Edictvs Rothari
INCIPIT EDICTVM QVEM RENOVAVIT DOMINVS ROTHARI VIR EXCELLENTISSIMO REX GENTI LANGOBARDORVM CVM PRIMATOS IVDICES SVOS
EGO in dei nomine rotari, vir excellentissimus, et septimo decimum rex gentis langobardorum, anno deo propitiante regni mei octabo, aetatisque tricesimo octabo, indictione secunda, et post adventum in provincia italiae langobardorum, ex quo alboin tunc temporis regem precedentem divina potentia adducti sunt, anno septuagesimo sexto feliciter. Dato ticino in palatio.
QUANTA pro subiectorum nostrorum commodo nostrae fuit sollicitudinis cura, et est, subter adnexa tenor declarat; precipue tam propter adsiduas fatigationes pauperum, quam etiam superfluas exactiones ab his qui maiore virtute habentur; quos vim pati cognovimus. Ob hoc considerantes dei omnipotentis gratiam, necessarium esse prospeximus presentem corregere legem, quae priores omnes renovet et emendet, et quod deest adiciat, et quod superfluum est abscidat. In unum previdimus volumine conplectendum, quatinus liceat unicuique salua lege et iustitia quiete vivere, et propter opinionem contra inimicos laborare, seque sousque defendere fines. Tamen quamquam haec ita se habeant, utilem prospeximus propter futuris temporis memoriam, nomina regum antecessorum nostrorum, ex quo in gente nostra langobardorum reges nominati coeperunt esse, in quantum per antiquos homines didicimus, in hoc membranum adnotari iussimus.
FUIT primus rex agilmund, ex genere gugingus.
Secundus laamisio.
Tertius leth.
Quartus kildeoch, filius leth.
Quintus godeoch, filius kildeoch.
Sextus claffo, filius godeoch.
Septimus tato, filius glaffoni. Tato et winigis filii claffoni.
Octabus wacho, filius winigis, nepus tatoni.
Nonus walthari.
Decimus audoin, ex genere gausus.
Undecimus alboin, filius audoin, qui exercitum, ut supra, in italia adduxit.
Duodecimus clep, ex genere beleos.
Terdiusdecimus authari, filius clep.
Quartusdecimus agilulf, turingus, ex genere anawas.
Quintusdecimus adalwald, filius agilulf.
Sextusdecimus hariwald, ex genere caupus.
Septimusdecimus ego in dei nomine qui supra rotari rex, filius nandinig, ex genere harodos.
NANDINIG filius noctzoni, noctzo filius adhamund, adhamund filius alaman, alaman filius hiltzoni, hiltzo filius wehiloni, wehilo filius weoni, weo filius fronchononi, fronchono filius fachoni, faccho filius mammoni, mammo filius ustbora.
1. Si quis hominum contra animam regis cogitaverit aut consiliaverit, animae suae incurrat periculum et res eius infiscentur.
2. Si quis cum rege de morte alterius consiliaverit, aut hominem per ipsius iussionem occiderit, in nullo sit culpabilis, nec ille nec heredes eius quoquo tempore ab illo aut heredes ipsius requisitionem aut molestia patiatur; quia postquam corda regum in manum dei credimus esse, non est possibile, ut homo possit eduniare, quem rex occidere iusserit.
3. Si quis foris provincia fugire timtaverit, morti incurrat periculum, et res eius infiscentur.
4. Si quis inimicūs intra provincia invitaverit aut introduxerit, animae suae incurrat periculum et res eius infiscentur.
5. Si quis escamaras intra provincia caelaverit aut anonam dederit, animae suae incurrat periculum, aut certe conponat regi solidūs noningentos.
6. Si quis foris in exercitum seditionem levaverit contra ducem suum aut contra eum, qui ordinatus est a rege ad exercitum gubernandi, aut aliquam partem exercetum seduxerit, sanguinis sui incurrat periculum.
7. Si quis contra inimicūs pugnando collegam suum dimiserit aut astalin fecerit, id est si eum diceperit et cum eum non laboraverit, animae suae incurrat periculum.
8. Si quis in consilio vel quolibet conventu scandalum conmiserit, noningentos solidūs sit culpabiles regi.
9. Si quis qualemcumque hominem ad regem incusaverit, quod ad animae perteneat periculum, liceat ei, qui accusatus fuerit, cum sacramentum satisfacere et se eduniare. Et si tales causa emerserit et adest homo in praesenti, qui crimen mittat, liceat eum per camphionem, id est per pugnam, crimen ipsum de super se, si potuerit, eicere. Et si ei provatum fuerit, aut det animam, aut qualiter regi placuerit conponat. Et si provare non potuerit et cognuscitur dolusae adcusassit, tunc ipse, qui accusavit et provare non potuit, wergild suo conponat, medietatem regi, et medietatem cui crimen iniectum fuerit. l0. Si quis homo liber in morte alterius consiliaverit, et ex ipso consilio mortuos non fuerit, tunc ipse consiliator conponat solidūs viginti.
10. ----
11. De consilio mortis. Si hominis liberi inter se in morte alterius consiliaverint sine regis consilio et ex ipso tractato mortuus non fuerit, conponat unusquisque, ut supra, solidos viginti; et si ex ipso consilio mortuus fuerit, tunc ille, qui homicida est, conponat ipsum mortuum, sicut adpraetiatus fuerit, id est wergild.
