; quae tandem in fide sua tibi asseruere constanter, quod eadem mulier nunquam poterat esse mater aut coniux, tanquam cui naturale deerat instrumentum. Unde inter ipsam et virum illum divortium celebrasti, mulierem ipsam inducens, ut ad religionem aliquam se transferret perpetuam continentiam servatura, et viro licentiam tribuisti, ut uxorem duceret in nomine Domini, quia pater fieri cupiebat. Contigit autem postea, quod mulier eadem invenit qui seras huiusmodi reseravit, et abiiciens continentiam, quam promisit, et quae alium virum habuerat, G. latori praesentium supernupsit, pro quibus humiliter supplicasti, ut cum eis misericorditer ageremus. Quamvis igitur semiplene nobis expresseris, quomodo dicta mulier se promiserit continentiam servaturam, utrum videlicet simplici verbo, an voto solenni, utrumve ad religionem transierit, ut promisit, an contra promissionem suam in domo remanserit, et qualiter seras illas fecerit reserari, utrum videlicet artificio medici, an concubitu viri, seu alio quolibet modo: nos tamen, perspicaciter attendentes, quod impedimentum illud non erat perpetuum, quod praeter divinum miraculum per opus humanum absque corporali periculo potuit removeri, sententiam divortii per errorem, licet probabilem, novimus esse prolatam, quum pateat ex postfacto, quod ipsa cognoscibilis erat illi, cuius simili commiscetur, et ideo inter ipsam mulierem et primum virum dicimus matrimonium exstitisse. Quare inter eam et praefatum G. matrimonium non esse censemus, eosque praecipimus ab invicem separari. Et si praedicta mulier ad religionem transivit, sicut asserit promisisse, primus vir, qui non cognovit eandem, cum ea remaneat, cum qua postmodum ecclesiae auctoritate contraxit; alioquin idem vir, ea dimissa, quam postea superduxit, debet ad illam redire, cum qua primo contraxit nisi se voto mulier illa constrinxerit ad continentiam observandam, ut intelligatur per hoc cum praefato G. fornicata fuisse, vel nisi se fornicario modo alii viro miscuerit, ut primus vir praetextu fornicationis, quam [ipsa] commisit, eius velit consortium declinare. Nam si tantum simplici verbo se promisit continentiam servaturam, et postea in conspectu ecclesiae nupsit memorato G., quamdiu articulus iste dubitabilis erat, praesumi non debet, quod fornicaretur cum illo, sed amodo non debet cum illo aliquatenus remanere. Per haec autem quaestionem illam noveris esse solutam, qua quaeritur, utrum ea, quae adeo arcta est, ut nulli possit carnaliter commisceri, nisi per incisionem aut alio sibi modo violentia inferatur, non solummodo levis, sed forte tam gravis, ut ex ea mortis periculum timeatur, ad matrimonium contrahendum debeat idonea perhiberi. Similiter illa, quae viro, cui nupserat, adeo arcta est, ut nunquam ab eo valeat deflorari, si ab eo sit per iudicium ecclesiae separata, et nubat alteri [viro], cui arcta non sit, et per frequentem usum secundi reddatur etiam apta primo, utrum ad eum redire debeat, cum quo prius foedus inierat coniugale. De talibus autem non est facile iudicandum, quum finale iudicium pendeat ex futuro. Tu ergo, secundum quod superius est distinctum, facias quod decrevimus per censuram ecclesiasticam appellatione postposita firmiter observari. [Dat. Ferentini V. Non. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. VII.
Si uxor dicit, virum, cui cohabitavit per triennium, non habere potentiam coeundi, eis hoc iurantibus cum septima manu propinquorum, matrimonium separatur. H. d. inhaerendo verbis literae.
Honorius III.
Literae vestrae nobis exhibitae continebant, quod, quum causa matrimonii, quae inter M. mulierem et A. eius virum Atrebatensis dioecesis vertitur, vobis fuisset a bonae memoriae Innocentio Papa praedecessore nostro commissa, dicta M. proposuit, coram vobis, quod, quum iam octo annis elapsis dicto A. fuisset matrimonialiter copulata, et diu cohabitasset eidem, nunquam tamen, licet esset viripotens, ab eo cognita fuerat, sed adhuc integra permanebat, eo, quod praedictus vir eius non habebat potentiam coeundi; quare petebat, inter eos divortium celebrari. Praedictus vero A. nihilominus fatebatur, quod illam nunquam cognoverat, licet ad eius obsequium se facilem exhibuerit et paratam, sed tamen se habere potentiam cognoscendi alias asserebat. Vos vero, ne id forte confiterentur in fraudem, a matronis bonae opinionis, fide dignis ac expertis in opere nuptiali, dictam fecistis inspici mulierem, quae perhibuerunt testimonium, ipsam adhuc virginem permanere. Postmodum per presbyterum, de cuius parochia vir praedictus exstitit, fecistis diligenter inquiri, utrum vir ipse aliquam cognovisset, nec per inquisitionem ipsam vobis constare potuit, aliquam esse carnaliter cognitam ab eodem. Muliere autem instanter requirente divortium, et dicente, quod mater esse volebat, et filios procreare, proponente vero viro, quod paratus erat stare consilio et voluntati ecclesiae, iniunxistis eisdem, ut humiliter reciperent et agerent poenitentiam de commissis, et sic forte placeret Deo, qui matrimonii fuit institutor et auctor, ut opus matrimonii consummarent; qui post plures terminos, ad commanendum sibi a vobis indultos, ad vestram reversi praesentiam, consona voce dixerunt, quod non poterant carnaliter commisceri. Propter quod de ipsorum consensu causam huiusmodi apostolico duxistis iudicio relinquendam. Quocirca vobis iterato per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, et constiterit vobis, praefatum virum et mulierem infra praedictos annos per continuum triennium insimul habitasse, ipsis cum septima propinquorum manu firmantibus iuramento, se commisceri carnaliter nequivisse, proferatis divortii sententiam inter eos.
TITULUS XVI.
DE MATRIMONIO CONTRACTO CONTRA INTERDICTUM ECCLESIAE.
CAP. I.
Matrimonium, contra interdictum ecclesiae vel iudicis factum seu contractum, propter hoc solum non dirimitur, imponitur tamen poenitentia sic contrahentibus, et separantur, donec cognoscatur de causa interdicti. H. d. in effectu totus iste titulus.
Alexander III. Paduano Episcopo.
Literae, quas tua nobis fraternitas destinavit, expresse declarant, quod, quum quidam parochianus tuus sororem suam iam nubilem cuidam se daturum in uxorem, ea praesente et consentiente, praestito iuramento firmasset, et illa, non post multos dies dona et munera viri secundum morem terrae sponte suscipiens, ipsum tanquam proprium virum saepe amplexata fuisset, tandem mortuo fratre a proprio viri sui fratre se desponsari permisit, et, quod ab illo cognita fuisset, mendaciter asseverat. Quumque ei prohibuisses publice, ne cui illorum vel alicui se copularet: ipsa, spretis monitis tuis, alii nubere non expavit. Demum quum utrumque ante te convocasses, et mulieri praecepisses, ut ad domum matris rediret, ipsa ad nostram audientiam appellavit. Verum quoniam sollicitudini nostrae incumbit excessus et enormitates aliorum corrigere, et ad modum et ad formam rectitudinis revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, ut superius est enarratum, praefatam mulierem, ne mandatum tuum contemptible esse videatur, ad domum matris omni appellatione et excusatione cessante redire compellas, et, imposita sibi de tanto excessu poenitentia condigna, postquam ea in domo materna per mensem steterit, ad tertium reverti permittas, et legitime sibi coniungi.
CAP. II.
Sponsalia de futuro, cum una etiam contra interdictum ecclesiae contracta, non habent dirimere matrimonium, postea contractum cum alia.
Idem Vigoriensi et Baronensi Episcopis.
Ex literis venerabilis fratris nostri Cantuariensis archiepiscopi apostolicae sedis legati ad nos pervenit, quod, quum G. de sancto Leodegario M. filiam suam absentem cuidam iuveni, R. nomine, desponsasset, postmodum, quibusdam ipsius mulieris consanguineis procurantibus, memoratus R. cum ea praesente per verba praesentis temporis contraxit, sicut dicitur, matrimonium; fide hinc inde corporaliter praestita, quod vir mulierem sicut uxorem legitimam de cetero exhiberet, et ipsa reverenter ei sine contradictione sicut viro legitimo obediret, nihilque defuit, nisi solennitas in facie ecclesiae celebranda, quae propter tempus quadragesimae tunc non potuit effectui mancipari. Postea orta suspicione, quod praefatus R. ad alia desideraret vota transire, ad examen fuit iam dicti archiepiscopi causa perlata, qui sub anathematis interminatione prohibuit, sicut ex literis ipsius accepimus, ne, antequam de praescripto negotio plene constaret, vir ad secunda vota transiret. Sed ipse, praescripta prohibitione contempta, filiam V. Matildam nomine in facie ecclesiae sibi solenniter copulavit uxorem. Postmodum vero duabus mulieribus et viro coram archiepiscopo constitutis, praefatus R. publice confessus est, se cum Maria, sicut superius dictum est, matrimonium contraxisse, et aliam, scilicet Matildam, prava quorundam suggestione seductum postmodum accepisse. Maria vero constanter asseruit, quod pater eius non moverat de voluntate eius querelam, adiiciens, quod inter ipsam et praefatum R., excepta sola fide de contrahendo matrimonio, nulla obligatio intercesserat, quam, quia ipse non servaverat, servare minime tenebatur, et ideo, quia eam, quam secundo acceperat, relinquebat. Quum autem praefatum R. illa tanquam proprium virum restitui postularet, et archiepiscopus vellet de matrimonio primo cognoscere, ob id maxime, quia mulieres dicebantur sese consanguinitate contingere, ac per hoc tam adulterii quam incestus vitium timebatur, dicta M. ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit, et festum circumcisionis proxime praeteritum terminum appellationi praefixit. Cuius appellationi archiepiscopus deferens, eidem Mariae sub periculo animae et excommunicationis interminatione districtius interdixit, ne cui nuberet, donec causa ipsa coram nobis, vel coram delegatis ab apostolica sede iudicibus finem debitum sortiretur. Ipsa tamen, de remedio appellationis confisa, cuidam alii, V. nomine, nihilominus nupsit. Et super hoc citata coram archiepiscopo noluit propter appellationem, quam obiecerat, apparere. Quum igitur absentibus partibus non videretur nobis negotium finiendum, ipsum experientiae vestrae, de qua plene confidimus, committentes, praesentium auctoritate Mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil constiterit, quod impediat, praeter consensum de futuro, qui inter praefatos R. et M. asseritur praecessisse, secunda matrimonia inviolabiliter observanda sublato appellationis obstaculo iudicetis. Licet enim contra interdictum ecclesiae ad secunda vota transire non debuerit, non est tamen conveniens, ut ob id solum sacramentum coniugii dissolvatur. Alia tamen poenitentia eis debebit imponi, quia contra prohibitionem ecclesiae hoc fecerunt. [Dat. Non. Febr.]
CAP. III.
Si hi, qui dicebantur consanguinei, contraxerunt contra praeceptum iudicis, debent separari, donec de causa cognoscatur.
Idem Paduano Episcopo.
De muliere (Et infra: [cf. c. 6. de spons. IV. 1.]) Illos autem, qui pro consanguinitate prohibentur coniungi, et post contra interdictum ecclesiae se receperint, excommunicationi debes subiicere, donec tamdiu separentur, quousque legitime cognoscatur, utrum eorum matrimonium possit et debeat de iure stare.
TITULUS XVII.
QUI FILII SINT LEGITIMI.
CAP. I.
Naturalis, ex soluto genitus et soluta, legitimatur per subsequens parentum coniugium, etiam quoad hereditatem.
Alexander III.
Conquestus est nobis H. lator praesentium, quod, quum quandam mulierem neptem R. in uxorem acceperit, praefatus R. patruus mulieris ipsam exheredare conatur eo, quod ante desponsationem matris suae nata fuerit, licet postea, prout dicitur, pater mulieris praefatae matrem ipsius acceperit in uxorem. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si est ita, nullius contradictione vel appellatione obstante, eam legitimam esse iudicetis, praedicto R. ex nostra et vestra parte inhibentes, ne saepe dictae mulieri et heredibus suis hac occasione super heredidate paterna molestiam inferat vel gravamen. Si autem contra hoc venire praesumpserit, eum sublato appellationis remedio severitate ecclesiastica percellatis.
CAP. II.
Separato matrimonio in facie ecclesiae contracto, filii, geniti vel concepti ante sententiam, sunt legitimi.
Idem.
Quum inter I. Veterem concivem vestrum et T. mulierem divortii sententia canonice sit prolata, filii eorum, qui ante sententiam ipsam nati fuerunt, et ille, qui tunc conceptus erat, non debent exinde sustinere iacturam, quum parentes eorum publice et sine contradictione ecclesiae matrimonium inter se contraxisse noscantur. Ideoque sancimus, ut filii eorum, quos ipsi ante divortium habuerunt, et qui concepti fuerant ante latam sententiam, non minus habeantur legitimi, et quod in bona paterna hereditario iure succedant, et de parentum facultatibus nutriantur. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos filios memorati I. et praedictae mulieris succedere in bona paterna, et exinde nutriri non prohibeatis, nec occasione divortii inter parentes eorum eis a quoquam molestiam vel gravamina sustineatis inferri.
CAP. III.
Statur verbo viri et mulieris, qui negant aliquem filium, nisi indiciis et testibus probetur contrarium.
Idem Rothomagensi Archiepiscopo.
Transmissae nobis tuae literae continebant, quod, quum N. civis tuus usque ad iuventutem quendam puerum nutrivisset, uxore sua M. tunc non desponsata sibi cohabitante, postmodum ipsam, sicut dicitur, legitime desponsavit, et filios sustulit ex eadem. Quibus paternam hereditatem petentibus, praedictus iuvenis contradicit, gerens se filium et heredem, quamvis a vicinia, quae ipsum filium eorum esse credebat, spurius diceretur. Praedicti vero N. et uxor eius Matilda praefatum iuvenem spurium suum aut legitimum filium esse negabant, sed dicebant, quod eum pietatis intuitu nutrivissent. Quum autem quaestio coram te mota esset, et praedictus iuvenis pro eo, quod iuri stare nolebat, vinculo sit excommunicationis adstrictus, quid de hoc agere debeas, nos consulere voluisti. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali casu standum est verbo viri et mulieris, nisi certis indiciis et testibus tibi constiterit, esse filium iuvenem memoratum.
CAP. IV.
Illegitima proles est, quam viro vivente uxor ex adulterio concepit, sive cum adultero sive cum viro moretur.
Idem Exoniensi et Vintoniensi Episcopis, et Abbati Herfordensi.
Causam, quae (Et infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Si, partibus ante praesentiam vestram convocatis, legitime vobis constiterit, quod saepe dicta Agatha de Anelina muliere, tempore Alani viri sui, ipsa cum eo tanquam cum viro suo morante, vel R. patre dictae Agathae, ipsam A. adhuc habente virum, publice tenente, nata fuit, eam non fuisse legitimam eiusdem R. filiam iudicetis, quia non potuit esse uxor, quae viri sui torum maculans, [et] alii, dum ille viveret, copulari et cohabitare praesumpsit. Ceterum etc. (cf. c. 3. de dol. et cont. II. 14.)
CAP. V.
Quaestio nativitatis, opposita petenti hereditatem coram iudice sacculari, est ad ecclesiasticum iudicem transmittenda. H. d. et est textus multum notabilis et allegabilis.
Idem Exoniensi Episcopo et Abbati Herfordensi.
Lator praesentium R., non sine multo discrimine sui corporis ad nostram accedens praesentiam, sua nobis conquestione proposuit, quod, quum avus suus uxores duos habuerit, de quarum una eius pater processit, de altera Hug. patruum suum sustulit, idem [Hug.] XL. acras terrae, quae ipsum et patrem eiusdem R. contigerunt, per violentiam detinet, nec eidem R., qui succedere in bonis paternis debet, debitam partem vult exhibere. Quum autem idem R. H. coram saeculari iudice super hereditate avi eiusdem R. patris dicti H. traxisset in causam, ille sibi praesumpsit obiicere, quod pater eius non fuit de legitimo matrimonio natus, et ideo de hereditate quondam avi sui nihil posset [sibi] iure successorio vendicare. Tandem vero, quum super quaestione nativitatis coram venerabili fratre nostro Norvicensi episcopo diu tractatum fuisset, ad nostram exstitit audientiam appellatum. Sed, eo veniente, altera pars per se vel per alium suam nobis exhibere praesentiam contempsit. Ideoque, nolentes causam ipsam diutius protrahi, eam experientiae vestrae committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et, rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, ipsam causam super quaestione nativitatis patris eiusdem B. infra duos menses post harum susceptionem literarum sublato appellationis obstaculo terminetis. Si vero infra duos menses praefatus H. non poterit probare legitime quod ei de paterna hereditate obiecit, extunc saeculari domino, sub cuius iudicio de hereditate causa vertitur intimetis, ut pro quaestione nativitatis non dimittat, quin causam super hereditate audiat et decidat.
CAP. VI.
Naturales legitimantur per subsequens parentum coniugium, spurii vero non. H. d. inhaerendo verbis literae, et est capitulum famosum, et quotidie allegatur in utroque foro.
Idem Exoniensi Episcopo.
Tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi habeantur. Si autem vir vivente uxore sua aliam cognoverit, et ex ea prolem susceperit, licet post mortem uxoris eandem duxerit, nihilominus spurius erit filius, et ab hereditate repellendus; praesertim si in mortem uxoris prioris alteruter eorum aliquid fuerit machinatus, quoniam matrimonium legitimum inter se contrahere non potuerunt.
CAP. VII.
De causa civili inter laicos non cognoscit ecclesia; cognoscit tamen, an quis sit de legitimo matrimonio natus.
Idem Londonensi et Vigoriensi Episcopis.
Causam, quae inter R. et F. super eo, quod mater iam dicti R. dicitur non fuisse de legitimo matrimonio nata, agitari dignoscitur, vobis iam pridem commisimus terminandam. Verum quia in literis nostris inseri fecimus, ut saepe fato R. possessionem [eorum] omnium, quorum possessor exstitit, quando avus suus proficiscendi Hierosolymam iter arripuit, ante principalis causae ingressum faceretis appellatione cessante restitui, si eadem possessione fuisset per violentiam spoliatus: nos attendentes, quod ad regem pertinet, non ad ecclesiam de talibus possessionibus iudicare, ne videamur iuri et dignitati carissimi in Christo filii nostri Henrici regis, Anglorum [principis], detrahere, qui, sicut accepimus, motus est et turbatus, quod de possessionibus scripsimus, quum ipsarum iudicium ad se asserit pertinere, volumus et fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus regi possessionum iudicium relinquentes, de causa principali, videlicet utrum mater praedicti R. de legitimo sit matrimonio nata, plenius cognoscatis, et causam huiusmodi secundum aliarum literarum nostrarum tenorem appellatione remota terminetis; licet incongruum videatur, ut matrimonium genetricis praefati R. impetatur, quod ea vivente non fuit, ut dicitur, impetitum.
CAP. VIII.
Si mulier, per iudicium ecclesiae separata a primo, vivente illo contrahit cum secundo, legitima erit proles, quam ex illo suscepit.
Idem Episcopo et Archidiacono Vincentino.
Perlatum est ad audientiam nostram, quod, quum H. filius quondam Lazari, ad partes Constantinopolitanas transisset, et ibi moram per decennium et amplius faciens, ad I. uxorem suam non rediens, ipsa apud bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum adversus eum querelam deposuit, et quod eum non posset diutius exspectare, nihilominus allegavit. Episcopus vero, sicut vir providus et discretus, parentibus praedicti viri mandavit, ut pro eo mitterent, et ipsum ad propria revocarent. Quumque, elapso longi temporis spatio, vir praedictus non remearet ad propria, episcopus in conspectu ecclesiae, auditis rationibus mulieris, inter eos sententiam divortii promulgavit, et mulieri, ut alium virum duceret, plenariam facultatem indulsit. Ideoque quia huius rei veritas nobis non constat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligenter investigetis, et, si vobis constiterit, quod episcopus inter eos sententiam divortii tulerit, filios eius, quos sustulit de alio, ad cuius copulam auctoritate praedicti episcopi sine quaestione et contradictione ecclesiae migravit, legitimos iudicetis, eos hac occasione ab hereditate non patientes excludi. Et si quis contra hoc niti voluerit, ei auctoritate apostolica silentium penitus imponatis.
CAP. IX.
Filii, nati ex matrimonio clandestino per ecclesiam approbato, sunt legitimi. H. d. inhaerendo literae.
Idem Belvacensi Episcopo.
Quod nobis (Et infra: [cf. c. 2. de cland. desp. IV. 3.]) Si qui autem de clandestino matrimonio, postmodum ab ecclesia comprobato et rato habito, generati fuerint, eos legitimos iudices filios et heredes.
CAP. X.
Nati ex matrimonio, contracto contra publicae honestatis iustitiam, illegitimi sunt, et ab hereditate parentum excludendi. Et tene menti hunc casum, quia saepe per ignorantiam accidit.
Coelestinus III. Eboracensi Archiepiscopo.
Referente nobis (Et infra:) Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, publicae honestatis iustitia prohibente, matrimonium inter eos contrahi non potuit, et contractum debuit separari, ac per hoc, quum filii nec per ecclesiae permissionem, nec per paternam ignorantiam excusentur, ad successionem bonorum paternorum non videntur aliquatenus admittendi.
CAP. XI.
Ad docendum prolem illegitimam non sufficit probare impedimentum matrimonii, si fuit in facie ecclesiae contractum.
Idem.
Pervenit sane ad nos ex insinuatione L. viduae, quod, quum inter G. patrem suum, et A. matrem illius matrimonium fuisset legitime celebratum, et, quamdiu vixerunt, quiete permanserunt, post illorum decessum quidam asserentes, eam de non legitimo matrimonio fuisse susceptam, a paterna hereditate tanquam illegitimam amovere conantur. Mandamus itaque discretioni vestrae per apostolica scripta, quatenus, si est ita, dictam viduam auctoritate nostra legitimam nuncietis.
CAP. XII.
Statur dicto testium, qui probant aliquem legitimum, licet fama viciniae et tractatus parentum habeat contrarium.
Innocentius III.
Per tuas nobis literas intimasti, quod R. ex muliere quadam, quam secundum opinionem maioris partis viciniae in concubinam habebat, prole suscepta, quandam post, et aliam, ea defuncta, duxit in uxorem, et ea, de qua prolem susceperat, virum sibi alium copulavit. Processu vero temporis idem R. in praesentia multorum firmavit proprio iuramento, quod eam, quam habere visus fuerat concubinam, prius affidaverat in uxorem, quam ex ea filium genuisset, et postea, quum per sex annos et ultra vixisset, dum ageret in extremis, eum, quem ex ea susceperat, in testamento heredem instituens, legitimum filium appellavit. Quum autem tuae inquisitioni et decisioni fuisset commissum, an filius sic susceptus legitimus esset heres ipsius R. et ad eius patrimonium admittendus, tu praeter id, quod ex quadam decretali bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri standum esse super hoc verbo viri et mulieris credebas, receptis testibus, a filio eiusdem R. productis, quibus legitime comprobavit, praedictum R. matrem suam in capella sancti Sergii affidasse, eum ipsius R. heredem esse legitimum iudicasti. Nos autem attendentes, quod plus est quod in veritate agitur, quam quod simulate concipitur, licet iam dictus R., quum, ea dimissa, quam ut concubinam habuerat, ad alia vota transiverit, videatur ex ipso facto matrimonium, quod inter eos celebratum fuerat, denegasse, quia tamen desponsatio, per testes legitimos comprobata, eos matrimonialiter fuisse coniunctos ostendit, sive desponsatio ipsa fuerit de praesenti, ut per consensum legitimum, per verba de praesenti expressum, copula matrimonii inter eos fuerit celebrata, sive per verba de futuro, carnali copula subsecuta, non tam decretali dicti praedecessoris nostri, quae in casu dissimili loquitur, quam inductis probationibus innitentes, te processisse legitime respondemus, sententiam tuam auctoritate apostolica confirmantes, et praesentis scripti patrocinio communimus auctoritate apostolica tibi praesentium iniungentes ut sententiam ipsam facias monitione praemissa per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. [Dat. Reate III. Non. Aug. 1198.]
CAP. XIII.
In terris ecclesiae Papa potest libere illegitimos legitimare, in terris vero alienis non, nisi ex causis multum arduis, vel nisi in spiritualibus; tunc tamen indirecte et per quandam consequentiam intelligitur legitimare etiam quoad temporalia. Hoc tamen ultimum non est sine scrupulo. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm. et est cap. difficile et multum famosum.
Idem nobili viro G. Montis Pessulani.
Per venerabilem fratrem nostrum, Arelatensem archiepiscopum, ad sedem apostolicam accedentem, tua nobis humilitas supplicavit, ut filios tuos legitimationis dignaremur titulo decorare, quatenus eis, quo minus tibi succederent, natalium obiectio non noceret. Quod autem super hoc apostolica sedes plenam habeat potestatem, ex illo videtur, quod, diversis causis inspectis, cum quibusdam minus legitime genitis, non naturalibus tantum, sed adulterinis etiam dispensavit sic ad actus spirituales illos legitimans ut possint in episcopos promoveri. Ex quo verisimilius creditur et probabilius reputatur, ut eos ad actus legitimare valeat saeculares, praesertim si praeter Romanos Pontifices inter homines superiorem alium non cognoscant, qui legitimandi habeat potestatem; quia, quum maior in spiritualibus tam providentia quam auctoritas et idoneitas requiratur, quod in maiori conceditur licitum esse videtur et in minori. Per simile quoque id videtur posse probari, quum eo ipso, quod aliquis ad apicem episcopalis dignitatis attollitur, eximitur a patria potestate. Praeterea etiamsi simplex episcopus scienter servum alterius in presbyterum ordinaret, licet ordinator satisfacere domino iuxta formam canonicam teneretur, ordinatus tamen iugum evaderet servitutis. Videretur siquidem monstruosum, ut, qui legitimus ad spirituales fieret actiones, circa saeculares actus illegitimus, remaneret. Unde, quum in spiritualibus dispensetur, consequenter intelligitur in temporalibus dispensatum. Id autem in patrimonio beati Petri libere potest apostolica sedes efficere, in quo et summi Pontificis auctoritatem exercet, et summi principis exsequitur potestatem. Quum ergo videatur ex his legitimandi auctoritas non tantum in spiritualibus sed in temporalibus etiam penes Romanam ecclesiam residere, ut super hoc filiis tuis gratiam faceremus ob tua et progenitorum tuorum merita, qui semper in devotione sedis apostolicae perstitistis, humiliter ex parte tua idem archiepiscopus requirebat. Videbatur autem ex eo trahere maiorem audaciam postulandi, quod non longe petere cogebatur exemplum, sed in favorem petitionis huiusmodi quod nos ipsos in causa simili fecisse dicebat poterat allegare. Quum enim carissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris carissimam in Christo filiam nostram I. Francorum reginam illustrem dimiserit, et ex alia postmodum superducta puerum susceperit et puellam, et tu similiter exclusa legitima superduxeris aliam, ex qua filios suscepisti: sicut cum filiis regis eiusdem, sic cum tuis credebatur de benignitate apostolicae sedis dispensandum, praesertim quum maior id necessitas suaderet, et tu nobis specialius sis subiectus: siquidem rex Francorum ex inditae recordationis regina Francorum olim legitimum suscepit heredem, qui ei optatur et creditur in regni solis successurus; tu vero, ex legitima coniuge masculinum non habes heredem, qui tibi et in devotione nostra et propria hereditate succedat. Insuper, quum rex ipse in spiritualibus nobis subiaceat, tu nobis et in spiritualibus et in temporalibus es subiectus, quum partem terrae tuae ab ecclesia Magalonensi possideas, quam ipsa per sedem apostolicam temporaliter recognoscit, quare Magalonensi ecclesia mediante nobis idem archiepiscopus asserebat temporaliter subiacere. Verum, si veritas diligenter inspicitur, non res similis, sed valde dissimilis invenitur. Nam rex ipse a praedicta regina per bonae memoriae Remensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum, fuit per sententiam separatus; tu vero uxorem tuam a te, sicut dicitur, temeritate propria separasti. Ipse quoque, priusquam ad eum prohibitio de non contrahendo cum altera pervenisset, aliam superduxit, ex qua prolem geminam noscitur suscepisse; sed tu in contemptum ecclesiae aliam superinducere attentasti, propter quod ipsa in te gladium exercuit ecclesiasticae ultionis. Praeterea rex ipse praedictae reginae contra matrimonium impedimentum affinitatis obiecit, et coram praefato archiepiscopo testes induxit, cuius sententia quia cassata fuit solummodo propter iudiciarium ordinem non servatum, nos ei post restitutionem [praefatae] reginae super hoc alios cognitores duximus deputandos. Tu vero uxori tuae nihil, quod divortium induceret, sicut asseritur, obiecisti, quum, etsi fides tori sit unum de tribus bonis coniugii, non tamen ipsius violatio coniugale vinculum violasset. De filiis ergo eiusdem regis, utrum legitimi vel illegitimi fuerint, quamdiu pendet quaestio affinitatis obiectae, potest non immerito dubitari. Nam si affinitas fuerit comprobata, praedictam reginam non esse regis coniugem apparebit, et per consequens alia videbitur sibi legitime copulata, et filios ei legitimos peperisse. De tuis vero, quod sint legitimi nati, nec tu ipse proponis, nec ulla praesumitur ratione. Insuper quum rex ipse superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine iuris alterius laesione in eo se iurisdictioni nostrae subiicere potuit et subiecit. In quo forsitan videretur aliquibus, quod per se ipsum, non tanquam pater cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis potuit dispensare. Tu autem nosceris aliis subiacere. Unde sine ipsorum forsan iniuria, nisi praestarent assensum nobis, in hoc subdere te non posses, nec eius auctoritatis exsistis, ut dispensandi super his habeas facultatem. Rationibus igitur his inducti regi gratiam fecimus requisiti, causam tam ex veteri quam ex novo testamento trahentes, quod non solum in ecclesiae patrimonio, super quo plenam in temporalibus gerimus potestatem, verum etiam in aliis regionibus, certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus, non quod alieno iuri praeiudicare velimus, vel potestatem nobis indebitam usurpare, quum non ignoremus, Christum in evangelio respondisse: “Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Propter quod postulatus, ut hereditatem divideret inter duos, quis,” inquit, “constituit me iudicem super vos?” sed, quia, sicut in Deuteronomio continetur; “Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et iudicium inter portas tuas verba videris variari:” surge et adscende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, venies ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem, et facies quaecunque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, sequerisque eorum sententiam nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, decreto iudicis morietur, et auferes malum de Israel.” Sane, quum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur [in hoc], ut quod ibi decernitur in novo testamento debeat observari. Locus enim, quem elegit Dominus, apostolica sedes esse cognoscitur sic, quod eam Dominus in se ipso [e] lapide angulari fundavit. Quum enim Petrus urbem fugiens exivisset, volens eum Dominus ad locum, quem elegerat, revocare, interrogatus ab eo: “Domine, quo vadis?” respondit: “venio Romam iterum crucifigi,” quod intelligens pro se dictum, ad locum ipsum protinus est reversus. Sunt autem sacerdotes Levitici generis fratres nostri, qui nobis iure Levitico in exsecutione sacerdotalis officii coadiutores exsistunt. Is vero super eos sacerdos sive iudex exsistit, cui Dominus inquit in Petro: “Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis.” Eius vicarius, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Tria quippe distinguit iudicia: primum inter sanguinem et sanguinem, per quod criminale intelligitur et civile; ultimum inter lepram et lepram, per quod ecclesiasticum et criminale notatur; medium inter causam et causam, quod ad utrumque refertur, tam ecclesiasticum quam civile, in quibus quum aliquid fuerit difficile, vel ambiguum, ad iudicium est sedis apostolicae recurrendum, cuius sententiam qui superbiens contempserit observare mori praecipitur et auferri malum de Israel, id est, per excommunicationis sententiam, velut mortuus, a communione fidelium separari. Paulus etiam, ut plenitudinem potestatis exponeret, ad Corinthios scribens ait: “nescitis, quoniam angelos iudicabitis, quanto magis saecularia?” Porro saecularis officium potestatis interdum et in quibusdam per se, nonnunquam autem et in nonnullis per alios exsequi consuevit. Licet igitur cum filiis saepe dicti regis Francorum, de quibus, an fuerint legitimi ab initio, dubitatur, duxerimus dispensandum: quia tamen tam lex Mosaica quam canonica sobolem susceptam ex adulterio detestatur, testante Domino, quod manzeres et spurii usque in decimam generationem in ecclesiam non intrabunt, canone vero vetante tales ad sacros ordines promoveri, saecularibus quoque legibus non solum repellentibus eos a successione paterna, sed negantibus ipsis etiam alimenta: petitioni tuae non duximus annuendum, donec, si fieri poterit, et culpa levior et iurisdictio liberior ostendatur, licet personam tuam specialis delectionis brachiis anplexemur et in quibus cum Deo et honestate possumus specialem tibi velimus gratiam exhibere.
CAP. XIV.
Si coniugatus, vivente prima, in facie ecclesiae contrahit cum secunda hoc ignorante, legitima erit eorum proles.
Idem H. et R. Canonicis Beneventanis.
Ex tenore literarum vestrarum nobis innotuit, quod, quum G. vidua hereditatem R., quondam mariti sui a Landulfo de Granno et nepotibus suis cum fructibus inde perceptis, in praesentia vestra, qui ex delegatione nostra de causa cognoscebatis eadem, sibi et pupillo filio suo restitui postularet, pars adversa petitionem eius nitebatur excludere, pro eo, quod eundem R. maritum ipsius viduae de adulterio genitum asserebat, proponens, quod dicti Roberti pater, vivente uxore legitima, quandam aliam, Maruciam nomine, superduxit, ex qua praefatum Robertum maritum ipsius viduae generavit. E contra vero pars viduae respondebat, quod, quum praefata Marucia, nesciens, quod dicti Roberti pater aliam haberet uxorem, cum ipso in ecclesiae facie contraxisset, filius, quem suscepit ex ea, legitimus debebat haberi, quum non debeant illegitimi reputari qui de adultera conscia non nascuntur. Quumque diutius super hoc in vestra fuisset praesentia litigatum, et nos nullorum prudentum sententia, quorum consilium requisistis, in hoc invicem discordaret, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur, intellectis his et aliis, quae per vestras nobis literas intimastis, habito cum fratribus nostris diligenti tractatu, Intelligentes, quod pater praedicti R. matrem ipsius in facie ecclesiae, ignaram penitus, quod ipse aliam sibi matrimonialiter copulasset, duxerit in uxorem, et dum ipsa coniux ipsius legitima putaretur, dictum R. susceperit ex eadem, in favorem prolis potius declinamus, memoratum R. quoad hoc legitimum reputantes. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus [et] vos eum legitimum reputetis in ceteris iuxta tenorem literarum nostrarum ratione praevia processuri. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Oct. 1205.]
CAP. XV.
Proles infidelium, qui postea convertuntur, legitima est, etiamsi parentes sunt in gradu prohibito lege canonica.
Idem Episcopo Tib.
Gaudemus (Et infra: [cf. b. 8. de divort. IV. 19.]) Ceterum prolem, de infidelium coniunctionibus natam, qui secundo, tertio vel ulteriore gradu secundum opinionem illorum matrimoniali contraxerunt affectu, post fidem receptam, utilitate publica suadente, legitimam volumus reputari. [Qui autem etc. cf. c. 8. de divort. IV. 19.]
TITULUS XVIII.
QUI MATRIMONIUM ACCUSARE POSSUNT, VEL CONTRA ILLUD TESTARI.
CAP. I.
Quum agitur de foedere matrimonii, reo absente contumaciter, possunt super impedimento matrimonii recipi testes, dummodo sint legitimi; et ad dicta eorum fertur sententia.
Alexander III. Parisiensi Episcopo.
Relatum est nobis ex parte tua, quod, quum pater cuiusdam puellae eam cuidam civi Parisiensi nuptui tradidisset, maritus post aliquot annos, quibus cum uxore permansit, propter homicidium, quod commisit, de civitate timore mortis exivit. Nunc autem dicitur et videtur legitime posse probari, quod pater praedictae puellae ad Christianitatem iuvenem tenuit, et, quod est amplius, eum de sacro fonte levavit; sed literis tuis quaesitus nondum potuit inveniri, licet quinquennium sit transactum. Ceterum quia super hoc tua nos duxit fraternitas consulendos, consultationi tuae taliter respondemus, quod, si iuvenis et puella aliquot annis sine quaestione fuerunt [simul], qui praescriptum matrimonium nunc accusant non videntur suspicione carere. Ceterum si manifestum est quod asseritur, aut legitimi accusatores et testes appareant omni exceptione maiores, postquam iuvenis fuerit cum omni diligentia requisitus, etiamsi nequiverit inveniri, testes recipere poteris, et fine canonico iudicium terminare. Tu tamen ita procedas, quod amorem aliquem aut commodum temporale nequaquam praeponere iustitiae videaris. Sane illi quibus scientibus et tacentibus matrimonium est contractum non sunt contra ipsum ulterius audiendi.
CAP. II.
Accusatio et testimonium in causa matrimoniali personaliter, et non per literas, fieri debent.
Clemens III.
A nobis est ex parte ecclesiae vestrae quaesitum, utrum aliqui, super accusatione matrimonii nihil voce propria depromentes, debeant per solam chartulae conscriptionem admitti. Ad hoc respondemus, quod in talibus, nisi quantum ad praesumptionem, nullius momenti est conscriptio quoad sententiam proferendam, nisi alia legitima adminicula suffragentur. Praeterea, quia et hoc consultationi fuit additum, proinde respondemus, quod, qui sponsalibus interfuerunt et tacuere quaesiti, non sunt postea recipiendi, si velint contra matrimonium aliqua confiteri, nisi de his aliqua velint dicere quae in veritate postea didicerunt, de quibus quum constet, eos nihil factae interrogationis tempore cognovisse, qualiter ab his qui accusant matrimonium vel aliquid protestantur recipiendum sit sacramentum et post quot annos sint aliqui in accusatione matrimonii audiendo praesentibus literis non duximus annectendum. Quia forma huius sacramenti paene in omnibus patet canonibus diligenter expressa et quia per varietatem casuum et diversitates personarum certa de annorum spatio his non possit meta praefigi. [Dat. Laterani.]
CAP. III.
In causa matrimoniali super consanguinitate et contractu testificari possunt consanguinei et parentes.
Clemens III. Papa Florentino Episcopo.
Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, ratum non haberi tanquam inordinatum, tam divinae quam humanae legis auctoritas proclamat. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit, prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam iuravit et desponsavit, atque ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non vilipendatur, et fides promissa adinvicem conservetur, et proles in cultu Dei nutriatur et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alias decipiendi assumere non valeant. Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificatione suorum ad matrimonium coniungendum vel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur, et tam divinis quam humanis legibus similiter adprobatur. Ideo enim maxime parentes recipiuntur, et, si defuerint parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex recitatione maiorum scire laborat. Quia igitur aliis melius sciunt, ideo maxime admittuntur. Similiter recipiuntur in testificatione matrimonii gratia coniungendi. Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est interesse, ita, ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium? Quod vero legitur: “pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris,” in criminalibus causis et contractibus verum est, in matrimonio vero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii praerogativa, et quia favorabilis res est, congrue admittuntur.
CAP. IV.
Invita desponsata, postea sponte cognita, contra matrimonium non auditur.
Idem.
Insuper adiecisti, quod aliquis, cum quadam innubili puella contraxit, quae, tandem aetatis metas attingens, et ab illo pluries cognita, post quatuor aut quinque annos, a praefata aetate decursos, contra matrimonium proclamavit, asserens, se semper ab initio dissensisse ab illo, et quod dicit per testes probat fama et conversatione praeclaros. In hoc itaque casu sentimus, quod adversus matrimonium audiri non debet, quae, ante cognitionem sui legitimum annum attingens, quum potuit, minime reclamavit. Sicut enim ante legitimum consensum, qui in duodecimo anno spectatur, secundum ius canonicum potuit dissentire: sic, postquam legitimo tempore accedente semel etiam copulae carnali consensit, ex ratihabitione sibi super hoc silentium non ambigitur indixisse. [Rursus quidam etc. cf. c. 6. Qui cler. vel vov. IV. 6.]
CAP. V.
Repellitur accusans matrimonium propter quaestum.
Innocentius III. Archiepiscipo, Praeposito et Priori sanctae Mariae de Albanen. Genuensibus.
Significante M. de Canula cive Ianuensi nostro est apostolatui declaratum, quod, quum ipse N. duxisset legitime in uxorem, S. mater mulieris ipsius nisa est matrimonium accusare, ut ab eo pecuniam extorqueret. Et licet intellectui suo prava non possint opera respondere, nihilominus tamen vult habere pecuniam, ut a matrimonii eiusdem [de cetero] accusatione desistat. Quum igitur non sit malitiis hominum indulgendum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, ipsam mulierem ab accusatione ipsius matrimonii repellentes, eidem super hoc silentium imponatis. [Tu frater etc. Dat. Lat. XVII. Kal. Iul. 1204.]
CAP. VI.
Repellitur ab accusatione matrimonii qui denunciationis tempore tacuit, nisi denunciationem probabiliter ignoravit, vel iuret de novo didicisse, et quod non obiicit illam malitiose.
Idem.
Quum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 30. de dec. III. 30.]) Si vero post contractum matrimonium aliquis appareat accusator, quum non prodierit in publicum, quando banna secundum consuetudinem in ecclesiis edebantur, utrum vox suae debeat accusationis admitti, merito quaeri potest. Super quo sic duximus distinguendum, quod, si tempore denunciationis praemissae is, qui iam coniunctos impetit, extra dioecesim exsistebat, vel alias denunciatio non potuit ad eius notitiam pervenire, ut puta, si nimiae infirmitatis fervore laborans sanae mentis patiebatur exsilium, vel in annis erat tam teneris constitutus, quod ad comprehensionem talium eius aetas sufficere non valebat, seu alia causa legitima fuerit impeditus, eius accusatio debet audiri. Alioquin, quum rationabiliter praesumatur, quod denunciationem publice factam idem exsistens in ipsa dioecesi minime ignoravit, tanquam suspectus est procul dubio repellendus, nisi proprio firmaverit iuramento, quod postea didicerit ea, quae obiecerit, et ad hoc ex malitia non procedat, quia tunc, etiamsi didicisset ab illis, qui denunciationis tempore siluerunt, claudi non debet eidem aditus accusandi, quoniam, etsi ab impetitione huiusmodi culpa de silentio tali contracta illos excluderet, iste tamen amoveri nequiret, quum culpabilis non exsistat. [Utrum autem etc. cf. c. 44. de test. II. 22. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
TITULUS XIX.
DE DIVORTIIS.
CAP. I.
Homicidium necessarium non privat spe coniugii, sed machinatio in mortem coniugis sic.
Ex concilio apud Wormaciam.
Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis [hominibus] consiliata est, et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, et hoc probare [potest], potest ipse vir ipsam uxorem dimittere, et post mortem uxoris, si voluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix poenitentiae absque spe coniugii stet subiecta.
CAP. II.
Coniuges propter alterius crimen non separantur, nisi spiritualiter fornicentur, et tunc durat coniugium, eis etiam separatis.
Alexander III.
Quaesivit a nobis tua fraternitas, utrum mulier pro latrocinio aut quolibet alio crimine a viro suo debeat separari, et alii nubere, et de viro simili modo quaestionem proposuisti, utrum pro quolibet flagitio possit a coniuge dividi, et aliam sibi legitime matrimonio copulare. Nos itaque taliter respondemus, quod mulier pro furto vel alio crimine viri sui, nisi ipse eam ad maleficia sua trahere nitatur, et fidei suae religionem corrumpere velit, ab eo separari non debet, nec alii aliqua ratione copulari. Verum si coniugem suam ad infidelitatis maleficium traxerit, mulier a viro recedere poterit et separari, ita, quod ei nubere alii non licebit, quia, licet separentur, semper tamen coniuges erunt. In viris quoque praesentis sententiae forma servetur.
CAP. III.
Vir non potest dimittere uxorem sine iudicio ecclesiae, etiam propter impedimentum parentelae notorium. Si fama refert impedimentum coniugii, etiam nemine opponente, episcopus ex officio suo potest de eo inquirere. Si vero impedimentum est notorium, potest episcopus ex officio suo matrimonium separare.
Idem Ambianensi Episcopis.
Porro de comite Pontini, qui filiam B. de sancto Valerico uxorem suam absque iudicio ecclesiae dimisit propterea, quia eam cognatam fuisse uxoris defunctae proponit, haec prudentia tua cognoscat, quod, si etiam parentela esset publica et notoria, absque iudicio ecclesiae ab ea separari non potuit, quare ipsum ad eam recipiendam, quae petit restitutionem ipsius, districte compellas. Quam si recipere noluerit, eum et superinductam vinculo excommunicationis adstringas. Si qui autem apparuerint, qui matrimonium ipsum legitime velint et possint impetere, causam audias, et eam fine debito decidas. Praeterea de H. qui filiam Adelmi, cognatam suam, duxit [in] uxorem, si hoc publicum est et manifestum, nec apparet aliquis, qui matrimonium velit impetere, id tibi respondemus, quod, non apparentibus accusatoribus, et parentela manifesta seu publica exsistente, quod credibile non est, nisi essent consobrini in primo gradu vel secundo, tui officii interest, matrimonia illa adhibita gravitate dissolvere, quae illicite contracta noscuntur. [Ad haec etc. cf. c. 15. de dec. III. 30.]
CAP. IV.
Repellitur uxor, petens restitutionem mariti, si notorie fornicata est, et maritus continuit.
Idem.
Significasti nobis, quod quidam miles in provincia tua, uxore sua sine iudicio ecclesiae [et auctoritate] dimissa pro eo, quod suggestum sibi fuerat, ipsam incestum cum quodam consanguineo suo commisisse, vinculo fuit propter hoc excommunicationis adstrictus. Verum mulier ipsa non continuit, sed sobolem de alio viro suscepit; nec minus postulat viro restitui, asserens, se ab ipso iniuste [fuisse] dimissam, et eundem virum sibi materiam adulterandi dedisse. Unde, quia nos consuluisti, utrum mulier ipsa debeat viro [suo] restitui, et vir ad eius receptionem compelli, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si notorium est, mulierem ipsam adulterium commisisse, ad eam recipiendam praefatus vir cogi non debet, nisi constaret, ipsum cum alia adulterium commisisse.
CAP. V.
Matrimonium separatur propter adulterium mulieris, et, si vir postea fornicetur, redintegratur. Et est bonus casus et multum allegabilis.
Idem.
Ex literis tuis accepimus, quod lator praesentium, V. nomine, olim de tua dioecesi quandam duxit, videlicet Luciam, in uxorem, qui, maligno spiritu instigante, paucis temporibus fuere concordes. Proponebat enim idem V., quod illam per violentiam sibi illatam, metu etiam mediante duxisset. Tu vero una cum capitulo tuo, quum tam minis quam admonitionibus inter eos saepe pacem reformare studeres, ei eos temere segregatos pariter reconciliari coegisses: Tandem vir uxorem suam super crimine fornicationis in iure convenit, quae, nescitur quo ducta spiritu, coepit publice confiteri, quod, quum vir negaret ei in debitis et necessariis providere, crimen compulsa est incurrere memoratum. Quumque diligentius a te fuisset admonita, ne ad suggestionem alicuius vel iniquum consilium illud tam turpe contra se proponeret, ipsa id manifestius asserebat. Sane, tu, convocato capitulo tuo et aliis viris discretis, quum ex eorundem consilio utrique privatim continentiam firmiter iniunxeris observandam, ita, quod caste viverent ab invicem segregati, et ex relatione quorundam perceperis, quod aliam memoratus V. intenderet ducere in uxorem, licet ipsum, ne hoc facere aliquatenus attentaret, monueris diligenter, ipse nihilominus extra civitatem furtim cum alia sponsalia et nuptias temere celebravit. Verum quum factum inquirere laborares, ut secundum illud procederes, supra dictus V. rei seriem, prout factum fuerat, explicans et exponens, ad audientiam nostram dicitur appellasse. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita processit, praetaxatum virum appellatione remota ad legitimam uxorem per excommunicationis sententiam redire compellas, et, iniuncta eidem poenitentia de commisso adulterio cum secunda, priorem maritali affectione ab ipso facias pertractari. [Capellanum etc. cf. c. 1. de sec. nupt. IV. 21. Dat. Laterani.]
CAP. VI.
Si uxor a viro, lapso in haeresim, propria auctoritate divertit, ad eum reversum redire compellitur; secus, si per iudicium ecclesiae ab eo fuisset separata.
Urbanus III. Florentino Episcopo.
De illa vero, quae, viro suo labente in haeresim, ipsius consortium sine iudicio ecclesiae declinavit, utrum, revertente illo ad catholicam unitatem, ad redintegrandum matrimomium sit cogenda, videtur nobis, quod mulier, maxime si ea intentione decessit, ut lapsus in haeresim taedio pariter et confusione affectus se ab errore suo converteret, ei, quum reversus fuerit, est reddenda, quae, etiamsi reverti noluerit, compellatur. Si vero iudicio ecclesiae ab eo sine spe matrimomii redintegrandi recessit, ad recipiendum eum nullatenus eam dicimus compellendam. [De uxore vero etc. cf. c. 7. de sepult. III. 28.]
CAP. VII.
Vinculum coniugale non dissolvitur altero coniugum fidelium in haeresim lapso. Sed si unus infidelium coniugum convertatur ad fidem, et alter noluit sibi cohabitare, vel non sine blasphemia, vel sine peccato mortali, solvitur coniugium, et conversus contrahere poterit.
Innocentius III. Ferrariensi Episcopo.
Quanto te magis novimus in canonico iure peritum, tanto fraternitatem tuam amplius in Domino commendamus, quod in dubiis quaestionum articulis ad sedem apostolicam recurris, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ut opinio, quam in eis quondam habueras, dum alios canonici iuris peritiam edoceres, vel corrigatur per sedem apostolicam vel probetur. Sane tua nobis fraternitas suis literis intimavit, quod, altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare, quod, utrum possit fieri de iure, per tuas nos duxisti literas consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio respondentes, distinguimus, licet quidam praedecessor noster sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim, vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc casu intelligimus quod ait Apostolus: “Si infidelis discedit, discedat. Frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi,” et canonem etiam, in quo dicitur, quod “contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur.” Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim, vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is, qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare, licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum. Inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit, quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, nunquam amittitur; sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniungibus illo durante perduret. Nec obstat, quod a quibusdam forsan obiicitur, quod fidelis relictus non debeat iure suo sine culpa privari, quum in multis casibus hoc contingat, ut si alter coniugum incidatur. Per hanc autem responsionem quorundam malitiae obviatur, qui in odium coniugum, vel quando sibi invicem displicerent, si eas possent in tali casu dimittere, simularent haeresim, ut ab ipsa nubentibus coniugibus resilirent. Per hanc ipsam responsionem illa solvitur quaestio, qua quaeritur, utrum ad eum, qui [vel] ab haeresi vel infidelitate revertitur, is, qui permansit in fide, redire cogatur. [Dat. Lat. Kal. Maii 1199.]
CAP. VIII.
Pagani, iuncti in gradu prohibito lege canonica tantum, conversi ad fidem non separantur. Hoc primo. Si paganus prius plures uxores habeat, post fidem susceptam adhaerebit primae. Hoc secundo. Et, si repudiata uxore cum secunda contraxerit, etiam post baptismum dimittet secundam, et adhaerebit primae repudiatae, etiamsi repudiata cum alio contraxisset; secus is fornicata fuisset. Hoc tertio.
Idem Tiberiadensi Episcopis.
Gaudemus in Domino et in potentia virtutis ipsius, et Patri luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, uberes gratiarum exsolvimus actiones, quod, sicut nobis tuis literis intimasti, diebus istis novissimis ille, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, ut ad Christianam venirent fidem, multorum paganorum cordibus inspiravit. Utrum pagani uxores accipientes in secundo vel tertio, vel ulteriori gradu sibi coniunctas, sic coniuncti debeant post conversionem suam insimul remanere, vel ab invicem separari, edoceri per scriptum apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus, dicens: “Si quis frater infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat,” et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur, (“quid enim ad nos,” secundum Apostolum eundem, “de his, quae foris sunt, iudicare?”) in favorem praesertim Christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores, se deseri timentes, viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, quum per sacramentum baptismi non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur. Quia vero pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Quia vero tam patriarchae quam alii iusti viri ante legem pariter et post legem multas uxores insimul habuisse leguntur, nec contrarium apparet in evangelio vel lege praeceptum, neque pagani subiiciuntur canonicis institutis post inventis, quemadmodum est praemissum: videtur, quod nunc etiam iuxta ritum suum licite contrahant cum diversis, quorum coniunctiones legitimas unda sacri baptismatis non dissolvit, et ita patriarcharum exemplo ad fidem Christi conversi pagani coniugiorum pluralitate gaudebunt. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei Christianae, quum ab initio una costa in unam feminam sit conversa, et scriptura divina testetur, quod propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una; non dixit: “tres vel plures,” sed: “duo,” nec dixit: “adhaerebit uxoribus,” sed: “uxori.” Unde Lamech, qui plures simul uxores legitur habuisse, reprehenditur in scripturis eo, quod ipse primus reprobandam bigamiae speciem introduxit. Licet autem de his non quaesieris, volentes tamen tam te quam alios super his etiam reddere certiores, et quod veritas praevaleat falsitati, sine dubitatione qualibet protestamur, quod Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam, sicut Iacob a mendacio, Israelitae a furto et Samson ab homicidio, sic et patriarchae et alii viri iusti, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur etiam de testimonio veritatis, testantis in evangelio: “Quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur.” Si ergo, uxore dimissa, duci et alia de iure non potest, fortius et ipsa retenta; per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, quum non ad imparia iudicentur, circa matrimonium reprobandam. Ceterum etc. (cf. c. 15. Qui fil. sint leg. IV. 17) Qui autem secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, quum tale repudium veritas in evangelio reprobaverit, nunquam ea vivente licite poterit aliam, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum. In quo casu restitutionem petenti, quamvis de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur, quia secundum Apostolum frater aut soror non est in huiusmodi subiectus servituti. Quodsi conversum ad fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas praedictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Quamvis quoque secundum evangelicam veritatem qui duxerit dimissam moechatur, non tamen dimissor poterit obiicere fornicationem dimissae pro eo, quod nupsit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata.
CAP. IX.
Non licet relictam fratris in uxorem accipere, et de facto ducta separanda est, nisi aliter ecclesia dispenset.
Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt fratribus.
Deus, qui ecclesiam suam (Et infra: [cf. c. 11. de vita et hon. III. 1.]) Quia vero in matrimoniis contrahendis dispar est ritus in Livoniensium ecclesia de novo ad fidem catholicam conversorum a nostro, quum in consanguinitate vel affinitate distinctionem canonicam non attendant, et relictas fratrum indistincte sibi consueverint copulare: ne propter hoc a bono proposito retrahantur, quum nec quidam eorum voluerint credere, nisi relictas fratrum eos pateremini retinere, nec vos eos, nisi tales dimitterent, recipere volueritis ad baptisma, propter novitatem et infirmitatem gentis eiusdem concedimus, ut matrimoniis contractis cum relictis fratrum utantur; si tamen, fratribus decedentibus sine prole, ut semen defuncti iuxta legem Mosaicam suscitarent, cum talibus contraxerunt; ne tales sibi de cetero, postquam ad fidem venerint, copulent, prohibentes. [Ad haec] sanctae memoriae beati Gregorii papae, praedecessoris nostri, vestigiis adhaerentes, ne populus Livoniensis a bono, quod coepit, austeriora metuendo recedat, ut in quarta et ulterius generatione matrimonium contrahant, donec in fide plenius solidentur, cum eis auctoritate apostolica dispensamus; non ea intentione concedentes hoc ipsis, ut, postquam firma radice in fide fuerint solidati, talibus coniungantur; nam secundum apostoli verbum, dicentis: “lac dedi vobis potum, non escam,” illis modo, non posteris temporibus tenenda concessimus, ne, quod absit, exuratur bonum, quod adhuc infirma est radice plantatum, sed firmetur potius et usque ad perfectionem fideliter conservetur. Quum autem sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum apostolus protestatur: “Si quis, inquiens, frater infidelem habuit uxorem et haec consentit habitare cum eo, non eam dimittat;” et a paganis, qui constitutionibus canonicis non arctantur (quid enim ad nos secundum eundem apostolum de iis, qui foris sunt, iudicare), in secundo et tertio gradu quoad eos licite contrahatur: in favorem Christianae religionis et fidei a cuius receptione per uxores se deseri timentes, viri possunt facile revocari, fideles, in hoc gradu in infidelitate sibi matrimonialiter copulati, libere possunt et facile remanere coniuncti, quum per sacramentum baptismatis non dissolvantur coniugia sed crimina dimittantur. Ceterum etc. [cf. c. 7. de poenit. V. 38. Dat. XIII. Kal. Mai. Ao. IV. 1201.]
TITULUS XX.
DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM, ET DE DOTE POST DIVORTIUM RESTITUENDA.
CAP. I.
Separato licite matrimonio dos restituenda est.
Ex concilio habito apud Wormaciam.
Mulieres vero, quum pro aliqua licita causa a propriis viris fuerint separatae, totam dotem praecipimus sibi reddi, quam in die nuptiali receperunt et post expletum annum accipiant alium virum, si voluerint; similiter et vir uxorem.
CAP. II.
Soluto matrimonio cogitur vir dotem restituere, et bona dividere, quae communiter eis obvenerunt.
Urbanus III. Decano, Cantori et Capitulo Lexonensibus.
Significavit nobis P. mulier, quod H. quem loco viri tenebat, divortio inter eos solenniter celebrato, dotem suam illicite detinet et reddere contradicit, possessiones etiam, quae ipsis, dum simul viverent, cuiuscunque contractus titulo communiter obvenerunt, ea prorsus exclusa sibi nititur vindicare. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, et non est aliud quod obsistat, ipsum ad restitutionem dotis, et ad divisionem eorum, quae olim communiter habuerunt, districtione ecclesiastica compellatis.
CAP. III.
Delegatus ad causam matrimonii, si ferat sententiam divortii, pronunciare debet dotem restitui. Et est casus multum allegabilis.
Clemens III.
De prudentia vestra valde miramur, quod, quum vobis causam matrimonii, quae vertebatur inter H. Pisanum civem et M. mulierem commisissemus canonice terminandum, et vos, consanguinitatem inter eos in sexto vel septimo gradu invenientes, sententiam divortii tulissetis, de dote, quam a viro mulier repetebat, quicquam statuere distulistis. Quia igitur secundum iura vos, qui de matrimonio principaliter cognovistis, et de dote, quae est causa incidens, accessorie cognoscere valuistis et sententialiter diffinire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum H. monitione praemissa cogatis, ut praedictae M. totam dotem suam, sicut canonicum fuerit, restituere non moretur.
CAP. IV.
Mulier, propter adulterium a viro separata, perdit dotem.
Clemens III.
Plerumque accidit, ut proponis, quod in parochia tua mulieres a viris suis causa fornicationis recedunt, et sic usque ad mortem ipsorum permanere noscuntur; ipsis vero defunctis, quum a consanguineis, ad quos hereditates eorum perveniunt, dotem suam cum dotalitio suo repetunt, eis audientiam denegant, et nolunt restituere quod reposcunt, ob hanc causam, quia eo ipso se indignas fecisse putantur, quod a viris suis causa fornicationis duxerint recedendum. [Praeterea etc. cf. c. 2. de dilat. II. 8.] Quia igitur quid agendum sit in utroque casu apostolico responso desideras edoceri,] in hoc itaque respondemus, quod, Si mulier ob causam suae fornicationis iudicio ecclesiae aut propria voluntate a viro suo recesserit, nec reconciliata postea sit eidem, eo defuncto dotem vel dotalitium suum repetere non valebit. [In secundo etc. (cf. c. 2. de dilat. II. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1190.]
CAP. V.
Cogitur mulier ex officio iudicis, donata sibi a viro propter nuptias pro conservatione illiciti matrimonii relaxare, si talis donatio praestet impedimeutum dissolutioni talis matrimonii. H. d. secundum intellectum, qui plus placet Panormitano.
Innocentius III. Compostellano Archiepiscopo et universis Episcopis in regno Legionensi constitutis.
Etsi necesse sit [ut scandala veniant, vae tamen est homini illi, per quem scandalum venit. Quot enim turbationes et scandala diebus nostris orbi supervenerint universo, hodie plus experimur in facto, quam scriptum reperiamus in libro. Necesse est autem ut veniant scandala, non solum scilicet inevitabile, sed et utile: quoniam in quo deficit malus proficit bonus, et aurum in fornace probatur. Inter cetera vero, in quibus scandalizatur hodie populus Christianus, praecipuum est persecutio paganorum, quae tam in oriente quam in occidente peccatis exigentibus invaluit ultra modum; contra quam utrobique simile quodammodo putaverunt remedium invenire; sed quia Deum ante suum non proposuere conspectum, quod inventum est in remedium in periculum est conversum. Sane in oriente una duobus fuit incestuose coniuncta, in occidente vero unus sibi duas praesumpsit iungere per incestum. Et incestui quidem in oriente commisso non solum consensus, sed et auctoritas clericorum ibi consistentium intercessit. Sed in detestabili copula in occidente contracta, licet non absque quorundam ecclesiasticorum virorum assensu fuerit forsitan attentata, auctoritas tamen ecclesiastica nullatenus intervenit. Volens autem Deus maius peccatum vindicare celerius, et a similibus alios deterrere, tam Conradum quondam marchionem, qui … reginae Hierosolymitanae prius adhaeserat per incestum, gladio, quam Henricum quondam Campaniae comitem, qui ei et in culpa quodammodo et in poena successit, praecipitio, utrumque vero morte impraevisa peremit. Nondum autem in huius iniquitatis auctores in occidente suam exercuit ultionem. Sed quanto longanimius sustinet, tanto forsitan severius vindicabit. Licet autem apostolica sedes quod super hoc fuerat in oriente commissum propter malitiam temporis et persecutionem urgentem dissimulare sit visa, ad vindicandum tamen quod in occidente fuerat attentatum rigore canonicae districtionis est usa. Nam quum ad bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri audientiam pervenisset, quod rex Legionensis filiam carissimi in Christo filii nostri Portugalliae regis illustris incestuose sibi praesumpserat copulare, tam regem ipsum Portugalliae quam incestuose coniunctos excommunicationis sententia innodavit, et Legionense ac Portugalliae regna sententiae supposuit interdicti, unde quod illegitime factum fuerat est penitus revocatum. Verum dictus rex Legionensis ad deteriora manum extendens, sicut is, de quo dicit scriptura: “Vae homini illi, qui post se trahit peccatum quasi longam vestem, et impius, quum venerit in profundum vitiorum, contemnit,” filiam carissimi in Christo filii nostri regis illustris Castellae, neptem videlicet propriam, impudenter sibi contra interdictum ecclesiae copulare praesumpsit. Quod quum ad nostram notitiam pervenisset, dilectum filium fratrem Rainerium, virum scientia et religione pariter reverendum, Deo et hominibus obtentu scientiae et honestatis acceptum, in Hispaniam duximus destinandum, ut iuxta verbum propheticum dissolveret colligationes impietatis; solveret fasciculos deprimentes; qui per Dei gratiam ab omni munere manus excussit ita, ut quod legitur de ipso possit vere referri: “Non fuit qui ditaverit Abraham.” Ipse igitur quum in Hispaniam pervenisset, dictum regem Legionensem semel et iterum ex parte nostra commonuit diligenter, ut a tam detestabili et nefanda copula resiliret, universis colligationibus dissolutis, quae fuerant pro ipsa copula consummanda contractae. Sed quum apud eum nihil prorsus monitis profecisset, certum ei diem assignavit et locum, et quum ipsum etiam ultra terminum exspectasset, in eum se contumaciter absentantem iuxta formam mandati nostri excommunicationis sententiam promulgavit, et regnum Legionense interdicto generali conclusit. In memoratum vero regem Castellae vel terram suam in nullo processit, quum idem rex se mandatis eius exponeret, et quod reciperet filiam suam, si sibi redderetur, proponeret assertive. Quod utrum ex animo fecerit, ille plenius novit, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum. Nuper autem venerabiles fratres nostri Toletanus archiepiscopus et episcopus Palentinus ex parte ipsius regis Castellae, et ex parte Legionensis venerabilis frater Zamorensis episcopus, ad sedem apostolicam accedentes, postulabant, ut cum eodem rege Legionensi et filia dicti regis Castellae deberemus super tam incestuosa copula dispensare; propter quod, nisi specialis illa gratia, quam ad devotionem dicti regis Castellae habemus, motum nostri animi temperasset, in ipsos ita curassemus severitatem ecclesiasticam exercere, quod nulli de cetero temporibus nostris ad nos repudiatas toties et damnatas petitiones afferrent; quum ipsi etiam noverint, quod id ab eodem praedecessore nostro saepius postulatum fuerit, et ab eo inhibitum, non indultum. Tandem vero intelligentes archiepiscopus et episcopi memorati, quod non solum indulgentiam super hoc a nobis, sed vix etiam possent a nobis audientiam impetrare, interdictum in terram regis Legionensis prolatum tandem a nobis postulavere remitti, asserentes, quod ex eo triplex toti regno periculum ab haereticis, Sarracenis et Christianis etiam imminebat. Ab haereticis: quia, quum per interdictum ipsum clausa essent in partibus illis ora pastorum, non poterant fideles per eos contra haereticos instrui, et ad resistendum eis aliquatenus informari; unde, cum ex hoc, tum quia rex Legionensis ab ecclesia se asserens aggravatum, eis minime resistebat, invalescebant contra fideles haeretici, et in regno ipso haereses variae pullullabant. A Sarracenis: quoniam, quum per exhortationes et remissiones ecclesiae Hispaniarum populus consuevisset ad expugnationem paganorum induci, cessante praedicatorum officio populi etiam devotio tepescebat, quia, quum se cum principe suo quoad interdictum eidem videret poenae subiectum, a culpa, cui vel tacendo consenserat, forte se non credebat immunem, propter quod minus circa debellationem Sarracenorum fervebat, ne decederet in peccato. A catholicis: quia, quum clerici laicis spiritualia ministrare non possent, laici clericis temporalia subtrahebant, oblationes, primitias et decimas detinentes, unde, quum clerici ex his pro maiori parte in partibus illis consueverint sustentari, eis subtractis non solum mendicare, sed fodere, et servire Iudaeis in ecclesia et totius Christianitatis opprobrium cogebantur. Videbatur autem difficile petitioni eorum annuere, et sententiam ex animo, ordine et causa latam canonice sine satisfactione congrua relaxare. Ex animo siquidem: quia, sicut Deus perhibet testimonium conscientiae nostrae, ad hoc non nisi iustitiae et honestatis obtentu processimus, quum ex contrario potius contra nos oriri praesumptio potuisset, si tam detestabile facinus duxissemus in patientia tolerandum. Ex ordine: quia dictus frater R. post commonitiones et dilationes legitimas, tandem districtione percussit ecclesiastica contumacem. Ex causa: exemplo, divino videlicet et humano. Divino: quia, quum David in populi numeratione peccasset, Dominus in populum vasa sui furoris effudit, unde idem David dixisse legitur, peccatum Domino confitendo: “Ego sum qui peccavi, ego qui inique egi. Isti, qui oves sunt, quid fecerant? Auferatur, obsecro, facies tua, Domine, ex populo tuo.” Humano: quum iam dictus praedecessor noster (ut non longe petantur exempla) in praedictos Portugalliae et Legionensem reges et regna ipsorum praedictas sententias curaverit promulgare. Esset insuper res mali exempli, quia, si forsan in alia regna similem nos contingeret promulgare sententiam, similis a nobis gratia peteretur, quam si forsitan negaremus, apud nos esse videretur acceptio personarum. Ex hoc etiam de nobis posset apud aliquos oriri suspicio, praesumentibus forte quibusdam, quod ad id moveremur ex causa latenti. Licet igitur ex causis praemissis non videretur dicta petitio admittenda, quia tamen ubi est multitudo in causa, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat, in eo ad petitionem praedictorum archiepiscopi et episcoporum gratiam de communi fratrum nostrorum consilio duximus faciendam, ex quo videbantur impedimenta expressa superius provenire. Relaxavimus ergo non in totum, sed in una parte solummodo interdictum, nec perpetuo, sed ad tempus, quamdiu scilicet nobis placuerit et viderimus expedire, ut probemus interim spiritus, si ex Deo sint, et an (sicut iidem archiepiscopus et episcopi asseverant) sperata inde utilitas sequeretur; sic videlicet, ut in regno ipso divina celebrentur officia, sed decedentium corpora sepulturae ecclesiasticae non tradantur. In quo tamen clericis gratiam facimus specialem, in eo videlicet, ut in coemeterio ecclesiastico cessante solennitate solita tumulentur. Quod licet aliquibus posset absonum forte videri, ut officio restituto sepultura ecclesiastica denegetur, quia, iuxta canonicas sanctiones, cui communicavimus vivo communicare deberemus et mortuo: recte tamen intelligentibus nihil ex hoc incongruitatis occurrit, quum iuxta Lateranensis instituta concilii decedentes ex torneamentis, etsi per poenitentiam reconcilientur ecclesiae, Christiana tamen sepultura priventur. Ut autem non remittere poenam, sed commutare potius videamur, dictum regem Legionensem et memoratam filiam regis Castellae ac omnes principales eorum consiliarios et fautores excommunicationis curavimus sententia innodare, mandantes, ut ad quamcunque civitatem, oppidum vel villam devenerint, nullus ibidem eis praesentibus divina praesumat officia celebrare. Dicto autem rege Castellae et carissimae in Christo filiae nostrae reginae uxori eius dabimus in mandatis, ut, quod stent mandatis nostris, iuratoriam exhibeant cautionem, et vel exprimant in iuramento, quod ad dissolvendam tam illegitimam copulam dent operam efficacem, vel id nos eis faciemus praestito iuramento mandari; nec credimus, quod super hoc se aliquatenus exhibeant contumaces, quum, quod starent mandatis ecclesiae, in manibus praedicti fratris R. (sicut ex literis eiusdem regis apparet) firmiter promisissent, et impendissent causam sufficientem ad copulam huiusmodi consummandam. Quod si forsan (quod non credimus) mandatis nostris noluerint obedire, ipsos et principales eorum consiliarios et fautores excommunicari mandabimus, et quocunque devenerint, divina prohibebimus officia celebrari, ut sic saltem ad mandatum ecclesiae revertantur, iuxta quod legitur in Psalmista: “Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.”] Quia vero castra quaedam, quae idem rex Legionensis dictae filiae regis Castellae in dotem tradidisse proponitur ita, ut, si eam aliqua occasione relinqueret, ipsa cederent in ius eius, impedimentum praestare videntur huiusmodi copulae dissolvendae, quum castra ipsa non tam ob turpem, quam ob nullam potius causam sint data, utpote, quum inter eos matrimonium non exsistat, et ideo nec dos, nec donatio propter nuptias: ne ad commodum ei cedat quod debet in poenam eius potius retorqueri, castra ipsa restitui volumus, et ad id puellam ipsam per excommunicationis sententiam coarctari, auctoritate apostolica decernentes, ut, si ex tam incestuosa et damnata copula proles est vel fuerit quaecunque suscepta, spuria et illegitima penitus habeatur, quae secundum statuta legitima in bonis paternis nulla prorsus occasione succedat. Quod si nec [sic] praedictis rex Legionensis et filia regis Castellae a se invicem iuxta mandatum apostolicum discedere maturaverint in eos districtionem curabimus gravissimam exercere quam ad cautelam praesentibus non duximus literis explicandam. [Ideoque fraternitati etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Iun. 1199.]
CAP. VI.
Usufructuarius, donans sine consensu domini rem ipsam uxori propter nuptias, non transfert in eam plus iuris quam ipse habebat; idem de eo, qui sub conditione adimente habet rem in hereditatem vel in feudum.
Idem Archidiacono S. Andrea de Scotia.
Nuper a nobis tua discretio requisivit, si aliqua terra data fuerit alicui non in hereditatem vel feudum, sed tantum sibi, quoad vixerit, possidenda, et ipse postmodum tertiam partem uxori suae in dotem concesserit, utrum eo defuncto praefatam dotem uxor, dum vixerit, habere debeat et tenere, quum ecclesia dotes protegere teneatur viduarum. Postulasti praeterea nostris literis edoceri, si qua terra data fuerit alicui et heredi, quem de uxore legitima procrearet, in heriditatem vel feudum, et ipse, uxori suae quadam parte ipsius in dotem concessa, decesserit postmodum sine prole, an ipsa mulier dotem eandem de iure posset habere, et utrum ecclesia pro ipsa stare debeat in hoc casu, an viro defuncto terra illa sine onere in bona redire debeat concedentis. Nos autem consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum regulariter nullus plus iuris in alium transferre possit, quam eum constet habere, vir, cui terra praedicto modo conceditur, non potest uxori relinquere quod ei non licuit, nisi quoad vixerit, possidere. Nec licet uxori suae partem illius terrae in donationem propter nuptias ex viri concessione tenere, nisi forte donationi illius ille, ad quem spectat dominium illius terrae, voluerit consentire. Quod autem de prima consultatione dicimus, hoc respondemus etiam de secunda. Nam licet ecclesia in causis viduarum se favorabilem debeat exhibere, contra iustitiam tamen non est eis favor ecclesiasticus concedendus. Illud vero te nolumus ignorare, quod uxor dare dicitur viro dotem, vir autem uxori donationem facere propter nuptias secundum legitimas sanctiones.
CAP. VII.
Vir, agens pro dote, non omnino excluditur ex eo, quod vergat ad inopiam, nec praecise cogitur satisdare ultra facultatem propriam; sed dos sibi assignatur sub cautione, quam praestare potest. Et si per illam cautionem non esset sufficienter provisum consumptioni dotis, deponetur dos apud mercatorem, ut de honesto lucro vir sustineat onera matrimonii. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. inhaerendo verbis literae, et est casus notabilis et quotidianus.
Idem Archiepiscopo et Archidiacono Genuensibus.
Per vestras nobis literas intimastis, quod, quum magistrum R. super quadam summa pecuniae Ianuensis monetae pro H. paupere, latore praesentium, auctoritate nostra curaveritis convenire, quam idem H. pro dote uxoris suae requirebat ab eo, dictus R. exceptionem opposuit contra ipsum, quod videlicet uxorem suam a se repulerat, et quod tacita veritate super hoc nostras literas impetraverat; quia, quum super eadem dote iam alia vice coram vestrae civitatis consulibus quaestio mota esset, ipsi iuxta consuetudinem terrae pronunciaverunt, ut, quoniam idem H. ad inopiam vergere videbatur, dos illa non assignaretur eidem, nisi cautionem idoneam de ipsa non peritura praestaret; unde vos, communicato prudentum virorum consilio, ei, ut de salvanda dote caveret et uxorem suam reciperet, praecepistis, et, donec id posset facere, dos ipsa deponeretur, si vellet, in secretario ecclesiae Ianuensis. Quod quum implere non posset, ad instantiam eius nobis haec rescribere curavistis. Quum ergo satis possit ei modicum credi dotis, cui creditum est corpus uxoris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dotem assignari faciatis eidem sub ea quam potest cautione praestare, vel saltem alicui mercatori committi, ut de parte honesti lucri dictus vir onera possit matrimonii sustentare, ne occasione dotis detentae uxor a viro dimissa, seu vir, qui dimisit uxorem, adulterii reatum incurrat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
CAP. VIII.
Haec decretalis satis se ipsam summat.
Gregorius IX.
Donatio, quae constante matrimonio inter coniuges dicitur esse facta, ex qua alter locupletior, et pauperior alter efficitur, firmitatem non habet, nisi donatoris obitu confirmetur; quae tamen penitus evanescit, si revocetur ab eo tacite vel expresse, vel qui donatum accepit prius debitum naturae persolvat. Sane soluto matrimonio, sicut dos ad mulierem, sic et donatio propter nuptias redit ad virum, nisi de consuetudine secus obtineat, vel ex pacto de lucranda dote vel donatione propter nuptias, quod aequale sit, quum hinc inde contrarium inducatur.
TITULUS XXI.
DE SECUNDIS NUPTIIS.
CAP. I.
Secundae nuptiae non benedicuntur, et benedicens puniendus est.
Alexander III.
Capellanum nihilominus, quem benedictionem cum secunda tibi constiterit celebrasse, ab officio beneficioque suspensum cum literarum tuarum testimonio appellatione cessante ad sedem apostolicam nullatenus destinare postponas. [Dat. Laterani.]
CAP. II.
Dubitans de morte coniugis, nisi prius certificetur, contrahere non debet, et, si contraxit, reddat, sed non exigat debitum. Et si postmodum sciat primam vivere, dimittat secundam. Abbas Siculus.
Lucius III. universis Christianis in captivitate Sarracenorum positis.
Dominus ac redemptor noster (Et infra:) Sane, super matrimoniis, quae quidam ex vobis nondum habita obeuntis coniugis certitudine contraxerunt, id vobis auctoritate apostolica respondemus, ut nullus ex vobis amodo ad secundas nuptias migrare praesumat, donec ei firma certitudine constet, quod ab hac vita migraverit coniux eius. Si vero aliquis vel aliqua id hactenus non servavit, et de morte prioris coniugis adhuc sibi existimat dubitandum: ei, quae sibi nupsit, debitum non deneget postulanti, quod a se tamen noverit nullatenus exigendum. Quodsi post hoc de prioris coniugis vita constiterit, relictis adulterinis illicitisque complexibus ad priorem sine dubio coniugem revertatur.
CAP. III.
Si unus ex coniugibus fuit alias benedictus, non debent coniuges de novo benedici.
Urbanus III. Vigiliensi Episcopo.
Vir autem vel mulier, ad bigamiam transiens, non debet a presbytero benedici, quia, quum alia vice benedicti sint, eorum benedictio iterari non debet.
CAP. IV.
Mulier, nubens infra annum lugubrem, infamiam non incurrit. H. d. cum sequenti Abbas Siculus.
Idem Exonensi Episcopo.
Super illa vero quaestione, qua quaesitum est, an scilicet mulier possit sine infamia nubere infra tempus luctus secundum leges diffinitum, sollicitudini tuae respondemus, quod, quum Apostolus dicat: “mulier, viro suo mortuo, soluta est a lege viri sui” et “in Domino nubat cui voluerit” per licentiam et auctoritatem Apostoli eius infamia aboletur.
CAP. V.
Summatur ut praecedens.
Innocentius III. P. nobili mulieri.
Quum secundum Apostolum mulier, mortuo viro suo, ab eius sit lege soluta, et nubendi cui vult, tantum in Domino, liberam habeat facultatem: non debet legalis infamiae sustinere iacturam, quae, licet post viri obitum infra tempus luctus, scilicet unius anni spatium, nubat, concessa sibi tamen ab Apostolo utitur potestate, quum in his praesertim saeculares leges non dedignentur sacros canones imitari. Quum igitur ad secunda disponas vota transire, sciens, quod nubere melius est quam uri, tuum in Domino propositum commendamus, et ne id tibi vel ei qui te duxerit in iacturam vel infamiam ab aliquo imputetur auctoritate praesentium expressius inhibemus, quum concessam tibi ab apostolo nubendi tantum in Domino liberam habeas facultatem.
FINIS LIBRI QUARTI.
LIBER QUINTUS.
TITULUS I.
DE ACCUSATIONIBUS, INQUISITIONIBUS ET DENUNCIATIONIBUS.
CAP. I.
De persona accusatoris prius quaerendum est in iudicio.
Felix Papa.
Si legitimus non fuerit accusator, non fatigetur accusatus, [quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent etc.]
CAP. II.
A denunciatione repellitur is, qui non praemersuit.
Idem Episcopis per Galliam constitutis.
Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, accussatus fuerit, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit: non olim, sed nunc ad summos primates causae eius canonice deferantur, [qui in congruo loco intra ipsam provinciam etc.]
CAP. III.
Criminatio praelati debet tractari coram illis, quorum interest.
Gregorius Duci Campaniae.
Illa praepositorum (Et infra:) Si vero aliquis est de monasterio praedicti abbatis, qui possit aliquid dicere, quod ad culpam reatumque eius pertineat: nos [hoc non negligi, sed magis una quidem] cum eis, quorum interest, causam [omnino] districte [et sollicite] volumus perscrutari, ut vel condemnetur, vel absolvatur. [Si autem nullus inveniri potuerit etc.]
CAP. IV.
Qui de aliquo crimine accusatur vel denunciatur, interim promoveri non potest.
Idem Constantiae Augustae.
Omnipotens Deus: (Et infra:) [Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missam facere praesumpsit, propter Deum irriquisita praeterire non possum. Sed opto et Dominum deprecor, quatenus nihil in eo pro his, quae dicta sunt, valeat inveniri, et sine periculo animae meae causa ipsius terminetur. Prius tamen, quam haec cognoscantur, serenissimus dominus discurrente iussione praecepit, ut eum venientem cum honore suscipiam. Et] Valde grave est, ut vir, de quo tanta et talia nunciantur, quum ante requiri et discuti debeant, honoretur. [Et si episcoporum causae etc.]
CAP. V.
Episcopus per exceptionem criminis illum ab accusatione sua repellere non potest, quem ante a sua familiaritate neglexerit separare.
Paschalis Papa.
Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat, quos, antequam se ab eis impetendum cognosceret, a sua communi familiaritate neglexerit separare.
CAP. VI.
Absolutus de certo crimine, de eodem iterum accusari non potest.
Ex concilio Maguntino.
De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, non potest accusatio replicari.
CAP. VII.
Cohabitantes inimicis accusati ab accusatione repelluntur.
Stephanus Papa.
Repellantur [etiam] ab accusatione cohabitantes inimicis, [et omnes laici,] quia infestationes blasphemiae affectio solet amicitiae incitare. [Nec illi in vestra suscipiendi sunt accusatione etc.]
CAP. VIII.
Ponit poenitentiam accusatoris calumniosi, quum sequitur inde mors vel membri debilitatio.
Ex Brocardico libro XLIV.
Accusasti aliquem, et per tuam accusationem occisus est: nisi pro pace hoc feceris, XL. dies in pane et aqua, quod carina vocatur, cum septem sequentibus annis poeniteas. Si autem per tuam delaturam debilitatus est: per tres debes quadragesimas [per legitimas ferias] poenitere.
CAP. IX.
Super notorio procedit iudex nemine accusante.
Augustinus super Genesi de morte Abel.
Evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris.
CAP. X.
Laici vel inimici clericos accusare non possunt.
Alexander III. Gaitano Electo.
Quum P. Manconella presbyter ex una parte, et Bonus presbyter et I. Bonus Cocti laicus frater eius ex altera, in nostra essent praesentia constituti, eundem I., quia laicus erat, in iam dicti P. accusationem non duximus admittendum. Quumque praefatus B. eundem P. super crimine simoniae constantius accusaret, nos eum, quia in testimonium illius causae adductus fuerat, et quia praedictus I. frater eius ipsum P. coram te prius accusaverat, ab accusatione repulimus, praesertim quum frater P. memoratum B. antea de causa consimili accusasset. Unde quoniam unus post alterum praedictum P. instanti vicissitudine accusabant, neutrum ad eius accusationem admisimus, sed utrique presbytero de obiectis criminibus purgationem duximus indicendam. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus uterque illorum cum tribus sacerdotibus faciat se purgare. Purgatores etc. (cf. c. 7. de purg. can. V. 34.)
CAP. XI.
Monachus accusare potest abbatem, et de bonis monasteriis expensas litis necessarias habebit.
Idem Vigoriensi Episcopo.
Ex parte tua †huiusmodi quaestio nobis fuit proposita, utrum monachi in accusatione abbatum suorum aliquatenus sint admittendi. Super quo utique Prudentiae tuae taliter respondemus, quod monachi, nisi alia manifesta et rationabilis causa impediat, eo, quod de obedientia et subiectione abbatis esse noscuntur, ab eius accusatione sunt nullatenus repellendi: licet alios accusare non possint. Quibus siquidem, quum proprium non habeant, de rebus monasterii expensae debent necessariae, donec causa debitum finem accipiat, ministrari. [De confirmationibus etc. (cf. c. 2. de confirm. II. 30.)]
CAP. XII.
Presbyter ebriosus, missam celebrans non praemissa digestione, ecclesia privari debet. H. d. ut conveniat omnibus lecturis.
Idem.
Si constiterit, quod saepe dicto D. praescripta ecclesia non perpetuo concessa, sed ad tempus fuerit commendata, et de vinolentia, et quod in taberna pernoctaverit, ita, quod altera die, nulla praemissa dormitione, missam cantasset: (Et infra:) Sed etiam Si de hoc rationabiliter convictus fuerit in iudicio ante episcopum vel archiepiscopum suum, sive accusatus, vel ad rationem positus sine coactione coram pluribus fuerit confessus, ei nullius appellatione obstante super eadem ecclesia perpetuum silentium imponatis, ipsum ab impetitione B. desistere compellentes. Ceterum si eidem D. fuit ecclesia ipsa canonice concessa et tradita, et postea de crimine aliquo non fuit convictus, propter quod de iure debeat spoliari, vel post appellationem, sicut aliquando allegavit, ecclesia illa fuerit spoliatus: ipsam ei faciatis restituti et in pace dimitti.
CAP. XIII.
Inimicus etiam a voluntaria exceptione repellitur.
Idem.
Meminimus iam pridem tibi praecipiendo mandasse, ut dilectae filiae nostrae C. abbatissae monasterii S. Zachariae, cuius electionem confirmavimus, munus benedictionis impendere procurares. Sed quia H. pro altera parte ad nostram praesentiam accessit, a te exinde ad nostram audientiam appellavit, proponens, quod de simonia accusaret eandem, et ideo mandatum nostrum distulisti effectui mancipare. Quia vero te non decet in hac parte appellationi eiusdem H. deferre, quum non liceat laicis contra clericos aut monachos testimonium ferre, et quum idem H. illius manifestus fuerit inimicus, et contra eam testimonium tulerit: nos, si bene meminimus, eandem abbatissam benedici mandavimus, et adhuc appellatione remota per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum inde fueris requisitus, praefatae abbatissae contradictione et appellatione cessante munus benedictionis non differas impartiri.
CAP. XIV.
Dicens, se aliquem accusaturum coram iudice, ante inscriptionem potest sine poena desistere, et non accusare; sed ei desistenti silentium imponitur in perpetuum. Et secundum hoc summarium iste textus est notabilis. Abbas.
Innocentius III. Archiepiscopo Bisuntino.
Licet in beato Petro †Apostolorum principe ligandi atque solvendi nobis a Domino sit attributa facultas, quam in subditos iuxta suorum exigentiam meritorum exercere libere debeamus: exemplo tamem illius, qui omnes salvat, et neminem vult perire, libentius ad solvendum intendimus quam ligandum, etsi nonnullae sint culpae, in quibus est culpa relaxare vindictam. Sane, quum olim ex literis B. decani sancti Stephani, et T. I. et M. canonicorum ecclesiae Bisuntinae ad apostolicae sedis audientiam pervenisset, te varia crimina commisisse, ac ab eis fuisses per easdem literas super periurio, crimine simoniae et incestus delatus: felicis recordationis Clemens Papa praedecessor noster, servata iudiciaria gravitate, tibi certum terminum assignavit, quo responsurus obiectis apostolico te conspectui praesentares. Quum autem tu iuxta tenorem factae tibi citationis ad sedem apostolicam accessisses, te et dilectis filiis I. et O. archidiaconis apud sedem apostolicam constitutis, exspectavimus aliquamdiu, si qui forsan contra te procederent, et quae de te literis intimaverant proponerent inscribendo. Ceterum quum nec ullus appareret, qui te ita impeteret de praedictis, ne aliquid de contingentibus omittere videremur, ab I. et O. archidiaconis in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis quaesivimus diligenter, si quid super praemissis adversus te pro se vel pro aliis proponere vellent, et quod scripserant legitime demonstrarent. Ipsi autem, quod non proposito accusandi haec scripserant, responderunt; sed quia tu super quibusdam incorrigibilis videbaris, quaedam de te apostolicae sedi duxerant intimanda; sed nuncius, qui pro literis accesserat impetrandis, mandati formam excessit. Nos igitur, famae tuae consulere cupientes, dictis canonicis contra te super praedictis silentium duximus imponendum, ne te de cetero eis super his accusare liceat vel etiam infamare, illius sequentes exemplum, qui quum mulieri dixisset: “nemo te condemnavit, mulier?” et illa: “nemo, Domine,” “nec ego,” inquit, “te condemnabo; vade iam amplius noli peccare.” Quia vero praedicti canonici citra vinculum inscriptionis desistere voluerunt, eis de iuris permissione id non duximus imputandum. Ne autem in absolutione tua minus canonice procedere videamur, quamvis potius in odore bonae opinionis coepiscoporum nostrorum, quam eorum infamia delectemur: venerabili fratri nostro Cabilonensi episcopo et dilecto filio abbati de Firmitate inquisitionem famae tuae duximus committendam. [Dat. Romae etc. IV. Id. Iun. 1198.]
CAP. XV.
Ad prosequendam accusationem criminalem non admittitur procurator, licet poseet allegare causam absentiae, seu alias exceptiones, non tangentes crimen propositum: et qui iuravit stare mandato alicuius, non admittitur ad accasandum illum, si virtute iuramenti sibi fuit iniunctum, ut non accusaret. H. d. et ad hoc solet allegari, et in hoc est valde vulgatum.
Idem Sancteburgensi Archiepiscopo.
Veniens [olim] ad sedem apostolicam dilectus filius A. Pragensis canonicus contra venerabilem fratrem nostrum Pragensem episcopum inter alia proposuit coram nobis, quod, quum esset filius sacerdotis, in ecclesiam fuerat Pragensem intrusus, et contra eiusdem ecclesiae privilegium, imperiale ei liberalitate concessum et per sedem apostolicam confirmatum, homagium dilecto filio nobili viro duci Bohemiae praestitisset, et regalia recepisset ab eo, sic subiiciens Pragensem ecclesiam servituti. †[Proposuit etiam, quod uxoren evidenter haberet, de qua filios generavit; quod sigillum adulterinum confaxit; quod sit ebriosus, fornicator, publicus histrio, ita quod quadam vice cum duobus ioculatoribus contra tres dios histriones certamine initio, enormiter fuit laesus innaso, et eo fere, sicut apparet hodis, mutilatus, et unus reliquorum triumioculatorum, contra quos decertabat, qui ibidem interiit, ab eo creditur interfectus. Ad hoc subiunxit idem A., quod thesauro ecclesiae Pragensi usque ad mille marcas per eum male distracto, consulariis ipsius ducis usque ad quinquaginta villas et amplius conferre non timuit in grave Pragensis ecclesiae detrimentum, et ipsi duci notabile quoddam castrum dedit, quod eidem ecclesiae pietatis intuitu fuerat ab O. quondam Bohemiae duce collatum.] Unde praedictum episcopum ad festum Resurrectiomnis dominicae proximo praeteritum peremptorie nos meminimus citavisse. Idem vero episcopus ad suam excusationem viarum discrimina, consecrationem chrismatis imminentem, et quod filius nobilis viri Bohemiae principis esset per ipsum baptizandus tunc temporis, per nuncios et literas allegavit. Licet autem excusationes huiusmodi, sicut erant, frivolas aestimantes ipsum reputavimus contumacem, nec procuratores eius in causa possemus recipere criminali: eis tamen dilectos filios nostros G. sancti Angeli et H. sancti Eustachii diaconos cardinales concessimus auditores, ut, si possent, illum aliquatenus excusarent. Quumque praedictus A. coram eis repetiiset obiecta, ei fuit ex adverso responsum, quod, quum olim super hoc ad venerabilem fratrem nostrum Magdeburgensem archiepiscopum literae fuerint impetratae, idem A., qui contra episcopum solus agebat, in obiectorum se videns probatione deficere, depositis vestibus et pedibus nudis ad pedes eius se humiliter prosternens, veniam postulavit, et, quod adversus eum calumniose processerat, est confessus. Ceterum quum super hoc mandate stare eiusdem archiepiscopi iuravisset, ipse praecepit eidem sub debito praestiti iuramenti, ut contra eundem episcopum de cetero proponere talia non auderet. Quum igitur nobis ex ipsius A. confessione constaret, ipsum iuramentum huiusmodi praestitisse, ac tale recepisse mandatum: super impetitione dicti episcopi silentium ei duximus imponendum, propter contumaciam tamen eidem episcopo citationem et purgationem propter infamiam indicentes.
