Friedrichs I. Gesetze vom Ronkalischen Reichstage. – 1158, Nov.

MG. Const. I, Nr. 175-178, S. 244-249.

 

a. Erklärung der Regalien.

(Const. I, Nr. 175, S. 244f.)

Regalia sunt hec: arimannie, vie publice, flumina navigabilia, et ex quibus fiunt navigabilia, portus, ripatica, vectigalia que vulgo dicuntur tholonea, monete, mulctarum penarumque compendia, bona vacantia, et que indignis legibus auferuntur, nisi que spetialiter quibusdam conceduntur, et bona contrahentium incestas nuptias, et dampnatorum et proscriptorum secundum quod in novis constitutionibus cavetur, angariarum et parangariarum et plaustrorum et navium prestationes, et extraordinaria collatio ad felicissimam regalis numinis expeditionem, potestas constituendorum magistratuum ad iustitiam expediendam, argentarie, et palatia in civitatibus consuetis, piscationum redditus et salinarum, et bona committentium crimen maiestatis, et dimidium thesauri inventi in loco cesaris, non data opera, vel in loco religioso; si data opera, totum ad eum pertinet (vgl. Iust. Inst. II, 1. 39.).

 

b. Landfriede.

(Const. I, Nr. 176, S. 245-247; auch LL. Feud. II, 53. 54.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus universis suo subiectis imperio.

1. Hac edictali lege in perpetuum valitura iubemus, ut omnes nostro subiecti imperio veram et perpetuam pacem inter se observent, et ut inviolatum inter omnes fedus perpetuo servetur. Duces, marchiones, comites, capitanei, vavassores et omnium locorum rectores cum omnium locorum primatibus et plebeis a decimo octavo anno usque ad septuagesimum iureiurando obstringantur, ut pacem teneant et rectores locorum adiuvent in pace tuenda atque vindicanda, et in fine uniuscuiusque quinquennii omnium sacramenta de predicta pace tenenda renoventur.

2. Si quis vero aliquod ius de quacumque causa vel facto contra aliquem se habere putaverit, iudicialem adeat potestatem et per eam sibi competens ius assequatur.

3. Si quis vero temerario ausu predictam pacem violare presumpserit, si civitas est, pena C librarum auri camerae nostrae inferenda puniatur. Oppidum vero XX libris auri multetur. Duces autem et marchiones et comites L libras prestent. Capitanei vero et maiores vavassores XX libris auri puniantur. Minores autem vavassores et omnes alii predictae pacis violatores VI libras auri inferre compellantur et dampnum passis secundum leges resarciant.

4. Iniuria seu furtum legittime puniatur. Homicidium et membrorum diminutio vel aliud quodlibet delictum legaliter vindicetur.

5. Iudices vero et locorum defensores vel quicumque magistratus ab imperatore vel eius potestate constituti seu confirmati, qui iusticiam facere neglexerint et pacem violatam vindicare legittime supersederint, dampnum omne et iniuriam passis resarcire compellantur; et insuper, si maior iudex est, sacro erario penam X librarum auri prestet, minor autem pena trium librarum auri multetur. Qui vero ad predictam penam persolvendam inopia dinoscitur laborare, sui corporis cohercionem cum verberibus patiatur et procul ab eo loco quem inhabitat quinquaginta miliaria per quinquennium vitam agat.

6. Conventicula quoque et omnes coniurationes in civitatibus et extra, etiam occasione parentelae, inter civitatem et civitatem et inter personam et personam sive inter civitatem et personam omnibus modis fieri prohibemus et in preteritum factas cassamus, singulis coniuratorum pena unius librae auri percellendis.

7. Episcopos quoque locorum aecclesiastica censura violatores huius sanccionis, donec ad satiafactionem veniant, cohercere volumus; receptoribus etiam malefactorum, qui predictam pacem violaverint, et predam ementibus, nostrae indignationi subiciendis, eadem pena feriendis.

8. Preterea eius bona publicentur et domus destruantur, qui pacem iurare et tenere noluerit, et lege pacis non fruatur.

9. Illicitas etiam exactiones maxime ab aecclesiis, quarum abusio iam per longa tempora inolevit, per civitates et castella omnimodis condempnamus et prohibemus; et si facte fuerint, in duplum reddantur.