12. Si duo aut tres fuerint hominis seu amplius liberi et homicidium penetraverint et voluerint se adunare, ut in unum conponant, sicut adpraetiatum fuerit, sit eis adunandi licentia. Et si aliquis se de ipsis subtraxerit et non potuerit se pureficare, sicut lex habet, quod nec plaga nec ferita in ipso homine, qui occisus est, non fecissit, tunc sit culpabiles sicut et alius qui eum conposuit. Et si se purificaverit, sit exsolutus a culpa homicidii. Si tamen in consilio fuit, conponat, ut supra, solidos viginti, aut certe a de ipso consilio se purificit, si potuerit.
13. Si quis dominum suum occiderit, ipse occidatur. Si quis ipsum homicidam defensare voluerit, qui dominum suum occiderit, sit culpabilis solidūs noningentos, medietatem regi, medietatem parentibus mortui; et qui illius mortui iniuriam vindicandam denegaverit solacia, si quidem rogatus fuerit, unusquisque conponat solidos quinquagenta, medietatem regi et medietatem cui solacia denegaverit.
14. De morth. Si quis homicidium in absconse penetraverit in barone libero aut servo vel ancilla, et unus fuerit aut duo tantum, qui ipsum homicidium fecerint, noningentos solidos conponat. Si vero plures fuerint, si ingenuus, qualiter in angargathungi, ipsum homicidium conponat; si servus aut libertus, conponat ipsum, ut adpraetiatus fuerit. Et si expolia de ipso mortuo tulerit, id est plodraub, conponat octugenta solidūs.
15. De grabworfin. Si quis sepulturam hominis mortui ruperit et corpus expoliaverit aut foris iactaverit, nongentos soledos sit culpavelis parentibus sepulti. Et si parentis proximi non fuerint, tunc gastaldius regis aut sculdhais requirat culpa ipsa et ad curte regis exegat.
16. De rairaub. Si quis hominem mortuum in flumine aut foris invenerit aut expoliaverit et celaverit, conponat parentibus mortui solidos octoginta. Et si eum invenerit et expoliaverit et mox vicinibus patefecerit, et cognuscitur quod pro mercedis causa fecit, nam non furtandi animo, reddat spolia, quas super eum invenit, et amplius ei calumnia non generetur.
17. Si quis ex baronibus nostris ad nos voluerit venire, securus veniat, et inlesus ad suos revertatur; nullus de adversarius illi aliquam in itinere iniuria aut molestiam facere presumat. Tantum est, ut ille, qui ad regem venire festinat, honeste veniat et nul lam lesionem aut damnum cuicumque in ipso itenere ad regem veniendum aut redeundum faciat; nam si ficerit, sicut subter in hoc edictum constitutum est, conponat.
18. Si quis ex adversariis manum armatam super quemcumque ad regem venientem iniecerit suam iniuriam aut qualemcumque culpam vindicandam, nonigentos solidūs sit culpabilis, medietatem regi et medietatem cui iniuria inlata fuerit.
19. Si quis pro iniuria sua vindecanda super quemcumque cum mano armata cocurerrit aut exercitum usque ad quattuor homines in vico intraverit, ille prior pro inlecita praesumptione moriatur aut certe conponat solidos noningentos, medietatem regi et medietatem cui iniuria inlata fuerit. Et illi, qui cum ipso fuerint, si liberi sunt, unusquisque octugenta solidūs conponat, medietatem regi et medietatem iniuriam passo, excepto si in ipso vico casas incenderint aut hominem occiserint, secundum qualiter adpreciatum fuerit, ita conponatur illi, cuius casas incensas aut parentes aut servus occisus fuerit.
20. Si quis de exercitales ducem suum contempserit ad iustitiam, vigenti solidos conponat regi et duci suo.
21. Si quis in exercito ambolare contempserit aut in sculca, dit regi et duci suo solidos XX.
22. Si quis de ipso exercito duci suo ad iustitia persequenda denegaverit solatium, unusquisque conponat regi et duci suo solidos vigenti.
23. Si dux exercitalem suum molestaverit iniuste, gastaldius eum solatiet, quousque veritatem suam inveniat, et in praesentiam regis aut certe aput ducem suum eum ad iustitiam perducat.
24. Si quis gastaldius exercitalem suum molestaverit contra rationem, dux eum solaciet, quousque veritatem suam inveniat.
25. Si quis res suas ab alio in exercitu requisiverit, et noluerit illi reddere, tunc ambulit ad ducem; et si dux illi aut iudex, qui in loco ordinatus est a rege, veritatem aut iustitiam non servaverit, conponat regi et cui causa est solidos viginti causa manente.
26. De wegworin, id est horbitariam. Si quis mulieri libere aut puellae in via se anteposuerit aut aliqua iniuria intulerit, noningentos solidos conponat, medietatem regi et medietatem cui ipsa iniuria inlata fuerit aut mundius de ea pertenuerit.
27. Si quis homini libero viam antesteterit, viginti solidos ei conponat, sic tamen, ut aliquam lesionem in carnem ipsius non faciat; nam si fecirit, et viginti solidos pro eo, quod antestetit, conponat, et plagas aut feritas si ficerit, sicut subter in hoc edictum adnexum est, conponat.