CAP. XVI.
Denunciator criminis non se inscribit, quia ad correctionem tendit; accusator autem inscribit, quia tendit ad poenam; excipiens vero inscribit ad poenam extraordinariam, si per exceptionem deiicitur ab obtento, alias secus. Hoc primo. Secundo dicitur, quod, dum discutitur de crimine per modum exceptionis, potest intervenire procurator.
Idem Priori sancti Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano.
Super his, de quibus nos consulere voluistis, inquisitioni vestrae breviter respondemus, quod tribus modis valet crimen opponi, denunciando, excipiendo et accusando. Quando crimen in modum denunciationis opponitur, non est inscriptio necessaria; sed, quum in modum accusationis obiicitur, oportet inscribi, quoniam ad depositionem instituitur accusatio, sed ad correctionem est denunciatio facienda. Quum autem excipiendo fuerit crimen obiectum, distinguendum est, quare opponatur, et quando. Si autem obiicitur, ut ab accusatione vel testificatione aliquis repellatur, non est inscribi necesse. Sed quum opponitur, ut quis a promotione officii vel beneficii excludatur, si ante confirmationem obiicitur, non cogitur quisquam inscribere, quia crimen, hoc modo probatum, impedit promovendum, sed non deiicit iam promotum. Post confirmationem vero, quum scilicet ordinandus fuerit aliquis aut etiam consecrandus, quia etiam ab obtinendo repellit, et deiicit ab obtento, ad extraordinariam quidem poenam secundum arbitrium iudicis discreti, citra vinculum tamen inscriptionis, est excipiens adstringendus, si defecerit in probando, pro eo, quod, crimine sic probato, perdit quod per electionem et confirmationem ei fuerat acquisitum; sed ob hoc prius habita non amittit. Licet enim agatur de crimine, non est tamen huiusmodi quaestio criminalis, unde per procuratorem potest rite tractari. Ad hoc etc. (cf. c. 8. de poenis V. 37.) [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr.Ao. V. 1203.]
CAP. XVII.
Generales inquisitores, si non servaverunt debitum inquisitionis ordinem, prudenter et caute se corrigere debent. Hoc primo. Secundo ponit formam iuramenti, quam inquisitores exigunt ab inquisitis.
Idem Versellensi Episcopo et Abbati de Tileto.
Qualiter et quando †debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus novi et veteris testamenti colligitur evidenter, ex quibus super hoc postea processerunt canonicae sanctiones. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: “quid haec audio de te? redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare.” Et in Genesi Dominus ait: “descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.” Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum, quum subditus, verum etiam, quum praelatus excedit, si per clamorem et famam excessus eius ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam ferat delinquentis, non tamen sit idem actor et iudex, sed, quasi deferente fama vel denunciante clamore, officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit diligenter observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationis ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamen caverent, ne delinquerent insolenter, contra utrumque morbum invenientes congruam medicinam, ut videlicet accusatio criminalis, quae ad diminutionem capitis, id est ad degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inquisitio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ut in tantum iam clamor adscenderit, quod diutius sine scandalo dissimulari non possit, nec sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus non ex odii fomite, sed ex caritatis procedatur affectu, quatenus, si gravis fuerit excessus, et si non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum evangelicam veritatem a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Si circa venerabilem fratrem nostrum Novariensem episcopum debitum inquisitionis ordiinem observastis, intentionem et discretionem vestram in Domino commendamus. Si vero qualibet occasione praetermisistis eundem, ne levi compendio ad grave dispendium veniatur, adhuc ipsum ordinem tempore opportuno volumus observari, ne inde nascantur iniuriae, unde iura nascuntur. Ideoque mandamus, quatenus ad conscientiae vestrae iudicium recurrentes, si forte contra praescriptum ordinem tanquam homines excessistis, non pudeat vos errorem vestrum corrigere, qui positi estis, ut aliorum corrigatis errores, quoniam apud iudicem districtum, in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, ita videlicet, ut inveniatis occasionem aliquam congruentem, per quam, ne vestra vilescat auctoritas, quanto cautius et prudentius poteritis, supersedeatis ad praesens, quoniam ex his, quae inordinate sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Si vero praescriptum ordinem custodistis, volumus et mandamus, quatenus, omni gratia et timore postpositis, Deum solum habentes prae oculis, via regia incedentes, sine personarum acceptione in hoc negotio procedatis iuxta formam, quam vobis in aliis literis duximus exprimendam, nec timeatis aliquem hominem contra Deum, sed Deum potius supra omnem hominem metuatis. Formam vero iuramenti, quam a clericis Novariensibus super inquisitione facienda in hoc negotio recepistis, in similibus volumus observari, ut videlicet iurent clerici, quod super his, quae sciunt vel credunt esse in sua ecclesia reformanda tam in capite quam in membris, exceptis occultis criminibus, meram et plenam dicant inquisitoribus veritatem. (Et infra:) Constitutiones vero, quas ad correctionem excessuum, et reformationem morum vos non tam fecisse, quam innovasse cognovimus, adprobamus, volentes, ut eas faciatis a clericis laudabiliter exerceri, praecipientes ex parte nostra praelatis, etc. (cf. c. 17. de iudic. II. 1.) [Dat. IV. Kal. Febr. 1206.]
CAP. XVIII.
Si is, contra quem inquiritur, iuravit respondere tantum ad interrogata, post confessionem auditur volens probare excusationes, quae confessionem non perimunt, sed exponunt; secus si iuraverit, plenam et meram veritatem dicere.
Idem Archiepiscopo Arelatensi et Vallis magnae Abbati.
Quum dilecti filii Cisterciensis abbas et P. et R. monachi Fontis frigidi, apostolicae sedis legati, ad ecclesiam Agathensem accessissent, ut in ea legationis officium exercerent, quia de venerabili fratre nostro Agathensi episcopo per frequentem clamorem multa sibi fuerant insinuata sinistra, voluerunt descendere ac videre, si clamorem opere complevisset; †ideoque tam episcopum quam canonicos iuramenti vinculo adstrinxerunt, ut super statu ecclesiae sibi dicerent veritatem. [Qui depositiones eorum redactas in scriptis, quum idem episcopus appellasset, ad nostram praesentiam destinaverunt, praefigentes eidem episcopo terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentaret, mandatum apostolicum recepturus. Idem autem episcopus ad praesentiam nostram accedens, postquam confessiones suas et aliorum depositiones audivit, nisus est se multipliciter excusare, suas nobis excusationes in scriptis assignans. Nos igitur, habito cum fratribus nostris consilio diligenti, praefatum episcopum ab administratione Agathensis ecclesiae duximus suspendendum pro eo, quod in quibusdam eum culpabilem deprehendimus, et confessiones ipsius contra eum prima facie faciebant, reddentes nobis eum de iure suspectum, quum nondum suas excusationes probaverit, quas tamen se probaturum firmiter promittebat.] Quia vero nobis non constitit, sub qua forma episcopus cum canonicis Agathensibus coram dictis legatis praestiterit iuramentum, utrum videlicet ita iuraverit, ut super statu ecclesiae plenam et meram diceret veritatem, an ita, ut ad inquisita veraciter responderet: discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus eisdem legatis ex parte nostra in virtute obedientiae districte mandetis, ut, sub qua forma iuramentum praestiterit vobis studeant fideliter intimare. Et si secundum responsionem eorum sub secunda forma iuraverit, aut ipse coram vobis sufficienter probaverit, se sub illa forma iurasse, aut per depositiones testium, quos produxit apud sedem apostolicam constitutus, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, aut etiam aliorum: quum depositiones illae non fuerint publicatae, nec ipse productioni testium renunciare curaverit, quoniam secundum eandem non teneretur ex debito iuramenti nisi ad quaesita solummodo respondere, vos excusationes suas, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, diligenter audire curetis. Et si eas probaverit evidenter, quum excusationes huiusmodi confessiones eius non perimant, sed exponant, quae tales sunt, ut et ad bonum et malum valeant retorqueri, et ideo iudicari debent ex causa: eum sublato appellationis obstaculo penitus absolvatis, quum, etsi repertus sit culpabilis in quibusdam, ex labore tamen et pudore punitus, quos propter hanc causam incurrit, huiusmodi levis culpa leviter ei valeat indulgeri. Quodsi excusationes illas super dilapidatione, naufragio et simonia sufficienter probare nequiverit, aut sub prima forma iuraverit, quum secundum eandem nec veritatem tacere, nec admiscere debuerit falsitatem: vos, non obstantibus excusationibus illis, quas de novo proposuit coram nobis, quum in confessionibus suis nullam omnino de illis fecerit mentionem, quamvis firmiter asseruerit, quod plures ex illis legatis praedictis exposuit, quas ipsi scribere non curaverunt, quum hoc per se probare non posset, tanquam qui solus examinabatur ab illis, eum sublato cuiuscunque contradictionis et appellationis obstaculo ab administratione Agathensis ecclesiae removere curetis, [facientes eidem ecclesiae cum consilio legatorum ipsorum de persona idonea per electionem canonicam provideri etc. Dat. VIII. Kal. Iun. Ao. VIII. 1205.]
CAP. XIX.
De veritate criminum non inquiritur, nisi prius constet de infamia, et tunc non inimici vel periuri, sed inonei viri ad prosequendam inquisitionem et ad testimonium admittuntur, et, non probato crimine, indicitur infamatis purgatio.
Idem Archiepiscopo Terraconensi et Abbati sanctae Mariae de Populeto et Archidiacono Barchinonensi.
Quum oporteat episcoporum †[secundum Apostolum habere bonum testimonium et ab iis, qui sunt intus, et ab iis, qui sunt foris, et secundum legem divinam indumentum ipsius de cocco bis tincto et bysso retorta debeat esse contextum, si aliquando rumor sinister contra episcopum aliquem ad apostolicas aures ascendit, ex sollicitudine officii pastoralis tenemur descendere, ac videre, utrum idem clamorem opere consummaverit.] Sane, venientibus ad apostolicam sedem dilectis filiis G. Grossi et H. canonicis Vicensibus et multa gravia et enormia contra venerabilem fratrem nostrum Vicensem episcopum proponentibus coram nobis, quia illa non debebamus sub dissimulatione transire, vobis, frater archiepiscope et fili archidiacone, inquisitionem illorum duximus committendam, illius imitantes vestigia, qui, quum haberet villicum, et ille diffamatus fuisset apud eundem, quia dissipasset bona ipsius, cum eo posuit rationem. Verum dictus episcopus, antequam ad ipsum vestra citatio pervenisset, ad praesentiam nostram accedens proposuit coram nobis, quod illi, qui enormia illa de ipso nobis suggesserant, typo malitiae potius quam iustitiae zelo ducti, nobis huiusmodi intimarunt, quum ipsi eius sint inimici manifesti, et cum eius hostibus conversentur, consanguineosque suos ac complices intendant ad testificandum producere contra ipsum, qui ad denunciandum seu testificandum admitti non debent aliqua ratione, utpote iuramenti praestiti transgressores, et aliis criminibus irretiti. †Ne vero per leve compendium ad grave dispendium veniatur, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quod, nisi super praedictis famam ipsius laesam esse noveritis, vos ad inquisitionem illorum non subito procedatis. Quodsi ad inquisitionem fuerit procedendum, praedictos vel alios, quos ipsius esse constiterit inimicos, nec ad prosequendam inquisitionem, nec ad perhibendum testimonium contra ipsum episcopum admittatis; sed per viros idoneos super his, quae gesta sunt, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil grave probatum fuerit contra ipsum, vos purgationem canonicam indicatis eidem. [Quod si aliquis etc. Dat. Ferentini Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]
CAP. XX.
A renunciatione repellitur publicus concubinarius, excommunicatus et conspirator, et is, qui non praemonuit.
Idem.
Quum dilectus filius (Et infra:) Inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et Si vobis constiterit, praedictos, quorum nomine sunt excessus huiusmodi de episcopo nunciati, publice concubinarios tunc fuisse, propter quod in eos fuit excommunicationis sententia promulgata, vel praefatum episcopum de iam dictis excessibus non fuisse praemonitum ab eisdem, vel ipsos conspirasse in eum, a denunciatione ipsa penitus repellatis eosdem. Alioquin audiatis quae fuerunt hinc inde proposita, eidem episcopo auctoritate nostra nihilominus prohibentes, ne super his, super quibus ad audientiam nostram fuerit legitime appellatum, praefatos clericos indebite gravare praesumat, donec causa supra dicta iuxta formam mandati nostri fuerit terminata.
CAP. XXI.
Crimen, probatum per modum inquisitionis, regulariter poena ordinaria non punitur; sed, si impedit ordinis exsecutionem, fit depositio, sicut in accusatione. Et si impedit tantum beneficii retentionem, fit privatio a beneficio, nec poterit iudex hanc poenam moderari. H. d. usque ad §. Tertiae, secundum verum intellectum, non bene declaratum per scribentes. – (§. 1.) Contra non infamatum super veritate criminum inquiri non debet, etiamsi libellus famosus contra eum oblatus fuerit in secreto; nec super principali creditur testi, qui iuratus dicit se illius, contra quem inquiritur, inimicum. Idem, si hoc dicit ante iuramentum, nisi praesumatur hoc dixisse in fraudem. H. d. usque ad §. Quaesivisti. – (§. 2.) Non punitur quis de crimine, de quo non constat, nisi per famam et testium credulitatem, et per dicta paucorum non debet quis apud iudicem infamatus reputari. H. d. usque ad finem.
Idem Episcopo Gebennensi et N. Valentinensi.
Inquisitionis negotium, quam de venerabili fratre nostro episcopo et canonicis Valentinensibus vobis commisimus terminandam, †sine conscientiae scrupulo exsequi cupientes, apostolico petiistis oraculo edoceri, utrum eorum publicanda sint dicta et nomina, quos interrogari contingit, prout de testibus in publicis causis fieri consuevit; an sola dicta eorundem publicari sufficiat, nominibus tacitis, quum idem episcopus et canonici manifeste sciant, qui fuerint inquisiti; et utrum contra dicta eadem debeant exceptiones seu replicationes admitti, quum contra personas dicentium admittantur. Ad quod breviter respondemus, non solum dicta, sed etiam ipsa nomina, ut quid a quo sit dictum apparent, publicanda, et exceptiones seu replicationes legitimas admittendas, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Secundo quaesivistis, quid [a] vobis sit statuendum, si contra quempiam per inquisitionem probatum fuerit tale crimen, quod deponeret accusatum criminaliter et convictum. In quo quidem duximus distinguendum, utrum sit tale videlicet crimen, quod ordinis exsecutionem suscepti aut retentionem beneficii etiam post peractam poenitentiam impediret, puta si homicidium commisisset, vel adeptus esset ordinem aut beneficium vitio simoniae. Quo casu erit, sicut in accusationis iudicio, procedendum; alioquin secundum personae merita et qualitatem excessus poenam poterit iudicantis discretio moderari. §. 1. Tertiae dubitationis articulus continebat, utrum, quum duo vel plures iurati affirmant, aliquem crimen aliquod eisdem videntibus commisisse, de quo tamen aliqua infamia non laborat, aliquam illi poenam infligere debeatis, et utrum ad petitionem quorandam, quasdam cedulas vobis occulte tradentium infamationem episcopi continentes, sit ad inquisitionem eorum, quae in ipsis continentur cedulis, procedendum; et an fides eorum dictis debeat adhiberi, qui, post iuramentum interrogati secreto, utrum sint eorum, de quibus inquiritur, inimici, respondent, quod non diligunt illos, vel directe inimicos se asserunt eorundem, aut etiam ante iuramentum id publice confitentur, nullas tamen inimicitiarum causas probabiles ostendentes. Ad haec autem pariter respondemus, nullum esse pro crimine, super quo aliqua non laborat infamia, seu clamosa insinuatio non processerit, propter dicta huiusmodi puniendum, quin immo super hoc depositiones contra eum recipi non debere, quum inquisitio fieri debeat solummodo super illis, de quibus clamores aliqui praecesserunt. Nec ad petitionem eorum, qui libellum infamationis porrigunt in occulto, procedendum est ad inquisitionem super contentis ibidem criminibus faciendam, aut etiam adversus eos, contra quos fit inquisitio, fides adhibenda est dictis eorum, qui post iuramentum vel ante, tacite vel expresse, inimicos se asserunt eorundem, nisi forsan ante iuramentum in fraudem id facere praesumantur. §. 2. Quaesivisti etiam, quid statui debeat, si nihil per certam scientiam, sed tantum per famam, et eorum, qui fuerint inquisiti, credulitatem iuratam contigerit inveniri; et utrum aliquis super eo crimine reputari debeat infamatus, de quo ipsum duo vel tres vel etiam plures dixerint infamatum, licet de ipso nihil sinistri in publico audiatur. Ad quod est nostra responsio, quod propter famam et deponentium credulitatem duntaxat non erit ad depositionis sententiam procedendum; sed infamato canonica poterit indici purgatio secundum arbitrium iudicantis, qui propter dicta paucorum eum infamatum reputare non debet, cuius apud bonos et graves laesa opinio non exsistit. [Tu tenique etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Ian. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XXII.
Si is, de cuius crimine in iudicio constat, petit restitutionem propter iudiciarium ordinem non servatum, non est audiendus, sed eum, tanquam notorium criminosum, debet superior de novo privare. H. d. et est casus valde notabilis secundum hunc intellectum.
Idem Episcopo et Decano Sylvanectensibus.
Ad petitionem Galterii quondam Corbiensis abbatis dilectis filiis magistro scholarum et Magistris R. de Corzon et P. canonicis Noviomensibus eiusdem loci a nobis dudum correctione commissa, †ipsi bis ad idem monasterium accedentes, quibusdam correctis ibidem nonnulla, quae statuenda fuerant, statuerunt, inquisitionis instantiam quorundam impediente malitia retardando, ad quorum contumaciam reprimendam saeculare intendebant brachium invocare. Verum dilectus filius noster G. sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, interim ad idem veniens monasterium, supra dicto G., praesente, nec reclamante, super statu monasterii memorati coepit inquirere diligenter. Et quum inquisitione finita eum Parisius evocasset, propositurum contra inquisitionem eandem si quid rationabiliter duceret proponendum: idem W. praesentiam eius adiens allegavit, quod in monasterii correctione procedere non valebat, quae praedictis iudicibus prius fuerat auctoritate nostra commissa, et cardinalem ipsum ex iustis causis se asserens habere suspectum, vocem ad nos appellationis emisit; quem cardinalis, inspectis his, quae probata fuerant contra eum, de consilio peritorum amovit a regimine abbatiae, dando fratribus eiusdem loci liberam facultatem alium eligendi, qui dilectum filium Ioannem abbatem Corbeiensem, tunc priorem de Argentolio, virum providum et honestum, elegerunt concorditer in abbatem. †[Quum autem dictus W. postmodum ad sedem apostolicam accessisset, asserens se per cardinalem ipsum quorundam falsis suggstionibus circumventum ab abbatia sine rationabili causa remotum, nos eiusdem coenobii tranquillitati paterna sollicitudine providere volentes, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Remensi et Atrebatensi episcopo dedimus in mandatis, ut ad compositionem inter eundem W. et substitutum ei darent studium et operam efficacem, alioquin tam per iam dictum legatum quam per alios inquirerent diligentius veritatem, et eam nobis usque ad festum sancti Remigii proximo nunc venturum fideliter intimarent, ut per eorum relationem certiores effecti procederemus in eodem negotio, prout procedendum utilius videremus. Qui quum super reformatione pacis proficere nequivissent, sicut ex literis eorum accepimus, processerunt ad inquirendum super praemissis omnibus veritatem, testibus ab utraque parte receptis, et ea, quae tam per se quam per cardinalis inquisitionem invenerant, nobis sub sigillis propriis transmiserunt. Nuper autem praefatis W. atque I. in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem W. quod a legato post appellationem ad nos interpositam factum fuerat petiit revocari, allegans, quod, quum correctio monasterii fuerit iudicibus memoratis iniuncta, et ipsi, quibusdam correctis et nonnullis statutis ibidem, aliorum correctionem ex causa duxerint rationabili differendam, cardinalis interim de iure non potuit procedere ad eandem, quum generale mandatum non deroget speciali. Ad quod fuit ex adverso responsum, quod quum W. praesente nec reclamante ad inquisitionem processerit cardinalis, idem W. videtur in hoc tacite consensisse, ut inquisitione facta corrigeret cardinalis quae corrigenda videret. Contra quod idem W. taliter proponebat, quod, licet statim, ut coepit inquirere cardinalis, non duxerit reclamandum, credens eum nolle procedere contra ipsum, sed absque sui gravamine aliquid in ecclesia utiliter ordinare, postquam tamen evocatus ab ipso cognovit, quod adversus eum procedere intendebat, eius declinavit examen ad nostram audientiam appellando. Proposuit insuper pars adversa, quod, quum praedicti iudices omisissent in monasterii correctione procedere, ac periculum traheret ad se mora, cardinalis ipse, ad quem spectabat ex iniuncto sibi legationis officio cura eius, ad reformationem ipsius loci interponere potuit partes suas. Quum enim secundum iuris civilis auctoritatem in illis etiam casibus, in quibus solennis ordo iudiciarius observatur, in criminali causa ultra biennium a contestatione litis non sit eius instantia protrahenda, et nos quoque, consulti, quamdiu delegatus a nobis, qui sententiam tulerat, iurisdictionem suam interponere valeat, ut sententiae pareatur, respondisse noscamur, quod usque ad annum integrum iurisdictionem sibi commissam ad exsequendum sententiam valeat exercere, dictis iudicibus differentibus in correctione procedere, quum iam decem et septem essent menses elapsi, ex quo noscuntur mandatum apostolicum recepisse, ac de criminibus, licet non criminaliter ageretur, correctioni non immerito cardinalis insistere potuit memoratae. Sed ad hoc altera pars respondit, quod hoc colorem excusationis haberet, si praedicti iudices a legato commoniti ad correctionem procedere neglexissent. In quo casu eorum forte defectus per diligentiam potuisset legati suppleri, sicut de metropolitano in canonibus legitur, quod tunc demum potest ea facere, quae ad suffraganeos pertinent, quum illa suffraganei negligunt adimplere.] His igitur et aliis, quae utraque pars proponere curavit, auditis, [inquisitione utraque, cardinalis videlicet et archiepiscopi et episcopi praedictorum, diligenter inspecta, intelleximus ex depositionibus iuratorum, quod, quum tempore promotionis ipsius W. octo millium librarum debito monasterium gravaretur, et non multo tempore post idem debitum usque ad duo millia librarum fuerit diminutum, nunc tamen usque ad sex millium librarum summam excrevit; quum, sicut prius contigerat, de proventibus monasterii debitum potius diminui debuerit quam augeri, nisi rectoris incuria obstitisset. Et quamvis ad excusationem suam proposuerit idem W., quod propter expensas factas in causa, quam contra Cluniacense monasterium habuit, in qua quendam prioratum evicit, idem fuerat debitum augmentatum, fuit tamen ei ex adverso responsum, quod propter expensas illas debitum interim augmentari non debuit, quum propter hoc possessiones quasdam eiusdem obligaverit prioratus, maxime quum in eiusdem prosecutione negotii vix expensae fuerint mille librae. Adiecit etiam dictus W., quod occasione cuiusdam domus, quam in villa Corbeiae de novo construxerat, debitum supradictum excrevit. Ad quod pars adversa respondit, quod ex proventibus monasterii expensas huiusmodi facere potuit absque onere debitorum, praesertim quum propter hoc non modicum auxilium a burgensibus fuerit eidem impensum. Praeterea quum ex confessione ipsius constiterit, quod in capitulo praestiterat iuramentum, ne debitum de novo contraheret, ac postea contraxerit debitum contra iuramentum proprium veniendo, sicut testes deponunt, argui de periurio videbatur. Ad quod idem W. hoc modo respondit, quod, etsi primo huiusmodi praestiterit iuramentum, postea tamen quoddam factum fuit in capitulo constitutum, per quod iuramentum ipsum exstitit relaxatum. Sed contra hoc pars altera replicavit, quia, quum non constiterit, quod per tale statutum revocatum fuerit iuramentum, et appareret eundem W. non solummodo iuramentum de debito non contrahendo praestasse, sed venisse postea contra illud, manifeste liquebat, ipsum reatum periurii incurrisse. Sed et ipsius insufficientia et negligentia dissoluta videbantur manifeste probari. Et quanquam aliqui testium eum, quantum in se, dixerint esse bonum, nulli tamen deposuerunt expresse, quod utilis esset eius provisio monasterio saepedicto.] Quum igitur nobis de talibus fuerit sufficiens in tali negotio facta fides, propter quae praefatus G. erat merito amovendus, etsi restituendus foret propter iudiciarium ordinem non servatum, ob causas tamen praedictas ipsum providimus manere privatum regimine abbatiae, supra dictum priorem, quem pro eo, quod, praefato G. propter iuris ordinem non servatum quodammodo inordinate remoto, intelleximus ob eandem causam per consequentiam minus legitime substitutum, per sententiam amoventes. Quem quia non propter personae vitium vel scientiae defectum, sed propter iuris solennitatem, sicut praemissum est, praetermissam amovimus, ipsum postmodum restituimus in abbatem, [et memorato W. etc. Dat. Lat. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XXIII.
Agenti possessorio adipiscendae in beneficialibus non obstat exceptio criminis, nisi de eo sit infamatus; et infamato, accusatore non probante vel non apparente, indicitur purgatio, in qua si defecerit, punitur ut convictus.
Idem.
Accedens ad praesentiam nostram G. nepos quondam H. subdiaconi nostri, sua nobis conquestione monstravit, quod, quum idem H. apud sedem apostolicam viam universae carnis ingressus fuisset, praebendam, quam decedens habuerat in ecclesia Cremonensi, ei duximus conferendam, †venerabili fratri nostro H. episcopo et dilectis filiis capitulo Cremonensi iniungentes, ut eum in fratrem reciperent, et tam stallum in choro quam locum in capitulo, et praebendam eandem ipsi sine difficultate aliqua assignarent; tibi etiam, fili archidiacone, et dilectis filiis praeposito S. Agathae dedimus in mandatis, ut, si episcopus et canonici mandatum apostolicum non implerent, vos illud sublato appellationis obstaculo exsequi curaretis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescentes. Quumque tu et idem praepositus, sicut ex literis vestris accepimus, monuissetis episcopum et canonicos Cremonenses ad mandatum apostolicum exsequendum, ipsi asseruerunt, nostras literas per veri suppressionem obtentas, quum, vivente adhuc subdiacono praedicto, filium cuiusdam nobilis civis Cremonensis in canonicum recepissent, et promisissent proximam vacaturam. Adiecerunt etiam, quod ante receptionem literarum nostrarum nuncium suum ad sedem apostolicam destinarunt, et ideo, ne procederetis ulterius, ad audientiam nostram appellarunt. Iuvenis etiam, cui per episcopum et canonicos eadem fuerat praebenda concessa, duxit ad audientiam nostram proclamandum. Unde vos non processistis ulterius, sed quae acta fuerant per vestras nobis literas intimastis. Petebat igitur memoratus G., ut ex eo, quod canonici contra Lateranense concilium fecerant, impedire non pateremur nostrae concessionis effectum, sed praebendam ipsam faceremus eum pacifice possidere. Quae si fuisset etiam iuveni memorato concessa, debebat tamen nostra concessio, quae praecesserat praevalere. Verum [dilectus] filius Bonus Ioannes praedictorum canonicorum et episcopi nuncius proposuit, quod, priusquam ad eos mandatum apostolicum emanasset, praebendum ipsam iuveni concesserant memorato, et subiunxit, quod dictus G. super homicidio et periurio infamia publica laborabat. Unde non solum admittendus non erat ad Cremonensem ecclesiam, sed eiiciendus potius etiam, si fuisset admissus. Episcopus quoque per suas nobis literas intimavit, quod, quum pro eodem G. literas apostolicas recepisset, ei consuluit, ut, si conscientia salva posset, saltem de periurio et homicidio se purgaret, nisi contra eum appareat legitimus accusator; sed ipse purgationem praestare noluit, nec offerre. Nos igitur, attendentes, quod filius nobilis memorati, sicut episcopi et canonicorum Cremonensium, et exsecutorum nostrorum literae attestabentur, fuit contra Lateranense concilium ad proximam vacaturam admissus, ut postmodum acceperunt, non vacantem, quum, priusquam de morte subdiaconi [ad] Cremonam certus nuncius pervenire potuisset, praedictam praebendam concesserimus memorato G., discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus quod de praemisso iuvene factum est denuncietis irritum et inane, ac, nisi praefatus G. super obiectis eidem in modum exceptionis criminibus, videlicet periurio et homicidio, publice fuerit infamatus, concessionem nostram sibi factam exsecutioni mandetis. Deinde, si legitimus accusator apparuerit, audiatis quae fuerint hinc inde proposita, et, si praedicta crimina vel eorum aliquod legitime probatum fuerit contra eum, ipsi super eadem praebenda perpetuum silentium appellatione postposita, imponatis. Quod si probare nequiverint, eam sibi auctoritate apostolica confirmetis. Si vero contra eum legitimus non apparuerit accusator, et ipse super praedictis criminibus dignoscitur respersus infamia, purgationem ei canonicam indicatis; in qua si forte defecerit, perpetuum imponatis ei silentium. Si autem purgationem praestiterit, contradictores ab eius molestia compescentes, eos, qui eum nisi sunt impedire, in expensis ipsi legitimis condemnetis.
CAP. XXIV.
Superior contra subditum, maxima praelatum, de his tantum inquiret super quibus praecessit infamia, et tunc vocabit eum, et tradet sibi capitula et nomina, et testium dicta publicabit, et ipsius legitimas exceptiones admittet, et, probato gravi crimine, eum ab administratione removebit. In regularibus vero praelatis ad unguem servandus non est hic ordo. Et quanquam in hac summatione modica videatur agi differentia inter praelatos et subditos, contra quos inquiritur, tamen facienda est, ut patet in litera.
Idem in concilio generali.
Qualiter et quando debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus veteris et novi testamenti colligitur evidenter, ex quibus postea processerunt canonicae sanctiones, sicut olim aperte distinximus, et nunc sacri approbatione concilii confirmamus. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: “Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, iam enim non poteris amplius vindicare.” Et in Genesi Dominus ait: “Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.” Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum quum subditus, verum etiam quum praelatus excedit, si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis, non tanquam idem sit accusator et iudex, sed quasi denunciante fama vel deferente clamore officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio suo teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationi ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamem caverent, ne delinquerent insolenter, contra morbum utrumque invenientes medicinam congruam, videlicet ut criminalis accusatio, quae ad diminutionem capitis, id est degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inscriptio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ita ut iam clamor ascendat, qui diutius sine scandalo dissimulari non possit vel sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus, non ex odii fomite, sed caritatis procedatur affectu, quatenus, si fuerit gravis excessus, etsi non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum sententiam evangelicam a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Debet igitur esse praesens is, contra quem facienda est inquisitio, nisi se per contumaciam absentaverit, et exponenda sunt ei illa capitula, de quibus fuerit inquirendum, ut facultatem habeat defendendi se ipsum. Et non solum dicta, sed etiam nomina ipsa testium sunt ei, ut quid et a quo sit dictum appareat, publicanda, nec non exceptiones et replicationes legitimae admittendae, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Ad corrigendos itaque subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis possit procedi, per accusationem videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, ne forte per leve compendium ad grave dispendium veniatur, sicut accusationem legitima debet praecedere inscriptio, sic et denunciationem caritativa monitio, et inquisitionem clamosa insinuatio praevenire, illo semper adhibito moderamine, ut iuxta formam iudicii sententiae quoque forma dictetur. Hunc tamen ordinem circa regulares personas non credimus usquequaque servandum, quae, quum causa requirit, facilius et liberius a suis possunt administrationibus amoveri.
CAP. XXV.
Metropolitani ad correctionem excessuum et reformationem morum singulis annis facere debent provinciale concilium, in quo statuere debent personas idoneas per singulas dioeceses, quae sollicite investigent, et in sequenti concilio referant corrigenda. Et episcopi debent facere synodos episcopales singulis annis, et publicare agitata in provinciali concilio, et haec negligentes ab exsecutione officii suspenduntur. H. d.
Idem in eodem.
Sicut olim a sanctis Patribus noscitur institutum, metropolitani singulis annis cum suis suffraganeis provincialia non omittant concilia celebrare, in quibus de corrigendis excessibus et moribus reformandis, praesertim in clero, diligentem habeant cum Dei timore tractatum, canonicas regulas, et maxime, quae statutae sunt in hoc generali concilio, relegentes, ut eas faciant observari, debitam poenam transgressoribus infligendo. Ut autem id valeat efficacius adimpleri, per singulas dioeceses statuant personas idoneas, providas videlicet et honestas, quae per totum annum simpliciter et de plano absque ulla iurisdictione sollicite investigent quae correctione vel reformatione sunt digna, et ea fideliter perferant ad metropolitarum et suffraganeos et alios in concilio subsequenti, ut super his et aliis, prout utilitati et honestati congruerit, provida deliberatione procedant, et quae statuerint faciant observari, publicaturi ea in episcopalibus synodis annuatim per singulas dioeceses celebrandis. Quisquis autem hoc salutare statutum neglexerit adimplere, a sui exsecutione officii suspendatur, [donec per superioris arbitrium eius relaxetur.]
CAP. XXVI.
Sententiae excommunicationum, suspensionum vel interdicti, latae post denunciationem per abbatem denunciatum vel alium pro ipso in monachos denunciantes vel adhaerentes eisdem, relaxantur. Spoliati restituuntur, et iuramenta de tacenda veritate relaxantur, dicta testium denunciato traduntur, et expensae de bonis monasterii monachis denunciantibus ministrantur; et propter hoc ab obedientia abbatis non eximuntur, sine tamen litis praeiudicio.
Gregorius IX. Archiepiscopo et Priori sanctae Mariae Rothomagensis.
Olim I. V. et P. ordinis Tyronensis (Et infra:) Ne igitur reformatio monasterii valeat retardari, mandamus, quatenus, relaxatis excommunicationum seu suspensionum sententiis, si quas idem abbas protulerit vel per quoscunque iudices promulgari fecit post inceptum negotium in eos et adhaerentes eisdem, ac eis restitutis, quos idem abbas negotio ipso pendente contra iustitiam spoliavit, in negotio de plano et absque iudiciorum strepitu procedentes, quum talibus maxime in hoc casu non deceat Dei servos involvi, inquiratis quae circa personas et observantias regulares videritis inquirenda, corrigentes et reformantes tam in capite quam in membris quae correctionis et reformationis officio noveritis indigere, iuramentis, si qua de tacenda veritate abbas extorserat, relaxatis, proviso, ut negotio ipso pendente praefati monachi eidem abbati obediant et intendant, ita tamen, quod per hoc prosecutio negotii non valeat impediri. Si vero testes contra eundem abbatem producti fuerint, dictorum ipsorum ei copiam faciatis. Praedictis autem monachis expensas, factas propter hoc, et tribus vel quatuor ex istis, vel aliis, quos idoneos ad dictum negotium prosequendum duxeritis assumendos, faciatis de bonis eiusdem monasterii, et faciendas expensas ad prosecutionem ipsius negotii necessarias, computatis, si qua propter hoc receperunt, de bonis monasterii, quum proprium non habeant, ministrari. Contradictores etc.
CAP. XXVII.
Contra praelatum, denunciatum de dilapidatione, fit commissio super veritate inquirenda, et pendente negotio debet sibi interdici potestas alienandi.
Idem Episcopo Cister., de Alde. et de Salen. Abbatibus.
Praelatorum excessus †[tanto sunt severius corrigendi, quanto plures eorum corrumpuntur exemplo, si remanerent incorrecti] Sane dilecti filii C. [C. E. H.] et quatuor alii canonici Frisigienses [bonae memoriae H. papae praedecessori nostro] denunciando monstrarunt, quod [venerabilis frater noster] Frisigiensis episcopus bona sui episcopatus, quem, ut dicunt, fuit minus canonice assecutus, adeo graviter dilapidat et consumit, quod, nisi celeriter adhibeatur remedium, episcopatus idem per eum ad irreparabile dissolutionis opprobrium deducetur, nec solummodo rerum, verum etiam famae suae prodigus et salutis, vitam ducit enormiter dissolutam, †[adeo ut inficiationi eius continentiae non sit locus, quum manifeste cohabitationis indicio comprobetur, alias quod modesta pontificalis gravitatis abiecta se dictis et factis sic levem ac irreprehensibilem exhibet, ut eius vita eis sit in laqueum et in scandalum, quibus esse deberet honestatis exemplum. Quia igitur haec sub dissimulatione transire nec volumus nec debemus, sequentes formam literarum, quas dictus praedecessor noster super hoc providerat destinandas,] Discretioni vestrae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus personaliter accedentes ad locum inquiratis sollicite veritatem, et eam fideliter conscribentes sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusam, eidem episcopo terminum assignantes, quo nostro se conspectui [personaliter] repraesentet pro meritis recepturus, potestate vendendi, dandi, infeudandi seu quomodolibet alienandi bona ipsius ecclesiae interim eidem [episcopo] penitus interdicta. [Quod si etc. Dat. Later. V. Kal. Mai. Ao. I. 1227.]
TITULUS II.
DE CALUMNIATORIBUS.
CAP. I.
Subdiaconus, calumniose accusans diaconum, subdiaconatu privatur, et publice verberibus castigatur, et in exsilium mittitur.
Gregorius Anthemio Subdiacono.
Quum fortius punienda sint crimina, quae insontibus et maxime sacratis hominibus inferuntur, quam sitis culpabiles omnes, qui in causa Ioannis diaconi resedistis, attendite, ut Hilarium, criminatorem ipsius, nulla ex diffinitione vestra poena conveniens castigaret. †[Nec illud ad excusationem vestram, credatis esse idoneum, quod vobis, quasi iudicare volentibus, solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis vignisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi, quam multi ab uno poterant sine causa differri.] Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, iubemus eundem H. prius subdiaconatus, quo indignus fungitur, privari officio, et verberibus publice castigatum in exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse correctio etc.
CAP. II.
Denunciator, in probatione criminum deficiens, ab officio et beneficio suspenditur, donec innocentiam suam purget.
Innocentius III. Zamorensi, Segobiensi et Abulensi Episcopis.
Quum dilectus filius, magister scholarium Palentinus, ad sedem apostolicam accessisset, et nobis de suo episcopo excessus varios nunciasset, venerabili fratri nostro quondam episcopo Legionensi, nunc archiepiscopo Compostellano, et dilectis filiis de Valle bona, et de Mataplana abbatibus dioecesis Palentinae examinationem commisimus excessuum obiectorum. †[Qui super simonia duplici, dilapidatione, absolutione incidentium in canonem sententiae promulgatae, quodque appellationibus ad nos interpositis deferre contemneret, nec non quod in manibus suis ultra tempus in concilio Lateranensi constitutum vacantem tenuerit dignitatem, et quod furtim quoddam subtraxerit instrumentum, in quo a iure canonicorum iura episcopalia distinguuntur, et quibusdam aliis, inquisita per testes plenius veritate, inquisitionem ipsam cum depositionibus testium nobis fideliter transmiserunt.] Quum autem processum negotii et dicta testium examinaverimus diligenter, nec intelligere potuerimus, probatum esse sufficienter aliquid de praedictis, eundem episcopum de consilio fratrum nostrorum absolvendum decernimus ab obiectis, vobis per apostolica scripta mandantes, quatenus memoratum magistrum scholarum, donec canonice suam purgaverit innocentiam, scilicet quod non calumniandi animo ad huiusmodi crimina proponenda processit, ab officio et beneficio suspendatis, ut ceteri, simili poena perterriti, ad infamiam suorum facile non prosiliant praelatorum. [Quod si non omnes etc. Dat. Later. V. Id. Maii Ao. X. 1207.]
TITULUS III.
DE SIMONIA, ET NE ALIQUID PRO SPIRITUALIBUS EXIGATUR VEL PROMITTATUR.
CAP. I.
Episcopus pro ordine ab eo conferendo, vel ministri vel notarii nihil temporale exigere debent.
Gregorius generali synodo praesidens.
In ordinando †episcopo pontifex manum imponit; evangelicam vero lectionem minister legit: confirmationis autem eius epistolam notarius scribit. Sicut autem non debet episcopus manum, quam imponit, ita nec minister vel notarius in ordinatione eius vocem suam vel calamum vendere. Pro ordinatione igitur vel usu pallii, seu chartis atque pastellis, eum, qui ordinatur, omnino aliquid dare prohibemus. [Ex quibus praedictis rebus etc.]
CAP. II.
Deponendus est qui per pecuniam aliquem eiecit de ecclesia sua, se postea intrudendo.
Ex concilio Maguntinensi.
Qui alium presbyterum in ecclesia legitime ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, omnimodo deponatur.
CAP. III.
Quilibet catholicus admittitur ad accusandum de crimine simoniae.
Deodatus Papa.
Si Dominus et magister omnium, qui sine peccato fuit, accusandi licentiam uni dedit, †quanto magis unius assertione convincendus est, qui Simonis labe dignoscitur esse pollutus? Non igitur in tali quilibet catholicus est respuendus, sed, ut veritatem asserat ad propalandam simoniacam rabiem, magnis est precibus exorandus.
CAP. IV.
Simoniacus pendente accusatione ab administratione divinorum prohibetur.
Idem.
Accusatum simoniacum necesse habuimus summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solennia celebraret, donec quid esset, verius constitisset.
CAP. V.
Idem dicit, quod praecedens, nisi quod illud cap. loquitur in accusatione, istud in inquisitione, ut illud loquitur de simoniaco in genere, istud declarat de ordine.
Idem.
Quotiens †contra ecclesiasticam quid gestum dicitur disciplinam, ne nos ante Deum culpa ex dissimulatione redarguat, irrequisitum hoc relinquere non audemus. Pervenit itaque ad nos, quod per simoniacam haeresim fueris ordinatus. Sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit, Propterea necesse habuimus, te per scripta nostra prohibere, ne missarum solennia celebrare debuisses, donec quid sit verius discerneremus.
CAP. VI.
Simoniacus est deponendus.
Lucius Papa.
Sicut enim simoniaca pestis sui magnitudine alios morbos vincit, ita sine dilatione mox, ut eius signa per aliquam personam claruerint, de ecclesia Dei debet eliminari atque repelli. Petrus enim primus pastor ecclesiae non alicuius hominis attestatione sed sancti spiritus inspiratione Simonis interiora recognoscens sine aliqua audientia terribili eum et repentina morte mulctavit.
CAP. VII.
Simoniacum accusare potest servus, meretrix et criminosi.
Deodatus.
Tanta est labes huius criminis, quod etiam servi adversus dominos, et quilibet criminosi admittuntur ad accusationem. Item omnis peccator missam cantare potest, praeter simoniacum, quem etiam quilibet, ut ab ordine male accepto removeatur, accusare potest, vel etiam meretrix.
CAP. VIII.
Simoniacum est pretium recipere pro ingressu religionis, pro prioratibus vel capellis concedendis, et pro praelatis instituendis, pro concedenda sepultura, pro chrismate, pro oleo sancto, pro benedictionibus nubentium, vel aliis sacramentis; nec valet consuetudo in contrarium. H. d. cum sequenti.
Alexander III. in concilio Turonensi.
Non satis †utiliter a populo avaritia redarguitur, si ab his, qui in clero constituti videntur, et praecipue qui [contempto saeculo] nomen religiosorum profitentur [et] regulam, modis omnibus non cavetur. Prohibemus igitur, ne ab iis, qui ad religionem transire volunt, aliqua pecunia requiratur. Nec prioratus vel capellaniae quaelibet monachorum aut clericorum annua distractione vendantur. Nec ab eo, cui regimen ipsarum committitur, pro earum commissione ullum pretium exigatur. Hoc autem simoniacum esse sanctorum Patrum auctoritas manifeste declarat. Unde quisquis contra hoc decretum attentare praesumpserit, tam ille, qui dederit, quam ille, qui receperit vel consenserit, partem se cum Simone non dubitet habiturum. Pro sepultura quoque, et chrismatis et olei receptione, nulla cuiusquam pretii exactio attentetur, nec sub obtentu cuiusquam consuetudinis reatum suum quis tueatur, quia diuturnitas temporis non diminuit peccata, sed auget.
CAP. IX.
Sumatum est supra in cap. praecedenti.
Ex concilio Lateranensi.
Quum in ecclesiae corpore †omnia debeant ex caritate tractari, et quod gratis receptum est gratis impendi: horribile; nimis est, quod in quibusdam ecclesiis locum venalitas perhibetur habere ita, ut pro episcopis vel abbatibus seu quibuscunque personis ecclesiasticis ponendis in sedem, sive introducendis presbyteris in ecclesiam, nec non et pro sepulturis et exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium, seu aliis sacramentis aliquid requiratur et non possit ille, qui indiget, ista percipere, nisi manum implere curaverit largitoris. Putant autem plures, ex hoc sibi licere, quia legem mortis de longa invaluisse consuetudine arbitrantur, non satis, quia cupiditate caecati sunt, attendentes, quod tanto graviora sunt crimina, quanto diutius infelicem animam tenuerunt alligatam. Ne igitur haec de cetero fiant, vel pro personis ecclesiasticis deducendis in sedem, vel sacerdotibus instituendis, aut sepeliendis mortuis, seu benedicendis nubentibus, seu aliis sacramentis conferendis seu collatis aliquid exigatur, districtius prohibemus. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cuius factum exactione turpis muneris imitatur. [Prohibemus etc. cf. c. 7. de cens. III. 39.]
CAP. X.
Pro ecclesiarum consecratione nihil est praeter procurationem exigendum.
Idem Vigiliensi Episcopo.
Quum sit Romana †ecclesia, cui licet immeriti praesidemus, mater ecclesiarum omnium et magistra, cogimur ex debito suscepti regiminis, prout nobis Dominus dederit, respondere consultationibus singulorum, ut dubiae quaestiones apostolicae sedis providentia penitus enodentur. Quaesivisti autem, frater episcope, tuae fraternitati rescribi, utrum pro ecclesiarum consecratione quicquam praeter procurationem habere debeas. Et nos Consultationi tuae taliter respondemus, quod nihil pro ecclesiarum consecratione potes vel debes praeter procurationem exigere, Sed procurationem moderatam, quum Apostolus dicat: “nemo cogitur suis stipendiis militare,” ab eadem ecclesia exigere potes.
CAP. XI.
Convictus de simonia deponendus est; idem in infamato, qui se purgare non potest.
Idem Toletano Archiepiscopo.
De hoc autem, quod rex et principes sui a Bernardo quondam Oxomensi episcopo pecuniam recepisse dicuntur, ut eius electioni praestarent assensum, et quod idem episcopus Oxomensis archidiacono beneficia certi reditus, et cuidam clerico ante electionem suam prioratum dicitur promisisse, ut uterque illorum, archidiaconus videlicet et clericus consentiret eidem, hoc tuae prudentiae respondemus, quod si manifestum est, eundem archidiaconum et clericum ob causam illam tam iniquam et detestabilem promissa recepisse, aut si exinde confessi fuerunt in iure, vel legitime convicti, ab altaris ministerio sunt perpetuo deponendi. Si vero id manifestum est, nec tamen inde convicti vel confessi fuerint, sed tantum publica laborant infamia, eis canonica purgatio debet indici. In qua si defecerint, tanquam auctores tanti sunt sceleris puniendi. Regem autem et principes eius sollicite monere debes et diligenter inducere, ut, si qua receperint a praefato episcopo, ut eius electioni praestarent assensum, ecclesiae Oxomensi sine diminutione restituant, quum ea sine gravi suae salutis periculo retinere non possint.
CAP. XII.
Simoniacum est pro temporali obsequio beneficium ecclesiasticum mittere.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Quum essent in nostra praesentia constituti R. clericus de Ponte fracto, et nobilis vir V. [W. filius Godrici pro controversia, quae vertebatur inter eos super quadam ecclesia, quam idem R. asserebat a praefato milite sibi datam fuisse,] quia idem V. moram diutius facere non poterat, in recessu suo dilectum filium nostrum magistrum Milonem nuncium tuum pro se in causa illa sufficientem constituit responsalem. Quumque ab ore praefati R. intellexerimus, quod memoratus miles promiserat ei dare ecclesiam praescriptam, si quoddam negotium eiusdem militis in nostra posset praesentia promovere, ac per hoc promissionem ipsam continere simoniacam pravitatem, eidem R. super eadem ecclesia silentium duximus imponendum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus memoratum militem occasione praedictae controversiae a praenominato R. vel aliis super praedicta ecclesia gravari nulla ratione permittas.
CAP. XIII.
Notorius simoniacus in beneficio ab illo deponitur; idem in infamato, qui se purgare non potest.
Idem Cistrensi Episcopo.
Insinuatum est auribus nostris, quod, dum episcopatus tibi commissus vacaret, in ecclesiis tui episcopatus plurimi sint clerici instituti, qui per simoniam habere dicuntur ingressum, et infamia inde respergi. Unde, quoniam indignum est, ut in tali crimine vel tam turpi suspicione remaneant, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui fuerint, quos in praedictis ecclesiis publicum et notorium est simoniace intrasse, eos appellatione cessante amoveas ab ecclesiis taliter acquisitis. Illis autem, quorum crimen non est publicum et notorium, si publica laboramt infamia, cum quinta vel sexta manu sui ordinis, infra.XL. dies post harum susceptionem literarum, purgationem indicas, in qua si defecerint, beneficiis huiusmodi ecclesiarum perpetuo prives eosdem, provisurus attentius, ut tales personas ad eorum purgationem recipias, de quibus verisimile sit, quod non debeant alicuius obtentu deierare.
CAP. XIV.
Simoniacum est pretio vel favore celare peccatorem, vel reconciliare non poenitentam, vel digne poenitentem a reconciliatione removere.
Idem.
Nemo presbyterorum xenium vel emolumentum quodlibet temporale, immo spirituale detrimentum, a quocunque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut episcopo vel ministris eius peccatum illius celet, nec pro respecta cuiusque personae aut consanguinitatis aut familiaritatis, alienis communicans peccatis, hoc episcopo innotescere detrectet. Nec quemquam poenitentem vel minus digne poenitentem, gratia vel favore ad reconciliationem adducat, et testimonium reconciliationis ferat eidem, vel quocunque livore [alium quemlibet] digne poenitentem a reconciliatione removeat, quia simoniacum est utrumque.
CAP. XV.
Ecclesia emi vel redimi non potest. H. d. quoad literam.
Idem Vigoriensi Episcopo et Priori de Acra.
Querelam monachorum de Acra nobis transmissam recepimus, quod, quum ipsi quoddam manerium, quod dicitur Vella, cum pertinentiis suis, et ecclesiam de Genen. a monachis de Cardonio sub annuo censu quindecim librarum fuissent adepti, et inde chartam ab ipsis monachis habuissent, quidam prior eorum, capitulo inconsulto, praescriptum manerium et ecclesiam et chartam monachis de Cardonio accepta pecunia resignavit. Unde quia praefati monachi de Acra se conqueruntur iniuste gravatos, et nobis imminet corrigendum, si quid minus rationabiliter attentatur, causam ipsam experientiae vestrae committimus, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, quae hinc inde proposita fuerint diligentius audiatis, et praescriptam causam sublato appellationis remedio concordia vel iudicio terminetis, scituri, quod, sicut emi non potuit, ita nec redimi ecclesia memorata. Si vero monachi de Cardonio legitime citati ad vestram praesentiam accedere et iudicio vestro stare contempserint, vos ipsos monachos de Acra in possessionem eorum, de quibus controversia vertitur, contradictione et appellatione cessante inducatis, nec permittatis eos exinde absque ordine iudiciario molestari. Si vero uterque vestrum his exsequendis interesse non poterit, alter nihilominus exsequatur.
CAP. XVI.
Pro chrismate ab ecclesiis pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Idem.
Ea, quae de avaritiae †et cupiditatis radice procedunt, et in speciem simoniacae pravitatis erumpunt, penitus sunt exstirpanda, et quae de spinis et tribulis procedunt, falce apostolici moderaminis sunt resecanda. Audivimus autem, quod nummos pro chrismate ab ecclesiis ausu temerario extorquetis, quos diversis nominibus nunc cathedraticum, aliquando paschalem praestationem, interdum vero episcopalem consuetudinem appellatis. Quia vero hoc simoniacum esse cognoscitur, et periculum generat animarum, per apostolica sripta vobis mandamus et mandando praecipimus, quatenus ab ecclesiis. sub praetextu alicuius consuetudinis vel praelationis praescriptos denarios ulterius nullatenus exigatis, pro certo scituri, quod, si hoc ausu temarario praesumpseritis, periculum ordinis et dignitatis vestrae poteritis non immerito formidare. Nihilominus etiam etc. (cf. c. 12. de. cens. III. 39.)
CAP. XVII.
Pro habendis spiritualibus homagium facere simoniacum est.
Idem.
Ex diligenti tua relatione nobis innotuit, quod H. Cantuariensis archidiaconus te multis promissionibus allexit, et quorundam magnorum virorum commonitione ac sollicitudine induxit, ut ei homagium faceres et fidelitatem praestares, ita quidem, quod ipse tibi beneficium ecclesiasticum annis singulis exhiberet. Unde, quoniam huiusmodi obligatio illicita satis, et contra tuae salutis, nec non et suae profectum exsistit, sicut tua discretio nequaquam ignorat: super hoc absolvi a nobis instantius et supliciter postulasti, adiiciens, quod ab eo deinceps nihil omnino de beneficio acciperes constituto. Quocirca nos, tuam in hac parte petitionem honestam et favorabilem attendentes, te a praefati archidiaconi homagio et fidelitate, praesertim quum haec taliter praestita divinis et humanis legibus contraire noscantur, ex beati Petri et nostra etiam auctoritate absolvimus ita, quod ab aliquo episcopo vel sacerdote discreto poenitentiam inde condignam recipias, et Deo secundum eius consilium studeas reconciliari. Verum ne aliqua propter hoc nota vel infamia possis respergi, absolutionis nostrae literas tibi duximus indulgendas, quibus contra latrantium morsus tutus et praemunitus exsistas, et quas in testimonium indulgentiae nostrae valeas demonstrare.
CAP. XVIII.
Ordinatio vel consecratio non censetur simoniaca, licet ordinatori aliquid donatum fuerit non ex pacto.
Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Etsi quaestiones tuas de fervore religionis exsurgere, et ex intimae devotionis affectu, quem circa nos et ecclesiam habes, ad nos perferri nullatenus ignoremus, non tamen tibi est in his ultra, quam oporteat, dubitandum, quum leges humanae dicant, quod quidam tenui religione contenti sacramenta etiam necessaria et legitima exhibere contemnunt, tenuem religionem vocantes, quae in talibus haesitat, ubi non est aliquatenus haesitandum. Unde Psalmista dicit: “Trepidaverunt [timore] ubi non erat timor.” In hoc itaque, quod, dilectus [filius noster] P. tituli S. Laurentii in Damaso presbyter cardinalis, tunc vero S. Eustachii diaconus et apostolicae sedis legatus, pro electione tua, et, ut pallium tibi traderet, ad partes illas accessit, et dilectus filius noster Albanus frater tuus, eius praesciens necessitatem, ei equum unum, te penitus ignorante, transmisit, quoniam per mare veniens nullas aut paucas secum equitaturas adduxit, te nullo modo timere oportet, quum in accipiendis vel dandis muneribus tria sunt maxime attendenda, personae scilicet dantis et accipientis qualitas, quantitas muneris, et donationis tempus. Qualitas personarum, ut a quo et cui, videlicet, an a paupere diviti, vel e converso, sive a divite locupleti datum fuerit, sollicite consideremus. Aestimatio muneris et donationis tempus, si magni vel minoris pretii res data exsistat, et an instante necessitate seu alio tempore conferatur, diligentius inspiciamus. Quibus siquidem studiosius inquisitis, in praescripta quaestione tua nil reprehensione dignum invenimus, quod sollicitudini tuae in sequentibus manifestius apparebit. Si ergo praedictorum cardinalis et fratris tui personam et qualitatem recta consideratione pensamus, non fuit magnum, ab eodem fratre tuo cardinali equum unum transmitti, quem etiam ioculatori non petenti vir tantus et tam abundans forte donaret. Verum si temporis necessitatem perpendimus, non alia intentione hoc constat factum fuisse, quam ut cardinali subveniretur in articulo praenotato. †Quare super hoc in conscientia tua nullus unquam debet scrupulus dubitationis emergere, quum res data modici pretii quantum ad personam dantis et accipientis exstiterit, nec alteruter eorum aliquid in mente habuerit, quod tibi possit vel debeat quamlibet vel in modico laesionem inferre, etsi ante electionis examinationem et pallii receptionem, quum te nolente et penitus ignorante sit factum, equus necessitate instante transmissus fuerit et collatus, nec etiam res tanti pretii reputetur, quae accipientis animum multum movere debeat, aut ab honestatis proposito ad aliud declinare. Quod autem scriptum est: “Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere,” de illis donis dictum est, quae accipientis animum allicere vel pervertere solent, quoniam, si ipsa etiam persona electi offerat ordinatori vel consecratori suo electuarium, medicinas aut de optimo vino sive de aliis huiusmodi, quae modici pretii fuerint, et quae voluntatem recipientis inclinare vel movere non debeant, non tamen ecclesia Romana interpretari consuevit, accipientem in his delinquere vel donantem, [nisi ista intervenirent ex pacto etc.]
CAP. XIX.
Abbas et maiores de conventu, si pro receptione monachi receperunt pecuniam ex pacto, ab officio et beneficio suspenduntur, et taliter recepta pecunia restituitur, et in aliud monasterium ita receptus transfertur.
Idem.
Veniens ad nos F. presbyter simplici nobis relatione proposuit, quod abbas et fratres sancti R. noluerunt eum in monachum recipere, quousque illis pro monachatu triginta solidos dare convenit; conventione autem facta statim sequenti die eum monasticum habitum induerunt, et iidem monachi triginta solidos, abbas vero decem, et familia duodecim pro pastu, asserentes, hoc esse de consuetudine monasterii, postularunt. Quoniam ergo rei veritas nobis non constat, et factum huiusmodi perniciosum videtur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et, si ita esse inveneris, abbatem et monachos ad restituendam pecuniam praefato F. tam indigne acceptam, instanter admoneas, et cum omni districtione compellas, et, abbatem et maiores personas monasterii pro tantae pravitatis excessu ab officii exsecutione suspendens, praecipias dicto F., ut in alio monasterio in habitu monastico Domino studeat deservire.
CAP. XX.
Si ordinandus praesentatori suo aliquid dedit ex pacto, simoniacum est; non tamen deponitur, si est occultum.
Idem.
Ex tuae fraternitatis literis, et ex confessione sacertotis praesentium latoris accepimus, quod, quum ad sacerdotii ordinem [assumendum] non aliter voluisset eum eius archidiaconus praesentare, sex solidos solvit eidem archidiacono, et sic postmodum ordinem ipsum per eum praesentatus accepit. Unde super eo, de quo nostrum consilium postulasti, tibi sic duximus respondendum, ut, si hoc non est publicum, sed secretum, eundem sacerdotem secreto convenias, monens, eum sine ulla tamen coactione, propensius et inducens, ut ordinem alicuius religionis assumat, et perpetuo ab officio abstineat, quod [ita] illicite acquisivit. Si vero ad religionis ordinem assumendum inducere eum forte non poteris, studeas ei ad sustentationem suam aliquod beneficium ecclesiasticum constituere, ad hoc, ut a sacerdotio debeat in perpetuum abstinere. Alioquin non erit tutum, quum sit secretus eius excessus, ipsum invitum ab eodem officio coercere. Cui tamen secretam poenitentiam, secundum quod tibi visum fuerit, iniungere non postponas.
CAP. XXI.
Breve est, nec potest brevius summari.
Idem.
Ad nostram †noveris audientiam pervenisse, unde, si verum est, plurimum admiramur et adversus vos iure movemur, quod in ecclesiis, in vestra iurisdictione constitutis, vicarios, nisi ab eis extorta pecunia, nulla ratione ministrare permittitis, et personas ecclesiarum quasi servos et censuarios singulis annis indebitis exactionibus gravare praesumitis, extorquendo ab eis pecuniam et procurationes, eas diversis nominibus aliquando auxilium episcopi, interdum eiusdem episcopi et vestras consuetudines nuncupantes. Quas si vobis forte reddere contradicunt, vos easdem personas et ecclesiarum vicarios ab officio suspenditis, et in eorum ecclesiis divina prohibetis officia celebrari, et inter cetera denarios chrismatis pro voluntate vestra ab eis in vestrae salutis periculum extorquere praesumitis, huiusmodi exactionem, ut eam liberius videamini exigere, quandoque consuetudinem episcopalem, quandoque synodalia, quandoque paschales denarios appellantes. (Et infra:) Quia vero non decet vos ita viliter clericos et inhoneste tractare, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ab eis pro ministerio ecclesiastico exercendo, sive pro vicariis assignandis, seu pro chrismate nullatenus pecuniam exigatis, et eos indebitis exactionibus aut procurationibus de cetero gravare, vel personas eorum, aut ecclesias sine manifesta ratione et rationabili causa nullatenus interdicto supponere praesumatis, alioquin si quando ad nos exinde iterata querela pervenerit, vos graviter puniemus.
CAP. XXII.
Cum simoniace ordinato, qui simoniacus non est, dispensari potest.
Lucius III.
De simoniace vero ordinatis iuxta postulationem tuam certum tibi non possumus dare responsum, nisi plenius cognoscamus, qualiter fuerint ordinati, quum quidam, licet secundum quandam speciem simoniae, utpote ipsis ignorantibus ordinatis, simoniace ordinentur, possunt tamen, quia simoniaci non sunt, in suis ordinibus remanere.
CAP. XXIII
Si contradicens electo pro pecunia, de voluntate electi tradita, a contradictione cessat, electus postea confirmatus est simoniacus, et beneficio renunciare tenetur.
Idem.
Matthaeus cardinalis secreta nobis insinuatione monstravit, quod, quum fuisses ad ecclesiae tuae regimen de voluntate maioris partis fratrum electus, quia, paucis tibi contradicentibus, non valebas debita pace gaudere, quidam amicus tuus de conscientia tua et voluntate, turbata tamen, ei, qui magister discordiae videbatur, certae quantitatis munus exsolvit, et sic, quam prius sustinebat, contradictio conquievit. Nunc autem dubitas, quod non sis a labe simoniae prorsus immunis, donec in administratione volueris remanere. Quia igitur per iam dictum cardinalem apostolicae sedis consilium requisisti, quid tibi sit faciendum: respondemus, quod multum tibi consulis, si administrationem praedictam celeriter ac sponte dimittas, illius verbi evangelici memor exsistens: “Nihil prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur.”
CAP. XXIV.
Pro absolvendo excommunicatum pretium aliquod exigi non debet.
Idem.
Ad aures nostras pervenisse noveris, quod, quum C. de Senevilla propter pecuniam, quam debebat, vinculo fuisset excommunicationis adstrictus, creditoribus satisfecit, sed, excommunicatoribus decem libras pro absolutione quaerentibus, non valuit absolutionis beneficium obtinere. Quoniam igitur indignum est et ecclesiasticae rationi contrarium, ut absolutionis beneficium redimatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praefatus C. debitum solvit, pro quo fuerat per sententiam nominatus, ipsum, nullius appellatione obstante gratis faciatis auctoritate apostolica absolvi, si excommunicatores id non fecerint requisiti.
CAP. XXV.
Monachi, per simoniam recepti, si sunt simoniaci, ad arctiora monasteria transferuntur: alias post renunciationem in eisdem vel in aliis monasteriis eiusdem ordinis poterunt collocari.
Clemens III.
De regularibus canonicis seu monachis nos consulere voluisti qui per simoniam ingressum ipsis scientibus et machinantibus, habuerunt. Unde, quum super hoc auctoritates multae reperiantur expressae, non aliud, quam statutum est, respondemus, ut locum, quem taliter adepti sunt, omnino dimittant, et solitudines seu alia monasteria districtiora adeant, in quibus tam exsecrabilem excessum sine intermissione deplorent. Si autem ignorantibus ipsis pecunia data fuerit, cogas eos ad renunciandum loco eidem, et postmodum in ipsum reducere, si ibi absque scandalo potuerint remanere, vel in alio, qui sit de ordine ipso, ad serviendum Deo poteris collocare.
CAP. XXVI.
Si quis, canonicatui renuncians, ad quem per simoniam ignoranter assumptus fuerat, postea de novo assumatur ad illum: non potest ex prima receptione sibi aliquid vendicare.
Idem.
Ex insinuatione tua nobis innotuit, quod pater tuus interveniente pecunia olim tibi praebendae beneficium acquisivit, quumque ad annos discretionis postmodum perveniens, accepisses dominicae crucis signum, super excessu poenitentia ductus dictam praebendam in manu praepositi et fratrum libere resignasti. Sed iidem praepositus et fratres, tibi compatientes, de nova te in suum canonicum elegerunt, ita videlicet, quod per electionem istam postremum locum in choro et in aliis locis obtineres. †Ceterum, quia a nobis humiliter requisisti, utrum iuxta priorem receptionem tuum locum recuperare valeas: tibi Respondemus, ut indulgentia, quam fratres tui misericorditer tibi fecisse noscuntur, contentus exsistens, ratione primae receptionis nihil audeas in ipsa ecclesia vendicare.
CAP. XXVII.
Electio simoniaca est cassanda, si propter hoc electoribus promissa fuit pecunia, quamvis electus ignoret; nisi hoc factum fuerit in fraudem electi. H. d. primo. Cum electo, reprobato per vitium simoniae, non dispensat episcopus. H. d. secundo. Abbas.
Coelestinus III.
Nobis fuit ex parte tua cum magna diligentia intimatum, quod, quum quatuor essent a capitulo constituti, qui debebant quendam eligere in plebanum, amici eius, de cuius electione spes habebatur, uni vel omnibus eligentium promiserunt, se pecuniam soluturos, eo tamen ignorante, qui, huiusmodi promissione interveniente postmodum est electus. (Et infra:) Quia igitur super hoc consulere nos voluisti, consultationi tuae breviter respondemus, quod, nisi forte constaret, illos, qui promissum tale fecerunt, per fraudem in dispendium ipsius, qui eligendus erat, id malitiose fecisse, quamvis ipse promissionis conscius non fuerit, eius tamen electio, tanquam simoniaca pravitate praesumpta, est penitus reprobanda. (Et infra: [cf. c. 25. de iure patr. III. 38.]) Ad ultimum super hoc, quod in fine consultationis tuae invenimus, hoc duximus respondendum, quod aliquis in plebanum, seu presbyterum, seu ecclesiae cuiuslibet praelatum electus, et, ut dictum est, per pravitatem simoniacam reprobatus, ab episcopo suo dispensationem aliquam obtinere de iure non potest. [Dat. Lat. VIII. Id. Maii.]
CAP. XXVIII.
Qui dat praelato pecuniam, ne ipsum in iure suo de facto molestet, illam repetit, si praelatus promissa non servet. H. d. inhaerendo literae.
Idem Linconiensi Episcopo et Priori de Ponte fracto.
Dilectus filius noster R. praepositus nobis exposuit, quod, quum Eboracensis archidiaconus eum multis gravaminibus et variis iniuriis afficere non cessaret, promisit ei certam quantitatem pecuniae se daturum, ut ab ipsius desisteret laesione; verum dictus archidiaconus post receptionem pecuniae eam, sicut promisit, in pace non dimisit, et super dignitatibus et beneficiis eius, ab eius molestia non quievit. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, archidiaconum restituere quod accepit, si eum contra promissionem suam venisse constiterit, auctoritate nostra appellatione remota compellatis, et prohibeatis etiam ipsum archidiaconum ex parte nostra districtius, ne pendente lite praepositum ipsum vel suos molestare praesumat, et, si forte fecerit, per vestram sollicitudinem corrigatur.
CAP. XXIX.
Pro benedictionibus nubentium et exsequis mortuorum nihil exigi debet.
Innocentius III. Abbati de Iugo Dei et Priori de Silla.
Suam nobis dilecti filii parochiani de Villa franca querimoniam destinarunt, quod Damasius capellanus eorum pro exsequiis mortuorum et benedictionibus nubentium minus licite pecuniam ab eis exigit et extorquet. †Quodsi forte cupiditati eius non fuerit satisfactum, ne possint mortuorum corpora sepeliri, vel benedictio nubentium celebrari, fictitia eis impedimenta fraudulenter opponit. Quia igitur exactiones huiusmodi sacrorum canonum obviant institutis, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictum capellanum, ut a tanta praesumptione desistat, et etiam pro excessu satisfaciat competenter, moneatis attentius et efficaciter inducatis, sibi, si vestris monitionibus obedire noluerit, poenam canonicam appellatione remota infligentes. [Dat. etc. II. Kal. Iun. 1198.]
CAP. XXX.
Si per accusationem constat, monachum simoniace fuisse receptum, receptus et recipiens deponuntur. Si vero per inquisitionem, receptus in arctius monasterium detruditur; recipienti vero et maioribus poena condigna imponitur, et interim ab exsecutione ordinum sacrorum suspenduntur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Dilectus filius magister A. nuncius tuus pro parte tua proposuit, quod, quum Cantuariensem dioecesim secundum praedecessorum tuorum consuetudinem visitans, ut quae corrigenda sunt corrigas, et statuas quae secundum Deum videris statuenda, in monasteriis et canonicis regularibus, et religiosis locis pullulasse repereris simoniacam pravitatem, ita, quod in eis multi pretio sunt recepti, qui potius gratis recipi debuissent, immo etiam ad religionis observantiam invitari. Dubitas igitur, an, quia multitude reperitur in causa, severitati sit aliquid detrahendum, an in tales exercere debeas rigorem canonicae disciplinae. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si adversus eos, qui labe fuerint huiusmodi maculati, accusatio coram te fuerit canonice instituta, postquam crimen ordine fuerit iudiciario comprobatum, tam in dantes quam in recipientes canonicae severitatis exerceas ultionem. Quodsi de hoc tibi per solam inquisitionem constiterit, eos, qui per simoniacam pravitatem in locis talibus sunt recepti, ab illis amotos ad agendam poenitentiam ad monasteria dirigas arctiora. Abbatibus autem et abbatissis, prioribus, praelatis quibuslibet et officialibus eorundem iniungas poenitentiam competentem, et, donec illam peregerint, eos a sacrorum ordinum exsecutione suspendas, iniungens episcopis tuis, ut hanc formam per suas dioeceses studeant observare. Illud tamen gratanter recipi poterit, quod fuerit sine taxatione gratis oblatum.
CAP. XXXI.
Abbas contra testes, qui deposuerunt contra eum de simonia in iudicio inquisitionis, excipere potest, quod sunt inimici et conspiratores; alias vero exceptiones criminum opponere non potest.
Idem Priori sancti Victoris, magistris I. Bononiensi et L. Modicensi Canonicis.
Licet Heli summus sacerdos in se ipso bonus exsisteret, quia tamen filiorum excessus efficaciter non corripuit, et in se pariter, et in ipsis animadversionis divinae vindictam excepit, dum, filiis eius in bello peremptis, ipse de sella corruens fractis cervicibus exspiravit. Ad corrigendos igitur subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis procedi possit, per accusationem videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, sicut accusationem legitima praecedere debet inscriptio, sic et denunciationem caritativa correctio, et inquisitionem clamosa debet insinuatio praevenire. “Descendam,” inquit Dominus, “et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.” Tunc enim clamor pervenit ad praelatum, quum per publicam famam aut insinuationem frequentem subditorum sibi referuntur excessus, et tunc debet descendere et videre, id est, mittere et inquirere, utrum clamorem, qui venit, veritas comitetur. Nam iuxta canonicas sanctiones, si quid de quocunque clerico ad aures praelati pervenerit, quod eum iuste possit offendere, non facile credere debet, nec ad vindictam eum res accendere debet incognita, sed coram ecclesiae senioribus diligenter est veritas perscrutanda, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis; non tanquam sit idem ipse accusator et iudex, sed, quasi fama deferente vel denunciante clamore, sui officii debitum exsequatur, eo semper adhibito moderamine, ut iuxta iudicii formam sententiae quoque forma dictetur. Quum igitur de abbate Pomposiano ea nobis frequenter insinuata fuissent, quae ab honestate regulari nimium dissonabant, monachis ad praesentiam nostram accedentibus, quidam ex ipsis nobis ipsum de simonia, periurio, dilapidatione ac insufficientia detulerunt. Contra quos quum idem abbas exciperet, quod denunciationem huiusmodi fraterna correctio secundum regulam evangelicam non praecesserat, et iidem constanter assererent, quod correctionem huiusmodi praemisissent: licet ad probandum hoc duorum monachorum iuramenta fuissent exhibita, quia tamen super hoc ipsi nondum contendere desistebant: nos, ut praediximus, frequentibus clamoribus excitati, ex officio nostro voluimus inquirere de praemissis, omnes omnino monachos, qui vel cum ipso, vel contra ipsum abbatem accesserant, iuramenti vinculo adstringentes, ut de propositis plenam, quam scirent, exponerent veritatem. Quorum depositiones in scripturis redactae quum publicatae fuissent, super illis coeperunt multipliciter disputare. Quia vero tum ex assertione monachorum, tum ex ipsius abbatis confessione cognovimus, quod idem abbas non modicam summam pecuniae, relictam a praedecessore suo, totam expenderat, et in alia summa maiori monasterium obligarat, nos eum iuxta canonicas et legitimas sanctiones propter has et alias praesumptiones quasi de dilapidatione suspectum, ab administratione abbatiae duximus suspendendum. Et quia per testes simonia multis modis contra ipsum abbatem videbatur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, super quibus utrinque fuit multipliciter disputatum, aliis asserentibus in crimine simoniae, sicut [et] in crimine laesae maiestatis, omnes indifferenter, tam infames quam criminosos, non solum ad accusandum, sed etiam ad testificandum admittendos, quum ad instar publici criminis et laesae maiestatis procedat accusatio simoniae, multis super hoc et legibus et canonibus allegatis; aliis e contrario respondentibus, quod, licet haec duo crimina quantum ad accusationem quasi paria iudicentur, differunt tamen in multis; quum et alia poena pro uno, et alia pro altero inferatur, et inter personas accusatorum et testium sit utique distinguendum, quum non per accusatores, sed per testes crimina cornprobentur, multis nihilominus super hoc et rationibus et argumentis inductis. Ne vero vel innocentiae puritas confusa succumberet, vel simoniae pravitas effugeret impunita, nos, aequitate pensata, nec omnes exceptiones contra testes oppositas duximus admittendas, nec repellendas duximus universas, sed illas duntaxat exceptiones oppositas probandas admisimus, quae forte probatae non de zelo iustitiae, sed de malignitatis fomite procedere viderertur, conspirationes scilicet et inimicitias capitales, ceteras autem obiectiones oppositas ut furti et adulterii propter immanitaten haeresis simoniacae, ad cuius comparationem omnia crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas, quoniam et si fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, praesertim quum alia contigerit adminicula suffragari. [Dat. Lat. IV Non. Dec. 1199.]
CAP. XXXII.
Hoc capitulum est glossa praecedentis capituli. Nam tendit ad declarationem illius, an et quando testes criminosi admittantur in crimine simoniae, et in effectu idem dicit quod praecedens.
Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, te plurimum dubitare super quadam epistola decretali, quam nos asseris edidisse de testibus admittendis contra simoniacam pravitatem. Noveris igitur incunctanter, quod nos illam epistolam, quae sic incipit: “Quamvis ad abolendam,” nequaquam edidimus, sed aliam, quae sic incipit: “Licet Heli,” nos edidisse fatemur. Ad cuius intelligentiam credimus distinguendum, utrum is, contra quem agitur de simoniaca pravitate, denuncietur simpliciter, aut criminaliter accusetur, et utrum agatur secundum iuris rigorem, aut secundum temperantiam aequitatis. Item utrum ipse sit regularis, qui iam renunciaverit mundo, an saecularis, qui adhuc in mundo exsistit, et an inferioris gradus, an excellentioris sit dignitatis. Ad haec, utrum ante fuisset clarae opinionis et bonae famae, an graviter infamatus et valde suspectus, et utrum de facili possit puniri, an sine scandalo nequeat condemnari. Praeterea utrum testes sint honesti, an criminosi, et an iam sint emendati de crimine, an adhuc in crimine perseverent. Rursus si crimina sint eadem vel minora, an paria vel maiora; utrumve testes ex zelo iustitiae, an ex malignitatis fomite deposuisse credantur. Denique utrum ad pravitatem simoniacam detegendam sola dicta testium inducantur, an alia etiam adminicula suffragentur. Haec omnia sunt ad intelligentiam illius epistolae distinguenda, sicut ex serie ipsius potest perpendere diligens indagator. Ille quidem Pomposianus abbas, qui iam pridem renunciavit mundo, erat de simonia, periurio, dilapidatione ac insufficientia graviter infamatus. Quumque per monachos, qui iuraverant perhibere testimonium veritati, simonia multis modis [contra ipsum abbatem] videretur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, conspirationes videlicet et inimicitias capitales, furtum et adulterium, ut eos a testimonio removeret. Nos vero, ne innocentiae puritas confusa succumberet, vel simoniae pravitas effugeret impunita. illas duntaxat exceptiones probandas admisimus, quibus forte probatis testes non [de] zelo iustitiae, sed de malignitatis fomite processisse constaret, ut conspirationes et inimicitias capitales. Ceteras autem exceptiones [oppositas,] ut furti et adulterii, propter immanitatem haeresis simoniacae, ad cuius comparationem cetera crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas, quoniam, etsi probatae fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, aliis adminiculis suffragantibus; praesertim quum testes de crimine [iam] fuerint emendati. Tales igitur contra talem taliter duximus admittendos, non secundum rigorem iuris, sed secundum temperantiam aequitatis, quum ageretur non criminaliter, ut deponeretur ab ordine, sed civiliter, ut ab administratione amoveretur, tanquam immeritus et damnosus. Et utique tales praelati ex levioribus causis possunt ab administrationibus amoveri, maxime per summum Pontificem, qui potestatem habet non solummodo iudicandi, sed etiam disponendi, sicut quorundam religiosorum approbata consuetudo deposcit. Unde praedictus abbas, non exspectata sententia, quasi male conscius sibi cessit.
CAP. XXXIII.
Non imputatur electo confirmato, si eo prohibente pro ipsius confirmatione pecunia data fuit.
Idem Abbati Iemblacensi.
Sicut nobis tuis literis intimasti, quum in Iemblacensi ecclesia fueris a tenera nutritus aetate, monachus factus ibidem, in aetate matura fuisti tandem promotus ad regimen ecclesiae Florensis; verum, abbate Iemblacensi post sublato de medio, ipsa, quae te prius tanquam filium habuerat, inscium et absentem in patrem et pastorem per electionem canonicam te vocavit. Et quia pastore carebat Leodiensis ecclesia cathedralis, postquam per dies aliquot moram feceras in ecclesia Gemblacensi, ad Coloniensem ecclesiam, quae tua est metropolis, proficiscens, ipsius auctoritate in Iemblacensi ecclesia interim ministrasti. Ceterum postquam in Leodiensi ecclesia fuit episcopus institutus, is, a te requisitus, electionem de te factam noluit confirmare, aliud non praetendens, nisi quod de minori loco translatus fueras ad maiorem. Verum quum haec tibi fieri pro extorquenda pecunia comperisses, sub interminatione anathematis vetuisti, ne pro facto huiusmodi aliqua pecunia offerretur. Sed quidam de fratribus, te inconsulto et ignorante contra excommunicationis a te factae sententiam venientes, promiserunt pecuniam, et etiam exsolverunt, sicut tibi postmndum est relatum, et sic ab episcopo invitatus, institutionem ab eo accepisti libere, quemadmodum postulabas. †Super his ergo nos duxit tua discretio consulendos, si propter promissionem incognitam et prohibitam, quemadmodum est praemissum, tibi peccati macula infligatur, vel, si de promissione, nunc tibi cognita, tu cum fratribus, qui fecerunt eam, debeas poenitere, quum inhaerere nolueris simoniacae pravitati, paratus pro grege Domini subire laborem, vel, quamvis te conscientia non accuset, a suscepto regimine, si decreverimus, abstinere. Quamvis autem secundum sacrorum canonum instituta etiam parvuli, qui cupiditate parentum ecclesias per pecuniam sunt adepti, eas dimittere teneantur, quia tamen longe diversum est non praebere consensum, et expresse aliquid prohibere: taliter duximus respondendum, quoniam ex eo, quod contra prohibitionem et voluntatem tuam, a qua postmodum minime recessisti, aliquis te penitus ignorante promisit pecuniam et exsolvit, praesertim quum is nulla sit tibi consanguinitate coniunctus, nihil debet tibi ad poenam vel culpam, sicut credimus, imputari, nisi forte postea consenseris pecuniam solvendo promissam, aut etiam reddendo solutam; alioquin contingeret, quod alicuius factum, insidias inimico parantis, ei damnosum exsisteret, cui penitus displiceret, et sic aliquis de fraude sua commodum reportaret. Illos autem, qui dederunt pecuniam vel etiam receperunt, in tantum constat esse culpabiles, quod, si excessus eorum esset ecclesiae manifestus, quae non iudicat de occultis, poena essent canonica feriendi. [Dat. Lat. II. Id. Aug. 1199.]
CAP. XXXIV.
Si clericus cum pacto confert ecclesiae bona sua, ut in ipsa recipiatur in canonicum, ut illa sibi retineat pro praebenda, simonia committitur; secus, si hoc fiat sine pacta.
Idem Decano Belvacensi.
Tua nos duxit discretio consulendos, †si quis alicui ecclesiae de bonis suis quaedam obtulerit, petens, ut in vita sua sibi liceat eadem bona in ipsa ecclesia pro praebenda tenere, an bona recipi debeant sic oblata, et idem clericus assumi valeat in canonicum eiusdem ecclesiae absque vitio simoniae. Nos igitur Devotioni tuae taliter respondemus, quod, si quis clericus cum conditione vel pacto largiatur aut offerat bona sua, ut illa postmodum pro praebenda retineat, et ut in canonicum admittatur, huiusmodi oblatia vel receptio fieri non poterit sine vitio simoniae, quum in talibus omnis pactio aut conventio cessare debeat iuxta canonicas sanctiones. Si vero pure ac sine pacto vel conditione qualibet offerat aliqua bona sua, rogans humiliter, ut in canonicum admittatur, et ut bona sua retinere sibi liceat pro praebenda, et clerici eiusdem ecclesiae pure consentiant: huiusmodi receptio procul dubio fieri poterit absque scrupulo simoniacae pravitatis. Licet autem taliter duximus respondendum, quia nobis datum est de manifestis tantummodo iudicare: si tamen is, qui talem donationem facit, ea intentione ducatur, ut per temporalia bona, quae offert, spiritualia valeat adipisci, et clerici, qui eum in fratrem admittunt, non essent eum, nisi commoda temporalia perciperent, admissuri: sine dubio tam ille quam isti apud districtum iudicem, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, culpabiles iudicantur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Non. Dec. Ao. X. 1207.]
CAP. XXXV.
Non debet quis ordinem recipere ab eo, quem credit simoniacum; sed ministrare potest in illis, quos prius ab isto recepit.
Idem Priori Cantuariensi.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum B. in quadam domo Cartusiensis ordinis suscepisset habitum monachalem, termino suae probationis completo, a dioecesano episcopo fuit in subdiaconum ordinatus; sed postmodum didicit ex relatione quorundam, quod, licet idem episcopus alias vir esset honestus, multoties tamen commiserat vitium simoniae, propter quod idem monachus, vehementi dolore turbatus, in suscepto formidat ordine ministrare, nolens ab eodem episcopo ad superiores ordines promoveri. †Unde, quum eidem eremum exire non liceat, nec praefatus episcopus ipsum vel quemquam alium suae dioecesis ab alio episcopo permittat ordinari, postulasti per sedem apostolicam edoceri, quid cum praefato monacho in ordine iam suscepto et suscipiendis superioribus sit agendum. Nos igitur respondemus, ut idem monachus in ordine sic suscepto secure ministret; sed contra conscientiam ad superiores ordines non adscendat, ne forte aedificet ad gehennam; licet ex eo, quod conscientiam nimis habuerit scrupulosam, in difficultatem huiusmodi sit collapsus, quam utique non evadet, nisi deponat errorem.
CAP. XXXVI.
Pro chrismate vel investitura ecclesiarum nihil exigi debet, nec excusat consuetudo vel nominis variatio.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
In tantum peccatis exigentibus corda quorundam simoniaca pravitas depravavit, †ut in exterminium canonicae sanctionis et [in] elusionem quodammodo divini iudicii, lucris turpibus inhiantes, ac dicentes in corde suo: non est Deus, simoniam sub honesto nomine pallient, quasi mutato nomine culpa transferatur et poena. Verum nec Deus secundum Apostolum irridetur, nec tales Simonis sectatores, etsi temporalem in praesenti forsan eludant, in futuro poenam effugient sempiternam, quum nec honestas nominis criminis malitiam palliabit, nec vox poterit abolere reatum. Sane pervenit ad audientiam nostram, quod, quum olim quidam suffraganei tui pro chrismate contra canonicas sanctiones certam consueverint accipere pecuniae quantitatem, non metuentes poenam canonicam, et correctionem tuam eludere cupientes, tempus faciendae solutionis anticipant, recipientes in media quadragesima quod recipere consuevere post Pascha, et, ut causam recipiendi dissimulent, nomen denariorum variant, denarios, quos prius chrismales, secundo paschales dicebant, consuetudinem mediae quadragesimae nuncupantes. †Quidam vero nec tempus solutionis, nec solvendorum nomen in aliquo variarunt, veterem per omnia consuetudinem imitantes. Quum vero expressius exprimat venditionis speciem, qui prius recipit pretium, quam rem conferat pretiosam, quam qui tempus recipiendae mercedis dissimulando distulerit, et dissimulaverit differendo, licet utrumque in talibus periculosum exsistat, et gratis sit gratia conferenda, ne ipsam contingat et rem et nomen gratiae demereri: fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus auctoritate nostra fretus et tua, taliter excessus corrigas supra dictos, suffraganeos tuos et officiales eorum institutione praemissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo a tam illicita exactione compescens, quod ad nos de cetero super hoc querimonia deferri non possit, aliorum culpa tibi ob tuam negligentiam non imputetur ad poenam. Eadem quoque auctoritate suffultus Pravam etiam illam consuetudinem de tua provincia studeas abolere, per quam pro ecclesiarum investitura archidiaconi marcham argenti, minores vero decani vaccam albam sibi dari postulant, vel certam solvi pecuniae quantitatem. [Dat. Lat. VI. Kal. Iul. 1199.]
CAP. XXXVII.
Ordinatus in subdiaconum, qui prius praesentatori suo promisit, quod nil ab eo peteret, in suscepto ministrare, vel ad superiores ordines adscendere sine dispensatione non potest, etiamsi peccare non crediderit.
Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum D. lator praesentium vellet in subdiaconum ordinari, et certum titulum non haberet, quendam presbyterum exoravit, ut ipsum ad ecclesiae suae titulum praesentaret. Quod quum ille facere recusaret, ipse illi firmiter repromisit, quod nunquam, si praesentaret eundem, in ecclesia sua aliquam peteret portionem, et sic ad praesentationem eius exstitit ordinatus, nec, ut asserit, se in hoc illicitum egisse aliquid intellexit. †Unde, quum postmodum vellet in diaconum promoveri, episcopo commonente, ne quis, interveniente promissione aliqua, ordinatus accederet: idem recordatus promissionis istius a susceptione ordinis diaconatus cessavit, hoc tibi humiliter confitens, et per te postulans edoceri, utrum ex promissione huiusmodi reus esset, et an liceret eidem in suscepto diaconatus ordine ministrare, et ad ordines adscendere ulteriores, fraternitas tua duxit apostolicae sedis oraculum requirendum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, nisi cum eo fuerit misericorditer dispensatum, nec ad ordines superiores adscendere, nec in suscepto debet ordine secundum rigorem canonicum ministrare.
CAP. XXXVIII.
Simonia est dare pecuniam pro vicariatu, vel pro alia administratione rerum spiritualium seu ecclesiasticarum habenda, et dantes et recipientes ab illa ecclesia sunt eiiciendi. H. d. hoc c. per alia verba, licet sit breve.
Idem.
Consulere (Et infra:) Quicunque vicedominatum vel aliam ecclesiasticarum rerum administrationem per pecuniam obtinere voluerint, tam ementes quam vendentes cum Simone mago percelluntur, et ab illa ecclesia, in cuius contumeliam dare pecuniam et accipere voluerunt, iuste excluduntur.
CAP. XXXIX.
Simoniacum est aliquid exigere pro consecratione episcoporum et benedictionibus abbatum et ordinationibus clericorum, nec excusat consuetudo.
Idem in concilio generali.
Sicut pro certo didicimus, in plerisque locis [et] a plerisque personis, quasi columbas in templo vendentibus, fiunt exactiones et extorsiones turpes et pravae pro consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum, estque taxatum, quantum sit isti vel illi, quantumve alteri vel alii persolvendum, et ad cumulum damnationis maioris quidam cupiditatem et pravitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore observatam. Tantum igitur abolere volentes abusum, consuetudinem huiusmodi, quae magis dicenda est corruptela, penitus reprobamus, firmiter statuentes, ut pro his sive conferendis sive collatis nemo aliquid quocunque praetextu exigere aut extorquere praesumat; alioquin et qui receperit, et qui dederit huiusmodi pretium omnino damnatum, cum Giezi et Simone condemnetur.
CAP. XL.
Religiosi pretio recepti una cum recipientibus de monasterio expelluntur, et in arctioribus monasteriis ad agendam poenitentiam detruduntur. Sed recepti ante istud concilium ponebantur sic recepti in aliis locis eiusdem ordinis, nisi multitudo sit in causa, ita tamen, quod renuncient primae receptioni, et de novo recipiuntur.
Idem in eodem.
Quoniam simoniaca labes adeo plerasque moniales infecit, ut vix aliquas sine pretio recipiant in sorores, paupertatis praetextu volentes huiusmodi vitium palliare: ne id de cetero fiat, penitus prohibemus, statuentes, ut quaecunque de cetero talem commiserint pravitatem, tam recipientes quam recepta, sive sit subdita sive praelata, sine spe restitutionis de suo monasterio expellatur, in locum arctioris regulae ad agendam perpetuam poenitentiam retrudenda. De his autem, quae ante hoc synodale statutum taliter sunt receptae, ita duximus providendum, ut remotae de monasteriis, quae perperam sunt ingressae, in aliis locis eiusdem ordinis collocentur. Quodsi forte propter nimiam multitudinem alibi nequiverint commode collocari, ne damnabiliter [forte] in saeculo evagentur, recipiantur in eisdem monasteriis dispensative de novo, mutatis prioribus locis, et inferioribus assignatis. Hoc etiam circa monachos vel alios regulares decernimus observandum. Verum, ne per simplicitatem vel ignorantiam se valeant excusare, praecipimus, ut dioecesani episcopi singulis annis hoc faciant per suas dioeceses publicari.