10. Item sacramenta puberum sponte facta super contractibus rerum suarum non retractandis inviolabiliter custodiantur. Per vim autem vel iniustum metum, etiam a maioribus, maxime ne querimoniam maleficiorum commissorum faciant, extorta sacramenta nullius esse momenti iubemus.

11. Ad haec: qui allodium suum vendiderit, districtum et iurisdictionem imperatoris vendere non praesumat; et si fecerit, non valeat.

(LL. Feud.12. Si vero contigerit allodium aliquod etiam infeudatum conferri ecclesiae vel oblatione fidelium vel per emtionis et venditionis alteriusve huiusmodi contractum, infeudatus, nisi per gratiam ecclesiae tanquam de novo receperit, feudum quod habebat retinere non poterit.

13. Ut autem aequitas, quae in paribus causis paria iura desiderat, per universitatem totius imperii servetur, firmiter statuimus tam in Italia quam in Alamannia, ut quicunque indicta publice expeditione ad suscipiendum imperii coronam regem aut sub rege dominum suum non adiuverit aut eundo cum ipso aut pro quantitate feudi stipendia militiae persolvendo, si de vocatione legitima a domino suo convinci per compares suos poterit, feudum perdat et dominus in suos usus illud redigendi habeat liberam facultatem.)

 

c. Lehengesetz.

Const. I, Nr. 177, S. 247-249. (LL. Feud. II, 55.) (vgl. Gesetz von 1154, Dez. 5, MG. Const. I, Nr. 148, S. 207f.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus universis nostro subiectis imperio.

1. Imperialem decet sollertiam ita rei publicae curam gerere et subiectorum commoda investigare, ut regni utilitas incorrupta persistat et singulorum status iugiter servetur illesus. Quapropter dum ex predecessorum nostrorum more universali curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a principibus Italicis, tam rectoribus ecclesiarum quam aliis fidelibus regni, non modicas accepimus querelas, quod beneficia eorum et feuda, quae vassalli ab eis tenebant, sine dominorum licentia pignori obligaverant, vendiderant et quadam collusione nomine libelli vendiderant, unde debita servitia amittebant et honor imperii et nostræ felicis expeditionis complementum minuebatur.

2. Habito igitur consilio episcoporum, ducum, marchionum et comitum, simul etiam palatinorum iudicum et aliorum procerum, hac edictali lege Deo propitio perpetuo valitura sanccimus: ut nulli liceat feudum totum vel partem aliquam vendere vel pignorare vel quoquo modo alienare vel pro anima iudicare sine permissione maioris domini, ad quem feudum spectare dinoscitur. Unde imperator Lotharius tantum in futuro cavens, ne fieret, legem promulgavit.

3. Nos autem ad pleniorem regni utilitatem providentes, non solum in posterum sed etiam huiusmodi prius illicitas alienationes hactenus perpetratas hac presenti sanccione cassamus et in irritum deducimus; nullius temporis prescriptione impediente, emptori bonae fidei de precio actione contra venditorem competente. Callidis insuper quorumdam machinationibus obviantes, qui precio accepto, quasi sub colore investiturae, quam sibi licere dicunt, feuda vendunt et in alios transferunt, ne tale figmentum vel aliud ulterius in fraudem huius nostrae constitutionis excogitetur, omnibus modis prohibemus; pena auctoritate nostra inminente, ut venditor et emptor, qui tam illicita contraxisse reperti fuerint, feudum amittant, et ad dominum libere revertatur. Scriba vero qui super hoc instrumentum sciens conscripserit, post amissionem officii cum infamiae periculo manum ammittat.

4. Preterea si quis infeudatus maior XIIII annis sua incuria vel negligentia per annum et diem steterit, quod feudi investituram a proprio domino non petierit, transacto hoc spatio feudum amittat, et ad dominum redeat.

5. Firmiter etiam statuimus tam in Italia quam Alemannia, ut quicumque indicta publice expeditione vocatus a domino suo ad eandem expeditionem spatio competenti venire temere supersederit vel alium pro se domino acceptabilem mittere contempserit vel dimidium reditus feudi unius anni domino non subministraverit, feudum quod ab episcopo vel ab alio domino habet amittat, et dominus feudi in usus suos illud redigendi omnimodis habeat facultatem.