28. Si quis servum alienum aut ancillam seu aldium aut libertum viam antesteterit, viginti solidos domino eius conponat.
29. Si quis messem suam aut pratum seu qualibet clausura vindicanda homini prohibuerit, id est antesteterit ut non ingrediatur, non sit culpabiles sicut ille qui hominem sempleciter viam ambolantem antesteterit, eo quod laborem suum vindicavit.
30. De marhworfin. Si quis hominem liberum de cavallo in terra iactaverit per quolibet ingenio iniquo animo, octuginta solidūs ei conponat; et si aliquam lesionem ei fecerit, sicut in hoc edictum adnexum est, conponat.
31. De walupaus. Si quis homini libero violentia iniuste fecerit, id est walupaus, octugenta solidos ei conponat. Walupaus est, qui se furtim vestimentum alium induerit aut se caput latrocinandi animo aut faciem transfiguraverit.
32. De homine libero, si nocte in curte alterius inventus fuerit et non dans manus ad legandum occidatur, a parentibus non requiratur. Et si manus dederit ad legandum se, et legatus fuerit, dit pro se octuaginta solidos: quia non convenit rationi, ut homo noctis tempore in curtem alienam silentium aut absconse ingrediatur; sed si qualecumque utilitatem habet, antequam ingrediatur, clamit.
33. Si servus in curte aliena noctis tempore inventus fuerit et non dans manus occidatur, non requiratur a domino; et si manus dederit et legatus fuerit, liberet se cum quadragenta solidos.
34. Si quis in curte aliena irato animo sagittaverit aut lancia iactaverit aut de foris sepe alium plagaverit intra curtem, conponat solidos viginti; excepto conpositionis placarum aut feritas, si fecerit: sicut in hoc edictum legitur, persolvat.
35. De scandalum. Si quis in ecclesia scandalum penetraverit, quadragenta solidos ipsius venerabilis loci sit culpavelis, excepto plagas aut feritas, cui fecerit. Et predicti quadragenta solidi per sculdhais aut iudicem, qui in loco ordinatus fuerit, exegantur et in sacro altario ponantur, ubi iniuria facta est.
36. Si quis intra palatium regis, ubi rex praesens est, scandalum penetrare praesumpserit, animae suae incurrat periculum, aut redimat anima sua, si optenere potuerit a rege.
37. Si quis liber homo in eadem civitatem, ubi rex praesens est aut tunc invenitur esse, scandalum penetrare praesumpserit, id est, si incitaverit et non percusserit, sit culpabiles solidos duodicem in palatium regis. Nam si perfecerit et percusserit, sit culpabiles in palatium regis solidos viginti et quattuor; excepto plagas aut feritas, si fecerit, sicut subter adnexum est, conponat.
38. Si servus in eadem civitatem, in qua rex tunc invenitur esse, scandalum incitaverit, sit culpabiles in palatio regis solidos sex. Et si percusserit, sit culpabilis in palatium solidos duodicem; excepto feritas aut conpositiones plagarum, sicut in hoc edictum legitur.
39. Si liber homo in alia civitatem scandalum incitare praesumpserit et non percusserit, sit culpabiles in palatio regis solidos sex. Si autem percusserit aut plagaverit, sit culpabiles in palatium regis solidos duodicem; excepto conpositionem plagarum aut feritas, si fecerit, sicut in hoc edictum legitur, conponat.
40. Si servus in alia civitatem scandalum conmiserit, sit culpabiles in palatium regis solidos tres; si autem plagas aut feritas fecerit, sit culpabiles in palatium regis solidos sex; excepto plagas aut feritas, cui fecerit, conponat.
41. De homine libero battuto. Si quis homine libero insidiatus fuerit cum virtute aut solatio, vedens eum inparatum simpleciter ambolantem aut stantem, subito super eum adveniens, et turpiter eum tenuerit et battuerit sine iussione regis, medietatem pretii ipsius, ac si eum occidissit, ei conponat, eo quod in turpe et in derisiculum ipsius eum male tractavit.
42. De homine libero legato. Si quis hominem liberum legaverit absque iussionem regis sine causa, duas partis praetii ipsius, tamquam si eum occidissit, ei conponat.
43. De ferita aut percussura hominis liberi. Si quis hominem liberum subito surgente rexa percusserit et liborem aut vulnus fecerit, pro una ferita conponat ei solidos tres; si duas fecerit, solidos sex; si tres fecerit, solidos novem; si quattuor fecerit, solidos duodicem; si vero amplius duraverit, feritas non numerentur, et sit sibi contemtus.
44. Si quis alium pugno percusserit, conponat ei solidos tres; si alapas, solid. sex.
45. De feritas et conpositionis plagarum, quae inter hominis liveros eveniunt, per hoc tinorem, sicut subter adnexum est, conponantur, cessantem faida, hoc est inimicitia.
46. Si quis alii plagam in caput fecerit, ut cutica tantum rumpatur, quod capilli cooperiunt, conponat solidos sex; si duas plagas fecerit, conponat solidos duodicem; si usque tres fuerint, conponat solidos decem et octo; si vero amplius fuerint, non numerentur, nisi istas tres conponantur.