CAP. XLI.
Episcopi nihil exigere debent, ut permittant in ecclesiis sibi subiectis clericos institui, monachos profiteri, vel mortuos sepeliri; alioquin exacta restituentur duplicata.
Idem in eodem.
Audivimus de quibusdam episcopis, decedentibus ecclesiarum rectoribus, ipsas interdicto subiiciunt, nec patiuntur alios in eisdem institui, donec ipsis certa summa pecuniae persolvatur. Praeterea quum miles aut clericus domum religionis ingreditur, vel apud religiosos eligit sepulturam, etiamsi nihil loco religioso reliquerit, difficultates ingerunt et malitias, donec aliquid muneris manus contingat eorum. Quum igitur non solum a malo, sed etiam ab omni specie mali sit secundum Apostolum abstinendum, exactiones huiusmodi penitus inhibemus. Quod si quis transgressor exstiterit, exacta duplicata restituat, in utilitatem locorum, in quorum fuerint soluta dispendium, fideliter convertenda.
CAP. XLII.
Sacramenta sunt libere conferenda; cogit tamen ordinarius laicos observare laudabiles consuetudines.
Idem in eodem.
Ad apostolicam audientiam frequenti relatione pervenit, quod quidam clerici pro exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium et similibus pecuniam exigunt et extorquent, et, si forte eorum cupiditati non fuerit satisfactum, impedimenta fictitia fraudulenter opponunt. Econtra vero quidam laici laudabilem consuetudinem erga sanctam ecclesiam, pia devotione fidelium introductam, ex fermento haereticae pravitatis nituntur infringere sub praetextu canonicae pietatis. Qua propter super his pravas exactiones fieri prohibemus, et pias consuetudines praecipimus observari, statuentes, ut libere conferantur ecclesiastica sacramenta; sed per episcopum loci veritate cognita compescantur, qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare.
CAP. XLIII.
Prohibet abbates Cistercienses solenniter installari, et ponit formam obedientiae, quam praestant suis episcopis.
Honorius III. universis Abbatibus et Fratribus Cisterciensis ordinis.
Ne Dei ecclesiam, †quam lavit proprio sanguine Iesus Christus, macula foeditatis coinquinet, ruga duplicitatis deformet, cupiditatis spurcitia, omnium malorum radix, et venalitatis deformitas, quasi ruga sub praetextu consuetudinis contracta, eliminandae sunt penitus ab eadem, ut dispensatio mysteriorum Dei, et ipsa mysteria gratis accepta, Giezica pravitate prorsus abolita, caritate gratuita conferantur; quae emere vel vendere quam detestabile quamve periculosum exsistat, liquido potest perpendi ex eo, quod Dominus vendentes et ementes oves et boves eiecit de templo, et cathedras vendentium et ementium columbas evertit. In eiectione denique vendentium et ementium, facinoris inquinantis utrosque exprimitur detestatio, et in cathedrarum eversione monstratur, cui poenae subiaceant hi, qui praesunt, vendentes Dei dona et ecclesiastica sacramenta. Ut huiusmodi igitur facinus, [quod] quos coinquinat aequat, praelatos et subditos non possit inficere quoquo modo, auctoritate apostolica districtius inhibemus, ne quis archiepiscopus vel episcopus, archidiaconus vel officialis ipsorum a quoquam, in abbatem electo, pro benedictione, seu installatione vel recipienda professione ab eis, sub consuetudinis praetextu cuiusquam palafredum seu aliud quicquam, quocunque nomine censeatur, exigere vel extorquere praesumat. Vobis etiam sub praetextu huiusmodi exacta taliter interdicimus ne praestetis, quum non solum a malo, sed omni specie mali sit abstinendum. Installationis quoque solennitates in electis abbatibus ordinis vestri fieri prohibentes, adiicimus, ut archiepiscopi et episcopi ea sint forma professionis contenti, quae ab origine vestri ordinis noscitur instituta, quae talis est: “Ego frater abbas Cisterciensis ordinis subiectionem et reverentiam et obedientiam a sanctis Patribus constitutam secundum regulam sancti Benedicti, tibi, domine episcope, tuisque successoribus canonice substituendis, et sanctae sedi apostolicae salvo ordine meo perpetuo me exhibiturum promitto.”
CAP. XLIV.
Recepto in canonicum debetur praebenda et reditas, consuetudine non obstanto, quod non servaverit pravam consuetudinem de aliquo temporali dando ipsis canonicis.
Gregorius IX. Priori S. Thomae Esculani.
Iacobus canonicus Esculanus exposuit, quod, quum ipse in ecclesia Aprutinensi sit receptus in canonicum et in fratrem, canonici eiusdem ecclesiae partem proventuum ac praebendam sibi assignare recusant, quandam consuetudinem praetendentes, quod prandium habere debeant a canonico recepto de novo. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, dictos canonicos, ut tali consuetudine non obstante sibi, sicut uni ex aliis, in proventibus et praebenda provideant, appellatione remota compellas.
CAP. XLV.
Qui ordinavit aliquem sub promissione de non petendo ab ipso provisionem, ordinator per trienium a collatione, praesentator vero ab exsecutione ordinum etiam per triennium suspensi sunt; ordinatus vero ab ordine perpetuo sit suspensus, et solum per sedem apostolicum cum eis dispensatur.
Idem.
Si quis ordinaverit seu ad ordinem praesentaverit aliquem, promissionem vel iuramentum ab illo recipiens, quod super provisione sua non inquietet eundem, ordinator a collatione, praesentator vero ab exsecutione ordinum per triennium, et ordinatus ab ordine sic suscepto, donec dispensationem super hoc per sedem apostolicam obtinere meruerint, noverint se suspensos.
CAP. XLVI.
Habet duo dicta: secundum ibi, “et ad resignationes.” Et propter brevitatem et varietatem lecturarum aliter non summatur.
Idem.
Mandato nostro recepto, ut cum monachis, qui per simoniam dato aliquo locum in monasteriis sunt adepti, secundum constitutionem generalis concilii dispensares (Et infra:) Consultationi tuae breviter respondentes, dicimus, mandatum apostolicum etiam ad abbates extendi, et ad resignationes spiritualium et temporalium, quae nullo pacto, sed affectu animi praecedente utrinque taliter acquiruntur, in quo casu delinquentibus sufficit per solam poenitentiam suo satisfacere Creatori, eos pro simonia huiusmodi non teneri.
TITULUS IV.
NE PRAELATI VICES SUAS VEL ECCLESIAS SUB ANNUO CENSU CONCEDANT.
CAP. I.
Qui dat pecuniam, ut episcopalem vel spiritualem iurisdictionem exerceat, officio suo privatur, et sic conferens illud amplius conferre non poterit, et canonice punietur. Hoc dicit cum sequentibus.
Alexander III. in concilio Lateranensi.
Praeterea, quoniam quidam in quibusdam partibus sub pretio statuuntur, qui decani vocantur, et pro certa pecuniae quantitate episcopalem iurisdictionem exercent, praesenti decreto statuimus, ut, qui de cetero hoc praesumpserit, officio suo privetur, et episcopus conferendi hoc officium potestatem amittat.
CAP. II.
Summatum est supra cap. proximo.
Idem in concilio Turonensi.
Quoniam in quibusdam partibus decani quidam vel archipresbyteri ad agendas vices episcoporum seu archidiaconorum, et terminandas causas ecclesiasticas sub annuo pretio statuuntur, quod ad sacerdotum gravamen et subversionem iudiciorum non est dubium redundare: id ulterius fieri [districtius] prohibemus. Quodsi quis de cetero fecerit, nostra auctoritate removeatur a clero. Episcopus autem, qui in sua dioecesi hoc sustinuerit, et ecclesiasticam iurisdictionem sua patitur dissimulatione perverti, districtione canonica percellatur.
CAP. III.
Regimen ecclesiae sub annuo censu committi non debet.
Idem in eodem.
Quoniam enormis quaedam consuetudo in quibusdam locis contra sanctorum Patrum institutiones invaluit, ut sub annuo pretio sacerdotes ad ecclesiarum regimen statuantur, ne id fiat, modis omnibus prohibemus, quia, dum sacerdotium sub huiusmodi mercede venale disponitur, ad aeternae retributionis praemium consideratio non habetur.
CAP. IV.
Fructus ecclesiarum sub annuo censu concedi possunt.
Idem Exoniensi Episcopo.
Querelam magistri G. recepimus, quod, quum ecclesiam de Chephalai a G. persona eiusdem ecclesiae ad annuum censum tenendam per septennium suscepisset, ipse sibi, antequam eam per unius anni spatium tenuisset, auferre praesumpsit, quanquam idem G. praestita [sibi] fide firmaverit, quod usque ad statutum terminum nullam ei exinde molestiam vel gravamen inferret. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit ita esse, appellatione remota eum districte compellas, ut praefatam ecclesiam dicto G. restituat, et usque ad terminum inter eos constitutum, secundum quod inter se convenerint, ipsum eandem permittat pacifice possidere.
TITULUS V.
DE MAGISTRIS, ET NE ALIQUID EXIGATUR PRO LICENTIA DOCENDI.
CAP. I.
Ecclesia cathedralis providere debet magistro de beneficio, qui clericos eiusdem ecclesiae et alios pauperes gratis doceat, et vendens licentiam docendi, aut interdicens idoneum ad docendum, beneficio privatur.
Ex concilio Lateranensi.
Quoniam ecclesia Dei et in his, quae spectant ad subsidium corporis, et in iis, quae ad profectum proveniunt animarum, indigentibus, sicut pia mater, providere tenetur; ne pauperibus, qui parentum opibus iuvari non possunt, legendi et proficiendi oportunitas subtrahatur, per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui clericos eiusdem ecclesiae et scholares pauperes gratis doceat, competens aliquod beneficium praebeatur, †quo docentis necessitas sublevetur, et discentibus via pateat ad doctrinam. In aliis quoque restituatur ecclesiis seu monasteriis, si retroactis temporibus aliquid in eis ad hoc fuerit deputatum. Pro licentia vero docendi nullus omnino pretium exigat, vel sub obtentu alicuius consuetudinis ab eis, qui docent, aliquid quaerat, nec docere quemquam, qui sit idoneus, petita licentia interdicat. Qui autem contra hoc venire praesumpserit, ab ecclesiastico fiat beneficio alienus. Dignum quippe esse videtur, ut in ecclesia Dei fructum sui laboris non habeat, qui cupiditate animi, dum vendit docendi licentiam, ecclesiasticum profectum nititur impedire.
CAP. II.
Pro licentia docendi nihil exigi debet vel promitti, et exactum restitui et promissum remitti debet; et, negligente inferiore praelato ad magistrum constituendum, supplebit hoc superior.
Alexander III. Vintoniensi Episcopo.
Prohibeas attentius de cetero, ne in parochia tua pro licentia docendi aliquos exigatur aliquid aut etiam promittatur. Si quid vero postea solutum fuerit vel promissum, remitti promissum facias et restitui appellatione cessante solutum, sciens, quod scriptum est: “Gratis accepistis, gratis date.” Sane, si quis occasione huius prohibitionis distulerit magistros in locis congruis instituere, tibi liceat de concessione nostra, omni contradictione et appellatione postposita, ibi aliorum instructioni praeficere viros providos, honestos et discretos.
CAP. III.
Pro licentia docendi pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Idem.
Quanto Gallicana ecclesia †maiorum personarum scientia et honestate praefulget, et cautius nititur evitare quae confundere videantur ecclesiasticam honestatem, tanto vehementiori Dignos eos esse animadversione censemus, qui nomen magistri scholarum et dignitatem assumunt in ecclesiis vestris, et sine certo pretio ecclesiasticis viris docendi alios licentiam non impendunt. Quum autem haec prava et enormis consuetudo a cupiditatis radice processerit, et decorem admodum ecclesiasticae honestatis confundat, providendum vobis est summopere satagendum, ut consuetudo ipsa de ecclesiis vestris [penitus] exstirpetur, quum vobis praecipue et specialiter adscribatur, si quid in ecclesiis eisdem laude dignum inveniatur vel reprehensione notandum. [Nos quoque, qui, licet immeriti, dispensante clementia conditoris suprema fungimur potestate, tantae cupiditatis et rapacitatis vilium nolentes inemendatum relinqui, fraternitati vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, consuetudine ipsa de vestris ecclesiis exstirpata, sub anathematis interminatione hoc inhibere curetis, districte praecipientes, ut, cuicunque viri idonei et literati voluerint regere studia literarum, sine molestia et exactione qualibet scholas regere permittantur, [ne scientia de cetero pretio videatur exponi, quae singulis gratis debet impendi.] Si qui vero huiusmodi prohibitionis vel praecepti exstiterint transgressores, eos auctoritate nostra et vestra officiis et dignitatibus spolietis. Porro, si [hoc] iuxta mandatum nostrum corrigere neglexeritis, negligentiam vestram gravem habebimus et molestam et ad ea corrigenda manum extendere compellemur, ita quod si voluerint in huius rapacitatis proposito persistere non valebunt. [Dat. Tusculi XIII. Kal. Nov.]
CAP. IV.
In qualibet cathedrali ecclesia, vel alia, in facultatibus sufficienti, debet a praelato vel capitulo unus magister eligi, cui reditus unius praebendae debent assignari; in metropolitana vero ecclesia etiam eligi debet theologus. Et si ad grammaticum et theologum non sufficit, provideat ipsi theologo ex reditibus suae ecclesiae, et grammatico faciat provideri in aliqua ecclesiarum suae civitatis vel dioecesis.
Innocentius III. in concilio generali.
Quia nonnullis propter inopiam et legendi studium et opportunitas proficiendi subtrahitur, in Lateranensi concilio pia fuit constitutione provisum, ut per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui eiusdem ecclesiae clericos aliosque scholares pauperes gratis instrueret, aliquod competens beneficium praeberetur, quo et docentis relevaretur necessitas, et via pateret discentibus ad doctrinam. Verum, quoniam in multis ecclesiis id minime observatur, nos, praedictum roborantes statutum, adiicimus, ut non solum in qualibet cathedrali ecclesia, sed etiam in aliis, quarum sufficere poterunt facultates, constituatur magister idoneus, a praelato cum capitulo, seu maiori et saniori parte capituli eligendus, qui clericos ecclesiarum ipsarum [et aliarum] gratis in grammatica facultate ac aliis instruat iuxta posse. Sane metropolis ecclesia theologum nihilominus habeat, qui sacerdotes et alios in sacra pagina doceat, et in his praesertim informet, quae ad curam animarum spectare noscuntur. Assignetur autem cuilibet magistrorum a capitulo unius praebendae proventus, et pro theologo a metropolitano tantundem; non quod propter hoc efficiatur canonicus, sed tam diu reditus ipsos percipiat, quamdiu perstiterit in docendo. Quodsi forte de duobus ecclesia metropolis gravetur, theologo iuxta modum praedictum ipsa provideat, grammatico vero in alia ecclesia suae civitatis sive dioecesis, quae sufficere valeat, faciat provideri.
CAP. V.
Praelati et capitula ad studia theologiae scholares dociles transmittere tenentur, qui in absentia reditus praebendarum suarum et beneficiorum per quinquennium integraliter percipient. Et si proprii reditus ad sustentationem studii eis non sufficiunt, debet praelatus cum capitulo eis providere: magistri vero, donec docuerint, integre percipiunt fructus beneficiorum suorum.
Honorius III.
Super specula †[Domini licet immeriti constituti, dum diligenter multo intuitu contemplamur statum ecclesiae generalis, dolemus plurimum et tristamur, quod, quum albae sint regiones ad messem plurimam et operarii sint perpauci, plerique vigiles, qui tenentur custodire Domini vineam, dormiunt somnium suum, neque zizania nimium excrescentia in manipulos ad comburendum colligunt, quamvis ea iugiter superseminet inimicus. Quumque lactens et parvulus deficiat in plateis, vix est qui frangat panem parvulis, aut propinet sitientibus aquam sapientiae salutaris, eo, quod modica est in terra scientia Domini, quia plurimi velut luxores filii accepta non modica portione substantiae Iesu Christi comparant sibi de ipsa siliquas vacuas et sonoras, quae non satiant, et aquam hauriunt cum situla Samaritanorum de puteo vel torrente aquarum infidelium, qui sitim hydropici non relevant, sed irritant. Tales equidem hortum conclusum, cui non communicat alienus, ubi fons est, et puteum aquarum viventium deserentes, ac fodientes sibi cisternas, quae aquam non praevalent continere, quasi non invenientes pascua fastidito manna, dum suspirant ad Aegypti olera et pepones, currunt ad scientias lucratives, statuentes in terram suos oculos declinare. Ut igitur per increpationes validas tanquam per patris verbera filii aberrantes ad matris ubera revocati veluti pulli aquilarum queant expeditius advolare, ac inoffense atque libentius velint et valeant currere in odorem flagrantis gratiae Iesu Christi ad hauriendum aquas vivas in gaudio de fontibus Salvatoris, quosdam obices amovere cupimus huic itineri obsistentes, et necessaria quaedam annectere his, quae ab antecessoribus nostris edita sunt ab olim ad propagationem propaginis vitae verae.] Quum itaque de singulis provinciis puellae speciosae, ac virgines pro rege Assuero, qui beatitudo dicitur, per ancillas quaeri debeant, et adduci ad arcem et moenia civitatis, et per manum Aggei mundum muliebrem accipere, necessariorum videlicet fulcimenta, Volumus et mandamus, ut statutum, [editum] in concilio generali de magistris theologis per singulas metropoles statuendis, inviolabiliter observetur, statuentes insuper de consilio fratrum nostrorum, ac districte praecipiendo mandantes, ut, quia super hoc propter raritatem magistrorum se possent forsitan aliqui excusare, ab ecclesiarum praelatis et capitulis ad theologicae professionis studium aliqui docibiles destinentur, qui, quum docti fuerint, in Dei ecclesia velut splendor fulgeant firmamenti, ex quibus postmodum copia possit haberi doctorum, qui, velut stellae, in perpetuas aeternitates mansuri ad iustitiam valeant plurimos erudire, quibus, si proprii proventus ecclesiastici non sufficiunt, praedicti necessaria subministrent. Docentes vero in theologica facultate, dum in scholis docuerint, et studentes in ipsa integre per annos quinque, percipiant de licentia sedis apostolicae proventus praebendarum et beneficiorum suorum, non obstante aliqua alia consuetudine vel statuto, quum denario fraudari non debeant in vinea Domini operantes. Hoc autem inconcusse volumus observari, firmiter disponentes, quod feriantur poena debita transgressores. [Sane licet etc. (cf. c. 10. Ne cler. vel mon. III. 50.) Dat. Viterbii VII. Kal. Dec. Pont. nostri Ao. IV. 1219.]
TITULUS VI.
DE IUDAEIS, SARRACENIS, ET EORUM SERVIS.
CAP. I.
Si servus, a Iudaeo emptus, causa mercimonii factus est vel fieri desiderat Christianus, pro XII. solidis redimitur.
Ex concilio Matensi.
Praesenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum Christianum mancipium Iudaeo deinceps serviat, sed datis XII. solidis pro quolibet bono mancipio, ipsum mancipium quicunque Christianorum, seu ad ingenuitatem seu ad servitium, licentiam habeat redimendi. Et si Christianus fieri desiderat, et non permittitur, idem fiat, quia nefas est quem Christus Dominus redemit blasphemum Christi in servitutis vinculis detinere.
CAP. II.
Iudaeus Christianum in servum habere non potest, in adscriptitium vero potest.
Gregorius Episcopo Lucensi.
Multorum ad nos †[relatione pervenit, a Iudaeis, in Lunensi civitate degentibus, in servitium Christiana detineri mancipia. Quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci tui, atque Christianae religionis intuitu, nullam relinquere occasionem, ut superstitioni Iudaicae simplices animae non tam suasionibus, quam potestatis iure quodammodo deservirent. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam, ut secundum piissimarum legum tramitem,] Nulli Iudaeo liceat Christianum mancipium in suo dominio retinere: sed, si qui apud eos inveniuntur, libertas eis [tuitionis auxilio ex legum sanctione] servetur. Hi vero, qui in possessionibus eorum sunt, licet [et] ipsi legum districtione sint liberi, tamen, quia colendis terris eorum diutius adhaeserunt, utpote conditione loci debentes, ad colenda rura remaneant, consuetas pensiones praedictis viris praebentes. Cuncta etiam, quae de colonis vel originariis iura praecipiunt, peragant, et nihil eis extra hoc oneris [amplius] indicatur. Quodsi quisquam Iudaeorum aliquem de his vel ad alium transferre locum, vel ad aliud obsequium retinere voluerit: ipse sibi imputet, qui ius colonarium temeritate sua, et ius dominii sibi iuris severitate damnavit. [In his ergo omnibus ita te volumus sollerter impendi etc.]
CAP. III.
Iudaei antiquas synagogas retinere possunt, novas exigere non possunt.
Idem Genuensi Episcopo.
Iudaei de civitate †[vestra huc venientes questi nobis sunt, quod synagogam eorum, quae Caralis sita est, Petrus, qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Deo volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est dominico in ipsa festivitate paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate; atque imaginem illic genitricis Dei Dominique nostri, et venerandam crucem, et birrum album, quo de fonte resurgens indutus fuerat, posuisset. De qua re et filiorum nostrorum Eupaterii gloriosi magistri militum, atque magnifici pii in Domino praesidis, aliorumque nobilium civitatis vestrae ad nos haec eadem scripta attestantia incurrerunt. Qui etiam adiecerunt, a vobis hoc praesensum, et praedictum Petrum, ne hoc auderet, fuisse prohibitum. Quod cognoscentes omnino laudavimus, quia, sicut revera bonum decuit sacerdotem, nil fieri, unde iusta esset reprehensio, voluistis. Sed quia] per hoc, quod minime vos [in] his, quae prave acta sunt, miscuistis, displicere vobis quod factum est demonstrastis, [considerantes hac de re vestrae voluntatis intentum, ac magis iudicium, his hortamur, affatibus, ut sublata exinde cum ea, qua dignum est, veneratione imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est reformare, quia] Sicut legalis diffinitio Iudaeos novas non patitur erigere synagogas: ita [quoque] eos sine inquietudine veteres habere permittit. [Ne ergo supradictus Petrus vel alii etc.]
CAP. IV.
In die Veneris sancto non licet Iudaeis tenere ostia vel fenestras apertas.
Alexander III.
Quia super his, †unde nos in literis tuis de Iudaeis scripsisti, certum canonem non habemus, fraternitati tuae significatione praesentium intimamus, quod clero tuo in unum pariter convocato, Generaliter tam nostra quam tua auctoritate interdicas, ut Iudaei ostia vel fenestras in die Parasceues aperta non habeant, sed clausa teneant tota die. Mancipia quoque Christiana nulla cum eis habitare permittas, sed generaliter cunctis edicas, ne aliquis Christianorum in eorum servitio audeat commorari, ne forte ex ipsorum conversatione ad Iudaismi perfidiam convertantur. [De terris vero etc. (cf. c. 16. de decim. III. 30.)]
CAP. V.
Excommunicari debent Christiani, qui in domo serviunt Iudaeis, vel Sarracenis sive paganis. Et principes saeculares excommunicari debent, qui Iudaeos baptizatos suis bonis spoliare praesumunt.
Idem ex concilio Lateranensi.
Iudaei sive Sarraceni neque sub alendorum puerorum suoram obtentu, nec pro servitio vel alia qualibet causa Christiana mancipia in domibus suis permittantur habere. Excommunicentur autem qui cum eis praesumpserint habitare. (Et infra: cf. c. 21. de testib. II. 20.) Si qui praeterea Deo inspirante ad fidem se converterint Christianam, a possessionibus suis nullatenus excludantur, quum melioris conditionis ad fidem conversos esse oporteat, quam, antequam fidem susceperint, habebantur. Si autem secus fuerit factum, principibus seu potestatibus eorundem locorum iniungimus sub poena excommunicationis, ut portionem hereditatis suae et bonorum suorum ex integro eis faciant exhiberi.
CAP. VI.
Christiani, deferentes Sarracenis merces prohibitas, vel in ipsorum navibus navigantes, excommunicandi sunt, et rebus eorum privandi, et efficiuntur capientium servi.
Idem in eodem.
Ita quorundam animos occupavit saeva cupiditas, ut, qui gloriantur nomine Christiano Sarracenis arma, ferrum et ligamina deferant galearum, et pares aut etiam superiores in malitia fiant illis, dum ad impugnandos Christianos arma eis et necessaria subministrant. Sunt etiam, qui pro cupiditate sua in galeis et piraticis Sarracenorum navibus regimen et curam gubernationis exerceant. Tales igitur, ab ecclesiastica communione praecisos, et excommunicationi pro sua iniquitate subiectos, et rerum suarum per principes [saeculi] catholicos et consules civitatum privatione mulctari, et capientium fieri servos, si capti fuerint, censemus. Praecipimus etiam, ut per ecclesias maritimarum urbium crebra et solennis in eos excommunicatio proferatur. Excommunicationis quoque etc. (cf. c. 3. de rapt. V. 17.)
CAP. VII.
Iudaei veteres synagogas in priorem statum reformare possunt; de novo exigere non possunt.
Idem.
Consuluit (Et infra: [cf. c. 29. de app. II. 28.]) Iudaeos etiam de novo construere synagogas, ubi eas non habuerunt, pati non debes. Verum, si antiquae corruerint, vel ruinam minantur, ut eas reaedificent, potest aequanimiter tolerari, non autem, ut eas exaltent, aut ampliores aut pretiosiores faciant, quam antea fuisse noscuntur; qui utique hoc pro magno debent habere, quod in veteribus synagogis et suis observantiis tolerantur.
CAP. VIII.
In familiari servitio Iudaeorum Christiani esse non debent.
Idem.
Ad haec praesentium auctoritate mandamus atque praecipimus, quatenus omnibus Christianis, qui sunt in iurisdictione vestra, penitus interdicatis, et, si necesse fuerit, districtione ecclesiastica compellatis eosdem, ne ipsi Iudaeorum servitio se assidue pro aliqua mercede exponant; quod etiam obstetricibus et nutricibus eorum prohibere curetis, ne infantes Iudaeorum in eorundem domibus nutrire praesumant, quoniam Iudaeorum mores et nostri in nullo concordant, et ipsi de facili ob continuam conversationem et assiduam familiaritatem, instigante humani generis inimico, ad suam superstitionem et perfidiam simplicium animos inclinarent. [Praeterea etc. cf. c. 7. de usur. V. 19.]
CAP. IX.
Iudaei inviti non sunt baptizandi, nec ad hoc cogendi, nec sine iudicio puniendi, aut rebus suis spoliandi, vel in suis festivitatibus molestandi, nec ipsorum coemeteria violanda, aut eorum corpora exhumanda.
Clemens III.
Sicut Iudaei †non debent sine licentia in synagogis ultra, quem in lege permissum est, praesumere ita in his, quae eis concessa sunt, nullum debent praeiudicium sustinere. Nos ergo, quum, in sua magis velint duritia permanere, quam Prophetarum verba et suarum scripturarum arcana cognoscere, atque Christianae fidei et salutis notitiam habere, tamen, quia defensionem nostram et auxilium postulant, ex Christianae pietatis mansuetudine et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti, Eugenii [et Alexandri] Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes ipsorum petitiones admittimus, eisque protectionis nostrae clypeum indulgemus. Statuimus enim, ut nullus Christianus invitos vel nolentes Iudaeos ad baptismum [per violentiam] venire compellat. Si quis autem ad Christianos causa fidei confugerit, postquam voluntas eius fuerit patefacta, Christianus absque calumnia efficiatur; quippe Christi fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptismum non spontaneus, sed invitus cogitur pervenire. Nullus etiam Christianus eorum quemlibet sine iudicio terrenae potestatis vel occidere, vel vulnerare, vel suas illis pecunias auferre praesumat, aut bonas, quas hactenus [in ea, in qua habitant, regione] habuerunt, consuetudines immutare, praesertim in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos nullatenus perturbet. Neque aliquis ab eis coacta servitia exigat, nisi ea, quae ipsi tempore praeterito facere consueverunt. Ad hoc malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus, ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare aut invadere audeat, sive obtentu pecuniae corpora humata effodere. Si quis autem huiusmodi decreti tenore cognito [temere,] quod absit, contraire praesumpserit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis sententia plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.
CAP. X.
Ponit duas indulgentias illorum, qui paganis praedicant.
Idem.
Quam sit laudabile (Et infra:) Tuis, frater episcope, petionibus annuentes, tibi tuisque sociis, quum ad praedicandam Christi fidem paganis exibitis, apostolica auctoritate concedimus, ut vobis his cibis cum modestia et gratiarum actione, servata temporum qualitate iuxta canonicas sanctiones, uti liceat, qui vobis ab ipsis infidelibus apponuntur. Insuper indulgemus, ut quicunque religiosi seu clerici, idonei ad annunciandum gentibus evangelicam veritatem, requisita et habita praelatorum suorum licentia, tibi voluerint adhaerere, id absque contradictione qualibet liberam exsequendi habeant auctoritate apostolica facultatem.
CAP. XI.
Pro redimendis captivis licet ire Alexandriam iurantibus, quod nihil deferent auxilii seu subsidii extra redemptionis articulum. Portans vel mittens etiam post treugas merces prohibitas, excommunicatus est, et pacis appellatione non veniunt treugae.
Idem.
Significavit nobis tua fraternitas, quomodo aliqui civium tuorum in Alexandriam valeant proficisci pro recuperandis concivibus suis, qui illic in captivitate tenentur. Hoc arbitramur licite posse fieri, dummodo nihil in mercibus suis vel alio modo secum illuc deferant, unde possit Sarracenis, excepto redemptionis articulo, aliquod commodum aut subsidium provenire, quod etiam coram te prius iuramento firmabunt. Illi quoque qui post treugam in transmarinis partibus factam cum commercio Alexandriam adiverint, si tulerint merces prohibitas causa lucrandi, excommunicationis vinculum non evadunt, sicut nec illi, qui, in personis propriis non euntes, merces eis per nuncios destinarunt. Ad ultimum illos, qui iuraverunt, se amplius in terram Sa.rracenorum cum mercibus non ituros, nisi pax esset inter Christianos et ipsos, et post treugam factam venerunt illuc, conditio illa de pace aut treuga habenda ab excommunicationis vinculo non absolvit.
CAP. XII.
Excommunicati sunt, qui cum Sarracenis tempore guerrae aliquod habent commercium, vel eis praestant subsidium.
Idem.
Quod olim praeceptum fuit (Et infra:) Sane, licet hoc fuerit in concilio Lateranensi districte inhibitum, nos tamen de consilio fratrum nostrorum omnes illos excommunicationi supponimus, qui iam amplius cum Sarracenis mercimonium habuerint, vel per se vel per alios navibus, seu quocunque alio ingenio, eis aliqua rerum subsidia seu consilia, quamdiu inter nos et illos guerra duraverit, duxerint impendenda. Vestrae igitur discretioni mandamus atque districte praecipimus, quatenus nec per vos, nec per vestras naves, nec alio quocunque modo aut ingenio, eis mercimonia, consilia vel alia subsidia transmittatis, ne, si forte aliqui in sua malitia indurati secus agere praesumpserint, non solum ipso iure incidant in excommunicationem illam, verum etiam illi iram Dei viventis incurrant.
CAP. XIII.
Iudaei nutrices vel servientes Christianos habere non debent; contra facientibus interdicitur Christianorum commercium.
Innocentius III. Archiepiscopo Senonensi et Episcopo Parisiensi.
Etsi Iudaeos, quos propria culpa submisit perpetuae servituti, quum Dominum crucifixerint, quem sui prophetae praedixerunt ad redemptionem Israel in carne venturum, pietas Christiana receptet, et sustineat cohabitationem illorum, quos etiam propter eorum perfidiam Sarraceni, qui fidem catholicam persequuntur, nec credunt in crucifixum ab illis, sustinere non possunt, sed potius a suis finibus expulerunt, in nos vehementius exclamantes, eo, quod sustineantur a nobis, qui ab ipso crucis patibulo condemnatum Redemptorem nostrum veraciter confitemur, ingrati tamen nobis esse non debent, ut reddant Christianis pro gratia contumeliam et de familiaritate contemptum, qui, tanquam misericorditer in nostram familiaritatem admissi, nobis illam retributionem impendunt, quam, iuxta vulgare proverbium, mus in pera, serpens in gremio, et ignis in sinu suis consueverunt hospitibus exhibere. Accepimus autem, quod Iudaei faciunt Christianas filiorum suorum nutrices, et, quod non tantum dicere, sed etiam nefandum est cogitare, quum in die Resurrectionis dominicae illas recipere corpus et sanguinem Iesu Christi contingit, per triduum, antequam eos lactent, lac effundere faciunt in latrinam. Alia insuper contra fidem catholicam detestabilia et inaudita committunt, propter quae fidelibus est verendum, ne divinam indignationem incurrant, quum eos perpetrare patiuntur indigne quae fidei nostrae confusionem inducunt. †Rogavimus igitur carissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem, mandavimus etiam nobili viro M. duci Burgundiae, et comitissae Trecensi, ut taliter reprimant Iudaeorum excessus, ne cervicem, perpetuae servitutis iugo submissam, praesumant erigere contra reverentiam fidei Christianae. Inhibemus ergo districte, ne de cetero nutrices vel servientes habeant Christianos, ne filii liberae filiis famulentur ancillae, sed tanquam servi a Domino reprobati, in cuius mortem nequiter coniurarunt, se saltem per effectum operis recognoscant servos illorum, quos Christi mors liberos, et illos servos effecit. †Qui quum iam coeperint rodere more muris, et pungere sicut serpens, verendum est, ne ignis, receptatus in sinu, corrosa consumat. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum regem et alios ad hoc ex parte nostra ita diligenter monere ac efficaciter inducere procuretis, quod Iudaei perfidi de cetero nullatenus insolescant, sed sub timore servili praetendant semper verecundiam culpae suae, ac revereantur honorem fidei Christianae. Si vero Iudaei nutrices et servientes non dimiserint Christianos, vos, auctoritate nostra suffulti, sub excommunicationis poena inhibeatis districte omnibus Christianis, ne cum eis commercium aliquod audeant exercere. [Dat. Id. Iul. 1205.]
CAP. XIV.
Iudaeus, qui percusserit clericum, temporaliter punitur, et, si de facto puniri non potest, interdicitur sibi Christianorum commercium, donec satisfecerit iniuriam passo.
Idem.
Postulasti per sedem apostolicam edoceri, qualiter contra Iudaeum procedere debeas, qui manus iniecit in quendam clericum violentas. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod, si dictus Iudaeus tuae iurisdictionis exsistit, ipsum poena pecuniaria punias, vel alia, secundum quod convenit, temporali, faciens laeso satisfactionem congruam exhiberi; alioquin eius dominum moneas et inducas, ut passo iniuriam et ecclesiae ab eo satisfieri faciat competenter. Quod si dominus eius id neglexerit adimplere, tu Christianis omnibus per censuram ecclesiasticam interdicas, ne cum ipso Iudaeo, antequam satisfaciat, praesumant commercia exercere. Consequenter etc. Tertio quaesivisti etc. [cf. c. 21. de regul. III. 31. Dat. Lat. VII. Id. Iun. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XV.
Iudaei et Sarraceni utriusque sexus debent in terris Christianorum uti habitu, per quem a Christianis discernantur, et in die Passionis Domini non debent in publicum progredi, nec in contumeliam Creatoris prosilire.
Idem in concilio generali.
In nonnullis provinciis a Christianis Iudaeos seu Sarracenos habitus distinguit diversitas; sed in quibusdam sic quaedam inolevit confusio, ut nulla differentia discernantur. Unde contingit interdum, quod per errorem Christiani Iudaeorum seu Sarracenorum, et Iudaei seu Sarraceni Christianorum mulieribus commiscentur. Ne igitur tam damnatae commixtionis excessus per velamen erroris huiusmodi ulterioris excusationis possint habere diffugium: statuimus, ut tales utriusque sexus in omni Christianorum provincia et omni tempore qualitate habitus publice ab aliis populis distinguantur, [quum etiam per Moysen hoc ipsum legatur eis iniunctum.] In diebus autem lamentationis et dominicae Passionis in publicum minime prodeant, eo, quod nonnulli ex ipsis talibus diebus, sicut accepimus, et ornatius non erubescunt incedere, ac Christianis, qui sacratissimae passionis memoriam exhibentes lamentationis signa praetendunt, illudere non formidant. Illud autem districtissime inhibemus, ne in contumeliam Creatoris prosilire aliquatenus praesumant. Et quoniam illius dissimulare non debemus opprobrium, qui probra nostra delevit: praecipimus praesumptores huiusmodi per principes saeculares condignae animadversionis adiectione compesci, ne crucifixum pro nobis aliquatenus blasphemare praesumant.
CAP. XVI.
Praeponens Iudaeum vel paganum publicis officiis, per concilium provinciale corripitur, et praeposito denegatur Christianorum commercium, donec deposuerit officium, et in usus Christianorum pauperum restituet inde quaesita secundum episcopi providentiam.
Idem in eodem.
Quum sit nimis absurdum, ut blasphemus Christi in Christianos vim potestatis exerceat, quod super hoc Toletanum concilium provide statuit, nos propter transgressorum audaciam in hoc generali concilio innovamus, prohibentes, ne Iudaei publicis officiis praeferantur, quoniam sub tali praetextu Christianis plurimum sunt infesti. Si quis autem eis officium tale commiserit, per provinciale concilium, quod singulis annis praecipimus celebrari, monitione praemissa districtione, qua convenit, compescatur. Officiali vero huiusmodi tamdiu Christianorum communio in commerciis et aliis denegetur, donec in usus pauperum Christianorum secundum providentiam dioecesani episcopi convertatur quicquid fuerit a Christianis adeptus occasione officii sic suscepti, et officium cum pudore dimittat, quod irreverenter assumpsit. Hoc idem extendimus ad paganos.
CAP. XVII.
Concilium generale repetit concilium Lateranense supra eod. Ita, et addit poenam satisfactionis, tempore absolutionis impendendam.
Idem in eodem.
Ad liberandam terram sanctam (Et infra:) Excommunicamus praeterea et anathematizamus illos falsos et impios Christianos, qui contra ipsum Christum et populum Christianum Sarracenis arma, ferrum et ligamina deferunt galearum; eos etiam, qui galeas eis vendunt vel naves, quique in piraticis Sarracenorum navibus curam gubernationis exercent, vel in machinis aut quibuslibet aliis aliquod eis impendunt consilium vel auxilium in dispendium terrae sanctae; ipsosque rerum suarum privatione mulctari, et capientium servos fore censemus, praecipientes, ut per omnes urbes maritimas diebus dominicis et festivis huiusmodi sententia publice innovetur. Et talibus gremium non aperiatur ecclesiae, nisi totum, quod ex commercio tam damnato perceperint, et tantundem de suo in subsidium terrae sanctae transmiserint, ut aequo iudicio in quo deliquerint puniantur. Quodsi forte solvendo non fuerint, sic alias reatus talium castigetur, quod in poena ipsorum aliis interdicatur audacia similia praesumendi.
CAP. XVIII.
Iudaei vel pagani publicis officiis praeficiendi non sunt, et, si eis regalia iura vendantur, ad ea colligenda praeficiendus est Christianus non suspectus.
Gregorius IX. Astoricensi et Lucensi Episcopis.
Ex speciali, quem erga illustrem regem Portugalliae gerimus, caritatis affectu (Et infra:) Mandamus, quatenus regem ipsum sollicite inducatis, ne in officiis publicis Iudaeos Christianis praeficiat, sicut in generali concilio continetur, et, si forte reditus suos Iudaeis vendiderit vel paganis, Christianum tunc deputet de gravaminibus inferendis clericis et ecclesiis non suspectum, per quem Iudaei sive Sarraceni sine Christianorum iniuria iura regalia consequantur,
CAP. XIX.
Se ipsum summat.
Idem.
Nulli Iudaeo baptizatum vel baptizari volentem emere liceat vel in suo servitio retinere. Quodsi quem, nondum ad fidem conversum, causa mercimonii emerit, et postmodum factus sit vel fieri desideret Christianus, datis pro eo XII. solidis ab illius servitio protinus subtrahatur. Si autem infra tres menses ipsum venalem non exposuerit, vel ad sibi serviendum emerit eundem, nec ipse vendere, nec alius audeat comparare, sed nullo dato pretio perducatur ad praemia libertatis.
TITULUS VII.
DE HAERETICIS.
CAP. I.
Infidelis est, qui non habet certitudinem fidei, et infideli non est credendum in praeiudicium alterius.
Stephanus Papa omnibus Episcopis.
Dubius in fide infidelis est, nec eis omnino credendum est, qui fidem veritatis ignorant, [nec rectae conversationis vitam ducunt etc.]
CAP. II.
Errare in fide convincitur, qui alios errantes, quum potest, ab errore non revocat.
Leo Papa.
Qui alios, quum potest, ab errore non revocat, se ipsum errare demonstrat. [Dat. XII. Kal. Aug. Calepio et Ardabure VV. CC. Coss. 447.]
CAP. III.
Haereticus perseverans aeternaliter damnatur; cui nec prodest baptismus, nec eleemosyna, vel martyrium, vel aliud quodcunque bonum, quoad hoc, ut consequatur vitam aeternam.
Augustinus de fide catholica.
Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem haereticum vel schismaticum, quamvis multas eleemosynas faciat, vel etiam pro Christo sanguinem fundat, cum diabolo et angelis eius aeterni ignis incendio participandum, nisi ante finem huius vitae catholicae fuerit incorporatus et redintegratus ecclesiae. (Et post pauca:) Omni enim homini, qui ecclesiae catholicae non tenet unitatem, neque baptismus, neque eleemosyna quantumlibet copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad salutem.
CAP. IV.
Damnato auctore damnantur eius scripturae et libri et opera.
Gregorius Anastasio Antiocheno.
Fraternitatis tuae (Et infra:) [Praeterea, dum de sanctorum conciliorum custodia tua fraternitas loqueretur, sanctam Ephesinam synodum primam se custodire professa est. Sed quia ex annotatione haeretici codicis, qui ad me ex regia urbe transmissus est, agnovi per hoc, quod quaedam capitula catholica cum haereticis fuerant reprehensa, quia quidam illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe existimant, quae quondam ab haereticis traditur esse composita, omnino necesse est, ut caritas vestra eandem synodum apud S. Alexandrinam atque Antiochenam ecclesiam requirat, et qualiter in veritate habeatur inveniat; vel, si placet, hinc dirigimus, quae ab antiquitate servata in scriniis habemus.] Illa enim synodus, quae sub imagine primae Ephesinae facta est, quaedam in se oblata capitula asserit approbata, quae sunt Coelestii atque Pelagii praedicamenta. Et Quum Coelestinus atque Pelagius in Ephesina synodo sint damnati, quomodo poterunt illa capitula recipi, quorum damnantur auctores.
CAP. V.
Episcopus, instituens heredem haereticum consanguinem, vel extraneum, vel paganum, etiam post mortem excommunicatus nunciatur. H. d. secundum communem et veriorem intellectum, et, ut faciat ad tit., potest intelligi, quod ex hoc praesumatur haereticus.
Ex concilio Africano.
Si quis episcopus heredes instituerit extraneos a consanguinitate sua, vel haereticos, etiam consanguineos, aut paganos pertulerit, saltem post mortem ei anathema dicatur, atque eius nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur. [Nec ezcusari possit, si intestatus decesserit etc.]
CAP. VI.
Loquitur de eadem materia cum praecedenti, et extenditur, quod ibi dictum fuit de episcopo, ad presbyteros et alios clericos.
Ex eodem.
In eos, qui catholici Christiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum episcopi vel presbyteri nihil conferant. Denique hoc, quod de episcopis et presbyteris dictum est, debet de reliquis quoque clericis exaudiri.
CAP. VII.
Christus fuit verus Deus et verus homo, sentiens oppositum haereticus est et excommunicatus.
Alexander III. Remensi Archiepiscopo.
Quum Christus perfectus Deus et perfectus sit homo, †mirum est, qua temeritate quisquam audet dicere, quod Christus non sit aliquid secundum quod homo. Ne autem tanta possit in ecclesia Dei suboriri abusio vel error induci, [fraternitati vestrae] per apostolica scripta Mandamus, quatenus convocatis magistris Parisiensium et Remensium et aliarum circumpositarum civitatum, auctoritate nostra sub anathemate interdicas, ne quis de cetero audeat dicere, Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia, sicut Christus verus est Deus, ita verus est homo, ex anima rationali et humana carne subsistens. [Dat. Vestae XII. Kal. Maii. 1177.]
CAP. VIII.
Haeretici, receptatores et fautores eorum excommunicati sunt, et decedentes in hoc peccato, in coemeterio ecclesiae sepeliri non debent, nec pro eis orari.
Ex concilio Lateranensi.
Sicut ait beatus Leo, †licet ecclesiastica disciplina, sacerdotali contenta iudicio, cruentas effugiat ultiones: catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale metuerint super se supplicium evenire. Ea propter, Quia in Vasconia, Albigesio et partibus Tolosanis, et aliis locis ita haereticorum, quos alii Catharos, alii Publicanos, alii Patarenos, et alii aliis nominibus vocant, invaluit damnanda perversitas, ut iam non in occulto, sicut alibi, nequitiam suam exerceant, sed errorem suum publice manifestent, et ad consensum suum simplices attrahant et infirmos, [et] eos, et defensores et receptatores eorum anathemati decernimus subiacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domo vel in terra sua tenere vel fovere, aut negotiationem cum eis exercere praesumat. Si autem in hoc peccato decesserit, neque sub privilegiorum nostrorum quibuscunque indultorum obtentu, neque sub alia quacunque occasione [aut] oblatio pro eo fiat, aut inter Christianos accipiat sepulturam. [De Brabantionibus etc.]
CAP. IX.
Haereticus, male sentiens vel male docens de sacramentis ecclesiae, excommunicatus est, et convictus, nisi se correxerit et errorem abiuraverit, si clericus est, degradetur, et curiae saeculari tradatur, per quam etiam laicus punietur. Eadem etiam est poena suspectis de haeresi, si se non correxerunt, et relapsis omnino audientia denegatur. Saeculares principes, qui iurare nolunt de ecclesia contra haereticos defendenda, excommunicantur, et terrae eorum supponuntar interdicto; civitates vero ipsorum resistentes aliarum commercio et episccpali dignitate privantur; exempti vero subsunt ordinariis super his, quae contra haereticos instituuntur.
Lucius III.
Ab abolendam †diversarum haeresium pravitatem, quae in plerisque mundi partibus modernis coepit temporibus pullulare, vigor debet ecclesiasticus excitari cui nimirum imperialis fortitudinis suffragante potentia, et haereticorum protervitas in ipsis falsitatis suae conatibus elidatur, et catholicae simplicitas veritatis in ecclesia sancta resplendens, eam ubique demonstret ab omni exsecratione falsorum dogmatum expiatam. Ideoque nos carissimi filii nostri Friderici, illustris Romanorum imperatoris semper Augusti praesentia pariter et vigore suffulti, de communi fratrum nostrorum consilio, nec non aliorum patriarcharum, archiepisoporum multorumque principum, qui de diversis partibus imperii convenerunt, contra ipsos haereticos, quibus diversa capitula diversarum indidit professio falsitatum, praesentis decreti generali sanctione consurgimus, et omnem haeresim, quocunque nomine censeatur, per huius constitutionis seriem auctoritate apostolica condemnamus. Imprimis ergo Catharos et Patarinos et eos, qui se Humiliatos vel Pauperes de Lugduno falso nomine mentiuntur, Passaginos, Iosephinos, Arnaldistas perpetuo decernimus anathemati subiacere. Et quoniam nonnulli, sub specie pietatis virtutum eius, iuxta quod ait Apostolus, denegantes, auctoritatem sibi vendicant praedicandi: quum idem Apostolus dicat: “quomodo praedicabunt, nisi mittantur?” omnes, qui vel prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem, ab apostolica sede vel ab episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicare praesumpserint, et Universos, qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana ecclesia praedicat et observat, et generaliter, quoscunque eadem Romana ecclesia vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi sede vacante cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus. †Receptores et defensores eorum, cunctosque pariter, qui praedictis haereticis ad fovendam in eis haeresis pravitatem patrocinium praestiterint aliquod vel favorem, sive consolati, sive credentes, sive perfecti, seu quibuscunque superstitiosis nominibus nuncupentur, simili decernimus sententiae subiacere. Quia vero peccatis exigentibus quandoque contingit, ut severitas ecclesiasticae disciplinae ab his, qui virtutem eius non intelligunt, contemnatur, Praesenti nihilominus ordinatione sancimus, ut, quicunque manifeste fuerint in haeresi deprehensi, si clericus est vel cuiuslibet religionis obumbratione fucatus, totius ecclesiastici ordinis praerogativa nudetur, et sic omni pariter officio et beneficio spoliatus ecclesiastico, saecularis relinquatur arbitrio potestatis, animadversione debita puniendus, nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidei catholicae unitatem sponte recurrere, et errorem suum ad arbitrium episcopi regionis publice consenserit abiurare, et satisfactionem congruam exhibere. Laicus autem, quem aliqua praedictarum pestium notoria vel privata culpa resperserit, nisi, prout dictum est, abiurata haeresi et satisfactione exhibita confestim ad fidem confugerit orthodoxam, saecularis iudicis arbitrio relinquatur, debitam recepturus pro qualitate facinoris ultionem. (Et infra:) Qui vero inventi fuerint sola ecclesiae suspicione notabiles, nisi ad arbitrium episcopi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, simili sententiae subiacebunt. Illos quoque, qui post abiurationem erroris, vel, postquam se, ut diximus, proprii antistitis examinatione purgaverint, deprehensi fuerint in abiuratam haeresim recidisse, saeculari iudicio sine ulla penitus audientia decernimus relinquendos, †bonis damnatorum clericorum ecclesiis, quibus deserviebant, secundum sanctiones legitimas applicandis. Sane praedictam excommunicationis sententiam, cui omnes haereticos praecipimus subiacere, ab omnibus patriarchis, archiepiscopis et episcopis in praecipuis festivitatibus, et quoties solennitates habuerint vel quamlibet occasionem, ad gloriam Dei et reprehensionem haereticae pravitatis decernimus innovari, auctoritate apostolica statuentes, ut, si quis de ordine episcoporum in his negligens fuerit vel desidiosus inventus, per triennale spatium ab episcopali habeatur dignitate et administratione suspensus. Ad haec de episcopali consilio et suggestione culminis imperialis et principum eius adiecimus, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se, vel archidiaconum, suum, aut per alias honestas idoneasque personas, bis vel semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam iurare compellat, quod, si quis ibidem haereticos scierit vel aliquos occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes, eos episcopo vel archidiacono studeat indicare. Episcopus autem vel archidiaconus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui, nisi se ad eorum arbitrium iuxta patriae consuetudinem ab obiecto reatu purgaverint, vel, si post purgationem exhibitam in pristinam relapsi fuerint perfidiam, episcoporum iudicio puniantur. Si qui vero ex eis, iurationem superstitione damnabili respuentes, iurare forte noluerint, ex hoc ipso haeretici iudicentur, et poenis, quae praenominatae sunt, percellantur. Statuimus insuper, ut comites, barones, rectores et consules civitatum et aliorum locorum, iuxta commonitionem archiepiscoporum et episcoporum, praestito corporaliter iuramento promittant, quod in omnibus praedictis fideliter et efficaciter, quum ab eis exinde fuerint requisiti, ecclesiam contra haereticos et eorum complices adiuvabunt et studebunt bona fide iuxta officium et posse suum ecclesiastica simul et imperiali statuta circa ea, quae diximus, exsecutioni mandare. Si vero id observare noluerint, honore, quem obtinent, spolientur et ad alios nullatenus assumantur, eis nihilominus excommunicatione ligandis, et terris ipsorum interdicto ecclesiae supponendis. Civitas autem, quae his decretalibus institutis duxerit resistendum, vel contra commonitionem episcopi punire neglexerit resistentes, aliarum careat commercio civitatum, et episcopali se noverit dignitate privandam. †Omnes etiam fautores haereticorum tanquam perpetua infamia condemnatos, ab advocatione et testimonio et aliis publicis officiis decernimus repellendos. Si qui vero fuerint, qui a lege dioecesanae iurisdictionis exempti, soli subiaceant sedis apostolicae potestati, nihilominus in his, quae superius sunt contra haereticos instituta, archiepiscoporum vel episcoporum subeant iudicium, et eis in hac parte, tanquam a sede apostolica delegatis, non obstantibus libertatis suae privilegiis, obsequantur. [Praeterea etc. (cf. c. 23. de iure patr. III. 38.)]
CAP. X.
Bona haereticorum confiscantur, et in terris ecclesiae applicantur fisco ecclesiae, in terris imperii iudicis saecularis fisco, et procedit, etiamsi catholicos habent filios.
Innocentius III.
Vergentis in senium saeculi corruptelam †non solum sapiunt elementa corrupta, sed etiam dignissima creaturarum ad imaginem et similitudinem condita Creatoris, praelata privilegio dignitatis volucribus coeli et bestiis universae terrae testatur, nec tantum eo quasi deficiente iam deficit, sed et inficit et inficitur scabra rubigine vetustatis. Peccat enim ad extremum homo miserrimus, et, qui non potuit in sui et mundi creatione in paradiso persistere, circa sui et orbis dissolutionem degenerat, et pretii suae redemptionis circa fines saeculorum oblitus, dum variis ac vanis quaestionum se nexibus ingerit, se ipsum laqueis suae fraudis innectit, et incidit in foveam, quam paravit. Ecce etenim, inimico homine messi dominicae superseminante semen iniquum, segetes in zizania pullulant, vel potius polluuntur, triticum arescit, et evanescit in paleas, in. flore tinea et vulpes in fructu demoliri vineam Domini moliuntur. Nova siquidem sub novo testamento Achor progenies de spoliis Iericho lingulam auream palliolumque furatur, [et] Abyron, Dathan et Chore soboles detestanda novis thuribulis fermentatum thymiama novis volunt altaribus adolere, dum nox nocti scientiam indicat, dum caecus praebet caeco ducatum, dum haereses pullulant, et quem divinae reddit hereditatis expertem, suae constituit haereticus haeresis et damnationis heredem. Hi sunt caupones, qui aquam vino commiscent, et virus draconis in aureo calice Babylonis propinant, habentes, secundum Apostolum, speciem pietatis, virtutem autem eius penitus abnegantes. Licet autem contra vulpes huiusmodi parvulas, species quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum, diversa praedecessorum nostrorum temporibus emanaverint instituta: nondum tamen usque adeo pestis potuit mortificari mortifera, quin, sicut cancer, amplius serperet in occulto, et iam in aperto suae virus iniquitatis effundat, dum palliata specie religionis et multos decipit simplices, et quosdam seducit astutos, factus magister erroris, qui non fuerat discipulus veritatis. Ne autem nos, qui, licet circa horam undecimam inter operarios, immo verius super operarios vineae Domini Sabaoth sumus a patrefamilias evangelico deputati, et quibus ex officio pastorali sunt oves Christi commissae, nec capere vulpes demolientes vineam Domini, nec arcere lupos ab ovibus videamur, et ob hoc merito vocari possimus canes muti non valentes latrare, ac perdamur cum malis agricolis et mercenario comparemur: contra defensores, receptatores, fautores et credentes haereticorum aliquid severius duximus statuendum, ut, qui per se ad viam rectitudinis revocari non possunt, in suis tamen defensoribus, receptatoribus et fautoribus, ac etiam credentibus confundantur, et, quum se viderint ab omnibus evitari, reconciliari desiderent omnium unitati. De communi ergo fratrum nostrorum consilio, assensu quoque archiepiscoporum et episcoporum apud sedem apostolicam exsistentium, districtius inhibemus, ne quis haereticos receptare quomodolibet vel defensare, aut ipsis favere vel credere quoquo modo praesumat, praesenti decreto firmiter statuentes, ut, si quis aliquid horum facere praesumpserit, nisi primo secundove commonitus a sua super hoc curaverit praesumptione cessare, ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia vel consilia civitatum, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi cogatur super quocunque negotio respondere. Quodsi forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius sint penitus momenti, sed cum auctore damnato damnentur. In similibus etiam idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut, in quo maior est culpa, gravior exerceatur vindicta. Si quis autem tales, postquam ab ecclesia fuerint denotati, contempserit evitare, anathematis se noverit sententiam incurrisse. In terris vero, temporali nostrae iurisdictioni subiectis, bona haereticorum statuimus publicari, et in aliis idem praecipimus fieri per potestates et principes saeculares, quos ad id exsequendum, si forte negligentes exstiterint, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelli volumus et mandamus. Nec ad eos bona eorum ulterius revertantur, nisi eis, ad cor revertentibus et abnegantibus haereticorum consortium, misereri aliquis voluerit, ut temporalis saltem poena corripiat quem spiritualis non corrigit disciplina. Quum enim secundum legitimas sanctiones, reis laesae maiestates punitis capite, bona confiscentur eorum, filiis suis vita solummodo ex misericordia conservata: quanto magis, qui aberrantes in fide Domini Dei filium Iesum Christum offendunt, a capite nostro, quod est Christus, ecclesiastica debeat districtione praecidi, et bonis temporalibus spoliari, quum longe sit gravius aeternam quam temporalem laedere maiestatem? Nec huiusmodi severitatis censuram orthodoxorum etiam exheredati filiorum quasi cuiusdam miserationis praetextu debet ullatenus impedire, quum in multis casibus etiam secundum divinum iudicium filii pro patribus temporaliter puniantur, et iuxta canonicas sanctiones quandoque feratur ultio non solum in auctores scelerum, sed etiam in progeniem damnatorum. [Decernimus ergo etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Apr. Pont. nostr. Ao. II. 1199.]
CAP. XI.
Advocati vel notarii, haereticis vel eorum defensoribus faventes, aut sub eis litigantibus, patrocinantes, et pro eis instrumenta scribentes, infames sunt, et ab illo officio suspensi.
Idem.
Si adversus nos terra consurgeret †[et iniquitates vestras coeli sidera revelarent, et manifestarent vestra scelera toti tnundo, ut non solum homines, sed ipsa etiam elementa coniurarent in vestrum excidium et ruinam, et a terrae facie vos delerent, non parcentes sexui vel aetati, ut essetis cunctis gentibus in opprobrium sempiternum, ultio de vobis sumi non posset sufficiens sive digna. Vos enim nec Deum timetis, nec hominem formidatis, nec discernitis inter prophanum et sanctum, sed ponitis lucem tenebras, et tenebras lucem, et dicitis malum bonum, et bonum malum; vos famam bonam, quae impinguat ossa, et nomen bonum, quod multis divitiis antefertur, procurare contemnitis, et de infamia non curatis, quum sitis attritae frontis et impudibundam frontem assumpseritis meretricis. Computruistis namque in peccatis, sicut iumenta in stercore suo, ut fumus ac fimus putrefactionis vestrae iam fere circumiacentes regiones infecerit, ac ipsum Dominum, ut credimus, ad nauseam provocaverit. In peccatis quidem excellitis universos, facti perfidiores Iudaeis et crudeliores paganis. Iudaeis siquidem semel Dominum crucis patibulo affixerunt, sed vos, in membris suis iugiter crucifigentes eundem, opprobriis ipsum et contumeliis laceratis, et, quum illi credant, licet sub caecitate peccati, Deum Patrem omnia visibilia et invisibilia condidisse, plerique vestrum a Lucifero visibilia credunt esse condita et creata. Pagani furebant in perimendis Christianorum corporibus et mactandis, sed vos necare intenditis totum hominem, animas fidelium latenter Christo subripientes et utrumque hominem pariter perimentes. Verum, nec isti, nec illi Christum Domini cognoverunt, propter quod habere videntur excusationem aliquam in peccatis, sed vos, tanquam filii Effrem intendentes arcum, Christi fuistis charactere insigniti, et adhuc in publico Christiana vultis professione censeri, corde tamen abeuntes retrorsum ac recedentes a fide, conversi estis in arcum perversum, haereticorum laqueis irretiti, ac eorum pravis dogmatibus deformati. Unde, vere in vobis verbum propheticum est impletum: “Lamiae nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos.” Potati enim estis non vino compunctionis, sed felle draconis, vobis ab haereticis propinato in aureo calice Babylonis. Iam enim inundaverunt aquae, operueruntque capita vestra peccata demersa in barathrum vitiorum. Iam absorbuit vos profundum, et urget super vos os suum puteus infernalis. In lacum desperationis siquidem incidistis, quum contemnatis resurgere a profundo. Unde, merito formidamus, ne in filios diffidentiae veniat ira Dei, et iam exacuat sicut fulgur gladium suum, et agat de vobis iudicium manus sua, nec in die furoris exsistat misericordiae suae memor. Nos autem, vestris miseriis compatientes, imminenti ruinae vestrae occurrere volumus et viam patulam exterminii vestri praecludere, si valemus, pulsantes Deum precibus, et Abrahae vestigia imitantes, qui a Domino, volente subvertere Sodomam et Gomorrham, multiplicatis intercessionibus impetravit, quod pro decem iustis non perderet universos. Experiri siquidem volumus, utrum inter vos aliqui fideles remanserint, qui ante Baal sua genua non curaverint, et, Ninivitarum exemplo sacco et cinere prosternati, iram Domini mitigent et furorem, ut parcatur multis pro paucis, nec simul pereant universi. Si quis igitur Dei est, adiungat se nobis, nam gestare volumus gladium Phinees, et animadversionem Mosaicam imitari, ac cum Mathathia punire daemonibus immolantes, ut auxiliante Domino eliminentur de templo perfidi et indigni, et fermentum haereticae pravitatis de massa conspersionis dominicae salubriter expurgetur. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, quum quidam vestri concives filii Belial in odium Christi et contemptum apostolicae sedis et nostrum, post inhibitionem a nobis factam, quosdam credentes Patarenarum in consules eligere attentaverint, ipsum etiam haeresiarcham, videlicet I. Tiniosi perditionis filium, qui exigentibus iniquitatibus suis de mandato nostro iam dudum vinculo exsistit excommunicationis adsirictus, et adhuc in contumacia sua perdurat, camerarium instituere non timentes, in electos ipsos et electores pariter ac eorum complices viriliter insurgatis, resistentes eis magnanimiter et potenter, ac eosdem acriter expugnantes, et, ne valeant radicari firma radice, primos ipsorum conatus frustrare ac contundere laboretis. Ut autem evulsis radicibus stipes arescat penitus et siccetur, sub interminatione anathematis districtius inhibemus, ne aliquis eis iurare tanquam consulibus vel rectoribus vel alio modo praesumat. Illos vero, qui eis aliquo iuramento tenentur adstricti, vel qui eis iurare post electionem huiusmodi praesumpserunt, quum nulla esse debeat participatio Christi ad Belial, vel lucis ad tenebras, et fidelis apostatae, qui fidem violavit temere creatoris, tenere fidem nullo modo teneatur, quum hoc cautum in canonibus habeatur, eos a tali iuramento duximus absolvendos.] Licet autem a nobis et praedecessoribus nostris contra haereticos multa sint edita et statuta, nec habeatis aliquam excusationem in peccatis, quasi antiquorum fueritis obliti mandatorum, et Quia plus timeri solet quod specialiter iniungitur, quam quod generaliter imperatur: vobis advocatis et scriniariis firmiter inhibemus, ne praefatis haereticis, dum fuerint in sua contumacia et errore, Paterinis vel credentibus, fautoribus vel defensoribus eorundem, ullo tempore in aliquo praestetis auxilium, consilium vel favorem, nec eis in causis vel in factis, vel aliquibus litigantibus sub eorum examine vestrum patrocinium praebeatis, et pro ipsis publica instrumenta condere vel aliqua scripta facere nullatenus attentetis. Quodsi forte contra facere praesumpseritis, ab officio vestro suspensos perpetuae vos decernimus infamiae subiacere. Ceterum ne iudices et scriniarii qui consenserunt praefatis electis in huiusmodi praesumtione temeraria sociari de sua nequitia glorientur, quum privilegium mereatur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate, eos ab officio suo iudicamus esse suspensos, decernentes irritum et inane quicquid per ipsos et electos praedictos factum fuerit vel statutum. [Sententias autem etc. Datum etc. 1205.]
CAP. XII.
Laici non praedicent, nec occulta conventicula faciant, nec sacerdotes reprehendant.
Idem universis Christi fidelibus, tam in urbe Metensi quam in eius dioecesi constitutis.
Quum ex iniuncto †nobis apostolatus officio facti simus, secundum Apostolum, sapientibus et insipientibus debitores, pro universorum salute nos oportet esse sollicitos, ut et malos retrahamus a vitiis, et bonos in virtutibus foveamus. Tunc autem opus est discretione maiori, quum vitia sub specie virtutum occulte subintrant, et angelus Satanae se in angelum lucis simulat et transformat. Sane, significavit nobis venerabilis frater noster episcopus Metensis per literas suas, quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo, non modico tracta quodammodo desiderio scripturarum, evangelia, epistolas Pauli, Psalterium, Moralia, Iob et plures alios libros sibi fecit in gallico sermone transferri, translationi huiusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis quaestionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant et sibi invicem praedicare; qui etiam eorum aspernantur consortium, qui se similibus non immiscent, et a se reputant alienos qui aures et animos talibus non apponunt. Quos quum aliqui parochidiuim sacerdotum super his corripere voluissent, ipsi [eis] in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de scripturis, quod non ab his deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt, et, quum ipsis per eos verbum salutis proponitur, semelius habere in libellis suis, et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas scripturas, et secundum eas studium adhortandi, reprehendendum non sit, sed potius commendandum: in eo tamen apparent quidam laici merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium praedicationis Christi sibi usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt, et eorum consortium aspernantur, qui talibus non inhaerent. Deus enim lux vera, quae omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat, in tantum odit opera tenebrarum, ut Apostolos suos in mundum universum praedicaturos evangelium omni creaturae missurus, eis praeceperit, aperte dicens: “Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et, quod in aure auditis, praedicate super tecta,” †per hoc manifeste denuncians, quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesiis iuxta morem catholicum est publice proponenda. Nam iuxta testimonium veritatis omnis, qui male agit, odit lucem, et ad lucem non venit, ne eius opera arguantur. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Propter quod, quum pontifex interrogasset Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius, respondit: “Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, in quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.” Porro, si quis obiiciat, quod iuxta praeceptum dominicum non est sanctum dandum canibus, neque margaritae mittendae sunt ante porcos, quum et ipse Christus non omnibus quidem, sed solis Apostolis dixerit: “Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis:” intelligat, canes et porcos non eos esse, qui sanctum gratanter accipiunt et margaritas libenter acceptant, sed illos, qui sanctum dilacerant et margaritas contemnunt, quales sunt, qui evangelica verba et ecclesiastica sacramenta non ut catholici venerantur, sed abominantur potius ut haeretici, oblatrantes semper et blasphemantes, quos Paulus Apostolus post primam et secundam commonitionem docet esse vitandos. Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, quum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum, qui ea fideli possunt concipere intellectu; propter quod simplicioribus inquit Apostolus: “Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam;” maiorum est enim solidus cibus, sicut aliis ipse dicebat: “Sapientiam loquimur inter perfectos, inter vos autem nihil iudicavi me scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.” Tanta est enim divinae scripturae profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit scriptura: “Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio.” Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia, quae montem tetigerit, lapidetur, ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem scripturae sacrae pertingere, vel etiam aliis praedicare. Scriptum est enim: “Altiora te ne quaesieris.” Propter quod dicit Apostolus: “Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.” Sicut enim multa sunt membra corporis, omnia vero membra non eundem actum habent, ita multi sunt ordines in ecclesia, sed non omnes idem habent officium, quia secundum Apostolum “alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores, etc.” Quum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usurpare. Nam secundum Apostolum: “quomodo praedicabunt, nisi mittantur?” et veritas ipsa praecepit Apostolis: “Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.” Quodsi forte quis argute respondeat, quia tales invisibiliter mittuntur a Deo, etsi non visibiliter mittantur ab homine, quum invisibilis missio multo sit dignior quam visibilis, et divina longe melior quam humana, unde Ioannes Baptista non legitur missus ab homine, sed a Deo, sicut Evangelista, testatur: “Quia fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes,” potest et debet utique rationabiliter responderi, quod, quum interior illa missio sit occulta, non sufficit cuiquam nude tantum asserere, quod ipse sit missus a Deo, quum hoc quilibet haereticus asseveret: sed oportet, quod adstruat illam invisibilem missionem per operationem miraculi, vel per scripturae testimonium speciale. Unde, quum Dominus vellet mittere Moysen in Aegyptum ad filios Israel, ut crederent ei, quod mitteretur ab ipso, dedit ei signum, ut converteret virgam in colubrum, et colubrum in virgam iterum refomaret. Ioannes quoque Baptista speciale suae missionis testimonium protulit de scriptura, dicens sacerdotibus et Levitis, qui missi fuerant ad interrogandum, quis esset, et quare baptizandi officium assumpsisset: “Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domino, sicut ait Esaias Propheta.” †Non est ergo credendum ei, qui dicit se missum a Deo, quum non sit missus ab homine, nisi de se speciale proferat testimonium de scripturis, vel evidens miraculum operetur. Nam et de his, qui missi leguntur a Deo, Evangelista testatur, quod ipsi profecti praedicabant ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Licet autem scientia sit valde necessaria sacerdotibus ad doctrinam, quia iuxta verbum propheticum “labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore eius:” non est tamen simplicibus sacerdotibus etiam a scholasticis detrahendum, quum in eis sacerdotale officium debeat honorari, propter quod Dominus in lege praecepit: “Diis non detrahes,” sacerdotes intelligens, qui propter excellentiam ordinis et officii dignitatem deorum nomine nuncupantur. †Iuxta quod alibi dicit de servo, volente apud dominum remanere, ut dominus offerat eum diis. Quum enim iuxta verbum Apostoli servus suo domino stet aut cadat, profecto sacerdos ab episcopo, cuius correctioni est subiectus, debet in mansuetudinis spiritu castigari, non autem a populo, cuius est correctioni praepositus, in spiritu superbiae reprehendi, quum iuxta praeceptum dominicum pater et mater non debeant maledici, sed potius honorari. Quod de spirituali patre multo fortius debet intelligi quam carnali. Nec quisquam suae praesumptionis audaciam illo defendat exemplo, quod asina legitur reprehendisse Prophetam, vel quod Dominus ait: “Quis ex vobis arguet me de peccato? Et, si male locutus sum, testimonium perhibe de malo;” quum aliud sit fratrem in se peccantem occulte corripere, quod utique quisque tenetur efficere secundum regulam evangelicam (in quo casu sane potest intelligi, quod Balaam fuit correptus ab asina), et aliud est patrem suum etiam delinquentem reprehendere manifeste, ac praecipue fatuum pro simplici appellare, quod utique nulli licet secundum evangelicam veritatem: “nam qui etiam dicit fratri, fatue, reus erit gehennae ignis”. Rursus aliud est, quod praelatus sponte, de sua confisus innocentia, subditorum se accusationi supponit, in quo casu praemissum Domini verbum debet intelligi; et aliud est, quod subditus non tam animo reprehendendi, quam detrahendi exsurgit temerarius in praelatum, quum ei potius incumbat necessitas obsequendi. Quodsi forte necessitas postularet, ut sacerdos tanquam inutilis et indignus a cura gregis debeat removeri: agendum est ordinate apud episcopum, ad cuius officium tam institutio quam destitutio sacerdotum noscitur pertinere. Illud autem, tanquam de supercilio Pharisaeorum procedens, debet ab omnibus aspernari, quod tanquam ipsi soli sint iusti, ceteros aspernantur quum et hactenus ab initio nascentis ecclesiae multi fuerint viri sancti, qui nec tales fuisse leguntur nec talibus adhaesisse, quum de novo tales surexisse legantur: qui nisi contenti sint doceri potius quam docere, ad illos forsitan pertinebunt quibus Dominus ait: “Nolite fieri plures magistri.” Nos ergo, filii, quia paterno vos affectu diligimus, ne sub praetextu veritatis in foveam decidatis erroris et sub specie virtutum in laqueum vitiorum universitatem vestram rogamus attentius, monemus et exhortamur in Domino in remissionem vobis peccatorum iniungentes, quatenus ab iis quae superius reprehensibilia denotavimus, linguam et animum revocetis, fidem catholicam et regulam ecclesiasticam observantes, ne vos verbis fallacibus circumveniri vel etiam circumvenire contingat: quia nisi correctionem nostram et admonitionem paternam receperitis humiliter et devote, nos post oleum infundemus et vinam, severitatem ecclesiasticam apponentes; ut qui noluerint obedire spontanei, discant acquiescere vel inviti. [Datum Laterani 1199.]
CAP. XIII.
Excommunicati sunt omnes haeretici, quibuscunque nominibus nominentur. H. d. usque ad §. Damnati. – §. 1. Damnati de haeresi per saecularem iudicem puniuntinr, et bona laicorum haereticorum confiscantur, et clericorum bona applicantur ecclesiis, ubi beneficiati erant. H. d. usque ad §. Qui autem. Abbas Siculus. – §. 2. Si suspectus de haeresi se non purgat, ad arbitrium superioris excommunicatur, et exsistens per annum in excommunicatione, ut haereticus, damnatur. H. d. usque ad §. Moneantur. Abbas Siculus. – §. 3. Potestates saeculares perpetuae vel temporales iurare tenentur universos haereticos ab ecclesia damnatos pro viribus exterminare, et temporalis dominus, non purgans terram suam haereticis, excommunicatur. Et si perstiterit in excommunicatione per annum, nunciatur Papae, qui fideles eius a iuramento absolvet, et eius terram fidelibus exponet, salvo iure principalis domini; nisi et ipse sit in culpa. H. d. usque ad §. Catholici. Abbas Siculus. – §. 4. Cruce signati ad exterminationem haereticorum, gaudent privilegio concesso cruce signatis in subsidium terrae sanctae. H. d. usque ad §. Credentes. Abbas. – §. 5. Ibi ponitur poena credentium, receptatorum et defendentium haereticos, primo laicorum, secundo clericorum, usque ad §. Quia. Abbas. – §. 6. Nullus debet sibi officium praedicandi assumere, nisi super hoc sibi a iure vel a sede apostolica vel a dioecesano episcopo licentia concedatur; alias excommunicatur, et, nisi resipuerit, alia poena imponitur. H. d. usque ad §. Adiicimus. Abbas. – §. 7. Archiepiscopi et episcopi, inferiorum suoram provincias et dioeceses suspectas habentes de haeresi, saltem semel in anno per se vel per alios idoneos visitent; qui etiam debent, si hoc expedire videbitur, exigere iuramentum ab illis de vicinia ad revelandos haereticos et occulta conventicula celebrantes, quos revelatos relapsos canonice punient, et renitentes iurare, ut haeretici condemnentur. H. d. usque ad §. Volumus. Abbas. – §. 8. Episcopus negligens in haeresi persequenda, a dignitate episcopali est removendus, et alius idoneus est surrogandus. H. d. usque ad finem Abbas Siculus.
Idem in concilio generali.
Excommunicamus itaque et anathematizamus omnem haeresim, extollentem se adversus hanc sanctam, orthodoxam et catholicam fidem, quam superius exposuimus, condemnantes haereticos universos, quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem diversas habentes, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. §. 1. Damnati vero praesentibus saecularibus potestatibus aut eorum ballivis relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis, ita, quod bona huiusmodi damnatorum, si laici fuerint, confiscentur: si vero clerici, applicentur ecclesiis, a quibus stipendia receperunt. §. 2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita, quod, si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velut haeretici condemnentur. §. 3. Moneantur autem et inducantur, et, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates, quibuscunque fungantur officiis, ut, sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos, ab ecclesia denotatos, bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita, quod amodo, quandocunque quis fuerit in potestatem sive perpetuam sive temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare. Si vero dominus temporalis, requisitus et monitus ab ecclesia, suam terram purgare neglexerit ab [hac] haeretica foeditate, per metropolitanum et ceteros comprovinciales episcopos excommunicationis vinculo innodetur, et, si satisfacere contempserit, infra annum significetur hoc summo Pontifici, ut ex tunc ipse vasallos ab eius fidelitate denunciet absolutos, et terram exponat catholicis occupandam, qui eam, exterminatis haereticis, absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent, salvo iure domini principalis, dummodo super hoc ipse nullum praestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat, eadem nihilominus lege servata circa. eos, qui non habent dominos principales. §. 4. Catholici vero, qui, crucis assumpto charactere, ad haereticorum exterminium se accinxerint, illa gaudeant indulgentia, illoque sancto privilegio sint muniti, quae accedentibus in terrae sanctae subsidium conceduntur. §. 5. Credentes praeterea, receptatores, defensores et fautores haereticorum excommunicationi decernimus subiacere, firmiter statuentes, ut, postquam quis talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testandi liberam habeat facultatem nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi super quocunque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quodsi forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur; si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius sint momenti, sed cum auctore damnato damnentur. Et in similibus idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut, in quo maior est culpa, gravior exerceatur vindicta. Si qui autem tales, postquam ab ecclesia fuerint denotati, evitare contempserint, excommunicationis sententia usque ad satisfactionem idoneam percellantur. Sane, clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec eos Christianae praesumant tradere sepulturae, nec eleemosynas aut oblationes eorum percipiant, alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sedis apostolicae speciali. Similiter quilibet regulares, quibus etiam hoc infligatur, ut eorum privilegia in illa dioecesi non serventur, in qua tales excessus praesumpserint perpetrare. §. 6. Quia vero nonnulli sub specie pietatis virtutem eius, iuxta quod Apostolus ait, abnegantes, auctoritatem sibi vendicant praedicandi, quum idem Apostolus dicat: “Quomodo praedicabunt, nisi mittantur?” omnes, qui prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem ab apostolica sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur, et nisi quam citius resipuerint, alia competenti poena plectentur. §. 7. Adiicimus insuper, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se aut per archidiaconum suum, aut alias honestas idoneasque personas, bis aut saltem semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam iurare compellat, quod, si quos ibidem haereticos sciverit, vel aliquos ocoulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus, dissidentes, eos episcopo studeat indicare. Ipse autem episcopus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui, nisi se ab obiecto reatu purgaverint, vel, si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam, canonice puniantur. Si qui vero ex eis, iuramenti religionem obstinatione damnabili respuentes, iurare forte noluerint, ex hoc ipso tanquam haeretici reputentur. §. 8. Volumus igitur et mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, ut ad haec efficaciter exsequenda episcopi per dioeceses suas diligenter invigilent, si canonicam velint effugere ultionem. Si quis enim episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus, quum id certis indiciis apparuerit, ab episcopali officio deponatur, et in locum ipsius alter substituatur idoneus, qui velit et possit haereticam confundese pravitatem.
CAP. XIV.
Laici, cuiuscunque professionis sint, praedicare non debent.
Gregorius IX. Archiepiscopo Mediolanensi.
Sicut in uno corpore (Et infra:) Quum igitur nonnulli laici praedicare praesumant, et verendum nimis exsistat; ne vitia sub specie virtutum occulte subintrent, nos, attendentes, quod doctorum ordo est in ecclesia Dei quasi praecipuus, mandamus, quatenus, quum alios Dominus apostolos dederit, alios prophetas, alios vero doctores, interdicas laicis universis, cuiuscunque ordinis censeantur, usurpare officium praedicandi.
CAP. XV.
Hoc cap. usque ad §. Si qui autem. habetur in c. Excommunicamus. supr. eod. tit. in princ., unde summa et declara, prout ibi fuit dictum. – §. 1. Si in haeresi deprehensi nolunt redire ad fidem, detrudendi sunt in perpetuo carcere ad poenitentiam peragendam, et credentes erroribus haereticorum haeretici sunt. H. d.
Idem.
Excommunicamus et anathematizamus universos haereticos, Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, Speronistas, et alios, quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas adinvicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. Damnati vero per ecclesiam saeculari iudicio relinquantur, animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis. §. 1. Si qui autem de praedictis, postquam fuerint deprehensi, redire noluerint ad agendam condignam poenitentiam, in perpetuo carcere detrudantur, credentes autem eorum erroribus haereticos similiter iudicamus.
CAP. XVI.
Liberantur ab omni obligatione qui haereticis tenebantur adstricti.
Idem.
Absolutos se noverint a debito fidelitatis hominii et totius obsequii, quicunque lapsis manifeste in haeresim aliquo pacto, quacunque firmitate vallato, tenebantur adstricti.
TITULUS VIII.
DE SCHISMATICIS ET ORDINATIS AB EIS.
CAP. I.
Irritae sunt ordinationes, beneficiorum collationes, et ecclesiasticarum rerum alienationes per schismaticos factae, et a dignitate et ordiue suspenduntur qui schisma tenere iurant.
Ex concilio Lateranensi.
Quod a praedecessore nostro †felicis memoriae Papa Innocentio factum est innovantes, ordinationes ab Octaviano et Guidone haeresiarchis, nec non et Ioanne Strumensi, qui eos secutus est, factas, et ab ordinatis ab eis, irritas esse censemus, adiicientes etiam, ut, [si] qui dignitates ecclesiasticas seu beneficia per dictos schismaticos acceperunt, careant imptetratis. Alienationes quoque sive invasiones, quae per eosdem schismaticos, seu quae per laicos factae sunt de rebus ecclesiasticis, omni careant firmitate, et ad ecclesias sine omni onere revertantur. Si quis autem contraire praesumpserit, excommunicationi se noverit subiacere. Illos vero, qui sponte iuramentum de tenendo schismate praestiterint, a sacris ordinibus et dignitatibus decernimus manere suspensos.
CAP. II.
Ordinatus a schismatico ab officio est repellendus, nisi probet secum dispensatum per habentem potestatem.
Innocentius III. Bisuntino Archiepiscopo.
Fraternitati tuae (Et infra: [cf. c. 7. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Priorem quoque, quem a schismatico asseris ordinatum, ab officio poteris repellere incunctanter, nisi legitime probaverit secum fuisse misericorditer dispensatum et ab ea persona, quae super hoc potestatem habuerit dispensandi. [Dat. Ferentini XII. Kal. Iun. 1203.]
TITULUS IX.
DE APOSTATIS ET REITERANTIBUS BAPTISMA.
CAP. I.
Clericus, qui dimisso habitu et tonsura immiscet se enormitatibus, perdit privilegium canonis: Si quis suadente, unde eum deprehendentes non incidunt in canonem. scil. excommunicationem.
Alexander III.
Praeterea clerici, qui, relicto ordine clericali et habitu suo, in apostasia tanquam laici conversantur, si in criminibus comprehensi teneantur, per censuram ecclesiasticam non praecipimus liberari. Tales enim inter apostatas numerandos sanctorum Patrum statuta declarant. [Sacerdotibus etc. cf. c. 2. Ne cler. vel mon. III. 50.]
CAP. II.
Si crimen acolythi, qui rebaptizanti praebuit ministerium, est occultum, promoveri potest; si publicum, non, nisi cum eo religionem intrante dispensetur.
Idem Abbati S. Genovefae.
Ex literarum tuarum tenore perpendimus, quod quidam, aegritudine longa confectus, insano sortilegarum mulierum credens consilio, ut sanaretur, per iterationem fecit iniuriam baptismatis sacramento. Adstitit autem huic sacrilegio adolescens quidam bonae, ut videtur, indolis, acolythus, frater carnalis illius, in quo baptismus asseritur iteratus, et ministerium in respondendo exhibuit presbytero baptizanti, et cooperator exstitit rei nefandae. Quia ergo tua nos duxit prudentia consulendos, qualiter puniri debeat vel purgari acolythus, quem etiam minor aetas et intentio fraternae salutis corporeae excusare videtur aliquantulum, discretioni tuae praesentibus literis respondemus, quod, quamvis multum non videatur poena plectendus, ad superiores tamen ordines promoveri, si publicum est quod proponitur, non valebit, nisi ad religionem transire voluerit, ut favore religionis ipsius circa eum valeat dispensari. Si vero occultum est, promoveri poterit, et excessum suum dignis poenitentiae fructibus expiare.
CAP. III.
Infamatus de apostasia compellitur se purgare.
Innocentius III.
Tuae fraternitati (Et infra: [(cf. c. 3. de cler. per. I. 22.) Alii quoque, quos fama publica monachos asserit vel canonicos regularis, in saeculari habitu incedentes se saeculares monachos mentiuntur, de quibus, quum probari non possit, quod vitam religiosam sint professi, responsum apostolicum expetisti, utrum ad partes remitti debeant cismarinas, et episcoporum illorum et abbatum monasteriorum illorum, in quibus dicuntur regularem habitum assumpsisse, literis doceant, se non esse monachos vel canonicos regulares, vel debeant potius in saeculari habitu tolerari. Nos autem etc. (cf. c. 3. de cler. peregr. I. 22.)] Super secundo vero articulo inquisitioni tuae duximus respondendum, quod clerici, qui sunt de apostasiae crimine infamati, qui videlicet abiecerunt habitum clericalem, non sunt in saeculari habitu tolerandi, sed per districtionem ecclesiasticam coercendi, donec deficiente probatione, ad infamiam abolendam purgationem canonicam curaverint exhibere. [Quaesivisti etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]
CAP. IV.
Baptizati alterius sectae vel fidei ritus dimittere compelluntur.
Idem in concilio generali.
Quidam, sicut accepimus, qui ad sacri undam baptismatis voluntarii accesserunt, veterem hominem omnino non exuunt, ut novo perfectius induantur, quum, prioris ritus reliquias retinentes, Christianae religionis decorem tali commixtione confundant. Quum autem maledictus sit homo, qui terram duabus viis ingreditur, et indui veste non debeat lino lanaque contexta: statuimus, ut per praelatos ecclesiarum talis observantia veteris ritus omnimode compescatur, ut, quos Christianae religioni liberae voluntatis arbitrium obtulit, salutiferae coactionis necessitas in eius observatione conservet; quum minus malum exsistat viam Domini non agnoscere, quam post agnitam retroire.
CAP. V.
Apostatae incarcerari et affligi possunt, ut habitum reassumant.
Honorius III. Archiepiscopo Turonensi.
A nobis expetiit tua fraternitas edoceri, quid de apostatis sit agendum, quum in custodia detinentur, qui minis vel blanditiis nullatenus possunt induci, ut abiectum monachalem habitum reassumant. Ad quod tibi breviter respondemus, quod tales, si volueris, poteris sub gravi custodia carcerare, ita, quod solummodo vita sibi misera reservetur, donec a suae praesumptionis nequitia resipiscant. [Dat. Romae II. Non. Mai. 1218.]
CAP. VI.
Monachus, in apostasia ordinatus, non potest sine dispensatione Papae in suscepto ordine ministrare.
Idem Archiepiscopo Lugdunensi.
Consultationi tuae breviter respondemus, quod monachus, aliquem sacrum ordinem in apostasia recipiens, quantumlibet suo fuerit reconciliatus abbati, et receperit poenitentiam, absque tamen dispensatione Romani Pontificis ministrare non poterit in ordine, sic suscepto. Inquisitioni etc. (cf. c. 7. de usu et auct. pall. I. 8.) [Dat. Reate IV. (III.) Id. Aug. 1225.]
TITULUS X.
DE HIS, QUI FILIOS OCCIDERUNT.
CAP. I.
Mulier, occidens sponte filium, debet perpetuo in monasterio poenitere; si tamen tinetar de innocentia, datur vel saltem non denegatur sibi licentia nubendi.
Alexander III. Tornacensi Episcopo.
Venim ad nos M. mulier latrix praesentium lacrimabili lobis confessione monstravit, quod, quum de quodam filium genuisset, et ille sibi saepe turgido vultu improperasset, quod filius eius non esset, ipsa, iracundiae calore et furore animi ducta, eundum filium interfecit. †Quo comperto comes Flandrensis eam totam terram usque ad septennium abiurare coegit, nisi de nostra licentia remaneret. Quumque se nostro adspectui praesentasset, et, quod crucem suscepisset Hierosolymam profectura, nobis assertione sua proposuisset: nos eam, quia in partibus illis praesentia sua non posset esse utilis, sed damnosa, ab Hierosolymitano itinere revocantes, ipsam fraternitati tuae duximus remittendam, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus eam mulierem labores inducere, ut ad aliquod monasterium tui episcopatus transeat, in quo peccata sua perpetua poenitentia deploret. Si autem repugnante carnis fragilitate ad hoc induci noluerit, ei licentiam in Domino nubendi tribuas, quia tutius nobis videtur, ut in Domino nubat et uni soli, quam inhoneste multos admittat.
CAP. II.
Mulier, occidens filium, propter hoc a viro separari non debet; sed alia poenitentia sibi imponitur.
Lucius III. Parisiensi Episcopo.
Intelleximus ex literis tuis, quod, quum M. mulier latrix praesentium filiam parvam haberet, furore accensa diabolico tandem ipsam, suggerente eo, qui de fidelium perditione laetatur, letali vulnere iugulavit, propter quod dominus terrae maritum eius et ipsam compulit abiurare. Quia vero illam alios habere filios intimasti, unde circa ipsius exsilium debeat dispensari: nos, de discretione tua plenam fiduciam obtinentes, eam tuae duximus prudentiae remittendam, per apostolica scripta mandamus, quatenus ita super hoc provideas, quod sui sceleris poenam luat, et saluti eius ac filiorum ipsius per tuam providentiam in Domino consulatur, et, non obstante proposito iuramento, quod a viro dictus dominus proponitur extorsisse, eam, sicut expedire videris, eidem viro [suo] et rebus suis restituas ita, quod filios suos libere possit et pacifice gubernare.
CAP. III.
Se summat, ponens poenitentiam parentum, circa quos pueri reperiuntur oppressi.
Idem.
De infantibus autem, qui mortui reperiuntur cum patre et matre, et non apparet, utrum a patre, vel a matre oppressus sit ipse, vel suffocatus, vel propria morte defunctus, non debent inde securi esse parentes, nec etiam sine poena; sed tamen consideratio debet esse pietatis, ubi non voluntas, sed eventus mortis causa fuerit. Si autem eos non latet, ipsos interfectores esse, scire debent, se graviter deliquisse, quod Ancyritano concilio probatur. Quidam autem poenitentiam trium annorum iudicant esse debere, quorum unum peragant in pane et aqua.
TITULUS XI.
DE INFANTIBUS ET LANGUIDIS EXPOSITIS.
CAP. UN.
Infama, expositus a patre vel alio, eo consentiente vel ratum habente, hoc ipso a patris potestate liberatur. Idem in servo et liberto, qui ob praedictam causam liberantura dominica potestate. Et idem iuris est in praedictis languidis cuiuscunque aetatis sic expositis, vel si eis alimenta denegantur; hi tamen, quae praedictis alimenta praestiterint, nullum ius in eis acquirunt.
Gregorius IX.
Si a patre, sive ab alio, sciente ipso aut ratum, habente, relegato pietatis officio infans expositus exstitit: hoc ipso a potestate fuit patria liberatus. Nam et hoc casu in ingenuitatem libertus, et servus in libertatem eripitur, quod et de praedictis cuiuscunque aetatis languidis, si expositi fuerint, vel si alicui eorum alimenta impie denegari contigerit, est dicendum. Sane, qui hos suscipiunt, non possunt propter hoc in eorum personis ius aliquod vendicare.
TITULUS XII.
DE HOMICIDIO VOLUNTARIO VEL CASUALI.