6. Preterea ducatus, marchia, comitatus de caetero non dividatur. Aliud autem feudum, si consortes voluerint, dividatur, ita ut omnes, qui partem feudi habent iam divisi vel dividendi, fidelitatem domino faciant. Ita tamen ut vassallus pro uno feudo plures dominos habere non compellatur, nec dominus feudum sine voluntate vassallorum ad alium transferat.

7. Insuper si filius vassalli dominum offenderit, pater a domino requisitus deducat filium ad satisfaciendum domino vel a se filium separet, alioquin feudo privetur. Si vero pater vult eum deducere, ut satisfaciat, et filius contempnit, patre mortuo in feudum non succedat, nisi prius domino satisfecerit; parique modo vassallus pro omnibus suis domesticis faciat.

8. Illud quoque precipimus ut, si vassallus de feudo suo alium vassallum habuerit, et vassallus vassalli dominum domini sui offenderit, nisi pro servitio alterius domini sui hoc fecerit, quem sine fraude ante habuit, feudo suo privetur et ad dominum suum, a quo ipse tenebat, revertatur, nisi requisitus ab eo paratus fuerit satisfacere maiori domino quem offendit, et nisi vassallus idemque dominus, a suo domino requisitus, eum qui maiorem dominum offendit requisierit ut satisfaciat, feudum suum amittat.

9. Preterea si de feudo inter duos vassallos sit controversia, domini sit cognitio, et per eum controversia terminetur. Si vero inter dominum et vassallum lis oriatur, per pares curiae a domino sub debito fidelitatis coniuratos terminetur.

10. Illud quoque sanccimus, ut in omni sacramento fidelitatis nominatim imperator excipiatur.

d. Privileg für fahrende Scholaren.

Const. I, Nr. 178, S. 249. (als Authentica Habita im Cod. Iust. IV, 13.)

Habita super hoc diligenti episcoporum, abbatum, ducum, comitum, iudicum et aliorum procerum sacri nostri palacii examinatione, omnibus qui studiorum causa peregrinantur scolaribus, et maxime divinarum atque sacrarum legum professoribus, hoc nostre pietatis beneficium indulgemus, ut ad loca, in quibus litterarum exercentur studia, tam ipsi quam eorum nuncii veniant et habitent in eis secure. Dignum namque existimamus, ut bona facientes nostra laude et protectione tueantur, quorum scientia mundus illuminatur ad obediendum Deo et nobis, eius ministris, vita subiectorum informatur, quadam eos speciali dilectione ab omni iniuria defendamus. Quis enim eorum non misereatur, cum amore scientie facti exules, de divitibus pauperes semetipsos exinaniunt, vitam suam omnibus periculis exponunt et a vilissimis sepe hominibus, quod graviter ferendum est, corporales iniurias sine causa perferunt! Hac igitur generali et in eternum valitura edicimus lege, ut de cetero nullus ita audax inveniatur, qui aliquam scolaribus iniuriam inferre presumat, nec ob alterius provincie delictum, quod aliquando ex perversa consuetudine fieri audivimus, aliquod dampnum eis inferat; sciturus, huius constitucionis temeratoribus et illius temporis, si ipsi hoc vindicare neglexerint, locorum rectoribus restitutionem rerum ab omnibus in quadruplum exigendam, notaque infamie ipso iure eis irrogata, dignitate sua inperpetuum careant. Verumtamen si eis litem super aliquo negotio quispiam movere presumpserit, huius rei optione scolaribus data, eos coram domino aut magistro suo vel ipsius civitatis episcopo, quibus hanc iurisdicionem dedimus, conveniant. Quod si vero ad alium iudicem trahere temptaverint eum, et si iustissima causa fuerit, pro tali conamine a debito cadat. Hanc autem legem inter imperiales constituciones sub titulo „Ne filius pro patre etc.“ inseri iubemus.

Dat. apud Roncalias, anno Domini MCLVIII, mense Novembri.

 

Quellensammlung zur Geschichte der deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit, hg. v. Zeumer, K., 2. A. 1913, Neudruck 1987, 12, Nr. 14 (1158, Nov.)