47. Si quis alium plagaverit in caput, ut ossa rumpantur, pro uno osso conponat solidos duodicem; si duo fuerint, conponat solidos viginti et quattuor; si tres ossas fuerint, conponat solidos trigenta et sex; si super fuerint, non numerentur. Sic ita, ut unus ossus tales inveniatur, qui ad pedes duodicem supra viam sonum in scutum facere possit, et ipsa mensura de certo pede hominis mediocris mensuretur, nam non ad manum.
48. De oculo evulso. Si quis alii oculum excusserit, pro mortuum adpretietur, qualiter in angargathungi, id est secundum qualitatem personae; et medietas praetii ipsius conponatur ab ipsum, qui oculum excusserit.
49. De naso absciso. Si quis alii nasum absciderit, medietatem pretii ipsius conponat, ut supra.
50. De labro absciso. Si quis alii labrum absciderit, conponat solidos sedicem, et si dentes apparuerint unus duo aut tres, conponat solidos viginti.
51. De dentes priores. Si quis alii dentem excusserit, qui in riso apparit, pro uno dentem dit solidos sidicem; si duo aut amplius fuerint in risu apparentis, per hoc numero conponantur et adpretietur.
52. De dentes maxillares. Si quis alii dentem maxillarem unum aut plures excusserit, per unum dentem conponat solidos octo.
53. De aure abscisa. Si quis alii aurem absciderit, quartam partem pretii ipsius ei conponat.
54. De plaga in facie. Si quis alii plagam in faciem fecerit, conponat ei solidos sedicem.
55. De plaga in naso. Si quis alii plagam in nasum fecerit, conponat ei solidos sedicem, si resolidaverit, ut tantum cechatrix appareat.
56. De plaga in aurem. Si quis alii plagam in aurem fecerit, conponat solidos XVI, si resolidaverit.
57. De brachio transforato. Si quis alium in brachio punxerit et transforaverit, conponat solidos XVI. 58. Si quis alii brachium puncxerit et non transforaverit, conponat solidos octo.
58. -----
59. Si quis alium intra capsum plagaverit, conponat solidos viginti.
60. De plaga in coxa. Si quis alium in coxa plagaverit aut punxerit, si transforatum fuerit, conponat solidos XVI; si autem transforatum non fuerit, conponat solidos octo.
61. De numero plagarum. Si plures plagas fuerent, usque ad tres tantummodo numerentur, et per unamquamque plagam conponantur ut supra; nam amplius si fuerent, non conponantur.
62. De incisione manus. Si quis alii manum absciderit, medietatem pretii ipsius, sicut adpretiatus fuerit, ac si eum occidisset, ei conponat; et si sic sideraverit et non perexcusserit a corpore, quartam partem praetii ipsius ei conponat.
63. De digita manus. Si quis alii policem de manu excusserit, sexta partem pretii ipsius, quod homo ipse adpraetiatus fuerit, si eum occidissit, ei conponat.
64. De secundum digitum. Si quis alii secundum digitum de manu excusserit, conponat solidos sedicem.
65. De tertium digitum. Si quis alii tertium digitum de manu excusserit, quod est medianus, conponat solidos quinque.
66. De quartum digitum. Si quis alii quartum digitum excusserit, conponat solidos octo.
67. De quinto digitum. Si quis quintum digitum excusserit, conponat solidos sedicem.
68. De incisione pedum. Si quis alii pedem excusserit, medietatem praetii ipsius ei conponat; et si sideratus fuerit et non perexcusserit, quarta parte praetii ipsius ei conponat.
69. De policem pedis. Si quis alii policem de pede excusserit, conponat solidos sedicem.
70. De secundo digito. Si quis alii secundum digitum de pede excusserit, conponat solidos sex.
71. Si tertium digitum pedis excusserit, conponat solidos tres. 72. Si quartum digitum excusserit, conponat solidos tres.
72. -----
73. Si quintum digitum pedis excusserit, conponat solidos duo.
74. In omnis istas plagas aut feritas superius scriptas, quae inter hominis liberos evenerint, ideo maiorem conpositionem posuimus, quam antiqui nostri, ut faida, quod est inimicitia, post accepta suprascripta conpositione postponatur et amplius non requiratur, nec dolus teneatur, sed sit sibi causa finita amicitia manentem. Et si contigerit de ipsas plagas intra anni spatium, qui plagatus est, mori, tunc ille, qui eum plagavit, conponat, qualiter in angargathungi, id est secundum qualitatem personae.
75. De infante, si in utero matris occisus fuerit. Si infans in utero matris suae nolendo occisus fuerit ab aliquem a: si ipsa mulier libera est et evaserit, adpraetietur ut libera secundum nobilitatem suam, et medietatem, quod ipsa valuerit, infans ipse conponatur. Nam si mortua fuerit, conponat eam secundum generositatem suam, excepto quod in utero eius mortuum fuerit, ut supra, cessante faida, eo quod nolendo fecit.
76. De aldiūs et servūs menisteriales. De illos vero menisteriales dicimus, qui docti, domui nutriti aut probati sunt.
77. Si quis aldium alienum aut servum menesterialem percusserit, si vulnus aut libor apparuerit, pro una ferita conponat sol. unum; si duas fecerit, dit solidos duo; si tres fecerit, dit solidos tres; si quattuor ficerit, dit solidos quattuor; si vero amplius duraverit, non numerentur.
78. Si quis aldium alienum aut servum minesterialem plagaverit in caput, ut ossa non rumpantur, pro una plaga dit solidos duo; si duas plagas fecerit, dit solidos IV; excepto operas et mercedes medici; si vero amplius plagas capitis fecerit, non numerentur.
79. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem plagaverit in caput, ut ossa rumpantur unum aut plures, conponat solidos quattor, excepto operas et mercedes medici.
80. De plaga in faciem. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem plagam in faciem fecerit, conponat solidos duo.
81. De oculo evulso. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem oculum excusserit, medietatem pretii ipsius, quod adpretiatus fuerit, si eum occidisset, ei conponat.
82. De nasum abscisum. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem nasum absciderit, conponat solidos octo; excepto operas et mercedes medici. 83. De aure abscisa. Si quis aldium alienum aut servo ministeriale aurem absciderit, conponat solidos duos, excepto operas et mercedis medici.
83. -----
84. De labro absciso. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem labrum absciderit, ut dentes appareant, conponat solidos sex, excepto operas et mercedis medici.
85. De dentes excussos. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem dentem excusserit unum aut plures in risu apparentes, pro unum dentem conponat solidos quattuor; si plures fuerint, per hoc nomiro conponantur.
86. De dentes maxillares. Si quis maxillares dentes excusserit, pro uno maxillare conponat solidos duo; si vero plures fuerint, per hoc nomiro conponantur.
87. De brachium ruptum. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem brachium ruperit, conponat solidos sex, excepto operas et mercedes medici.
88. De manu abscisa. Si quis aldium alienum aut servum ministerialem manum absciderit, medietatem pretii ipsius conponat.
89. De digita manus. Si quis aldium alienum aut servum menesteriali pollicem de manu excusserit, conponat solidos octo, excepto operas et mercedes medici.
90. Si secundum digitum de manu excusserit, conponat solidos sex.
91. Si tertium digitum de manu excusserit quod est medianum, conponat solidos duo.
92. Si quartum digitum de manu excusserit, conponat solidos duo.
93. Si quintum digitum de manu excusserit, conponat solidos quattuor.
94. De coxa rupta. Si quis aldium alienum aut servum ministeriali coxa ruperit aut tibia, conponat solidos tres, excepto operas et mercedes medici.
95. De pede absciso. Si quis aldium alienum aut servum ministeriali pedem excusserit, medietatem praetii ipsius conponat.
96. De digita pedum. Si quis aldium alienum aut servum menesterialem policem de pede excusserit, conponat solidos quattuor, excepto operas et mercedes medici.
97. Si quis aldium alienum aut servum minesteriali secundum digitum pedis excusserit, conponat solidos duo.
98. Si tertium digitum de pede excusserit, conponat solidos duo.
99. Si quartum digitum de pede excusserit, conponat solidum unum.
100. Si quintum digitum de pede excusserit, conponat solidum unum.
101. De plaga intra capsum. Si quis aldium alienum aut servum ministeriali plagam intra capso aut sagitta iniecta aut cum qualebit arma fecerit, conponat solidos sex, excepto operas et mercedes medici.
102. De brachio aut coxa transforata. Si quis aldium alienum aut servum ministeriali brachium aut coxa transforaverit, conponat solidos tres, excepto operas et mercedes medici; et si sic plagaverit et non transforaverit, conponat solido unum.
103. De servūs rusticanūs. Si quis servum rusticanum alienum plagam in caput fecerit, ut cutica tantum rumpatur, pro una plaga dit solidum unum, pro duas dit solidos duo, excepto operas et mercedes medici; si vero amplius plagas capitis fuerint, non numerentur. Si autem ossa ruperit unum aut plures, conponat solidos tres; amplius non numerentur.
104. De plaga in faciae. Si quis servum alienum rusticanum plagam in faciae fecerit, conponat solidum unum.
105. De oculo evulso. Si quis servum alienum rusticanum oculum excusserit, medietatem praetii ipsius, quod adpraetiatus fuerit, si eum occidissit, dominum eius conponat.
106. De naso absciso. Si quis servum alienum rusticanum naso absciderit, conponat solidos quattuor, excepto operas et mercedes medici.
107. De aure abscisa. Si quis servum alienum rusticanum aurem absciderit, conponat solidos duo, excepto operas et mercedis medici.
108. De labro absciso. Si quis servum alienum rusticanum labrum absciderit, ut dentes appareant, conponat solidos tres.
109. De dentes. Si quis servum alienum rusticanum dentem excusserit, qui in riso apparit, conponat pro uno dente solidos duo, pro maxillare vero solido uno; si autem amplius fuerint, per hoc nomiro conponantur.
110. De brachio aut coxa transforata. Si quis servum alienum rusticanum brachium aut coxa transforaverit, conponat solidos duo; si autem plagam fecerit et non transforaverit, conponat solido uno, excepto operas et mercedes medici.
111. De plaga, que intra capso fiet. Si quis servum alienum rusticanum intra capso plagaverit, conponat solidos tres, excepto operas et mercides medeci.
112. De brachio coxa aut tibia rupta. Si quis servum alienum rusticanum brachio coxa aut tibia ruperit, conponat solidos tres, excepto operas et mercedes medici. Et si de ipsa ruptura intra anni spatium sanus factus non fuerit, et ad pristinam non redierit sanitatem, quartam partem quod ipse valuerit, domino eius conponat.
113. De manum abscisam. Si quis servum alienum rusticanum manum absciderit, medietatem pretii ipsius domino eius conponat.