CAP. I.
Homicida incorrigibilis debet deponi, et tradi curiae saeculari, ut moriatur.
In Exodo.
Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
CAP. II.
Ponit poenitentiam occidentis latronem, quum se poterat aliter liberare; si vero aliter liberare se non poterat, non tenetur agere poenitentiam, nisi ad cautelam.
Ex poenitentiali Romano.
Interfecisti furem aut latronem, ubi comprehendi poterat absque occisione, et tamen interfecisti; quia ad imaginem Dei creatus est, et in nomine eius baptizatus et sanguine eius redemptus est, per XL. dies non intres in ecclesiam, et, lanea veste indutus, ab escis et potibus, qui interdicti sunt, et a toro, a gladio et ab equitatu, illos supra dictos dies te abstineas. In tertia autem et quinta feria et in sabbato aliquo genere leguminum, vel oleribus, et pomis, et parvis pisciculis cum mediocri cerevisia utere et temperate. Si autem sine odii meditatione te tuaque liberando huiusmodi diaboli membra interfecisti: secundum indulgentiam dico, propter imaginem Dei, si aliquid ieiunare volueris, bonum est tibi, et eleemosynam fac largiter. Si presbyter eadem fecerit, non deponatur; tamen, quamdiu vivit, poenitentiam agat.
CAP. III.
Non occiditur fur diurnus sine culpa, sed nocturnus sic.
Augustinus super Exodo.
“Si [autem] perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium imputandum. Si autem oriatur sol super eum: reus erit, [et morte morietur.]” Intelligitur ergo, [tum] non pertinere ad eum homicidium, si fur nocturnus occidatur; si autem diurnus fuerit, ad homicidium pertinere. Hoc est enim, quod ait: “si oriatur sol super eum, etc,” quia poterat discernere, quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non debet occidi. Hoc etiam in antiquis legibus saecularibus, quibus ista tamen est antiquior, invenitur, impune scilicet occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se [cum] telo defenderit. Iam enim plus est quam fur.
CAP. IV.
Sub generali pollicitatione seu permissione, etiam iurata, non venit illicitum.
Hieronymus.
Cum iuramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo; si ob iusiurandum fecisse se dicat, si patris matrisve interitum postulasset, facturus esset, an non? Quod ergo in suis repudiaturus fuit, contemnere debuit [et] in propheta.
CAP. V.
Homicida est, qui facit vel dat sortilegia, vel venena sterilitatis.
Ex concilio Guarmaciensi.
Si aliquis causa explendae libidinis vel odii meditatione homini aut mulieri aliquid fecerit, vel ad potandum dederit, ut non possit generare, aut concipere, vel nasci soboles, ut homicida teneatur.
CAP. VI.
In poenitentia imponenda iudex debet attendere circumstantias, ex quibus augetur vel minuitur delictum. Hoc dicit usque ad §. Illi autem. – §. 1. Socians homicidam animo occidendi, licet non apponat manum, si tamen ex sua causa mors secuta est, tenetur fere pari poena cum homicida. Hoc dicit usque ad §. Illi etiam. Abbas Sic. – §. 2. Qui sociat homicidam tantum animo prohibendi ne impediatur, tenetur paulo minori poena. H. d. usque ad §. Qui vero. – §. 3. Incitans alium ad homicidium, mitius punitur quam homicida, secus autem, si incitavit ad certum homicidium. Nam, eo secuto, tenetur ut homicida. H. d. usque ad §. Hi quoque. – §. 4. Custodientes sarcinas occidentium, scientes, eos esse sicarios, non sunt immunes a poena homicidii. H. d. usque ad §. Eos insuper. Abbas – §. 5. Occupans bona occisi, non per hoc tenetur de homicidio, et non sufficit occupanti, quod eroget illa pauperibus, quum poterit restituere eis, quorum constat fuisse. H. d. usque ad §. Illis praeterea. Abbas – §. 6. Participantes interfectoribus in excommunicatione, diversimode puniuntur iuxta modum participationis. H. d. usque ad §. Clericos. Abbas. – §. 7. In isto §. usque ad fin. ponitur poenitentia clericorum, praestantium praedictae morti auxilium, consilium vel favorem. Hoc dicit. Abbas Siculus.
Alexander III. Exoniensi Episcopo.
Sicut dignum †est et omni rationi consentaneum, graves et difficiles quaestiones ad examen apostolicae sedis deferri, ita etiam nobis ex ministerio susceptae sollicitudinis imminet, easdem quaestiones, prout nobis Dominus dederit, solvere, et singulis a nobis consilium postulantibus respondere, ut providentia Romanae ecclesiae, quae ubique terrarum obtinet Domino disponente principatum, quaestiones solvantur, et removeatur in his ambiguitas de cordibus singulorum. Licet autem super quaestionibus, quas nobis tua discretio solvendas direxit, te non dubitemus providum et circumspectum exsistere: cogimur tamen ex servitutis ministerio iuxta discretionem et providentiam nostram iibi exinde respondere. Sane, quum vir literatus et sapiens et discretus et in his plurimum exercitatus exsistas, plenius nosti, quod in excessibus singulorum non solum quantitas et qualitas delicti, sed aetas, scientia, et sexus atque conditio delinquentis sunt attendenda, et non solum secundum praedicta, sed secundum locum et tempus, quo delictum committitur, unicuique poenitentia debet indici, quum, sicut tu ipse non ignoras, idem excessus magis sit in uno quam in alio puniendus. §. 1. Illi autem, qui animo occidendi, feriendi aut capiendi illum sanctum et reverendum virum quondam Cantuariensem archiepiscopum citra manuum iniectionem se fatentur venisse, si de illa captione mors eius secuta fuisset, pari poenitentia, vel fere pari exsisterent puniendi. §. 2. Et Illi etiam, qui non, ut ferirent, sed, ut percussoribus opem ferrent, si forte per aliorum violentiam impedirentur, paulo minori debent poena mulctari, quia, quum scriptum sit: “qui potuit hominem liberare a morte, et non liberavit, eum occidit,” constat [ipsos] ab homicidii reatu immunes non esse, qui occcisoribus opem contra alios praestare venerunt, nec caret scrupulo societatis occultae, qui, [quum possit,] manifesto facinori desinit obviare. §. 3. Qui vero se asserunt animum regis inflammasse ad odium, unde forte homicidium fuit secutum, [satis] dure et aspere, sed non ita severe sunt puniendi, nisi forte regem ipsum ad illud homicidium suis suggestionibus provocassent. §. 4. Hi quoque non sunt a culpa liberi, nec a poena debent esse immunes, qui, licet fuerint illius iniquae machinationis ignari, tamen eis, quos sicarios esse sciebant, vel in sarcinis custodiendis ministerium praebuerunt. §. 5. Eos insuper, qui dicuntur illius sancti viri et suorum post mortem eius spolia occupasse, si nihil aliud in tanto facinore commiserunt, a poena mortis eius arbitramur esse immunes; sed, quae occuparunt, eis, quorum fuerunt, tenentur in integrum restituere, si habent in facultatibus, unde possint ea reddere. Et ipsis ex hoc tamen moderata est poenitentia iniungenda, quia, licet quaedam ex his, quae occupaverunt, fateantur se pauperibus erogasse, non tamen aliena, quum ipsa potuissent eis, quorum fuerint, restituere, debuerunt pauperibus erogare. §. 6. Illis praeterea, qui sola excommunicatorum participatione se reos esse cognoscunt, considerata temporis mora, quo in eadem nequitia perdurarunt, et inquisito etiam, si eis timore vel affectione communicaverint scienter vel ignoranter, secundum hoc est poenitentia indicenda. §. 7. Clericos autem, quos constat armatos interfuisse tanto facinori, et illos etiam clericos, qui consilium illud dederunt, ut [idem] sanctus vir caperetur, perpetuo non solum ab altaris ministerio deponendos esse censemus, sed ita etiam, quod in ecclesiis nullo unquam tempore [ipsi] lectiones legant, vel responsoria in choro separatim cantent; sed in psalmis apud Deum de commisso satagant veniam impetrare. Insuper autem clerici ipsi in districto claustro monachorum vel canonicorum regularium, si fieri potest, sunt recludendi, ita quidem, quod usque ad septennium vel quinquennium debeant ab ecclesiarum introitu coerceri. [Super eo vero etc.]
CAP. VII.
Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei licitae, si non adhibuit diligetntiam, quam debuit.
Idem.
Presbyterem autem [alium,] qui quendam puerum intuitu disciplinae percussit in capite et vulneravit, quum post paucos dies, sicut asseris, exspirasset, tam ab omni altaris ministerio debes perpetuo removere, quam ab officio sacerdotali deponere, si ex ipsa percussione interiit, vel aliam infirmitatem incurrerit, de qua noscitur exspirasse.
CAP. VIII.
Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei illicitae vel etiam licitae, secundum alium intellectum, si non adhibuit omnem diligentiam, quam debuit.
Idem Cusentinensi Archiepiscopo.
Continebatur in literis tuis, quod, quum diaconus, praesentium lator, et quidam alii clerici a vineis ecclesiae opere consummato redirent, leviandi laboris gratia quendam ludum imitati sunt viatorum, proiicientes baculos suos in longum; studebant enim iacere in directum, et alter alterius fustem ferire. Cuius ludi, sicut asserunt, solet esse conditio, ut, qui alterius baculum percuteret, quasi victor, pro equo alio, cuius baculus percussus est, uteretur; sed praefati clerici, equitandi licentia non utentes, sola erant iactione contenti, ut, dum alacrius ad baculos suos concurrerent, laborem itineris non sentirent. Quidam autem laicus, sicut praedictus diaconus asserit, dum baculum eiusdem diaconi percussisset, incautus in eum equitaturus insiliit, et sic a falce illius diaconi, qua erat accinctus, mortale vulnus accepit, de quo post dies octo exspiravit. Ideoque mandamus, quatenus eundem diaconum sine licentia Romani Pontificis ad superiorem gradum non adscendere, vel in diaconatus officio nullo unquam tempore ministrare permittas, sed eum dispensative ministrare in subdiaconatus officio patiaris.
CAP. IX.
Homicidium casuale non imputatur ei, qui non fuit in culpa.
Idem Exoniensi Episcopo.
Lator praesentium P. clericus nobis viva voce proposuit, quod, quum quadam die casu cum quodam clerico luderet, contigit, quod ille proiecit istum ad terram, cuius cultellus, quem ad latus suum habebat, in alterum incidit, et fortuito casu occubuit vulneratus. Ideoque mandamus, quatenus, rei veritate comperta, si ita res se habuit, et alia iusta causa non impedit, praedictum P. libere permittas ad sacros ordines promoveri.
CAP. X.
Is, ex cuius opera illicita sequitur homicidium, irregularis efficitur.
Idem abbati S. Benedicti de Vebia.
Suscepimus literas tuas, per quas cognovimus, quod, quum lator praesentium in custodia cuiusdam domus cum altero fratre maneret, ingredientes de nocte quidam latrones ad eos, turpiter ipsos in personis affligere, et denudare vestimentis propriis praesumpserunt. In quos isti resumptis viribus insurgentes, ligaverunt illos, et detinere usque ad notitiam capituli voluerunt. Quum autem iste, rem ad tuam audientiam perlaturus, ligatos eos in fratris sui custoda dimisisset, et fures se solvere niterentur, frater illos, ne ipse ab eis interim eretur, occidit. Verum quoniam expediebat potius post tunicam etiam relinquere pallium, et rerum sustinere iacturam, quam pro conservandis vilibus rebus et transitoriis tam acriter in alios exardescere: abstineat iste humiliter ab altaris ministerio, et uterque peccatum suum, quibus modis ad arbitrium tuum potuerit, studeat expiare. Constat enim, eos contra regularem mansuetudinem et ecclesiasticam disciplinam ex utriusque ope interemptos.
CAP. XI.
Dans causam homicidio irregularis est.
Idem Lucensi Episcopo.
De cetero noveris, quod diaconus, quem literatum et honestate praeditum asseris, qui homicidio causam dedisse videtur, sicut ex tenore literarum tuarum perpendimus, non videtur ad sacerdotium promovendus.
CAP. XII.
Homicidium casuale imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, si non adhibuit diligentiam, quam debuit.
Clemens III.
Ad audientiam apostolatus nostri [ex parte vestra] pervenit, quod, quum quidam presbyter, volens corrigere quendam de familia sua, eo cingulo, quo cingi solebat, ipsum verberare tentaret, contigit, quod cultellus de vagina, quae cingulo adhaerebat, elapsus, eum in dorso aliquantulum vulneravit; postmodum vero, quum ille vulneratus aliquamdiu vixisset, et iam convaluisset a vulnere, alia graviori, ut dicitur, infirmitate percussus, cum sana mente ac devotione debita viam est universae carnis ingressus. Quia vero, utrum occasione vulneris decessisset, dubium habetur: eodem presbytero ab omni officio beneficioque suspenso, quid super hoc vobis esset agendum, apostolicam sedem consuluistis. Nunc itaque vestrae discretioni duximus respondendum, quod, quum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit iniungere presbytero memorato, ut de cetero in sacris ordinibus non ministret; iniuncta tamen [ei] poenitentia congruenti, sibi poteritis concedere, ut in minoribus ordinibus ministrare sit contentus. Si vero vobis legitime constiterit, quod ille ex alia infirmitate obierit, de vestra licentia poterit, sicut erat solitus, divina officia ministrare. [Dat. Laterani.]
CAP. XIII.
Homicidium casuale non imputatar ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.
Innocentius III. Episcopo Lingonensi.
Dilectus filius A. capellanus, in nostra praesentia constitutus, sua nobis confessione proposuit, quod, quum quadam corporis molestia gravaretor ita, quod et cibi et somni desiderium raptum videretur ab eo, ut comedendi appetitum aliquantulum excitaret, equum, quem nutriebat, adscendit. Qui quum bene non pareret habenis, sed praeter sessoris arbitrium suis saltibus lasciviret, ipse, ut eius refrenaret impetum, et freno vim intulit, equumque calcaribus stimulavit. Quumque fracto freno equus, quasi proprio arbitrio relictus, curreret festinanter, ei quaedam mulier, veniens ex obliquo et infantulum baiulans, obviavit, in quam equus irruens, procul abiecto sessore, puerum praedictum oppressit, et capellanus ipse ex repentino casu vix mortis periculum evitavit, sed ad ultimum convalescens postmodum divina celebrare non praesumpsit. Ideoque, quia nobis non constitit de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super his inquiras diligentius veritatem, et si est ita, quum idem capellanus nec voluntate nec actu homicidium perpetravit, nec dedit operam illicitae rei, non impedias, quo minus divina possit officia celebrare. [Dat. Lat. VI. Id. Nov. 1200.]
CAP. XIV.
Summatur ut supr. cap. prox.
Idem Metensi Episcopo.
Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod, quum lator praesentium H. presbyter foenum vellet de curru deponere, perticam superius allegatam, quum neminem circa currum videret, proiecit in terram, et, quum foeno insisteret deponendo, quidam, prope ipsum accedens, puerum quendam iuxta currum reperit semivivum, in quo praeter modicum livoris in fronte nihil inveniri potuit laesionis. Nos autem ab eodem quaesivimus sacerdote, si, priusquam iaceret perticam, circumspexisset sollicite, an esset aliquis circa currum; qui, quod diligenter circumspexit, asseruit, sed, quod vidisset aliquem, denegavit. Ad te igitur remittentes eundem, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, nisi contra eundem presbyterum grave scandalum sit exortum, vel tanta laboret infamia, quod deficiente accusatore oporteat eidem canonicam purgationem indici, ipsum libere permittas exsequi officium sacerdotis. [Dat. Lat. VIII. Kal. Dec. Ao. III. 1200.]
CAP. XV.
Summatur etiam, ut supr. eod. cap. Dilectus.
Idem Bisuntino Archiepiscopo.
Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod quidam monachus puer tuae dioecesis ad deponendam de campanili campanam subserviens, quia quoddam lignum casu corruit, ipso movente in ecclesia sub campanili quendam puerum oppressit et occidit. Unde a nobis humiliter postulabas, quid tibi esset super hoc faciendum, petens, ut cum ipso misericorditer dispensetur. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si monachus ipse rem necessariam agebat et utilem, et in loco, per quem aliquem transire non crederet, vel ibidem exsistere, vel etiam illuc de consuetudine venire, quando lignum movisse dignoscitur, satis poterit, praesertim in monasterio, ad altiores ordines promoveri. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Apr. IX. 1206.]
CAP. XVI.
Summatur, ut supr. eod. cap. Dilectus.
Idem episcopo Paduano.
Significasti nobis per literas tuas, quod, quum F. clericus cum archipresbytem sancti Fidantii equitaret, equus, cui insidebat, tam se quam ipsum proiecit in aquam. Unde clericus ipsum graviter calcaribus stimulavit; equus vero, ut literarum tuarum verbis utamur, quum exsistaret bucca durus, praeter voluntatem sessoris ruptus in cursum, et male parens habenis, quandam mulierem, quam obviam habuit, ex improviso pedibus interfecit. Quumque nos ab eodem clerico fecissemus inquiri, utrum equi vitium prius scivisset: illud asseruit se ignorasse. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super his diligentius veritatem, et, si ita est, ad maiorem cautelam iniungas eidem clerico poenitentiam competentem, qua peracta non impedias, quo minus et in susceptis ministret ordinibus, et ad maiores valeat promoveri.
CAP. XVII.
Non censetur homicida is, quo prohibente et causam non dante a consanguineis homicidium committitur.
Idem.
Petrus, diaconus et monachus sancti Ioannis de Puna, sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum ipsum quondam in saeculari habitu constitutum, in ecclesia de Rigelo beneficium quoddam obtinentem, abbas illius ecclesiae eodem beneficio spoliasset, cognati et amici eius abbati saepius supplicarunt, ut beneficium restitueret sibi memoratum; quo nolente ipsorum precibus acquiescere, irati plurimum et commoti, nocte quadam in domo diaconi convenerunt, et coena facta dicebant, quod vindictam volebant sumere de abbate. Inhibiti autem expresse ab eodem diacono, ne abbatem occiderent, aut aliquid sibi facerent, unde ordinis sui discrimen incurreret et animae detrimentum, nihilominus irruerunt in eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto, qui post dies aliquot exspiravit. †Ab illo autem tempore usque hodie praedictus diaconus, de eo, quod contigerat, tristis effectus, ab administratione cessavit, et, nondum expleto biennio, habitum induit monachalem. Unde a nobis suppliciter petiit edoceri, utrum posset in officio diaconi ministrare, et, si hoc ei liceret, an posset ad maiorem ordinem promoveri. Licet autem, si praemissis veritas suffragatur, praefatus diaconus super abbatis interitu non videatur esse culpabilis; quia tamen bonarum mentium est, ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est, quod ab administratione officii se propria voluntate suspendit, vel habitum induit regularem, sibi non ad peccatum adscribimus, sed ad meritum reputamus. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissa noveris veritate subnixa, saepe dicto diacono non solum in diaconatus officio ministrare, sed etiam ad ordinem presbyteratus adscendere, si aliud canonicum non obstiterit, liberam concedas auctoritate apostolica facultatem, praesertim si super hoc non fuerit respersus infamia; quum ei non debeat imputari, quod contra prohibitionem eius expressam, eo causam vel occasionem non dante, ausu sacrilego fuit ab ipsius consanguineis attentatum, [divina scriptura testante, quod anima, quae peccaverit, ipsa morietur etc. Dat. Reate II. Non Aug. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. XVIII.
Irregularis censetur, qui alium letaliter percussit, licet ab aliis fuerit extinctus; idem, si apparet, an letaliter, si etiam percussus ab aliis obiit, et non apparet, ex cuius vulnere decesserit. Idem est, si percusserit non letaliter, si animum occidendi habuit, et ex aliorum vulneribus percussus exspiravit. H. d. notabiliter. Abbas.
Idem Abbati S. Trinitatis de Meldemberg.
Significasti nobis per literas tuas, quod, quum quidam maleficus, ingressus ecclesiam de Bleiseio, Dei timore posthabito eucharistiam cum altarium ornamentis et libris ecclesiasticis extra [ipsam] ecclesiam asportasset, dilectus filius L. presbyter lator praesentium ecclesiae [tuae] canonicus regularis, quem in praefata ecclesia de Bleiseio institueras capellanum, praefatum iniquitatis filium fossorio arrepto percussit. Sed, si ad mortem fuit ictus huiusmodi, tu et ipse penitus ignoratis; quem parochiani ecclesiae videntes ornamenta ecclesiae asportantem, arreptis gladiis et fustibus in eodem loco protinus occiderunt. †Praefatus vero Laurentius de sua salute praecogitans, evoluto anno sub titulo confessionis tibi rei ordinem revelavit, pro quo nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Licet autem contineatur in canone, quod, si quatuor homines aut quinque vel plures contra unum hominem rixati fuerint, et ab eis mortuus fuerit vulneratus, quicunque illorum et plagam imposuerit, homicida secundum statuta canonum iudicetur; quia tamen in alio canone dicitur de presbytero, qui diaconum equitantem percussit, et ipse, cadens ex equo, cervice fracta interiit: quodsi non ad mortem percussus est, incaute agenti presbytero est poenitentia indicenda, ita, quod aliquanto tempore a missarum suspensus solenniis, denuo ad sacerdotale officium revertatur, quodsi veraciter qualicunque percussione presbyteri mortuus est diaconus, nulla hic ratione more sacerdotis permittendus est ministrare, etiamsi voluntatem non habuit occidendi. Nos in praemisso casu credimus distinguendum, utrum constare possit, quod praefatus sacerdos non inflixit percussionem letalem, de qua videlicet, si aliorum non fuissent vulnera subsecuta, percussus minime interiisset, et si percussor voluntatem non habuerit occidendi, neque ipsius studio, consilio vel mandato processerint alii contra illum. Et quidem, si hoc ita se habet, quod forsan ex eo posset ostendi, si certa apparuisset percussio ab eodem inflicta tam modica et tam levis, in ea parte corporis, in qua quis de levi percuti non solet ad mortem, ut peritorum iudicio medicorum talis percussio assereretur non fuisse letalis, quum de ceteris credendum sit ipsi sacerdoti, qui non accusatur vel denunciatur ab aliquo, sed per se ipsum, de sua salute sollicitus, consilium appetit salutare, post poenitentiam ad cautelam iniunctam in sacerdotali poterit officio ministrare, maxime religionis accedente favore, quum sit canonicus regularis, et sine omni scandalo possit sacerdotale officium celebrare. Quodsi discerni non possit, ex cuius ictu percussus interiit: in hoc dubio tanquam homicida debet haberi sacerdos, etsi forte homicida non sit, a sacerdotali officio abstinere debet, quum in hoc casu cessare sit tutius quam temere celebrare, pro eo, quod in altero nullum, in reliquo vero magnum periculum timeatur. †Utrum autem de illis sit simile sentiendum, quorum unus, sed quis omnino nescitur, homicidium perpetravit, si forsan ad recipiendos sacros ordines praesententur, utrum omnes sint pariter repellendi, quum discerni non possit, qui debeant culpabiles iudicari, diligens investigator advertat, quamvis hic casus sit ab illo valde diversus. Si vero, quemadmodum perhibetur, sacerdos iste prius ab illo percussus sacrilego, mox eum cum ligone in capite repercussit, quamvis vim vi repellere omnes leges et omnia iura permittant; quia tamen id debet fieri cum moderamine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam, sed ad iniuriam propulsandam: non videtur idem sacerdos a poena homicidii penitus excusari, tum ratione instrumenti, cum quo ipse percussit, quod, quum grave sit, non solet levem plagam inferre, tum ratione partis, in qua fuit ille percussus, in qua de modico ictu quis letaliter solet laedi, maxime quum secundum vulgare proverbium asseratur, quod, qui ferit primo, fevit tangendo, qui ferit secundo, ferit dolendo. Unde, pensatis omnibus, ei creditur expedire, ut cum humilitate abstineat a sacerdotali officio exsequendo. [Dat. Viterbii Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. XII. 1209.]
CAP. XIX.
Religiosus, chirurgiam exercens, si ex ea mors sequitur, irregularis est; etiamsi sit peritus et diligens, et hoc fecerit causa pietatis; sed cum eo post satisfactionem misericorditer dispensari potest. H. d. usque ad §. Ad ultimum. – §. 1. Qui iudici saeculari dedit intersignia furis, a quo fuit vulneratus, irregularis non est, licet ille postmodum occidatur. Abbas Siculus.
Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos (Et infra: [cf. c. 7. de cons. et aff. IV. 14.]) Tertio Quaesivisti per sedem apostolicam explicari, quod sit de quodam monacho sentiendum, qui, credens, se quandam mulierem a gutturis tumore curare, ut chirurgicus cum ferro tumorem illum aperuit, et, quum tumor ille aliquantulum resedisset, monachus ipse mulieri praecepit, ne se vento exponeret ullo modo, ne forte ventus, subintrans gutturis apertionem, sibi causam mortis inferret; sed mulier, eius mandato contempto, dum messes colligeret, vento se exposuit incaute, et sic per apertionem gutturis sanguis multus effluxit, et mulier diem ultimum sic finivit, quae tamen confessa est, quod, quia vento exposuit semetipsam, [ipsa] sibi dederat causam mortis; utrum videlicet, quum praedictus monachus sit sacerdos, liceat ei sacerdotale officium exercere. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet ipse monachus multum deliquerit alienum officium usurpando, quod sibi minime congruebat, si tamen causa pietatis, et non cupiditatis id egerit, et peritus erat in exercitio chirurgiae, omnemque studuit, quam debuit, diligentiam adhibere, non est ex eo, quod per culpam mulieris contra consilium eius accidit, adeo reprobandus, quod non post satisfactionem condignam cum eo misericorditer agi possit, ut divina valeat celebrare; alioquin interdicenda est ei sacerdotalis ordinis exsecutio de rigore. §. 1. Ad ultimum fuit ex parte tua propositum [coram nobis,] quod quidam scholaris, metuens, ne latrones in hospitio suo essent, parvo assumpto gladio, ut ignem quaereret, de strato consurgens, quum venisset ad ostium, ignarus reperit ibi furem, qui, cum scholari incipiens colluctari, non solum ipsum scholarem prostravit ad terram, sed etiam paene ad mortem vulneravit eundem. †Scholaris vero, provocatus ab illo, vim vi in continenti repellens, extorto latroni gladio, eundem servato iuris moderamine repercussit, qui perterritus fugam, quam cito potuit, maturavit. Mane itaque lucescente, scholares latronem quaesiverunt eundem, quem, vulneratum inventum, potestati Vincentiae tradiderunt, coram quo constanter negavit, quod praemissa minime perpetravit. Unde praefatus potestas ad eundem scholarem suos nuncios destinavit, ut exponeret, si qua sciret de fure praedicto, vel traderet intersignia; qui cultrum, quem ipsi latroni abstulerat, et sotulares ab eodem in ipsius domo dimissos, quos abstraxerat sibi, ne pedum strepitus audiretur, nunciis tradidit memoratis, super eodem facto se nihil amplius intromittens. Potestas igitur, receptis talibus intersigniis, latronem ipsum apparitoribus suis tradidit puniendum, qui sibi amputaverunt virilia, et oculos eruerunt; latro vero se ad quoddam coenobium transtulit, et ibi per triduum ira et dolore commotus nec potum sumpsit, nec cibum, et sic de medio est sublatus. Unde per nostrum oraculum postulas edoceri, utrum praefatus scholaris ad sacros valeat ordines promoveri. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si praefatus scholaris dignis meritis adiuvatur, propter praescriptum eventum a susceptione sacrorum ordinum nullatenus est arcendus. [Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
CAP. XX.
Qui dat causam abortioni, homicida est, si conceptum erat vivificatum animal rationale; alias secus.
Idem Priori et Fratribus Carthusiensibus.
Sicut ex literarum vestrarum tenore accepimus quum quidam presbyter vestri ordinis, qui prius fuerat niger monachus, quandam mulierem praegnantem, cum qua contraxerat consuetudinem inhonestam, et quae asserebat, se concepisse ex eo, per zonam arripuerit, quasi ludens, ipsa mulier postmodum per hoc sic se asseruit esse laesam, quod occasione huiusmodi abortivit; propter quod idem presbyter, proborum virorum usus consilio, se ipsum duxit ab altaris ministerio sequestrandum. †Quare nobis humiliter supplicastis, ut cum eo agere misericorditer dignaremur. Nos vero devotioni vestrae insinuatione praesentium respondemus, quod, si nondum erat vivificatus conceptus, ministrare poterit; alioquin debet ab altaris officio abstinere. [Dat. Lat. IV. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.]
CAP. XXI.
Non imputatur clerico, civiliter iustitiam petenti de laico, si iudex in laicum exercet vindictam sanguinis.
Idem S. Episcopo.
Postulasti: (Et infra: [cf. c. 14. de for. comp. II. 2.]) Quaesivisti praeterea, utrum contra quosdam, contempta excommunicationis sententia debitas ecclesiis decimas subtrahentes, tibi regiam implorare liceat potestatem, quum ad solutionem ipsarum vix absque sanguinis effusione valeant coarctari. Ad quod breviter respondemus, quod, si, te huiusmodi querimoniam simpliciter deponente, rex, cui ad bonorum laudem, vindictam vero malorum, gladius est commissus, in eosdem rebelles traditam sibi exercuerit potestatem, eorum erit duritiae aut malitiae imputandum. [Coemeteria etc. cf. c. 7. de cons. eccl. III. 40. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. XXII.
Homicidium casuale non imputatur ei, qui non occidit, nec fuit in culpa, etiamsi ad cautelam veniam postulaverit.
Honorius III. Episcopo Eboracensi.
Exhibita nobis humilis I. clerici confessio patefecit, quod, quum in puerili esset constitutus aetate, cum quibusdam coaetaneis suis ludens, et insequens unum ex illis, lapidem post eum non animo quidem laedendi, sed timorem incutiendi proiecit; qui, licet ex proiecto lapide percussus non fuerit, neque tactus, ad alium tamen lapidem corruens, et caput offendens, tum propter imperitiam medicantis, tum propter patris incuriam, qui aestivo tempore campestribus laboribus et sudoribus ipsum exposuit, post XL. dierum spatium exspiravit. Quia vero dictus clericus, ut mitigaretur dolor patris defuncti, tanquam puer inscius ab amicis inductus, veniam super hoc postulavit ab ipso, tu eum hac occasione a sacrorum ordinum susceptione repellis, quanquam idem defuncti pater, in extremis laborans, tibi et archidiacono tuo, nec non presbytero, cui suam aperuit conscientiam, confessus fuerit, et praestito firmaverit iuramento, nihil ipsum in morte filii sui, prout sibi plene constiterat, commisisse. Quare idem clericus tam suppliciter quam humiliter postulavit a nobis, ut, quum de illius obitu laesam non habeat conscientiam, dignaremur agere misericorditer cum eodem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita super his sollicite veritate, si constiterit ita esse, ipsum propter hoc a receptione sacrorum ordinum non repellas.
CAP. XXIII.
Homicidium casuale non imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.
Idem Episcopo et Capitulo Venetensibus.
Ioannes sacerdos humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum die quadam pulsaret campanas, ut signo dato conveniret populus fidelium ad divina, cadens tintinnabulum percussit quendam manentem puerum coram eo, qui, licet vulneratus in capite per mensem curam receperit medicorum, post mensem tamen, quum vulnus esset mortale, decessit. Unde nobis humiliter supplicavit, ut misericorditer agentes cum ipso, permitteremus sibi exsequi libere officium sacerdotis. Nos igitur attendentes, quod dicto sacerdoti, qui dabat operam rei licitae, nihil potuit imputari, si casus omnes fortuitos non praevidit, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, rem ita esse, dictum sacerdotem, si aliud canonicum non obsistit, sacerdotale officium sublato cuiuslibet appellationis obstaculo exsequi permittatis.
CAP. XXIV.
Clericus pugnando etiam contra inimicos fidei catholicae, si quemquam percussit, et de interfectione ipsum remordet conscientia, a ministerio altaris abstinere debet.
Idem Pelagio Presbytero.
Petitio tua nobis exhibita continebat, quod, quum inimici dominicae crucis ac blasphemi nominis Christiani castrum quoddam, in quo morabaris, graviter invasissent, exeuntibus inde habitatoribus tam clericis quam laicis contra eos, ac invicem confligentibus, hinc inde occisi quam plurimi exstiterunt. Unde, quum pro eo, quod aliquos percuissisti, irregularitatem metuas incurrisse, nobis humiliter supplicasti, ut, quid agere debeas, tibi scribere dignaremur. Quocirca discretioni tuae mandamus, quatenus, si de interfectione cuiusquam in illo conflictu tua conscientia te remordet, a ministerio altaris abstineas reverenter, quum sit consultius in huiusmodi dubio abstinere, quam temere celebrare.
CAP. XXV.
Idem dicit, quod cap. Ioannes supr. eod., et tantum ponit diversitatem in facto.
Gregorius IX.
Quidam, ut asseris, ad aedificationem ecclesiae, in adiutoirium a presbytero evocatus, ruens cum laqueari, quod idem presbyter solvere nitebatur, hac occasione rebus est humanis emptus. (Et infra:) Attendentes igitur, quod sacerdos ipse dabat operam licitae rei, studuit etiam, quam debuit, diligentiam adhibere, circumstantibus quibus periculum imminebat, ita tempestive et alta voce praemonitis, quod et intelligere et fugere potuerunt, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ob hanc causam, vel quia omnes casus fortuitos, qui praevideri non possunt, forsitan non praevidit, non debet quoad officium vel beneficium impediri.
TITULUS XIII.
DE TORNEAMENTIS.
CAP. I.
Torneamenta fieri non debent, et vulnerato in eis conceditur poenitentia; sed, si moritur, denegatur ei sepultura ecclesiastica, si accessit animo pugnandi; secus, si accessit alia causa, ut puta ut debita sibi exigeret. Hoc dicit cum cap. sequ.
Ex concilio Lateranensi.
Felicis memoriae Papae Innocentii et Eugenii praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, detestabiles illas nundinas vel ferias, quas vulgo torneamenta vocant, in quibus milites ex condicto convenire solent, et ad ostentationem virium suarum et audaciae temere congredi, unde mortes hominum et animarum pericula saepe proveniunt, fieri prohibemus. Quodsi quis eorum ibi mortuus fuerit, quamvis ei poscenti poenitentia non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura.
CAP. II.
Idem dicit, quod in superiori cap.
Alexander III. Anatensi Episcopo.
Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod, quum quidam ad locum, deputatum torneamentis, causa requirendi sua debita †a quibusdam militibus, quos eo venturos putabat, accessisset, accidit, ut violenter et inconsiderate ab equo, in quo sedebat, super eum cadente compressus et mortuus est, sed prius dominicum corpus suscepit, et sacri olei unctione perunctus est. Unde pro eo, quod in torneamento mortem accepit, a sepultura fidelium prohibetur. Nos vero attendentes, quod his tantum, sicut credimus, ecclesiastica sepultura debeat interdici, qui, ad torneamenta animo id faciendi tantum accedentes, decedunt ibidem, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod praefatus I. ad praedictum torneamentum non animo ludendi, sed percipiendi credita, pervenisset, licet ibi fortuito casu obierit, corpus eius dispensatione ecclesiasticae tradi facias sepulturae, maxime si dominicum corpus susceperit, et sacri olei fuerit unctione perunctus.
TITULUS XIV.
DE CLERICIS PUGNANTIBUS IN DUELLO.
CAP. I.
Clericus, iniens duellum, sive obtulerit sive susceperit, deponendus est; poterit tamen episcopus cum eo dispensare, si mors vel mutilatio membri non sit inde secuta.
Alexander III.
Porro, si clericus alicui sponte duellum obtulerit, vel, si oblatum susceperit et subierit, sive victor sive victus fuerit, de rigore iuris est merito deponendus. Sed, quantumque eius in hoc gravis sit et enormis excessus, evadere potest depositionis sententiam, si cum ipso suus episcopus duxerit misericorditer dispensandum; dummodo ex ipso duello homicidium vel membrorum diminutio non fuerit subsecuta.
CAP. II.
Irregularis est clericus, non solum si ipse interficit per se, sed etiam si pugil, ab eo datus, adversarium occidat; nec excusat consuetudo. Poterit tamen cum eo circa beneficium habendum dispensari.
Coelestinus III.
Henricus presbyter lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum laicum quendam super furto in saeculari placito convenisset, ipse, quia testes sui defecerunt, pugilem secundum pravam terrae consuetudinem introduxit, qui reum usque adeo ictibus gladii vulneravit, quod coactus est nocte proxima exspirare. Quia igitur super hoc nos consulere voluisti, ambiguitatem tuam responsione huiusmodi removemus, quod tales pugiles homicidae veri exsistunt, nec praedictus sacerdos, licet non ipse, sed alius pro eo in duello pugnaverit, debet in sacris ordinibus ministrare, sicut etiam tradunt sacrorum canonum instituta. Homicidium autem tam facto quam praecepto, sive consilio aut defensione non est dubium perpetrari; poterit tamen cum eo circa habendum beneficium misericorditer dispensari.
TITULUS XV.
DE SAGITTARIIS.
CAP. UN.
Excommunicandus est sagittarius et ballistarius contra Christianos. Hoc dicit.
Innocentius III.
Artem autem illam mortiferam et [Deo] odibilem ballistariorum et sagittariorum adversus Christianos et catholicos exerceri de cetero sub anathemate prohibemus.
TITULUS XVI.
DE ADULTERIIS ET STUPRO.
CAP. I.
Stuprans virginem tenetur eam dotare et ducere in uxorem, et, si non vult cum ea contrahere, ultra dotem corporaliter castigabitur. H. d. cum cap. sequenti.
In Exodo.
Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit [eam] uxorem. Si vero pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
CAP. II.
Summatum est supra capitulo proximo.
Gregorius Sipontino Episcopo.
Pervenit ad nos, quod Felix nepos tuus quandam virginem, quod nefas est dici, stupro decepit. Quod si verum est, quamvis [grave] esset de lege poena plectendus, nos tamen, aliquatenus legis duritiem mollientes, hoc modo disponimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe, si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterio, in quo agat poenitentiam, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine [nostra] praeceptione licentia. [Ita igitur fraternitas tua ut haec compleantur studeat etc.]
CAP. III.
Maritus, retinens adulteram coniugem non peracta poenitentia, particeps est delicti; secus, si egit poenitentiam; non tamen debet eam saepe recipere.
Ex concilio Arelatensi.
Si vir sciens, uxorem suam deliquisse, quae non egerit poenitentiam, sed permanet in fornicatione sua, vixerit cum illa: vir reus erit et eius peccati particeps. Quodsi mulier dimissa egerit poenitentiam, et voluerit ad virum suum reverti, debet, sed non saepe, recipere peccatricem, quae poenitentiam egit.
CAP. IV.
Maritus propter suspicionem potest accusare uxorem de adulterio, et in accusando praefertur ceteris.
Ex concilio Parisiensi.
Maritis sane etiam ex suspicione uxores accusare permissum est, et ipsi plus ceteris de adulterio et accusare possunt et defendere.
CAP. V.
Ad solam mulieris confessionem, asserentis, se commisisse adulterium cum sacerdote, non debet sacerdos puniri, sed sibi infamato potest indici purgatio; quam si praestiterit, absolvitur, deficiens vero suspenditur ab officio.
Alexander III.
Significasti nobis, quendam presbyterum cum alterius coniuge instinctu diabolico infra ecclesiam frequenter, sicut asseris, dormivisse, quae utique se et illum cuidam sacerdoti huiusmodi delictum confessos fuise, publice tibi detexit, et hoc ipsum idem sacerdos, nomen adulteri celans, in praesentia tua dixit. Super quo quid fieri debeat, quum, negante adultero, mulier in confessione persistat, ab apostolica sede consilium requisisti. Ideoque mandamus, quatenus condignam poenitentiam praefatae imponens adulterae, ecclesiam praelibatam per aspersionem aquae benedictae reconciliare procures. Praedicto autem sacerdoti, ne contra Apostolum infirmorum corda mala fama ipsius percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neque securiores presbyteri exsistentes in peccatum licentius prolabantur, cum vicinis quinque presbyteris, quos se nolle peierare cognoveris, iuxta arbitrium tuum purgationem indicas. Quem, si purgare se poterit, in officio suo ministrare permittas; alioquin ab officio suo ipsum suspendere non postponas.
CAP. VI.
Coniux coniugem de adulterio impetere non potest, si et ipse adulterium commisisse convincatur.
Innocentius III. Turonensi Archiepiscopo.
Intelleximus tam per literas venerabilis fratris nostri Pictaviensis episcopi, quam per ea, quae coram dilecto filio Andrea subdiacono et capellano nostro, super hoc auditore concesso, proposita pro partibus exstiterunt, quod, quum S. laicus H. uxorem suam a maritali consortio sine causa rationabili depulisset, idem episcopus dioecesanus eorum, audiens, mulierem eandem cum quodam adultero fornicari, eam et illum vinculo excommunicationis adstrinxit, quae, tandem adulterum abiurans, absolutione recepta coram episcopo memorato praedictum virum sibi restitui postulavit. At ille, huiusmodi obiiciens ei adulterium, de quo prolem genuisse dicebat eandem, et quod ab ipso non expulsa, sed spontanea recessisset, restitutionem sui proposuit ei esse minime faciendam; quod mulier memorata prorsus inficians, replicavit in ipsum, quod fuerat fornicatus, †et de fornicatione sobolem procrearat, propter quod tali exceptione uti non poterat contra ipsam. Quum autem, utrique parti probandi haec facultate concessa, praefata mulier per quosdam testes eiusdem viri adulterium probavisset, quas vir ipse dicebat tanquam minus idoneos reprobandos, tandem ab eo fuit ad nostram praesentiam appellatum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi tibi constiterit, vel per evidentiam rei, vel per confessionem legitimam mulieris, quod adulterata sponte fuisset adulterii etiam, quod vir dicitur commisisse, probatione cessante, ipsum recipere compellas eandem. Quodsi praedicto modo de mulieris fornicatione constiterit, nisi testes, per quos viri adulterium est probatum, fuerint reprobati, quum matrimonii ius in utroque laesum consistat, et paria delicta mutua compensatione tollantur: nihilominus eum cogas, ut eam recipiat, et maritali affectione pertractet; alioquin mulieri praedictae silentium imponere non postponas. [Dat. Lat. VI. Kal. Maii Ao. XI. 1208.]
CAP. VII.
Non debet separari matrimonium quoad torum propter adulterium, quando ambo coniuges fuerunt adulterati.
Idem Episcopo Ambianensi.
Tua fraternitas requisivit a nobis, utrum, aliquo denegante uxori suae in adulterio deprehensae debitum coniugale, si postmodum ipse cum alia perpetret adulterium manifeste, an uxore agente poenitentiam de commisso et veniam humiliter postulante, vir cogi debeat, ut eandem maritali affectione pertractet. Super quo tibi taliter respondemus, quod, quum paria crimina compensatione mutua deleantur, vir huiusmodi fornicationis obtentu suae uxoris nequit consortium declinare. [Dat. Anagniae Id. Iun. Ao. XI. 1208.]
TITULUS XVII.
DE RAPTORIBUS, INCENDIARIIS ET VIOLATORIBUS ECCLESIARUM.
CAP. I.
Ratione rapinae sortitur quis forum non sui iudicis, et ab eo poterit puniri proprio iudice suffragante.
Ex concilio Meldensi.
De illis autem, qui intra parochiam beneficium aut hereditatem habent et alterius episcopi parochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, et ibi rapinas et depraedationes peragunt, placuit, ut ab illius loci praelato excommunicentur, nec ante ex parochia illa exeant, quam digne quae perpetrarunt emendent; quorum excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiat, antequam illuc redeant, ubi rapinam fecerint, et omnia plene emendent.
CAP II.
Manifestus raptor vel ecclesiae violator, si restituit vel de restituendo cavet, in vita et in morte ad poenitentiam et ad sepulturam admittitur. Si vero noluit cavere, quum posset, et in morte non potest, clerici eius sepulturae interesse non debent, et clerici, interessentes vel iniungentes poenitentiam contra hanc dispositionem, deponuntur ab officio et beneficio.
Eugenius III.
Super eo vero, †quod de raptoribus et ecclesiarum violatoribus, atque presbyteris, qui poenitentiam eis iniungere vel eorum oblationes contra statutum nostrum suscipere attentaverint, a nobis communi deliberatione statutum in concilio cum fratribus nostris statuimus in constitutione ipsa, sanctorum Patrum vestigia subsequentes, auctoritate Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli pariter confirmamus, Statuimus ut quicunque ex his raptoribus, qui in Urbe suggerente diabolo violenter surrexerint in rapinam, sive in ecclesiarum violatione manifeste fuerit deprehensus, nisi prius ablata restituat, si poterit, vel emendandi firmam et plenam securitatem fecerit, poenitentiae beneficium ei penitus denegetur. Si vero usque ab obitum, quod absit, in contumacia sua duraverit, et in extremis positus remedium poenitentiae humiliter postulaverit, si emendationem vel emendandi securitatem praestiterit, ac fideiussores, qui ablata restituere debeant, idoneos dederit: ei poenitentia et sepultura ecclesiastica concedantur. Qui autem in sanitate obstinata mente non poenituerit vel emendaverit, et in morte securitatem ac fideiussores, sicut diximus, praestare nequiverit, solennitas poenitentiae quidem parum prodesse videtur, sicut credimus; sed de peccato contrito viaticum non negetur, ita tamen, ut nullus clericorum sepulturae illius intersit, nec eius eleemosynam praesumat accipere. Quodsi qui presbyterorum vel clericorum contra hoc in vita vel in morte poenitentias dare, aut sepulturae illorum interesse, vel eorum eleemosynas accipere attentaverint, seu huiusmodi rapinae participes inventi fuerint: ordinis sui damnum irrecuperabiliter patiantur, et ecclesiastico beneficio careant.
CAP. III.
Excommunicari debent qui capiunt vel spoliant fideles, ex iusta causa navigantes. H. d. primo. Excommunicati sunt spoliantes naufragium patientes, nisi ablata restituant. Hoc secundo.
Ex concilio Lateranensi.
Excommunicationi quoque subdantur, qui Romanos aut alios Christianos, pro negotiatione vel aliis honestis causis navigio vectos, aut capere aut rebus suis spoliare praesumunt. Illi etiam, qui Christianos naufragium patientes, quibus secundum regulam fidei auxilio esse tenentur, damnata cupiditate spoliant rebus suis, nisi ablata reddiderint, excommunicationi se noverint subiacere.
CAP. IV.
Ex principis delegatione possunt praelati de raptu et aliis criminibus iudicare; poenam tamen sanguinis infligere non possunt.
Alexander III. Panormitano Archiepiscopo.
In archiepiscopatu tuo dicitur contingere quandoque, quod Sarraceni mulieres Christianas et pueros rapiunt, et eis abuti praesumunt, et quosdam etiam, [quod auditu est terribile,] interdum occidere non verentur. Quum autem excessus huiusmodi carissimus in Christo filius noster, illustris rex Siciliae Willelmus tibi et aliis episcopis commiserit puniendos, quid de Sarracenis agendum sit, qui fuerint in tam nefario scelere intercepti, tua nos duxit prudentia consulendos. Super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod tales, in iurisdictione tua exsistentes, pecuniaria poteris poena mulctare, et etiam flagellis afficere ea [tamen] moderatione adhibita, quod flagella in vindictam sanguinis transire minime videantur. Si vero ita fuerit super hoc gravis Sarracenorum excessus, quod mortem vel detruncationem membrorum debeant sustinere, vindictam ipsam exercendam reserves regiae potestati.
CAP. V.
Incendiarius ecclesiae, in morte poenitens et absolutus, in coemeterio sepelitur, et heredes compelluntur ad satisfaciendum iuxta facultatem defuncti. Hoc dicit.
Idem Claremontensi Episcopo.
In literis tuis, quas I. lator praesentium exhibuit, continebatur, quod, quum H. multis fuisset criminibus irretitus, qui ecclesiarum incendium diabolo instigante commiserat, tandem in ultima aegritudine constitutus, se confessus est peccatorem, et, accepta poenitentia de commissis, per manum capellani sui fuit a sententia anathematis absolutus, sed moriens ecclesiasticam sepulturam habere nequivit. Quapropter, si ita res se habet, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut corpus eiusdem patris I. supra dicti appellatione cessante facias in coemeterio sepeliri, et heredes eius moneas et compellas, ut his, quibus ille per incendium vel alio modo damna contra iustitiam irrogaverat, iuxta facultates suas condigne satisfaciant, ut sic a peccato valeat liberari.
CAP. VI.
Raptus non dicitur, ubi volens pro matrimonio abducitur; raptor tamen cum rapta matrimonium contrahere potest, et post consummationem matrimonii alter sine consensu alterius religionem ingredi non potest. H. d. cum cap. sequenti.
Lucius III. Burgensi Episcopo.
Quum causam, quae inter E. militem latorem praesentium et uxorem eius vertitur, †tuae commisissemus experientiae terminandam, E. miles repetens, mulierem legitime sibi nupsisse, per probationes canonicas constanter se asseruit probaturum. Femina vero proposuit, quod dominorum et parentum suorum suggestione alteri viro tradita, ab illius militis amore divertit, qui a parentibus eam prius rapuerat, illa tamen volente, ut dicitur, et postmodum, priusquam eam cognosceret, desponsavit, deinde inclusa est in monasterium monialium, ubi etiam detinetur. Unde, quoniam super his prudentia tua duxit sedem apostolicam consulendam, significatione praesentium tibi Respondemus, quod, quum ibi raptus dicatur admitti, ubi nil ante de nuptiis agitur, iste raptor dici non debet, quum habuerit mulieris assensum, et prius eam desponsaverit, quam cognoverit; licet parentes forsitan reclamarent, a quibus eam dicitur, rapuisse. Praeterea quum post matrimonium, carnis commixtione perfectum, teste Apostolo uxor sui corporis potestatem non habeat, sed maritus, et e converso: si praecessisse matrimonium vel ex probationibus viri canonicis, vel ex mulieris confessione claruerit postmodum sine assensu viri non potuit ipsa monasterium ingredi, aut aliter continentiam profiteri. Non ergo pro eo, quod post matrimonium consummatum rapta per vim in monasterio fuerit, viri poterit consortium declinare; maxime si probari nequeat, virum, ut mulier profiteretur, continentiam assensisse.
CAP. VII.
Rapta potest matrimonium contrahere cum raptore, ubi dabitur libera facultas in contrahendo.
Innocentius III. Episcopo Saronensi.
Accedens ad apostolicam sedem (Et infra: [cf. c. 24. de praeb. III. 5.]) Rapta puella legitime contrahet cum raptore, si prior dissensio transeat postmodum in consensum, et quod ante displicuit tandem incipiat complacere, dummodo ad contrahendum legitimae sint personae.
TITULUS XVIII.
DE FURTIS.
CAP. I.
In Exodo.
Qui furatur hominem, et vendiderit eum, convictus noxae morte moriatur.
CAP. II.
Furibus et latronibus in peccato obeuntibus sacramenta ecclesiastica deneganda sunt; secus, si in morte eos poenituit.
Ex concilio Triburiensi.
Fures et latrones si in furando vel depraedando occiduntur, visum est, pro eis non esse orandum. Sed si comprehensi aut vulnerati presbytero vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus.
CAP. III.
Committens furtum ex necessitate non multum urgente, peccat, sed non graviter; unde imponenda est ei levis poenitentia. H. d. secundum communem intellectum.
Ex poenitentiali Theodori.
Si quis propter necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria,vestem vel pecus, poeniteat hebdomadas tres, et, si reddiderit, non cogatur ieiunare.
CAP. IV.
Non indicans furem propter lucrum, quod ab eo consequitur, reus peccati est.
Hieronymus super Parabolas.
“Qui cum fure partitur, occidit animam suam.” Non fur solum, sed ille reus tenetur, qui, furti conscius, quaerente possessore non indicat.
CAP. V.
Fur occultus potest post restitutionem et poenitentiam ad sacros ordines promoveri.
Alexander III. Cremonensi Episcopo.
Ex literis tuis, si bene meminimus, auribus nostris innotuit, et dilecti filii I. subdiaconi nostri diligens relatio patefecit, quod B. lator praesentium calicem quendam in ecclesia minus caute dimissum rapiens, longo tempore detinere praesumpsit. †Postea tamen poenitentia ductus presbytero in confessione excessum suum humiliter et reverenter aperuit, et ecclesiae iuxta eiusdem presbyteri consilium, prout dignum fuit, exinde satisfecit. Unde quoniam propter hoc ipsum tuae fraternitatis discretio dubitat ordinare, prudentiae tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si praedictus B. sponte confessus fuerit huiusmodi praesumptionis excessum, et exinde ecclesiae, cuius calix fuerat, satisfecerit, nec est super hoc nota vel infamia manifesta respersus, post peractam poenitentiam aut congruam partem poenitentiae, dummodo, alias idoneum ipsum esse cognoscas, ad sacros ordines non dubites promovere.
TITULUS XIX
DE USURIS.
CAP. I.
Usura est lucrifacere fructus rei pignoratae; fallit in casu hic excepto.
Alexander III. in concilio Turonensi.
Plures clericorum, †et, quod moerentes dicimus, eorum quoque, qui praesens saeculum professione vocis et habitu reliquerunt dum communes usuras, quasi manifestius damnatas, exhorrent, commodata pecunia indigentibus, possessiones eorum in pignus accipiunt, et provenientes fructus percipiunt ultra sortem. Idcirco Generalis concilii decrevit auctoritas, ut nullus amodo constitutus in clero vel hoc vel aliud genus usurae exercere praesumat. Et si quis [hactenus] alicuius possessionem data pecunia sub hac specie vel conditione in pignus acceperit, si sortem suam deductis expensis de fructibus iam perceperit, absolute possessionem restituat debitori. Si autem aliquid minus habet, eo recepto, possessio libere ad dominum revertatur. Quodsi post huiusmodi constitutum in clero quisquam exstiterit, qui detestandis usurarum lucris insistat, ecclesiastici officii periculum patiatur, nisi forte ecclesiae beneficium fuerit, quod redimendum ei hoc modo de manu laici videatur.
CAP. II.
Idem in effectu dicit cum praecedenti cap., sed addit tacite idem esse in laicis. Nam in praecedenti capite tantum fuit facta mentio de clericis.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quoniam non solum viris ecclesiasticis, sed etiam quibuslibet aliis periculosum est usurarum lucris intendere, auctoritate tibi praesentium duximus iniungendum, ut eos, qui de possessionibus vel arboribus, quas tenere in pignore noscuntur, sortem suam deductis expensis inde iam receperunt, ad eadem pignora restituenda sine usurarum exactione ecclesiastica districtione compellas.
CAP. III.
Manifesti usurarii ad communionem altaris et ecclesiasticam sepulturam et oblationem offerendam admitti non possunt, et clerici, contra hoc facientes, puniantur, ut hic dicitur.
Idem in concilio Lateranensi.
Quia in omnibus fere locis ita crimen usurarum invaluit, ut multi, aliis negotiis praetermissis, quasi licite usuras exerceant, et qualiter utriusque testamenti pagina condemnentur, nequaquam attendant: ideo constituimus, quod usurarii manifesti nec ad communionem admittantur altaris, nec Christianam, si in hoc peccato decesserint, accipiant sepulturam, sed nec oblationes eorum quisquam accipiat. Qui autem acceperit, vel Christianae tradiderit sepulturae, et ea, quae acceperit, reddere compellatur, et, donec ad arbitrium episcopi sui satisfaciat, ab officii sui maneat exsecutione suspensus.
CAP. IV.
Potest intelligi dupliciter, primo in mutuante, secundo recipiente usuras, et secundum primum intellectum hoc dicit: Etiam pro opere pio non licet usuras recipere, quando per receptionem datur causa usurae committendae. H. d. Vel sic et clarius: Non licet inducere quem ad exercendum usuras etiam pro pio opere. Et ista lectura colligitur ex decisa.
Idem Panormitano Archiepiscopo.
Super eo vero, †quod a nobis tua dilectio postulavit, utrum possit in recipienda pecunia ad usuram dispensatio fieri, ut pauperes, qui in Sarracenorum captivitate tenentur, per eandem possint pecuniam liberari, praesentibus tibi literis Respondemus, quod, quum usurarum crimen utriusque testamenti pagina detestetur, super hoc dispensationem aliquam posse fieri non videmus, quia, quum scriptura sacra prohibeat, vel pro alterius vita mentiri, multo magis prohibendus est quis, ne etiam pro redimenda vita captivi usurarum crimine involvatur.
CAP. V.
Usurarii, qui sunt solvendo, coguntur per poenas Lateranensis concilii usuras restituere, etiam quas ante concilium receperunt; et facultatibus non exstantibus debent possessiones, emptae ex pecunia foenebri, vendi, et debentibus recipere satisfieri.
Idem Salernitano Archiepiscopo.
Quum tu, sicut asseris, manifestos usurarios, scilicet qui in illo peccato decesserint, iuxta decretum nostrum, quod nuper in concilio promulgatum est, communione altaris et ecclesiastica praeceperis sepultura privandos, donec reddant quod tam prave receperant: quidam eorum dicunt, ad solvendas perceptas usuras proprias non sufficere facultates. Alii vero promittunt, [se] partes usurarum, quas habent prae manibus, reddituros; sed usuras alias, quas extorserant, quum de his possessiones comparatae sunt, et eorum filiis vel parentibus traditae, se non posse reddere confitentur. Alii vero ad excusandas excusationes in peccatis impudenter affirmant, illas duntaxat usuras restituendas, quae sunt post interdictum nostrum receptae, †nec aliquos ad solvendas usuras, quas ante interdictum nostrum receperant, debere compelli. Super his fraternitati tuae taliter respondemus, quod, sive ante sive post interdictum nostrum usuras extorserint, cogendi sunt per poenam, quam statuimus in concilio, eas his, a quibus extorserunt, vel eorum heredibus restituere, vel, his non superstitibus, pauperibus erogare; dummodo in facultatibus habeant, unde ipsis possint eas restituere, quum iuxta verbum B. Augustini non remittatur peccatum, nisi restituatur ablatum. Illi autem, qui non habent in facultatibus, unde usuras valeant restituere, non debent ulla poena mulctari, quum eos nota paupertatis evidenter excuset. Possessiones vero, quae de usuris comparatae sunt, debent vendi, et ipsarum pretia his, a quibus usurae sunt extortae, restitui, ut sic non solum a poena illa, sed etiam a peccato possint, quod per usurarum extorsionem incurrerant, liberari.
CAP. VI.
Vendens rem plus, quam valeat, quia solutionem differt, peccat, nisi dubium sit, an tempore solutionis erit valor rei variatus, et venditor non erat venditurus tempore, quo vendidit. H. d. secundum communem intellectum.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
In civitate tua dicis saepe contingere, quod, quum quidam piper, seu cinamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt per publicum instrumentum, se illis, a quibus illas nerces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus huiusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras. Et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, quum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari.
CAP. VII.
Usurarius monitus, non desistens, si clericus est, ab officio et beneficio suspenditur; si laicus, excommunicatur.
Idem.
Praeterea parochianis tuis usuras recipere omnibus modis interdicas, quia usurarum crimen utriusque testamenti pagina detestatur. Qui si monitis vestris parere contempserint, si clerici sint, eos ab officio beneficioque suspendas; si [vero] laici fuerint, usque ad dignam satisfactionem ipsos vinculo excommunicationis adstringas.
CAP. VIII.
Fructus rei pignoratae computari debent in sortem, et excipit unum casum.
Idem Abbati et Fratribus S. Laurentii.
Conquestus est nobis C. clericus praesentium lator, quod, licet de quadam terra, quam pater suus vobis obligavit, sortem vestram deductis expensis receperitis, terram tamen ipsam non sine derogatione vestrae salutis, honestatis et famae nihilominus detinetis. Inde est, quod Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si terram ipsam titulo pignoris detinetis, et de fructibus eius sortem vestram recepistis, praedictam terram clerico memorato dilatione et appellatione cessante reddatis, et in pace et quiete dimittatis, nisi forte terra ipsa de feudo sit monasterii vestri.
CAP. IX.
Heres, usurarii filius vel extraneus, usuras, extortas per defunctum, restituere compellitur.
Idem Episcopo Placentino.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid sit de usurariorum filiis observandum, qui eis, in crimine usurarum defunctis, succedunt, aut de extraneis, ad quos bona usurariorum asseris devoluta. Tuae igitur quaestioni literis praesentibus respondemus, quod filii ad restituendas usuras ea sunt districtione cogendi, qua parentes sui, si viverent, cogerentur. Id ipsum etiam contra heredes extraneos credimus exercendum.
CAP. X.
Mutuans ea mente, ut ultra sortem aliquid recipiat, tenetur in foro animae ad illud restituendum, si ex hoc aliquid consecutus est. Idem in non dante parabolam iuramenti, nisi aliquid inde recipiat. Et idem in vendente rem plus, quam valeat, quia differt solutionem.
Urbanus III.
Consuluit nos tua devotio, in quo sacerdotalis officii sollicitudinem commendamus, an ille in iudicio animarum quasi usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui, ut vulgo dicitur, non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe maiori pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: “Date mutuum, nihil inde sperantes:” huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, quum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda, in animarum iudicio efficaciter inducendi.
CAP. XI.
Manifestus usurarius, appellans ad subterfugiendum restitutionem, audiendus non est.
Innocentius III. Praelatis in regno Franciae constitutis.
Quam perniciosum †sit vitium usurarum, discretionem vestram non credimus ignorare, quum praeter constitutiones canonicas, quae in earum odium emanarunt, per Prophetam detur intelligi, eos, qui suam dant pecuniam ad usuram, a tabernaculo Domini repellendos, et tam in novo quam in veteri testamento prohibitae sint usurae, quum ipsa veritas praecipiat: “Mutuum date, nihil inde sperantes,” et per Prophetam dicatur: “Usuram et omnem superabundantiam non accipias.” Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus manifestos usurarios, eos maxime, quos usuris publice renunciasse constiterit, quum aliquis eos convenerit de usuris, nullius permittatis appellationis subterfugio se tueri. [Dat. Lat. V. Kal. Nov. 1198.]
CAP. XII.
Per subtractionem communionis Christianorum et per principes saeculares cogendi sunt Iudaei ad usuras restituendas.
Idem Narbonensi Archiepiscopo.
Post miserabilem (Et infra:) [Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras iuramento tenetur adstricti, vos, fratres archiepiscopi et episcopi, per vestras dioeceses creditores eorum sublato appellationis obstaculo eadem districtione cogatis, ut eos a sacramento penitus absolventes, ab usurarum ulterius exactione desistant. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum sublato appellationis obstaculo districtione simili compellatis.] Iudaeos [vero] ad remittendas Christianis usuras per vos, filii principes et potestates compelli praecipimus saeculares. Et, donec eis remiserint, ab universis Christi fidelibus tam in mercimoniis quam in aliis per excommunicationis sententiam eis iubemus communionem omnimodam denegari. [Ab hoc igitur opere nullus omnino se subtrahat etc. Dat. Reate XVIII. Kal. Sept. 1198.]
CAP. XIII.
Non obstante iuramento de non repetendis usuris, per debitorem praestito, potest iudex ex officio suo usurarium ad restituendas usuras compellere.
Idem Mutinensi Episcopo.
Tuas dudum recepimus quaestiones, quod quidam usurarii tuae dioecesis eos, quibus dant pecuniam ad usuram, praestare faciunt iuramentum, quod usuras non repetant, et super his, quas solverint, nullam moveant quaestionem. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, ut usurarios ipsos monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, ante usurarum solutionem ab earum exactione desistere, vel restituere ipsas, postquam fuerint persolutae, ne de dolo et fraude suo contingat eos commodum reportare, qui ad hoc praestari faciunt iuramentum, quod super usuris non valeant molestari.
CAP. XIV.
Non auditur usurarius repetens usurus, nisi prius restituat extortas.
Idem.
Quia [igitur] frustra legis auxilium invocat qui committit in legem: statuimus, ut, si quis usurarius a nobis literas impetraverit super restituendis usuris, vel fructibus computandis in sortem, nisi prius ipse restituerit usuras, quas ab aliis noscitur recepisse, auctoritate literarum ipsarum nullatenus audiatur. [Dat. Romae V. Kal. Ian. 1205.]
CAP. XV.
Convictus de usuraria pravitate per formam et alia argumenta, potest manifestari usurarius, et tanquam manifestus usurarius compesci secundum dispositionem Lateranensis concilii.
Idem Altissiodorensi Episcopo.
Quum in dioecesi tua sint quam plurimi usurarii, de quibus minime dubitatur, quin sint usurarii manifesti, contra quos propter timorem principum et potentum, qui tuentur eosdem, nullus accusator apparet, nec iidem sunt per sententiam condemnati, qualiter procedere valeas contra ipsos, oraculum duxisti sedis apostolicae requirendum. Nos autem Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet contra eos non appareat accusator, si tamen aliis argumentis illos constiterit esse usurarios manifestos, in eos poenam in Lateranensi concilio contra usurarios editam libere poteris exercere. [Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.]
CAP. XVI.
Maritus, recipiens pignus pro dote promissa, non tenetur fructus in sortem computare. H. d. est casus singularis, et alibi non probatur.
Idem.
Salubriter (Et infra:) Sane generum ad fructus possessionem, quae sibi a socero sunt pro numerata dote pignori obligatae, computandos in sortem non credimus compellendum, quum frequenter dotis fructus non sufficiant ad onera matrimonii supportanda.
CAP. XVII.
Repetens usuras non auditur, nisi restituat extortas per se, vel per alium, a quocunque causam habeat.
Idem Episcopo Bononiensi.
Michael laicus suam nobis querimoniam destinavit, quod M. et quidam alii Bononienses cives multa extorserunt ab eo, et a patre suo, cuius heres exstitit, nomine usurarum. (Et infra:) Attentius provisurus, ne auctoritate nostra in negotio procedas eodem, nisi dictus conquerens restituerit vel adhuc restituat, si quas aliquando ipse vel pater eius extorsit usuras.
CAP. XVIII.
Etiam Iudaei compellendi sunt ad restituendas usuras extortas a Christianis, et ad solvendas decimas vel oblationes de eorum possessionibus.
Idem in concilio generali.
Quanto amplius Christiana religio ab exactione compescitur usurarum, tanto gravius super his Iudaeorum perfidia insolesicit, ita, quod brevi tempore Christianorum exhauriunt facultates. Volentes igitur in hac parte prospicere Christianis, ne a Iudaeis immaniter aggraventur, synodali decreto statuimus, ut, si de cetero quocunque praetextu Iudaei a Christianis graves immoderatasve usuras extorserint, Christianorum eis participium subtrahatur, donec de immoderato gravamine satisfecerint competenter. Unde Christiani, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellantur ab eorum commerciis abstinere. Principibus autem iniungimus, ut propter hoc non sint Christianis infesti, sed potius a tanto gravamine studeant cohibere Iudaeos. Hac eadem poena Iudaeos decernimus compellendos ad satisfaciendum ecclesiis, pro decimis et oblationibus debitis, quas a Christianis de domibus et possessionibus aliis percipere consueverant, antequam ad Iudaeos quocunque titulo devenissent, ut sic ecclesiae conserventur indemnes.
CAP. XIX.
Usurarius est, qui a debitore recipit aliquid ultra sortem, etiamsi suscipiat in se periculum. H. d. primo. Non est usurarius emptor rei minus iusto pretio, si tunc verisimiliter dubitetur, an tempore solutionis plus vel minus sit res valitura. H. d. secundo. Propter dubium excusatur is, qui ex eo, quod differt solutionem pretii, vendit rem plus, quam valeat, si non erat eam alias venditurus. Hoc dicit tertio.
Gregorius IX. Fratri R.
Naviganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, pro eo, quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est censendus. Ille quoque, qui dat X. solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini vel olei mensurae reddantur, quae licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur, non debet ex hoc usurarius reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem; si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus.
TITULUS XX.
DE CRIMINE FALSI.
CAP. I.
Testis falsidicus tres laedit, Deum, iudicem et partem, et falsus est non solum, qui mendacium dicit, sed etiam, qui veritatem occultat.
Augustinus.
Falsidicus testis tribus personis est obnoxius, primum Deo, cuius praesentiam contemnit; deinde iudici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti, quam falso testimonio laedit. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat.
CAP. II.
Sententia, lata per falsas literas, non debet exsecutioni mandari.
Lucius III. Vigoriensi Episcopo.
Super eo vero, quod sententiam auctoritate literarum falsarum latam noluisti exsecutioni mandare, tuam plurimum prudentiam commendamus, mandantes, ut quoties aliqua scripta sub nomine nostro destinata redarguenda videiris falsitatis, nullam eis adhibeas fidem, et quod per ipsas mandatum fuerit non observes, sed eum, qui praesentaverit, retineri facias diligenter.
CAP. III.
Clericus, falsans sigillum principis, deponitur. Item ei character inprimitur, et in exsilium mittitur.
Urbanus III.
Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod, quum quosdam per versos clericos, qui falsaverant sigillum carissimi in Christo filii nostri Philippi regis illustris Francorum, carcerali custodiat mancipaveris, †quid faciendum sit tibi de ipsis, a sede apostolica duxisti consilium inquirendum. Unde nos Fraternitati tuae de fratrum nostrorum consilio taliter respondemus, ut eis nec membram auferri, nec poenam infligi facias corporalem, per quam periculum mortis possint incurrere; sed eis prius a suis propriis ordinibus degradatis, in signum maleficii characterem aliquem imprimi facias, quo inter alios cognoscantur, et provinciam ipsam eos abiurare compellens, abire permittas.
CAP. IV.
Exsistens in curia literas apostolicas non recipiat, nisi de manibus Papae, vel officialium ab ipso deputatorum; personae tamen solennes per nuncios recipere poterunt, de manibus tamen praedictorum. Contra faciens, si laicus est, excommunicationi subiacet; si clericus, ab officio et beneficio deponitur. Hoc dicit usque ad §. Adiicientes. – §. 1. Per excommunicationis poenam providet contra non resignantes, nec destruentes literas falsas infra XX. dies; et absolutio Papae reservatur, et contra factum non tenet. H. d. Abbas.
Innocentius III.
Dura saepe mandata †[et institutiones interdum iniquas a sede apostolica emanare multi arguunt et mirantur, et in hoc ei culpam imponunt, in quo sinceritas eius culpae prorsus ignara per innocentiam excusatur. Nos etenim circa maiora negotia frequentius occupati, et curam universorum ex officio nostro gerentes, per quod sumus omnibus debitores, quum omnibus apud nos instantibus in continenti satisfacere non possimus, quidam eo, quod a iustitiae semita aberrantes aut ultra, quam permittit honestas, suae petitionis licentiam extendentes, exaudiri non possunt, in motum propriae voluntatis irrumpunt, et ad sua ingenia falsitatis et artes perditionis cum animi exquisita malitia recurrentes, per falsae astutiam speciei candorem puritatis apostolicae denigrare ac depravare nituntur. Ex cuius falsitatis ingenio quot et quanta mala proveniant, quum per eam et innocentes quandoque damnentur, et rei ab obiectis criminibus absolvantur, nec non et apostolicae sedis laedatur auctoritas, ipsa rei evidens malitia protestatur. Licet autem huiusmodi falsitas aliquamdiu possit cum operibus tenebrarum abscondi, tamen, quia per eam beatis Apostolis speciatim infertur iniuria, ille, a quo in persona eorum Romana ecclesia auctoritatem super ecclesiis universis accepit, unde et bulla nostra, per quam totius negotia Christianitatis aguntur, capitum ipsorum charactere praesignatur, perniciem tanti sceleris non patitur in tantum praeiudicium eorum diutius occultari.] Accidit enim nuper in Urbe, quod quidam, falsitatis astutiam perniciosius exercentes, in suis fuere iniquitatibus deprehensi, ita, quod bullas tam sub nomine nostro, quam bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, quas falso confinxerant, et quam plures literas bullis signatas invenerimus apud eos, [ipsosque captos adhuc in carcere detinemus.] Nos autem, semper honori Romanae ecclesiae et utilitati omnium paterna volentes sollicitudine providere, de communi fratrum nostrorum consilio Statuimus, et sub excommunicationis poena et suspensionis ordinis et beneficii districtius inhibemus, ne quis apud sedem apostolicam de cetero literas nostras nisi a nobis, vel de manibus illorum recipiat, qui de mandato nostro ad illud sunt officium deputati. Si vero persona tantae auctoritatis exstiterit, ut ipsam deceat per nuncium literas nostras recipere, nuncium ipsum ad cancellariam nostram vel ad nos ipsos mittat idoneum, per quem literas apostolicas iuxta formam praescriptam recipiat. Si quis autem in hac parte mandati nostri transgressor exstiterit, si laicus fuerit, excommunicationi subiaceat; si clericus, officii et beneficii sui suspensione damnetur. †[Verum quia, sicut a falsariis ipsis accepimus tam ad partes vestras, quam ad ceteras regiones per literas transmissas ab eis suae iniquitatis falsitas multipliciter est diffusa, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus provinciale concilium evocetis, in quo solenniter et generaliter statuatis, ut per singulas parochias publice proponatur, quod, si quis a sede apostolica literas impetraverit, quarum tenor possit esse suspectus, et eis uti voluerit, ut statutam poenam evadat, primo fiat collatio de falsa bulla cum vera, et si eam invenerit falsitate notandam, episcopo dioecesano, abbati vel archidiacono loci easdem literas non differat praesentare, qui veritate comperta illum, qui tales literas reportavit, si laicus fuerit, excommunicationi subiiciat; si clericus, eum ab officio beneficioque suspendat.] §. 1. Ad haec Adiicientes statuimus, ut generalem excommunicationis sententiam promulgetis, quam per singulas parochias faciatis frequentius innovari, quod, si quis falsas literas se habere cognoscit, infra viginti dies literas illas aut destruat, aut resignet, si poenam excommunicationis voluerit evadere; quam, nisi forsan in mortis articulo, sine speciali mandato nostro a quoquam nolumus relaxari. Nec, etiamsi praesumpta fuerit contra hoc absolutio, quicquam habeat firmitatis, ne forte post tempora nostra falsitas interim occultata cuiquam valeat praeiudicium generare. [Ceterum etc. Dat. Romae ap. S. Petr. XIV. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. V.
Ponit novem modos falsandi literas papales.
Idem Archiepiscopo et Canonicis Mediolanensibus.
Licet ad regimen †apostolicae sedis, quae dante Domino universarum ecclesiarum mater est et magistra, insufficientes nos vita et scientia reputemus, quantum tamen nobis Dominus in sua miseratione concesserit, ab his proposuimus abstinere, per quae nobis possit merito derogari; quanquam ex infirmitatis humanae defectu non sic formam perfectionis semper et in omnibus imitari possimus, quin, aliquid aliquando in nostris subrepat operibus, quod minus circumspectae providentiae valeat imputari; quod tamen non ex industria vel scientia certa, sed interdum ex ignorantia vel nimia occupatione contingit. [Significastis siquidem nobis per literas vestras, quod, quum quaedam vobis fuissent literae praesentatae, per quas vobis districte praecipere videbamur, ut I. de Cimilian. clericum ecclesiae vestrae in canonicum reciperetis et fratrem, nec aliquem alium in canonicum vocaretis, donec ipse praebendae beneficium plenarie fuisset adeptus, earum tenore diligenter inspecto vix eas credidistis de nostra conscientia processisse, vel, si etiam processerunt, per nimiam fuisse importunitatem obtentas.] Ceterum quum easdem literas, sicut viri providi et discreti ad nostram remisissetis praesentiam, ut ex earum inspectione plenius nosceremus, utrum ex nostra conscientia processissent, plus in eis invenimus, quam vestra fuisset discretio suspicata. Nam licet in stilo dictaminis et forma scripturae aliquantulum coeperimus dubitare, bullam tamen veram invenimus, quod primum nos in vehementem admirationem induxit, quum literas ipsas sciremus de nostra conscientia nullatenus emanasse. Bullam igitur hinc inde diligentius intuentes, in superiori parte, quae filo adhaeret, eam aliquantulum tumentem reperimus. Et quum filum ex parte tumenti sine violentia qualibet aliquantulum attrahi fecissemus, bulla in filo altero remanente, filum ex parte illa fuit ab ipsa sine qualibet difficultate avulsum, in cuius summitate adhuc etiam incisionis indicium apparebat. Per quod liquido deprehendimus, bullam ipsam ex aliis literis extractam fuisse, ac illis per vitium falsitatis insertam, sicut ex literis ipsis plenius agnoscetis, quas ad maiorem certitudinem vobis duximus remittendas. [Quum igitur tantus excessus relinqui non debeat aliquatenus impunitus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus dictum I., nisi infra XX. dies post harum susceptionem a vobis commonitus ad praesentiam nostram cum testimonio literarum vestrarum satisfacturus accesserit, extunc ab omni ecclesiastico beneficio et clericali officio, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, suspendatis, vel, si beneficio caret, anathematis eum sententia innodetis, quum ab hac culpa non de facili sit credendus immunis, quum nec per fratres, nec per consanguineos nostras nos, licet saepius rogatos, potuisset inducere, ut super hoc nostras vobis literas mitteremus. Ex quo fraudem auctoris, etsi principalis falsarius ipse non fuerit, sufficienter agnoscere potuisset, praesertim quum eo tempore praesens fuisse dicatur, quo contra falsarios de communi fratrum consilio publice constituimus inter cetera, sub poena excommunicationis firmiter inhibentes, ne quis literas apostolicas nisi de manu nostra vel bullatoris nostri reciperet, illis duntaxat exceptis, quibus propter dignitatis excellentiam indulsimus, ut per nuncios fideles et notos id ipsum possent efficere.] Ut autem varietates huiusmodi falsitatis circa nostras literas, quas hactenus deprehendimus, vos ipsi de cetero deprehendere valeatis, eas vobis praesentibus literis duximus exprimendas. Prima species falsitatis haec est, ut falsa bulla falsis literis apponatur. Secunda, ut filum de vera bulla extrahatur ex toto, et per aliud filum immissum falsis literis inseratur. Tertia, ut filum ab ea parte, in qua charta plicatur, incisum, cum vera bulla falsis literis immittatur, sub eadem plicatura cum filo similis canapis restauratum. Quarta, quum a superiori parte bullae altera pars fili sub plumbo rescinditur, et per idem filum literis falsis inserta reducitur infra plumbum. Quinta, quum literis bullatis et redditis, in eis aliquid per rasuram tenuem immutatur. Sexta, quum scriptura literarum, quibus fuerat apposita vera bulla, cum aqua vel vino universaliter abolita seu deleta, eadem charta cum calce et aliis iuxta consuetum artificium dealbata de novo rescribitur. Septima, quum chartae, cui fuerat apposita vera bulla, totaliter abolitae vel abrasae, alia subtilissima charta eiusdem quantitatis scripta cum tenacissimo glutino coniungitur. Eos etiam a crimine falsitatis non reputamus immunes, qui contra constitutionem nostram scienter literas nostras non de nostra vel bullatoris nostri manu recipiunt. Illos quoque, qui, accedentes ad bullam, falsas literas caute proiiciunt, ut de vera bulla cum aliis sigillentur. Sed hae duae species falsitatis non possunt facile comprehendi, nisi vel in modo dictaminis, vel in forma scripturae, vel qualitate chartae falsitas cognoscatur. In ceteris autem diligens indagator falsitatem poterit diligentius intueri, vel in adiunctione filorum, vel in collatione bullae, vel motione vel obtusione, praesertim si bulla non sit aequalis, sed alicubi magis sit tumida, et alibi magis depressa. [Si vero etc. Dat. Spoleti II. Non. Sept. 1198.]
CAP. VI.
Falsae sunt literae papales, in quibus episcopus vocatur filius, vel inferior frater, vel uni scribitur in plurali.
Idem Attinacensi Episcopo.
Quam gravi poenae subiaceant, †[qui literas apostolicas falsare non timent, et veras a nobis impetratas literas occultantes, falsis uti literis non verentur, fraternitatem tuam credimus non latere.] Ad audientiam siquidem nostram ex literis carissimi in Christo filii nostri Wulcani Diocliae regis illustris, nec non et tenore literarum tuarum, quas dilecto filio Ioanni capellano nostro, apud Durachium direxisti, noveris pervenisse, quod quum Dominicus, quondam Suacensis episcopus, qui coram eodem capellano et dilecto filio S. subdiacono nostro, tunc in partibus illis gerentibus legationis officium, fuerat de homicidio accusatus, et in concilio apud Antivarum pontificalem resignaverat dignitatem, ad nostram olim praesentiam accessisset, a nobis rediens quasdam tibi literas praesentavit, [quas de verbo ad verbum in literis iam dicto capellano nostro ex parte tua directis perspeximus contineri,] quibus asserebat sibi a nobis pontificale officium restitutum. Tu vero, literis illis fidem adhibens, venerabilem fratrem nostrum, quem in Suacensem episcopum electum diceris canonice consecrasse, ab eadem ecclesia removisti, praefato Dominico occasione literarum falsarum in ipsa ecclesia restituto. Praefatus autem rex, sicut suis nobis literis intimavit, non credens, literas illas ex nostra conscientia emanasse, tam ipsum Dominicum quam praefatum episcopum nostro praecepit conspectui praesentari, humiliter petens rescripto apostolico edoceri, quicquid de ipso duceremus negotio statuendum. Nos vero literas, quae tibi sub nostro nomine praesentatae fuerunt, diligentius intuentes, in eis tam in continentia quam in dictamine manifeste deprehendimus falsitatem. Ac in hoc fuimus non modicum admirati, quia tu tales literas a nobis credideras emanasse, quum praesertim scire debeas, apostolicam sedem consuetudinem in suis literis hanc tenere, ut universos patriarchas, archiepiscopos et episcopos “fratres,” ceteros autem, sive reges sint sive principes vel alios homines cuiuscunque ordinis, “filios” in nostris literis appellemus. Et quum uni tantum personae nostrae literae diriguntur, nunquam ei loquimur in plurali, ut “vos” sive “vester” et his similia in ipsis literis apponamus. In falsis autem literis, tibi praesentatis, in salutatione, “dilectus in Christo filius” vocabaris, quum in omnibus literis, quas aliquando tibi transmisimus, te videre potueris a nobis “fratrem venerabilem” appellatum. Propter quod sic te esse volumus in consimilibus circumspectum, ut per falsas literas denuo nequeas circumveniri vel falli, sed sic literas apostolicas studeas diligentius intueri tam in bulla, filo et charta, quam in stilo, quod veras pro falsis, vel falsas pro veris literis modo aliquo non admittas. [Scire namque etc. Dat. Lat. Non. Dec. Pont. nostr. Ao. III. 1200.]
CAP. VII.
Qui per se, vel per alios literas Papae falsant, excommunicati sunt cum suis fautoribus, et clerici officiis et beneficiis privati sunt, et degradandi et tradendi curiae saeculari, per quam laicus legitime punitur. Qui vero falsis literis utitur, si clerericus est, officio et beneficio privatur; si laicus, excommunicatus est. H. d.
Idem.
Ad falsariorum confundendam malitiam iam alia vice recolimus apostolicas literas destinasse, in quibus falsitatis modos, ne quis se possit per ignorantiam excusare, meminimus plenius distinxisse. Quia vero nonnunquam evenit, ut falsas literas exhibentes, postquam super his fuerint redarguti, ad excusationem suam dicant, se huiusmodi literas per alios impetrasse, De communi fratrum nostrorum consilio duximus statuendum, ut, qui literis nostris uti voluerint, eas primo diligenter examinent, quoniam, si falsis literis se usos dixerint ignoranter eorum sera poenitentia evitare nequibit poenas inferius annotatas. Nos enim omnes falsarios literarum nostrarum, qui per se vel per alios vitium falsitatis exercent, cum fautoribus et defensoribus suis anathematis vinculo decernimus innodatos, statuentes, ut clerici, qui falsarii fuerint deprehensi, omnibus officiis et beneficiis ecclesiasticis perpetuo sint privati, ita, quod, qui per se falsitatis vitium exercuerint, postquam per ecclesiasticum iudicem fuerint degradati, saeculari potestati tradantur secundum constitutiones legitimas puniendi, per quam et laici, qui fuerint de falsitate convicti, legitime puniantur. Qui vero sub nomine nostro literis falsis utuntur, si clerici fuerint, officiis et beneficiis ecclesiasticis spolientur; si laici, tamdiu maneant excommunicationi subiecti, donec satisfaciant competenter, ita tamen, ut in istis et in illis malitia gravius quam negligentia puniatur, quod et de his, qui falsas literas impetrant, statuimus observandum.
CAP. VIII.
Non praesumitur quis falsare literas de simplici iustitia, nec punitur, si, hoc comperto, destiterit illis uti.
Idem.
Accedens †[ad praesentiam nostram P. presbyter lator praesentium sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum olim missus ab archipresbytero et clericis de Casali novo pro quibusdam causis, super quibus a te se fatebantur indebite praegravari, ad nostram praesentiam accessisset, nec posset pro eo, quod tunc temporis nos eramus infirmitate gravati, suas literas obtinere, moram apud sedem apostolicam faciendo post paucos dies contigit ipsum etiam infirmari. Dum autem esset in lecto aegritudinis constitutus, accessit ad eum quidam clericus de Casali novo, Azo nomine, qui tunc temporis morabatur in Urbe, et sub spe dilectionis et gratiae promisit ei se quas a nobis postulabat literas obtenturum; qui credidit verbo eius, et expensas tribuit, quas pro literis ipsis se expensurum praefatus clericus proponebat. Tandem ad eum quasdam commissionis literas ad venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum et dilectum filium abbatem de Coronata portavit, quas praedictus presbyter credens veras esse et de nostra conscientia emanasse, ad iudices detulit delegatos. Quumque in praesentia ipsorum iudicum tu literas argueres falsitatis, et sacerdos ipse et alii clerici de Casali novo eas veras esse proponerent, tu easdem literas sub sigillo praedictorum iudicum ad nostram praesentiam direxisti, quas utique falsas esse deprehendimus manifeste, pro quo tibi per scripta nostra mandavimus, ut illum, qui praefatas literas impetravit, officio beneficioque suspensum ad nostram praesentiam dirigeres puniendum. Verum quum sacerdotem praedictum sua redderet conscientia innocentem, postquam tu eum officio et beneficio suspendisti, ad nostram festinanter accessit praesentiam ad suam innocentiam excusandam. Sed quum apud nos moram faceret longiorem, et a nobis misericordiam postularet, praefatae falsitatis omnimodam ignorantiam proponendo, ipsum tamen cum literis nostris ad te duximus remittendum, ut misericordiam inveniat, quam precatur. Inde est, quod] Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si literae apostolicae, in quibus falsitas fuerit deprehensa, de simplici iustitia formam habeant, quum praesumi non debeat, quod pro talibus literis, quae possunt facile a quibuslibet obtineri, fraudem quis commiserit falsitatis, [ab ipso presbytero canonica purgatione recepta, quod conscius non fuerit falsitatis,] nec literis [illis] usus est, postquam eas falsas esse cognovit, tu, ei [divinae pietatis intuitu] officium beneficiumque restituens, ipsum super hoc ulterius non molestes, [quia sicut iustum est etc.]
CAP. IX.
Propter paucarum literarum rasuram in loco non suspecto rescriptum non probatur falsum.
Idem.
Ex continentia †[literarum dilectorum filiorum abbatis sanctae crucis de Waltham et magistri Simonis de Svelle nobis innotuit, quod, quum olim quaestio, quae vertebatur inter dilectos filios M. Phil. de Ludeleve ex una parte, Robertum et Vincentium clericos ex altera super ecclesia de Streton, ipsis et quondam abbati de Straford. a bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro commissa fuisset, eodem abbate pariter et praedicto Vincentio de hac luce subtractis, praenominati duo iudices iuxta tenorem rescripti apostolici procedentes, attestationes et allegationes utriusque partis diligentius audierunt; et tandem, quum renunciatum eis ab utraque parte fuisset, et secundum allegata diffinitiva esset sententia promulganda contra magistrum P., adversa pars literas apostolicas arguit falsitatis, et eas esse falsas sub periculo causae se firmiter asseruit probaturam, sibi legem imponens, ut a causa caderet, nisi probaret evidentius falsitatem, et, ne ulterius iudices in causa procederent, sedem apostolicam appellavit. Saepedicto autem Phil. exhibente illum, per quem literas impetravit, et firmiter promittente, quod eas veras esse probaret, memoratus R. ab eisdem iudicibus requisitus, ut aliquam motam exprimeret falsitatis, propter quam falsas esse literas proponebat, nihil aliud specificare voluit, nisi quod eas falsas dixit, et asseruit a cancellaria nostra nullatenus emanasse. Supradicti vero iudices, ab ipso R. iuratoria cautione recepta, quod accusationem falsitatis prosequeretur, sicut superius est expressum, sequentem diem post dominicam, qua cantatur “Laetare Hierusalem,” proximo praeteritam, ad prosequendum coram nobis appellationem interpositam utrique parti terminum praefixerunt. Ceterum praefatus Robertus in termino praetaxato ad praesentiam nostram accedens, super falsitate literarum ac processu negotii veritate suppressa (ut dicitur) a nobis ad praedictos iudices literas impetravit, et nihil prorsus de falsitatis accusatione proponens, a sede apostolica furtive recessit.] Verum nos literas ipsas, quae redargutae fuerant falsitatis, diligentius intuentes, nullum in eis falsitatis signum vel suspicionis invenimus, nisi paucarum literarum rasuras, quae nequaquam sapientis animum in dubitationem vertere debuerunt. Unde [discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super his diligentius veritatem, et,] si vobis constiterit, [iam dictas literas a nobis fuisse veritate tacita impetratas, et] praedictum R. obligasse se sub periculo causae, quod literas illas falsas esse probaret, quum [inter ipsum et adversarium suum quaestio personalis agatur, et] quilibet ad renunciandum iuri suo liberam habeat facultatem, ipsi R. super dicta ecclesia silentium imponatis. [Alioquin partibus convocatis etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Nov. 1198.]
TITULUS XXI.
DE SORTILEGIIS.
CAP. I.
Sortilegia pro futuris inveniendis vel divinationibus faciendis prohibentur, et contra facientibus poena imponitur.
Ex poenitentiali Theodori.
In tabulis vel codicibus aut aliis sorte furta non sunt requirenda, aut nullus in psalterio vel in evangelio vel in aliis rebus sortiri, nec divinationes aliquas in aliquibus rebus quis observare praesumat. Qui autem contra fecerit, quadraginta dies poeniteat.
CAP. II.
Presbyter, qui per inspectionem astrolabii furta requirit, ad tempus suspenditur ab altaris ministerio. Ita communiter summatur; sed in veritate haec summatio non est indistincte vera, quia acrius potest puniri.
Alexander III. Grandensi Patriarchae.
Ex tuarum tenore literarum accepimus, quod V. presbyter, lator praesentium, iuvenili levitate usus, cum quodam infami ad privatum locum immundum spiritum invocaturus accessit. Unde tu eum, quia propter hoc infamia laborabat, et facinus publicum et notorium erat, ab officio et beneficio ecclesiastico suspendisti. Ipse autem coram nobis viva voce proposuit, quod non ea intentione, ut vocaret daemonium, ierat, sed ut inspectione astrolabii furtum cuiusdam ecclesiae posset recuperari. Verum, licet hoc ex bono zelo et ex simplicitate se fecisse proponat: id tamen gravissimum fuit, et non modicam inde maculam peccati contraxit. †Sed quoniam tutius est in dexteram quam [in] sinistram, et in misericordiam quam in severitatem declinare, ipsum fraternitati tuae duximus remittendum. Mandamus, quatenus sibi infra octo dies post harum susceptionem literarum ecclesiam cum universis ablatis restituas, et talem ei pro expiatione illius delicti poenitentiam imponas, quod per annum et amplius, si tibi visum fuerit, ita tamem, quod biennium non excedat, eum ab altaris ministerio praecipias abstinere, et extunc liberum sit ei exercere officium sacerdotis.