114. De digita manus. Si quis servum alienum rusticanum policem de manu excusserit, conponat solidos quatuor.
115. Si secundum digitum de manu excusserit, conponat solidos tres.
116. Si tertium digitum de manu excusserit, conponat solidum unum.
117. Si quartum digitum de manu excusserit, conponat solidum unum.
118. Si quintum digitum de manu excusserit, conponat solidos duos, excepto operas et mercedes medici.
119. De pede servo rustigano absciso. Si quis servum alienum rustiganum pedem absciderit, medietatem pretii ipsius conponat, ut supra.
120. De digita pedum. Si quis servum alienum rustiganum policem de pede excusserit, conponat solidos duo.
121. Si secundum digitum de pede excusserit, conponat solido uno.
122. Si tertio digito de pede excusserit, conponat solido uno.
123. Si quarto digito de pede excusserit, conponat solido medio.
124. Si quintum digitum pedis excusserit, conponat solido medio.
125. De servo rusticano battudo. Si quis servum alienum rusticanum percusserit, pro unam feritam, id est pulslahi, si vulnus aut libor apparuerit, conponat solido me dio; si vero usque quattuor feritas fuerit, conponat solidos duo; amplius si fuerit, non numeretur.
126. Si membrum sideratum fuerit. Si de plagas aut de suprascriptas feritas aldii aut servi ministerialis seu servi rusticani atque aldias aut ancillas, manus aut pedis vel quolibet membrum, qui plagatus aut percussus est, sideratum fuerit, et non perexcusserit, simili modo conponatur, tamquam si eum perexcussissit.
127. Omnes vero plagas aut feritas tam de aldiūs quam et de servūs ministeriales, seu servi rusticani atque aldias aut ancillas, que inter eos evenerint, per hoc tinore, sicut supra scriptum est, finiatur. Si autem de aliquas dubietas fuerit, quod evadere aut citius sanari non possint, tunc medietatem pretii de plaga, quod arbitratum fuerit, dominus accipiat; reliqua vero medietas suspendatur, dum usque cognoscitur, si intra anni spatium potest de ipsis plagis evadere. Si evaserit, quod reliquum est, conpleatur; si autem de ipsas plagas mortuus fuerit intra anni spatium, sicut subter adnexum est, ita domino conponatur; et quod pro plaga acceptum est, in ipsa summa conpositionis mortui reputetur.
128. De eo, qui plagas fecerit. Qui plagas fecerit, ipse querat medicūs, et si neclexerit, tunc ille, qui plagatus est, aut dominus eius inveniat medicum. Et ille, qui caput rumpit aut suprascriptas plagas fecit, et operas reddat et mercedes medici persolvat, quantum per doctos homines arbitratum fuerit.
129. De aldio occiso. Si quis aldium occiderit, conponat solido sexagenta.
130. De servo ministeriale occiso. Si quis servum alienum ministerialem occiserit probatum, ut supra, aut doctum, conponat solidos quinquagenta.
131. De alio vero minesteriale, qui secundus ei invenitur, tamen nomen minesteriale habet, si quis occiderit, conponat solidos viginti et quinque.
132. De servo massario occiso. Si quis servum alienum massario occiderit, conponat solidos viginti.
133. De bovulco occiso. Si quis servum alienum bovulco de sala occiserit, conponat solidos viginti.
134. De servo rusticanum, qui sub massario est. Si quis servum alienum rusticanum, qui sub massario est, occiserit, conponat solidos sedicem.
135. De pastore occiso. Si quis porcarium alienum occiserit, magestrum tamen illum, qui sub se discipulos habit duo aut tres aut amplius, conponat solidos quinquagenta. De inferiores autem porcarios, si quis occiderit, conponat solidos viginti et quinque.
136. De pecorario, caprario seu armentario occiso, magistro tamen: si quis occiderit, conponat viginti solidos. Pro discepulos autem, qui sequentes sunt, si quis occiderit, conponat solidos sedicem. De illos vero pastoris dicimus, qui ad liberos homines serviunt, et de sala propria exeunt.
137. Si infans parvus de massario occisus fuerit. Si quis infantem parvulum de servo massario casu facientem occiderit, arbitretur a iudice; secundum qualem aetatem habuit aut qualem lucrum facere potuit, ita conponatur.
138. De arbore communiter inciso homineque occiso. Si duo aut tres aut plures homines arborem unum inciserint et alium hominem supervenientem ex ipsum arborem occiserint aut quodlibet damnum ficerint, tunc incidentes arborem, quanticumque fuerint, ipsum homicidium aut damnum pariter conponant. Et si caso faciente ab ipso arbore aliquis ex ipsis, qui incidunt, mortuus fuerit, si duo fuerint collegantes, medietas praetii reputetur illi mortui, et medietatem reddat parentibus collegas ipsius. Et si plures fuerint, idem modo portio una repotetur illi mortui, et quanticumque fuerint vivi, reddant simul summa praetii. Cessante faida, ideo, quia nolendo fecerunt.
139. De venenum temperatum. Si quis homo liber aut mulier venenum temperaverit et alii ad bivendum dare voluerit, conponat solidos viginti, sicut ille qui de morte alterius consiliatus fuerit.