CAP. III.
Non solum electio per sortes fieri non debet, sed etiam electiones compromissariorum per sortes assumi non debent.
Honorius III. Capitulo Lucanensi.
Ecclesia vestra nuper episcopo destituta, sicut comperimus, vos, convenientes in unum, ut de futuri tractaretis electione pontificis, circa modum electionis diversas incipientes habere tractatus, unum tandem elegistis ex vobis per sortem, qui tres auctoritate vestra elegit, per quos vice omnium Lucanensi provideretur ecclesiae de pastore; quorum duo tertium, magistrum R. scilicet, elegerunt, quod expresse licebat eisdem secundum traditam a vobis omnibus potestatem. Procuratoribus igitur vestris super his in nostra praesentia constitutis, nos, tali examinato processu, licet nota non careat, quin immo multa reprehensione sit dignum, quod sors in talibus intervenit, †propter praerogativam tamen morum et literaturam magistri R. canonici vestri, in quem vota ecclesiae vestrae praeficiendum episcopum concurrerunt, et affectionem, quam ad eandem habemus ecclesiam, electionem celebratam de ipso ad gratiam confirmationis admittimus, sortis usum in electionibus perpetua prohibitione damnantes.
TITULUS XXII.
DE COLLUSIONE DETEGENDA.
CAP. I.
Accusatore desistente ab accusatione, poteet iudex ex officio suo inquirere super crimine illato.
Gregorius universis Episcopis de Corintho.
Scripta fraternitatis vestrae relegentes agnovimus, quod hi, qui contra Hadrianum episcopum aliqua dixerant, modo cum eodem episcopo in amicitiam convenissent, †et magna nobis ad praesens facta est de eorum unitate laetitia. Sed, quoniam ea, quae dicta sunt, indiscussa manere non patimur, sedis nostrae diaconum ad ea investiganda dirigimus. Quia vero nunciati facinoris qualitas nos vehementer impellit, ut ea, quae audivimus, dissimulare nullatenus debeamus, praesertim quum accusatores et accusatum inter se fecisse gratiam indicaveritis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne forte non ex caritate, sed ex praemio eorum sit concordia comparata.
CAP. II.
Desistente accusatore et accusato iudex prosequitur.
Idem.
Crimina semel audita Gregorius indiscussa nullo modo praeteribat, etiamsi accusatus cum accusatore in gratiam rediisset.
CAP. III.
Colludens in causa beneficiali privari debet beneficio.
Alexander III. Norvicensi Episcopo.
Audivimus, in episcopatu tuo et in aliis episcopatibus Angliae usque adeo clericorum malitiam excrevisse, ut interdum, inter se collusione facta super beneficiis, quae possident, se sustineant ab aliis molestari, et postea, ut quaestioni cedatur, et iidem clerici beneficia quiete possideant, quasi nomine transactionis solvunt aliis de ipsis beneficiis annuam pensionem, ut post mortem eorum in beneficiis illis, super quibus est inter eosdem clericos collusio facta, ius sibi valeant vindicare. Unde, [quia] quid sit tibi exinde faciendum, nos consulere voluisti, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quos clericos tuae iurisdictionis per collusionem huiusmodi fraudem legitime tibi constiterit commisisse, eos beneficiis, super quibus collusum fuerit, non differas appellatione remota perpetuo spoliare, quia satis esset indignum et absonum, si fraus et dolus, quae in praeiudicium tui iuris et aliorum nituntur committere, in eorum non redundarent incommodum et iacturam.
CAP. IV.
Absolutio de criminibus illatis, per collusionem facta, non impedit facultatem iterum accusandi et inquirendi de illis criminibus.
Gregorius IX. Barensi Archiepiscopo et Fratri Ioseph Monacho Florentino.
In tantam clamor, qui adscendit contra Acherontinum archiepiscopum, invalescit, quod dissimulare ipsum ulterius sine scandalo non valemus, nec sine periculo tolerare. (Et infra:) Licet autem sedes apostolica frequentibus clamoribus excitata inquisitionem quorundam excessuum suorum duxerit committendam, propter tergiversationes tamen ipsius, ut dicitur, eodem cum inquisitoribus et examinatoribus colludente, nec non corruptis testibus et inquisitoribus ac examinatoribus supra dictis, non solum praedicti excessus remanserunt hactenus incorrecti, verum etiam peiora prioribus committere non expavit. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si de huiusmodi collusione ac corruptione constiterit, ex integro super praemissis et aliis, alioquin super novis duntaxat inquiratis, quae videritis inquirenda.
TITULUS XXIII.
DE DELICTIS PUERORUM.
CAP. I.
Impuberes praeter vitium carnis delinquere possunt; puniuntur tamen mitius quam adulti.
Gregorius.
Pueris grandiusculis peccatum nolunt attribuere quidam, nisi ab annis XIV., quum pubescere coeperint. Quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur. Quis vero audeat affirmare, furta, mendacia et periuria non esse peccata? At his plena est puerilis aetas; quamvis in eis non ita, ut in maioribus, punienda videantur.
CAP. II.
Puer non debet ita severe puniri, sicut maior, nec pater ex delicto filii impuberis tenetur.
Alexander III. Hermonensi Episcopo.
Referente nobis H. latore praesentium intelleximus, quod, quum filius eius, qui decennis erat, cum aliis pueris sagittaret, quidam nepos eiusdem H. sagitta percussus interiit, quod idem filius eius, quum inter alios luderet, fortuito casu dicitur peregisse, licet id habeatur incertum. Propter quod dilectus filius noster abbas sancti Remigii a praefato H. secundum consuetudinem illius terrae centum solidos instantius requirebat. (Et infra:) Unde, quoniam in pueris relinqui solet inultum quod in aliis provectioris aetatis humanae leges dicunt severius corrigendum, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligentius inquiras, et, si tibi constiterit, filium praedicti H. infra XIV. aetatis suae annum eundem excessum commisisse, memoratum abbatem moneas et auctoritate nostra appellatione remota compellas, ut ab eodem H. praedictos centum solidos propter illam consuetudinem non exigat, nec ab ipso pro temporali poena requirat. Quodsi praenominatus abbas eum super hoc post commonitionem tuam duxerit impetendum, tu Haide et filium suum ab eius impetitvione sublato appellationis remedio auctoritate nostra fretus absolvas.
TITULUS XXIV.
DE CLERICO VENATORE.
CAP. I.
Clerico prohibetur venatio, et contra facienti poena imponitur. Hoc dicit cum sequenti.
Ex concilio Aurelianensi.
Episcopum, presbyterum aut diaconum canes aut accipitres aut huiusmodi res ad venandum habere non licet. Quodsi quis talium personarum in hac voluptate saepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a communione suspendatur: si presbyter, duobus; si diaconus, ab omni officio suspendatur.
CAP. II.
Summatum est supra capitulo proximo.
Ex eodem.
Omnibus servis Dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et accipitres aut falcones interdidmus.
TITULUS XXV.
DE CLERICO PERCUSSORE.
CAP. I.
Clericus, saepe alium percutiens, et monitus non desistens, deponendus est.
Ex concilio Agathensi.
Si quis in aliquos gradu sacro percussor exstiterit, corripiatur a crimine, et, si non emendaverit, deponatur.
CAP. II.
Duobus mensibus a missarum administratione suspenditur episcopus, qui crudeliter aliquem fustigari facit.
Gregorius Tarentino Episcopo.
Praeterea, quoniam mulierem de matriculis propter delictum suum contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet exinde, quum post octo menses decesserit, minime arbitramur fuisse defunctam, tamen, quia ad ordinem tuum noluisti habere respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere, [in quibus ab officio tuo suspensum flere te convenit quod fecisti etc.]
CAP. III.
Non punitur clericus ut homicida, si fuit ipse in conflictu pro parte violentiam repellentium, licet ibi aliqui mortui sint, et ipse lapides proiecit, ex quo nullum ipse percussit.
Alexander III. Lucensi Episcopo.
Praesentium lator in quodam conflictu asserit se fuisse, pro parte tamen illorum, qui violentiam repellebant; in quo lapides ipse proiecit, sed aliquem non percussit. Quem nos, quia per alios illic aliqui dicuntur occisi, a celebratione missarum per biennium praecipimus abstinere. Mandamus itaque, ut, si res ita se habuerit, et alia non impedierint, decurso huiusmodi temporis spatio, ad sui eum officii exsecutionem admittas.
CAP. IV.
Clericus, qui fuit in conflictu, ubi aliqui fuerunt occisi sine eius facto vel consilio, de iure communi promoveri potest. H. d. secundam intellectum, qui plus placet Panorm.
Coelestinus III.
Continentia literarum †vestrarum inspecta, qua significastis nobis, quod, Quum P. acolythus praesentium lator cum quibusdam hominibus ad resistendum praedonibus arma sumpsisset, in conflictu illo tres fuerunt ab aliis vulnerati ad mortem, ita tamen, quod illa homicidia neque facto eius neque consilio perpetrata fuerunt. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum praedictum acolythum ad frugem melioris vitae transivisse dicatis, et in monachali religione fere per annos octo laudabiliter huc usque vixisse, meritis eius alias non repugnantibus, poterit ipse ad subdiaconatus ordinem promoveri, et merito altaris ministerium exercere.
TITULUS XXVI.
DE MALEDICIS.
CAP. I.
Maledicens Papae puniendus est, ut alii deinceps deterreantur, et ipse arceatur.
Clemens III.
Innotuit nobis (Et infra:) Ad ultimum fraternitati tuae mandamus atque praecipimus, quatenus, Quia nobis per literas tuas retulisti, quod I. clericus sanctae Trinitatis, multis coram adstantibus, verba quaedam in depressionem officii et beneficii nostri protulit, ipsum a temeritate sua per suspensionem officii et beneficii sublato appellationis, obstaculo compescas, ut poena illius aliis terrorem incutiat, ne de cetero contra Romanam ecclesiam in talia verba prorumpant.
CAP. II.
Hic ponitur poena blasphemantis Deum, vel aliquem sanctum, et maximo Virginem gloriosissimam.
Gregorius IX.
Statuimus, ut, si quis contra Deum, vel aliquem sanctorum suorum, et maxime beatam Virginem, linguam in blasphemiam publice relaxare praesumpserit, per episcopum suum poenae subdatur inferius annotatae, videlicet, ut septem diebus dominicis prae foribus ecclesiae in manifesto, dum aguntur missarum solennia, blasphemus exsistens, ultimo illorum die dominico pallium et calceamenta non habeat, ligatus corrigia circa collum, septemque praecedentibus sextis feriis in pane ieiunet et aqua, ecclesiam nullatenus ingressurus. Quolibet quoque praedictorum dierum tres, si poterit, alioquin duos reficiat pauperes sive unum. Et, si nec ad hoc eius suppetant facultates, id in poenam aliam commutetur; cui etiam, si renuerit recipere ac peragere poenitentiam supra dictam, ecclesiae interdicatur ingressus, et in obitu ecclesiastica careat sepultura. Per temporalem praeterea potestatem, coactione, si necesse fuerit, episcopi dioecesani adhita contra eum, blasphemus, si dives fuerit, quadraginta solidorum, alioquin triginta sive viginti, et, si ad id non sufficiat, quinque solidorum usualis monetae poena mulctetur, nullam in hoc misericordiam habiturus; quod etiam inter alia communitatum statuta ponatur.
TITULUS XXVII.
DE CLERICO EXCOMMUNICATO, DEPOSITO VEL INTERDICTO MINISTRANTE.
CAP. I.
Clericus, depositus celebrans, excommunicatur.
Ex canone Apostolorum.
Si quis episcopus, presbyter vel diaconus, depositus iuste pro certis criminibus, ausus fuerit attractare ministerium sibi dudum commissum: hic ab ecclesia penitus abscindatur.
CAP. II.
Degradatus vel suspensus celebrans, et monitus non desistens, excommunicatur; et, si nec sic desistat, per saecularem potestatem ad requisitionem ecclesiae exsilio damnatur.
Ex concilio Antiocheno.
Si quis presbyter aut alius clericus ab episcopo suo fuerit degradatus, aut ab officio pro certis criminibus suspensus, et ipse per contemptum et superbiam aliquid de ministerio sibi interdicto agere praesumpserit, et postea ab episcopo suo correptus in incepta praesumptione perduraverit: hic modis omnibus excommunicetur et ab ecclesia expellatur. Et quicunque cum eo communicaverit, similiter se sciat esse excommunicatum. Similiter de clericis, laicis vel feminis excommunicatis observandum est. Quodsi aliquis ista omnia contempserit, et episcopus minime emendare potuerit, regis iudicio ad requisitionem ecclesiae exsilio damnetur.
CAP. III.
Interdictus et excommunicatus celebrans, monitus non desistens, deponitur.
Alexander III. Londonensi Episcopo.
Clerici autem, si qui a suis, aut etiam de mandato Romani Pontificis ab alienis episcopis interdicti vel excommunicati [fuerint, et] ante absolutionem divina officia celebraverint, nisi moniti sine dilatione redierint, perpetuae depositionis sententiam pro ausu tantae temeritatis incurrant.
CAP. IV.
Excommunicati vel interdicti celebrantes deponi debent, nisi propter multitudinem mitigetur poena.
Idem Toletano Archiepiscopo.
Latores praesentium, cum tuis literis ad nostram accedentes praesentiam, suum nobis excessum plenius intimarunt, scilicet, quod tam ipsi quam multi alii, postquam interdicti vel excommunicati fuerunt, divina praesumpserunt officia celebrare. †Quoniam vero cum eis magnam multitudinem in hoc peccasse dicebant, nec nobis, quis eorum magis vel minus deliquerit, innotescere potuit, negotium ipsum tuae discretionis arbitrio duximus remittendum. Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligentius inquisita, si XL. solummodo vel pauciores in his deliquisse constiterit, omnes in perpetuum ab officio sacerdotali deponas. Si vero multitudinem magnam in hoc peccasse cognoveris, eos, quos magis causam delicti esse constiterit, perpetua depositione condemnes, et alios, qui non tantum deliquerunt, ab officio ad tempus suspendas, et omnibus poenitentiam secundum discretionem tibi a Deo datam iniungas.
CAP. V.
Si habens notitiam excommunicationis per solam famam celebrat, debet de rigore deponi, licet cum eo possit misericorditer dispensari. H. d. et est casus notabilis.
Innocentius III. Herbipolensi Capitulo.
Illud Dominus in beato Petro, [cui licet insufficientes in apostolatus successimus dignitate, singularis praerogativae privilegium ecclesiae Romanae concessit, ut universorum fidelium caput et mater exsistat ita ut alienum sit a corpore illo de quo ait apostolus: “omnes unum corpus sumus in Christo” membrum quod in eius non perstitit unitate, nec ad illud ovile pertineat, de quo in evangelio legitur: “fiet unum ovile et unus pastor,” qui matrem eam non habuerit et magistram, nos quoque, qui ad eius regimen Deo disponente sumus vocati, etsi vita sumus impares et meritis inaequales primis praedecessoribus nostris, qui pro ecclesia suas animas posuerunt, ex eodem tamen privilegio pari cum eodem fungimur potestate, quum legimus dictum a domino: “quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in coelo et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelo” licet autem apostolica sedes imperfectionem humanam et iniunctam sibi oneris gravitatem attendens, multos in sortem creditae sibi sollicutidinis evocaverit, sibi tamen retinuit plenitudinem potestatis, multa suae solius potestati reservans quae praeter specialem auctoritatem ipsius, nec de iure debent nec possunt impune ab aliquibus dispensari, utpote cessiones et translationes episcoporum et alia quaedam, quae quum. nota sint, nobis non opus est literis explicare.] Venerabilis frater noster [Conradus] quondam Hildesemensis episcopus, imperialis aulae cancellarius, non attendens, quod multa sunt, quae praeter specialem auctoritatem apostolicae sedis de iure non possent nec deberent impune ab aliquibus attentari, utpote cessiones et translationes episcoporum, et alia, quae nota sunt vobis, licentia non solum non obtenta, sed nec etiam postulata, ecclesia Hildesemensi relicta Herbipolensem ecclesiam occupavit, †[et sic in literis quas nobis destinavit … Herbipolensem se praesumpsit appellare], Unde nos, praesumptionem ipsius debita volentes animadversione punire, venerabili fratri nostro Magdeburgensi episcopo et aliis quibusdam in Teutonia constitutis dedimus in mandatis, ut, quum factum ipsum non posset in partibus illis non esse notorium, nisi dictus episcopus infra XX. dies post susceptionem literarum, quas super hoc ipsi direximus, ab Herbipolensis ecclesiae administratione cessaret, eum excommunicatum publice nunciaret, et excommunicationem eius facerent pulsatis campanis et candelis accensis festivis diebus et dominicis innovari, quod idem Magdeburgensis studuit adimplere. †[Licet autem in manifestis non esset ordo iudiciarius requirendus et ipse confessus de … videretur, quum literis ad nos directis se praesumpserit Herbipolensem episcopum apellare, ad vincendam omnem malitiam, eidem denuo non praemissa salutatione, mandavimus ut omni occasione cessante, si apud nos vellet gratiam invenire, mandatum apostolicum adimpleret: quum ipse nihilominus in sua contumacia perduraret et posteaquam alius in Hildesheimensi ecclesia de mandato nostro electus et confirmatus fuerat, se praesumeret Hildesheimensem episcopum appellare, ne apostolica sedes dissimulare videretur, ipsum excommunicatum inter missarum solemnia nuntiavimus et mandavimus ab omnibus evitari: ceterum, ipse tandem temeritatem propriam recognoscens, primo coram iam dicto archiepiscopo et multis principibus Alamanniae, secundo coram venerabili fratre nostro C. Moguntino archiepiscopo, episcopo Sabinensi, et multis principibus iuramento firmavit, quod mandatis apostolicis obediret, et exinde nec viarum vitans discrimina, nec incommoda, temporis impatiens, ad Apostolicam sedem accessit et sponte suum confessus excessum, in multa contritione cordis et magna humilitate corporis, absolutionis beneficium postulavit. Nos autem, eius sequentes exemplum, qui non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat, quod ipse pacto quolibet et tenore iuravit, quod universa mandata nostra bona fide reciperet et servaret quaecumque diceremus ipsi, super his, pro quibus fuerat excommunicatus per nos aut per nuntium nostrum seu per litteras iniungendo: postmodum autem fecimus ei absolutionis beneficium exhiberi.] Ipse vero episcopus, in nostra postmodum praesentia constitutus, etsi suum recognosceret et confiteretur excessum, et non iudicium, sed misericordiam postularet …. [aliqua in sui excusationem induxit; sic tamen, ut nec formam humilitatis excederet, neque usque adeo rationibus inniteretur inductis, quin semper damnaret quod fecerat, et se ipsum excusans spontanee accusaret; videbatur autem tribus specialius deliquisse. Primo videlicet in eo quod praeter specialem auctoritatem nostram ab ecclesia Hildesheimensi ad Herbipolensem de octo, quod iure non potuit, transire praesumpsit, ac postquam alius in Hildesheimensi ecclesia electus et confirmatus demandato nostro fuerat, se ipsum Hildesheimensem episcopum nominavit. Secundo in eo videlicet, quod postquam dictus archiepiscopus Magdeburgensis in eum de mandato nostro sententiam excommunicationis promulgavit, divina praesumpsit officia in sollemni curia celebrare, et postquam se novit excommunicatum a nobis, sibi fecit saepius celebrari et communioni frequenter se ingessit. Tertio, quod si ab Herbipolensis ecclesiae se simulavit administratione cessare, nunquam tamen plene recessit ab ea utpote quum interrogatus a nobis confessus fuerit se adhuc temporalia detinere: verum idem episcopus super primo capitulo se voluit taliter excusare, quod ad Herbipolensem ecclesiam ex speciali apostolica auctoritate transivisset, quum bonae memoriae Celestinus papa praedecessor noster, ei duxerit indulgendum licentiam ad aliam ecclesiam transeundi, sed verba ipsius indulgentiae ac vim eorum diligentius attendentes ex ea causam non habuit transeundi, priusquam per eum postulatio examinata fuisset cuius fuerat facienda, ne quid forte per impressionem fieret, ne quid ageretur per symoniacam pravitatem, ne quid attentare contra canonicas sanctiones posset, quod ex tenore indulgentiae satis patet, in qua subiungitur circa finem: dummodo canonicis non obviet statutis: praeterea etsi videretur ei indultum ut invitatus maiorem sumeret dignitatem, concessum tamen ipsi non fuit, ut ad paris dignitatis ecclesiam se transferret, quum indulgentiae maioris exsistat episcopo ut ad parem ecclesiam transeat … magis … nunquam invenimus dispensatum, constat autem Hildesheimensem et Herbipolensem ecclesias quantum ad dignitatem pertinet, esse pares, quum utraque suffraganea sit ecclesiae Moguntinae; nam licet Herbipolensis sit in temporalibus abundantior, Hildesheimensis tamen in spiritualibus nobilior perhibetur.] Hoc tamen inter alia in sua excusatione proposuit, quod, quum dictus Magdeburgensis non esset ordinarius iudex eius, non crediderat, quod monitione non praemissa auctoritate delegata posset procedere contra ipsum, aut sententiam in eum aliquam promulgare. Unde, quum nec ante factum monitorias, nec post factum literas ab eo aliquas accepisset, peccare non credidit, si divina officia quantumcunque solenniter celebravit, praesertim quum ei non nisi per famam de sententia contra eum prolata constaret. †Quod autem, postquam se novit excommunicatum a nobis, divina sibi fecerit officia celebrari, et fidelium communioni se ingesserat frequenter, id non in contemptum sedis apostolicae vel tanti etiam sacramenti, sed spe veniae asserit se fecisse, ne videlicet induresceret amplius, vel durius eius animus proterviret, si nunquam divinis officiis interesset; licet in diebus solennibus se nunquam celebrationi divinorum ingesserit, sed cum paucis in angulo alicuius ecclesiae occulte non festivis diebus divina sibi fecerit interdum officia celebrari. Licet autem in hoc non videatur omnino culpabilis exstitisse, quia tamen in dubiis via est tutior eligenda, etsi de lata in eum sententia dubitaret, debuerat tamen potius se abstinere, quam sacramenta ecclesiastica pertractare. Illud autem, quod sub spe veniae divina sibi fecit, postquam se a nobis excommunicatum noverat, celebrari, et communioni fidelium se ingessit, potius contra eum facere credimus, quam pro eo, quum sub fiducia poenitentiae non debuerit deliquisse, et excommunicato non vitare multo magis, quam non vitari periculosum exsistat; non vitare siquidem, quum in eo sit, excommunicatus sine delicto non potest, sed, quum ex aliis pendeat, sine suo delicto poterit non vitari. [Munitiones autem et oppida Herbipolensis ecclesiae in utilitatem ipsius se asseruit tenuisse ne si ad alienas manus forsitan devenissent, non esset quia ea postmodum liberaret; sed quum spiritualia sunt temporalibus digniora et obedientia melior quam victimae et auscultare melius quam adipem arietum offerre, non debuerat idem episcopus pro temporali commodo Herbipolensis ecclesiae, inobedientiae notam incurrere et apostolicis iussionibus contraire. Attendentes igitur, quod non vult dominus mortem peccatoris, ne videremur apostolicae sedis benignitatis immemores cum eodem episcopo misericordiam in quibusdam duximus faciendam; sed quoniam idem dominus misericors … si una sine altera teneatur, quum et quaedam sint culpae, in quibus secundum canonicas sanctiones culpa est relaxare vindictam, temperavimus ergo et per disciplinam misericordiam et per misericordiam disciplinam, ut sic commissos ab eodem episcopo puniremus excessus, ne ipsum cogeremus de venia desperare; ipsum igitur sub nostra et fratrum nostrorum praesentia in publico consistorio constitutum, sequentes canonicas sanctiones, quibus est cautum, ut qui ad maiorem plebem se transtulerint, et a cathedra pelli debeant aliena et carere propria, ut nec illis praesideant quos per superbiam spernunt, nec illis quos per avaritiam concupiunt, tam Herbipolensi quam Hildesheimensi episcopatu per sententiam curavimus spoliare,] Cum eo misericordiam facientes, poenam, quam canon infligit his, qui post excommunicationem divina praesumpserint officia celebrare, vel qui se celebrationi ingesserint divinorum, ei non duximus infligendam. [Mandavimus ergo etc. Dat. Later. V. Id. Apr. Ao. II. 1200.]
CAP. VI.
Excommunicatus celebrans a beneficio deponitur.
Idem Bisuntino Archiepiscopo.
Fraternitati tuae (Et infra: [cf. c. 7. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Presbyteros autem et alios clericos dioecesis tuae, qui pro suis excessibus a te nexibus anathematis canonice innodati praesumpserunt vel praesumunt officia celebrare divina, rationabiliter poteris omnibus beneficiis ecclesiaticis spoliare. [Priorem etc. Dat. Ferentini XII. Kal. Iun. Ao. VI. 1203.]
CAP. VII.
Collatio beneficii excommunicato facta non tenet, et scienter talibus conferens a beneficiorum collatione suspenditur. – (Quaesivistis etc.:) Celebrans in loco interdicto, si est clericus saecularis, beneficiis privatur; si monachus, in arctius monasterium detruditur. H. d.
Idem Decano et Priori Coloniensibus.
Postulastis per sedem apostolicam edoceri (Et infra:) Consequenter etiam quaesivistis, utrum clerici, qui, dum essent excommunicationis vinculo innodoti, ecclesiastica beneficia sunt adepti, eadem, postquam absolutionis beneficium obtinuerunt, licite valeant retinere, postulantes nihilominus [per sedem apostolicam explicari,] qua poena corrigi debeant abbates et abbatissae, et alii ecclesiarum praelati, qui scienter clericis excommunicationi subiectis ecclesiastica beneficia contulerunt. Ad quae Consultationi vestrae respondemus, quod, quum excommunicatis communicari non debeat, clericis excommunicationis vinculo innodatis ecclesiastica beneficia conferri non possunt, nec illi valent ea retinere licite, nisi forsitan cum eis fuerit misericorditer dispensatum, quum ea non fuerint canonice consecuti. Illi vero, qui scienter illa beneficia talibus contulerunt, tamdiu debent a beneficiorum collatione suspendi, donec super hoc veniam consequi mereantur, ut puniantur in hoc, in quo delinquere praesumpserunt. Quaesivistis praeterea, qualiter puniri debeant clerici ac monachi vel moniales ecclesiarum conventualium, qui post latam interdicti sententiam in locis suppositis interdicto praesumpserunt hactenus, et adhuc etiam non verentur divina officia celebrare, quamvis propter hoc sint excommunicationis vinculo innodati. Ad hoc breviter respondemus, quod clerici, qui talia praesumpserunt, sunt ecclesiasticis beneficiis spoliandi; monachi vero vel moniales in arctioribus monasteriis ad peragendam poenitentiam detrudendi. [Insuper etc. Dat. Lat. Id. Maii Ao. X. 1207.]
CAP. VIII.
Valet collatio beneficii ei facta, qui prius fuit excommunicatus, sei absolutus tempore collationis.
Idem Decano et Subdiacono Pictaviensibus et Magistro P. Canonica Petragoricensi.
Proposuit olim coram nobis dilectus filius magister P. [Boiol] clericus venerabilis fratris nostri episcopi Tusculanensis, quod dilecto filio G. sanctae Mariae in porticu diacono cardinali in partibus illis apostolicae sedis legationis fungente officio, quidam de Lemovicensibus canonicis ei humiliter supplicarunt, ut eorum ecclesiam, quae debito fraudabatur clericorum servitio, ordinaret, pro se ac magistro eodem scriptore nostro preces specialiter porrigentes. Ipse vero, Lemovicensem civitatem ingressus, canonicos interpositis precibus monuit, ut illos reciperent in socios et in fratres, maxime quum praebendae V. vel IV. ab ultima ipsius ecclesiae ordinatione vacassent, quibus post petitas et concessas deliberationis inducias non curantibus respondere, de praebenda Lemovicensi cardinalis praedictus eosdem clericos investivit. (Et infra:) Si vero probaret, ipsum excommunicatum tunc temporis exstitisse, non postponerent quod de ipso factum fuerat revocare, qui, mandatum apostolicum exsequentes, utriusque partis receptis testibus, et confessionibus et allegationibus intellectis, eandem causam sufficienter instructam ad nostrum remiserunt examen. Quum autem dictus magister et Lemovicensis poenitentiarius in nostra fuissent praesentia constituti, et acta iudicii inspici fecerimus diligenter, per poenitentiarii testes intelleximus factam fidem, quod Lemovicensis episcopus pluribus annis, antequam idem magister investitus fuerit, et clericos et burgenses castri Lemovicensis et eundem P. nominatim, quem eorum dicebant consiliarium et fautorem, vinculo excommunicationis adstrinxit. Per testes vero magistri P. probabatur, quod, etsi dictus episcopus in burgenses et eorum fautores tam clericos quam laicos Lemovicenses excommunicationis sententiam protulisset, eos tamen per tres annos absolvit, antequam dictus magister fuerit investitus, †quibusdam presbyteris usque ad certum tempus in excommunicatione retentis, qui contra sententiam interdicti praesumpserant celebrare, et quod idem episcopus dicto magistro communicavit postea in ecclesia et in mensa. Quia vero iuxta mandati nostri tenorem saepe dictum magistrum P. investiturae suae tempore a praefato episcopo exstitisse excommunicatum, dictus poenitentiarius, sicut obtulerat, non probavit, quum ex adverso de absolutione et communione dicti episcopi fuerit facta fides: quod per dictum legatum de memorato magistro P. factum est, de fratrum nostrorum consilio per diffinitivam sententiam duximus approbandum. [Quocirca etc. Dat. Lat. VI. Kal. Febr. Ao. XIII. 1210.]
CAP. IX.
Suspensus vel excommunicatus ignoranter celebrando nulla indiget dispensatione respectu irregularitatis; alias secus.
Gregorius IX. I. et I. Canonicis Pragensibus.
Apostolicae sedis (Et infra:) Verum, quia tempore suspensionis ignari celebrastis divina, vos reddit ignorantia probabilis escusatos. Ceterum, si forte ignorantia crassa et supina aut erronea fuerit, propter quod dispensationis gratia egeatis, eam vobis de benignitate apostolica indulgemus. [Dat. X. Kal. Mai. 1227.]
CAP. X.
Excommunicatus minori celebrans non est irregularis, sed peccat, et potest eligere, et ea, quae sunt iurisdictionis, exercere, licet non eligi; et, si confert sacramenta, licet peccet, tamen collatio tenet et suum habet effectum.
Idem.
Si celebrat minori excommunicatione ligatus, licet graviter peccet, nullius tamen notam irregularitatis incurrit, nec eligere prohibetur, vel ea, quae ratione iurisdictionis sibi competunt, exercere. Si tamen scienter talis electus fuerit, eius electio est irritanda pro eo, quod ad susceptionem eorum eligitur, a quorum perceptione a sanctis Patribus est privatus. Peccat autem conferendo ecclesiastica sacramenta; sed ab eo collata virtutis non carent effectu, quum non videatur a collatione, sed participatione sacramentorum, quae in sola consistit perceptione, remotus; dummodo non in contemptum ecclesiasticae disciplinae, videlicet contra prohibitionem superioris, communioni excommunicatorum pertinaciter se ingesserit, in quo casu est anathemate feriendus.
TITULUS XXVIII.
DE CLERICO NON ORDINATO MINISTRANTE.
CAP. I.
Clericus, ministrans in pertinentibus ad ordinem, quem non habet, deponendus est, et amplius non ordinandus.
Hormisda Papa.
Si quis baptizaverit aut aliquod divinum officium exercuerit non ordinatus, propter temeritatem abiiciatur de ecclesia, et nunquam ordinetur.
CAP. II.
Diaconus, missam celebratos, ad sacerdotium non promovetur, et a diaconatu suspenditur ad tempus; sed in beneficio poterit ad tempus dispensari.
Urbanus III. Legionensi Episcopo.
Ex literis tuae fraternitatis innotuit nobis, quod I. diaconus praesentium lator, volens ante tempus in presbyterum ordinari, asseruit, se propter ordinationem tuam gradum sacerdotalem adeptum, et, quum non imposuisses ei manum, missarum celebrationem usurpare praesumpsit, †postmodum vero Domino inspirante rediit ad se ipsum, et proprium recognoscens excessum, in tanto sibi periculo consuli humiliter postulavit. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitata consulendos, literis praesentibus Consultationi tuae respondemus, quod ad sacerdotis officium non poterit promoveri; a diaconatu quoque biennio vel triennis pro tua maneat provisione suspensus. De beneficio autem misericorditer agatur cum eo, ne sustentatione privatus ad saeculi negotia revertatur. Ut autem securius ei possis hanc misericordiam facere, de agenda imposita poenitentia diligentem circa eum curam non desinas exhibere. Salubrius autem sibi absque dubio providebit, si ad regularem vitam se duxerit transferendum.
TITULUS XXIX.
DE CLERICO PER SALTUM PROMOTO.
CAP. UN.
Qui ignoranter per saltum de subdiacono fit presbyter, post poenitentiam in diaconum ordinatur, et postea potest secum in sacerdotio dispensari.
Innocentius III. Bononiensi Episcopo.
Tuae nobis praesentatae literae continebant, quod, sicut ex relatione quorundam bonorum virorum receperas, P. presbyter lator praesentium, diaconatus ordine praetermisso, se fecit ad sacerdotii ordinem promoveri, quumque super hoc ab ipso quaesisses diligentius veritatem, ipse tibi quoque secreto humiliter confessus est, se pro certo nescire, si res taliter se haberet, sed, ex quo boni viri hoc asserebant, inter quos fuerat conversatus, credebat assertioni eorum, eo, quod ipse tempore, quo ordines inferiores susceperat, infra annos discretionis fuerat constitutus. †Tu igitur, ipsum ad apostolicam sedem transmittens, a nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Nos igitur, eius miseriae condolentes, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus condignam poenitentiam pro huiusmodi negligentia iniungas eidem; qua peracta, quia non intelligitur iteratum quod factum esse nescitur, ipsum in diaconum ordinare procures, et sic de misericordia eundem ministrare permittas in ordine sacerdotis. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Febr. 1205.]
TITULUS XXX.
DE EO, QUI FURTIVE ORDINEM SUSCEPIT.
CAP. I.
Qui furtive recipit ordinem, si contra hoc facientes lata erat excommunicatio, sine dispensatione Papae in sic suscepto ministrare vel ad superiorem adscendere non potest; sed, si excommunicatio lata non erat, episcopus et abbas poterunt dispensare. H. d. cum duobus sequentibus.
Allexander III. Lingoniensi Episcopo.
Veniens ad nos P. lator praesentium nobis exposuit, se antiqui hostis versutia circumventum furtive diaconatus ordinem suscepisse. Unde fraternitati tuae respondemus, quod, si forte non fuit a te, vel ab aliquo archidiaconorum vel praelatorum tuorum sub anathematis interminatione prohibitus, tu ipse in promotione ipsius ad sacerdotale officium condigna satisfactione imposita, nisi alia impediant, pro arbitrio tuo dispenses. Si vero interminatio anathematis super hoc facta est, moneas eum, sicut et nos fecimus, ut in aliquo monasterio seu canonia habitum suscipiat regularem; cui iuxta admonitionem, ex quo in habitu illo aliquanto tempore fuerit laudabiliter conversatus, poteris misericorditer providere; alioquin nulla ratione concedimus, eum ad sacerdotalem ordinem promoveri.
CAP. II.
Summatum est supra capitulo proximo.
Coelestinus III.
Quum H. lator praesentium, sicut nobis sua quaestione monstravit, ad tuam ordinationis causa praesentiam accessisset, iuxta consuetudinem patriae sibi quatuor minores ordines contulisti; quibus non contentus, subdiaconatum etiam [eodem die, inter alios latens te inscio, et diaconatum] temerario ausu recepit. Quia vero idem clericus in hoc facto multum excessit, mandamus, quatenus eum in minoribus duntaxat ordinibus celebrare permittas. Si vero domum religionis intraverit, et vita et mores eius exegerint: abbas suus, si voluerit, [etiam] in aliis cum eo poterit ordinibus dispensare.
CAP. III.
Summatum est supra capitulo primo.
Idem.
Innotuit nobis ex tenore tuarum literarum, quod G. clericus lator praesentium et alii duo de dioecesi tua ad G. quondam Seguntinum episcopum, ut ordines ab eo reciperent, accesserunt; quumque ab eodem episcopo sub excommunicationis sententia fuisset inhibitum, ne quis se ad duos ordines suscipiendos ingereret, praedicti clerici nihilominus subdiaconatus et diaconatus ordinem clandestine susceperunt. †Quia igitur, quid tibi faciendum sit, pro his tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter respondemus, quod taliter ordinati in susceptis ordinibus de iuris rigore ministrare non debent. Verum tamen, si ad religionem aliquam voluerunt se transferre, et, peracta poenitentia pro arbitrio tuo eis iniuncta, ibidem laudabiliter fuerint conversati, processu temporis cum eis poteris de nostra licentia dispensare, ut postmodum susceptorum ordinum exsecutione laetentur. Praeterea pro praedicto G., quum in persona propria laboravit, fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, ut eum facias in canonicam regularem St. P. de Semina vel alium religiosum locum, ubi deploret excessum, tanquam fratrem assumi, ut si ei ibidem viventi regulariter sua merita videris suffragari ministrandi prout diximus ei tribuas facultatem.
TITULUS XXXI.
DE EXCESSIBUS PRAELATORUM ET SUBDITORUM.
CAP. I.
Monet praelatos abstinere a gravaminibus, subditorum, et aliqua enumerat, et geminatum poenam imponit contra facientibus.
Alexander III.
Pervenit ad audientiam nostram, †unde, si verum est, miramur plurimum, et adversus vos de iure novemur, quod in presbyteros, qui sunt in vestra iurisdictione constituti, singulis annis, quasi in servos et mercenarios, talliam facitis, quibus, nisi ad voluntatem vestram pecuniam solverint, divinum officium interdicitis, et eos viliter et inhoneste tractatis in tantum, quod ipsos laicis despicabiles reddidistis. Quum autem presbyteros quasi filios et fratres benigna ac fraterna debeatis caritate fovere, mandamus, quatenus in eos huiusmodi tallias et exactiones indebitas exercere nullatenus praesumatis, nec de cetero irrationabiliter gravetis vel inhoneste tractetis eosdem, aut sine iudicio capituli sui suspendere, vel eorum ecclesias interdicto subiicere attentetis, neque duas matrices ecclesias, quarum unam [sibi] sufficere videbitis, permittatis illos tenere, nec aliquem excommunicare sine ordine iudiciario praesumatis, scituri pro certo, quod, si huiusmodi rumores de vobis iterum ad aures nostras pervenerint, pro tantis excessibus vos auctore Domino taliter puniemus, quod timore poenae vestrae ceteri a similibus abstinebunt.
CAP. II.
Non potest episcopus sine causa eccleaiam alteri subiectam ab illius subiectione et obsequio liberare.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec, quoniam praedictus episcopus, sicut accepimus, plures ecclesias, et praecipue ecclesiam de Nortun., a consuetudine et obsequio archidiaconorum liberas constituit et immunes, per quod reditus diminuit eorundem et attenuavit: nihilominus tibi praesentium significatione mandamus, quatenus, si res ita se habet, factum episcopi super hoc appellatione remota corrigas et emendes, et ita provideas, quod praefatis archidiaconis consuetudines, quas presbyteri in ecclesiis suorum archidiaconatuum debent, plenarie conserventur, et illis debitam reverentiam exhibeant et honorem.
CAP. III.
Habens subiectionem seu collationem beneficii, illud pro suo usu retinere non potest, seu sibi conferre.
Idem Exoniensi Episcopo.
Ad aures nostras pervenit, quod quidam archidiaconi, tui se in ecclesias, quae in suis archidiaconatibus vacant auctoritate propria intrudere non verentur, †et sic ipsas ecclesias detinere non erubescunt. Attendentes itaque absonum et omni rationi contrarium tantae praesumptionis excessum, nec volentes incorrectum relinquere, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus eos, si qui archidiaconi sunt in episcopatu tuo, qui tali modo ecclesias occupant vel occupatas detinent, ad eas dimittendas omni occasione et appellatione cessante censura ecclesiastica compellas, et easdem ecclesias de personis idoneis et honestis ordinans, praefatos archidiaconos pro tanta praesumptione debita cures animadversione punire.
CAP. IV.
Contra naturam incontinentes, si sunt clerici, deponuntur, et in monasterio detruduntur; si laici, excommunicantur.
Idem in concilio Lateranensi.
Clerici †in sacris ordinibus constituti, qui mulierculas in domibus suis sub incontinentiae nota tenuerint, aut abiiciant eas et continenter vivant, aut ab officio et beneficio ecclesiastico fiant alieni. Quicunque autem illa incontinentia, quae contra naturam est, propter quam ira Dei venit in filios diffidentiae et quinque civitates igne consumpsit, deprehensi fuerint laborare, si clerici fuerint, deiiciantur a clero, vel ad agendam poenitentiam in monasteriis detrudantur; si laici, excommunicationi subdantur, et a coetu fidelium fiant penitus alieni.
CAP. V.
Subditus non tenetur parere superiori, aliquid exigenti vel praecipienti contra tenorem sui privilegii.
Idem.
Sane, si episcopi aliquid ab abbatibus praeter debitam obedientiam contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam exigunt, liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica quod petitur denegare, ne occasione ista ordo iste qui hactenus liber exstitit, perpetuae servitutis laqueo vinciatur.
CAP. VI.
Vicarius ecclesiae, usurpans sibi ipsius ecclesiae personatum contra praestitum iuramentum, ad officii sui exsecutionem admitti non debet.
Idem Norvicensi Episcopo.
Illud etiam de vicariis, qui personis fide et sacramento obligati sunt, duximus statuendum, quod, si fidei et sacramenti religione contempta personatum sibi falso assumentes, contra personas se erexerint, et super hoc in iure confessi fuerint vel convicti, de cetero in eodem episcopatu ad officii sui exsecutionem nullatenus admittantur.
CAP. VII.
Excommunicatio, lata contra subditum, quia non paret contra privilegium sibi a superiori concessum, non tenet.
Clemens III.
Quum ad quorundam †malitiam coercendam in concilio fuerit Lateranensi multa deliberatione statutum, ut archiepiscopi, episcopi, archidiaconi, archipresbyteri etiam et decani certum evectionis numerum et personarum in ecclesiarum visitationibus non excedant: quia, sicut audivimus, quidam ex praedictis personis id in ecclesiis vestris nequaquam observant, super hoc commoditati vestrae attentius duximus salubriter providendum. Ideoque discretioni vestrae apostolica auctoritate concedimus, ut, si ecclesiarum praelati numerum evectionis et personarum in Lateranensi concilio constitutum, quum ecclesias visitant, excedere forte praesumpserint, et pro illis procurationem exegerint, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare, et, si propter hoc in ecclesias vestras vel clericos vestros aliquam sententiam promulgaverint, ipsam auctoritate apostolica decernimus non tenere. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petrum.]
CAP. VIII.
Praelatus inferior citra episcopum non potest suam ecclesiam vel sibi subiectam alteri unire sine episcopi consensu, etiam metropolitani auctoritate interveniente. H. d. et est casus multum allegabilis.
Coelestinus III. Faustino Episcopo.
Sicut unire episcopatus atque potestati subiicere alienae, ad summum Pontificem pertinere dignoscitur: ita episcopi est ecclesiarum suae dioecesis unio et subiectio earundem. Quum itaque, sicut nobis innotuit, prior Grandensis monasterium suum, quod est in tua dioecesi, et de tuo debet ordinari consensu, monasterio de Accato, tuo assensu minime requisito, subiecerit sive unierit, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque indulgemus, ut, quod fecit super hoc te inconsulto, tibi liceat auctoritate nostra, sicut iustum fuerit, infirmare, non obstante assensu vel confirmatione, quam metropolitanus interposuisse proponitur, quum in dioecesi sui suffraganei absque ipsius assensu non debeat aliquid huiusmodi contra constitutiones canonicas attentare, nos quoque id decernimus, prout dictum est, irritandum, statuentes etc.
CAP. IX.
Suspendi debet clericus, qui de suo crimine publice gloriatur.
Innocentius III. Archipresbytero sancti Andreae de Pall.
Quam sit grave crimen in clericis, quum malefecerint, gloriari et in rebus pessimis exsultare, nullus sanae mentis ignorat. Accepimus sane, quod non sine dolore referimus, quod, quum R. Deserien. P. filiam suam cuidam I. nomine tradiderit in uxorem, P diaconus ecclesiae S. Petri, filius A. sacerdotis, non erubuit publice confiteri, se mulierem praedictam carnaliter cognovisse; unde factum est, quod praedictus vir ad propria eam remitteret, cui fuerat matrimonialiter copulata. Ideoque tibi per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit de praemissis, omni contradictione et appellatione cessante praefatum clericum ab officio et beneficio suspendere non postponas, compellens virum, ut uxorem suam recipiat, eique, sicut iustum est, officium exhibeat maritale. [Dat. IV. Id. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. X.
Clericus, auctoritatem vel consilium directe vel indirecte homicidio praestans, irregularis efficitur.
Idem Episcopo Hiponensi et Abbati de Tileto, Visitatoribus Lombardiae.
Ex literis vestris accepimus, quod, quum ad Albiganensem ecclesiam una cum venerabili fratre nostro Pisano archiepiscopo, tunc episcopo Vercellensi, accessissetis visitationis officium impleturi, Albiganensis episcopus inter cetera, quae proposita fuerant contra ipsum, hoc vobis ore proprio est confessus, quod, quum quidam in villa quadam, ad eius iurisdictionem spectante, infamaretur de furto, et idem illud inficiaretur omnino, offerens, quod candentis ferri iudicio se purgaret, et ut suspendio puniretur, si deficeret in eodem, dictus episcopus requisivit a iudice, quid super hoc videretur eidem. Et quum iudex respondisset, ut fieret, sicut fur ipse dixerat, ferrum candens in ipsius praesentia episcopi est allatum. Quo quum accepisset fur ille, combustus est; unde iudex pavefactus, quid sibi super hoc videretur, consuluit episcopum memoratum. Qui respondit, quod, si fur idem sic evaderet, malum esset; quanquam per literas, quas idem episcopus nobis modo direxit, affirmet, se verbis talibus usum fuisse: “Auditis, quantus est clamor populi, omnes dicunt, [quod] malum est, si sic evaserit impunitus.” Et sic episcopus et iudex villam ipsam cum multitudine sunt ingressi, in quorum praesentia praedictus fur est auctoritate ipsius episcopi suspensus; propter quod ipsum cum literis vestris ad sedem apostolicam destinastis. Sed idem in praesentia nostra constitutus nihil unquam super his proposuit coram nobis, nec literas vestras vidimus, licet idem se nobis illas asserat praesentasse. Quin immo statim, quum dictus archiepiscopus ad sedem apostolicam accessit, qui nobis huiusmodi rei seriem plenarie indicavit, idem episcopus a nostra discessit praesentia, et perquisitus non potuit inveniri. Nos autem super his cum fratribus nostris deliberavimus diligenter, et, quia idem episcopus non solum in iudicio candentis ferri, verum etiam in furis suspendio graviter noscitur deliquisse, quum his non tantum auctoritatem praestiterit, verum etiam praesentiam exhibuerit corporalem, ipsum indignum altaris ministerio reputamus. Quum igitur pontificale officium sine altaris ministerio non valeat adimpleri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ut episcopatui cedat, moneatis eundem; alioquin ipsum auctoritate apostolica ab Albiganensi ecclesia sublato appellationis obstaculo amoventes, faciatis eidem per electionem canonicam de persona idonea provideri, [contradictores etc. Dat. Lat. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
CAP. XI.
Collatio beneficii facta indigno occulta cassari debet, et conferens secundo ante cassationem primae collationis privari debet ea vice potestate conferendi.
Idem Archiepiscopo et maioris monasterii et sancti Iuliani Abbatibus Turonensibus.
Inter dilectos filios B. et P. canonicos Pictavenses super succentoria Pictavensis ecclesiae quaestione suborta, eorum utroque firmiter asserente, succentoriam ipsam se per Pictavensem cantorem, ad quem eius donatio pertinebat, canonice assecutum, [praedictus Bocardus propter hoc ad sedem apostolicam veniens, coram dilecto filio nostro Guala sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, quem sibi et procuratori praedicti Petri dedimus auditorem, affirmans sibi succentoriam ipsam canonice fuisse collatam, adiecit, quod, etsi cantor eam memorato Petro alias canonice contulisset, donatio tamen ipsa propter indignitatem personae consequi non debebat effectum, quum idem Petrus esset publicus aleator et usurarius manifestus. Licet autem post altercationes multas non solum ad hoc, sed etiam ad principale probandum praefatus Bocardus induxerit quosdam testes, quia tamen tam ipse quam pars adversa super principali et incidentibus plures testes producere intendebat, dilectis filiis decano et cantori sanctae Radegundis Pictavensis et Toarcensi decano causam ipsam commisimus fine canonico terminandam, attestationes praedictas eis sub bulla nostra transmittentes inclusas. Coram quibus postea partibus constitutis, quum iam dictus Bocardus testes suos recipi postularet, fuit ex adverso responsum, quod non erat aliquatenus audiendus, utpote qui per dilectos filios archipresbyterum, magistrum scholarum, et magistrum P. Parvum canonicum Bituricenses, iudices delegatos a nobis, sententia erat excommunicationis adstrictus pro eo, quod ad mandatum eorum Hugonem clericum in canonicum Fayensem admittere recusabat. Quumque postmodun idem Bocardus super absolutione sua literas eorundem iudicum praesentasset, adversa pars eos coepit arguere falsitatis eo, quod clausula finalis earum tam in incausti colore quam in literarum forma a scriptura reliqua discordabat, allegans eundem B. tanquam reum criminis falsitatis ab intentione sua penitus repellendum. Porro post contentiones multiplices et diversas iudices ipsi de voluntate partium testes tam super principali quam incidentibus receperunt. Sed eodem B. postmodum ad nostram audientiam appellante, iudices ipsi partes cum attestationibus et actis iudicii sigillis propriis consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Partes itaque propter hoc nuper apud sedem apostolicam constitutae coram dilecto filio nostro Cynthio tituli sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, quem ipsis deputavimus auditorem, aliquamdiu litigarunt.] Nos igitur, attestationibus utriusque partis diligenter inspectis, invenimus evidenter esse probatum, eundem P. publicum aleatorem esse ac usurarium manifestum; utpote qui undecim denarios pro duodecim publice mutuaverat in ludo. Unde, licet ad palliandum tantae praesumptionis excessum proposuerit idem Petrus, quod hoc fecerat iuxta consuetudinem Gallicorum clericorum, qua fere universi clerici mutuant sic frequenter et ludunt: nos tamen, qui ex officii nostri debito pestes huiusmodi exstirpare proponimus, atque ludos voluptuosos, occasione quorum sub quadam curialitatis imagine ad dissolutionis materiam devenitur, penitus improbamus, excusationem praedictam, quae per pravam consuetudinem, quae corruptela dicenda est potius, palliatur, frivolam reputantes, quum in illis magis plectibilis sit offensa, per quos ad excusandas excusationes in culpis delinquendi auctoritas usurpatur, quod circa eundem P. de succentoria praedicta factum esse dignoscitur, propter indignitatem et vilitatem ipsius duximus irritandum, quum personis vilibus et indignis portae dignitatis patere non debeant iuxta legitimas sanctiones. Praeterea contra praefatum B. fuit manifeste per testes probatum, quod de conscientia iudicum praedictorum Bituricensium ultima clausula inserta non fuerat in literis eorundem, sicut in ipsorum depositionibus exprimitur evidenter; †Robertus quoque diaconus, ad hoc probandum testis inductus, illud idem deposuit, et adiecit, quod, quum deberet easdem literas sigillare, [illas] diligenter inspexit, nec eandem clausulam appositam tunc invenit. Unde pars altera proponebat, quod, quum praedictus B. scienter usus fuerit literis sic falsatis, debebat merito tanquam falsarius omnino repelli. Verum nos, attendentes, quod, etsi constaret evidentissime, quod dicta clausula literis illis fuisset apposita praeter conscientiam iudicum praedictorum, quia tamen fides nobis facta non fuit, quod dictus B. illam clausulam apposuerit, vel procuraverit, ut ab alio poneretur, vel etiam, quod scienter usus fuerit literis sic falsitatis, ab huiusmodi falsitatis obiectu eundem duximus absolvendum; maxime quum, postquam sibi hoc obiectum fuit, praetermiserit penitus uti eis. †[Ad haec per testes Bocardi super principali negotio productos fuit satis sufficienter ostensum, quod quinta feria et, ut loquamur expressius, die Iovis post festivitatem sancti Michaelis, biennio iam elapso, succentoria sibi concessa fuerat supradicta; sed per confessionem eiusdem apparuit, quod idem festum eodem anno die Iovis fuerat celebratum, sicque fuit per consequentiam comprobatum, quod octavo die post festum ipsum eidem B. dicta donatio facta fuit. Ceterum per sex testes, cantorem scilicet, Oliverium, W. Gerru, R. Agnellum, I. Marinum, P. de Marcai, quos supradictus P. ad probandum, quod donatio sibi facta praecesserat, introduxit, exstitit manifeste probatum, quod anteriori tempore sibi fuerat succentoria saepedicta collata, quum Oliverius, W. et I. manifeste dicant, quod secunda vel tertia, et cantor quod tertia vel quarta die post dictum festum, et P. quod in hebdomada post idem festum eidem Petro donatio facta fuit. Verum per testes, quos Bocardus ad reprobationem testium iam dictorum induxit Oliverius et Willelmus fuerunt tanquam manifesti fornicarii reprobati. Cantor quoque per multos testes convincitur esse periurus, quia, quum iuratus dixerit, quod Bocardo succentoriam nunquam dederat supradictam, per multos testes probatum est ex adverso, quod ipsis praesentibus cantor investivit eundem. Insuper R. Agnellus nihil deposuisse dignoscitur super negotio principali, licet pars Petri, dicens ipsum amphibologice fuisse locutum, ostendere nisa fuerit, quod idem testis super principali dixerit illud idem, quod Riverius et Willelmus. Duo vero residui, scilicet I. Marinus et P. de Marcai, remanserunt, qui nequiverunt rationabiliter reprobari, quia, licet dixerit pars Bocardi, quod ipsius P. testimonio fides habenda non erat, quoniam in causa Petri fuerat procurator, quod ex eo nitebatur adstruere, quia testes eiusdem Bocardi dixerant, quod idem I. literas Petri portaverat, quaesierat testes, et quaedam huiusmodi fecerat, quia tamen nobis non constitit, quod eiusdem P. fuerit procurator, eius testimonio fidem censuimus adhibendam. Sed et illud frivolum reputavimus, quod proposuit eadem pars Bocardi, videlicet, quia, quum Petrus de Marcai dixerit, quod in hebdomada post praedictum festum saepedicto Petro donatio facta fuit, innuitur, quod donationem ipsius B., quae octavo die post idem festum facta fuerat, eadem, Petri donatio minime praecessisset. Nam quum hebdomada vel septimana nequaquam ultra diem septimum extendatur, apparet, quia donatio, quae facta fuerat in hebdomada vel etiam septimana, citeriori utique tempore fuit facta quam illa, quae facta fuit postmodum in octavo.] Quum igitur per depositiones saltem duorum testium, qui nullatenus reprobati fuerunt, nobis constiterit evidenter, quod concessio P. facta praecesserit, quanquam propter indignitatem eiusdem P. meruerit reprobari, concessionem postmodum B. factam irritam decernimus et inanem. Quia vero cantor ad quem ipsius succentoriae donatio spectare proponitur, ut de ipsius periurio taceamus, adeo inconstanter se habuit in hoc facto, ut, sicut praemissum est, prima donatione non reprobata secundam facere attentaverit, et dignum sit, ut in eo quis puniatur, in quo visus est deliquisse, in hoc eius duximus varietatis inconstantiam puniendam, ut concedendi succentoriam ipsam hac vice nullam habeat facultatem, praesentium vobis auctoritate mandantes concedimus, quatenus eandem, auctoritate nostra suffulti, sublato appellationis obstaculo personae idoneae assignetis, [contradictores etc.]
CAP. XII.
Cognoscere de causa matrimoniali, item poenitentias publicas et indulgentias concedere spectat ad dignitatem episcopalem; unde inferior praelatus de his se intromittere non debet, nisi ei competat de iure speciali.
Idem in concilio generali.
Accedentibus ad nos de diversis mundi partibus episcoporum querelis, intelleximus graves et grandes quorundam abbatum excessus, qui, suis finibus non contenti, manus ad ea, quae sunt episcopalis dignitatis, extendunt, de causis matrimonialibus cognoscendo, iniungendo publicas poenitentias, concedendo etiam indulgentiarum literas, et similia praesumendo, unde contingit interdum, quod vilescit episcopalis auctoritas apud multos. Volentes igitur in his et episcoporum dignitati et abbatum providere saluti, praesenti decreto firmiter prohibemus, ne quis abbatum ad talia se praesumat extendere, si proprium voluerit periculum evitare; nisi forsan quisquam eorum speciali concessione vel alia legitima causa super huiusmodi valeat se tueri.
CAP. XIII.
Ad revelandum peccatorem, sive peccatum in poenitentia confessum, sacerdos compelli non potest.
Honorius III. P. tit. sanctae Pudentianae Presbytero cardinali, Vicario nostro.
Dilectus filius Ioannes, sancti Thomae de Parione presbyter, exposuit coram nobis conquerendo, quod rectores fraternitatis Urbis ipsum ad revelandum fures, et id, quod super quodam furto sibi tanquam sacerdoti fuerat revelatum, vel ad satisfaciendum exinde damnum passo arctare nitentes, in eum, nisi alterum praemissorum intra octo dies efficeret, tulerunt sententiam interdicti. Quia igitur perniciosum esset, praedictum presbyterum sibi taliter credita revelare, ac iterum iniquum, cogi ad id, quod non rapuit, exsolvendum, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos rectores coram te conveniens, iniungas eisdem, ut a memorati presbyteri super hoc gravamine penitus conquiescant.
CAP. XIV.
Privati homines regulariter nequeunt constituere collegium et habere signa collegii, nisi eis aliter concedatur.
Idem Praeposito R. et I. Archidiacono Suessionensibus.
Dilecta in Christo filia abbatissa Iotrensis nobis insinuare curavit, quod, quum presbyteri et clerici Iotrensis ecclesiae Meldensis dioecesis non consueverint proprium habere sigillum, nec sint unum corpus ita, quod capitulum appellaretur, nihilominus tamen contra voluntatem ipsius abbatissae, quae ipsorum caput est et patrona, sigillum habere contendunt †in ipsius praeiudicium et gravamen; quare id eis a nobis petiit inhiberi. Quia vero nobis non constitit de praemissis, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita super his diligentius veritate, si vobis constiterit ita esse dictis presbyteris et clericis auctoritate nostra inhibeatis expresse, ne praesumant vel de novo fabricare sigillum, vel uti eo, si forte noviter fuerit fabricatum, ipsos si contra prohibitionem nostram venire praesumpserint, a praesumptione huiusmodi per censuras ecclesiasticas appellatione postposita compescentes.
CAP. XV.
Qui contra iuramentum negat praelatum dominum suum, vel coram iudice saeculari de ipso conqueritur vel ipsum invadit, deponi debet.
Idem S. Auberti Archidiacono, Abbati de Annona Praeposito Cameracensi.
Gravem et dolore non vacuam, †ac toti clero contumeliarum aculeis circumfertam recepimus questionem, quod, quum venerabilis frater noster Ambianensis episcopus quoddam beneficium vacans, quod altare dicitur de Villesco, cuidam idoneo, prout ad se spectare credebat, absente tamen Ambianensi archidiacono contulisset, idem archidiaconus, stipatus caterva Manasseri fratris sui et quorundam aliorum, accedens ad episcopum memoratum, et proponens, quod ei iniuriatus fuerat super hoc, institit apud eum, ut sine causae cognitione a beneficio ipso prorsus amoveretur ab episcopo institutus. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, archidiaconum saepe dictum semel et secundo contra fidem homagii praestiti ac debitam reverentiam episcopum suum esse dominum negasse, vel in foro saeculari deposuisse contra eum super rebus spiritualibus quaestionem, aut tam invasoribus episcopi et sociorum eius, quam fratri eius vel complicibus suis causam vel consilium praebuisse, ipsum, tanquam membrum putridum, ne sua contaminet alios corruptela, ab Ambianensi ecclesia perpetuo abscindatis et removeatis omnino, beneficia sua facientes personis idoneis per illos, ad quos donatio eorum pertinet, assignari; alioquin, quia contra eum publica fama laborat, et manifestae praesumptiones apparent, purgationem ei super praemissis canonicam cum manu decima eiusdem dignitatis et ordinis eiusdem provinciae indicatis. Quod si forte in tali purgatione defecerit infra tempus praefigendum a vobis ipsum cuiuslibet contradictionis et appellationis impedimento sublato officio beneficioque privetis, facientes nihilominus sicut superius est expressum beneficia, quae idem archidiaconus detinet personis idoneis assignari.
CAP. XVI.
Ponit XV. gravamina, illata religiosis, a quibus praecipit praelatos abstinere.
Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.
Nimis iniqua (Et infra:) Quum religiosi viri, abnegantes salubriter semet ipsos, elegerint in paupertate Christo pauperi ad placitum famulari, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes: non desunt plerique tam ecclesiarum praelati quam alii, qui, caeca cupiditate seducti, propriae aviditati subtrahi reputantes quicquid praedictis fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant. Volunt namque contra regulam a sede apostolica approbabatam et sui ordinis instituta ipsis invitis eorum confessiones audire, ac eis iniungere poenitentias, et eucharistiam exhibere; nec volunt, ut corpus Christi in eorum oratoriis reservetur. Et fratees ipsorum defunctos apud ecclesias suas compellunt sepeliri, et eorum exsequias celebrari, et, si quis decedentium fratrum alibi quam in suis ecclesiis eligat sepulturam, funus primo ad ecclesias suas deferri cogunt, ut oblatio suis usibus cedat. Nec sustinentes, eos habere campanam, vel coemeterium benedictum, certis tantum temporibus permittunt ipsos celebrare divina. Volunt quoque in domibus eorum certum numerum fratrum, sacerdotum clericorum et laicorum, nec non cereorum, lampadarum et ornamentorum pro voluntate sua taxare, ac residuum cereorum, quando noviter apponuntur exigunt ab eisdem. Nec permittunt, quod novi sacerdotes eorum alibi quam in ecclesiis suis celebrent primas missas, eos nihilominus compellentes, ut in quotidianis missis, quas in suis locis et altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum recipiant et reservent; quicquid etiam eis, dum celebrant missarum solennia, intra domorum suarum ambitum pia fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis nomine contendentes, quod eisdem tam in ornamentis altaris quam in libris ecclesiasticis absolute confertur, vendicant perperam iuri suo. Quocirca mandamus, quatenus universi et singuli a praenotatis gravaminibus desistatis, subditos vestros ab huiusmodi arctius compescendo. [XII. Kal. Sept. 1231.]
CAP. XVII.
Ponit XII. gravamina Praedicatorum et Minorum, a quibus praecipit praelatos abstinere.
Idem universis ecclesiarum Praelatis.
Nimis prava (Et infra:) Quum quidam viri religiosi, utputa fratres Praedicatores et Minores, quorum ordinem et regulam sedes apostolica noscitur approbasse, in arctissima paupertate Christo pauperi famulentur: plerique praelati et alii eos ad synodos suas cogunt accedere, ac suis constitutionibus subiacere. Nec his contenti, capitula et scrutinia in locis fratrum pro his corrigendis facturos se comminantur, fidelitatem iuramento firmatam ab eorum ministris et custodibus exigentes. Eis quoque, ut tam extra civitates quam intra cum eis processionaliter veniant, ex levi causa mandantes, excommunicationis sententiam fulminant in benefactores ipsorum, et id ipsum fratribus comminantes, eos de locis, in quibus Domino famulantur, satagunt amovere, nisi eis obediant in omnibus supra dictis. Ad hoc, ne fratres ad honorabiliores civitates et villas, ubi religiose ac honeste valeant commorari, a populis devote vocati accedere audeant inhibentes, tam in accedentes fratres quam in receptatores eorum praesumunt excommunicationis sententiam promulgare. Ab eis etiam de hortorum fructibus decimas, nec non de habitaculis fratrum, sicut de Iudaeorum domibus, contendunt reditus extorquere, asserendo, quod, nisi fratres morarentur ibidem, ab aliis habitatoribus proventus aliqui solverentur; et, ut ipsos suae subdant totaliter ditioni, eisdem ministros et custodes volunt praeficere pro suae arbitrio voluntatis. Quocirca mandamus, quatenus universi et singuli a praenotatis gravaminibus desistatis, subditos vestros ab huiusmodi arctius compescendo.
CAP. XVIII.
Non servans interdictum, suspensus est ab officio et beneficio, et omni iurisdictione. H. d. secundum verum intellectum.
Idem Archiepiscopo Bracarensi.
Tanta est clavis Petri (Et infra:) Ad confusionem P. episcopi quondam Colubriensis non potest in memoriam non venire, quantum in nos et ecclesiam Romanam deliquerit, despexerit Petri claves, et ecclesiasticam laeserit potestatem, quum non solum interdicti sententiam, quam servaverat ab initio, temere violavit, verum etiam induxit alios, immo compulit, non servare, et quos inducere monitis et flectere minis ac terroribus ad violandam interdicti sententiam nulla potuit ratione, post atroces iniurias, amissionem bonorum, spoliationem parentum, dignitatibus, praebendis et beneficiis spolians, coegit miserabiliter exsulare, ea suis in hac parte fautoribus non absque praesumptione temeraria conferendo, quae omnia idem episcopus in nostra et fratrum nostrorum praesentia publice recognovit. Licet autem memoratus episcopus in manibus nostris spontanea cesserit voluntate: nolentes tamen, ut hi, qui huiusmodi sententiam interdicti non sunt veriti temeritate propria violare, ac recipere dignitates, praebendas ac beneficia aliorum, qui absque culpa et sine causa rationabili eis fuerant spoliati, severitatem effugiant canonicae ultionis, ne facti perversitas transeat praesumptoribus in exemplum, auctoritate Dei omnipotentis omnem institutionem, destitutionem, collationem praebendarum, beneficiorum ac dignitatum praesumptas per eundem episcopum, et excommunicationis seu interdicti sententias, in quoscunque hac occasione prolatas ab eo post interdicti violationem eiusdem, decernimus irritas et inanes. Quia vero, ubi magis exceditur, ibi est severius vindicandum, mandamus, quatenus omnibus, quos praedictus episcopus in supra dicta beneficia, praebendas et dignitates intrusit, non solum a beneficiis ipsis, praebendis et dignitatibus, verum etiam ab aliis beneficiis, si qua obtinent, et ecclesiis prorsus amotis, tam praesumptores eosdem, quam omnes alios, qui praefatum interdictum damnabiliter violarunt, suspendas auctoritate apostolica ab officio et beneficio. Illos quoque, quos in personas et res praedictorum canonicorum, praelatorum et clericorum manus temerarias constiterit extendisse, ad nostram venire compellas praesentiam, pro meritis sententiam recepturos, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.
TITULUS XXXII.
DE NOVI OPERIS NUNCIATIONE.
CAP. I.
Etiam ecclesia aedificata post nunciationem novi operis destruenda est expensis construentis. H. de cum sequenti.
Lucius III. Paduano Episcopo.
Intelleximus ex literis tuis, quod, quum causa, quae vertitur inter dilectos filios nostros, priorem S. Cypriani de Venetia et clericos de Rodigio super capella, quae in praeiudicium baptismalis ecclesiae de Costa ab eisdem clericis est constructa, sicut nobis eiusdem prioris relatio demonstravit, fraternitati tuae a sede apostolica delegata fuisset †fine canonico terminanda, partibus ad tuam praesentiam convocatis, per testes sufficienter tibi innotuit, quod praefata ecclesia de Rodigo eandem capellam post appellationem ad nos factam, et denunciationem novi operis aedificare coeperat, et ob hoc praefatus prior in iudicio postulabat, quicquid in saepe dicta capella post appellationem ad nos factam, et post denunciationem novi operis factum fuerat, penitus demoliri. Super quo discretioni tuae dubium videbatur, utrum ad haec canonico procedi posset iudicio, [et], quum nihil de nunciatione novi operis sit in canonibus definitum, duxisti sedem apostolicam consulendam. Quia vero, sicut humanae leges non dedignantur sacros canones imitari, ita et sacrorum statuta canonum priorum principum constitutionibus adiuvantur, fraternitati tuae praesentibus literis mandamus, quatenus diligenter considerans, quod post denunciationem novi operis, sive iure sive iniuria aliquid construatur, de legalibus debet constitutionibus demoliri. Et quia nulla ecclesia in praeiudicium est alterius construenda, adscitis tibi viris prudentibus negotium ipsum, secundum legum et canonum statuta appellatione remota non differas terminare. Nam quum te credamus in utroque iure peritum: securius duximus, causam per tuam sollicitudinem terminari qui per dicta partium et terminos et fines locorum plenius poteris cognoscere veritatem, quam aliquid a nobis ignorantibus qualitatem negotii definiri.
CAP. II.
Summatum est supra capitulo primo.
Innocentius III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Quum ex iniuncto †[nobis apostolatus officio locum eius licet immeriti teneamus, qui iuxta verbum propheticum liberavit pauperem a potente et inopem, cui non erat adiutor, diligenti studio satagere nos oportet, ne minores a maioribus opprimantur, sed ut praelati sic exerceant acceptam iurisdictionem in subditos, ut prodesse probentur potius quam praeesse. Haec ergo secundum officii nostri debitum attendentes,] districta [dudum] tibi iussione mandavimus, ut in negotio capellae de Lamhee iuxta formam in literis apostolicis comprehensam ab oppressione monachorum Cantuariensium omnino cessares. [Super quo venientes ad praesentiam nostram dilecti filii B. de Boxleia et W. de Ponte Roberti abbates, nuncii tui, fraternitatem tuam nitebantur multipliciter excusare. In primis siquidem proponentes, quod, quum bonae memoriae Theobaldus Cantuariensis archiepiscopus et gloriosus Thomas successor ipsius, attendentes, quod nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, et nolentes monachos Cantuarienses relictis divinis officiis ad negotia saecularia se transferre, ad honorem protomartyris Stephani aedificandi ecclesiam voluntatem et propositum habuissent, et in ea saeculares clericos ordinandi, de suis proventibus et ecclesiis eis redditibus assignandis, per quos tam apud apostolicam sedem quam apud curias saeculares sua possent negotia expedire, laudabile primi propositum obitus festinatus, secundi longum exsilium impedivit, sicut in literis venerabilis fratris nostri I. quondam Lugdunensis archiepiscopi plenius continebatur expressum, quae in nostra et fratrum nostrorum fuerunt praesentia recitatae. His bonae memoriae Balduinus Cantuariensis archiepiscopus ita proposito ut officio, voluntate ut dignitate succedens, prope suburbium civitatis Cantuariensis quasi per stadia tria vel quatuor ad honorem praefati protomartyris et beati Thomae construere coepit ecclesiam, felicis recordationis Urbani Papae praedecessoris nostri super hoc indulgentia primitus impetrata. Cuius sibi fuit auctoritate concessum, ut in honorem ipsorum martyrum et aedificare posset ecclesiam, et de personis idoneis ordinare, quibus in ecclesiasticis beneficiis canonice provideret; sic tamen, quod ecclesiae debitis obsequiis et necessariis stipendiis minime fraudarentur. Et licet idem Urbanus adversus dictum B. praedecessorem tuum super demolitione operis suas saepius literas destinasset, quia in eis non faciebat de concessa iam indulgentia mentionem, ei dicebant per rescripta frequentia nullatenus derogatum, quae praeterea proponebant et per falsi suggestionem et veritate tacita impetrata, et id ipsius archiepiscopi notitiam minime devenisse. Unde, si eis non paruerat, de iure non poterat reprehendi. Rescriptum quoque sanctae memoriae Gregorii Papae praedecessoris nostri pro se pariter producebant, qui, quum per literas indulserit generales, ut rescripta, quae a tribus mensibus ante obitum praedicti Urbani praedecessoris sui fuerant impetrata, eandem firmitatem haberent, non obstante obitu mandatoris, quam obtinere, si tunc viveret, debuissent, negotia, quae ipsum archiepiscopum et eius clericos contingebant, sub praemissa noluit generalitate concludi, per quod nimirum rescriptum praedecessoris sui dicebant literis derogatum, quas adversus archiepiscopum direxerat ad instantiam monachorum. Quibus siquidem literis, et etiam bonae memoriae Clementis successoris sui, qui eius in hac parte fuerat imitator, per factam tunc temporis amicabilem compositionem de partium voluntate inter archiepiscopum et monachos memaratos per carissimum in Christo filium nostrum R. Anglorum regem illustrem, et venerabilem fratrem nostrum Walterum Rothomagensem archiepiscopum, et quosdam episcopos et abbates, dicebant penitus derogatum. Quum enim tempore praefati B. Cantuariensis archiepiscopi praemissi rex, archiepiscopus et episcopi et abbates Cantuariam accessissent, in eos fuit tam de constructione ipsius ecclesiae quam institutione prioris et quibusdam aliis quaestionibus a partibus compromissum. Ipsi autem diligenti deliberatione praemissa pariter iudicarunt, quod ipse archiepiscopus rationabiliter aedificaverit ecclesiam memoratam. Ipse tamen pro bono pacis concessit ad praedicti regis instantiam et etiam aliorum, quod canonicorum collegium ad locum transferret alium, quem eligeret competentem. Per hanc ergo compositionem dicti nuncii tui renunciasse dicebant monachos rescriptis praecedentibus a sede apostolica impetratis, quum exinde dictus archiepiscopus loco priore dimisso, ubi aedificare non potuerat sine scandalo monachorum, ad locum de Lamhee per quinquaginta miliaria distantem a civitate Cantuariae, suum propositum transtulisset, ubi et ecclesiam, sicut prius fecerat, aedificare coepit ad honorem martyrum praedictorum, ut sic propter nimiam locorum distantiam nulla remaneret monachis materia conquerendi. Cui postea tu succedens, quod ab ipso minus factum fuerat perficere voluisti, et quod ipsum tibi liceret ex rescripto literarum bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri ostendere nilebantur, qui anno pontificatus sui septimo et extremo ad omnem inter ecclesias Cantuariensem et de Lamhee discordiam sopiendam, et ne canonici de Lamhee facultatem haberent contra cathedralem ecclesiam insurgendi, disponendi de ipsa ecclesia de Lamhee interius et exterius, non obstantibus literis ad venerabilem fratrem nostrum Cicestrensem episcopum et dilectos filios de Waltham et de Radinges abbates obtentis, concessit tibi liberam facultatem. Per has ergo literas praecedentia scripta sua, quae his videbantur adversa, dicebant penitus revocata. Intentionem ergo suam probare dicti tui nuncii satagebant per laudabile propositum Theobaldi et gloriosi Thomae martyris pontificum praemissorum, et per Urbani, Gregorii et Coelestini Romanorum Pontificum indulgentias et rescripta, et praemissam compositionem factam de partium voluntate. Verum praemissis rationibus ex parte monachorum fuit ex ordine taliter obviatum, quod de occultis hominum vuluntatibus, quas sibi tantum Dominus reservavit, qui renes et corda scrutatur, a nobis iudicari non poterat nec debebat, nec ipsi valebant ad talia respondere, quae proponere in iudicio nihil aliud erat, quam de secretis cordium divinare. Sane per indulgentiam Urbani Papae praedecessoris nostri, de qua praemisimus, iuri suo in nullo dicebant penitus derogatum, quia canonica beneficiorum assignatio per eam Cantuariensi archiepiscopo servabatur, qui iuxta constitutionem canonicam sine tractatu et assensu monachorum procedere non valebat, qui nedum quod ipsius facto in hac parte consenserint, verum etiam contradixerint expresse, sicut sequentia docuerunt, et adhuc in eodem proposito perseverant. Eis ergo contradicentibus, superioris fuerat iudicium exspectandum. Idem etiam ea ratione ostendere mitebantur, quia iuxta sanctiones legitimas, si quando alicui conceditur beneficium principale, puta libera factio testamenti, nihil videtur aliud indulgeri, quam ut modo testetur legitimo, et etiam consueto. Ille quoque, qui, ut in loco publico aedificare posset, a principe similiter impetravit, aedificare cum alterius incommodo non valebit, nisi et hoc ipsum a principe postulatum fuerit et concessum. Per sequentes etiam ipsius Urbani literas exsecutorias, quibus opus ipsum maledictum haberi voluit et profanum, asserebant praescriptae indulgentiae derogatum, quae sive coram eodem Urbano fuerit ostensa, proponebant eam penitus abrogatam, quum ea non obstante demolitio ipsius ecclesiae fuerit demandata, sive fuerit praetermissa, sibi debuit imputari, quum iure civili etiam caveatur, quod sub praetextu instrumentorum postea repertorum lites non debeant restaurari. Id ipsum per literas piae recordationis Clementis Papae praedecessoris nostri probare volebant, in cuius praesentia nunciis partium constitutis, quum dictus B. praedecessor tuus opus maledictum et profanum voluisset contumaciter et pertinaciter consummare, ad exemplum Urbani Papae praedecessoris sui praefato archiepiscopo de consilio fratrum districte praecepit, ut quicquid fecerat in ecclesia nominata curaret sine dilatione qualibet demoliri, quod de instituendis canonicis et aliis fuerat perperam attentatum, in irritum penitus revocato, ubi, sive omissa fuerit praemissa indulgentia, vel etiam allegata, eorum non poterat ratione praemissa propositum impedire. Per ipsam vero compositionem, de qua praemisimus, tanquam regio metu violenter extortam, partem suam in nullo gravari posse dicebant. Quum enim dictus Clemens Papa praedecessor noster pro sedanda discordia inter archiepiscopum et monachos Cantuarienses exorta bonae memoriae Iohannem Anagninum tunc temporis tit. sancti Marci presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, postea vero episcopum Praenestinum, in Angliam specialiter destinasset, postquam illuc transfretavit, factum fuit dicto B. Cantuariensi archiepiscopo procurante, quod apud portum Dovoriae contra voluntatem suam per dies plurimos teneretur, quod in gravem ecclesiae Romanae iniuriam redundavit, nec ante permissus fuit Cantuariam proficisci, quam per dictum regem Anglorum, qui eodem tempore cum episcopis suis Cantuariam venerat, in pace, quam fecerunt cum archiepiscopo, monachi vim passi fuerunt, et compulsi sunt omnia sustinere. Quod ideo quum prope positus audisset, et postea praesens apud Cantuariam cognovisset, scripto mandare curavit, ut rei veritus omnibus innotesceret, et quod factum fuerat non generaret praeiudicium iustitiae monachorum, et, si archiepiscopus ipse vel aliquis de successoribus eius scripturam super forma pacis quandoque proferret, sciretur ab omnibus, eam fratribus iam dictae ecclesiae nec consentientibus nec scientibus fuisse confectam, nec sibi exhibitam postulanti, qui ad causam fuerat a summo Pontifice destinatus. Unde vel rem gestam confirmare debuerat, si iustitiae concordaret, vel, si aliter facta fuerat, infirmare. Sic ergo cognoscens intercessisse illi facto violentiam manifestam, auctoritate, qua fungebatur, apostolica statuit, quod nec concordia sic facta valeret, neque compromissio violenter extorta, neque scriptum aliquod sic conceptum, et quod ipsis monachis in posterum praeiudicium non afferret, quum omnia eo praesente ac contradicente fuerint adimpleta, sicut in suis literis patentibus continetur, quas coram nobis fecimus recitari. Post haec, quum bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster omnia, quae per memoratum B. archiepiscopum circa monachos vi vel metu acta fuerant, auctoritate apostolica in irritum revocaret, nominatim ea, quae legato Romanae ecclesiae praesente et contradicente contra mandatum sedis apostolicae facta proponebantur, sicut in authentico eiusdem legati, I. videlicet Anagnini quondam presbyteri cardinalis ob causam ipsam in Angliam destinati, continebantur expressa, viribus carere decrevit, et quaecunque contra ius monachorum vel tenorem privilegiorum apostolicae sedis idem archiepiscopus impetrarat. Insuper statuens, ut nullus hominum quae male gesserat ad consequentiam traheret, nec ea, quae a sede apostolica obtinuerat tacita veritate, iuri monachorum vel privilegiis ullo unquam tempore in aliquo praeiudicium generarent; quemadmodum nobis et fratribus nostris ex ipsorum constitit continentia literarum. Ex ipsa quoque maiore loci distantia sibi asserebant monachi maius praeiudicium generatum, quia, quum in eorum defectum, sicut a tuis nunciis dicebatur, saeculares clerici fuerint evocati, vix possent per eos vicinos Cantuariensis ecclesiae negotia monachis absentibus procurari, quae ipsis procul positis et captata eorum absentia sine monachorum conscientia tractarentur et eis penitus inconsultis, unde Cantuariensis ecclesia dispendium incurreret et iacturam. Sic ergo per hoc nihil eis accessit, eadem contradictionis causa manente. Ultimum quoque rescriptum dicti Coelestini Papae praedecessoris nostri carere viribus asserebant, utpote per suppressionem veritatis surreptum, quoniam in eo nulla fiebat mentio mandatorum, quae ab Urbano Papa et Clemente processerant, nec etiam confirmationis illius, quam ipsemet super cassatione compositionis praedictae concessit; et praesertim, quum rescriptum illud indulsisse dicatur eo tempore, quo eum infirmitas admodum praegravabat. Ad fundandam sane intentionem suam praedictorum Urbani, Clementis et Coelestini Romanorum Pontificum rescripta, nec non et nostrum post illa, iidem monachi producebant, quibus urgentissime mandabatur, ut, quicquid de praefata capella fuerat attentatum, haberetur irritum et inane.] Quum autem quae praemisimus in nostra fratrumque nostrorum praesentia prudenter essent a nunciis allegata: nos, qui tempus accepimus iustitiam iudicandi, volentes illius vestigiis inhaerere, apud quem non est acceptio personarum, cuius locum licet indigni tenemus in terris, et ita via regia prudenter incedere, ut non declinemus ad dextram vel sinistram, praedecessores quoque nostros Urbanum, Clementem et etiam Coelestinum credentes amplius imitandos in illis maxime, quae deliberatione praevia statuerunt, de communi fratrum nostrorum consilio Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus, omni contradictione et excusatione et appellatione cessantibus, infra XXX. dies post receptionem praesentium quicquid aedificatum est in ecclesia de Lamech post novi operis nunciationem, expensis tuis facias penitus demoliri, (eo non obstante, si etiam absens [ab ecclesia tua] exstiteris, quum cautum sit etiam legitima sanctione, ut, si is, cui opus novum fuerat nunciatum, ante remissionem aedificaverit, deinde agere coeperit, ius sibi esse ita aedificatum habere, sibi debeat actio denegari,) reducens prorsus in irritum quicquid de instituendis ibi canonicis et aliis ad ipsam ecclesiam pertinentibus a te vel a praedecessore tuo cognoscitur ordinatum, eorum reditibus ad statum pristinum revocatis, quos ab obligatione praestiti iuramenti, pro eo, quod ibidem instituti fuerunt, auctoritate nostra per te denunciari praecipimus absolutos. Quum enim amodo non teneat principale, quicquid ex eo vel ob id secutum est, sub praemissa districtione decernimus, irritandum, †sicut sancitum est traditione canonica et civili. [Clericos praeterea, qui in capella ipsa post inhibitiones apostolicos divina officia celebrarunt, sicut nos per alia scripta nostra mandavimus, tamdiu habeas pro suspensis, quosque super hoc satisfacerint competenter, et universa, quae in praedictorum monachorum sunt attentata gravamen, exeniorum videlicet et ecclesiarum et aliorum invasione, quae ante appellationem habuerant, non differas dictis monachis resignare; ac de cetero circa statum monasterii contra prohibitionem nostram huius occasione negotii non praesumas aliquid innovere. Si vero (quod non credimus) praeceptum nostrum, sicut praemissum est, vel contempseris vel distuleris adimplere, a pontificali officio ex tunc noveris te suspensum, et pro contemptu mandati apostolici ad nostram venire te volumus praesentiam responsurum. Venerabilibus quoque fratribus nostris Cantuariensis ecclesiae suffraganeis de consilio fratrum nostrorum in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus, quatenus, nisi tu infra praemissum tempus mandatum nostrum duxeris ad effectum, ipsi nullam tibi impendant obedientiam vel reverentiam, quia iustum est, quod ei non obediatur a subditis, qui suo contemnit obedire praelato. Quod si forte nec sic te poterimus ad bonum obedientiae revocare, propter quod malum nunquam committitur, bonum autem debet saepius intermitti, maiorem tibi animadversionem noveris imminere, quum ferro sint abscindenda vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam. Sane super praemissis, in quibus salva conscientia non poteramus alio modo procedere, fraternitatem tuam rogamus nullatenus contristari, quia (teste Deo) non ex indignatione aliqua processerunt, sed quia, quum simus, licet insufficientes, in sede iustitiae constituti, unde iura sua servare tenemur singulis illibata, fraternitati tuae, quam sincerius amplexamur, quum te inter fratres et coepiscopos nostros honorabile membrum et in domo Domini columnam immobilem habeamus, non potuimus sine gravi offensa creatoris deferre. Nec nobis in hac parte potes aliquid imputare, quum secundum traditionem canonicam, quando non nisi peccando alicui consuli potest, tunc aestimare debet homo, quid faciat non habere. In ipsis etiam legibus saecularibus invenitur, ut quae facta laedunt pietatem, aestimationem, verecundiam nostram, et generaliter quae bonis moribus adversantur, nec posse nos facere sit credendum.] Super eo quoque non sufficimus admirari, quod, quum dicta ecclesia iam dudum quasi lapis offensionis fuerit et petra scandali, pro qua nos et praedecessores nostri adversus te tuosque praedecessores ita graviter sumus moti, et viri religiosi pariter et prudentes, monachi Cantuarienses, qui omnia dimiserunt pro Christo, tot laboribus et doloribus, tot timoribus et periculis personas et res non dubitaverunt frequenter exponere, quod procul dubio tam illi quam isti, ut dictum est, non fecissent, nisi cognoscerent praemissa respicere in grave Cantuariensis ecclesiae detrimentum, ut de aliis omittamus, tu saltem pro vitando tam gravi scandalo proximorum ab huiusmodi etiam tibi prohibitis non cessasti, quum sacrae scripturae testimonio debueras didicisse, quod, licet opera illa, quae sine mortali peccato omitti non possunt, non sunt pro vitando scandalo dimittenda, nec ea debeant pro scandalo vitando committi, quae sine mortali peccato committi non possunt: ab his tamen, quae sine mortali peccato committi possunt pariter et dimitti, sit pro scandalo tollendo cessandum, et eis etiam pro vitando scandalo insistendum. Unde Apostolus dicit: “Si scandalizatur frater, non comedam carnes in aeternum,” et Dominus in evangelio contra eos, qui scandali praestant materiam: “Vae,” inquit, “homini illi, per quem scandalum venit; melius est ei, ut suspendatur mola asinaria ad collum eius, et demergatur in profundum.” Et licet maiorum scandalum sit vitandum, vitandum est etiam scandalum pusillorum, iuxta testimonium veritatis, “qui scandalizaverit,” inquit, “unum de pusillis istis minimis, qui in me credunt, etc.” Finis ergo his, quae praemissa sunt, de cetero taliter a te imponatur, quod praeteritae contradictionis rebellio per virtutem sequentis obedientiae valeat non immerito expiari. [Dat. Lat. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. III.
In optione est nunciantis novum opus, an intra tres menses de praeiudicio suo debeat ostendere, et interim cessetur ab opere; an vero recepta cautione de opere demoliendo statim aedificari permittat. H. d. cum sequ.
Honorius III.
Significantibus canonicis sanctae Opportunae Parisiensis innotuit nobis, quod, quum super eo, quod N. Rufus civis Parisiensis in quadam platea ecclesiae suae, infra claustrum ipsorum sita, eis prohibentibus in suum aedificabat praeiudicium et gravamen, deposuerunt coram officiali Parisiensis archidiaconi quaestionem, eis offerentibus in continenti probare praeiudicium et plateam ad suam ecclesiam pertinere, ac petentibus insuper, ut non obstante, quod dictus N. cautionem de demoliendo opere offerebat, aedificium prohiberi. Et quia idem officialis interloquendo decrevit, probationes eorum admittendas esse, ac ab opere interim quiescendum, idem N. ad Senonensem ecclesiam provocavit. Sed quum Senonensis officialis, Nicolai praedicti cognatus, eadem interlocutoria pro suae duntaxat voluntatis arbitrio revocata, decreverit, ad opus sub cautione de demoliendo ipso, non admissis eorum probationibus, procedendum, praedicti canonici nostram audientiam appellarunt, †unde petebant, ut ipsorum probationes recipi, ac prohiberi aedificium mandaremus. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi temere inveneritis attentatum, †super hoc quod iustum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes etc.
CAP. IV.
Summatum est supra capitulo proximo.
Gregorius IX.
Is, cui opus novum te nunciasse proponis, non obstante cautione, quae offertur ab ipso de opere destruendo, si non iure aedificatum exsistat, tenetur te per trium mensium spatium exspectare, iuris tui praeiudicium probare volentem.
TITULUS XXXIII.
DE PRIVILEGIIS ET EXCESSIBUS PRIVILEGIATORUM.
CAP. I.
Episcopalis dignitas non debet tribui, nisi locis insignibus et populosis.
Leo Papa.
Episcopalia gubernacula non nisi maioribus populis et frequentioribus civitatibus praesidere oportet, ne, quod, sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor, cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. [Quod nunc etc. Dat. IV. Id. Aug. 446.]
CAP. II.
Non obstante privilegio fori potest laicus ecclesiae malefactor per ecclesiam puniri.
Gregorius P. Subdiacono.
Sicut in iudiciis laicorum privilegia turbare nolumus, ita eis praeiudicantibus nobis moderata volumus auctoritate resistere. Violentos itaque laicos coercere non contra legem est agere, sed legi facere subsidium. [Quia igitur Deus dedit etc.]
CAP. III.
Religiosi etiam ex empti ecclesias et decimas non debent a laicis recipere, sine consensu dioecesanorum. Hoc dicit usque ad §. Excommunicatos. – §. 1. Excommunicati et interdicti omnino non debent admitti ad divina, etiam per religiosos exemptos. H. d. usque ad §. In ecclesiis. Abbas Siculus. – §. 2. Religiosi etiam exempti in ecclesiis, non pertinentibus ad eos, pleno iure non instituunt nec destituunt inconsultis episcopis; sed rationem exigunt in temporalibus ab institutis. H. d. usque ad §. Quodsi. – §. 3. Hospitalarii et Templarii semel in anno celebrant in ecclesia, posita in loco interdicto; ibi tamen non sepeliuntur corpora mortuorum. H. d. usque ad §. De confratribus. Abbas. – §. 4. Confratres exemptorum, seu ipsorum oblati, qui in totum non se transtulerunt, iudicari possunt ab ordinariis locorum. H. d. usque ad tuo. Abbas Siculus.
Alexander III. in concilio Lateranensi.
Quum et plantare sacram religionem, et plantatam fovere modis omnibus debeamus, nusquam hoc melius exsequimur, quam si nutrire ea, quae recta sunt, et corrigere, quae profectum virtutis impediunt, commissa nobis a Deo auctoritate curemus. Fratrum autem et coepiscoporum nostrorum vehementi conquestione comperimus, quod fratres Templi et Hospitalis, et alii quoque religiosi, indulta sibi ab apostolica sede privilegia excedentes, contra episcopalem auctoritatem multa praesumunt, quae et scandalum faciunt populo Dei et grave pariunt periculum animarum. †Proposuerunt enim, quod ecclesias recipiant de manibus laicorum, excommunicatos et interdictos ad ecclesiastica sacramenta et sepulturam admittant in ecclesiis suis praeter eorum conscientiam, et instituant et amoveant sacerdotes, et fratribus eorum ad eleemosynas quaerendas euntibus, quum indultum sit eis, ut in eorum adventu semel in anno aperiantur ecclesiae atque in eis divina celebrentur officia, plures ex eis, de una sive diversis domibus ad interdictum locum saepius accedentes, indulgentia privilegiorum in celebrandis officiis et sepeliendis mortuis abutuntur, et tunc mortuos apud interdictas ecclesias sepelire praesumunt. Occasione quoque fraternitatum, quas in pluribus locis faciunt, robur episcopalis auctoritatis enervant, dum contra eorum sententiam sub privilegiorum aliquorum obtentu munire cunctos intendunt, qui ad eorum fraternitatem voluerint se conferre. In his autem, quia non tam de maiorum conscientia vel consilio, quam de minorum indiscretione [quorundam] exceditur, et removenda ea, in quibus excedunt, et quae dubitationem faciunt decrevimus declaranda. Ecclesias igitur et decimas de manu laicorum sine consensu episcoporum tam illos quam etiam quoscunque alios religiosos recipere prohibemus, dimissis etiam, quascunque contra tenorem istum aliquo tempore receperunt. §. 1. Excommunicatos quoque et nominatim interdictos tam ab illis quam ab aliis omnibus iuxta episcoporum sententiam statuimus evitandos. §. 2. In ecclesiis vero suis, quae ad eos pleno iure non pertinent, instituendos presbyteros episcopis repraesentent; ut eis quidem de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem. Institutos etiam inconsultis episcopis. non audeant removere. §. 3. Quodsi Templarii vel Hospitalarii ad ecclesiam venerint interdictam, non nisi semel in anno ad ecclesiasticum officium admittantur, nec tunc ibi sepeliantur corpora defunctorum. §. 4. De confratribus autem hoc constituimus, ut, si non se praedictis fratribus omnino reddiderint, sed in proprietatibus suis omnimodo duxerint remanendum, propter hoc ab episcoporum suorum sententia nullatenus eximantur, sed potestatem suam in eos, sicut in alios parochianos suos exerceant, quum pro suis fuerint excessibus corrigendi. Quod autem de praedictis fratribus dictum est, ab aliis quoque religiosis, qui praesumptione sua episcoporum percipiunt iura, et contra canonicas eorum sententias et tenorem privilegiorum nostrorum venire praesumunt, praecipimus observari. Si enim contra institutum hoc venerint, et ecclesiae, in quibus ista praesumpserint, subiaceant interdicto, et quod egerint irritum habeatur et vacuum.
CAP. IV.
Suis privilegiis privandus est qui alienis derogat.
Idem Archiepiscopis et Episcopis, ad quos literae istae pervenerint.
Dilecti filii nostri fratres Hospitalis Hierosolymitani transmissa nobis conquestione monstrarunt, quod vos eis de malefactoribus suis iustitiam facere non vultis, privilegia ipsorum recipere contemnentes, †nec ipsos eleemosynas quaerere in vestris parochiis, aut fratres eorum sepelire aliquatenus permittatis. Quoniam igitur iidem fratres multis sunt libertatibus et privilegiis a Romanis Pontificibus praemuniti, quae ut nostris temporibus infringantur nolumus sustinere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus iam dictis fratribus in his, quae sibi ab ecclesia Romana noscuntur indulta fuisse, nullam prorsus molestiam faciatis, nec ea sibi contradicere vel denegare aliquatenus attentetis. Si enim de vobis in veritate de cetero talia poterimus comperire, Pro certo sciatis, quod nos concessa vobis privilegia decurtabimus, quum nostris et ecclesiae Romanae scriptis authenticis obviare minime timeatis.
CAP. V.
Etiam privilegiati non possunt admittere excommunicatos ad sepulturam, et, si admiserint, debent inde eos eiicere, et, si non fecerint, episcopus supplebit.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec †in beatorum Apostolorum principis sede Domino disponente quanquam immeriti sumus constituti, ut plantare debeamus quae ad virtutum spectant decorem, et evellere et eradicare curemus quae obvia sunt rationi et profectum impediunt salutis. Intelleximus sane, quod Hospitalarii nominatim excommunicatos contra prohibitiones episcoporum ecclesiasticae praesumunt tradere sepulturae, non cogitantes, quam grave sit illis morte communicare, quos, dum viverent, ecclesia a suo sinu pro eorum excessibus segregavit. Unde, quoniam huiusmodi praesumptionem et temeritatem nolumus nec debemus aliquatenus tolerare, frater, tibi per apostolica scripta Mandamus, quatenus Hospitalariis praecipias, ut, si quos in excommunicatione defunctos in coemeteriis ecclesiarum sepelierint, eos extra coemeteria ipsa penitus eiiciant. Quodsi facere noluerint, tu hoc ipsum de his, quos in excommunicatione defunctos esse tibi constiterit, auctoritate nostra remoto appellationis obstaculo exsequaris. [Praeterea de his etc. – Dat. Ferentini X. Kal. April. 1175.]
CAP. VI.
Contra privilegium ecclesiae praescribitur spatio XXX. annorum, hodie vero XL. ut infra eod. Accedentibus.
Idem Abbati et Monachis S. Andreae Cisterciensis ordinis.
Si de terra, quam habetis in parochia canonicorum de Plautio, per XXX. annos eis decimas persolvistis, eas sibi de cetero [et] integre [aliqua] sine molestatione occasione et appellatione postposita persolvatis, et quas noscimini subtraxisse integre restituatis. Licet enim privilegiorum Romanae ecclesiae beneficio fratribus Cisterciensis ordinis indultum fuerit, quod de laboribus suis nullas decimas vel primitias persolvere debeant: de privilegio tamen [a] nobis indulto tanto tempore vobis detrahere voluistis, quum liberum sit unicuique suo iuri renunciare, eoque modo non potestis vos in hac parte tueri. [Sane nisi nos vos et ordinem vestrum adeo diligeremus, etc.]
CAP. VII.
De privilegiis non est iudicandum, nisi eorum tenore inspecto, et secundum continentiam eorum ab omnibus subditis sunt servanda.
Idem Ambianensi Episcopo.
Porro, quamvis Templarii et Hospitalarii multa sint libertatis praerogativa donati, non dubitamus, quin aliam libertatem habeant in locis, in quibus, antequam pervenissent ad eos, fuerant habitatores, quod totum ex inspectione privilegiorum suorum plenius advertere potes, et secundum quod inveneris, ita observes. Sic enim eos volumus privilegiorum suorum servare tenorem, quod eorum metas transgredi minime videantur.
CAP. VIII.
Per solutionem census, quae fit Romanae ecclesiae, non probatur exemptio a iurisdictione episcoporum.
Idem I. apostolicae sedis Legato.
Recepimus literas, quas de ecclesiis censualibus episcopatus venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi direxisti, et ex earum tenore perpendimus, qualiter ad iura nostra servanda vigil exsistas. Ceterum diligentiam tuam volumus non latere, quod, sicut non omnes, qui specialiter beati Petri iuris exsistunt, annuatim apostolicae sedi censum exsolvunt, ita non omnes nostri censuales ab episcoporum subiectione habentur immunes. Inspicienda sunt ergo ipsarum ecclesiarum privilegia, et ipsorum tenor est diligentius attendendus, ut, si fuerit deprehensum, quod ecclesia, quae censum solvit, specialiter B. Petri iuris exsistat, et ad indicium perceptae libertatis census annuus conferatur, non immerito poterit speciali praerogativa gaudere. Si vero ad indicium perceptae protectionis census persolvitur, non ex hoc iuri dioecesani episcopi aliquid videtur esse subtractum. Quum igitur constet, presbyterum S. Petri praefato episcopo obedientiam promisisse in ordinatione sua, sicut in iure confessus asseruit, nolumus, quod eum vel aliquos tuearis, quia sicut iustitias nostras volumus a fratribus et coepiscopis nostris reservari, ita eorum iura nos convenit illibata custodire.
CAP. IX.
Privilegium, uni concessum, non potest ad alium extendi propter identitatem rationis. H. d. et solet quotidie allegari.
Idem.
Sane (Et infra:) Temerarium est et indignum, aliquem sibi sua auctoritate praesumere, quod Romana ecclesia alicui, certa ratione inspecta, singularibus voluit beneficiis indulgere.
CAP. X.
In oratoriis privatis campanae publicae teneri non possunt etiam per religiosos. H. d. et tene menti hunc textum, qui quotidie allegatur et est in usu.
Coelestinus III. Abulensi Episcopo.
Patentibus literis nostris certificari desideras, utrum Templariis, Hospitalariis et aliis, oratoria in domibus suis habentibus, liceat campanas in eis ponere publiceque pulsare. Respondemus autem consultationi tuae quam facis, et dicimus, quod non licet eis hoc agere; quin potius per te per censuram ecclesiasticam appellatione remota coercendi sunt, ut ita sint suo iure contenti, quod iustitiam non impediant aliorum.
CAP. XI.
In tota provincia exhortationis officio privantur Hospitalarii, qui mittunt pro eleemosynis cruce falso signatos, et, si missi sunt laici, excommunicantur; si sunt clerici, ab officio et beneficio suspenduntur. Et eadem suspensione puniuntur qui ante reconciliationem in polluta ecclesia celebrant; et suspensi per episcopos exemptos absolvi non possunt; et fratres privilegiatorum, qui ad eos se omnino non transferunt, privilegiati non sunt.
Innocentius III. Archiepiscopo Lugdunensi.
Tuarum nos tenor edocuit literarum, quod fratres Hospitalis sancti Ioannis laicos et illiteratos mittunt pro eleemosynis colligendis, †quas populus ex devotione pro sustentatione pauperum praefato loco mittere consuevit. Quia vero non sufficiunt per se loca omnia circumire, sibi clericos, sacerdotes, laicos etiam rudes, non religiosos, sed in nequitiis exercitatos assumunt, eorum pectoribus crucis characterem imponentes. Quumque gulae et ebrietati deserviant, se valde inhonestos in aliis ostendentes, clerum et populum graviter scandalizant, quum ipsi laici prioratuum fungantur officiis, et tam clericis quam sacerdotibus praeponantur, et non solum episcopis inobedientes exsistunt, verum etiam quasdam immunitates, tanquam ab apostolica sede sibi indultas, praesumunt sibi temere vindicare. Quum enim in quadam ecclesia baptismali, eis a praedecessore tuo collata, quidam eorum, nuper percutiens vicarium sacerdotem, ipsam ecclesiam sanguinis effusione foedasset, usque ad reconciliationem divina ibidem interdixisti officia celebrari; sed nihilominus ipsi in ea divina officia celebrarunt. Sacerdotes insuper, undecunque venientes ad eos, de quorum etiam conversatione et ordinatione nulla certitudo prorsus habetur, ad divinum officium sibi celebrandum recipiunt, episcoporum assensu minime requisito. Alios vero presbyteros ab officio suspensos per episcopos suos pro suorum exigentia meritorum, iidem, quum sint laici, ad divina officia restituunt exsequenda. Quosdam praeterea, qui cum uxoribus suis in domibus propriis commorantur, eo, quod eis de suis aliquid conferunt annuatim, ita emancipare contendunt, ut aliquibus secundum legem terrae de sibi obiectis respondere minime teneantur. Verum, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quos clericos, seu sacerdotes aut laicos a dictis fratribus pro colligendis eleemosynis cruce falso signatos inveneris, his, a quibus ipsos missos esse constiterit, per totam provinciam tuam nostra fretus auctoritate exhortationis huiusmodi officium interdicas, missos etiam, si laici fuerint, excommunicationis mucrone percellas, si clerici vel presbyteri fuerint, ab officio beneficioque suspendas, nullo prorsus privilegii beneficio vel appellationis remedio praevalente. Eos vero, quos in praedicta ecclesia, lege tibi dioecesana subiecta, post interdictum tuum divina celebrare cognoveris, eadem poena suspensionis involvens, in ea, donec reconciliata fuerit, quemadmodum sacros praecipiunt instituta, officia non permittas celebrari divina; presbyteros etiam, suspensos ab episcopis suis, et per praedictos fratres ad officia sua temere restitutos, in eandem sententiam suspensionis nostra fretus auctoritate reducas. Illos vero, quos ad respondendum aliis secundum legem terrae pro praemissa causa asserunt non teneri, nolumus excusari, quin eos ad respondendum sublato appelationis impedimento compellas. [Dat. Lat. V. Id. Dec. 1198.]
CAP. XII.
Contenta in instrumento perdito probari possunt per testes, qui illud perlegerunt, si deponunt de tenore, et quod erat sine vitio. H. d. et non est alibi casus ita clarus.
Idem Abbati et Conventui S. Petri Eugubini.
Quum olim essemus apud Perusiam constituti, et tu, fili abbas, privilegium bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri nobis humiliter praesentans, postulaveris innovari: propter contradictionem venerabilis fratris nostri Marci Eugubini episcopi, qui tunc temporis supervenit, asserentis hoc in suum praeiudicium redundare, non fuit effectui mancipatum. †[Quumque alter vestrum de altero in nostro auditorio quereretur, venerabili fratri nostro Assisinati episcopo causam sub ea forma commisimus audiendam, ut vos et iam dictum episcopum curaret ad concordiam revocare; alioquin audiret utrinque proposita, et omnia in scriptis redigens, nobis processum negotii fideliter reseraret. Qui quum indulta vobis a sede apostolica privilegia inspexisset, intellecto, quod monasterium vestrum ad Romanam ecclesiam specialiter pertineret, in causa non duxit ulterius, sicut accepimus, procedendum. Consequenter vero ad venerabilem fratrem nostrum Callensem episcopum et dilectum filium Ar. abbatem sanctae Mariae Vallis pontis ad postulationem praefati episcopi Eugubini literae nostrae fuerunt super mutuis quaestionibus destinatae. Sed quia pendente iudicio Iohannes monachus privilegia, chartas alias et thesaurum monasterii vestri rapuit, te, abbas, ad nostram oportuit praesentiam iterum laborare, ubi literas impetrasti, quod per excommunicationis sententiam, qui de amissione privilegii scirent aliquid, cogerentur dicere veritatem. Sed quoniam neque sic amissa potuisti privilegia reperire, ad nos denuo es reversus.] Te igitur cum testibus tuis et praefati episcopi Eugubini procuratoribus in nostra praesentia constitutis, dilecto filio nostro B. basilicae XII. Apostolorum presbytero cardinali dedimus in mandatis, ut super amissione ac tenore privilegiorum testes reciperet diligenter, quos duceres producendos, qui mandati nostri diligens exsecutor praesentibus praefatis procuratoribus fideliter redegit in scriptis depositiones X. testium iuratorum, quorum depositionibus publicatis iam dicti procuratores ad producendos testes episcopi, per quos inductos a parte adversa repellerent, inducias postularunt; quas praefixo termino peremptorio sub eo tenore illis duximus concedendas, ut apud sedem apostolicam probarent quae vellent, ubi onus probationis pars altera subiisset. (Et infra:) Nos vero, tam per depositiones testium quam per assertiones quorundam fratrum nostrorum liquido cognoscentes, talem dicti privilegii fuisse tenorem, quod videlicet coenobium vestrum nullo mediante ad Romanam ecclesiam pertineret, et quod non liceret alicui episcopo eidem monasterio et eius ecclesiis excommunicationem indicere, ut fratres, illic Domino servientes, ab omnium potestate liberi, Romanae ecclesiae libertatis gratia potirentur, et quod nulla in eis mentio dioecesani episcopi habebatur, illud etiam nihilominus attendentes, quod, sicut ex dictis quorundam testium intelleximus evidenter, et plerique de nostris fratribus, tempore illo praesentibus, recolebant, quum tu, fili abbas, tempore bonae memoriae Coelestini praedecessoris nostri ad ipsius praesentiam accessisses, ipse, inspectis ecclesiae tuae privilegiis, te, licet excommunicatus ab Eugubino episcopo dicereris, tanquam non ligatum admisit ad osculum, quod praesumitur non fecisse, nisi monasterium vestrum cognovisset ad Romanam ecclesiam specialiter pertinere, de communi fratrum nostrorum consilio pronunciandum decernimus, privilegium illud bonae memoriae Lucii Papae [praedecessoris nostri] quod sine reprehensione bullae, chartae vel literae apparebat, quando fuit nobis ostensum, illius fuisse tenoris, cuius per depositiones testium et assertiones fratrum nostrorum noscitur exstitisse. [Decernimus ergo etc. Dat. Lat. II. Kal. Iun. 1199.]
CAP. XIII.
Innovatio privilegiorum novum ius non tribuit, sed antiquum conservat. H. d. quoad titulum.
Idem Cathalanensi Electo et Abbati trium Fontium.
Ex parte abbatissae ac sororum Iotrensis ecclesiae nostris exstitit auribus intimatum, quod venerabilis frater noster Meldensis episcopus commissionis occasione cuiusdam, per literas ad iudices delegatos obtentae, in qua nulla mentio habebatur de ipsarum privilegiis, quae illas et earum ecclesias, clerum et populum Iotrensem ad apostolicam sedem nullo mediante spectare declarant, quorum ipse non erat ignarus, eas incepit graviter molestare, obedientiam ab ipsis ac a clero et populo Iotrensi, qui secundum privilegia sedis apostolicae gaudent consimili libertate, subiectionem omnimodam impendendam sibi requirendo. †[Unde, quum ab eisdem iudicibus citarentur, ipsae non contestando litem, sed excipiendo potius contra eos, nos sibi specialem in iudicio dominum esse dixerunt, et se nullam obedientiam episcopo Meldensi debere, quia, quum venerabilis frater noster O. Hostiensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, earum privilegiis diligenter inspectis, cognoverit monasterium earum ad ius et proprietatem sedis apostolicae pertinere, ipsi abbatissae, quae tunc temporis noviter erat electa, vice nostra munus benedictionis impendit, et obedientiam nobis et ecclesiae Romanae fecit ab ea specialiter repromitti, requirens ab ea propter hoc et accipiens sacramentum.] Verum, quum iudices et assessores eorum ipsas valde gravarent [in eo, quod negarent dilationem eiusdem ad exhibenda privilegia libertatis, quum procuratores earum illis iuramentum offerrent, se tunc privilegia non habere, nec procuratum dolo fuisse, quominus eadem ad eorum praesentiam detulissent, et ipsi eis breves inducias dare nollent,] ad appellationis beneficium convolarunt, †[contra iudices excipientes eosdem, tum quia eos asserebant esse suspectos, et praesertim ipsum Parisiensem episcopum, qui contra dilectum filium abbatem S. Genovefae consimilem causam habebat, et ideo ipsum credebant aliam sententiam nolle dare, quam vellet ab alio pro se dari, tum quia, quum absque coniudice suo voluisset prius interlocutoriam promulgare, procuratoribus abbatissae dicentibus, se velle coniudicem eius esse praesentem, responderat illis, eum in nullo profecturum eisdem, quia, quum ille veniret, nihil faceret, nisi quod vellet et ipse; tum quia illis postmodum rationabiles inducias denegabant; tum quia occasione literarum illarum non debeant in causa procedere pro eo, quod Meldensis episcopus per literas illas obedientiam debitam, quam abbatissa soli Pontifici Romano tenetur impendere, ab ipsa, clero et populo Iotrensibus sibi requirebat impendi, quum per privilegia ecclesiae Romanae constaret, illi eos in aliquo non teneri, et de privilegiis suis nulla in eisdem literis mentio haberetur.] Sed iudices ipsi, appellationi non deferentes, nec fragilitati sexus compatientes earum, in abbatissam excommunicationis, et in clerum et in populum Iotrensem interdicti sententias protulerunt. Sane, quum nuncii Iotrensis ecclesiae praedicta et alia multa in nostra praesentia retulissent, quibus eas et suos contra libertatem, eis conocessam, gravatos aiebant, privilegium nobis apostolicum ostenderunt, per quod ecclesiam Iotrensem constabat ad Romanam ecclesiam specialiter pertinere. Nos autem, eosdem nuncios propter appellationem praedictam diutius detinentes, quia tandem nullus apparuit idoneus responsalis, qui partem defensaret adversam, licet postmodum quidam simplex nuncius super hoc nobis praedictorum Parisiensis episcopi et Latiniacensis abbatis literas praesentasset: privilegium apostolicae sedis ecclesiae Iotrensi concessum duximus innovandum, ita tamen, ut per innovationem ipsius eidem ecclesiae non plus iuris accrescat, quam per privilegia praedecessorum nostrorum abtinuit, quum per hoc non novum ei concedere, sed antiquum ius conservare velimus. [Quia vero etc. Dat. Lat. IV. Id. Ian. Ao. V. 1203.]
CAP. XIV.
Ecclesia, utens duplici privilegio exemptionis, licet succumbat ex uno potest nihilominus ex alio se iuvare et obtinere; nec tenetur exemptus promittere obedientiam dioecesano; vigore tamen exemptionis non potest sine licentia dioecesani ecclesiam construere in loco non exempto; et, si exemptus de facto in loco non exempto construit ecclesiam, cedit iuri episcopi.
Idem Colubriensi Episcopo.
Quum olim ad apostolicam sedem accessisses, et propter quaestiones, quas adversus dilectos filios priorem et canonicos monasterii sanctae Crucis habebas, pro quibus ad audientiam nostram fuerat appellatum, moram feceris longiorem: quia pro parte altera nullus comparuit responsalis, eisdem certum terminum duximus praefigendum, in quo venirent vel mitterent super privilegiis omnibus et libertatibus, quae a Romanis Pontificibus vel ab M. quondam Colubriensi episcopo se habere dicebant, et super aliis quaestionibus, adversus eos a Colubriensi ecclesia intentatis, diffinitivam sententiam recepturi. †Ut autem veritas facilius appareret, authentica et originalia cum bullis suis nobis usque ad eundem terminum sub eadem districtione praecepimus exhiberi; Interim autem utrique parti liceret coram dilectis filiis tuis de Alcobacia et de Serra abbatibus, et F. Menende monacho Alcobaciae, quibus sub certa forma causa prius fuerat delegata, et testes utrinque producti, proponere ac probare, si quid aliud proponendum duceret ac probandum. †[Praedictum autem terminum eis peremptorium curavimus assignare, ad quem si venire vel mittere forte contemnerent, nos nihilominus, quantum possemus de iure in eodem negotio procedere curaremus. Eisdem quoque iudicibus dedimus in mandatis, ut, si de partium voluntate procederent, receptis aliis testibus, si quos super privilegiis, libertatibus et aliis articulis, ducerent producendos, usque ad definitivam sententiam producentes, gesta omnia sub sigillis suis ad sedem apostolicam destinarent. Quumque postmodum ad sedem apostolicam accessisses, supervenerunt duo canonici S. Crucis, qui nec litteras habebant de rato, nec procuratores ad hanc causam fuerant destinati. Unde, nos, partem S. Crucis contumacem reputantes, ut erat, utpote quae non idoneos responsales ad causam, sed ad nos qualesquales nuntios destinarant, attestationes receptas a iudicibus delegatis iussimus aperiri, ut tandem, si nobis de meritis causae liqueret, sententiam proferremus. Verum, tu, animum carissimi in Christo filii nostri …. Portugallensis regis illustris, qui contra te fuerat ex hoc motus, placatum reddere tibi volens, convenisti cum praedictis canonicis in hac forma, ut videlicet venerabili fratri nostro … Zamorensi episcopo, et dilectis filiis … Zamorensi et Auriensi decanis, tam super principali quam incidenti sublato appellationis obstaculo, causa committeretur eadem terminanda, sic tamen, ut pars Sanctae Crucis infra quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum, super articulis illis, in quibus tu in eius absentia produxeras testes tuos, instrumenta producere posset et testes. Aliter autem, non liceret eisdem attestationes calumniari receptas vel excipere, quasi fuisset in hac causa, lite non contestata processum. Nos ergo, dictis episcopo et decanis praecipiendo dedimus in mandatis, ut si pars Sanctae Crucis ratum vellet habere quod a dictis canonicis erat actum, receptis testibus et instrumentis ipsius super capitulis supradictis, si tamen infra quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum ea ducerent exhibenda, et tuis attestationibus publicatis secundum formam praedictam, in causam procederent, et eam, appellatione postposita, sine debito terminarent. Quod si forsan ratum nollent habere quod a praedictis canonicis erat actum quum eorum contumacia non intelligeretur purgata, sed aucta, in eos tanquam in contumaces procederent et receptis attestationibus diligenter inspectis, cautam ipsam, appellatione remota, deciderent, et sententiam quam ferrent exsecutioni mandarent. Quia vero causa haec extra regnum erat Portugallense tractanda, partibus primo competentem terminum sub edicto curarent peremptorio assignare, ne propter remotionem locorum et distantiam personarum laborare diutius cogereris. Quod si partem S. Crucis per alios citare non possent, canonicos eius in regno Legionensi manentes, ad citationis ei literas praesentandas, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellere procurarent; nullis literis veritati et iustitiae praeiudicantibus, si quae apparerent a sede apostolica impetratae. Quod si non omnes iis exsequendis interesse valerent, episcopus nihilominus exsequeretur ea cum altero aliorum. Patribus ad certum terminum convocatis, et convenientibus ad eundem, praedicti episcopus et decanus Zamorenses, quoniam Auriensis decanus non poterat interesse, a priore S. Crucis quaerere curaverunt, an ratum haberet quod fuerat a canonicis suis actum; quibus fuit ex ipsius parte responsum, quod locus interrogationi non erat, quum paratus esset in continenti probare, rescriptum nostrum per precum mendacia impetratum. Nam, quum Colimbrensis decanus ad praedictos de Seira abbatem et dilectum filium P. Froildiz, monachum Alcobatiae, contra monasterium Sanctae Crucis undecim commissionum literis reportasset, licet pars ecclesiae Sanctae Crucis primo inducias obtinuerit postulatas, quia secundo tamen non potuit pro singulis commissionibus singulas inducias obtinere, quamvis appellatio esset literis nostris inhibita, propter hoc tamen ad nostram audientiam appellavit. Tandem vero, pars ipsa et Colimbriensis decanus in praedictum regem Portugallensem … de Costa, et … de Rimaran. priores, et praedictos iudices compromittere curaverunt, duobus cautis pene nomine obligatis utrinque; sicque prior appellationi renuntiavit cum assensu suorum literis nostris renuntiante decano. Utrinque praeterea duodecim canonici iuraverunt super toto negotio perhibere testimonium veritati. Receptis igitur testibus et depositionibus eorum redactis in scriptum, rex noluit interesse, sed commisit praedictis … de Costa et de Rimaranes prioribus vices suas et proposuit partibus ut per Romanam ecclesiam vel per alios prosequerentur ius suum, quoniam ad eum causa huiusmodi non spectabat. Tu vero, coram praedictis episcopo et decano Zamorensibus proponebas, nec renuntiationem Colimbriensis decani, qui non ad renuntiandum sed agendum potius datus fuerat procurator, nec compromissum etiam tenuisse, tum quia iudices esse arbitri non debebant, tum quoniam de rebus ecclesiasticis fuerat in laicum compromissum, tum etiam quia idem sibi alios subrogavit, quum de hoc in compromissione tractatum penitus non fuisset. Verum, pars S. Crucis proposuit ex adverso, quod tenuerat compromissum, quia nos pronuntiasse posse agi de ipsius poena dicebat, adiiciens ratam te renuntiationem habuisse decani, et quod, hoc suppresso, praedictas literas impetratas, quas non potuisses aliquatenus obtinere, si super hoc nobis exposuisses plenius veritatem. Et licet pars eadem quatuor testes induxerit, qui simpliciter et absolute dixerunt, ratum te habuisse quod factum fuerat a decano, sex tamen testes, quos tu induxeras, deponere curaverunt huixismodi rati habitionem te non simpliciter sed conditionaliter expressisse si videlicet secundum attestationes confectas negotium finiretur. Ceterum, Ioannes Caesar, canonicus Sanctae Crucis, fuerat testis inductus, et Michael Petri et alii, quos tu induxeras, deposuere, iurati, quod nos omnem huius negotii veritatem feceramus per primos iudices delegatos inquiri, et ad nos universa referri, sicque pronuntiaveramus, omnibus diligenter inspectis, non impediri tuum propositum per obiecta. Idem quoque Ioannes, et Michael Petri, utrum renuntiationem decani ratum habueris requisiti, dixerunt, se de hoc penitus nihil scire; sed contra hos fuit ex parte Sanctae Crucis obiectum, eos sibi contrarios exstitisse, quum prius dixissent se nobis totam veritatem negotii retulisse ac secundo quod de rati habitione, quae erat quasi praecipua pars huius negotii, non fecerant mentionem. Tu vero dicebas, quod testi, quem pars Sanctae Crucis induxerat, credendum erat merito contra eam. Iudices igitur, attendentes in litieris nostris appellationem fuisse prohibitam, nec exstitisse conditionem, sub qua ratum habere te dixeras, quod factum fuerat a decano, et quod nos inspecta totius negotii veritate, pronunciaveramus, causam tuam non debere per ea, quae canonici Sanctae Crucis obiecerant, impediri, considerantes etiam, quod pars Sanctae Crucis praedictum Ioannem, quem ipsa produxerat, et qui iudices ipsos super iis, quae coram nobis acta fuerant, instruebat, plenius reprobasset, interlocuti sunt de prudenti concilio, processum negotii, quod eis fuerat delegatum, impediri de iure non posse occasione oppositae falsitatis. Deinde, quum vellent in principali procedere, prior Sanctae Crucis multiplices recusationum causas opposuit, quas quia iudices frivolas reputantes admittere noluerunt, prior, omni causae suae defensione neglecta, se contumaciter absentavit; sed et nos recusationes praedictas ea postmodum ratione invalidas reputavimus, quod contumacia partis Sanctae Crucis non fuit diminuta sed aucta.] Iudices autem sufficienter actum esse de causa credentes, attestationibus et rationibus utriusque partis diligenter inspectis, monasterium sanctae Crucis in expensis, quas per quadriennium occasione huiusmodi negotii iuraveras te fecisse, et quae quinquaginta marcarum auri summam attingunt, tibi de prudentum concilio damnarunt, infirmantes sua sententia libertatem, quam dictus M. Colubriensis episcopus in enorme detrimentum Colubriensis ecclesiae contulerat monasterio S. Crucis, canonicorum assensu per praeconem episcopi et portarium regis extorto. Praeterea, quia idem M. praedecessor tuus fuerat canonicus regularis, et duo millia Marabatinorum, quae acquisierat in episcopum iam promotus, monasterio dederat memorato, [monasterium] ipsum ad restitutionem eorum iudices condemnarunt. Insuper tam decimas quam ecclesiae omnes, quas de manu regis vel aliorum, laicorum sive clericorum, monasterium praeter episcopi Colubriensis assensum receperat, et quas in Latren. vel aliis locis, in attestationibus comprehensis, propria auctoritate fundarat, [scilicet capellam Sancti Ioannis in suburbio Colimbriensi constructam, ecclesiam de Toaveiro de Laurizal, de Mira, de Sorenes, Sancti Facundi, Heremidam Sancti Martini de Agoacla, ecclesiam de Mortedi, de Travancha, Sanctae Marinae in Sena, Sancti Romani cum utroque iure, ecclesiam Sancti Sebastiani, et omnes ecclesias in castro Seirene et terminis eius fundatas, hereditates quoque in attestationibus comprehensas proprietatis iure, videlicet hereditates de Lavaes cum ecclesia sua de Buarchos, de Cassaira, de Eimedi, de Sancto Verissimo, de Cabima,] quia pars sanctae Crucis nec praescriptione, nec defensione alia probationibus contra se factis obstiterat, iudicarunt in ius Colubriensis ecclesiae cum fructibus medii temporis revocari, †[duo corpora mortuorum, qui excommunicati decesserant, de coemeterio monasterii extumulari mandantes, et a monasterio penitus amoveri. Decreverunt etiam partes parochiarum Sancti Iacobi, et S. Iustae, quae de mandato regio praeter auctoritatem ecclesiae divisae fuerant et capellae Sancti Ioannis adiectae, ad statum integritatis primae reduci, et capellam Sancti Ioannis quantum ad ius parochiale pertinet Colimbriensis ecclesiae iurisdictioni supponi, partem de bonis decedentium, secundum terrae consuetudinem, ecclesiis illis restituendam esse censentes, a quibus viventes ecclesiastica perceperunt sacramenta. Iudicarunt insuper vineam, quam quondam Dominicus Rozocida in praestimonio ab ecclesia Colimbriensi tenuerat, et contulerat monasterio Sanctae Crucis, ad ius Colimbriensis ecclesiae revocari, ipsamque Colimbriensem ecclesiam ad ius possessionis restitui, ad quam, sicut fuerat testibus comprobatum, singulis diebus Dominicis ire consueverant canonici Sanctae Crucis, similiter decernentes, ut pro domibus Portae Novae, in quibus olim parochiale ius ecclesia Colimbriensis habebat, monasterium Sanctae Crucis tantumdem iuris loco alio competenti, quantum in praedictis domibus ecclesia Colimbriensis amiserat, recompenset. Verum, ecclesiam de Quiaios, quam praedictus M. Colimbriensis episcopus, de canonicorum suorum assensu concesserat monasterio Sanctae Crucis, monasterio ipsi adiudicare curarunt. Partem de Pavea villa, licet nomine Colimbriensis ecclesiae de pecunia M. quondam prioris ipsius, empta fuerit, et postmodum eidem testamento relicta, quia tu tamen, quum ipsam possideret, monasterium occupasti, salvo iure proprietatis Colimbriensis ecclesiae, monasterio restitui decernentes, reliquam vero partem villae ipsius, quam Pelagius F. olim contulerat monasterio S. Crucis, adiudicantes ipsi monasterio pleno iure; praeterea, tres casales in Sancto Ioannino, salva quaestione proprietatis ecclesiae Colimbriensis, monasterio restitui censuerant ipsum a petitione duodecimae modiorum frumenti, quos petiveras, absolventes.] Tandem vero, quum tu et pars altera propter hoc ad sedem apostolicam venissetis, procurator monasterii sanctae Crucis proposuit, sententiam non valere nec tenere. Quodsi alias etiam sententia memorata teneret, quia tamen monasterium fuit indefensum, sicut ipsi iudices per suas literas protestarunt, nec exhibita fuerant coram eis privilegia libertatis, ne delictum personae in damnum ecclesiae redundaret, debebat ad exhibitionem privilegiorum suorum admitti, quod sibi concedi de solita benignitate sedis apostolicae postulavit. Nos igitur attendentes, quod eadem privilegia non solummodo pro libertate monasterii faciebant, sed etiam exprimebant ius nostrum et ecclesiae Romanae iustitiam tuebantur, ne in nos monasterii laesio redundaret, ad privilegia exhibenda partem eius de gratia duximus admittendam. †Ut autem plenius de processu iudicum possemus intelligere veritatem: gesta omnia, sicut acta fuerant coram nobis, utrimque nobis iussimus exhiberi. [Proposuit igitur monasterii procurator, quod praedictus M. Colimbriensis episcopus, monasterio Sanctae Crucis cum parochiis, parochianis et confratribus suis, ab omni episcopali iure et exactione plenam concesserat libertatem et concessionem suam in scriptis redegerat, et Colimbriensium canonicorum, quoniam in hoc assensum praestiterant, subscriptionibus roborarat. Quod si huiusmodi concessio per se forsan fuisset invalida per confirmationem tamen felicis recordationis A. papae, praedecessoris nostri, qui eam per privilegium suum usque adeo ex certa scientia confirmarat, ut non solum tenorem eius expresserit, sed usus fuerit verbis eius, robur sortita fuerat perpetuae firmitatis, quum Coelestinus eum super hoc postmodum fuerit imitatus, et concessionem illam, sicut ille confirmaverat, confirmavit. Verum, ad hoc fuit ex tua parte responsum, quod praedicta concessio non tenebat, tum quia dictus episcopus non potuerat ecclesiam suam tam enormiter cum effectu gravare, tum quia canonicorum assensus per fraudes eius, qui, ut eos ad consensum suum facilius traheret, asserebat monasterium semper liberum exstitisse, subreptus fuerat, et per potentiam tam eius quam regis extortus quum portarius regis proscriptionem rerum, et episcopi praeco exsilium canonicis minaretur. Insuper, non plene poterat de concessionis illius tenore constare, nec erat illi scripto credendum, quod pars monasterii praesentabat, quum, iuxta quod deposuerant quidam testes, pagina concessionis illius, quam Michael fecerat, in aliquot lineis fuisset abrasa, et singuli canonicorum, qui subscripserant manu propria subscripsissent; in scripto autem quod fuerat nobis exhibitum, nulla rasura penitus appareret, et universae subscriptiones eadem essent manu conscriptae. Nec nocebat quod praedictus Alexander, praedecessor noster, concessionem huiusmodi confirmarat, ut usus fuerat verbis eius, quoniam, etsi verborum conscius fuerit, erat tamen factorum ignarus, utpote qui non noverat extortum fuisse canonicorum assensum, et concessionem eiusdem paginam variatam. Ceterum, pars altera replicavit, quod si nec concessio huiusmodi nec confirmatio tenuisset, poterat tamen per privilegia de vera et vetere monasterii libertate constare, quum bonae memoriae Innocentius papa praedecessor noster illud in B. Petri tutelam protectionemque susceperit, et, quum illud exprimit censuale subiungat: ad iudicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis, duos bizantios annis singulis nobis nostrisque succesoribus persolvat. Hoc autem felicis recordationis Lucius, Eugenius et Adrianus suis privilegiis expresserunt, licet Lucii et Eugenii nobis non fuerint authentica praesentata. Contra hoc autem, tu frater episcope, proponebas, quod dicti praedecessores nostri nullam penitus praedicto monasterio concesserant libertatem, sed illud tantum sub protectione receperant, de libertate non habita mentione, nisi ubi dicitur: ad indicium autem perceptae huius a sede apostolica libertatis; quod ecclesiae tuae nocere non poterat, si subtiliter pensaretur. Quum enim hoc pronomen “huius” ibi ad oculum nihil demonstret, sed ad intellectum potius demonstrationem facere dignoscatur, ne peregrinus sit penitus intellectus, si a superioribus non formetur, videtur pronomen ipsum demonstrationem quasi facere relativam, ac protectionem et confirmationem, de quibus in parte superiori fit mentio, nominet libertatem, quamvis libertas quaedam cum confirmatione pariter conferatur, ut videlicet, iuxta praedicti Alexandri sententiam, praeter auctoritatem apostolicae sedis super illis non possit aliquis conveniri, quae ipsi fuerint per sedem apostolicam confirmata, sicque quod in privilegio legitur, intelligi possit de huiusmodi libertate. Quod autem is debebat esse sensus, ex privilegiis ipsis patet, quum et Innocentius dioecesani episcopi reverentiam exprimat esse salvam, et Lucius et Eugenius post protectionem indultam et confirmationem quarundam ecclesiarum expressam, ius suum episcopo dioecesano conservent. Porro, pars altera proposuit ex adverso, quod si praedictus Innocentius “protectionem” nominare voluisset peregrino vocabulo “libertatem,” ubi “libertatis” posuit, “protectionis” ponere potuisset. Nec nocet quod de pronomine demonstrativo proponitur, quum antiquitus illas duntaxat ecclesias in specialem protectionem, propriamque tutelam apostolica sedes reciperet, quas speciales et proprias reputabat. Unde, quum tam per primum capitulum, ubi monasterium in B. Petri tutela protectioneque suscipitur, quam per quaedam alia quae sequuntur, libertas monasterio ipsi noscatur indulta, libertatem ipsam, intellectam melius, quam expressam, ad intellectum pronomen demonstrativum ostendit. Absit enim, ut apostolica sedes voluisse monasterium circumvenire credatur, ut censum ab eo sub nomine libertatis reciperet, et libertatem ei vel nullam, vel semiplenam, ut est ex adverso propositum, indulgeret. Nec obest, sed prodest potius, quod saepedictus Innocentius dioecesani episcopi reverentiam voluit esse salvam, quum ex eo quod expresse ipsi reverentiam reservavit, intelligatur, cetera denegasse. In hoc autem reverentiam ei voluit exhiberi, ut sicut successores illius Romani pontifices, quod obscure dictum fuerat, interpretari volentes, in suis privilegiis expresserunt, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, et quaedam alia in privilegiis eisdem expressa, canonici S. Crucis ab episcopo dioecesano suscipiant, si catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis, et absque ulla pravitate voluerit exhibere. Nec nocet similiter, si Lucius et Eugenius, connumeratis quibusdam ecclesiis, ius dioecesani episcopi dixerint esse salvum, quum hoc non intellexerint de capite, sed de membris, sicut et Adrianus dioecesanis episcopis canonicam iustitiam reservavit, quod intelligi de capite non valeret, quum constet nullam ecclesiarum plures episcopos dioecesanos habere. Alexander autem, et successores ipsius, ut penitus super hoc dubitationis scrupulum amoverent, non fecerunt, nisi de auctoritate sedis apostolicae, mentionem. Ceterum, si nec tot, et tanta sufficerent, sola praescriptio Sanctae Crucis ecclesiam tuebatur. Nos igitur, iis et aliis auditis et intellectis quae fuerunt hinc inde proposita,] Distinguentes itaque inter libertatem, per praedictum episcopum ecclesiae ipsi concessam, et libertatem, quam ei longe ante tempus ipsius episcopi apostolica sedes indulsit, sicut patet ex privilegiis ante dictis, quia nobis constitit evidenter, extortum fuisse in episcopi concessione canonicorum assensum, et concessionis paginam in aliquot lineis habuisse rasuras, et subscriptiones singulas fuisse singulis subscribentium manibus adnotatas, scriptum autem, quod nobis exhibitum fuerat, nec rasuram praetendere, nec esse variis subscriptionum manibus variatum, sed a primo ad ultimum eadem potius manu conscriptum, libertatem, ab ipso episcopo concessam per extorsionem, irritam decernimus et inanem, super hoc sententiam delegatorum iudicum confirmantes. Quia vero evidenter agnovimus ex privilegiis, ante dictos praedecessores nostros ecclesiae sanctae Crucis libertatis privilegium indulsisse, et quod in ea possessione tamdiu fuerat libertatis, quod aliis etiam cessantibus praescripsisset: libertatem ei a praedecessoribus nostris indultam auctoritate apostolica confirmamus, tibi super hoc silentium imponentes. Super hoc autem in nullo sententiae delegatorum iudicum derogamus, quum ipsi de hac non cognoverint libertate. †[Post haec vero, procurator ecclesiae Sanctae Crucis proposuit coram nobis, quod quum inclytae recordationis … dux Portugallensis, universas ecclesias, quae vel fundatae iam erant, vel fundandae in posterum in castro Leiren, ac eius territorio, et universa iura ecclesiastica eidem ecclesiae concessisset, confecto super hoc publico instrumento, quod ipse dicebat usitato terrae vocabulo testamentum, et tam Bracarensis archiepiscopus, metropolitanus provinciae, quam Colimbriensis episcopus, concessioni huiusmodi subscripsisset, delegati iudices, non inspectis privilegiis S. Crucis, licet super eisdem ecclesiis eis causa non fuerit specialiter delegata, contra ecclesiam S. Crucis nunquam sententiam protulerunt. Et licet Colimbriensis episcopus, ut dioecesanus subscripserit concessioni praedictae, quia Ulixbonensem civitatem, ad cuius dioecesim pertinere noscuntur, detinebant tunc temporis Saraceni, ea tamen per industriam ducis ipsius reddita quondam Christianis, Ulixbonensis episcopus, velut verus dioecesanus, donationem … ducis privilegio proprio confirmavit; quod praedictus Adrianus papa diligenter attendens, omnes ecclesias tam in castro Leiren, quam territorio eius sitas, cum omnibus pertinentiis ad easdem, sicut charta ducis ipsius et praedicti episcopi confirmatio continebant, ecclesiae S. Crucis suo duxit privilegio confirmandas. Verum, pro parte tua fuit propositum ex adverso, quod concessio ducis non tenuit, quum laicus ecclesiastica iura et praesertim spiritualia, conferendi non habuerit potestatem. Nec valet quod Bracharensis archiepiscopus et episcopus Colimbriensis in ducis charta subscripsisse dicuntur, quum nec charta ipsa publica sit manu confecta nec illorum sigilla dependant ex eadem, quare fidem penitus demeretur. Nec nocet etiam, quod praedictus Adrianus papa praedictas ecclesias cum pertinentiis suis, iuxta quod in charta ducis ipsius et confirmatione Ulixbonensis episcopi continetur, confirmavit ecclesiae S. Crucis, quum crediderit, ducem ipsum ius patronatus et temporalia, et episcopum, tanquam dioecesanum, spirituale concessisse. Constat autem ex confessione partis alterius et ex tenore privilegiorum praedictorum Alexandri et Coelestini, praedecessorum nostrum, praedictas ecclesias ad Colimbriensem dioecesim pertinere, quum eis et quibusdam aliis numeratis in eorum privilegiis subiungatur, quae omnes in episcopatu Colimbriensi consistunt. Unde quum pars altera pro se iis privilegiis uteretur, et illa etiam impetravit, ea nec debebat in hoc, nec poterat reprobare. Propterea, privilegium Adriani novum ius non contulerat monasterio, sed habitum confirmarat; unde, concessio ducis ipsius, quae prius erat invalida, non susceperat ex ipsius confirmatione valorem. Adversus haec autem, pars altera replicavit, quod tandiu ecclesias ipsas et ecclesiam S. Ioannis positam in civitatis Colimbriensis suburbio possederat ecclesia S. Crucis, quod praescriptione legitima poterat se tueri, quum etiam ex illo tempore, quo Adrianus easdem ei ecclesias confirmarat, et quo ipsi bona fide illas potuerant possidere, usque ad tempus litis conceptae, fuissent quadraginta anni et aliquot menses elapsi. Constitit ergo nobis omnibus diligenter inspectis, ex forma quoque sententiae iudicum praedictorum, quod monasterium S. Crucis, saepedicti ducis tempore, praedictarum ecclesiarum fuerat possessionem adeptum, quum ipse omnes ecclesias, quas monasterium de manu regis receperat, ad ius Colimbriensis ecclesiae praeceperit revocari, et receptio ad possessionem pertinere noscatur. Constitit etiam ex forma petitionis tuae, qui eas tibi restitui postulabas, ipsam adhuc easdem ecclesias possidere. Similiter quoque constitit, ipsam eas medio tempore possedisse, ac quod etiam a tempore praedicti Adriani, qui eas confirmarat eidem, spatium quadraginta annorum fuerat, tempore motae litis, elapsum, et licet asseruerit pars altera in iudicio coram nobis, bonae memoriae G. Sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, tibi super his omnibus imposuisse silentium, sicque videretur quod lis contestata fuerit coram eo, tamen, tum ex depositionibus testium nobis plene fuit veritas patefacta, videlicet quod nec lis contestata fuisset, nec sententia promulgata, quum, inspectis privilegiis pontificum Romanorum, super his noluerit te audire. Quum ergo longe ante quadraginta annos, et postmodum medio tempore, monasterium S. Crucis praedictas constet ecclesias possedisse, ac nunc etiam possidere, nec ex adverso interruptio sit probata, tam praedictas ecclesias de Leiren, quam ecclesiam S. Ioannis Colimbriensis, de fratrum nostrorum consilio, adiudicamus monasterio S. Crucis, super eis tibi silentium imponentes. In hoc quoque non derogamus iudicibus delegatis, quum coram eis exhibitum non fuerit privilegium Adriani, cuius auctoritate canonici S. Crucis se credere potuerunt bonae fidei possessores, nec alia etiam instrumenta. Super eo vero, quod in quinquaginta marcis auri expensarum nomine, ac duobus millibus aureorum, quos saepe dictus M. Colimbriensis episcopus contulerat ecclesiae S. Crucis, tibi eandem ecclesiam condemnarunt, de voluntate partium eorum sententiam taliter curavimus moderari, ut de quinquaginta marcis auri, viginti, et de duorum millibus aureorum, mille monasterium tibi solvere teneatur.] Quumque libertatem, a praedecessoribus nostris indultam monasterio, confirmemus, ad ius professionis, quod est contrarium libertati, monasterium decernimus non teneri, non derogantes iudicibus delegatis, quibus libertatis privilegia non fuerant praesentata. Ceterum super eo, quod iidem iudices decreverunt, ut pro domibus portae novae, in quibus parochiale ius ecclesia Colubriensis habuerat, monasterium tandem recompensaret eidem in loco alio competenti, quantum amiserat in domibus memoratis, omnino corrigimus sententiam, quam tulerunt, ad id censentes monasterium non teneri. In ceteris autem latam a praedictis iudicibus sententiam tam pro Columbriensi ecclesia quam monasterio S. Crucis auctoritate apostolica confirmamus. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini VI. Kal. Iul. 1203.]
CAP. XV.
Contra privilegia ecclesiae minori spatio quadraginta annorum non praescribitur. H. d. secundum verum intellectum.
Idem Episcopo et Magistro G. Lemovicensibus.
Accedentibus ad praesentiam nostram dilectis filiis magistro Zacharia abbatis et conventus Naugiacensis ex una parte, et fratre Petro Templariorum de Tocen. ex altera procuratoribus, dilectum filium I. subdiaconum et capellanum nostrum dedimus auditorem, coram quo procurator abbatis et monachorum proposuit, quod, quum decimas terrarum de Sarcole diu quiete possederint, antequam ad Templariorum potestatem et dominium pervenissent, et etiam postquam Templarii terras acquisiere praedictas, decimas earundem per XL. annos et amplius pacifice possedissent, nunc eis ipsas decimas subtrahere non verentur, †in aliis eisdem graves iniurias irrogantes, [et licet super his nostras literas impetrarint, et interdum in arbitros fuerit compromissum, Templariorum impediente malitia nequiverunt hactenus suam iustitiam obtinere. Ex adverso vero Templariorum proposuit procurator, quod, quum privilegiis Romanorum Pontificum sint muniti, ne de terris, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, decimas solvere teneantur, praedicti abbas et monachi ipsos super hoc indebite molestare non cessant, in aliis eis iniuriosi plurimum exsistentes. Quumque causam, quae inter ipsos et praefatos monachos super decimis ipsis vertitur, venerabilibus fratribus nostris Bituricensi archiepiscopo et episcopo Claromontensi duxerimus committendam, dum coram illis quaestio tractaretur, quidam monachi adhibita sibi multitudine armatorum, terras ipsorum violenter intrantes, de segetibus eorum pro suae voluntatis arbitrio asportarunt, igne residuum comburentes.] His igitur et aliis, quae coram praedicto capellano fuere proposita, plenius intellectis quia de ipsis nobis non potuit fieri plena fides Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si abbas et monachi sufficienter ostenderint, quod a Templariis decimas de terris praedictis per XL. annos continue perceperint sine lite, vos ad praestationem decimarum ipsarum Templarios appellatione postposita compellatis. Quum enim tanto tempore contra indulta privilegia decimas solverint, eis renunciasse tacite praesumuntur. Quodsi forte in probatione defecerint, ab ipsorum impetitione Templarios absolvatis, ipsis super hoc appellatione postposita silentium perpetuum imponentes; super aliis autem audiatis quae hinc inde duxerint proponenda, et quod iustum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes qund decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. [Dat. Ferentini Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. XVI.
Exemptus ratione certae rei vel certi loci non censetur exemptus respectu ulterius rei vel loci. H. d. et est textus notabilis et multum allegabilis.
Idem Episcopo Lingonensi.
Quum capella nobilis viri ducis Burgundiae gaudere dicatur huiusmodi privilegio, quod nullus archiepiscopus vel episcopus in personas canonicorum eiusdem capellae suspensionis vel excommunicationis aut etiam interdicti sententias audeat promulgare, decanus Christianitatis et quidam alii capellae supra dictae canonici, qui parochiales ecclesias a te tenent, occasione privilegii praelibati in his etiam, quarum iurisdictio ad te pertinet, ita se dicunt exemptos, ut quantumcunque graviter interdum excedant, tuae correctioni recusant et sententiae subiacere. Unde a nobis doceri humiliter postulasti, qualiter tibi sit erga rebelles huiusmodi procedendum. Quocirca fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, in quantum exempti sunt eiusdem ratione capellae, apostolicis privilegiis deferas reverenter; sed, in quantum ratione parochialium ecclesiarum vel alias iurisdictionem tuam respicere dignoscuntur, officii tui debitum in eosdem libere prosequaris. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Mart. Ao. IX. 1206.]
CAP. XVII.
Per exemptionem, concessam monasterio, capellae sibi subiectae non censentur exemptae.
Idem Abbati et Fratribus Evasensis coenobii.
Ex ore sedentis in throno procedit gladius bis acutus, quoniam ex ore Romani Pontificis, qui praesidet apostolicae sedi, rectissima debet exire sententia, quae contra iustitiam nulli parcat, sed reddat unicuique quod suum est. Quum igitur inter vos et venerabilem fratrem nostrum Vigoriensem episcopum super monasterii vestri subiectione ac libertate controversia verteretur, et nos eandem terminandam commisissemus iudicibus delegatis: causam eandem sufficienter instructam ad nostram praesentiam remiserunt, certum partibus terminum praefigentes, quo cum instrumentis et attestationibus nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus igitur in nostra praesentia per procuratores idoneos constitutis, audientiam praebuimus liberam et benignam. Et quidem monasterii vestri proposuit procurator, quod idem monasterium ab ipsa sui fundatione liberum exstitit et exemptum; ad hoc probandum privilegia praedecessorum nostrorum inducens, unum Constantini et alterum Alexandri, nec non indulgentias Clementis et Coelestini, quorum usum continuum a longis retro temporibus per depositiones testium ostendere nitebatur. †[In primo siquidem privilegio Constantini continebatur expressum, quod sanctae recordationis Egwinus, Wigorniensis episcopus, ad apostolicam sedem accedens, visionem quandam, qua se beata Maria manifestavit eidem, praefato praedecessori nostro reverenter exposuit, et tunc temporis Anglorum reges Kenredus et Offa, cum quibus iam dictus episcopus Apostolorum limina visitavit, in loco visionis ostensae de bonis suis plurima beneficia in praesentia eiusdem praedecessoris nostri regia liberalitate donarunt, quae ipse auctoritate apostolica confirmavit, quatenus in eodem loco monachorum congregatio secundum beati Benedicti regulam, quae minus in illis partibus tunc vigebat, ad divini nominis constitueretur honorem; unde praefatus Pontifex Brithwaldo Britanniarum primati per apostolica scripta mandavit, ut coadunato concilio constitueret ovile, divinitus ostensum, apostolica auctoritate munitum, et regia liberalitate donatum sibi et successoribus suis, memorato Egwino episcopo assistente, curam animarum eiusdem ecclesiae praecipue iniungendo, ut ab omni pervasorum impulsu et tyrannorum incursu potestate sibi tradita defensaret; si quid vero sinistrae partis inibi comperiretur oriri, eiusdem primatis auribus potius deferretur, quam per alicuius occultam sententiam locus sanctus depravaretur iniuste. Ipsum ergo locum quoniam antedicti reges libertate donarunt, et idem praedecessor noster apostolicae sedis auctoritate donavit, ut nullus cuiuscunque ordinis homo quod ipse constituerat depravare et diminuere attentaret. In secundo vero privilegio eiusdem Constantini Papae perspeximus contineri, quod ipse praefato primati per apostolica scripta mandavit, ut ecclesias Dei per Britanniam constitutas protegeret et foveret, inter quas eam, quae nuperrime nunc a venerabili viro Egwino episcopo apostolica et regia auctoritate fuerat constituta, ditioni eius preacipue submittebat, ut eam ab omni adversariorum impugnatione liberam in perpetuum reddere procuraret, constituens, ut idem locus sub monarchia proprii abbatis ab omni tyrannica exactione sit liber, et nullus cuiuscunque ordinis homo aliquid ibi gravamen inferre praesumat. Abbas autem secundum auctoritatem canonicam vel de ipso monasterio, vel de parochia Wictiorum a fratribus eligentur, qui libere ac canonice sine aliqua exactione in eadem ecclesia benedictus, ob reverentiam venerabilis Egwini, qui, episcopali sede dimissa in eodem monasterio factus est abbas, annulo in celebratione solummodo missarum utatur, primumque locum semper obtineat post praesulem Wictiorum. Ex horum ergo privilegionum capitulis monasterii vestri procurator nitebatur ostendere, quod ipsum monasterium a prima sui fundatione ab omni episcopali iurisdictione fuit prorsus exemptum; tum, quia dicitur apostolica tantum et regia auctoritate constructum, unde non nisi ad apostolicam sedem in spiritualibus in regiam coronam in temporalibus intelligitur pertinere, quum summus Pontifex non consueverit aliquod monasterium ut sua construatur auctoritate mandare, nisi quod in fundo sibi donato fuerit construendum; tum, quia locum ipsum, quem reges donasse dicuntur regia liberalitate, et ipse donavit, ut, sicut illi donaverunt eum libertate, quantum ad temporalia, sic et iste, quantum ad spiritualia intelligatur libertate donasse, quum ad illos utique temporalia et ad istum spiritualia pertinerent; tum etiam, quia curam animarum eiusdem ecclesiae praecipue iniunxit Britanniarum primati, quam et ditioni eius praecipue dicitur submisisse, ut, si quid ibi oriretur sinistri, per ipsius corrigeretur industriam et cautelam, unde videtur correctionem ipsius loci ei solummodo commisisse, sicque ad alium minime pertinere: tum, quia praefatum locum sub monarchia proprii abbatis manere decrevit, unde, quum monarchia interpretetur unicus principatus, videtur, quod abbas ipsius loci solus in eodem loco principalem obtinet potestatem. Quod autem verba privilegiorum ipsorum intelligi debeant tali modo, sequentia privilegia manifestius declarare videntur; nam in privilegio felicis memoriae Innocentii continetur, ne aliquis episcopus in ipsa abbatia vel capellis ipsius synodum vel capitulum, ordinationes vel missas publicas, nisi invitatus ab abbate et fratribus ipsius loci, celebrare praesumat, et, quum abbas in eodem monasterio fuerit electus, absque omni exactione a quocunque maluerit episcopo in ipsa benedicatur ecclesia, dummodo catholicus fuerit et gratiam habeat apostolicae sedis. Idem etiam Innocentius, Constantini vestigiis inhaerendo decrevit, ut solummodo penes abbatem ipsius loci totius domus et ecclesiae aliorumque locorum ad eandem ecclesiam pertinentium pastoralis cura consistat, et eorundem ordinatio in ipsius tantum potestate permaneat, sicut est hactenus observatum. In privilegio vero Alexandri Papae perspicitur contineri, ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quocunque maluerint episcopo, communionem et gratiam apostolicae sedis habente, fratres ipsius loci suscipiant, statuto, ut Wigornienses episcopi aliquid ab eis iniuste non exigant, sed iis tantum contenti permaneant, quae antecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse. In fine vero subiungitur, “ut salva sit apostolicae sedis auctoritas,” nec dicitur, “quod dioecesani episcopi canonica sit salva iustitia,” quum in monasteriis non exemptis secundum approbatam ecclesiae Romanae consuetudinem dioecesano episcopo canonica iustitia conservetur. In indulgentiis autem bonae memoriae Clementis et Coelestini patenter innuitur, quod idem coenobium ad iurisdictionem beati Petri nullo pertineat mediante, quum, hoc in prooemio praemittentes, sic inferant consequenter: “Hac itaque ratione inducti, usum chirothecarum et annuli, dalmaticae, tunicae, sandaliorum et mitrae tibi duximus concedendum.” Per id ergo, quod pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem solummodo decernitur permanere, illud dilucidatur ab Innocentio, quod fuerat a Constantino statutum, ut videlicet idem locus sub monarchia proprii abbatis liber exsistat; unde, quum pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem solummodo debeat permanere, patet profecto, quod episcopus pastoralem ibi curam exercere non debet, quum et abbas illius loci absque omni exactione infra suam ecclesiam debeat benedici. Unde nec professio, nec obedientia debet ab illo requiri. Quia vero quaedam ad pastoralem sollicitudinem pertinentia per se ipsum abbas exercere non potest, ut nihil ei desit, quod pertineat ad plenitudinem libertatis, conceditur illi ab Alexandro, ut ecclesiastica sacramenta libere percipiat a quocunque maluerit episcopo, communionem et gratiam apostolicae sedis habente. Per id autem, quod idem locus asseritur ad iurisdictionem beati Petri solummodo pertinere, sicut innuitur in indulgentiis Clementis et Coelestini, videtur illud manifestius declaratum, quod Constantinus Papa locum ipsum dicitur libertate donasse, tutelam eiusdem Britanniarum primati tanquam suo vicario vel legato committens.] Porro in privilegio Constantini quiddam contineri perspicitur, per quod idem coenobium videtur ad iurisdictionem episcopi pertinere, videlicet, quod abbas eiusdem monasterii primum locum post Vigoriensem praesulem semper obtineat. Unde, quum locum ipsum obtinere non possit in generali concilio neque in provinciali, quoniam absonum esset, ut abbas primus post illum super alios episcopos resideret: relinquitur ergo, quod locum illum in episcopali synodo intelligatur habere, quare tenetur ad synodum episcopalem accedere, ac per hoc ipsius statuta recipere ac servare. In privilegio vero Alexandri papae quiddam aliud continetur, per quod dioecesanus episcopus in eodem coenobio iurisdictionem suam, etsi non in omnibus, in quibusdam tamen retinuisse videtur: quum in illo dicatur, quod Vigorienses episcopi ab eiusdem loci fratribus aliquid iniuste non exigant, sed his tantum contenti permaneant, quae praedecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse. Unde constat, quod abbates episcopis aliqua de suis exhibere tenentur. Nos igitur, his et aliis diligenter auditis et perspicaciter intellectis, quum a neutra parte per testes sit probata praescriptio, de communi fratrum nostrorum consilio sententialiter diffinimus, quod Evasense coenobium librum est in capite, tanquam ab episcopali iurisdictione prorsus exemptum, et soli Romano Pontifici et Romanae ecclesiae subiectum, tutela tamen ipsius Cantuariensi archiepiscopo reservata. In membris autem, videlicet illis, quae non probantur exempta, dioecesano episcopo ipsum subiacere decernimus, propter quod abbas ad synodum eius debet accedere, primumque locum post Vigoriensem episcopum obtinere. Pro ipsis quoque membris, ut diximus, non exemptis, idem abbas tenetur Vigoriensi episcopo exhibere reverentiam, obsequium et honorem, quibus Vigoriensis episcopus sibi competenter exhibitis debet manere contentus. [Quia vero etc. Dat. XV. Kal. Febr. 1206.]
CAP. XVIII.
Receptus sub protectione Papae per hoc non censetur exemptus. Hoc dicit.
Idem Ausonensi Episcopo.
Ex parte tua fuit quaesitum a nobis, utrum clerici et laici, qui literas protectionis ostendunt, in quibus personae suae expresso nomine cum omnibus rebus suis sub apostolica protectione consistere declaruntur, a iurisdictione episcopi dioecesani sint exempti. Nos autem tibi super hoc taliter respondemus, quod per literas huiusmodi, quas quandoque aliquibus personaliter indulgemus, ab episcoporum suorum potestate minime subtrahuntur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Dec. 1204.]
CAP. XIX.
Religiosi, quibus a Papa concessum est, ut ecclesias eis subiectas possint in proprios usus convertere, non auctoritate propria, sed a dioecesano loci possessionem illarum ecclesiarum recipere debent, nisi in privilegio aliud exprimatur.
Idem Elidensi Episcopo.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Interrogasti praeterea utrum viris religiosis, quibus a sede apostolica est indultum, ut ecclesias suas in proprios usus possint convertere, decedentibus personis earum, liceat auctoritate propria possessionem earundem ecclesiarum intrare, vel per dioecesanum episcopum in ipsa sint potius inducendi. Ad quod utique respondemus, quod, nisi forte in indulgentia summi Pontificis id contineatur expressum, suo episcopo inconsulto in possessionem ipsarum eis non est licitum introire, quia per indulgentiam huiusmodi episcopali iuri non credimus derogari. [Sollicite etc. (cf. c. 9. de his, quae fiunt III. 13.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. XX.
Si is propter cuius delictum positum est interdictum, illud non servat, alii nihilominus servare tenentur; secus, si ille non servat, in cuius favorem latum fuit.
Idem Episcopo et Capitulo Tripolitanis.
Petiistis per sedem apostolicam edoceri, utrum, quum propter Hospitalarios vel Templarios civitas vestra generali supponitur interdicto, eisdem non servantibus, vos illud teneamini observare. Ad quod sic ducimus respondendum, quod illorum excessus vobis non praebet licentiam excedendi. Sed si praefati Hospitalarii vel Templarii privilegiorum suorum fines excesserint, violando temere interdictum, quod pro eis fuerat promulgatum: ne ipsi videantur de aliorum fletu ridere, vos in poenam praesumptionis eorum, quamdiu ipsi violaverint interdictum, de nostra licentia celebretis. [Dat. Signiae XIV. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XXI.
Privilegium concessum monasterio, ut eius monachi excommunicari non possint, intelligitur de monachis, exsistentibus in monasterio, vel in ecclesiis sibi subiectis utroque iure. Hoc dicit, et est casus quotidianus.
Idem.
Quoniam, sicut nobis per tuas literas intimasti, per confessionem constat partis adversae, quod Nepesinus episcopus ius episcopale percipit in ecclesia sancti Blasii de Flagen., ac per hoc eadem ecclesia non pertinet ad monasterium pleno iure: credimus, quod, non obstante illo capitulo privilegii, quod ipsi monasterio est indultum, ut nullus episcopus ecclesias utroque iure illi subiectas interdicto supponere, vel monachum seu clericum eiusdem monasterii synodare vel excommunicare praesumat, praefatus episcopus possit interdicere dictam ecclesiam, et excommunicare monachum seu clericum vestrum ad eius regimen deputatum, quum alterutrum de iure fuerit faciendum; quoniam illud capitulum esse intelligendum videtur de monachis aut clericis in ipso monasterio permanentibus, vel ad ecclesias destinatis, utroque iure sibi subiectas.
CAP. XXII.
Episcopus, remittens alicui ecclesiae decimas episcopales indefinite remisisse videtur non solum praeteritas, sed et futuras. Et est casus notabilis.
Idem Londonensi Archiepiscopo, apostolicae sedis Legato.
Quia circa (Et infra: [cf. c. 6. de big. I. 21.]) Subsequenter etiam Quaesivisti, utrum monachi omnium Sanctorum privilegium bonae memoriae E. praedecessoris tui super episcopalibus decimis retinendis indultum, extendere valeant ad possessiones acquisitas, et postmodum acquirendas. Super quo tale damus tuae fraternitati responsum, quod, si decimarum illarum remissio facta exstitit secundum canonicas sanctiones, praedecessor tuus indefinite decimas episcopales monasterio remittendo, quum nihil exceperit et poterit excepisse, ac in beneficiis plenissima sit interpretatio adhibenda, nec debeat una eademque substantia diverso iure censeri, intellexisse videtur non solum de decimis possessionum illius temporis, sed futuri. [Sane etc. Porro etc. (cf. c. 6. de cons. et. aff. IV. 14.) Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. XXIII.
Ponit concilium ordinem quatuor patriarchalium sedium, usque ibi: Servata, ubi ponit tria privilegia ipsarum. Primum, quia dant pallium. Secundum ibi: Dominicae, quia ante se crucem deferri faciunt, praeterquam in casibus, hic exceptis. Tertium ibi: In omnibus, quia ad ipsos appellatur. Et in hoc protestatur ibi: Salvis.
Idem in concilio generali.
Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes, sancta universali synodo approbante sancimus, ut post Romanam ecclesiam, quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymtana quartum locum obtineant, servata cuilibet propria dignitate ita, quod, postquam antistites earum a Romano Pontifice receperint pallium, quod est plenitudinis officii pontificalis insigne, praestito sibi fidelitatis et obedientiae iuramento, licenter et ipsi suis suffraganeis pallium largiantur, recipientes pro se professionem canonicam, et pro Romana ecclesia sponsionem obedientiae ab eisdem. Dominicae vero crucis vexillum ante se faciant ubique deferri, nisi in urbe Romana, et ubicunque summus Pontifex praesens exstiterit, aut eius legatus, utens insigniis apostolicae dignitatis. In omnibus autem provinciis, eorundem iurisdictioni subiectis, ad eos, quum necesse fuerit, provocetur, salvis appellationibus ad sedem apostolicam interpositis, quibus est ab omnibus humiliter deferendum.
CAP. XXIV.
Privilegium religiosis concessum, ut possint sepelire confratres suos tempore interdicti, intelligitur de illis confratribus, qui, licet maneant in saeculo, obtulerunt se tamen ordini, mutato habitu saeculari, vel de illis, qui bona sua eis dederunt usufructu retento. Hoc primo. Privilegium religiosis concessum, quo eis, venientibus ad locum interdictum, semel in anno aperiantur ecclesiae, ut celebrentur in eis divina, intelligitur, quod una tantum sola ecclesia aperiatur in loco. Hoc secundo.
Idem in eodem.
Ut privilegia, quae quibusdam religiosis [personis] Romana concessit ecclesia, permaneant inconcussa, quaedam in eisdem duximus declaranda, ne minus sane intellecta pertrahantur ad abusum, propter quem possint merito revocari, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Sane quibusdam regularibus apostolica sedes indulsit, ut his, qui fraternitatem eorum assumpserint, si forsitan ecclesiae, ad quas pertinent, a divinis officiis fuerint interdictae, ipsosque mori contigerit, sepultura ecclesiastica non negetur, nisi excommunicati vel nominatim fuerint interdicti; suos quoque confratres, quos ecclesiarum praelati apud ecclesias suas non permiserint sepeliri, nisi excommunicati vel interdicti fuerint nominatim, ipsi ad ecclesias suas deferant tumulandos. Hoc autem de illis confratribus intelligimus, vel qui adhuc manentes in saeculo eorum ordini sunt oblati, mutato habitu saeculari, vel eis, qui bona sua dederant inter vivos, retento sibi, quamdiu in hoc saeculo vixerint, usufructu; qui tamen sepeliantur apud ipsorum regularium vel aliorum non interdictas ecclesias, in quibus elegerint sepulturam, ne, si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus fuerit intellectum, pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis dissolvatur pariter et vilescat ecclesiastica disciplina; certam tamen et ipsi remissionem obtineant, ab apostolica sibi sede concessam. Illud etiam, quod huiusmodi regularibus est indultum, ut, si qui fratrum suorum, qui ab eis missi fuerint ad recipiendas fraternitates sive collectas, in quamlibet civitatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ille a divinis officiis sit interdictus, in eorum iucundo adventu semel in anno aperiantur ecclesiae, ut exclusis excommunicatis divina ibidem officia celebrentur, sic intelligi volumus, quod in eadem civitate, aut castro aut villa una tantum ecclesia eiusdem ordinis fratribus semel, ut dictum est, aperiatur in anno; quia, licet pluraliter dictum sit, quod in eorum iucundo adventu ecclesiae aperiantur, non tamen ad ecclesias eiusdem loci divisim, sed praedictorum locorum coniunctim sano referendum est intellectu, ne, si hoc modo singulas eiusdem loci visitarent ecclesias, nimium vilipendi contingeret sententiam interdicti. Qui vero contra declarationes praedictas quicquam sibi usurpare praesumpserint, gravi subiaceant ultioni.
CAP. XXV.
Tempore generalis interdicti episcopi non prohibiti, qui non fuerunt culpabiles interdicti, clam celebrare possunt, et hodie istud non est privilegium episcoporum, sed ius commune, ut in c. fin. de sent. excomm. in VI. et ibi plene habetur, an et quando et qualiter possit celebrari tempore interdicti.
Idem in eodem.
Quod nonnullis est religiosis indultum, in favorem pontificalis officii ad episcopos extendentes concedimus, ut, quum commune terrae interdictum fuerit, excommunicatis et interdictis exclusis possint quandoque ianuis clausis et supressa voce et non pulsatis campanis divina celebrare officia, nisi et hoc ipsum eis expresse fuerit interdictum. Verum hoc illis concedimus, qui causam aliquam non praestiterint interdicto, nec quicquam doli vel fraudis ingesserint, tale compendium ad iniquum dispendium pertrahentes.
CAP. XXVI.
Privilegia non sunt violanda etiam indirecte. H. d. generaliter.
Honorius III. Archiepiscopis et Episcopis, in quorum dioecesibus monasteria et prioratus Cluniacensi monasterio subiecta consistunt.
Quanto amplius (Et infra:) Sane dilecti filii abbas et conventus Cluniacensis gravem nobis querimoniam obtulerunt, quod quidam vestrum et vestrorum officiales, quum in eos et sui ordinis monachos non possint excommunicationis et interdicti proferre sententias, eo, quod super hoc apostolicae sedis privilegiis sunt muniti, in eos, qui molunt in molendinis vel coquunt in furnis eorum, quicquid vendendo seu emendo aut alias eis communicant, sententias proferunt memoratas, et sic apostolicorum privilegiorum non vim et potestatem, sed sola verba servantes, dicti ordinis monachos quodammodo excommunicant, dum eis alios communicare non sinunt. Ex quo illud etiam evenit inconveniens, ut ipsi monachi, quantum ad hoc, iudicentur iudicio Iudaeorum, et qui eis communicant in praedictis maiorem excommunicationem incurrant, quam etiam excommunicatis communicando fuerint incursuri. Nolentes igitur haec crebris ad nos clamoribus iam perlata ulterius sub dissimulatione transire, vobis universis et singulis mandamus, quatenus huiusmodi sententias in fraudem privilegiorum nostrorum de cetero non feratis, quia, si super hoc ad nos denuo clamor adscenderit, non poterimus conniventibus oculis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus.
CAP. XXVII.
Qui in habitu et tonsura et ceteris ut laici conversantur, deprehensi in maleficiis se pro clericis non defendunt. Ita communiter summatur.
Idem V. quondam Anglorum Reginae illustri.
Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli literati, quos nec habitus nec tonsura clericos profitetur, in terra tuae iurisdictioni subiecta degentes, quum deprehenduntur in aliquibus forisfactis, ut iurisdictionem tuam eludant et debitam pro delictis ultionem evadant, assumunt seu etiam resumunt tonsuram abiectam seu habitum clericalem, licet ante pro laicis ab omnibus haberentur, et sic eorum delicta remament impunita. Ne igitur tonsura vel habitu sic resumpto malitia foveatur, si tuam iurisdictionem exerceas in huiusmodi delinquentes, qui sine tonsura et habitu in delicto fuerint deprehensi, aequanimiter duximus tolerandum, quum malitiis hominum indulgeri non debeat, sed potius obviari.
CAP. XXVIII.
Parisiis et in locis vicinis ius civile legi non debet.
Idem.
Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet sancta ecclesia legum saecularium non respuat famulatum, quae satis aequitatis et iustitiae vestigia imitantur: quia tamen in Francia et nonnullis provinciis laici Romanorum imperatorum legibus non utuntur, et occurrunt raro ecclesiasticae causae tales, quae non possint statutis canonicis expediri, ut plenius sacrae paginae insistatur, †et discipuli Helisei liberius iuxta fluenta plenissima resideant ut columbae, dum in ianuis scalas non invenerint, ad quas divaricare valeant pedes suos, Firmiter interdicimus et districtus inhibemus, ne Parisius, vel in civitatibus seu aliis locis vicinis quisquam docere vel audire ius civile praesumat. Et qui contra fecerit, non solum a causarum patrociniis interim excludatur, verum etiam per episcopum loci appellatione postposita excommunicationis vinculo innodetur. [Vos autem, fratres et filii, sic diligentius praescripta servetis et faciatis studiosius ab aliis observari, quod veri amici sponsi possitis merito comprobari, etc. Dat. Viterbii VII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
CAP. XXIX.
Innovatio privilegii ius novum non inducit, sed vetus conservat.
Idem Episcopo Baiocensi.
Quia intentionis nostrae †non exstitit, ut per innovationem, quam fecimus cuiusdam scripti monasterii S. Stephani Cadomensis, quod in registro bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri reperimus contineri, derogaretur iuri ecclesiae Baiocensis: Quum innovatio nec ius novum conferat, nec etiam tollat vetus, te in eo statu esse volumus, in quo tempore impetratae innovationis dignosceris exstitisse. Ceterum nullum per hoc intendimus iuri, alias eidem monasterio competenti, praeiudicium generari.
CAP. XXX.
Privilegiati, ut ubique possint cum altari viatico celebrare, hoc possunt sine licentia praelatorum.
Idem.
In his, quae ad cultum divinum facere dignoscuntur, non maligna, sed benigna esset potius interpretatio facienda. Unde mirari compellimur, quod, quum fratribus Praedicatoribus et Minoribus duximus indulgendum, ut, ubicunque fuerint, sine parochialis iuris praeiudicio cum altari valeant viatico celebrare, quidam, sicut nuper fuit propositum coram nobis, nimis stricte interpretando indulgentiam nostram, nituntur asserere, quod per eam praedicti fratres praeter episcoporum, abbatum et aliorum praelatorum assensum facere hoc non possint, propter quod eos celebrare iuxta indulgentiam apostolicam non permittunt. Quum autem, si res taliter se haberet, nihil eis conferret memorata indulgentia, sine qua id episcopis et aliis praelatis annuentibus liceret eisdem: fraternitati tuae mandamus, quatenus interpretatione huiusmodi reprobata, dum tamen ab aliis, quae iure parochiali proveniunt se prorsus abstineant, datam eis sic licentiam celebrandi auctoritate nostra non differas publicare, ita, quod dicti fratres aliquam ex indulgentia nostra videantur in hoc gratiam consecuti. [Dat. Reate V. Kal. Sept. Ao. XX. 1225.]
CAP. XXXI.
Privilegium de decimis novalium non solvendis non comprehendit decimas tempore privilegii impetrati possessas ac aliis, nisi de possessione alterius in privilegio fiat mentio.
Gregorius IX. maioris ecclesiae et Christianitatis Decano et Archidiacono Linconiensibus.
Dudum inter priorem et conventum de Butele ex parte una, et priorissam et moniales de Campesse ex alia super decimis lite mota (Et infra:) De consilio fratrum nostrorum decernimus, iuri praedictorum prioris et conventus super decimis novalium, in quarum erant possessione tempore illo, quo indulgentiae apostolicae impetratae fuerunt, a parte altera de decimis novalium non solvendis, non debere per eas, non facientes de hoc aliquam mentionem, praeiudicium generari.
CAP. XXXII.
Confratres privilegiatorum, nisi se ad eos in totum transtulerint, ad episcopalia iura tenentur.
Idem.
Quidam, sicut asseris, in privilegiatorum fraternitate recepti, nolunt tibi de iuribus episcopalibus respondere. Verum, quamdiu huiusmodi fratres moram in domibus suis fecerint, eos compellere poteris ad dicta iura tibi integre persolvenda.
CAP. XXXIII.
Quoad privilegium retentionis decimae semel novale semper est novale.
Idem Arelatensi Capitulo.
Consultationi vestrae breviter respondemus, quod terra, de qua non exstat memoria, quod aliquando culta fuisset, redacta per religiosos noviter ad culturam, perpetuo debet quoad immunitatem de non solvendis decimis novalium iure censeri, quum alias nonnunquam contingeret indulgentiam de novalibus plus eis dispendii quam utilitatis afferre.
TITULUS XXXIV.
DE PURGATIONE CANONICA.
CAP. I.
Infamatus fide dignus per iuramentum se purgat; alias secus, et censetur non idoneus enormiter peccans.
Ex concilio Triburiensi.
Nobilis homo vel ingenuus, si in synodo accusatus crimen negaverit, si fidelem eum esse sciverit, cum duodecim ingenuis se expurget. Si autem antea deprehensus fuerit in furto, aut periurio aut falso testimonio: non admittatur ad iusiurandum; sed ei, sicut qui ingenuus non est, purgatio indicatur.
CAP. II.
Infamatus, tertio monitus se non corrigens, usque ad purgationem ab officio suspenditur.
Ex concilio Agathensi.
Si quis presbyter, negligens vitae suae, pravis exemplis mala de se suspicari permiserit, et populus, ab episcopo iuramento seu banno Christianitatis adstrictus, infamiam eius patefecerit, certique accusatores criminis eius defuerint, admoneatur primo seorsum ab episcopo, deinde sub duobus vel tribus testibus, et, si non emendaverit, [in convemtu presbyterorum] episcopus eum publica increpatione admoneat. Si vero nec sic se correxerit, ab officio suspendatur usque ad condignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur.
CAP. III.
Etiam regulares purgant se de delicto secundum regulam canonicam.
Ex concilio Meldensi.
Moniales, si libidinibus inservire accusentur, et manifeste detegi non valuerint, erga regulam suae opinionis malam famam canonice purgare cogantur.
CAP. IV.
Si delictum est probabile, non indicitur purgatio; alias secus. H. d. quoad titulum.
Ex eodem.
Si quis de gradu ecclesiastico raptoribus alienarum sponsarum se consensorem vel interventorem manifeste prodiderit, a proprio gradu repellatur, et, si verisimilibus exinde suspicionibus fuerit propulsatus, canonice se expurget.
CAP. V.
Infamatus, contra quem crimen probari non potest, debet se purgare iuramento de veritate, compurgatores vero de credulitate.
Innocentius Papa Aquilegiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo.
Quoties frater noster A. Tridentinus episcopus in nostra et vestra praesentia de simonia impetitus sit, vos latere non credimus, sed accusatores, scriptum afferentes, testes secundum formam canonicam producere nequiverunt, scilicet quod ecclesiam sancti Petri presbytero P. dederit pro quatuor modiis frumenti, †quos ab eadem ecclesia acceperit. Verum quoniam nec accusatores nec testes secundum formam canonum et sanctorum Patrum statuta in causa ipsa prodecere potuerunt, Communi fratrum nostrorum consilio iudicamus, ut tertia manu sui ordinis et quarta abbatum et religiosorum sacerdotum de supra dicta simonia, in vestra praesentia debeat se purgare. Porro purgationis tenor erit huiusmodi: Idem episcopus iurabit primum super sancta Dei evangelia, quod pro ecclesia sancti Petri presbytero P. danda nec ipse per se, nec per submissam personam, nec aliquis pro eo se sciente pretium recepit; deinde [vero] compurgatores super sancta Dei evangelia iurabunt, quod ipsi credunt, eum verum iurasse. [Nos itaque etc. (cf. c. 17. C. II. qu. 5.)]
CAP. VI.
Episcopus parochianum suum infamatum compellit ad se purgandum, nisi ab eo legitime appellaverit.
Alexander III. Genuensi Episcopo.
Nos inter alios †praeeminemus suprema, licet immeriti, dignitate, ut quae dubia sunt debeamus declarare, et singulorum consultationibus, quantum nobis Dominus ministraverit, sollicite respondere, ut quaestiones sub examine Romanae ecclesiae terminentur, quae inter alias ecclesias disponente Domino obtinet principatum. Unde, Quia nos tua fraternitas consulere voluit, utrum episcopus parochianum suum, publica fama eum accusante, ad purgationem cogere possit, consultationi tuae taliter respondemus, quod, si de aliquo crimine publica laborat infamia, accusatore et testibus deficientibus ad purgationem est per ipsum episcopum compellendus, nisi forte super ipso ad superiorem iudicem duxerit appellandum. Sane, si appellaverit, eius parebit iudicio, ad cuius examen causam voluerit per appellationem transferre.
CAP. VII.
Compurgatores debent esse honesti, et notum habere eum, quem purgant, nec debent a iudice vel alio impediri; et deficiens in purgatione punitur ut convictus.
Idem Gaietanensi Electo.
Quum P. Manconella presbyter (Et infra: [cf. c. 10. de accus. V. 1.]) Purgatores vero illius honestatis et opinionis esse volumus, quod verisimile sit, eos nolle amore vel odio seu obtentu pecuniae deierare. Ut autem idonei appareant, necesse est, ut eius, quem purgare debent, vitam et conversationem agnoscant. Deficientem vero in purgatione omni officio et beneficio ecclesiastico privare procures, tibi omnibus modis praecavens, quod, si qui purgando in sua voluerint purgatione assistere, nullam eis malevolentiam vel indignationem ostendas, nec eos aliquo modo impedias, vel ab aliis, quantum in te est, impediri permittas.
CAP. VIII.
Absolutio, facta secundum purgationem vulgarem, non tenet, et ea non obstante potest indici de novo purgatio, et admittitur accusatio.
Lucius III.
Ex tuarum intelleximus continentia literarum, quod, quum H. presbyterum latorem praesentium, quia infamabatur de homicidio, communicato fratrum consilio in episcopatu tuo, a sacerdotali officio suspendisses, bonae memoriae praedecessoris tui literas tulit in medium, quibus apparuit, eum iudicio aquae frigidae suam innocentiam purgavisse, et episcopum suis eum literis absolvisse, scholaris etiam, qui homicidium instigante diabolo perpetraverat, immunem se ipsum a crimine, tactis sacrosanctis evangeliis, affirmavit. Quia vero peregrina iudicia sunt inhibita, purgationem, quam praestitit, sufficere non putantes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si accusatores idonei non apparuerint, qui eum de homicidio convincere possint, ut cum septima aut quinta manu sui ordinis, sicut expedire cognoveris, per purgationem canonicam innocentiam suam ostendat, sibi iniungas; quam quum praestiterit, suspensionem sine mora et difficultate relaxes, et eum testimonii boni virum annuncians, ab infamia homicidii nullius contradictione vel appellatione obstante auctoritate nostra fretus absolvas. Is autem, qui infamatur, sese immunem a crimine homicidii praestito iuramento firmabit, et purgatores, quod eum credant verum iurasse, iurare debebunt.
CAP. IX.
Sufficit, quod compurgator sit toleratus ab ecclesia bonae famae, nec de crimine suspectus condemnatus.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Constitutus in praesentia nostra P. diaconus †de Bochan sua nobis assertione monstravit (Et infra:) Praeterea illud nobis non modicam admirationem inducit, quod purgationem oblatam recipere noluisti, nisi prius commendasses nomina singulorum, qui iam dictum P. purgare volebant, et de nationibus et ceteris circumstantiis prius inquireres diligenter, tanquam esses ordinationes facturus: utinam sic discuteres ordinandos! Sane in purgationibus faciendis, quum satis sit illis, qui pro purgando exhibent iuramentum, secundum propriam conscientiam et opinionem iurare, quod purgandus a crimine sit immunis, vel quod bonum exhibuit iuramentum, si purgatores ab ecclesia tolerentur, et sint bonae famae in suis ordinibus ministrantes, nec in iudicio pro crimine condemnati: procul dubio sunt absque ullius indagine admittendi.
CAP. X.
Propter magnitudinem crimisis infamatus suspendi potest, nedum ab officio, sed etiam a beneficio, donec se purgaverit. Hoc primo. Et augetur propter hoc numerus compurgatorum. Hoc secondo. Ex causa interdum post purgationem praestitam suspenditur quis ad tempus. Hoc tertio. Et deficiens in purgatione punitur convictus. Hoc quarto.
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo.
Inter sollicitudines nostras illa debet esse praecipua, ut capiamus vulpeculas, †quae moliuntur vineam Domini demoliri, species quidam habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. Hi sunt namque caupones, qui aquam vino commiscent, qui virus draconis in aureo calice Babylonis propinant, qui iuxta verbum propheticum arcum rem amaram intendunt, ut sagittent innoxios in occultis, quorum error serpit ut cancer ita, quod, nisi botrus in flore laedatur, fructum non solum amarum, sed etiam pestiferum germinabit. Hos Apostolus egregius praedicator in epistola sua prophetico sermone describit, et docet omnibus modis evitandos, contra quos sacerdotes tubis argenteis clangere debent, ut conclamante populo, arca foederis praecedente, muri corruant Hiericho, quae iam fuerat perpetuo anathemate condemnata, ita, quod, si quis ex ea vel regulam auream furari praesumpserit, cum Achor filio Charmi lapidibus obruatur. [Tu ergo sicut vir providus et discretus veri pastoris adimples officium, et super grege tibi commisso pure ac plene sollicitudinem pastoralem exerces, dum et legem Christi zelaris, et haereticorum impugnans errorem, in fautores ipsorum exseris gladium canonicae ultionis. Vigilans enim vigilas super grege tuo, ne relicto veri pastoris ovili, quod est unum, oves aberrent, post vestigia gregum, qui non sunt ex eo, temere abeuntes; vel ne lupus eas rapiat, et dispergat, quas veritas in eodem ovili sub uno pastore fidei catholicae counivit. Inter praecipuos quidem vineae domini Sabaoth agricolas deputatus vulpeculas, quas descripsimus, non pateris eius speciem demoliri: sed eas vel capere potius satagis vel fugare. Sane, sicut ex literis tuae fraternitatis accepimus, quum ad preces venerabilis fratris nostri Altissiodorensis episcopi ad villam, quae Charitas dicitur, accessisses, praesentibus eodem et venerabilibus fratribus nostris Nivernensi et Meldensi episcopis in unum fecisti eiusdem villae populum congregari, ubi de haereticis et eorum dogmatibus inquisitione diligenti habita, inter alios, quos super haeretica pravitate reperisti publice infamatos, decanum Nivernensem communi didicisti opinione gravari, et in eo et per eum non modicum fuisse scandalum catholicorum animis declaratum. Unde propter vehementem infamiam et grave scandalum ipsum ab officio et beneficio suspendisti, apud Altissiodorum ei diem certum assignans, quo tuo se conspectui praesentaret ab obiecto crimine defensurum. Quumque statuto termino ad tuam praesentiam accessisset, praesentibus dictis Altissiodorensi et Nivernensi episcopis, ac pluribus in utroque iure peritis, quum certus accusator contra eum minime compareret, tu ex officio tuo testes tam pro ipso quam contra ipsum recipi ac diligenter examinari fecisti, et attestationes etiam publicari. Quumque postmodum non ad concessum ei diem tuo se conspectui praesentasset, quum facultatem ei liberam indulsisses in testes ac eorum dicta dicendi ac proponendi suas in medium rationes, quibusdam propositis probationibus et allegationibus tandem renuncians, sententiam postulavit. Tu vero cum venerabilibus fratribus nostris Trecensi ac dictis Altissiodorensi et Nivernensi episcopis secedens in unum, inspectis attestationibus diligenter, et adhibito plurium consilio sapientum, quia crimen contra eum liquido probatum non erat, ipsum non duxisti de haeresi condemnandum. Verum quoniam ex dictis testium multa erat praeumptio contra eum, utpote quum esset manifeste probatum, eum familiaritatem haereticorum non solum habuisse, sed etiam captasse scienter, quum publica etiam laboraret infamia, et tantum suscitatum esset scandalum contra ipsum, quod non posset canonica purgatione deleri, nec ipsum absolvere, nec purgationem, quam obtulerat ab initio et tunc etiam offerebat, recipere voluisti, sed ipsum cum literis tuis ad sedem duxisti apostolicam destinandum, intelligens, quod ex concessa nobis plenitudine potestatis citra poenam canonicam dispensare possimus, et ultra eam rigorem severitatis augere. Ceterum ei postmodum in nostra praesentia constituto communem audientiam in consistorio nostro concessimus, ubi se multipliciter nisus est excusare, illud praesertim allegans, quod, quum non apparente accusatore legitimo purgationem offerret, testes contra eum non fuerant aliquatenus admittendi.] Licet ergo ecclesiastica constitutio tales ab officio tantum usque ad purgationem canonicam doceat suspendendos, quia tamen eum etiam a beneficio propter immanitatem criminis suspendisti, nolumus improbare; nec illud etiam improbamus, quod, licet contra eum nullus accusator legitimus appareret, ex officio tuo tamen, fama publica deferente, voluisti plenius inquirere veritatem. Attendentes autem vulgatam infamiam, grave scandalum, et vehementem suspicionem ex testium dictis obortam, quae contra eundem decanum facere videbantur, quum propter eorum quodlibet ei esset purgatio indicenda, et servantes iustitiam et mollientes, rigorem, de consilio fratrum nostrorum, archiepiscoporum [et] episcoporum apud sedem apostolicam exsistentium, purgationem ei quartae decimae manus sui ordinis duximus indicendam. Ipsum igitur ad te cum literis apostolicis remittentes, ut ibi purgetur, ubi noscitur infamatus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, accitis tecum dicto Nivernensi et venerabili fratre nostro Parisiensi episcopis, indictam ei a nobis purgationem accipias, ita tamen, ut, qui ad eius purgationem processerint comprobandam, sint fide catholici et vita probati, qui conversationem et vitam ipsius non tam moderno tempore noverint quam transacto; purgatione vero recepta beneficium ei restituere non postponas, ne cogatur in cleri opprobrium mendicare. In poenam autem familiaritatis illius, quam cum haereticis scienter habuisse dignoscitur, eum ab officio volumus manere suspensum, donec scandalum sopiatur, ita tamen, ut publice familiaritatem haereticorum abiuret. Praecipias insuper ei districte, ut in praedicta et aliis villis circumpositis profiteatur et praedicet fidem catholicam, ac confundat et detestetur haereticam pravitatem, sic deinceps vitam suam bonis adornans operibus, ut infamia convertatur in bonam famam, et omne scandalum et suspicio de catholicorum mentibus deleatur. Quodsi forsan in purgatione defecerit, eum ecclesiasticae disciplinae mucrone percellas, et ab officio et beneficio depositum ad agendam poenitentiam in arctum monasterium detrudere non omittas. [Dat. Lat. Non. Maii. 1199.]