140. Si liber aut libera venenum alii dedirit ad bivendum et, qui acceperit, ex ipso veneno mortuus non fuerit, conponat, qui venenum dedit, medietatem praetii ipsius, quod adpraetiatus fuerit, si eum occidissit.
141. Si quis venenum ad bivendum dedirit, et qui acceperit, mortuos fuerit, praetium mortui secundum qualitatem personae in integro conponat.
142. Si servus vel ancilla venenum alecui dedirit, et ille qui accepit, mortuos non fuerit, conponat dominus servi vel ancillae medietatem praetii quod ipse valuerit, qui accepit; et per omnia ipse servus vel ancilla in ipsa conpositione, pro quantum adpretiatus fuerit, ad occidendum tradatur. Et si mortuus fuerit, qui accepit, tunc dominus servi vel ancille ipsum hominem in integrum conponat, sic tamen, ut servus aut ancilla in ipsa conpositione, pro quantum adpretiatus fuerit, ad occidendum tradatur et nulla sit redemptio aut excusatio mortis servi vel ancille.
143. De eo, qui post accepta conpositione se vindicaverit. Si homo occisus fuerit liber aut servus et pro humicidio ipso conpositio facta fuerit et pro ampotandam inimicitia sacramenta prestita: et postea contegerit, ut ille, qui conpositionem accepit, se vindicandi causam occiderit hominem de parte, de qua conpositionem accepit: iubemus, ut in dublum reddat ipsam conpositionem iterum parentibus aut domino servi. Simili modo de plagas aut feritas: qui post conpositionem acceptam se vindicare temptaverit, in dublum, quod accepit, restituat; excepto si hominem occiderit: conponatur ut supra.
144. De magistros commacinos. Si magister commacinus cum collegantes suos cuiuscumque domum ad restaurandam vel fabricandam super se, placitum finito de mercedes, susceperit et contigerit aliquem per ipsam domum aut materium elapsum aut lapidem mori, non requiratur a domino, cuius domus fuerit, nisi magister commacinus cum consortibus suis ipsum homicidium aut damnum conponat; quia, postquam fabulam firmam de mercedis pro suo lucro suscepit, non inmerito damnum sustinet.
145. De rogatos aut conductos magistros. Si quis magistrum commacinum unum aut plures rogaverit aut conduxerit ad opera dictandum aut solatium diurnum prestandum inter servūs suos, domum aut casa sibi facienda, et contegerit per ipsam casam aliquem ex ipsis commacinis mori, non requiratur ab ipso, cuius casa est. Nam si cadens arbor aut lapis ex ipsa fabrigam occiderit aliquem extraneum, aut quodlebit damnum fecerit, non repotetur culpa magistris, sed ille, qui conduxit, ipse damnum susteneat.
146. De incendio. Si quis casam alienam asto animo, quod est volontarie, incenderit, in treblum restituat ea, quod est sibi tertia. Sub extimatione pretii cum omnem intrinsecus, quidquid intus crematus fuerit, qui vicini bone fidei homines adpraetiaverint, restauretur. Et si aliqua de intrinsecus domui orta fuerit intentio, tunc ille, qui damnum pertulit, iuratus dicat, quantum in eadem casa perdidit: omnia, ut dictum est, in treblum ei restituatur ab illo, qui volontariae huius mali penetravit.
147. De fogum foris novem pedes a fogolarem portatum. Si quis focum foris novem pedes a focularem portaverit et damnum ex ipso focum sibi aut alterius factum fuerit, ipse, qui portavit, damnum conponat ferquido, id est similem, ideo quia nolens fecit. Et si intra ipsos novem pedes, quod est de focularem, damnum facere sibi aut alterius contigerit, non ei requiratur.
148. Si quis focum foris in itenere ficerit, antequam egrediatur, extinguat eum et non neclegenter dimittat. Nam si contigerit, post egressum ipsius alicui ex ipsum focum damno aut lesione ficerit, ipse, qui focum fecit et neclegenter dimisit, damnum, sicut arbitratum fuerit, caput tantum conponat; sic tamen, ut post relictum foco, qua ora eum reliquerit, usque ad aliam talem oram diei aut noctis conpotetur, quod sunt oras viginti et quattuor. Nam si contegerit transire ipso focos super publica via aut ri vo, damnum si ficerit, non ei requiratur, qui foco demisit.
149. De molino incenso. Si quis molinum alterius asto incenderit, id est volumtariae, in treblum eum restituat sub stimationem rei cum omnia, quae intus cremata sunt.
150. De molino capellato. Si quis molinum alterius cappelaverit aut sclusa ruperit sine auctoritatem iudicis, conponat solidos duodicem illi, cuius molinus esse invenitur. Et si iudicem interpellaverit, et iudex dilataverit ipsa causa deliberare, aut licentiam dederit averse parti ipsum molinum evertendi, conponat solidos XX in palatio regis, districtus ab stolesazo.
151. Si quis molinum in terram alienam aedificaverit et suum probare non potuerit, amittat molinum et omnem operam suam, et ille habeat, cuius terram aut ripam esse invenitur; quia omnes scire debent, quod suum, non alienum est.
152. Si operarius ab alio rogatus in opera mortuus fuerit. Si quis operariūs conduxerit aut rogaverit in opera, et casu faciente contigerit unum ex ipsis aut in aqua mori, aut fulmine percuti, aut a vento arbore movito aut propria morte mori, non requiratur ab eo, qui conduxit aut rogavit: tantum est, ut per ipsius factum, qui conduxit, aut hominibus eius non moriatur. Et si a quocumque unus horum occisus fuerit aut lesus, ipse conponat, qui eum occiserit aut leserit.