CAP. XI.
Breve est, nec potest aliter summari.
Idem Abbati sancti Dionysii et Presbytero S. Martini.
Quum dilectus (Et infra:) Illud autem vos attendere volumus et mandamus, ut tales ad purgationem huiusmodi admittantur personae, quae vicinae sint et honestae. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. IX. Kal. Apr. 1202.]
CAP. XII.
Si infamia ortum non habet ex probabilibus coniecturis, non est de necessitate indicenda purgatio; potest tamen indici ad instantiam purgandi.
Idem.
Quum in iuventute sua (Et infra: [cf. c. 15. de praesumpt. II. 23.]) Quia vero pater filium, quem diligit, corripit, nos Quinqueecclesiensi episcpo per literas nostras ad maiorem cautelam iniunximus, ut ab illius familiaritate cessando apud Deum et homines taliter se haberet, quod sinistra de ipso suspicio non possit haberi. Sed inimicus homo, rescriptum literarum illarum surripiens, apud praedictum regem et regni magnates ipsum nequiter publicavit, ut sic idem episcopus deberet amplius infamari, quum videretur esse nobis incredibilis et suspectus. Unde nos, tantam aemulorum nequitiam attendentes, licet pulsati fuerimus multoties contra eum, nunquam tamen adversus ipsum potuimus commoveri, scientes, quod dictum unius facile sequitur multitudo. Ubi vero idem episcopus ad Strigoniensem metropolim exstitit postulatus, quidam, qui super ipsa postulatione adversabantur eidem, ut promotionem ipsius facilius impedirent, illius criminationis carbones reaccendere sunt moliti. Unde quidam procurator ipsius, in nostra praesentia constitutus, de consilio quorundam amicorum suorum, qui super hoc bonum quidem zelum habebant, sed non secundum scientiam, coepit a nobis in praesentia fratrum nostrorum cum instantia postulare, quatenus eidem episcopo purgationem canonicam faceremus indici, ut suam innocentiam demonstraret. Nos autem, postulationem huiusmodi minus providam, immo nimis improvidam reputantes, procuratorem ipsum ab ea saepe voluimus revocare, †tum quia saepe fatus episcopus non videbatur apud bonos et graves de illo crimine infamatus, quum coepiscopi sui, super hoc ex mandato apostolico requisiti, laudabile testimonium de ipso nobis curaverint perhibere, tum quia talis infamatio videbatur ab inimicis et aemulis processisse, sicut superius est expressum. Unde quum ante acta vita eius commendabilis appareret, et huiusmodi facinus incredibile videretur: non credebamus, ei purgationem aliquam amodo indicendam. Ceterum, quia procuratur instabat, compulsi fuimus, non iuris necessitate, sed importunitate petentis, ut per vos ei purgationem canonicam cum duobus [episcopis et tribus] abbatibus mandaremus indici, quamvis eidem procuratori fuerimus protestati, quod ex alia quoque causa talis petitio minus provide tunc fiebat, quia videlicet Strigoniensis ecclesiae suffraganei vix eo tempore purgarent eundem, qui in facto postulationis contradicebant eidem, et suffraganei Colocensis ecclesiae ipsum minime tunc purgarent, quia inter eum et Colocensem archiepiscopum de Strigoniensi metropoli contentio vertebatur. Unde, quum non sint alii pontifices in Hungaria, merito videbatur, quod per episcopos regni sui non posset in illo articulo se purgare. [Propterea etc. Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]
CAP. XIII.
Compurgator iurat de credulitate.
Idem Tyronensi Archiepiscopo.
De testibus (Et infra: [cf. c. 29. de test. II. 20.]) Illi vero, qui ad purgandam alicuius infamiam inducuntur, id solum tenentur iuramento firmare, quod veritatem credunt eum iuramento dicere, qui purgatur. [Dat. Lat. IV. Non. Ian. 1199.]
CAP. XIV.
Infamatas super defectu natalium non debet promoveri, nisi prius se purget.
Idem Florentino Episcopo.
Accedens adi praesentiam nostram dilectus filius T. diaconus, parochianus tuus, humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum a suis aemulis diceretur, quod esset filius sacerdotis, tu eum nec promovere ad presbyteratus ordinem voluisti, nec permisisti ab alio promoveri, quamquam vel id vel aliud probatum non fuerit contra ipsum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si diaconus ipse publice fuerit huiusmodi nota respersus, et de ipsa tibi legitime constare non poterit, purgatione ab ipso recepta, dummodo aliud canonicum non obsistat, ipsum non differas propter hoc ad sacerdotis officium promovere, quia, etsi non sit nota delicti, est tamen nota defectus impedientis ad sacros ordines promovendum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Febr. Ao. IX. 1207.]
CAP. XV.
Super notorio crimine non est indicenda purgatio, et, pendente causa super criminibus coram Papae delegato, purgatio ab ordinario super eis recepta non tenet.
Idem Abbati Eugen. et Scholastico Mutinensi.
Quum dilectis filiis H. presbytero et G. procuratori O. clerici constitutis in praesentia nostra dilectum filium T. subdiaconum et capellanum nostrum concesserimus auditorem, idem procurator proposuit coram eo, quod, quum dictus presbyter super incestus crimine fuisset publice infamatus, bonae memoriae Constantiensis episcopus, ordinarius iudex, ei purgationem indixit; qui, quum se purgare nequivisset, ab ipso fuit in plena synodo suis ecclesiis sententialiter destitutus, quas ipse nihilominus detinuit aliquamdiu per violentiam occupatas. Quumque postmodum idem presbyter cuiusdam consanguinei sui uxorem adductam in domo publice detineret, ad petitionem H., plebani de Heniso, et quorundam aliorum clericorum Constantiensis dioecesis iudicibus nostras dicimus sub hac forma literas destinasse, ut videlicet, si dictus presbyter super crimine adulterii et incestus coram ipsis se purgare non posset, ipsum poena debita castigarent. Qui, iuxta mandati nostri tenorem in negotio procedentes, quum constitisset eisdem, quod idem presbyter pro eo, quod in purgatione defecerat, ab episcopo memorato fuerat in synodo condemnatus, ipsum, utpote contumacem, praedictis ecclesiis per sententiam privaverunt, maxime quum de incestus et adulterii crimine, tanquam de notorio, manifeste liqueret eisdem, dilecto filio abbati sancti Galli, ad quem illarum ecclesiarum donatio pertinebat, potestatem liberam concedentes, ecclesias illas personis aliis conferendi, qui eas postea supra dicto O. clerico assignavit. †[Verum idem presbyter ad sedem apostolicam veniens, et falso se asserens praetermisso iuris ordine spoliatum, ad abbatem de domo S. Petri et suos coniudices alteri parti omnino suspectos nostras literas reportavit. Qui eidem O. literarum ipsarum copia denegata et probationem ipsius super literarum falsitate admittere recusantes, iuris ordine praetermisso post appellationem ad nos legitime interpositam restitutionis sententiam pro eodem presbytero protulerunt, quod se loco et tempore probaturum per legitimos testes proponebat.] Dictus vero presbyter inter cetera ex adverso respondit, quod, [licet super praemissis criminibus ab inimicis fuisset aemulis infamatus et a Constantiensi capitulo propter hoc eidem indicta purgatio, ipsam tamen nullus recipere voluit, licet eam paratus fuerit infra praefixum sibi terminum exhibere, adiiciens, quod] processus iudicum praedictorum debebat merito retractari, quum lite non contestata et post appellationem ad nos interpositam procedere praesumpserint contra eum. [Praeterea dictus presbyter proposuit conquerendo, quod, quum a praedicto O. et complicibus suis praedictis ecclesiis fuisset per violentiam spoliatus, et ad supradictum abbatem de domo sancti Petri ac coniudices suos primo, et secundo ad electum Constantiensem restitutionis literis impetratis, per utrosque restitutionis meruerit beneficium obtinere, idem O. eum non est veritus saepius spoliare. Unde quum propter hoc ipse cum complicibus suis excommunicationis sententia innodatus in sua contumacia perduraret, praedicto electo et coniudicibus suis dedimus in praeceptis, ut auctoritate nostra suffulti districtius inhiberent, ne in locis, in quibus iidem excommunicati praesentes exsisterent, divina officia dicerentur et eosdem tamdiu appellatione cessante suspenderent a divinis, donec saepedicto presbytero de damnis et iniuriis irrogatis satisfacerent competenter, vel responsuri de tanto contemptu nostro se conspectui praesentarent. Sed ipsi ad appellationis diffugium convolantes, contra prohibitionem ipsorum iudicum divina celebrant interdicti, nec ad nostram praesentiam responsalem transmittere curaverunt.] Adiiciens quod ad abolendam omnem infamiam purgationem indictam ab electo Constantiensi curaverit exhibere, †saepe dicti tamen aemuli eum non desinunt infamare. Unde nobis humiliter supplicavit, ut ab illorum petitionibus absolutum, faceremus ipsum praedictarum ecclesiarum pacifica possessione gaudere, [illos legitime punientes, qui excommunicati et interdicti divina praesumpserunt officia celebrare. Ad haec procurator adiecit, quod dicta purgatio fuit ab electo recepta absente parte altera et penitus ignorante, quod etiam se asseruit probaturum.] His igitur et aliis, quae fuerunt coram capellano praedicto proposita, plenius intellectis licet literae illae, quae ad praedictos iudices impetratae dicuntur, vel ipsarum transscriptum ostensum non fuerit coram nobis, quia tamen ex tenore relationis ipsorum, quam dictus procurator exhibuit, ac si literae ipsae ostensae fuissent, nobis constitit evidenter, iudices ipsos praetermisso iuris ordine processisse: tam processum eorum, quam concessionem ecclesiarum a praedicto abbate de mandato ipsorum factam, auctoritate apostolica retractamus, praesertim quum relationis ipsius series repugnantia contineat et adversa. Dicitur enim, quod crimen eiusdem presbyteri usque adeo publicum fuerat et notorium, quod nullus inficiationi locus penitus exsistebat, utpote cuius universae viciniae populus testis erat, et tamen ibidem praemittitur, quod eidem presbytero terminum peremptorium praefixerunt, in quo, si posset, super infamia praedictorum criminum canonice se purgaret; quum nimirum, si crimen notorium exsistebat, non erat utique illi indicenda purgatio, sed in eum condemnationis sententia promulganda. †[Restitutionis quoque sententiam pro eodem presbytero a diversis iudicibus latam duximus approbandam, praesentium vobis auctoritate mandantes, quatenus eundem presbyterum in corporalem possessionem praedictarum ecclesiarum sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo inducatis et defendatis inductum; contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes, et facientes eidem presbytero tam te fructibus medio tempore perceptis ex ecclesiis memoratis, quam de damnis et iniuriis irrogatis satisfieri competenter. Facta vero restitutione plenaria, si legitimus apparuerit contradictor, qui possit et velit legitime comprobare, quod idem presbyter, pro eo, quod in legitime indicta sibi purgatione defecit, condemnatus fuit a praedicto episcopo et saepedictis ecclesiis spoliatus, vos eidem super ecclesiis ipsis perpetuum silentium imponatis, facientes eisdem, per eos ad quos pertinet, de personis idoneis canonice provideri.] Si vero nullus apparuerit legitimus accusator, et ipsum inveneritis apud bonos et graves super praedictis criminibus vel ipsorum altero infamatum, purgationem ei canonicam indicatis, non obstante, quod coram praedicto electo dicitur se purgasse; quum, iudicio pendente coram iudicibus delegatis, non debuerit ordinarius purgationem indicere infamato. [In qua purgatione etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. Ian. Ao. X. 1208.]
CAP. XVI.
Non sufficit praelato, de criminibus infamato, iurare, quum se purgat, quod sit immunis ab illis criminibus; sed iurare debet, quod post suam promotionem illa crimina non commisit.
Idem.
Accepimus literas, quibus nobis intimare curastis, quod apostolico mandato super indicenda purgatione venerabili fratri nostro archiepiscopo Bisuntino recepto, ipsum citastis ut decuit; qui ad diem praefixum comparuit coram vobis, iuramentum purgationis offerens sub hac forma, videlicet, quod immunis erat ab illis criminibus, super quibus se purgare debebat. †[Quumque vos diceretis, hanc non esse formam canonicam, et super hoc fuisset aliquamdiu disputatum, ipse tandem ad nos vocem appellationis emisit, cui de prudentum virorum consilio detulistis.] Ipse vero ad praesentium nostram accedens humiliter supplicavit, ut saltem super purgatione incontinentiae dignaremur temperare rigorem, quia non deberet asserere, quod a nativitate sua nunquam passus fuerit lapsum carnis. Porro, quum ab eo non credatur exactum fuisse huiusmodi iuramentum, potius forte praesumimus, quod alia de causa volebat sub praescripta forma iurare, videlicet, quod immunis erat ab illis criminibus, de quibus fuerat infamatus, tanquam, dimissis per poenitentiam, iam esset immunis ab illis. Sed hoc iurare non parvae temeritatis exsisteret, quum beatus Iob dicat: “Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorat anima mea,” †[et Salomon: “Quis potest dicere, mundum est cor meum et purus sum a peccato?” Unde Psalmista dicebat: “Delicta quis intelligit, ab occultis munda me, Domine,” Apostolo attestante: “Nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc iustificatus sum.”] Ideoque praescriptam purgationis formam, secundum quam idem archiepiscopus obtulit se purgare, reprobamus, utpote indiscretam, temerariam et ineptam, iniungentes eidem, ut, si voluerit et potuerit secundum hanc formam se purgare, secundum sanum intellectum, quem ei duximus exprimendum, videlicet quod illa crimina graviora, id est simoniam, venditionem iustitiae atque incontinentiam, de quibus infamatus exsistit, iuret se minime commisisse, postquam ad archiepiscopalem promotus est dignitatem; et compurgatores sic iurent, quod credunt, eum verum iurasse. Quo facto, vos illum dimittatis in pace. Alioquin etc. [Dat. Lat. IV. Non. Ian. Pont. nostr. Ao. XVI. 1214.]
TITULUS XXXV.
DE PURGATIONE VULGARI.
CAP. I.
Duella et aliae purgationes vulgares prohibitae sunt, quia per eos multoties condemnatur absolvendus, et Deus tentari videtur. H. d. totus titulus.
Coelestinus III.
Cura suscepti regiminis †nos inducit, ut fratrum nostrorum debeamus consultationibus respondere, et ab eis, quantum humana permittit fragilitas, dubitationis scrupulum amputare. Inde est, quod, Quum tua fraternitas duxerit sedem apostolicam consulendam, utrum super ecclesiarum possessionibus duella debeant sustineri, tuae duximus sollicitudini respondendum, quod in eo casu, vel in aliis etiam hoc non debes aliquatenus tolerare. [Dat. Rom. ap. S. Petr.]
CAP. II.
Summatum est supr. cap. proximo.
Innocentius III. Priori S. Sergii Spoletani.
Significantibus V. laico et fratribus eius ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum quidam eos super furti crimine accusaret, cum eo praeter terrae consuetudinem coacti sunt inire duellum, in quo, aliis peccatis suis praepedientibus, ceciderunt, propter quod post appellationem ad nos interpositam per consules Spoletanos bonis fuerunt propriis spoliati. Nunc vero furtum apud alios est inventum, et, quod ipsi fuerint innocentes, est faciente Domino revelatum. Unde consulibus ipsis dedimus in mandatis, ut ablata [eis] restituant universa. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si ipsi mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu partibus convocatis et auditis hinc inde propositis quod iustum fuerit appellatione remota decerneres, faciens quod decreveris per censuram ecclesiam firmiter observari etc. [Dat. Lat. XI. Kal. Apr. 1203.]
CAP. III.
Summatum est supra cap. I.
Honorius III.
Dilecti filii noviter in Livonia baptizati gravem ad nos querimoniam destinarunt, quod fratres Templariorum ordinem in Livonia profitentes, et alii quidam advocati et iudices, qui temporalem in eis potestatem exercent, si quando de aliquo alio crimine infamantur, eos ferri candentis iudicium subire compellunt, quibus, si qua exinde sequatur adustio, civilem poenam infligunt, qua re conversis et convertendis scandalum incutiunt et terrorem. Quum igitur huiusmodi iudicium secundum legitimas et canonicas sanctiones sit penitus interdictum, utpote, in quo Deus tentari videtur: mandamus, quatenus dictos fratres et alios, ut ab huiusmodi conversorum gravamine omnino desistant, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas.
TITULUS XXXVI.
DE INIURIIS ET DAMNO DATO.
CAP. I.
Propter eius brevitatem non summatur.
In Exodo.
Si rixati fuerint homines, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lecto, si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum: innocens erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius et impensas in medicos restituat.
CAP. II.
Breve est, et ideo non summatur.
Ibidem.
Si qui aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam: dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
CAP. III.
Breve est, et ideo non summatur.
Ibidem.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. Si autem sciebat, quod bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
CAP. IV.
Ibidem.
Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum, ut depascat aliena: quicquid optimum habuerit in agro suo vel vinea, pro damno aestimationem restituet.
CAP. V.
Breve est, et non summatur.
Ibidem.
Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acer vos frugum sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
CAP. VI.
Breve est, et quasi idem cum praecedenti.
Ex poenitentiali Romano.
Si quis domum vel aream cuiusquam incenderit voluntarie, sublata et incensa omnia restituat, et tres annos poeniteat.
CAP. VII.
Saecularis potestas, quae clericum bannivit, condemnari debet per iudicem ecclesiasticum secundum aestimationem iniuriae in expensis et damnis. Et hodie adde poenam in Clem. 1. de poenis.
Honorius III. Episcopo Bononiensi.
Olim scribentibus nobis venerabili fratri nostro, episcopo Mutinensi, ut, accedens personaliter Florentiam, potestatem, consiliarios et populum civitatis Florentinae moneret efficaciter et induceret ad satisfaciendum de damnis et iniuriis, irrogatis venerabili fratri nostro episcopo et ecclesiis Fesulanis, et, si necesse foret, censura ecclesiastica coarctaret, idem Mutinensis, mandatum nostrum quoad monitionem diligentius exsecutus, datis induciis testes, lite non contestata, recepit. Quare nos, eius processu, quoniam ad receptionem testium lite non contestata processerat, penitus revocato, commune Florentinum, quia banniverat eundem episcopum Fesulanum contra Deum et ecclesiasticam libertatem, propter iniuriam banni, et expensas, et damna tali occasione secuta, taxatione iuramento praemissa, in mille libris usualis monetae praedicto episcopo Fesulano sententialiter duximus condemnandum.
CAP. VIII.
Qui iurat statutum super non repetendis damnis, hoc non obstante, expensas repetere poterit. H. d. vel sic: Statutum super damnis non repetendis ad expensas non extenditur.
Gregorius IX.
In nostra et fratrum nostrorum praesentia proposuistis, quod olim cives Brixienses pro restaurationibus damnorum illatorum ad invicem, quae propter multas civiles discordias incurrerant, plurimum aggravati, statutum [per venerabilem fratrem nostrum patriarcham Antiochenum, tunc Brixiensem electum] editum, [videlicet] de non petendo vel recipiendo in posterum restaurationes huiusmodi a communi, generaliter approbarunt et firmarunt etiam iuramento. †[Nuper vero non sine nostro labore et sollicitudine procurasti, quod super discordia, quae graviter cives ipsos exagitat, consules et consilium praecise ac absolute iurarunt, se mandatis tuis omnibus parituros, quem tamen, nisi per commune Brixiense damna passis saltem in expensis, quas huiusmodi occasione fecerunt, provideri contingat, perfecte sopire non potes quin sustineat recidivum. Super quo apostolicum (postulasti) remedium adhiberi.] Quum igitur aliud sit damnorum restauratio quam satisfactio expensarum, et ideo in iuramento exhibito super damnorum articulo intelligi non debeat, quod factum expensarum fuerit comprehensum: [fraternitati tuae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, iuramento non obstante praedicto, auctoritate nostra provideas, quod dictum commune pro bono concordiae ad expensarum satisfactionem aliquid contribuat iuxta tuae discretionis arbitrium, a te, sicut expedierit, moderandum. [Dat. Lat. XV. Kal. Apr. Pont. nostr. Ao. IV. 1230.]
CAP. IX.
Habet plura dicta, et se summat.
Idem.
Si culpa tua datum est damnum vel iniuria irrogata, seu aliis irrogantibus opem forte tulisti, aut haec imperitia tua sive negligentia evenerunt: iure super his satisfacere te oportet, nec ignorantia te excusat, si scire debuisti, ex facto tuo iniuriam verisimiliter posse contingere vel iacturam. Quodsi animalia tua nocuisse proponas, nihilominus ad satisfactionem teneris nisi ea dando passis damnum velis liberare te ipsum; quod tamen ad liberationem non proficit, si fera animalia, vel quae consueverunt nocere, fuissent, et quam debueras non curasti diligentiam adhibere. Sane, licet qui occasionem damnt dat damnum videatur dedisse: secus est tamen in illo dicendum, qui, ut non accideret, de contingentibus nil omisit.
TITULUS XXXVII.
DE POENIS.
CAP. I.
Toties puniendus est criminosus, quoties delictum iterat.
Ex concilio Toletano.
Ea, quae frequenti praevaricatione iterantur, frequenti sententia condemnentur.
CAP. II.
Interficiens presbyterum puniendus est, et poenae pars ecclesiae, cui praefuit, alia pars pro eius anima distribuitur.
Ex concilio Triburiensi.
Presbyteri interfecti compositio episcopo, ad cuius parochiam pertinet, solvatur, ita videlicet, ut medietatem werigeldi episcopus eius utilitatibus ecclesiae, cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in eius eleemosynam iuste dispertiat, quia nullus nobis eius heres proximior videtur, quam ille, qui ipsum Domino sociavit.
CAP. III.
Non debent praelati pro criminosis sustinendis pecuniam exigere, nec etiam correctionis causa ex cupiditate poenam pecuniariam imponere.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Licet iuxta Apostolum †arguere, obsecrare et increpare debeamus, sic tamen debemus excessus corrigere singulorum, ut probemur, non quae nostra sunt, sed quae Iesu Christi quaerere, et in correctione facienda videamur modestiam et maturitatem servare. Accepimus autem, quod archidiaconi Conventrensis episcopatus pro corrigendis excessibus et criminibus puniendis a clericis et laicis poenam pecuniariam exigunt, et in examinatione ignis et aquae triginta denarios a viro et muliere quaerere praesumunt, et pro annua exactione pecuniae personas quandoque suspendunt, [et] ecclesias interdicunt, a vicariis quoque duodecim denarios, ut eos in ecclesiis cantare permittant, exigere non formidant, et alia agunt, quae canonum obviant institutis, et de radice cupiditatis et avaritiae prodire videntur. †Quia igitur sollicitudini nostrae incumbit pastorali diligentia providere, ne ab ecclesiasticis personis tuae provinciae aliquid agatur, quod reprehensioni subiaceat, vel ecclesiasticam honestatem denigret: fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus archidiaconis praedicti episcopatus ex parte nostra et tua hoc districtius interdicas; si autem contra prohibitionem tuam ausu temerario venire praesumpserint, eos omni occasione et appellatione cessante ecclesiastica censura compellas, et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem facias inviolabiter observari.
CAP. IV.
Victus condemnatur victori praesenti in expensis, etiam in causis pecuniariis, et unum casum excipit.
Idem in concilio Turonensi.
Calumniam et audaciam temere litigantium condemnando in expensis, et alio multiplici remedio sanctio imperialis compescit. Quoniam igitur sacris institutis consonare dignoscitur, praecipimus, ut de cetero in causis pecuniariis victus victori in expensis condemnetur, nisi forte, sicut cautum est, sententia pro absente feratur.
CAP. V.
Clericus, causam seu operam praebens bello, deponendus est.
Innocentius III. Midrosiensi Archiepiscopo.
Quod in dubiis (Et infra: [cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.]) Quia vero tam sacerdotes, qui gubernant naves ad pugnam, quam qui personaliter exercent pugnae conflictum, et hi, qui alios incitant ad pugnandum, omnes quidem enormiter peccant, de rigore canonico eos credimus deponendos. [Hi praeterea etc. (cf. c. 8. de renunc. I. 9.) Dat. ap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
CAP. VI.
Clericus pro magno scelere ab eo commisso deponi debet, et in monasterio detrudi ad agendam poenitentiam.
Idem Londonensi Episcopo.
Tuae discretionis prudentiam (Et infra:) Ad illud praeterea, quod a nobis tertio requisisti, qualiter clerici in latrociniis vel aliis magnis sceleribus deprehensi puniri debeant, respondemus, quod a suis ordinibus degradati detrudi debeant in arctis monasteriis ad poenitentiam peragendam. [Ceterum etc. Dat. Lat. VI. Id. Nov. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]
CAP. VII.
Si uterque contrahentium venit contra contractum: uterque potest exigere poenam, adinvicem promissam ex conventione.
Idem Abbati et Fratribus Cryptae ferratae.
Constitutus in praesentia nostra (Et infra: [cf. c. 6. de rel. dom. III. 36.]) Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavitani expressa fuerit certa poena, quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propria convincatur, quum et pars vestra subtraxerit episcopo pensionem, et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia, sicut oeconomus proposuit memoratus: utramque partem ab ea reddimus absolutam.
CAP. VIII.
Si testis propter vacillationem incarceratur, infamiam non incurrit.
Idem Priori S. Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano.
Super his, de quibus nos consulere voluistis (Et infra: [cf. c. 16. de acc. V. 1.]) [Ad hoc nosse vos volumus, quod super negotio, pro quo vestras nobis literas destinastis, in praesentia fuerat causa coepta.] Clericus autem, qui pro eo, quod variaverat et vacillaverat coram vobis, de mandato nostro captus est et detentus, infamiam non incurrit. Ceterum etc. (cf. c. 8. de test. cog. II. 21.) [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]
CAP. IX.
Obligatus ad certam quantitatem, certa die sub poena solvendam, si partem infra terminum solvit, ad poenam integram non tenetur.
Idem Spoletano Episcopo.
Suam ad nos G. et A. rectores clericorum plebatus sancti Fortunati querimoniam transmiserunt, quod, quum tibi essent in XL. libris per quoddam arbitrium condemnati, essetque ipsis poena XXX. librarum apposita, nisi eas tibi solverent in termino constituto, tandem XXXIII. libris in ipso termino persolutis, occasione septem residuarum librarum per quasdam nostras literas, veritate tacita impetratas, obtinuisti eos in praefatis XXX. libris tibi per dilectum filium Paulum, subdiaconum nostrum, delegatum iudicem condemnari. Quia igitur te non decet in tantum pontificalis modestiae oblivisci, ut inhonestis quaestibus anhelando desideres cum aliena iactura ditari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus [et districte praecipimus,] quatenus praedictarum septem librarum solutione contentus, super poena XXX. librarum memoratos rectores de cetero non molestes, sicut per dilectum filium nostrum G. S. Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinalem fuit sententialiter diffinitum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
CAP. X.
Occidentes praelatum privantur beneficiis et feudis, quae habent ab ecclesia, cui praeerat praelatus ille, nec eis vel heredibus restituentur, nec alia de novo concedi debent. Et hodie in occidente, capiente vel banniente episcopum auctae sunt similes poenae, de quibus in Clem. Si quis suadente eod. tit.
Idem.
Ad aures nostri apostolatus pervenit, quod, quum quidam parochiani tui ausu diabolico bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum praedecessorem tuum nequiter peremissent, feuda et beneficia, quae illi a Vincentina ecclesia obtinebant, ipsis per sententiam fuerant cum multa deliberatione sublata. Quia igitur maiori [etiam] sunt animadversione plectendi, nos, bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, tam tibi quam successoribus tuis auctoritate apostolica prohibemus ne ipsis aut heredibus eorum beneficia praedicta restituantur [ulterius], seu de novo eis alia quaelibet conferantur. [Si quis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Apr. 1198.]
CAP. XI.
Prorumpens contra iudicem, arbitrio superioris punitur.
Idem.
Dilectus filius Iacobus, electus sancti P. ad Montes, ad apostolicam sedem accedens, gravem querelam contra dilectos filios Molismensem abbatem et I. archidiaconum [Cathalaunensem] exposuit, asserens, eos [adversus ipsum] in causa sua, quae fuit illis commissa, perperam processisse. Quumque dilectus filius T. clericus cum literis eorundem, continentibus causae processum, ad nostram praesentiam accessisset, et idem Iacobus niteretur processum ipsum multipliciter improbare, relationem eorum in quibusdam asserens esse falsam, nos, quia praefatus clericus non habebat nisi ad contradicendum vel impetrandum mandatum, ad maiorem cautelam processum ipsum nec confirmandum duximus nec cassandum, [per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus partibus convocatis et auditis hinc inde propositis, si praefatos iudices inveneritis rationabiliter processisse, ipsorum confirmetis processum, et faciatis illum per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo firmiter observari. Alioquin eo, sicut iustum fuerit, irritato, iuxta formam priorum literarum in causa procedatis eadem, facientes quod decreveritis firmitatem debitam obtinere. Si quos autem ex monachis propter hoc inveneritis excommunicationis vinculo innodatos, secundum formam ecclesiae absolvatis, iniungentes eisdem quod de iure fuerit iniungendum.] Quia vero saepe contingit, quia contra falsam assertionem iniqui iudicis innocens litigator veram non potest negationem probare, quum negantis factum per rerum naturam nulla sit directa probatio: ne falsitas veritati praeiudicet aut iniquitas praevaleat aequitati, necessarium videtur et aequam, ut, quum quis legitimam exceptionem proponit, illam probare paratus vel ad declinandum iudicium vel ad intentionem alterius elidendam, si forsan verbo vel facto ab illa recesserit, vel eam non probaverit infra terminum competentem a iudice praefigendum, modestus iudex non ante procedat, quam super hoc instrumentorum vel testium cautelam adhibeat opportunam, per quam, si necesse fuerit, possit de veritate constare, ut, si contra relationem seu processum ipsius fuerit suborta contentio, huiusmodi probationibus ipsius iudicis possit assertio roborari, quatenus, hoc adhibito moderamine, sic honestis et discretis deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium iustitia non laedatur. Et, Ne iudicialis evanescat auctoritas, quum de litigatoris improbitate constiterit, adversus assertionem iudicis temere prorumpentis, iuxta superioris arbitrium digna poterit animadversione puniri. [Testes autem etc. Dat. Lat. Non. Ian. Ao. XIII. 1211.]
CAP. XII.
Patroni, advocati vel vicedomini, vendicantes sibi in ecclesiis plus quam iura permittant, per censuram ecclesiasticam compescuntur, et, si occidunt praelatum vel clericum ecclesiae per se vel per alios, perdunt quod habent ab ecclesia, et eorum posteri usque ad quartam generationem non admittuntur ad clerum, nec in religionibus praeficiuntur.
Idem in concilio generali.
In quibusdam provinciis ecclesiarum patroni et advocati seu vicedomini se in tantam insolentiam erexerunt, quod non solum, quum vacantibus debet ecclesiis de pastoribus idoneis provideri, difficultates ingerunt et malitias, verum etiam de possessionibus aliisque bonis ecclesiasticis pro sua voluntate ordinare praesumunt, et, quod horrendum est dicere, in necem praelatorum prorumpere non formidant. Quum igitur quod ad defensionis subsidium est inventum ad depressionis dispendium non debeat retorqueri, prohibemus expresse, ne patroni vel advocati seu vicedomini super praemissis de cetero plus usurpent, quam reperiatur in iure permissum, et, si contra praesumpserint, per severitatem canonicam districtissime compescantur. Sacri nihilominus concilii approbatione statuimus, quatenus, si patroni, vel advocati, aut feudatarii, seu vicedomini autu alii beneficiati alicuius ecclesiae rectorem vel clericum alium ipsius ecclesiae per se vel per alios occidere vel mutilare ausu nefando praesumpserint, patroni ius patronatus, advocati advocatiam, feudatarii feudum, vicedomini vicedominatum, et beneficiati beneficium prorsus amittant. Et ne minus vindictae quam excessus memoria prorogetur, non solum de praemissis nihil perveniat ad heredes, sed etiam usque ad quartam generationem posteritates talium in clericorum collegium nullatenus admittantur, neque in domibus regularibus alicuius praelationis assequantur honorem, nisi cum eis fuerit misericorditer dispensatum.
CAP. XIII.
Domino excommunicato manente, subditi fidelitatem non debent, et, si longo tempore in ea perstiterit et monitus non paruerit ecclesiae, ab eius debito absolvuntur.
Honorius III. Praeposito, Archidiacono et H. Canonico Suessionensibus.
Gravem dilectorum filiorum capituli Lund. recepimus quaestionem, quod, quum nobilis vir comes Registrensis pro multis iniuriis, quas irrogarat eisdem, per iudices a sede apostolica delegatos excommunicationis vinculo fuerit innodatus, idem, iam per duos annos et amplius in excommumicatione persistens, iuri parere pertinaciter renuit, claves ecclesiae in suae salutis dispendium et plurimorum scandalum contemnendo. Licet igitur huiusmodi pertinacia non careat scrupulo haereticae pravitatis: volentes tamen nobilitati parcere comitis supra dicti, si forsan ad cor revertens a suo resipiscat errore, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si comes praedictus a vobis diligenter commonitus, infra quindecim dies post commonitionem vestram non paruerit plene iuri, vos excommunicationis sententiam latam in eum, sicut rationabiliter est prolata, facientes usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari, et totam terram ipsius ac loca, in quibus idem comes fuerit commoratus, supponentes ecclesiastico interdicto, ecclesias, in quibus aliquod ius habere dignoscitur, ab eius debito sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo absolventes, fideles ipsius, quamdiu in excommunicatione perstiterit, ab eius fidelitatis iuramento denuncietis penitus absolutos. Quodsi forsan nec sic tribuat ei vexatio intellectum poterit non immerito formidare, ne sua pertinacia eum in haeresis impingat infamiam, quam quum noluerit forte de facili non poterit evitare.
TITULUS XXXVIII.
DE POENITENTIIS ET REMISSIONIBUS.
CAP. I.
Pro manifesto peccato poenitentia publica imponi debet.
Alexander Papa.
Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda.
CAP. II.
Ponit poenitentiam occidentis presbyterum.
Ex concilio Maguntinensi.
Qui presbyterum occiderit, XII. annorum poenitentia ei secundum canones imponatur, †aut, si negaverit, si liber est, cum LXXII. iuret, si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se expurget. Convictus noxa usque ad ultimum tempus vitae suae militiae cingulo careat, et absque spe coniugii maneat.
CAP. III.
Consideratis circumstantiis arbitraria poenitentia iudicenda est ei, qui modum excessit se defendendo.
Alexander III. Mediolanensi Archiepiscopo et Suffraganeis.
Significavit nobis vir nobilis P., quod F. dicto imperatori, quum olim rediret ab Urbe, castrum Vernicae negavit. (Et infra:) Unde contigit, quod, IV. castris destructis, plus quam duo millia domorum destructa fuerunt et multi homines interfecti, et alia mala ibi commissa dicuntur, quae longum esset per singula enarrare. Quoniam igitur praefatus P. Deo exinde reconciliari desiderat, et poenitentiam dignam suscipere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem super hoc consilium detis, et ipsi poenitentiam, secundum quod visum fuerit, misericorditer imponatis, attendentes, quod pro libertate sua et pro ecclesiae devotione hoc fecit. Quare in his debetis talem discretionem habere, ut alii et ipse idem pro austeritate poenitentiae a servitio ecclesiae nullatenus retardentur, nec aliquod salutis periculum merito debeant formidare.
CAP. IV.
Indulgentiae, quae conceduntur per praelatos non subditis, non prosunt,
nisi proprii iudices hoc concedant.
Idem Archiepiscopo Cantuariensi.
Quod autem consuluisti, utrum remissiones, quae fiunt in dedicationibus ecclesiarum aut conferentibus ad aedificationem pontium, aliis prosint, quam his, qui remittentibus subsunt, hoc volumus tuam fraternitatem [firmiter] tenere, quod, quum a non suo iudice ligari nullus valeat vel absolvi, remissiones praedictas prodesse illis tantummodo arbitramur, quibus, ut prosint, proprii iudices specialiter indulserunt. Et in hoc eam intelligas quaestionem solutam, in qua quaeritur, utrum is, qui excommunicato communicat, a suo episcopo vel excommunicati absolutionis gratiam debeat implorare.
CAP. V.
Non est vere poenitens qui peccandi animum non deponit; tamen recipitur eius confessio.
Idem Belvacensi Episcopo.
Quod quidam, sicut asseris, ad confessionem de criminibus veniunt, et, quamvis confiteri velint, se tamen asserunt abstinere non posse, consultationi tuae taliter respondemus, quod eorum confessionem recipere debes, et eis de criminibus consilium exhibere, quia, licet non sit vera huiusmodi poenitentia, admittenda est tamen eorum confessio, et crebris et salubribus monitis poenitentia est indicenda.
CAP. VI.
Qui ex poenitentia debet certa die in pane et aqua ieiunare, potest deficiente pane aliis cibariis uti.
Idem Triburiensi Archiepiscopo.
Licet tam veteris quam novi testamenti pagina (Et infra: [cf. c. 3. de fer. II. 9.]) Si autem illi, qui aliquos dies in pane et aqua ex iniuncta sibi poenientia tenentur peragere, panem, quo vescantur, non habent: leguminibus aut piscibus aut aliis cibariis reficiantur, si necessitas id exposcat, discretione tamen adhibita, quod his non ad delicias, sed ad necessariam solummodo sustentationem utantur.
CAP. VII.
Sacerdoti Graeco procuranti, vel studiose negligenti oppressionem filiorum, non imponitur poenitentia publica, sed debet abstinere ab altaris officio, et aliter in secreto agere poenitentiam; sed, si delictum est publicum, debet publice agere poenitentiam.
Clemens III.
Quaesitiun est a nobis, utrum sacerdotibus Graecis, quibus legitimo matrimonio licet uti, poenitentia publica sit imponenda, si eam sibi postulent pro filiis oppressis iniungi. Huic igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, si ipsis procurantibus vel studiose negligentibus filii in lectis reperiuntur oppressi, ab officio altaris debent perpetuo abstinere, et eis gravior quam laicis, non tamen publica, nisi in publicum id veniat, poenitentia debet imponi; qui tamen non solum a sacrorum ordinum exsecutione cessabunt, verum etiam, si sunt infra ipsos, ad eos minime assumantur. Verum etiam, si ex incuria ipsorum mortui inveniantur in cunis, et illud fuerit occultum, eis poenitentia pro arbitrio poenitentiarii imponatur, et in terrorem aliorum ad tempus abstineant a celebratione missarum. [Dat. Laterani.]
CAP. VIII.
Sacerdos poenitentiam arbitrari debet secundum quantitatem excessus, poenitentis contritionem, et alias circumstantias. H. d. quoad titulum.
Innocentius III. Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.
Deus, qui ecclesiam suam (Et infra: [cf. c. 11. de vita et hon. cler. III. 1.]) Ceterum, quum poenitentia non tam secundum quantitatem excessus, quam poenitentis contritionem per discreti sacerdotis arbitrium sit moderanda, pensata qualitate personae super fornicatione, adulterio, homicidio, periurio et aliis criminibus, consideratis circumstantiis omnibus et praesertim novitate Livoniensis ecclesiae, competentem poenitentiam delinquentibus imponatis, prout saluti eorum videritis expedire. Apostoli autem vestigiis inhaerentes, dicentis, ut praediximus: “lac vobis potum dedi, non escam,” paulatim eos instruatis in fide, confessionis formam, orationem dominicam et symbolum illos sollicite edocentes. Interim tamen corporis et sanguinis Domini sacramentum renatis fonte baptismatis consuetis festivitatibus et in mortis articulo tribuatis. [Dat. XIII. Kal. Mai. A. IV. 1201.]
CAP. IX.
Auditur mulieris confessio, quae sibi partum alienum supposuit, vel proprium ex adulterio suscepit, nec illud marito vult detegere.
Idem sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Significasti praeterea, quandam mulierem in poenitentia tibi fuisse confessam, quod timens, ne viri possessio devolveretur ad alios, inducta cuiusdam consilio veneficae mulieris, quarundam herbarum quotidie succum potavit, et sic venter eius intumuit, et inde gravidam se ostendens, tandem sibi partum supposuit alienum; timensque maritum, non vult facinus ipsi detegere, qui prolem credit sine dubitatione qualibet esse suam. Quoniam igitur per nostras postulas literas edoceri, utrum ei hac fraude durante sit poenitentia iniungenda: inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, sicut mulieri, quae ignorante marito de adulterio prolem suscepit, quamvis id viro suo timeat confiteri, non est poenitentia deneganda, ita nec illi debet poenitentia denegari, maxime si per alios intelligas alienos, ad quos timeat possessionem viri devolvi; sed competens satisfactio per discretum sacerdotem ei debet iniungi. Postremo etc. (cf. c. 42. de sent. excomm. V. 39.)
CAP. X.
Abbatissa moniales benedicere, confessiones audire et publice praedicare non potest.
Idem Valentino et Burgensi Episcopis, et Abbati de N. Cisterciensis ordinis.
Nova quaedam nuper, de quibus miramur non modicum, nostris sunt auribus intimata, quod abbatissae videlicet, in Burgensi et in Palentinensi dioecesibus constitutae, moniales proprias benedicunt, ipsarum quoque confessiones in criminibus audiunt, et legentes evangelium praesumunt publice praedicare. Quum igitur id absonum sit pariter et absurdum, [nec a nobis aliquatenus sustinendum,] discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ne id de cetero fiat, auctoritate curetis apostolica firmiter inhibere, quia, licet beatissima virgo Maria dignior et excellentior fuerit Apostolis universis, non tamen illi, sed istis Dominus claves regni coelorum commisit. [Dat. Lat. III. Id. Dec. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XI.
Tempore generalis interdicti conceditur poenitentia et viaticum morientibus. Hoc primo. Clerici, qui servarunt interdictum, possunt eum silentio in coemeterio sepeliri. Hoc secundo. In conventualibus ecclesiis clerici bini vel trini possunt horas submissa voce dicere. Hoc tertio. Cruce signatis et peregrinis tempore interdicti poenitentia concedi potest. Hoc quarto.
Idem.
Quod in te (Et infra:) Verum quoniam a quibusdam intelleximus dubitari, utrum, quum clericis vel laicis dandum sit viaticum in extremis, an etiam in actio impendenda, et an cum aliis sacramentis indulgenda sit decedentibus sepultura; utrum etiam in conventualibus ecclesiis demissa voce, ianuis clausis, interdictis exclusis, divina possint officia celebrari; similiter an suscipientibus signum crucis et sanctorum limina visitantibus sit poenitentia iniungenda: ambiguitatem huiusmodi de dubitantium cordibus volumus amputare. In illo enim verbo, per quod poenitentiam morientibus non negamus, viaticum etiam, quod vere poenitentibus exhibetur, intelligi volumus, ut nec ipsum etiam decedentibus denegetur. Licet autem per generale interdictum denegetur omnibus tam unctio quam ecclesiastica sepultura, concedimus tamen ex gratia, ut clerici decedentes, qui tamen servaverint interdictum, in coemeterio ecclesiae sine campanarum pulsatione, cessantibus solennitatibus omnibus, cum silentio tumulentur. Et in conventualibus ecclesiis bini et bini, vel simul tres, horas canonicas valeant legere, non cantare, ianuis clausis, interdictis et excommunicatis exclusis, et voce ita demissa, quod exterius audiri non possint; quum et regularibus secundum privilegium sedis apostolicae sit indultum, ut, quum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce celebrare divina. Recipientibus autem signum crucis non negamus, quo minus eis ob reverentiam crucifixi poenitentia, quum postulaverint, iniungatur, quod et aliis peregrinis potest misericorditer indulgeri.
CAP. XII.
Famosum est et multum allegabile, et hoc dicit. Quilibet doli capax tenetur saltem semel in anno confiteri proprio sacerdoti, vel de eius licentia alteri, et eucharistiae sacramentum ad minus in Pascha recipere. Et sacerdos, revelans confessionem, deponendus est, et in monasterio ad agendum perpetuam poenitentiam detrudendus.
Idem in concilio generali.
Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam propriis viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum, nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab huiusmodi perceptione duxerit abstinendum; alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur, et moriens Christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, quum aliter ipse illum non possit absolvere vel ligare. Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium, et cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad salvandum aegrotum. Caveat autem omnino, ne verbo aut signo aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem. Sed, si prudentiori consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam, qui peccatum in poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.
CAP. XIII.
Medici, vocati ad infirmos, debent ante omnia inducere infirmum ad confessionem, nec quicquam persuadere pro salute corporis, tendens in animarum periculum.
Idem in eodem.
Quum infirmitas corporalis nonnunquam ex peccato proveniat, dicente Domino languido, quem sanaverat: “Vade, et amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat,” praesenti decreto statuimus, et districte praecipimus medicis corporum, ut, quum eos ad infirmos vocari contigerit, ipsos ante omnia moneant et inducant, ut medicos advocent animarum, ut, postquam fuerit infirmo de spirituali salute provisum, ad corporalis medicinae remedium salubrius procedatur, quum causa cessante cesset effectus. Hoc quidem inter alia huic causam dedit edicto, quod quidam, in aegritudinis lecto iacentes, quum eis a medicis suadetur, ut de animarum salute disponant, in desperationis articulum incidunt, unde facilius mortis periculum incurrunt. Si quis autem medicorum huius nostrae constitutionis, postquam per praelatos locorum fuerit publicata, transgressor exstiterit, tamdiu ab ingressu ecclesiae arceatur, donec pro transgressione huiusmodi satisfecerit competenter. Ceterum, quum anima sit multo pretiosior corpore, sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat, quod in periculum animae convertatur.
CAP. XIV.
Eleemosynarum quaestores sine apostolicis vel dioecesanorum literis admitti non debent, nec tunc proponant ultra id, quod in ipsis literis continetur. Hoc primo. Et debent esse modesti, et a locis et expensis incongruis abstinere. Hoc secundo. In dedicatione basilicae ultra annum, et in anniversario dedicationis, et in literis indulgentiarum, concessis ab alio quam a Papa, ultra XL. dies remissio excedere non debet. H. d. usque ad fin.
Idem in eodem.
Quum ex eo (Et infra: [cf. c. 2. de reliq. et ven. sanct. III. 45.]) Eleemosynarum quoque quaestores, quorum quidam se alios mentiendo abusiones nonnullas in sua praedicatione proponunt, admitti, nisi apostolicas vel dioecesani episcopi literas veras exhibeant, prohibemus, et tunc praeter id, quod in ipsis continebitur literis, nihil populo proponere permittantur. Formam vero, quam communiter talibus apostolica sedes indulget, duximus exprimendam, ut secundum eam dioecesani episcopi suas literas moderentur. Ea siquidem talis est: “Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire, ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu colligere debeamus in coelis, firmam spem fiduciamque rectam tenentes, quoniam qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Quum igitur ad sustentationem fratrum et egenorum ad tale confluentium hospitale propriae non suppetant facultates, universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, atque in remissionem vobis iniungimus peccatorum, quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias eleemosynas et grata eis caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram ipsorum inopiae consulatur, et vos per haec bona et [per] alia, quae Domino inspirante feceritis, ad aeterna possitis gaudia pervenire.” Qui autem ad quaerendas eleemosynas destinantur, modesti sint et discreti, nec in tabernis aut in aliis locis incongruis hospitentur, nec inutiles faciant aut sumptuosas expensas, caventes omnino, ne falsae religionis habitum gestent. Ad haec, quia per indiscretas et superfluas indulgentias, quas quidam ecclesiarum praelati facere non verentur, et claves ecclesiae contemnuntur, et poenitentialis satisfactio enervatur, decernimus, ut, quum dedicatur basilica, non extendatur indulgentia ultra annum, sive ab uno solo sive a pluribus episcopis, dedicetur, ac deinde in anniversario dedicationis tempore XL. dies de iniunctis poenitentiis indulta remissio non excedat. (Et infra:) Hunc quoque dierum numerurm indulgentiarum literis praecipimus moderari, quae pro quibuslibet casibus aliquoties conceduntur, quum Romanus Pontifex, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueverit observare.
CAP. XV.
Archiepiscopus infra provinciam suam potest concedere indulgentias secundum formam concilii generalis. H. d. Et loquitur de cap. praeced. in fine.
Honorius III.
Nostra postulasti certificari responso, utrum per tuam provinciam possis concedere remissionis literas generales. Nos igitur fraternitati tuae breviter respondemus, quod per provinciam tuam libere potes huiusmodi concedere literas, ita tamen, quod statutum generalis concilii non excedas.
CAP. XVI.
Episcopus et alii, de quibus in litera, possunt sine licentia superiorum sibi eligere providum confessorem.
Gregorius IX.
Ne pro dilatione poenitentiae periculum immineat animarum, permittimus episcopis et aliis superioribus, nec non minoribus praelatis exemptis, ut etiam praeter sui superioris licentiam providum et discretum sibi possint eligere confessorem.
TITULUS XXXIX.
DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.
CAP. I.
Impubes, qui clericum percussit, ab episcopo absolvi potest, et qui ioco vel causa disciplinae percutit clericum, etiamsi sit maior, excommunicatus non est; qui vero ex odio, sic, et per Papam absolvitur.
Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.
Super eo vero, quod a nobis consilium postulasti, †utrum scholares, si se invicem percusserint in plena vel minori aetate, clerici aut religiosi viri in claustro, secundum canonem illum, quo statutum est, ut illi, qui in clericos violentas manus iniiciunt, mittantur ad apostolicam sedem absolvendi, debeant pro sua absolutione ad eandem sedem venire, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si clerici infra puberes annos se adinvicem, aut unus alterum percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, quia eos aetas excusat. Nec etiam clerici, si sunt plenae aetatis, et non de odio, vel de invidia, vel de indignatione, sed levitate iocosa se adinvicem percutere contingat, neque magister, si scholarem clericum intuitu disciplinae vel correctionis percusserit, quia non potest in ipsis iniectio manuum violenta notari. Ceterum si ex odio iidem scholares vel saeculares clerici sese percusserint, pro sua absolutione debent ad apostolicam sedem venire.
CAP. II.
Monachos, se adinvicem percutientes, absolvit abbas. Idem in canonicis regularibus; et, abbatis discretione deficiente, recurritur ad episcopum.
Idem eidem.
Monachi vero et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum providentiam et discretionem sui abbatis disciplinae subdantur, et, si discretio abbatis non sufficit ad eorum correctionem, est providentia dioecesani episcopi adhibenda.
CAP. III.
Ostiarius, qui clericum percussit non graviter, ab episcopo absolvi potest. Hoc primo. Officialis, deliberate iniiciens manum in clericum, per Papam absolvitur. Hoc secundo. Qui repellendo vim vi clericum percutit, excommunicatus non est. Hoc tertio. Qui percutit clericum, turpiter inventum cum propinqua, excommunicatus non est; secus cum remota, et dicitur propinqua, ut in litera.
Idem eidem.
Si vero aliquis alicuius potestatis ostiarius, sub praetextu sui officii malignatus, clericum laeserit, ab episcopo suo potest absolvi, nisi forte eundem clericum graviter vulneraverit. Officialis vero pro iniectione manuum in clericum non potest sine mandato Romani Pontificis absolutionis beneficium promereri, quia nulli laico super clericum tanta datur auctoritas, nisi forte turbam arcendo irruentem, non ex deliberatione, sed fortuito casu clericum laedat. Si vero clericum, vim sibi inferentem, vi quis repellat vel laedat, non debet propter hoc ad sedem apostolicam transmitti, si in continenti vim vi repellat, quum vim vi repellere omnes leges omniaque iura permittant. Nec ille compellendus est ad sedem apostolicam venire, qui in clericum, cum uxore, matre [vel] sorore vel filia propria turpiter inventum, manus iniecerit violentas. Ceterum, si [eum] in stupro vel adulterio, quod committit cum ea, quae ipsum ita proxima consanguinitatis linea non contingit, ceperit, aut [alias] in eum violentas manus iniecerit, non erit a sententia illius excommunicationis immunis.
CAP. IV.
Qui percutit clericum, ignorans probabiliter eum clericum, excommunicatus non est; ignorantiam tamen probare debet per iuramentum, et, si hoc praestare recusat, pro excommunicato haberi debet.
Idem.
Si vero aliquis in clericum nutrientem comam, ignorans, quod clericus fuerit, manus iniecerit violentas, propter hoc non debet apostolico praesentari conspectui, nec etiam excommunicatione notari, dummodo ipsum esse clericum ignoraverit, vel, si hoc dubium fuerit, propria manu duntaxat praestiterit iuramentum, quod eum esse clericum ignorasset. Ab illo autem, si praestare noluerit iuramentum, quia violentas manus constat eum in clericum iniecisse, sicut ab excommunicato, donec de mandato summi Pontificis absolvatur, convenit abstineri.
CAP. V.
Percutiens clericum vel religiosum excommunicatus est, nec ab alio quam a Papa absolvitur, praeterquam in mortis articulo.
Idem.
Non dubium est vobis, sicut credimus, vel incertum, quod hi, qui violentas manus in clericos vel canonicos, aut cuiuslibet religionis conversos iniiciunt, ex constitutione concilii sententiam excommunicationis incurrunt, nec nisi in articulo mortis sine Romano Pontifice absolutionis possunt beneficium impetrare.
CAP. VI.
Mulieres, quae inciderunt in canonem: Si quis suadente, absolvuntur ab episcopo. Idem in personis, quae non sunt sui iuris, vel sunt delicatae, de quibus dubitatur, quod non possent commode accedere ad curiam. Et h. d. usque ad §. Illi. – §. 1. Mandans clericum percuti, excommunicatus est, sicut percutiens. H. d.
Idem.
Mulieres vel etiam aliae personae, quae sui iuris non sunt, ab episcopo dioecesano absolvi possunt, si manus in clericum iniecerint violentas. De his vero, qui magnae sunt potentiae, et ita delicati, quod laborem veniendi ad sedem apostolicam nequeunt sustinere, si manus violentas iniecerint in clericos, respondemus, quod status personae prius et veritas negotii est intimanda Romano Pontifici et secundum consilium eius tales erunt de commisso scelere corrigendi. §. 1. Illi vero, qui non per se ipsos, sed eorum auctoritate vel mandato alii violenter iniiciunt manus in clericos, ad sedem apostolicam sunt omni excusatione cessante mittendi, quum is committat vere, cuius auctoritate vel mandato delictum committi probatur.
CAP. VII.
Excommunicatus per iniectionem manuum in clericum, licet occultus, absolvitur per solum Papam.
Idem.
Porro, si aliqui violentas manus in fratres suos iniiciunt, et ducti poenitentia, non convicti, sed privatim, sicut asseris, a te veniam postulant, eos monere debes propensius et inducere, ut his, quos laeserunt, congrue satisfaciant, et apostolico se conspectui repraesentent, quum a te vel ab alio quolibet sine speciali mandato Romani Pontificis absolvi non possint.
CAP. VIII.
Etiam privilegiati tenentur vitare excommunicatum, et per iniectionem manuum in clericum excommunicati sunt.
Idem.
Nulli autem monachi Templarii se possunt privilegio apostolicae sedis tueri, quo minus excommunicatos vitare debeant, et pro violenta manuum iniectione in clericos sicut excommunicati vitari.
CAP. IX.
Percutiens monachum vel conversum religiosum debet denunciari excommunicatus, et vitari, donec fuerit per Papam absolutus.
Idem Episcopis et aliis Praelatis per Galliam constitutis.
Parochianos autem vestros, si qui in monachos vel conversos praefati ordinis violentas manus iniecerint, sublato appellationis remedio secundum tenorem generalis decreti excommunicatos publice nuncietis, ipsosque faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec laesis congrue satisfaciant, et cum literis vestris apostolico se conspectui repraesentent.
CAP. X.
Ponitur forma praecepti, quod sub virtute iuramenti fieri debet illi, qui pro violenta manuum iniectione in clericum excommunicatus absolvitur.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Ex tenore literarum tuarum nobis innotuit, quod B. canonicus S. Mariae de Vineis in quendam subdiaconum manus iniecit violentas. (Et infra:) Mandamus itaque fraternitati tuae, quatenus, recepto ab eo canonico iuramento, quod tuo debeat mandato parere, ipsum vice nostra a sententia, qua tenetur, absolvas, sibique in virtute iuramenti praecipias, ne de cetero in clericum, monachum, Hospitalarium vel alicuius religionis conversum manus iniiciat violentas, nisi se defendendo, aut de mandato suorum fecerit praelatorum, vel nisi super eum praelationis ministerium aut magisterium habeat, aut cum ipso in eadem ecclesia socius esse noscatur.
CAP. XI.
Excommunicatum pro percussione clerici absolvit episcopus, si sine periculo Papam adire nequit; debet tamen sibi mandare, quod adeat Papam impedimento cessante.
Idem Cenomanensi Episcopo.
De cetero noveris, quod, si quis pro violenta manuum iniectione in clericum est vinculo excommunicationis adstrictus, si habens capitales inimicitias, vel alias iustas excusationes, quibus ab itinere rationabiliter excusetur, ita, quod sine periculo apostolico se nequeat conspectui praesentare, licet dioecesano episcopo, recepto iuramento secundum morem ecclesiae sibi absolutionis gratiam impertiri. Sed est illi sub iuramenti debito iniungendum, ut, quam citius opportunitatem habuerit, Romanum Pontificem adeat, mandatum apostolicum suscepturus.
CAP. XII.
Quum Papa absolutionem excommunicati delegat, mandat recipi cautionem de parendo mandatis ecclesiae.
Urbanus III. Senonensi Archiepiscopo.
Ad haec autem, quum [nonnunquam] inter [aliquos] parochianos tuos, †vel inter eos et alios controversia coram delegatis iudicibus agitetur, saepius a iudicibus ipsis, ut asseris, auctoritate apostolica tibi iniungitur, ut alteram partium, forte parere iudicio contemnentem, vel ob aliam causam rationabilem ecclesiastica districtione percellas. Illi vero, qui subiacere excommunicationi mandantur, ad alios iudices literas ab apostolica sede impetrant, a quibus nihilominus auctoritate apostolica tibi mandatur, ut eos, qui de priorum iudicum mandato excommunicati fuerant, habeas absolutos. Super quo tua discretio dubitat, quid tibi in diversitate huiusmodi sit agendum. Ad quod breviter respondemus, quod, si literae, ad secundos iudices impetratae, tacita veritate obtentae non fuerint, eos ad mandatum eorum absolutos habere debes; praecipue quum Romana ecclesia absolutionem sententiae delegatorum iudicum nequaquam consuevit aliis delegare, nisi in literis commissionis contineatur expresse de sufficienti cautione praestanda ab his, qui absolvi debent, quod iudicio ecclesiae debeant obedire.
CAP. XIII.
Excommunicatus per canonem: “Si quis suadente,” sit dives vel pauper, per Papam absolvendus est vel eius legatum; fallit in muliere, sive infirmo vel mutilato, qui per episcopum absolvi possunt.
Clemens III.
Ea noscitur (Et infra:) Quod utique fraternitas tua diligenter attendens, certificari humliter postulavit de his, qui violentas manus in clericos aliqua temeritate iniiciunt, nec eis suppetunt facultates, ut ad sedem apostolicam valeant laborare, quomodo his scilicet possit salubriter provideri. Super quo Consultationi tuae taliter duximus respondendum, quod mulieres, quas sexus fragilitas impedit, senes et valetudinarii, seu aliorum membrorum destitutionibus impediti, licet ad apostolicam sedem non veniant, ab episcopis valeant salutis remedium accipere, et ex eorum officio fidelium communioni restitui, satisfacto iuxta facultates his, quibus per eos constiterit iniurias irrogatas; alios autem, sive pauperes sive divites, sedi apostolicae vel legato eius, ut beneficium absolutionis obtineant, necesse est praesentari. Si vero huiusmodi infirmitatis tempore timore mortis beneficium fuerit absolutionis indultum, iuramento praestito iniungatur eisdem, ut, postquam sanitati fuerint restituti, ad Romanam ecclesiam vel eius legatum accedant, mandatum apostolicum super talibus recepturi.
CAP. XIV.
Ante denunciationem vitandus est excommunicatus pro violenta manuum iniectione in clericos, nisi sit incultus. Hoc primo. Interficiens clericum, qui, contempto clericali habitu, se enormitatibus immiscuit, excommunicatus non est. Hec secundo.
Idem.
Quum non ab homine (Et infra:) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, an tenearis abstinere a communione illius, qui pro temeraria manuum iniectione in sententiam incidit, antequam excommunicatus publice nuncietur, et an incidant in canonem latae sententiae interfectores clericorum aut presbyterorum illorum, qui, abiecto suscepti ordinis ministerio, in publicis bellis vel etiam praeter bella se homicidiis polluere non verentur, quum in comessationibus, et in ebrietatibus, atque rapinis et aliis enormitatibus aeque sunt, ut laici, vel deterius debacchantes. In secunda igitur Consultatione taliter respondemus, quod a communione illius, qui pro sacrilega manuum iniectione in clericum in edictum excommunicationis incidit, licet denunciatus non sit, adhuc debes abstinere, nisi forte id tibi soli pateret. In quo casu ipsum privatim tantummodo evitabis, quamdiu ab ecclesia toleratur, ut saltem verecundiae rubore suffusus pro latenti excessu taliter satisfacere compellatur. In articulo vero secundae quaestionis respondemus, quod occisores clericorum aut presbyterorum, qui, ut dictum est, contempto clericali habitu tyrannidi et enormitati se inverecunde immiscent, in odium clericalis excessus, et in terrorem atque correctionem similium, canone latae sententiae laici minime coercentur; iniungatur tamen eis poenitentia competens aliquantulum asperior, quam si omnino in laicos talia commisissent. Praeterea, quia nemo desperandus est, dum fuerit in mortali corpore constitutus, quum id quod differtur, aliquando consilio postmodum maturiore perficiatur. Ad ultimum quoque quod consuluisti nos, si de iure communi tibi liceat, ac suffraganeis tuis, illos, qui pro temeraria manuum iniectione excommunicationis sententia percelluntur, absolvere, huic manifestius respondemus, quod observata exceptione quorundam quae in decretalibus Alexandri III. continetur hoc nemini liceat, nisi apostolicae sedis gaudeat privilegio speciali. Verumtamen volentes illis, qui in tam remotis partibus tuae provinciae commorantur, dispensatione providere paterna: fraternitati tuae praesentibus literis indulgemus, ut illos, qui taliter excommunicati sunt ipso iure, si corporum impotentia, aut paupertas eos impediat, aut aliqua inevitabilis, et manifesta necessitas, dummodo satisfaciant iis, quos offenderunt et aliquam agant poenitentiam, ad correctionem sui, ceterorumque terrorem a sententia excommunicationis auctoritate apostolica fretus absolvas, si tamen ex percussione huiusmodi laesio corporalis enormis aut mors non fuerit subsecuta. Nimirum in his omnibus, si quis sanctorum patrum statuta diligenter perscrutetur, nihil novum nos respondisse reperiet, sed quod antiquum est quasi quadam manu sollicitudinis innovasse.
CAP. XV.
Ante absolutionem communicandum non est excommunicato, licet iuraverit parere mandatis ecclesiae, vel composuerit cum offenso. Hoc dicit primo. Infamato de excommunicatione communicandum non est, nisi se purget, vel ad cautelam absolvatur. H. d. secundo.
Idem.
Quum desideres, †quid tua fraternitas observare debeat super his, quae dubietatem continent, apostolicae sedis rescripto plenius edoceri: nos, qui, licet immeriti, ex suscepto administrationis officio consultationibus respondere cogimur singulorum, [interrogationum tuarum nodos praesenti rescripto solvere volumus, et tuam in hoc prudentiam commendamus, qui quum iuris canonici peritiam habeas, et prudentum consilio perfruaris, ad maiorem tamen evidentiam et formam ceteris praefigendam sacrosanctae Romanae ecclesiae matris tuae consulta requiris, in quo spiritum consilii et fortitudinis, sicut vir discretus et prudens, te habere ostendis.] Fuit autem primae quaestionis tenor huiusmodi, utrum alicui excommunicato, qui mandato ecclesiae stare iuravit, et ante absolutionem episcopus ei communionem reddidit, sit communicandum ab aliis, et an episcopus id facere debeat. Cui siquidem quaestioni taliter respondemus, quod, quum cautio iuratoria, quam hodie qui excommunicati sunt praestant, potius ad cautelam ex consuetudine ecclesiae, quam ex rigore canonum sit inducta, neque momenti tam validi reputetur, quod, nisi absolutionis beneficium subsequatur, ille, qui excommunicatur, debeat communioni aliorum restitui, praesertim quum ex eo iuramento absolutionem consecutus non sit, et constet, eum excommunicatum fuisse, et verum sit, absolutum non esse, nec episcopus nec alii debent communicare eidem, nisi fuerit secundum formam ecclesiae post iuramentum praestitum absolutus, quia secundum Apostolorum canones et Fabiani statuta Pontificis, qui cum excommunicato scienter communicaverit, est communione privandus, immo iuxta Isidori statuta excommunicationis poenam contrahit cum eodem. Secundae quaestioni, statuta canonum et praecipue piae memoriae Alexandri III. praedecessoris nostri sequentes, hunc finem duximus imponendum, quod, si publica fama est, aliquem verberasse clericum, nec episcopus, nec alius communicare sibi debet, nisi ad arbitrium episcopi de hoc se purgaverit, vel ad maiorem cautelam absolutionis beneficium consequatur. Tertio loco tua discretio requisivit, si clericus, verberatus ab aliquo, querimoniam apud suum episcopum deposuerit, et testes producere paratus fuit, et episcopo mediante cum suo verberatore composuerit, et ille reconciliatus sibi fuerit, an per hoc is debeat ad aliorum communionem admitti. Super quo tibi breviter respondemus, quod, licet ille, qui violentas manus iniecit, ei, quem laesit, satisfecisse taliter videatur, ecclesiae tamen, quam offendit, ex hoc non satisfecisse dignoscitur, et, nisi forma ecclesiae, quae pro absolutione talium, ut supra dictum est, introducta est, observetur, non est communicandum eidem. Ultimae praeterea quaestionis omnes perplexiones resolvimus, quod in pari stilo criminis conquadratur, qui clericum captivum detinet, licet violentas manus in ipsum non iniecerit est vitandus, nec est communioni fraternae reducendus, nisi iuxta formam ecclesiae fuerit ut supradictum est, absolutus.
CAP. XVI.
Sacerdos, eiiciens regularem de ecclesia, officia divina turbantem, excommunicatus non est.
Idem.
Veniens ad sedem apostolicam. I. lator praesentium sua nobis assertione proposita monstravit, quod, quum matutina officia celebraret, quaedam monialis, ecclesiam ipsam ingrediens, cum alio clerico ludendo impedimentum praestabat, quo minus Deo divinum posset obsequium exhibere; unde memoratus sacerdos commotus, ut liberius posset circa divinorum celebrationem vacare, manibus in eam appositis, ut extra ecclesiam poneret, quum nollet exire, in trahendo ipsam coegit eandem extra ecclesiam residere. Sed tu illum propter hoc tanquam excommunicatum evitasti, et facis ab aliis evitari. Ideoque per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, eum de cetero non evites, quum ex hoc ipsum excommunicatum nullatenus videamus.
CAP. XVII.
Excommunicati pro levi manuum iniectione in clericum possunt per episcopum absolvi. H. d. secundum communem lecturam, et est textus singularis.
Idem.
Pervenit ad nos (Et infra: [cf. c. 5. de test. cog. II. 21.]) Illos autem, qui valetudine praepediti pro absolutionis beneficio ad sedem apostolicam nequeunt laborare, recepto ab eis, sicut moris est, iuramento, potes absolvere ita, quod sanitati pristinae restituti apostolico se conspectui repraesentent. Sexui vero femineo, et pueris ac senibus super hoc satis te credimus posse libere dispensare. [Ecclesias insuper, quae sanguinis vel seminis sunt effusione pollutae, civitatis clericis convocatis cum processione et aquae benedictae aspersione, prout in ordinario habetur scriptum, poteris emundare.] De his etiam absolvendis, qui clericis non enormem, sed modicam et levem iniuriam irrogarunt, tuae fraternitatis arbitrio duximus committendum.
CAP. XVIII.
Clericus, qui scienter et sponte participat excommunicato in divinis officiis, excommunicatus est excommunicatione maiori, et tantum absolvendus per Papam. H. d. secundum Panorm.
Idem.
Significavit nobis (Et infra:) Verum clericos [illos], qui scienter et sponte participaverunt excommunicatis a nobis, et ipsos in officiis receperunt, eadem excommunicationis sententia cum ipsis non dubitamus involvi; quos etiam pro beneficio absolutionis habendo ad nos volumus cum literarum tuarum insinuatione remitti.
CAP. XIX.
Excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, vel incendiarius post publicationem a solo Papa absolvitur.
Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, †an ii soli sint ad sedem apostolicam destinandi, qui in latae sententiae canonem incidentes, manus in clericos inverterunt violentas, et utrum non possint ab eadem sententia, nisi per Romanum Pontificem liberari. Unde Fraternitati tuae taliter respondemus, quod non solum ii, qui in clericos temerarias manus iniiciunt, sed etiam incendiarii, ex quo sunt per ecclesiae sententiam publicati, pro absolutionis beneficio ad apostolicam sedem sunt mittendi, et non nisi per Romanum Pontificem absolvendi. Illi vero, qui ecclesiastica beneficia de manibus praesumunt laicorum accipere, non consueverunt pro tali excessu ad sedem apostolicam laborare. [De sacerdote etc. cf. c. 4. de cler. aegr. III. 6.]
CAP. XX.
Legati de latere absolvere possunt excommunicatos pro iniectione manuum in clericos.
Idem.
Ad eminentiam sedis apostolicae †est recurrendum, quoties articulus dubitationis emergit, ut tanto quis promptiori conscientia recipiat et observet quod super re dubia sibi fuerit a sede apostolica responsum, quanto praerogativa dignitatis illius certiori noscitur ipsius sententia veritatis roborata, quae in B. Petro Apostolorum principe prae aliis omnibus amplitudinem praelatioms accepit. Sicut autem ex parte tua nostris est auribus intimatum, tibi exstat dubium, utrum absolutionis beneficium assequantur qui pro iniectione manuum in clericos vel alias religiosas personas excommunicationem incurrerunt, et a legatis cardinalibus, qui a latere Romani Pontificis destinantur pro tempore, absolvuntur, quum iidem legati mandatum sibi super hoc non ostendant expressum. Super quo id a te ac tuis suffraganeis volumus observari, ut eos habeas absque omni haesitationis scrupulo absolutos, quos constiterit a talibus beneficium fuisse absolutionis adeptos. [Dat. Laterani.]
CAP. XXI.
Generalis excommunicatio non ligat, nisi subditos proferentis.
Idem.
A nobis fuit ex parte tua quaesitum, utrum, si quis ita pronunciaverit: “quisquis furtum fecerit, excommunicatus sit:” haec generalis clausula ad ipsius excommunicatoris subditos referatur, an generaliter extendatur ad omnes, qui non sunt de iurisdictione illius. Ad quod utique dicimus, quod hac sententia non nisi subditi obligantur, nisi forte plus ei contulerit maior et largior auctoritas delegantis.
CAP. XXII.
Qui cum effractione spoliant ecclesias, excommunicati sunt, et per Papam tantum post denunciationem absolvuntur.
Idem.
Conquesti sunt nobis dilecti filii Reginenses canonici, quod I. de Malafrena et eius sequaces ecclesiam de Viliaco et alias quasdam ecclesias Reginensis episcopatus violenter confregerunt, easque spoliare minime dubitarunt, et quosdam homines Reginae ecclesiae depraedari nullatenus dubitaverunt. Quoniam igitur haec gravia sunt, nec clausis debent oculis praeteriri; mandamus, quatenus, si est ita, memoratos sacrilegos, publice accensis candelis, appellatione cessante excommunicatos nuncietis, et faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec passis iniuriam congrue satisfaciant, et damna pro eis data resarciant, et cum literis vestris rei veritatem continentibus apostolico se conspectui repraesentent.
CAP. XXIII.
Percutiens vel etiam interficiens clericum, se, dimisso clericali habitu, saevis enormitatibus immiscentem, non tenetur ire pro absolutione ad sedem apostolicam. Ita generaliter summari potest.
Idem.
Perpendimus ex literis tuis, quod quidam sacercdos tuae dioecesis pro eo, quod se filium regis falso nominare praesumpsit, et, armis acceptis, [in provincia] seditionem fecit et guerram, a dilecto filio B. comite per vicos iussus est fustigari; qui postea eius mandato traditus patibulo exspiravit. †Quis igitur tam ipsum comitem quam alios huius facti participes velle super hoc satisfacere intimasti, praesenti pagina Fraternitati tuae duximus respondendum, quod, si memoratus sacerdos tali modo excessit, et arma ferens non propulsando, sed inferendo iniuriam fuit occisus, non videtur nobis, quod interfectores eius propter hoc ad obtinendam absolutionem apostolicam sedem adire cogantur; tu vero, qui merita personarum bene nosti, poenitentiam eis competentem iniungas. [Ceterum etc. cf. Comp. II. c. 4. de vot. III. 21.]
CAP. XXIV.
Iudex ecclesiasticus, faciens percuti clericum per laicnm, etiam causa disciplinae, excommunicatus est, et ipse, et verberans pro absolutione tenentur ire ad Papam.
Idem.
Universitatis vestrae consultationem accepimus, qua nos requisistis, utrum ille laicus incidat in excommunicationis edictum, qui ad iussionem abbatis, in cuius servitio commoratur, in clericum, aut monachum, aut conversum temerarias manus praesumit iniicere, maxime ubi causa non subest, propter quam debeat verberari. Nobis autem videtur, quod, nisi causa regularis disciplinae hoc faciat abbas in propria persona, vel, si necessitas urget, per clericum vel monachum fieri iubeat, tam qui tales verberari praecipit, quam illi, qui verberant, etiamsi causa subesset, excommunicationis sententiam, donec ad apostolicam sedem veniant, nequaquam evadunt.
CAP. XXV.
Clericus, ut laicus incedens, tertio monitus non resipiscens, perdit privilegium clericale.
Idem.
In audientia nostra talis fuit ex parte tua proposita consultatio, utrum clerici, qui arma militaria relicto habitu clericali gestare nullatenus erubescunt, si eis fuerit iniuria corporalis illata, vel se a captione redemerint, illa clericorum debeant immunitate gaudere, qua pro temeraria manuum iniectione, facta in clericum, excommunicatus quis ipso iure notatur. Ad haec tibi breviter respondemus, quod, quum frustra ecclesiae imploret auxilium, qui committit in ipsam, et lex saecularium principum huic responso satis efficax afferat argumentum, qua manifeste cautum habetur, matronam, cuius pudicitia attentata fuerit, non posse iniuriarum agere, si in veste meretricali fuerit deprehensa, huiusmodi clerici, si fuerint a praelatis suis tertio commoniti, et militaria noluerint arma deponere, de privilegio clericorum subsidium aliquod habere non debent.
CAP. XXVI.
Excommunicatus propter iniectionem manuum in clericum, impeditus ire ad curiam, potest ab inferiore absolvi; sed impedimento cessante tenetur curiam visitare, suscepturus mandatum apostolicum.
Idem.
Quod de his †etiam, in quibus non dubitas, et quid de his ipsis observari debeat plurimum agnovisti, sedis apostolicae responsa requiris, tanto fraternitatem tuam magis in Domino commendamus, quanto in his, quae sacrorum canonum institutionibus sunt expressa, auctoritate nostra procedere desideras et disponis. Sane, requisivit a nobis fraternitas tua, utrum [is,] qui se confitetur in latae sententiae canonem incidisse, nec ad hoc potest induci, ut ad sedem apostolicam veniat absolvendus, ab episcopo vel etiam a simplici presbytero absolutionis beneficium possit vel debeat promereri, et utrum presbyteris bigamis vel viduarum maritis, eorum uxoribus viam universae carnis ingressis, missarum liceat solennia celebrare. Verum, licet, quid de his observare debeat, sacris canonibus sit definitum, hoc tamen Fraternitati tuae ad praesens duximus respondendum, quod is, qui asserit, se in canonem latae sententiae incidisse, non aliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum absolutionis potest beneficium obtinere, nisi forte in mortis sit articulo constitutus, vel paupertate, aut infirmitate vel senectute tanta gravetur, quod ad ecclesiam Romanam laborem subire non valeat veniendi, vel ab hoc alio impedimento canonico retrahatur. Ceterum ab his in forma sacramenti exigi consuevit, ut resumptis viribus et opportunitate concessa Romanam ecclesiam in propria persona debeant visitare. [De presbyteris etc. cf. c. 3. de bigam. non ord. I. 21.]
CAP. XXVII.
Ligatus pluribus excommunicationibus, licet ex eodem facto, obtinens absolutionem expressa una causa seu una excommunicatione, non habetur pro absoluto quoad aliam.
Innocentius III. Archiepiscopo, Decano et Praecentori Lugdunensibus.
Quum pro causa, quae inter dilectos filios G. et F. Cabilonensis ecclesiae archidiaconos vertebatur, eis dilectum filium G. sancti Hadriani diaconum cardinalem concesserimus auditorem, procurator G. archidiaconi inter alia allegavit, quod, quum F. archidiaconus in succentorem Cabilonensis ecclesiae, diaconatus fungentem officio, in communi dormitorio manus iniecisset temere violentas, et eum traxisset verberando per claustrum, tu, frater archiepiscope, eum ob violentam manuum iniectionem et violationem immunitatis ecclesiae fecisti excommunicatum publice nunciari. (Et infra:) Nos igitur, causam ipsam vestro examini committentes, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictum F. archidiaconum ob duplicem causam excommunicatum fuisse, et expressisse tantum alteram in literis, quas super absolutione sua a sede apostolica impetravit, ipsum tanquam excommunicatum satisfacere ecclesiae suae pro altera, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Praedictas vero etc. Expensas etc. (cf. c. 6. de proc. I. 38.)]
CAP. XXVIII.
Excommunicato, decedenti in excommunicatione, quantumcunque contritus decesserit, non est communicandum ante absolutionem, nec pro eo orandum, licet sit quoad Deum absolutus. Sed si constat ecclesiae de contritione praecedenti, absolvetur etiam post mortem ab eo, a quo vivus fuerat absolvendus; et heredes eius compelluntur per ecclesiam ad satisfaciendum pro eo.
Idem Abbati S. Andreae.
A nobis est saepe quaesitam, utrum, si aliquis excommunicatus, in quo indicia fuerint poenitentiae manifesta, nec per eum steterit, quo minus reconciliaretur ecclesiasticae unitati, non suscepto beneficio absolutionis decesserit, pro absoluto ab ecclesia sit habendus, et utrum pro tali recipienda sit eleemosyna, et a fidelibus sit orandum. †Ut autem quod intendimus per suppositionem exempli apertius exprimemus, quidam presbyter et canonicus regularis, sicut per tuas nobis literas inimasti, quum publica laboraret infamia, quod ad quendam coniugatam accederet, maritus mulieris et consanguinei eius in eum manus iniecerunt temere violentas; propter quod per episcopum denunciati sunt excommunicationis sententiae subiacere. Verum ipsi, postmodum ad eundem episcopum accedentes, praestito in manibus eius, quod parerent iudicio ecclesiae, corporaliter iuramento, in mandatis receperunt ab ipso, quod, propter hoc apostolico se conspectui praesentarent. Quumque unus illorum se ad iter accingeret veniendi, a quibusdam suis aemulis est peremptus, et extra coemeterium ecclesiae tumulatus. Et licet contra interfectores amici et consanguinei interfecti graviter sint commoti, eis tamen omnem rancorem remitterent et offensam, dummodo interfecti cadaver traderetur ecclesiasticae sepulturae. Videretur igitur forsan in hoc casu quibusdam, quod, quum sacramentum non necessitatis articulus, sed contemptus religionis excludat, et iudicium ecclesiae divinum [possit et] debeat iudicium imitari, quum in interfecto praedicto manifesta poenitentiae signa praecesserint, et propter hoc absolutus apud Deum esse credatur, absolutus etiam ab ecclesia sit habendus; sed e contrario, quum ex sola culpa ligetur quis quoad Deum apud triumphantem ecclesiam, ex sola vero sententia ligetur quoad hominem apud ecclesiam militantem, quando vinculum culpae remittitur, absolvitur apud Deum, sed apud homines non absolvitur, nisi quando vinculum sententiae relaxatur; alioquin ecclesiae absolutio nullatenus necessaria videretur, si in sola cordis contritione praeter sacerdotale officium rigor relaxaretur ecclesiasticae disciplinae. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio breviter respondemus, quod iudicium Dei veritati, quae non fallit, nec fallitur, semper innititur; iudicium autem ecclesiae nonnunquam opinionem sequitur, quam et fallere saepe contingit et falli. Propter quod contingit interdum, ut qui ligatus est apud Deum apud ecclesiam sit solutus, et qui liber est apud Deum ecclesiastica sit sententia innodatus. Vinculum ergo, quo peccator ligatus est apud Deum, in culpae remissione dissolvitur; illud autem, quo ligatus est apud ecclesiam, quum sententia remittitur, relaxatur, quod in suscitatione Lazari sermo evangelicus manifestat, quem prius Dominus suscitavit, et Apostolis praecepit postmodum solvere suscitatum. Unde, quantumcunque se quis, iuramento praestito, quod ecclesiae mandato pareret, humiliare curaverit, quantacunque poenitentiae signa praecesserint; si tamen morte praeventus absolutionis non potuerit beneficium obtinere, quamvis absolutus apud Deum fuisse credatur: nondum tamen habendus est apud ecclesiam absolutus. Potest tamen et debet ei ecclesiae beneficio subveniri, [scilicet] ut, si de ipsius viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur. Nec obstat, quod ecclesiae legitur attributa potestas ligandi atque solvendi homines super terram, tanquam non possit solvere et ligare sub terra sepultos, et quod legitur, “Non communicetur mortuo, cui non est communicatum et vivo,” quum, etsi communicatum non fuerit, communicandum tamen illi fuisset, quem non contemptus religionis, sed necessitatis articulus impedivit, et in certis casibus a canonibus denotatis ligasse legatur ecclesia mortuos et solvisse. Ut autem in uno pariter et eodem negotio et servemus rigorem, et mansuetudinem ostendamus: statuimus, ut illius mortui absolutio a sede apostolica requiratur, qui, quum viveret, ab ea fuerat absolvendus; aliorum autem absolutionem ex praemissa causa ceteris indulgemus, a quibus, dum viverent, fuerant absolvendi. Absolutionis autem forma servetur, ut fiat cum poenitentiali psalmo, et tam oratione dominica quam alia consueta. Heredes quoque ipsius ad satisfaciendum pro ipso, si monitione praemissa noluerint, per districtionem ecclesiasticam compellantur. [Dat. Lat. II. Non. Maii 1199.]
CAP. XXIX.
Detinens clericum in custodia vel vinculis sine laesione, excommunicatus est. H. d. primo. Communicans excommunicato scienter in crimine excommunicatus est, et, nisi difficultas impediat, absolvi debet ab excommunicatore cum iuramento. Communicans vero extra crimen reconciliari potest per simlicem sacerdotem sine iuramento. H. d. usque ad finem.
Idem Wratislaviensi Episcopo.
Nuper a nobis tua discretio requisivit, quid de illis laicis sit faciendum, qui clericos violenter, sine laesione tamen, in custodia detinent publica vel privata, vel etiam detrudunt in vincula, utrum in canonem latae sententiae incidant, ut ipso facto sint excommunicationis vinculo innodati, sicut illi, qui manus iniiciunt in clericos temere violentas; et utrum, qui nominatim excommunicatis scienter communicant, absolvi ab excommunicatione possint per confessionem a simplici sacerdote, vel episcopi seu archiepiscopi sit ab eis absolutio expetenda, et, si post actam poenitentiam cum illis valeas dispensare, qui, etsi bigami de iure non sunt, de facto saltem bigami nuncupantur eo, quod in sacris ordinibus constituti more nuptiali secundas in contubernium sibi mulierculas adiunxerunt. Nos igitur inquisitioni tuae taliter ex ordine respondemus, quod in primo consultationis articulo non credimus laicos poenam excommunicationis evadere, quamvis per eorum factum corporalis laesio non fuerit subsecuta, citra quam violentia saepius circa clericos nequiter perpetratur. In secunda vero quaestione credimus distinguendum, an is, qui nominatim excommunicato communicat, scienter in crimine communicet criminoso, ei consilium impendendo, auxilium vel favorem, aut alias in oratione vel osculo, aut orando secum, aut etiam comedendo. In primo quidem articulo, quum talis [et] communicet crimini, et participet criminoso, ac per hoc ratione damnati criminis videatur in eum delinquere, qui damnavit, ab eo vel eius superiore merito delicti tunc erit absolutio requirenda, quum iuxta canonicas sanctiones facientem et consentientem par poena constringat. In secundo vero casu a suo episcopo vel a proprio sacerdote poterit absolutionis beneficium obtinere. Quamvis enim et tunc non iudicis, sed iuris sententia excommunicato communicans sit ligatus, quia tamen conditor canonis eius absolutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipso concessisse videtur facultatem aliis relaxandi. Is autem, qui iuxta primum modum excommunicato communicat, cum iuramento debet absolvi; qui vero iuxta secundum modum illi participat, reconciliari poterit sine iuratoria cautione. Verum, si difficile sit ex aliqua iusta causa, quod ad ipsum excommunicatorem absolvendus accedat: concedimus indulgendo, ut, praestita iuxta formam ecclesiae cautione, quod excommunicatoris mandato parebit, a suo absolvatur episcopo vel proprio sacerdote. [Tertius etc. cf. c. 4. de big. non. ord. I. 21. Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. 1199.]
CAP. XXX.
Iuramentum excommunicati de stando mandatis ecclesiae non habet vim absolutionis. H. d. primo. Excommunicato nullus communicare tenetur praeter personas exceptas; alias communicans excommunicato incurrit minorem, et est excommunicandus maiori, nisi ille esset excommunicatus cum particibus suis, qui tunc esset excommunicatus maiori.
Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Quod in dubiis †nostro postulas certificari rescripto, ut iuxta illud tuae discretionis arbitrium modereris, fraternitatem tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Sane consuluit nos tua fraternitas, [utrum altare, in quo excommunicatus divina celebrare praesumpsit, reconsecrari debeat, et] an sit communicandum excommunicato, qui, quod staret mandato ecclesiae, iuratoriam praestitit cautionem, sed nondum absolutionis beneficium est adeptus, et si excommunicato communicare aliqui, et qui etiam teneantur. Quaesivit etiam, quae poena iis fuerit iniungenda, qui excommunicatis nolentes communicant vel inviti, et quid de presbyteris sit agendum, qui gubernant naves ad pugnam, et pugnent, et iis, qui alios incitant, sed non pugnant. Ad haec autem fraternitati tuae taliter Respondemus, quod excommunicato, licet, quod stet mandato ecclesiae, iuramento firmaverit, communicari non debet, donec per ecclesiam fuerit absolutus; alioquin post iuraraentum non esset absolutio necessaria. Utrum autem, si absolutionis beneficium non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excluserit, tali vel saltem in morte communicare sit licitum, quia minime per tuas literas requisisti, ad praesens non duximus respondendum. Nullus autem scienter omnino nominatim excommunicato communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud Gregorii Papae capitulum: “Quoniam multos,” specialiter excusantur. Illi autem, qui nominatim excommunicatis praesumptuose participant, praeter personas a dicto canone annotatas, nisi ab eorum participatione commoniti forte destiterint, excommunicationis vinculo sunt innodandi; secus autem, si scienter ei communicant, qui cum participibus suis est vinculo excommunicationis sententialiter innodatus. Tunc enim et ipsi sententiam excommunicationis incurrunt. [Quia vero etc. (cf. c. 5. de poen. V. 37.) Dat. cap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
CAP. XXXI.
Excommunicato communicare tenentur qui prius erant ei obligati ad obsequium familiare; alii vero non tenentur de necessitate, licet interdum possint de necessitate urgente.
Idem Doctoribus decretorum Bononiensibus.
Inter alia, quae venerabilis frater noster Strigoniensis archiepiscopus dudum apostolatui nostro proponi fecit humiliter consulendo, illud etiam, si bene meminimus, inquisivit, utrum excommunicato communicare quis, et qui etiam teneantur; cui Nos super illo recolimus articulo respondisse, quod nullus omnino nominatim excommunicato scienter communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud Gregorii Papae capitulum: “Quoniam multos,” specialiter excusantur. Verum ex hac nostra responsione magna quibusdam, sicut accepimus, orta est occasio disputandi, aliis concedentibus, quod excommunicato communicare tenentur personae in praedicto capitulo nominatae, praesertim quae prius ad communionem eorum ex debito tenebantur, aliis asserentibus, eos excommunicatis communicare licite posse, si velint, non tamen ad hoc ex necessitate teneri. Ut igitur, unde ius prodiit, interpretatio quoque procedat, ambiguitatem huiusmodi taliter duximus absolvendam, quod, quum quaedam personae, in praemisso capitulo prius denotatae, illis, in quos lata fuerit excommunicationis sententia subsequenter, ante prolationem ipsius obsequio tenerentur familiariter adhaerere, neque postmodum ad contrarium teneantur, quum adhuc ipsum debitum duret, beneficio canonis id agente, a priore non sunt obnoxietate solutae, sed ad familiare tenentur obsequium, et ita per consequens ad communionem quoque tenentur, sine qua illud nequeunt exhibere. Illud autem non ad omnes personas capituli credimus referendum, ut videlicet obnoxietati huiusmodi sint subiectae, quum viatores, peregrini et mercatores a communione talium personarum, nisi articulus necessitatis immineat, debeant abstinere, ut in fine colligitur manifeste, sed ad illas duntaxat, quae talibus arctiori tenentur obnoxietate constrictae, quibus tamen in his, pro quibus sunt excommunicatione notatae, ut in criminibus, communicare non debent, sed ab eis penitus abstinere. Unde prudenter in praemissa consultatione repondemus, non omnes personas, sed quasdam, quae per illud Gregorii Papae capitulum specialiter excusantur, ad communionem huiusmodi praemisso modo teneri, utrum autem et illae personae propter auctoritatem facinoris severius puniendi a communione talium per excommunicationis sententiam debeant aliquando prohiberi quia quaesitum non exstitit, responsum non fuit.
CAP. XXXII.
Si excommunicatus pro manuum iniectione scienter recipit ordines, si est clericus saecularis, deponendus est; si regularis, exsecutione ordinis est suspensus. Qui, ignorans ius vel factum, sic excommunicatus recipit ordines, si est clericus saecularis, dispensat cum eo solus Papa; si regularis, dispensat abbas, si ignorantia est probabilis, et factum non est grave.
Idem.
Quum illorum absolutio, qui pro violenta manuum iniectione in clericos labem excommunicationis incurrunt, praeterquam in quibusdam casibus, a praedecessore nostro exceptis, sedi duntaxat apostolicae reservetur: nonnulli, ecclesiasticam sententiam negligentes, in excommunicatione positi ecclesiasticos ordines accipere non formidant. Quid autem de his fieri debeat, apostolicum saepius oraculum imploratur. Circa quos credimus, sicut reperitur in subditis, distinguendum, quod tales vel sciunt, excommunicationis se vinculo irretitos, vel non recolunt factum, pro quo in latae sententiae canonem inciderunt, vel factum quidem scientes, iuris ignari nesciunt exinde se teneri. Primos, si fuerint saeculares clerici, a susceptis ordinibus censemus in perpetuum deponendos; in reliquis casibus tam archiepiscopi quam episcopi absque mandato sedis apostolicae speciali dispensandi facultatem se noverint non habere, quibus etiam est absolutio talium interdicta, quum maiora intelligantur illis prohibita, quibus vetita sunt minora. Poterunt tamen huiusmodi Romani Pontificis auribus intimari, ut ab eo secundum rigorem vel aequitatem responsum prodeat, prout discretio sua viderit faciendum. Qui si claustrales huiusmodi fuerint, licet a bonae memoriae praedecessore nostro Alexandro Papa fuerit constitutum, quod monachi et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discretionem et providentiam sui abbatis disciplinae subdantur, et, si abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficit, providentia est dioecesani episcopi adhibenda; et alibi dicatur, quod de saeculo fugientes, qui religionis habitum in monasterio receperunt, et inter cetera postmodum confitentur, se tale commisisse delictum, per quod ipso actu excommunicationis sententiam incurrerunt, sine licentia Romani Pontificis abbas non potest nec debet eos absolvere, quamvis praesumptionem delinquentium debita possit animadversione punire: nos tamen in religionis favorem, et ut evagandi materia subtrahatur, maiorem eis gratiam exhibere volentes, eorum praelatis, quod etiam talibus absolutionis beneficium impertiri valeant, indulgemus, nisi excessus ipsorum exstiterit adeo difficilis et enormis, utpote si ad mutilationem membri vel effusionem sanguinis est processum, aut in episcopum aut abbatem violenta sit manus iniecta, quum excessus tales et similes nequeant sine scandalo praeteriri. Si vero claustralis aliquis in religiosam personam alterius claustri manus iniecerit violentas, per abbatem proprium, et eius, qui passus est iniuriam, absolvatur. Quodsi clericum percusserit saecularem, non nisi per apostolicam sedem, ut scandalum evitetur, absolutionis gratiam poterit promereri. Si autem et hos ad ordines promoveri contingat, iuxta praemissam distinctionem, qui scienter in contemptum ecclesiasticae disciplinae se fecerint ordinari, ab exsecutione suscepti ordinis et officii decernimus manere suspensos. Circa reliquos vero, facti memoriam vel iuris peritiam non habentes, monasteriorum utilitate pensata, post iniunctam regularem poenitentiam et peractam abbates ipsorum poterunt dispensare, nisi grave fuerit et notabile factum, aut is, qui fecit, adultus fuerit et discretus, ut violenter et valide contra oblivionem vel ignorantiam praesumatur. Praecipimus autem abbatibus, ut formam istam diligenter observent, ne privilegium mereatur amittere, qui sibi permissa abutitur potestate.
CAP. XXXIII.
Monialis, percutiens monialem seu conversum, vel clericum saecularem, incidit in excommunicationem, et ab episcopo loci absolvi potest.
Idem Pistoriensi Episcopo.
De monialibus tua a nobis fraternitas requisivit, per quem eis sit beneficium absolutionis impendendum, si vel in se invicem vel conversos vel conversas suas, aut clericos etiam, in suis monasteriis servientes, manus iniecerint temere violentas. Super hoc igitur tuae consultationi taliter respondemus, ut auctoritate nostra per episcopum, in cuius dioecesi earum monasteria fuerint, absolvantur. [Dat. Lat. III. Kal. Mart. 1202.]
CAP. XXXIV.
Contractus etiam, qui sine communione explicari non potest, non dissolvitur, seu impeditur per excommunicationem, supervenientem in eum, qui tenetur aliquid praestare non excommunicato.
Idem universis Crucesignatis.
Si vere †vos poenitet de commisso, et plene proponitis satisfacere de peccato, Deum vobis credimus, immo novimus, iam placatum. Si ergo Veneti ad satisfactionem induci et absolutionis beneficium meruerint obtinere, secure cum eis navigare poteritis, et praelium Domini praeliari. Quodsi Veneti forte nec satisfacere voluerint, nec absolvi, utpote qui non dolere, sed gaudere dicuntur porsus de commisso: vobis permittimus, ut cum ipsis usque in terram Sarracenorum vel Hierosolymitanam provinciam, iuxta quod inter vos convenit et ipsos, vel honeste convenerit, navigio transeatis, quanto minus poteritis, cum dolore tamen et amaritudine cordis, et sub spe veniae communicantes eisdem. Quum enim iam a vobis maiorem nauli receperint quantitatem, nec ad eam possint restituendam induci aut etiam coarctari: si aliter fieret, videremini vos damnum ex poenitentia, ipsi vero praemium ex contumacia reportare, quum ad hoc debitum exsolvendum ipsi vobis maneant obligati, et ab excommunicatis exigi possit et recipi quod debetur. Est autem cautum in iure, quod, si quisquam per terram haereticorum aut quorumlibet excommunicatorum transierit, necessaria emere ac recipere poterit ab eisdem. Praeterea, si paterfamilias domus excommunicationis sententia fuerit innodatus, a participatione illius familia excusatur. Licet ergo dux Venetorum dominus navium tanquam paterfamilias domus in excommunicatione persistat, vos tamen, tanquam ipsius familiam, dum in navibus eius fueritis, ipsius excommunicatio non continget, et excusabiles eritis apud Deum, si in excommunicatorum navibus exsistentes cum dolore cordis sub spe poenitentiae [excommunicatis] communicaveritis ipsis, in quibus eorum communionem non potueritis evitare. [Verum etc.]
CAP. XXXV.
Praelatus potest et debet clericum, subiectum incorrigibilem, incarcerare, et laici citra metum excommunicationis de praelatorum licentia capere possunt clericos, et ad iudicium ducere.
Idem Londonensi Episcopo.
Ut famae tuae †consulas et saluti, et sic malorum audaciam comprimas, ut ab eis bonorum innocentiam tuearis, super his nos humiliter consulis, quae officium pastorale contingunt, ut de nostra responsione securus iniunctae tibi sollicitudinis debitum laudabilius exsequaris. Sane consuluisti nos, utrum clerici graviter excedentes, qui tute non possunt monasteriis ad agendam poenitentiam deputari, quoniam, quum non poeniteant de commissis, opportunitate fugiendi captata carcerem fugerent claustri, et prioribus se sceleribus scelestius immiscerent, a te vel aliis praelatis suis arctae possint custodiae mancipari, †et utrum laici, si clericos in magnis sceleribus deprehendant, in canonem incidant latae sententiae, quum nec comprehendere, nec ad iudices trahere ipsos possint, nisi manus in eos iniecerint violentas. Ad primum igitur Respondemus, quod, quum praelati excessus corrigere debeant subditorum, et publicae utilitatis intersit, ne crimina remaneant impunita, et per impunitatis audaciam fiant qui nequam fuerant nequiores, non solum possunt, sed debent etiam superiores clericos, postquam fuerint de crimine canonice condemnati, sub arcta custodia detinere, qui, quum sint incorrigibiles, nec in monasteriis valeant custodiri, ad similia vel peiora facile laberentur. Laici vero citra excommunicationis sententiam capere clericos, et ad iudicium trahere possunt, si oporteat, etiam violenter, dum tamen id de mandato faciant praelatorum, quorum illi sunt iurisdictioni subiecti, et quorum est corrigere criminosos, quum hoc non ipsi, sed illi, et quorum auctoritate id faciunt, facere videantur; dum tamen non amplius eorum violentia se extendat, quam defensio vel rebellio potius exigit clericorum. [Dat. Anagniae IV. Id. Dec. 1203.]
CAP. XXXVI.
Excommunicatus est qui in clericum, eiam volentem, manus iniecerit violentas, etiamsi hoc faciat in satisfactionem praecedentis iniuriae. H. d. et est casus notabilis.
Idem Bracharensi Archiepiscopo.
Contingit interdum in partibus tuis, et de consuetudine regionis habetur, sicut tua nobis fraternitas intimavit, quod clerici, si quem offendant, et satisfacere velint offenso, secundum morem patriae, quem inter se laici iam observant, corpora sua sponte supponunt XXX. vel XL. seu pluribus aut paucioribus percussionibus fustium, †quas frequenter non coacti suscipiunt, sed volentes, non solum de aliorum clericorum manibus, sed etiam laicorum. Unde nos humiliter consulebas, utrum huiusmodi percussores in canonem incidant sententiae promulgatae. Nos autem fraternitati tuae super hoc taliter respondemus, quod huiusmodi manus iniectio, etsi non violenta, tamen iniuriosa videtur, quum ille canon non tam in favorem clerici ordinati, quam in favorem ordinis clericalis fuerit promulgatus. Ideo et volumus et mandamus, ut id de cetero prohibeas attentari per provinciam Bracharensem. Si quis autem clericus post prohibitionem huiusmodi sponte se subiecerit [tali poenae, vel laicus in eum talem poenam iniecerit,] excommunicetur uterque, proviso, ut clericus iniuriam passo sine iniuria clericali satisfaciat competenter, quatenus inter eos pax valeat rationabiliter reformari. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
CAP. XXXVII.
Servus excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, tenetur pro absolutione ire ad sedem apostolicam. Sed, si ex hoc dominus, qui non fuit in culpa, grave damnum patiatur, vel servus hoc faciat in eius fraudem, absolvi potest ab episcopo, si laesio non fuit enormis.
Idem Lugdunensi Archiepiscopo.
Relatum est nobis, quod, quum aliqui servi tuae provinciae propter iniectionem manuum in clericum violentam in canonem incidunt sententiae promulgatae, allegantibus dominis eorundem, quod carere mancipiis suis nolunt, venire ad sedem apostolicam absolvendi non curant, per occasionem huiusmodi eludentes ecclesiasticam disciplinam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eos venire compellas ad sedem apostolicam absolvendos, quum plus sit Deo quam homini deferendum; nisi fecerint hoc in fraudem, ut subtrahant se obsequio dominorum, aut ipsi domini propter hoc sine culpa sua grave damnum incurrant. Tunc enim in utrolibet casu poteris eos ex indulgentia nostrae provisionis absolvere, quum nimis sint ab apostolica sede remoti, sed in recompensationem laboris, quem in itinere sustinerent, alia eis satisfactio iniungatur, dummodo non sit tam gravis et enormis excessus, ut propter vitandum scandalum et tollendum exemplum huiusmodi servi ad servum servorum Dei venire debeant absolvendi. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Ian. Ao. VIII. 1206.]
CAP. XXXVIII.
Excommunicatus propter participationem cum excommunicato, licet eum postea impugnet, ex hoc solo pro absoluto non est habendus.
Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Sacris est canonibus institutum (Et infra: [cf. c. 12. de sepult. III. 28.]) Licet autem is, qui voluntarius excommunicatis illis communicaverat, qui cum omnibus fautoribus et participibus suis excommunicationis sententia sunt adstricti, ad cor postmodum rediens, de mandato ecclesiae excommunicatos, quos prius foverat, expugnaverit: non tamen prius, quam absolutionis gratiam perceperit, habendus est absolutus, nec, si occumbat in huiusmodi bello, sunt absolutiones vel oblationes recipiendae pro eo, vel orationes Domino porrigendae, nisi quum de ipsius viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, et iuxta cuiusdam constitutionis nostrae tenorem defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur.
CAP. XXXIX.
Semel excommunicatus debet vitari semper ut excommunicatus, nisi legitime probet, se fuisse absolutum.
Idem Assuntinensi Episcopo.
Sicut nobis †tuis literis intimasti, quum aliquos tuae dioecesis clericos vel laicos, culpis suis exigentibus, excommunicationi supponis, ipsi, postmodum ad te, nulla satisfactione praemissa, sine testimonialibus literis redeuntes, dicunt, se absolutionis beneficium accepisse; quibus si credi debeat in hac parte, per nos instrui suppliciter postulasti, quum propter causam huiusmodi, sicut dicis, tuae sententiae a subditis contemnantur. Nolentes itaque malitiis hominum indulgere, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, nisi excommunicati a te super absolutione sua literas nostras, vel illius, cui vices nostras in hac parte commisimus, reportaverint, aut alio modo legitime de illorum absolutione tibi constiterit, tu, eorum absolutioni fide non habita, ipsos pro excommunicatis ut prius habeas et facias evitari. [Dat. Lat. II. Id. Aug. 1199.]
CAP. XL.
Si excommunicatus ab episcopo metropolitanum appellat, ab eo absolvi potest; metropolitanus tamen, volens suo suffraganeo deferre, potest illum sibi remittere, quando propter manifestum excessum fuit excommunicatus. Et ante absolutionem non auditur volens probare, se iniuste excommunicatum; secus, si probare vult, sententiam esse nullam.
Idem Senonensi Archiepiscopo.
Per tuas literas †nobis intimasti, quod, quum venerabilis frater noster Autissiodorensis episcopus in dilectum filium Autissiodorensem archipresbyterum excommunicationis sententiam promulgasset, archipresbyter tuo se conspectui praesentavit, et, quod staret mandato ecclesiae, sufficientem obtulit cautionem, petens humiliter, ut absolutionis ei beneficium exhiberes; tu vero, volens episcopo memorato deferre, ipsum saepius monuisti, ut absolveret archipresbyterum. Sed quia monitis non parebat, excommunicatum absolvere curavisti, quem episcopus pro absoluto non habet, utpote qui proponit, quod ad te illius absolutio non spectabat. Unde quaeris, quid in similibus de cetero sit agendum. Videtur enim aliquibus, quod, quum ad metropolitanum per appellationem quaestio non defertur, excommunicatus autem vocem non habeat appellandi, utpote ab ecclesia separatus, sive appellaverit sive non, metropolitanus ei non debet absolutionis beneficium exhibere. Verum ex verbis cuiusdam epistolae, quam dicunt scholastici decretalem, et a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro emanasse proponunt, habetur, quod, si ante appellationem in aliquem excommunicationis sententia fuerit promulgata, metropolitanus, ante litis ingressum ab eo iuramento recepto secundum ecclesiae consuetudinem, debet ipsum absolvere, nisi voluerit episcopo dioecesano deferre, ipsumque ad eum remittere absolvendum. Ubi etiam consequenter infertur, quod nec excommunicati sunt audiendi, priusquam fuerint absoluti, nec sunt ad illos, a quibus appellaverant, remittendi. In Sardicensi autem concilio reperitur, ut is, qui ab episcopo est abiectus finitimos episcopos interpellet, et causa eius audiatur et diligentius pertractetur; episcopus autem, qui iuste vel iniuste abiecit eundem, patienter accipiat, ut discutiatur negotium, quatenus vel probetur eius a pluribus sententia, vel etiam emendetur, prius tamen, quam omnia diligenter ac fideliter examinata fuerint, nullus ante causae cognitionem communioni eum sociare praesumat, qui fuerat communione privatus. Nos igitur credimus distinguendum, utrum quis proponat, se post appellationem legitimam interpositam excommunicatione fuisse notatum, vel in forma excommunicationis intolerabilem errorem fuisse patenter expressum; in quibus casibus ad probationem eorum, etiamsi absolutionem non petat, debet admitti; sed donec de ipsis constiterit, in aliis evitari debet, quanquam apostolica sedes etiam tales consueverit absolvere ad cautelam. Verum in aliis, nisi gratiam absolutionis imploret, non debet audiri, ne sententiam ecclesiasticam contemnere videatur, et per hoc amplius ex suo contemptu ligetur. Quodsi absolutionis beneficium humiliter postulaverit, metropolitanus eum debet absolvere, nisi suo duxerit suffraganeo deferendum; cui tamen si suffraganeus absolutionis beneficium iuxta formam ecclesiae noluerit exhibere, ipse nihilominus illum absolvat; cautione recepta, quod suo debeat parere mandato, ac deinde causam audiat, et quod canonicum fuerit iustitia mediante decernat. Quodsi forsan episcopus subditum suum propter manifestum excommunicasset excessum, metropolitanus non debet ipsum absolvere, nisi suffraganeus requisitus malitiose sibi absolutionis beneficium denegaret. [Dat. Lat. XIII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]
CAP. XLI.
Si Papa suis literis excommunicatum salutat, non propter hoc eum absolvit.
Idem.
Si aliquando forte contigerit, quod eis, qui auctoritate apostolica sunt excommunicationi subiecti, nostrae literae cum salutationis alloquio destinentur, non propter hoc excommunicationis credator sententia relaxata, quum per ignorantiam vel negligentiam, aut occupationem nimiam, vel etiam per subreptionem contingat huiusmodi literas impetrari, sicut nuper in Placentinis dicitur contigisse. Qui quum sint propter iniquitatem, quam in Deum et eius ecclesiam commiserunt, excommunicationis vinculo innodati, se quasi absolutos per huiusmodi literas, quas eis pro Templariis misisse dicimur, gloriantur, quamvis non simus memores talium literarum quum etsi eis iam excommunicatis exhibitae fuerint, forsan tamen prius fuerant impetratae. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mamdamus, quatenus eos, sicut excommunicatos arctius evitetis, donec a suo recipiscant errore, in similibus si quando forte contigerit simile iudicium observantes. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. 1203.]
CAP. XLII.
Excommunicatus a pluribus praelatis ab plures causas non est communioni restituendus, licet de una causa velit satisfacere, et, si impetratur absolutio tacitis aliis causis, non valet absolutio.
Idem C. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Postremo quaesivisti, utrum is, qui propter plures excessus a pluribus praelatis, ius in ipsum habentibus, excommunicationis est vinculo innodatus, et uni praelatorum de uno tantum satisfacere vult excessu, ab eo sit absolvendus, de quo satisfacere vult eidem, et, quum de alio non satisfecerit, alii absolutus valeat nunciari. †Quia vero super hoc inter scholasticos diversae sunt sententiae diversorum: nos ad praesens, nulli praeiudicare volentes, id solummodo tibi Super hoc articulo respondemus, quod supprimenti veritatem absolutio subrepta non prodest, et veritatem intelligens absolutionem huiusmodi exhibere non debet.
CAP. XLIII.
Excommunicatis et interdictis praedicari potest licite verbum Dei. Hoc primo. Et tempore generalis interdicti concedi potest baptismus et chrismatio in fronte, et poenitentia morientium. H. d. secundo.
Idem Ferrariensi Episcopo.
Responso nostro postulas edoceri, an, quum Ferrarienses cives excommunicationis et interdicti sententiis sint ligati, liceat tibi viros et mulieres semel in hebdomada vel in mense apud aliquam ecclesiam convocare, quibus praedices verbum Dei, et eosdem ad correctionem inducas. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod sine scrupulo conscientiae hoc facere poteris, quum videris expedire, dummodo contra formam interdicti nullum eis divinum officium celebretur. Praeterea quaesivisti, quum Ferrariensis civitas sit interdicto et excommunicationi supposita, et ideo sint ibidem, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, universa sacramenta ecclesiastica interdicta, an liceat tibi baptizatos pueros in frontibus consignare. Super quo tibi taliter respondemus, quod, sicut baptizari possunt pueri, sic et baptizati ad confirmationem in frontibus a te possunt sacro chrismate deliniri.
CAP. XLIV.
Si coniux scit pro certo impedimentum matrimonii, non debet reddere debitum, sed potius excommunicationem pati; si autem hoc credat ex causa probabili et discreta, potest reddere debitum, non autem exigere; sed si ex levi et temeraria causa, deposita conscientia potest reddere et exigere.
Idem.
Inquisitioni tuae breviter respondentes credimus distinguendum, utrum alter coniugum pro certo sciat impedimentum coniugii, propter quod sine mortali peccato non valeat carnale commercium exercere, quamvis illud apud ecclesiam probare non possit, an impedimentum huiusmodi non sciat pro certo, sed credat. In primo itaque casu debet potius excommunicationis sententiam humiliter sustinere, quam per carnale commercium peccatum operari mortale. In secundo vero casu distinguimus, utrum habeat conscientiam huiusmodi ex credulitate levi et temeraria, an probabili et discreta; et quidem ad sui pastoris consilium, conscientia levis et temerariae credulitatis explosa, licite potest non solum reddere, sed exigere debitum coniugale. Verum quum conscientia pulsat animum ex credulitate probabili et discreta, quamvis non evidenti et manifesta, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet, ne in alterutro vel contra legem coniugii, vel contra iudicium conscientiae committat offensam. Tu ergo iuxta responsionem praescriptam super illo procedas articulo, de quo nos consulere voluisti.
CAP. XLV.
Per dimissionem habitus et tonsurae non perdit clericus ante trinam monitionem privilegium clericale.
Idem.
Contingit interdum, †[quod, dum clerici charactere insigniti ad turpia lucra divertunt, et saecularibus se negotiis immiscent, clericale nomen abominabile reddunt cordibus infirmorum.] Sane, sicut accepimus, insinuante nobili viro comite Flandrensi [ac nobili muliere Mathilda relicta quondam Philippi Flandrensis comitis,] in dioecesi tua quidam exsistunt, qui nec in modo tonsurae, nec in vestimentorum forma, nec in qualitate negotiorum de clerico quicquam ostendunt, ad poenae subterfugium se clericos exhibentes. Quum enim super excessibus, quos saeculari luxu committunt, ad publica iudicia pertrahuntur, circumcisis crinibus, ut possint circumvenire vindictam, se pro clericis repraesentant, clericalis fori privilegium labiis allegantes, qui factis paulo ante negaverant clericatum †[dumque repentina tonsura poenas eludunt, quas intonsi perversis actibus meruerunt, per impunitatis fiduciam nutritur in eis audacia delinquendi, et, dum impune delinquunt, quibusdam efficiuntur in scandalum et aliis in exemplum.] Verum, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, ac frustra legis auxilium invocat qui comittit in legem: volumus et mandamus, ut tales, si tertio a te commoniti se ipsos contempserint emendare, illius efficiantur immunitatis extorres, quae pro clericorum tutela et laicorum violentia coercenda dignoscitur instituta. [Tu denique etc. Dat. Lat. V. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XV. 1213.]
CAP. XLVI.
Ab excommunicati denunciatione repellitur qui non praemonuit, et ei communicavit.
Idem.
In praesentia dilecti filii (Et infra:) Nec canonici suo decano excommunicationem possunt obiicere, quum super hoc nec commonitus, nec impetitus fuerit, neque ipsi propter hoc eum duxerint evitandum, sed episcopus in mensa, et canonici communicaverint ei etiam in divinis.
CAP. XLVII.
Excommunicatus est dolose permittens clericum percuti, ex quo poterat prohibere, et non prohibuit.
Idem.
Quantae praesumptionis et temeritatis exsistat in rectores ecclesiae manus iniicere violentas, †in evangelio Dominus protestatur, qui se in ministeriis suis affligi asserit, et in Apostolorum principe alibi perhibuit se iterum crucifigi. Hoc etiam poenae qualitas manifeste declarat, quum excommunicationis sententia in ipso actu feriat delinquentes, si non solum in fratres et coepiscopos nostros, sed etiam in minoris ordinis clericos violentiam praesumpserint operari. Ne autem solos violentiae huiusmodi auctores aliquorum praesumptio existimet esse puniendos, facientes et consentientes pari poena plectendos catholica condemnat auctoritas, eos etiam delinquentibus favere interpretans, qui, quum possint, manifesto facinori desinunt obviare. [Quod bonae memoriae C. Papa praedecessor noster hactenus diligenter attendens, auctores et fautores captionis et detentionis veverabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi excommunicationis nunciasset vinculo innodatos etc.]
CAP. XLVIII.
Praelatus excommunicare non debet subditum, nisi competente monitione praemissa, et ex causa manifesta et rationabili; et contra facienti imponitur poena hic expressa. Item punitur subditus, qui falso conquiritur, se excommunicatum iniuste, et subiicit, quid iuris, si praelatus, dicens se errasse, vult excommunicatum absolvere, et adversarius appellat, ne absolvatur.
Idem in concilio generali.
Sacro approbante concilo prohibemus, ne quis in aliquem excommunicationis sententiam, nisi competenti admonitione praemissa, et personis praesentibus idoneis, per quas, si necesse fuerit, possit probari monitio, promulgare praesumat. Quod si contra praesumpserint etiamsi iusta fuerit excommunicationis sententia, ingressum ecclesiae per mensem unum sibi noverit interdictum, alia nihilominus poena mulctandus, si visum fuerit expedire. Caveat etiam diligenter, ne ad excommunicationem cuiusquam absque manifesta et rationabili causa procedat. Ad quam si taliter forte processerit, et requisitus humiliter processum huiusmodi non curaverit absque gravamine revocare, gravatus apud superiorem deponat de iniusta excommunicatione querelam, qui, si absque periculo morae potest, ad excommunicatorem illum cum suo mandato remittat, infra competentem terminum absolvendum; alioquin ipse per se, vel per alium, prout viderit expedire, sufficienti cautione recepta munus ei absolutionis impendat. Quumque adversus excommunicatorem de iniusta excommunicatione constiterit, excommunicator condemnetur ad interesse excommunicato; alias nihilominus, si culpae qualitas postulaverit, superioris arbitrio puniendus, quum non levis sit culpa tantam infligere poenam insonti, nisi forsitan erraverit ex causa probabili, maxime si laudabilis opinionis exsistat. Verum, si contra excommunicationis sententiam nihil rationabile fuerit a conquerente probatum, idem et super iniusta excommunicationis molestia per poenam ad interesse, vel alias secundum superioris arbitrium condemnetur nisi forsan et ipsum probabilis error excuset; et super eo, pro quo fuerit iusta excommunicatione ligatus, per cautionem receptam satisfacere compellatur, vel in pristinam reducatur sententiam usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observandam. Si vero iudex, suum recognoscens errorem, paratus sit talem revocare sententiam, et is, pro quo lata fuerat, ne absque satisfactione revocet illam, appellet: appellationi non deferat in hac parte, nisi talis sit error, de quo merito debeat dubitari; et tunc, sufficienti cautione recepta, quod coram eo, ad quem appellatum exstiterit, vel delegato ab ipso iuri parebit, excommunicatum absolvat. Sicque poenae praescriptae minime subiacebit, cavens omnino, ne voluntate perversa in alterius praeiudicium mentiatur errorem, si districtionis canonicae vult effugere ultionem.
CAP. XLIX.
Excommunicat haereticos et quoscunque violatores ecclesiasticae libertatis.
Honorius III. Episcopo Bononiensi.
Noverit fraternitas tua, †quod nos [nuper] in basilica principis Apostolorum, praesente carissimo in Christo filio nostro Frederico illustri Romanorum imperatore semper Augusto [et rege Siciliae], in celebratione missarum, postquam capiti eius imposuimus imperii diadema, de consilio fratrum nostrorum accensis candelis Excommunicamus ex parte Dei omnipotentis, auctoritate quoque [beatorum] Apostolorum Petri et Pauli et nostra, omnes haereticos utriusque sexus, quocunque nomine censeantur, et fautores et receptatores et defensores eorum, nec non et qui de cetero servari fecerint statuta edita et consuetudines vel potius abusiones, introductas contra ecclesiae libertatem, et nisi ea, de capitularibus suis infra duos menses post huiusmodi publicationem sententiae fecerint amoveri. Item excommunicamus statutarios et scriptores statutorum ipsorum, nec non potestates, consules, rectores et consiliarios locorum, ubi de cetero huiusmodi statuta et consuetudines editae fuerint vel servatae, nec non et illos, qui secundum ea praesumpserint iudicare, vel in publicam formam scribere iudicata. [Dat. Lat. II. Non. Ian. Pont. Nostr. Ao. V. 1221.]
CAP. L.
Fratres hospitalis Hierosolymitani, excommunicati pro iniectione manuum in clericum seu confratrem, absolvi possunt per eorum priorem, nisi excessus fuerit difficilis et enormis.
Idem Magistro et Fratribus hospitalis Hierosolymitani.
Canonica constitutione cavetur, quod monachi et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discretionem et providentiam sui abbatis disciplinae subdantur. Quodsi abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficiat providentia est dioecesani episcopi adhibenda, nisi excessus difficilis fuerit et enormis, propter quem merito ad ecclesiam Romanam sit recursus habendus. Nos ergo, vestris supplicationibus inclinati, ad vos statutum huiusmodi duximus extendendum, auctoritate praedicta statuentes, ut in tali casu, nisi maioris sit providentia requirenda, per priorem vestrum, qui, sicut audivimus, presbyter esse debet, fratribus vestris absolutionis beneficium impendatur.
CAP. LI.
Excommunicatus vel suspensus absolvi non debet, nisi prius iuramento praestito; si tamen sine scandalo iuramentum haberi non potest, poterit fieri absolutio per manualem promissionem.
Idem tituli sanctae Praxedis Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Super eo, quod monachi Graeci et Eremitae, propter inobedientiam sententia suspensionis et excommunicationis ligati, nolunt ad mandatum ecclesiae nisi per manualem promissionem redire, hoc tibi duximus respondendum, quod, si nullatenus possunt induci ad praestandum iuxta formam ecclesiae iuramentum, ipsos hac vice cum promissione poteris recipere manuali, quum interdum, consideratis locorum et temporum qualitatibus severitati sit aliquid detrahendum.
CAP. LII.
Quum de viribus sententiae dubitatur, potest quis absolvi ad cautelam iuramento praestito.
Idem Bituricensi et Carnotensi Decanis et Subdiacono Arelatensi.
Venerabili fratre nostro Cenomanensi episcopo et dilecto filio H. canonico Turonensi, procuratore venerabilis fratris nostri Turonensis archiepiscopi, in nostra praesentia constitutis pro quadam suspensionis sententia, in praefatum episcopum ab eodem archiepiscopo promulgata, nos, auditis et intellectis quae super hoc fuerunt ab eis proposita coram nobis, quia partes dissentiebant in facto ita, quod de illo plene constare non potuit, sententiam ipsam de gratia relaxavimus ad cautelam, ipso episcopo in praesentia dicti procuratoris praestante corporaliter iuramentum, quod parebit mandatis, quae idem archiepiscopus sibi propter hoc fecerit, si constiterit, ipsum episcopum in eo, pro quo fuit lata praedicta sententia, culpabilem exstitisse.
CAP. LIII.
Excommunicantur officiales locorum, in quibus sunt statuta contra ecclesiasticam libertatem, nisi ea deleri fecerint; et statutarii feudis ecclesiae sunt privati.
Idem Episcopo Senensi.
Gravem venerabilis fratris nostri Pisani archiepiscopi recepimus quaestionem, quod A. B. et quidam alii cives Pisani, deputati a potestate ac pepulo ad statuta civitatis edenda, tanquam perverse sapiant, talia in derogationem apostolicae sedis et subversionem ecclesiasticae libertatis edere praesumpserunt, quod, si quis clericus vel laicus contra quemcunque laicum Pisani districtus ad iudicem ecclesiasticum literas apostolicas impetraverit, in mille solidis, nisi huiusmodi renunciaverit literis, condemnetur, nec reditus possessionum suarum reddantur eidem, vel agri excolantur illius, sed banno potius subiaceant potestatis, †quae nullum ad regimen civitatis suscipiet, nisi hoc se iuraverit servaturum; et haec et quaelibet alia potestas, quae pro tempore fuerit, successores suos iurare faciet supra dicta. Statuerunt illi praeterea, ut clerici suis sumptibus castrum Ripae fractae faciant custodiri. Quod si renuerint, contra eos potestas procedere teneatur, †iuxta quod dictaverit consilium civitatis, quae omnia is, qui nunc praeest civitati praedictae, observaturum se firmiter iureiurando firmavit. Ideoque, quum tota civitas Pisana, quae alias tamdiu Dei timorem abiecit, quod infecta iam errore vel infectioni proxima praesumatur, et tam statutarios quam potestatem eandem non sit dubium propter hoc excommunicationis sententiam praeter notam infamiae incurrisse: fraternitati tuae mandamus, quatenus in consiliarios et officiales civitatis ipsius, nisi statuta ipsa de capitularibus suis deleri fecerint, et idonee, sicut exigit res, caveri, quod similia de cetero non debeant attentare, excommunicationis sententiam promulgare procures. Ceterum, quum iidem statutarii multa de bonis ecclesiasticis tenere dicantur in feudum, ipsos fore nihilominus privatos feudis huiusmodi nunciare procures.
CAP. LIV.
Alloquens excommunicatum in tendentibus ad salutem auimae, etiamsi alia verba interponat, excommunicatus non est. – §. 1. Praedicatores, praesertim qui alias sustentari non possunt, ab excommunicatis et detinentibus bona aliena eleemosynam recipere possunt. Hoc dic. – §. 2. Ponit quosdam casus, in quibus percutiens clericum excommunicatus non est.
Gregorius IX.
Quum voluntate ac proposito maleficia distinguantur, excommunicationis sententiam non incurrit qui excommunicato in his, quae ad absolutionem vel alias ad salutem animae pertinent, in locutione participat, licet etiam alia verba incidenter, ut apud eum magis proficiat, interponat. §. 1. Praedicatores quoque, qui penes excommunicatos vel alios alienarum rerum detentores in praedicationibus et confessionibus quasi gerunt causam vel curam eorum, ad quos res ipsae spectare noscuntur, eleemosynas licite possunt ab illis recipere, praesertim si alias non valeant in illo loco sustentationem habere. §. 2. Si qui vero ratione officii, quod in ecclesia obtinent, aut etiam alii clerici seniores zelo devotionis pueros vel adolescentes, in minoribus ordinibus constitutos, turbantes divinum officium, et hi, qui obtentu praelationis vel magisterii subditos et scholares correctionis causa leviter forte percusserint, excommunicationis sententiam non incurrunt. Quod et de his dicendum est, qui aliquos de familia sua vel propinquos inferiorum graduum simili modo, ut cohibeantur a suis insolentiis, et scientia bonisque moribus informentur, duxerint corrigendos.
CAP. LV.
Communicans excommunicato in crimine damnabili incidit in excommunicationem maiorem.
Idem Astoricensi Episcopo.
Si concubinae publicae clericorum ecclesiasticae censurae districtione notentur, eosdem concubinarios non est dubium sententia maioris excommunicationis involvi, qui post latam sententiam communicant in eodem crimine criminosis. [Aqua etc. (cf. c. 9. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
CAP. LVI.
Excommunicatus minori potest ab excommunicatione aliquem absolvere.
Idem.
Duobus collata potestas, ut a minori excommunicatione, si in ipsam inciderint, invicem se absolvant, utroque ligato vinculo excommunicationis huiusmodi, non exspirat.
CAP. LVII.
Permittitur ministris ecclesiarum semel in hebdomada celebrare tempore interdicti, concurrentibus his, quae exprimuntur in textu.
Idem.
Permittimus ecclesiarum ministris semel in hebdomada tempore interdicti, non pulsatis campanis, voce submissa, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, missarum solennia celebrare causa conficiendi corpus Domini, quod decedentibus in poenitentia non negatur.
CAP. LVIII.
Satisfaciens clerico, quem verberavit, non potest propter hoc ab episcopo absolvi, nisi in certis casibus hic expressis.
Idem.
Quamvis incidens in canonem latae sententiae propter violentam manuum iniectionem iuxta proprias facultates eis satisfaciat, quibus iniurias irrogavit: non tamen taliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum absolutionis potest beneficium obtinere, nisi imminente mortis articulo, infirmitate, inimicitia aut inopia, puerili vel senili aetate, fragilitate sexus seu alia corporis impotentia, sive quolibet impedimento canonico retrahatur, quo minus Romanum Pontificem possit adire, vel nisi iuris beneficio a labore huiusmodi excusetur. Ceterum quibusdam praedictorum, videlicet qui temporali impedimento laborant, exceptis pueris, sub debito iuramenti, quod secundum ecclesiae formam praestare tenentur, consuevit iniungi, ut impedimento cessante ad apostolicam sedem accedant, mandatum ipsius humiliter suscepturi.
CAP. LIX.
Excommunicatio simpliciter lata intelligitur de maiori. H. d. et est textus notabilis, et quotidie allegatur.
Idem.
Si quem sub hac forma verborum: “Illum excommunico,” vel simili, a iudice suo excommunicari contingat, dicendum est, eum non tantum minori, quae a perceptione sacramentorum, sed etiam maiori excommunicatione, quae a communione fidelium separat, esse ligatum.
CAP. LX.
Beneficium, indultum ratione minoris aetatis, postquam coepit habere locum, non exstinguitur, licet minor pervenerit ad maiorem aetatem.
Idem.
Pueris, qui in canonem inciderunt sententiae promulgatae, sive ante sive post pubertatem postulent, se absolvi, potest dioecesanus episcopus absolutionis beneficium impertiri, quum propter defectum aetatis, in qua fuit commissus excessus, rigor sit mansuetudine temperandus.
TITULUS XL.
DE VERBORUM SIGNIFICATIONE.
CAP. I.
Novale est terra noviter ad culturam redacta.
Hieronymus super Osee.
“Innovate novale.” Novale est ager nunc primum praecisus.
CAP. II.
Appellatione patris veniunt in lata significatione omnes descendentes.
Idem super Danielem.
“Nam et res Nabuchodonosor, pater tuus,” id est, proavus more scripturae, quae avos et deinceps patres appellat.
CAP. III.
Non licitur natus qui statim decessit.
Idem in Parabolis.
“Nam et ego unigenitus fui coram matre mea.” Quare unigenitum se coram matre nominat, quem fratrem uterinum praecessisse scriptura testatur, nisi quia ille mox, natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?
CAP. IV.
Dictio “antequam” non semper implicat.
Idem super Matthaeum.
Quod dicitur: “antequam convenirent,” non sequitur, ut postea convenirent; sed scriptura quod factum non sit ostendit.
CAP. V.
Primogenitus dicitur qui primo nascitur, etiamsi nullus sequatur eum.
Idem in eodem.
“Ioseph non cognovit Mariam, donec peperit filium suum primogenitum.” Ex hoc loco quidam perversissime suspicantur, et alios filios Mariam habuisse, dicentes, primogenitum non dici, nisi qui habeat et fratres, quum hic mos divinarum scripturarum sit, ut primogenitum non eum vocent, quem fratres sequuntur, sed eum, qui primo natus fuit.
CAP. VI.
Verba sunt intelligenda non secundum quod sonant, sed secundum mentem proferentis.
Hilarius.
Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus.
CAP. VII.
Non vitiatur factum, vario modo narratum, ubi idem in subatantia concluditur.
Augustinus super Matthaeum.
Nihil obstat narrandi diversitas, ubi eadem dicuntur, maxime quum quisque evangelistarum eo ordine credat se dicere, quo Deus voluit.
CAP. VIII.
Sensum, non verba considerare debemus.
Gregorius.
Propterea, si prolixam epistolam meam ad interpretandum accipere te fortasse contigerit, rogo, non verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferri, quia plerumque, dum proprietas verborum attenditur, sensus veritatis amittitur.
CAP. IX.
Dicit, quis proprie sit praepositus.
Isidorus.
Quamvis omnes, qui praesunt, praepositi rite vocentur, usus tamen obtinuit, eos vocari praepositos, qui quandam prioratus curam super alios gerunt.
CAP. X.
Non recipit congruam summationem.
Idem in libro Etymologiarum.
Forus est exercendarum litium locus, a fando dictus, sive a Foroneo rege, qui primus Graecis legem dedit. Qui locus et prorostra vocatur ab eo, quod ex bello Punico captis novibus Carthaginensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut essent huius insigne victoriae. Constat autem forus causa, lege et iudicio. Causa a casu, quo venit, dicitur. Est enim materia et origo negotii, necdum discussionis examine patefacta, quae, dum proponitur, causa est; dum disctutitur, iudicium [est]; dum finitur, iustitia. Vocatur autem iudicium quasi iurisdictio, et iustitia quasi iuris status. Iudicium autem prius inquisitio vocabatur, unde et auctores iudiciorum et praepositos quaestores vel quaesitores vocamus. Negotium [autem] multa significat, modo actum alicuius rei, cuius contrarium est otium, modo actionem causae, quod est iurgium litis, et dictum est negotium quasi nec otium, id est sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur, ubi aliquid datur, ut maiora lucrentur. Iurgium dicitur quasi iuris garrium, eo, quod hi, qui causam dicunt, iure disceptant. Lis autem a contentione limitis prius nomen sumpsit, de qua Virgilius. “Limes erat positus, litem ut discerneret agris.” Causa aut argumento, aut probatione constat. Argumentum nunquam testibus, nunquam tabulis dat probationem, sed sola investigatione invenit veritatem, unde et dictum est argumentum, quasi argute inventum. Probatio autem testibus et fide tabularum constat. In omni quoque negotio hae personae quaeruntur: iudex, accusator, reus et tres testes. Iudex dictus quasi ius dicens populo, sive quod iure disceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare. Non est ergo iudex, si non est in eo iustitia. Accusator vocatus est quasi causator, quia ad causam vocat eum, quem apellat. Reus a re, quae petitur, nuncupatur, quia, quamvis conscius sceleris non sit, reus tamen dicitur, quamdiu in iudicium pro re aliqua petitur. Testes antiquitus superstites dicebantur eo, quod super causae statu proferebantur; nunc parte ablata nominis testes vocantur. Testes autem considerantur conditione, natura et vita. Conditione, si liber, non servus. Nam saepe servus metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina. Nam varium et mutabile testimonium semper femina producit. Vita, si innocens et integer actu. Nam, si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest iustitia cum scelerato homine habere commercium. Duo sunt [autem] genera testium, aut dicendo id, quod viderunt, aut proferendo id, quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt, quum aut falsa promunt, aut vera silentio tegunt.
CAP. XI.
Dicit, quid sit pactum, et unde dicatur.
Idem.
Pactum dicitur inter partes ex pace conveniens scriptura, legibus ac moribus comprobata: [et] dictum pactum, quasi ex pace factum.
CAP. XII.
Hic Isidorus ponit etymologiam iuris, prout habetur in re, non prout est generale nomen.
Idem in eodem.
Ius dictum est a iure possidendo. Hoc enim iure possidetur, quod iuste, hoc iuste, quod bene; quod autem male possidetur, alienum est. Male autem possidet, qui vel suis male utitur, vel aliena praesumit.
CAP. XIII.
Quicquid fidelis offert ecclesiae, oblationis nomine continetur, et a saecularibus possideri non debet.
Paschalis II. Canonicis sancti Martini.
Causa Carpensis plebis (Et infra:) Ceterum primitiae, decimae et oblationes in solis ecclesiarum bonis praecipue numerantur. Oblationes vero dicimus, quaecunque de propriis et licitis rebus ecclesiae a fidelibus offeruntur. Quicunque igitur eas per manum vel potestatem saecularem obtinet, procul dubio contra Deum et contra sanctorum Patrum nititur sanctiones; quin immo et qui accipit, et qui tradit, raptor et sacrilegus iudicatur.
CAP. XIV.
Solus sacerdos potest sacramentum extrmae unctionis infirmo conferre. H. d. – §. 1. In anno bissextili servari debet loci consuetudo circa diem S. Matthiae festandum, dum tamen vigilia continuetur festo. Hoc dicit.
Alexander III.
Quaesivit a nobis fraternitas tua, †utrum sacerdos uno clerico tantum praesente infirmum debeat inungere, et qua die festum beati Matthiae in anno bissextili debeat observari, praesertim quum quidam inter vigiliam et festum velint diem interponere, [et utrum mulier etc. cf. c. 2. de div. IV. 19.] Nos itaque tibi taliter duximus respondendum, quod sacerdos uno praesente clerico et etiam solus potest infirmum ungere. §. 1. Festum vero beati Matthiae iuxta consuetudinem ecclesiasticam vigilia eatenus praecedat, ut nec pro bissexto, nec pro quolibet alio modo inter se et solennitatem aliam diem admittat, in qua utique vigilia, nisi venerit in dominica die, ieiunium celebretur. Ipsum autem festum sive fiat in praecedenti die sive in sequenti, qui duo quasi pro uno reputantur, nullus error, sed consuetudo ecclesiae teneatur. [Quod autem mulier pro furto etc. cf. c. 2. de div. IV. 19.]
CAP. XV.
Per verbum: “statuo et praecipio,” diffinitiva sententia ferri potest.
Coelestinus III.
In his, quae ambiguitatem continent, †ad sedem apostolicam ex debito recursus habetur, ad quam re vera, tanquam matrem et caput omnium ecclesiarum, maiores et dtfficiliores quaestiones, sicut ab antiquis Patribus constitutum est et moribus utentium recte approbatum, usquequaque conferri debent. Innotuit siquidem apostolatui nostro, quod, quum de controversia, quae inter magistrum M. et conversos hospitalis sancti Simpliciani super eodem hospitali haberetur, in praesentia venerabilis fratris nostri O. Mediolanensis archiepiscopi quaestio verteretur, ipse archiepiscopus post cognitionem causae in prolatione sententiae his verbis non fuit usus, ut secundum ius civile diceret: “talem partem condemno, vel talem absolvo,” sed pronunciavit ita: “statuo et praecipio,” †ne de cetero, et reliqua, quae expressim continentur in instrumento. Quoniam igitur, sicut ex relatione dilecti filii nostri Cynthii S. Laurentii in Lucina, et Ioannis S. Priscae presbyterorum cardinalium didicimus, quos ad hoc concessimus auditores, super hac fuit prolatione sententiae dubitatum: Attendentes igitur, quod hoc verbum “statuo” secundum legem rem perfectam significat, et cum effectu, non verbotenus accipitur, item quod secundum Gregorium quod praecipitur imperatur, et quod imperatur necesse est fieri, et aliquando, si non fiat, poenam habet, considerantes nihilominus, quod iuxta eundem Gregorium non debet aliquis considerare verba, sed voluntatem et intentionem, quum non intentio verbis, sed verba intentioni debeant deservire, interpretamur in praesenti articulo de fratrum nostrorum consilio, procuratoribus utriusque partis praesentibus, et diffinimus, quod praefati archiepiscopi verba, tali forma prolata, perpetuo valiturae sententiae obtineant firmitatem. Nos itaque sententiam ipsam licet appellationis obstaculo hucusque fuerit impedita, praesenti pagina sedis apostolicae confirmamus, et huius scripti patrocinio communimus statuentes et auctoritate apostolica praecipientes ut ipsius hospitalis praefati fratres abbati eiusque concessoribus obediant in perpetuum tanquam praelatis suis et dominis sicut archiepiscopus ipse praecepit.
CAP. XVI.
Beneficium principis latissime interpretari debet.
Innocentius III. Patriarchae Grandensi.
Olim tibi scripsisse recolimus, ut, si dilectus filius archipresbyter et canonici Paduani, quibus super hoc scripta nostra direximus, dilecto filio magistro G. canonico Paduano, praebendam, quae tantum residentibus de communi confertur, sicut uni ex aliis de communibus proventibus et manualia beneficia omni dilatione postposita non conferrent, tu eos ad id appellatione cessante compellere procurares. Quia vero, sicut nostro apostolatui reseratum est, quidam mandatum nostrum interpretari aliter, quam deceat, moliuntur, quum beneficia principum sint interpretanda largissime: volentes a mandato nostro dubietatem auferre, non quaestionis scrupulum reservare, ut quae mandamus diligentius et liberius exsequaris, nostrum tibi in eo aperiendum duximus intellectum, videlicet, quod praebendam, quae tantum residentibus in victu et vestitu de communi confertur, ipsi magistro G. plene, sicut uni ex aliis residentibus, iniunximus conferendam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus in negotio ipso malitiosam interpretationem aliquam non attendens, sic, quod de praefato magistro tibi praecipimus, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo exsequi studeas diligenter.
CAP. XVII.
Generale dicitur interdictum, quod fertur nedum in provinciam, sed in villam vel castrum.
Idem Colubriensi et aliis Episcopis in regno Portugaliae constitutis.
Quum in partibus vestris peccatis exigentibus saepe contingat diversa loca interdicto supponi, quando generale vel particulare dici debeat interdictum, apud vos accepimus in dubium revocari, quum illi, qui ab ecclesia Romana decorari privilegio meruerunt, videlicet, ut, quum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare, interdicto particulari se asserant non arctari, dicentes illud interdictum generale duntaxat, quum regnum, vel saltem provincia tota subiicitur interdicto. †Propter quod et iustitia saepius deperit, et praelatorum sententiae contemnuntur, quum in aliis provinciis interdictis divina celebrent, et, suspensis organis aliorum, ipsi pulsatis campanis et apertis ianuis quoslibet passim recipiant ad divina. Quum autem in privilegiis de regno vel provincia nil expresse dicatur, nomine terrae non solum regnum vel provinciam intelligi volumus, verum etiam villam et castrum, ut et in his locum habeat quod de generali dicitur interdicto, videlicet ut, quum villa vel castrum generali subiicitur interdicto, praescripta privilegii forma debeat observari. [Dat. Lat. VII. Id. Febr. 1199.]
CAP. XVIII.
Privilegium contra consuetudinem, iuri communi obviantem, large est interpretandum. H. d. secundum intellectum abbatis antiqui, et est casus not. secundum hunc intellectum.
Idem Altissiodorensi Episcopo.
Quum tibi de benignitate sedis apostolicae sit indultum, quod ordinatio rerum clericorum ab intestato decedentium libere in tua potestate ac dispositione permaneat, volens omnem materiam scandali removere, quod aliquando inter te et tuos est subortum super duobus, nos consulere voluisti, primo, an appellatio vocabuli clericorum tam ad canonicos quam ad non canonicos extendatur; †Secundo, an illis, qui in voluntate et dispositione alterius suam committunt ultimam voluntatem, nil per se penitus ordinantes nec determinantes, quid cui loco vel personae conferri debeat, dicentur decedere intestati. Primae igitur Consultationi tuae taliter respondemus, quod appellatio clericorum non solum alios, sed etiam canonicos comprehendit. In secunda etc. (cf. c. 13. de testam. III. 26.) [Dat. Lat. 1202.]
CAP. XIX.
Iurans obedire praelato et ecclesiae, non clero dioecesano, sed capitulo ecclesiae cathedralis obedire tenetur.
Idem Praeposito et Capitulo Placentino.
Quum clerici Placentini iuramentum praestant sub hac forma verborum: “Ego talis ab hac hora in antea fidelis ero et obediens sanctae Placentinae ecclesiae, et domino meo, episcopo Placentino,” per vestras nos literas consulere voluistis, utrum intelligi debeat clerus totius dioecesis, an capitulum tantum ecclesiae cathedralis. Nos igitur discretioni vestrae praesenti pagina taliter respondemus, quod per ecclesiae Placentinae vocabulum in forma iuramenti praescripti non debeat intelligi totius dioecesis clerus; et, si capitulum intelligatur ecclesiae cathedralis, is tamen, qui praestat huiusmodi iuramentum, episcopo, tanquam capiti, principaliter obligatur. [Dat. Ferentini VI. Non. Iul. 1203.]
CAP. XX.
Appellatione ecclesiasticae censurae comprehenditur excommunicatio, suspensio et interdictum.
Idem Priori S. Fridiani Lucani.
Quaerenti, quid per censuram ecclesiasticam debeat intelligi, quum huiusmodi clausulam in nostris literis apponimus, respondemus, quod per eam non solum interdicti, sed suspensionis et excommunicationis sententia valeat intelligi, nisi iudex discretus, rerum et personarum circumstantiis indagatis, ferat quam magis viderit expedire.
CAP. XXI.
In privilegiis de decimis novalium non solvendis illud appellatur novale, de cuius cultura non est memoria, et quod prius modicum vel nullum fructum afferebat.
Idem Caesaraugustano Episcopo.
Quid per “novale” vocabulum intelligi debeat, a nobis tua fraternitas requisivit. Licet autem quidam dixerint, quod novale sit terra praecisa, quae anno cessat, aliis asserentibus, quod ex silva, quae arboribus exstirpatis ad cultam redigitur, fieri novale dicatur, quarum utraue interpretatio ex civilibus legibus colligitur: Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod eam credimus praedecessorum nostrorum intentionem fuisse, quum piis locis indulgentiam de novalibus concesserunt, ut novale intellexerint agrum, de novo ad cultum redactum, de quo non exstat memoria, quod aliquando cultus fuisset. Sed nec de quolibet tali novali credimus eis indulgentiam fore concessam, nisi de illo duntaxat, cuius decimam religiosus potest conventus absque gravi detrimento parochialis ecclesiae detinere, quum talis sit saepe locus incultus, de quo parochialis ecclesia magnos percipit decimarum ratione proventus. [Dat. Viterbii XI. Kal. Sept. Ao. X. 1207.]
CAP. XXII.
Si ecclesia, subiecta episcopo, unitur alteri, vel gubernanda committitur, salvo iure matricis ecclesiae: per matricem ecclesiam intelligitur cathedralis, et non Romana.
Idem Abbati F. et B. Monachis Alcobaciae.
Venerabili fratri nostro Colubriensi episcopo didicimus conquerente, quod, quum fratres sanctae Crucis monasterium de Argariis sub protectione sua nuper receperint, quod suis praedecessoribus episcopalia iura consueverat ab antiquis temporibus exhibere, nunc quodam de canonicis suis sine suo consensu ibi facto priore, occasione cuiusdam privilegii, a bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro veritate tacita impetrati, eidem episcopo debitam obedientiam denegat exhibere, inde sumpta occasione, quod per matricem ecclesiam non cathedralem intelligit, sed Romanam. †Quia vero non est nostrae intentionis, ut iura fratrum nostrorum temporibus nostris [indebite] minuantur, causam ipsam vobis duximus committendam. Ideoque per apostolica scripta mandamus, quatenus, si aliud vobis non occurrerit, propter quod dictus prior non debeat dioecesano episcopo respondere, vos eum ad eam praestandam eidem, sicut praedecessores sui praedecessoribus episcopi praestiterunt, per censuram ecclesiasticam compellatis, non obstante privilegio in praeiudicium Colubriensis ecclesiae per subreptionem obtento. Nos enim per matricem ecclesiam cathedralem intelligi volumus, non Romanam. [Quod si non omnes etc. Dat. Romae III. Kal. Iun. 1198.]
CAP. XXIII.
Excommunicatus vel interdictus pro contumacia vel offensa dubia absolvitur cautione praestita de stando iuri. Si vero fuit excommunicatus vel interdictus pro manifesta offensa, tunc prius debet satisfacere, antequam absolvatur. Et dicitur manifesta, de qua constat per confessionem vel probationem legitimam vel rei evidentiam. H. d. cum cap. sequ.
Idem Abbati sanctae Genovefae, Decano et Cancellario Parisiensibus.
Ex parte in Christo dilectae filiae nobilis mulieris comitissae Blesensis, †ad nostram praesentiam destinati, sibi postularunt audientiam exhiberi, ut audiremus iniurias, quas ei et suis infert ecclesia Carnotensis, quibus et dilecto filio S. de Bero canonico Carnotensi, qui pro ipsa stabat ecclesia, dilectum filium R. tit. S. Anastasiae presbyterum cardinalem dedimus auditorem. In cuius praesentia Proposuerunt nuncii comitissae, quod, quum ipsius comitissae praepositus de Firmitate de villa Nolis quendam latronem ceperit, qui furtum commiserat, et iustitia fuerit inde facta, latro fuit a comitissae ballivis per capitulum Carnotense post factam iustitiam requisitus, quia eum in terra sua captum fuisse dicebant, †asserentibus ballivis e contra, ipsum fuisse captum in terra, in qua ius capiendi latrones et alios malefactores habet eadem comitissa, quoniam vir eiusdem, antequam signaculum crucis assumeret, erat in possessione iuris illius, ut in loco illo, in quo captus ab ipso capitulo dicebatur, huiusmodi iurisdictionem haberet; quod erant probare parati. Verum quum super hoc de parendo iuri comitissa cautionem offerret, canonici Carnotenses nihilominus terram eius fecerunt interdicto supponi, quod relaxare noluerunt, nisi prius solveretur emenda. Consequenter venenabilis frater noster Carnotensis episcopus super hoc requisitus, et per literas metropolitani sui monitus diligenter, ut terram comitissae taliter absolveret, sicut de iure poterat et debebat, idem, a capitulo iam dicto prohibitus, hoc facere recusavit. Dicebant enim, hoc in Carnotensis ecclesiae privilegiis contineri, quod nemini liceat excommunicatis vel nominatim interdictis pro canonicis Carnotensibus absque congrua satisfactione absolutionis beneficium indulgere. †Videntes autem nuncii comitissae, quod data cautione absolvi non poterant, ut deberent, tam, super hoc quam aliis causis, inter comitissum et capitulum agitatis, metropolitani audientiam, appellaverunt, tam ipsam comitissam quam terram et ballivos ipsius sub eius protectione ponentes. [Interim decanus de Castroduni comitissae praepositum Castroduni convenit ut res hominis cuiusdam, quas ceperat, reddere vel recredere procuraret. Qui quum eas paratus esset recredere, decanus, prius literis quibusdam inspectis, quas ex parte capituli Carnotensis receperat, noluit, ut praepositus ipse res illas recrederet sed redderet absolute; quod praepositus nolens efficere, ne ius in hoc comitissae periret decano inhibuit ne ultra procederet, et ad metropolitani audientiam vocem appellationis emisit, terram comitissae et ballivos ipsius sub protectione ponens eiusdem, et diem appellationi praefigens. Decanus vero, in crastinum castellanum Castriduni, sicut praepositus fecerat, requisivit, qui responso ei dato consimili, appellavit, promittens cum ipso praeposito super hoc ecclesiae stare mandato. Decanus autem, asserens mandatum a capitulo recepisse, castrum illud in vespere supposuit interdicto. Partibus itaque a metropolitano citatis et in eius praesentia constitutis procurator comitissae iam dictae pro ipsa proposuit conquerendo, quod capitulum Carnotense eam non citatam, vel requisitam in aliquo, taliter aggravabat, quod terram eius pro qualibet causa, ea nullatenus requisita, interdicto saepius supponebat. Conquestus est etiam, quod quum ipsa, vel eius ballivi pro causis citantur capituli coram ordinario iudice responsuri, iam coguntur in capitulo respondere et quum castrum Firmitatis iniuste fuerit suppositum interdicto, ab ea nolebant de iuri parendo sufficientem quam offerebat recipere cautionem quum etiam esset probare parata, quod iure suo usa fuisset. Conquerebantur insuper, quod Castrumduni post appellationem fuerat interdictum et probationem idoneam offerebat, quod in capiendis rebus iam dictis iure suo usa fuerat comitissa, illo iure videlicet in cuius possessione vir erat ipsius tempore crucis assumptae. Ceterum, quum a metropolitano recepti fuerint super hoc Parisius quidam testes et comitissae procurator ipsius postularet instanter, ut terram absolveret, sufficienti cautione recepta, procurator capituli dicebat econtra, quod metropolitano vel alii terram absolvere non licebat, iam dicti privilegii tenorem allegans, volens super hoc testes producere, sicut produxerat comitissa. Die igitur alio apud Noliacum partibus assignato, ut producerent testes et privilegium exhiberent] Metropolitanus, quum partes essent in die praefixa praesentes, privilegio diligenter inspecto testes hinc inde recepit, quibus ab officiali metropolitani examinatis ipsius, et die partibus iterum assignato, procurator comitissae cum instantia postulabat publicari attestationes receptas, ex abundanti de iuri parendo sufficientem offerens cautionem, ut relaxaretur sententia interdicti. Sed procurator capituli e contrario allegabat, quod iam dicti privilegii ratione ab ipso terra non poterat nec debebat absolvi, nisi prius capitulo facta fuisset emenda, interpretando verbum illud, quod in privilegio continetur, videlicet, “satisfactione congrua,” pro emenda. Litigato igitur diutius super huiusmodi clausula, interlocutus est metropolitanus iam dictus, se velle huiusmodi expositionem apostolico examini reservare, et super hoc diem partibus assignavit. †[Voluit tamen cognoscere per se, vel officialem suum, appellationis ratione praedictae, utrum iniuste, an iure castra illa interdicta fuissent. Instante itaque procuratore comitissae praefatae, ut, cautione recepta et attestationibus publicatis, relaxaretur sententia interdicti, praedictus Simon cum procuratore capituli, ut alios testes producerent ad probandum iustum esse quod fecerant, inducias postulavit, quibus concessis eidem, comitissae procurator ipsius, in die partibus super hoc assignato instante, sicut saepius fecerat, attestationes petiit publicari et interdicti relaxari sententiam, cautione recepta. Requisitus autem procurator capituli utrum vellet per probationem ostendere, quod super hoc capitulum fecerat, esse iustum, coram officialibus metropolitani iam dicti, constanter asseruit, nec aliquid se velle probare, nec etiam auditurum attestationes partis adversae, sed ne terram absolverent appellabat, octavas beati Martini proximo praeteritas suae terminum appellationi praefigens. Officiales, si quidem attendentes non esse appellationi huiusmodi deferendum, cautione recepta usque ad centum marcas de iuri parendo, terram absolvere iam dictam. Praefatus igitur Simon, quum procuratoris literas nan haberet, dilectis filiis, abbate sancti Ioannis de Valeta et Thoma, archidiacano Drocensi, fideiussoribus assignatis, in centum marcarum poena damnandis, si, quod ipse faceret, capitulum ratum habere non vellet, econtra proposuit, asserens, quod quum castra praedicta pro Carnotensi capitulo interdicta fuissent, coram metropolitano pro ipso capitulo fuerat allegatum, quod illius clausulae ratione, quae superius est expressa, terram interdictam pro ipsis absolvere non poterat, nec debebat, propter quod clausulae interpretationem eiusdem districtioni apostolicae reservaret, sed, volens cognoscere utrum iuste an iniuste latum fuerit interdictum, diem partibus assignavit. Verum, quum idem in procinctu esset ad sedem apostolicam veniendi, per procuratorem capituli, magister I. officialis ipsius, quem super negotiis delatis ad ipsum deputaverat auditorem, tanquam suspectus est recusatus, propter manifestas causas, quas ipsi metropolitano non esse credebat ignotas, sed metropolitanus ipsum non removit prorsus a causa, imo ei archidiaconum Eduensem adiunxit, tunc de alio adiungendo non habita mentione, praesentibus partibus, archidiaconoque praesente ac per taciturnitatem praebente consensum. Postmodum vero, idem metropolitanus loco archidiaconi, sicut a parte altera dicebatur, Gaufridum, canonicum Senonensem adiunxit, si archidiaconus interesse non posset. Unde procurator capituli videns praefatum magistrum, qui fuerat recusatus, et dictum Gaufridum quem loco archidiaconi nesciebat adiunctum, ut de causa cognoscerent, residentes, asseruit, se absente archidiacono respondere vel proponere non teneri, et procedere sine ipso volentibus contra dixit, vocem appellationis ad sedem apostolicam interponens. Quumque legitime non constaret, illum Gaufridum loco archidiaconi substitutum, per quem etiam magistri I. suppressa suspicio non fuisset, nec archidiaconum interesse non posse canonice manifestum exsisteret, ipsi, videlicet magister I. et dictus Gaufridus, appellatione contempta, relaxarunt sententiam interdicti, cautione recepta, contra tenorem privilegii ecclesiae Carnotensis, in praeiudicium interpretationis, cuius dies assignata pendebat. Unde, idem Simon quidquid per eos super hoc factum erat, debere dicebat in irritum revocari. Procuratores autem comitissae iam dictae petebant sibi quid sit satisfactio congrua, vel qualiter intelligenda sit per interpretationem apostolicam aperiri, quum huius occasione vocabuli canonici Carnotenses quando et quomodo volunt, comitissae terram eiusdem interdicto supponunt, nec velint sententiam relaxari, donec procedat emenda. Insuper etiam, licet ipsa comitissa sit praesens in villa, quam ipsi volunt supponere interdicto, non erit tamen vocata per eos nec citata legitime, immo, quum placet eis, vocant praepositum, vel aliquem de ballivis, illi dicentes: Aut tu facies ita, vel nos terram interdicti sententiae supponemus; et quum ex parte comitissae proponatur ab eis, hoc, quod ipsi postulant, ad iurisdictionem comitissae spectare, et se offerunt ecclesiae stare mandato, ipsi terram nihilominus interdicunt, ac, si quando super hoc aliquis ex parte comitissae pro querela capituli a iudice ordinario est citatus, non permittunt, quod ipse respondeat, nisi in capitulo Carnotensi, unde procuratores ipsi super gravaminibus istis et aliis eidem comitissae postulabant iustitiam exhiberi. Nos igitur, his et aliis quae coram ipso cardinale fuere proposita, diligenter auditis, quia nobis non constitit utrum legitima fuerit appellatio, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis et testibus utrinque receptis, quum nondum sit productioni testium renuntiatum hinc inde causam ipsam sufficienter examinare curetis, eamque, sublato appellationis obstaculo, fine canonico terminare. Si vero capitulum factum ipsius Simonis ratum habere noluerit, vos fideiussores praedictos ad poenam nominatam, auctoritate nostra sublato appellationis obstaculo, condemnetis et faciatis quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari, reducentes in irritum quidquid contra ipsam comitissam, postquam ipsius nuntii iter arripuerunt ad sedem apostolicam veniendi, ex parte capituli perperam fuerit attentatum.] Ad intelligendam autem clausulam privilegii memorati credimus distinguendum, utrum in aliquem interdicti vel excommunicationis sententia sit prolata pro contumacia tantum, quia scilicet citatus stare noluit iuri; vel etiam pro offensa, quia videlicet iussus noluit maleficium emendare. In primo casu credimus congrue satisfieri, ut huiusmodi sententia relaxetur, si prius sufficiens standi iuri cautio tribuatur; in secundo vero casu, si offensa est manifesta, non credimus satisfieri congrue, ut relaxetur sententia, nisi prius sufficiens praestetur emenda. Si vero dubia est offensa, sufficere credimus ad relaxandam eandem, si parendi mandato ecclesiae competens satisfactio praebeatur. [Quod si etc. Dat. Romae Kal. April. Ao. VIII. 1205.]
CAP. XXIV.
Summatum est supr. cap. proximo; vel dic: manifestum dicitur, quod per confessionem vel probationem legitimam vel evidentiam rei constat.
Idem Comitissae Blesensi.
Quum olim pro canonicis Carnotensibus quoddam capitulum contra te fuerit allegatum, quod dicebant in ecclesiae suae privilegiis contineri, ut videlicet nemini liceat excommunicatis vel nominatim interdictis pro canonicis Carnotensibus absque congrua satisfactione absolutionis beneficium indulgere, †[quoniam fuit in quaestionem deductum, quae foret congrua satisfactio, ad intelligendum clausulam illam meminimus distinxisse, utrum in aliquem esset interdicti vel excommunicationis sententia promulgata pro contumacia tantum, quia videlicet citatus noluit stare iuri, vel etiam pro offensa, quia videlicet iussus noluit maleficium emendare, in primo casu credentes congrue satisfieri, ut huiusmodi relaxaretur sententia, si sufficiens standi iuri cautio praeberetur, in secundo vero, si manifesta foret offensa, dicentes, nequaquam satisfieri congrue, ut relaxaretur sententia, nisi prius sufficiens exhiberetur emenda, et si forsitan esset dubia, sufficere reputantes ad relaxandum eandem, si parendi mandato congruens satisdatio praeberetur.] Quia vero, dum ansam solvimus, nondum dicimur ligavisse, propter hoc, quod, eisdem canonicis, velut asseris, proponentibus, illam offensam esse manifestam, non quae iudici, nec quae alii, sed quae sibi tantummodo manifesta videtur: maior ex illa dictione, videlicet: “manifesta,” scrupulus quaestionis emersit, tuis humilibus precibus inclinati offensam illam nos rescribimus intelligere manifestam, quae vel per confessionem, vel probationem legitime nota fuerit, aut [etiam] evidentia rei, quae nulla possit tergiversatione celari. [Dat. Lat. VIII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.]
CAP. XXV.
Verba privilegiorum debent intelligi, ut aliquid asserant, et non remaneat ambiguitas, et ideo verba: “secundum” et “iuxta,” videntur apposita causative, non conditionabiliter. H. d. Panorm.
Idem Episcopo et Cantori Atrebatensibus.
Abbate sancti Silvani Alciatensis olim viam universae carnis ingresso, quum eiusdem loci monachi elegissent quendam de ipsius ecclesiae gremio in abbatem, et eiusdem confirmationem electionis a bonae memoriae Morinensi episcopo nequivissent aliquatenus obtinere, per procuratorem suum eam a sede apostolica petierunt. Ceterum procurator monasterii sancti Bertini proposuit ex adverso, quod, quum secundum approbatam consuetudinem et privilegia Romanorum Pontificum abbates Alciatenses debeant de monasterio sancti Bertini semper assumi, huiusmodi electio erat non immerito reprobanda, utpote contra consuetudinem diuturnam et contra privilegium sedis apostolicae attentata, et Alciatenses monachi debeant de iure compelli, ut de monasterio sancti Bertini personam idoneam sibi eligerent in abbatem. (Et infra:) Nos igitur, depositionibus testium, coram delegatis a nobis iudicibus productorum, diligenter inspectis, invenimus, sufficienter esse probatum, quod a XL. annis et infra monachi Alciatenses abbatem sibi de S. Bertini monasterio elegerunt, †ita, quod infra praescripti temporis spatium de praefato coenobio septem fuerunt in Alciacenses abbates assumpti. (Et infra:) Et quum quadam vice Guarinum Alciatensem monachum elegissent, eius electio robur habere non potuit, donec apud monasterium S. Bertini professione facta, post aliquantum temporis, quando scilicet eiusdem loci abbati et conventui placuit, in Alciatensem exstitit abbatem assumptus. Ex privilegiis quoque Romanorum Pontificum monasterio sancti Bertini concessis argui poterat evidenter, Alciatensem abbatem fore de sancti Bertini collegio eligendum. Nam privilegio felicis recordationis Paschalis Papae praedecessoris nostri huiusmodi capitulum apparet insertum: “Subrogationem abbatis penes monasterium sancti Silvani apud Alciatenses monachos iuxta praeteriti temporis morem in vestra semper concedimus dispositione persistere,” cuius verbis bonae memoriae Innocentius Papa praedecessor noster prorsus inhaesit. In privilegio etiam Calixti secundi Papae huiusmodi capitulum invenitur: “Porro iuxta domini praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis Papae decretum abbatis subrogationem penes Alciaten. non aliunde quam de vestro monasterio fieri apostolica auctoritate decernimus.” Ad hoc autem pars adversa respondit, quod, si etiam evidenter per depositiones testium probaretur, quod infra praedicti temporis spatium de monasterio sancti Bertini semper fuerit abbas Alciatensis assumptus, ex hoc tamen nullum Alciacensi monachis praeiudicium parabatur, quum hoc non ex necessitate aliqua factum fuerit, sed ex libera voluntate. (Et infra:) Sed dici non poterat, quod ex eo consuetudo aliqua quasi contradicto iudicio fuerit introducta, quum in memorati Guarini electione pro bono pacis extra iudicium processum taliter dignoscatur. (Et infra:) Praeterea, quum Paschalis Papa subrogationem abbatis sancti Silvani monasterio S. Bertini iuxta morem praeteriti temporis duxerit concedendam, nec de more praeteriti temporis seu consuetudine fiat fides: per eius privilegium et similia nullum super hoc Alciatensi monasterio poterat praeiudicium generari. Contra quod fuit ex adverso responsum, quod haec determinatio, “secundum praeteriti temporis morem,” et causalis, et conditionalis potest intelligi, et tam ad personale quam ad impersonale verbum referri. Si enim impersonale verbum determinet, conditionalis intelligitur, et talis est sensus: “Concedimus subrogationem abbatis sancti Silvani apud Alciatense monasterium in vestra semper dispositione consistere, secundum praeteriti temporis morem;” id est: si mos praeteriti temporis talis fuerit. Si vero verbum determinet personale, causaliter debet intelligi, ut sit sensus: “Concedimus secundum praeteriti temporis morem,” id est: quia mos praeteriti temporis sic obtinuit, surrogationem, videlicet abbatis S. Silvini apud Aliacum in vestra semper dispositione consistere. Hic autem sensus rectior esse videtur, quia, quum privilegium sit lex privata, et lex non debeat esse obscura vel captiosa, sed certa et manifesta, nec esset privata, nisi aliquid specialiter indulgeret, profecto sic intelligenda sunt illa verba, ut res, de qua agitur, valere possit potius quam perire, maxime quum supra dictus C. Papa, qui eidem Paschali e vincino successit, verbis aequioribus usus, determinationem illam prorsus amoverit, ut ambiguitas tolleretur, et, quod dicebatur in concessione Paschalis, ut videlicet surrogatio abbatis sancti Silvani apud Alciaten. in dispositione abbatis et fratrum sancti Bertini semper exsisteret, ipse mutaverit, decernens, surrogationem ipsius abbatis non aliunde quam de monasterio sancti Bertini faciendam, ut electio ad ius commune posset ex una quidem parte reduci. Eadem quoque verba sic esse interpretanda, subsequens consuetudo declarat, quae perhibetur esse legum optima interpres. His igitur et aliis, ad eandem causam spectantibus, diligenter auditis et perspicaciter intellectis, de consilio fratrum nostrorum monasterio sancti Bertini adiudicavimus huiusmodi dignitatem, ut, quoties in Alciatensi monasterio abbatis electio imminet facienda, Alciatenses monachi de coenobio S. Bertini personam idoneam sibi eligant in abbatem, ita videlicet, ut tamdiiu monasterium ipsum hac honoris debeat praerogativa gaudere, donec ibidem viguerit observantia regularis, ut idoneae personae inveniantur in illo, qui possint in abbatem assumi. [Quocirca electionem etc. Dat. Lat. II. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XII. 1209.]
CAP. XXVI.
Dicit, qui dicuntur haeretici manifesti. Secundo, quae sint pedagia, guidagia et salinaria interdicta. Tertio dicitur, quomodo intelligitur praeceptum, factum laico, quod de se conquerentibus in ecclesiastico foro respondeat. H. d.
Idem Comiti Tholosano.
Super quibusdam mandatorum articulis, tibi a bonae memoriae Milone, notario nostro, tunc temporis apostolicae sedis legato, factorum, apud quosdam dubitatione suborta, tua devotio postulavit a nobis, qui sint dicendi haeretici manifesti. Super quo tibi duximus respondendum, illos in hoc casu intelligendos esse manifestos haereticos, qui contra fidem catholicam publice praedicant, aut profitentur, seu defendunt eorum errorem, vel qui coram praelatis suis convicti sunt vel confessi, vel ab eis sententialiter condemnati super haeretica pravitate; quorum bona propria confiscantur, et ipsi iuxta sanctiones legitimas puniuntur. Praeterea, quum pedagia, guidagia [et] salinaria tibi legatus interdixerit memoratus: auctoritate apostolica duximus declarandum, illa esse pedagia, salinaria [et] guidagia interdicta, quae non apparent imperatorum, vel regum, vel Lateranensis concilii largitione concessa, vel ex antiqua consuetudine a tempore, cuius non exstat memoria, introducta. (Et infra:) Quum autem a legato receperis in mandatis, ut de te conquerentibus secundum suum, vel alterius legati, vel iudicis ordinarii, vel [etiam] delegati arbitrium iustitiam exhiberes: hoc taliter intelligendum esse censemus, ut in omni causa, quae ratione personarum vel rerum ad ecclesiasticum forum pertinet, ac super universis capitulis, quae pro pace servanda sunt per iam dictum legatum statuta, vel auctoritate apostolica statuenda, item viduis, pupillis, orphanis et personis miserabilibus tenearis in iudicio ecclesiastico respondere. [Volumus insuper etc. cf. Comp. IV. c. 1. de cens. IV. 18. Dat. Laterani. X. Kal. Febr. (?) 1210.]
CAP. XXVII.
Clericus traditur curiae saeculari, quia degradatur saeculari potestate praesente, cui denunciatur, ut in suum forum illum recipiat. H. d. Usque ad §. Pro illo. – §. 1. Iste §. non facit ad titulum, sed ponit gratiam secundum quosdam.
Idem Episcopo Parisiensi.
Novimus expedire, ut verbum illud, quod [et] in antiquis canonibus, et in nostro quoque decreto contra falsarios edito continetur, videlicet ut clericus, per ecclesiasticum iudicem degradatus, saeculari tradatur curiae puniendus, apertius exponamus. Quum enim quidam antecessorum nostrorum, super hoc consulti, diversa responderint, et quorundam sit opinio a pluribus approbata, ut clericus, qui propter hoc vel aliud flagitium grave, non solum damnabile, sed damnosum, fuerit degradatus, tanquam exutus privilegio clericali saeculari foro per consequentiam applicetur, quum ab ecclesiastico foro fuerit proiectus; eius est degradatio celebranda saeculari potestate praesente, ac pronunciandum est eidem, quum fuerit celebrata, ut in suum forum recipiat degradatum, et sic intelligitur tradi curiae saeculari; pro quo tamen debet ecclesia efficaciter intercedere, ut citra mortis periculum circa eum sententia moderetur. §. 1. Pro illo vero falsario scelerato, quem ad mandatum nostrum capi fecisti, hoc tibi duximus consulendum, ut in perpetuum carcerem ad agendam poenitentiam ipsum includas, pane doloris et aqua angustiae sustentandum, ut commissa defleat, et flenda ulterius non committat. [Dat. Lat. XIV. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]
CAP. XXVIII.
Si Papa iudulget reo, qui propter absentiam actoris possessionem recuperare non potest, quod ei lapsus anni non noceat: intelligitur haec indulgentia secundum ius commune.
Honorius III. Archiepiscopo Turonensi.
Dilecto filio Iacobo Barba, †procuratore ecclesiae sancti Marci de Venetiis, olim nobis humiliter supplicante, ut, quum paratus esset tibi iustitiae plenitudinem exhibere super ecclesia sancti Marci de Tyro et rebus aliis, de quibus inter te et Venetos, ac vicarium Venetorum quaestio mota fuit, possessionem ipsius ecclesiae, quae per felicis memoriae I. Papam praedecessorem nostrum tibi fuit causa custodiae assignata, sibi restitui faceremus, Quia, te pro causa necessaria tunc absente, possessio, tibi tradita causa custodiae, restitui parti adversae non potuit: nos eidem indulsimus, ut sibi lapsus temporis non obsisteret, quo minus possessionem ipsam recuperare valeret. Quoniam vero tantum temporis ante concessionem ipsius indulgentiae dicitur effluxisse, quod tibi sufficere posset ad verae possessionis effectum secundum statuta concilii generalis, †et, si forte tempus ipsum ante praedictam indulgentiam non effluxerit, videtur, quod eadem ad veram possessionem viam tibi praecludat, quum simpliciter contineatur in ipsa, quod de cetero ipsi procuratori lapsus temporis non obsistat, quo minus possessionem recuperare valeat memoratam: nos, quorum fuit intentio, iuri dicti procuratoris et ipsius ecclesiae sine tua et ecclesiae tuae iniuria subvenire, Auctoritate praesentium declaramus, quod nostrae intentionis non fuit per ipsam indulgentiam ius perimere, quod tibi competit ex possessione praeterita, vel post reditum tuum competierit ex futura. Sibi enim imputare poterit pars adversa, si negligens fuerit in sua iustitia prosequenda, quum, absentiae tuae impedimento cessante, conveniendi te habuit facultatem.
CAP. XXIX.
Oblationis nomine intelligitur quicquid offertur ecclesiae quocunque modo, in missa vel extra, et in ecclesia vel extra.
Idem Priori et Clericis sanctorum Ioannis et Pauli Tudertinis.
Quum inter vos dudum ex parte una, et abbatem sancti P. de Monte Spoletanae dioecesis ex altera super tertia parte oblationum et possessionum capellae sancti Hilarii, et cellarum ipsius et quibusdam aliis coram bonae memoriae Angelo, sancti Andreae diacono cardinali, tunc subdiacono et capellano felicis recordationis I. Papae praedecessoris nostri, ab eodem praedecessore partibus auditore concesso, quaestio verteretur, et a vobis probatum fuerit, per XL. annos et amplius tertiam partem oblationum eiusdem capellae vestram ecclesiam recepisse a clericis institutis, per abbatem de Monte, tuisque, fili prior, eandem tertiam te commisisse aliquando colligendam: bonae memoriae I. Papa praedecessor noster ipsam tertiam ecclesiae vestrae adiudicans, statuit, ut tibi, prior, liceret per eosdem clericos, sicut fuerat consuetum, partem colligere memoratam, prout in eiusdem praedecessoris literis perspeximus contineri. Verum, quia postmodum sacerdos praedictae capellae, asserens, oblationum nomine minime contineri ea, quae ipsi capellae in festivitate omnium sanctorum mittuntur, vel portantur ad illam, seu ad domum sacerdotis eiusdem intuitu defunctorum, nec non, quae in cimilini ponuntur, quod de altari suscipit, et facit per ecclesiam in fraudem ab aliquo deportari, et quae ante crucem, et in missa Trinitatis, et ea, quae pro desponsatis dantur et lampades cum oleo, quae praedictae capellae ab aliquibus offeruntur, vel quae dantur nuncio, qui ad recipienda talia per praefatae capellae parochiam destinatur, et de his omnibus vobis tertiam partem denegans exhibere, de aliis, nomine tertiae partis persolvendis, pro rata vestram ecclesiam contingentis, retinere nitebatur ad expensas, capellae ipsius necessarias faciendas: dictus praedecessor, ut omnis materia scandali tolleretur, tam de omnibus supra dictis, quam oblationibus aliisque absque subtractione aliqua integre persolvi voluit et mandavit tertiam portionem. At capellani praedictae capellae, volentes adhuc alterius defensionis fomitem suscitare, ac dicentes, primitias et decimas, vel ea, quae offeruntur pro missis mortuorum sacerdotibus, et quae pro septimis, et tricesimis, et anniversariis, panes et alia, quae infra hebdomadam offeruntur, et mortuorum iudicia oblationum nomine minime contineri, de his omnibus tertiam partem solvere vobis nolunt. Volumus igitur et mandamus, ut per vestrum clericum, a vobis in eadem ecclesia institutum, de omnibus supra dictis et de aliis oblationibus, quocunque titulo ad ecclesiam ipsam pervenerint, sine diminutione aliqua integre tertia vobis portio persolvatur.
CAP. XXX.
Lis dicitur mota, quum fuerit contestata.
Idem Episcopo F. et B. Bertrandi.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod dilecti filii praepositus et canonici Aretinenses sententiam, quam felicis memoriae I. Papa praedecessor noster super ecclesia sancti Gregorii, quibusdam terris et parte molendinorum Cuprene ac Castri saxi et molendino, posito supra pontem de Calianen., ac aliis diversis articulis in eadem sententia comprehensis, inter vos et eorum canonicam promulgavit, per interpretationem sinistram in recidivae quaestionis scrupulum reducere molientes, asserunt, capitulum illud eiusdem sententiae, quo dicitur, ne canonica ipsa impediat, quo minus monasterium vestrum molendinum praefatum de Calianen. reaedificare valeat in eo statu, in quo fuisse dignoscitur tempore motae litis, esse referendum ad tempus, quo lapillus in denunciatione novi operis iactus fuit; vobis e contrario asserentibus, illud esse intelligendum de tempore, quo lis super hoc inter vos et praefatam canonicam exstitit contestata. Quare humiliter supplicastis, ut altercationem huiusmodi per interpretationem capituli supra dicti decidere dignaremur. Nos igitur, considerata eadem sententia diligenter, quod in praefato capitulo dicitur de tempore motae litis, interpretamur esse referendum ad tempus, quo litis contestatio facta fuit.
CAP. XXXI.
Constitutio legati, de solvenda tertia mortuariorum episcopo, intelligi debet de his mortuariis, in quibus de iure communi debetur.
Idem Praelatis universitatis Francigenarum Constantinopolitanae.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod venerabilis frater noster patriarcha vester, occasione constitutionis cuiusdam, quam venerabilis frater noster Albinensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus in partibus Romaniae, super legatis edidit defunctorum, et dilectus filius I. tit. sanctae Praxedis presbyter cardinalis, dum ibidem legationis fungeretur officio, innovavit, de quibusdam, quae vobis et ecclesiis vestris legantur a decedentibus, tertiam indebite a vobis exigit portionem. Quum igitur ipsi, sicut ex eorum interpretatione accepimas, non intellexerint, quod de his, quae in ornamentis ecclesiasticis, vel ad fabricam ecclesiae, reparatione indigentis, aut ad ecclesiae luminaria, nec non et de his quae pro anniversario, septimo, tricesimo ac vicesimo faciendis, vel de his, quae personis specialiter, nisi forsan id fiat ecclesiae ratione, a quocunque legantur, aliqua deberet solvi portio ecclesiae cathedrali: nos, interpretationem eorum ratam habentes, secundum ipsam constitutionem praefatam praecipimus observari, firmiter inhibentes, ne in praedictis aliquid fraudulenter in praeiudicium cathedralis ecclesiae procuretur.
CAP. XXXII.
In privilegio de percipiendis fructibus beneficiorum appellatio beneficiorum etiam maiora beneficia comprehendit, quando privilegium est concessum episcopo pro honesta et favorabili causa. H. d. cum suppletione Panormitani.
Idem Episcopo Tolonensi.
Tua nobis fraternitas intimavit, quod, quum tibi pro relevatione oneris debitorum, quo premeris, duxerimus indulgendum, ut fructus beneficiorum, quae interim in dioecesi tua vacare contigerit, tibi liceat biennio retinere, quidam, apostolicae gratiae privilegium sinistra interpretatione restringere molientes, asserunt, praebendas et maiora beneficia nequaquam beneficiorum nomine contineri, †super quo interpretationem apostolicam postulasti. Nos igitur, interpretum huiusmodi sententiam reprobantes, auctoritate praesentium declaramus, quod in hoc casu praebendae ac alia beneficia generali beneficiorum nomine continentur.
CAP. XXXIII.
Verbum moderationis diminutionem continet, non augmentum.
Gregorius IX. Decano et Sacristae Engo.
Transmissae nobis literae continebant, quod, significantibus episcopo et capitulo Xantonensi, quod quadragenarius canonicorum numerus, institutus in eorum ecclesia, non poterat observari, pro eo, quia non sufficiebant ecclesiae facultates, vobis dedimus in mandatis, ut canonicorum et praebendarum numerum iuxta facultates ecclesiae moderantes, statueretis eundem firmiter observari. Vos vero invenistis, praedictae ecclesiae facultates a tempore statuti numeri adeo excrevisse, quod absque mutilatione praebendarum maior haberi posset numerus in eadem: quare quaesistis, an per “moderationis” verbum, literis nostris appositum, eundem numerum augmentare vel minuere deberetis. Quocirca mandamus, quatenus, si veteres non sunt minutae praebendae, quum moderatio locum non habeat, ipsarum et canonicorum numerum dimittatis in eodem statu, in quo hactenus dignoscitur exstitisse, in utilitatem eiusdem ecclesiae convertentes augmentum suorum redituum, donec duxerimus aliter disponendum.
TITULUS XLI.
DE REGULIS IURIS.
CAP. I.
Non potest brevius summari.
Ioannes Chrysostomus.
Omnis res, per quascunque causas nascitur, per easdem dissolvitur.
CAP. II.
Dubia in meliorem partem interpretari debent.
Beda in Homiliis.
“Estote misericordes, etc.” Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem interpretemur. Quod enim scriptum est: “Ex fructibus eorum cognoscetis eos,” de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, ut stuprum, blasphemiae, furta, ebrietates et similia, de quibus nobis permittitur iudicare.
CAP. III.
Propter scandalum evitandum veritas non est omitenda.
Idem.
“Qui scandalizaverit etc.” Utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas relinquatur.
CAP. IV.
Propter necessitatem illicitum efficitur licitum.
Idem super Marcum.
Quod non est licitum lege, necessitas facit licitum. Nam et sabbatum custodiri praeceptum est; Maccabaei tamen sine culpa sua in sabbato pugnabant; sic et hodie, si quis ieiunium fregerit aegrotus, reus voti non habetur.
CAP. V.
Illicite factum obligationem inducit.
Gregorius VII.
Quod latenter, aut per vim, vel alias illicite introductum est, nulla debet stabilitate subsistere.
CAP. VI.
Tormenta, iudiciis non praecedentibus, inferenda non sunt.
Idem Variensi Episcopo.
Quum in contemplatione: (Et infra:) In ipso causae initio non est a quaestionibus inchoandum.
CAP. VII.
Sacrilegus est offendens rem vel personam ecclesiasticam.
Stephanus Papa.
Quae multotiens †usurpantur necesse est saepius replicentur et prohibeantur. Nam Quicquid in sacratis Deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio reputatur, quia sacra sunt, et a quoquam violari non debent.
CAP. VIII.
Qui facit aliter quam debet, facere non dicitur.
Augustinus.
Qui ex timore facit praeceptum, aliter quam debeat facit, et ideo iam non facit.
CAP. IX.
Committens unum peccatum, reus est omnium quoad vitam aeternam.
Idem in libro de poenitentia.
Defleat peccator, quia, offendens in uno factus est omnium [per ingratidutinem] reus.
CAP. X.
Ignorantia non excusat praelatum in peccatis subditorum. H. d. quoad mysticum et moralem intellectum.
Gregorius in Registro.
Quamvis causae †[consideratio me movet, ad scribendum tamen et caritas impellit, quia et semel et bis sanctissimo fratri meo domino Ioanni scripsi, sed non eius epistolas recepi. Alter enim saecularis mihi sub eius nomine loquebatur, quae, si epistolae eius fuerunt, ego vigilans non fui, qui longe de eo aliter credidi quam inveni. De causa enim reverendissimi viri Ioannis presbyteri scripseram, atque de quaestionibus monachorum Isauriae, quorum unus, et in sacerdotio positus, in ecclesia vestra fustibus caesus est, et rescripsit mihi, sicut ex nomine epistolae agnosco, sanctissima fraternitas tua, quia nescierit, de qua causa scriberem. Ad quod rescriptum vehementer obstupui, mecum tacitus revolvens, si verum dicit.] Quid esse deterius potest, quam ut agantur talia contra servos Dei, et ipse nesciat, qui praesto est? Non enim potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit. [Si autem scivit sanctitas vestra etc.]
CAP. XI.
Pro spiritualibus homagium non praestatur.
Lucius III.
Indignum est et a Romanae ecclesiae consuetudine alienum, ut pro spiritualibus facere quis homagium compellatur.