Incipit de filiis legitimis
153. De gradibus cognationum. Omnis parentilla usque in septimum geniculum nomeretur, ut parens parenti per gradum et parentillam heres succedat; sic tamen, ut ille qui succedere vult, nominatim unicuique nomina parentum, antecessorum suorum dicat. Et si intentio fuerit contra curtis regis, tunc ille, qui querit, preveat sacramentum cum legitimūs sagramentales suos; dicat per ordinem: quod parentilla nostra sic fuit, et illi sic nobis fuerunt parentes, quomodo nos dicimus.
154. De filiūs legetimūs et naturalis. Si quis dereliquerit filium legitimum unum, quod est fulboran, et filiūs naturalis unum aut plures, filius legitimus tollat duas portiones de patris substantia, naturalis tertiam. Si duo fuerint legitimi, habeant naturales quintam partem, quanticumque fuerent; si tres fuerent legitimi, habeant naturales septimam partem; si quattuor fuerent legetimi, habeant naturales nonam partem; si quinque fuerent legetimi, habeant naturales undecimam partem; si sex fuerent legitimi, habeant naturalis tertiam decimam partem; si septem fuerint legitimi, habeant naturales quintam decimam partem; si autem plures fuerint, per hoc numero dividant patris substantia. 155. Nulli sit licentia, naturales filiūs aequales aut consemelis facere legetimis filiis, nisi si filii legetimi post conpletam legetimam aetatem patri consenserint. Legitima aetas est, postquam filii duodicem annūs habuerint.
155. ----
156. De filio naturale, qui de ancilla alterius natus fuerit, si pater conparaverit eum, et liberum thingaverit, libertas illi permaneat. Et si non libertaverit eum, sit servus, cuius et mater ancilla. Nam si eum conparaverit et aliquid de res ei per legem thingaverit, habeat ipsas res.
157. De eo, qui de filio naturale generatus fuerit, quod est threus: heres non fiat, nisi ei thingatum fuerit per legem; et si thingatus non fuerit aliquit de res, tamen libertas illi permaneat.
158. Si quis dereliquerit filiam legitimam unam et filium naturalem unum aut plures et alios parentes proximos aut heredis, aequaliter dividant substantiam defuncti, id est in tres partes: filia legitima accipiat uncias quattuor, quod est tertia pars; naturalis filii uncias quattuor, quod est tertia pars, et parentis proximi aut heredis uncias quattuor, id est tertia pars. Et si parentes proximi non fuerint, tunc curtis regia suscipiat ipsas quattuor uncias.
159. Si quis dereliquerit filias legitimas duas aut pluris, et filiūs naturalis unum aut plures, et alios parentes proximos, ut supra: illas filias tollant uncias sex, quod est medietas; naturalis filii uncias quattuor, quod est tertia pars; et parentes legitimi uncias duas, quod est sexta pars; et si parentes non fuerint, curtis regia ipsas duas uncias suscipiat.
160. Si quis dereliquerit filias legitimas unam aut plures et sorores legitimas unam aut plures et filiūs naturalis unum aut plures, tollant filiae et sorores inter se aequaliter dividendum uncias sex, quod est medietas, naturalis filii uncias quattuor, quod est tertia pars, et duas uncias parentes legitimi, aut curtis regia, si parentes legitimi non fuerint, quod est sexta pars. Pro mundio autem superscriptarum tollant naturales filii tertiam partem et heredes legitimi aut curtis regia partes duas.
161. De mundio inter legitimos et naturales. Si fuerint filii legitimi et filii naturales et sorores tam legetimas quam naturales, pro mundio earum tollant legitimi filii partes duas, naturales vero partem tertiam.
162. Si fuerint filii legitimi et naturales duo aut plures, et contegerit casus, ut unus ex naturales occisus fuerit, tollant legitimi fratres pro conpositione illius partes duas, naturalis vero, qui remanserint, partem tertiam. Facultatem vero illius mortui ad legetimos fratres revertatur, nam non ad naturalis. Ideo ita previdemus propter faida posponenda, id est inimicitia pacificanda.
163. Si quis in mortem parentis sui insidiatus fuerit, id est si frater in mortem fratris sui, aut barbanis, quod est patruus, seu consubrini insidiatus aut consiliatur fuerit, et ille, cui insidiatur, filiūs non dereliquerit, non sit illi heredes, cuius de anima tractavit, nisi alii parentes proximi; et si parentis aliūs proximūs aut legetimūs non habuerit, tunc illi curtis regia succedat. De anima autem illius homicidae sit in potestatem regis iudicare, quod illi placuerit; res vero, quas humicida reliquerit, parentes proximi et legetimi habeant; et si parentis non habuerit, tunc res ipsius curti regiae socientur.
164. Si quis de alio dixerit, quod de adulterio natus sit. Si quis ex parentibus, id est barbas, quod est patrus, aut quicumque ex proximis dixerit de nipote suo aut consubrino doloso animo, quod de adulterio natus sit, nam non de certo patre: tunc ille, cui crimen mittitur, quaerat sibi liberos sacramentales, et praebeat sacramentum: quod filius legetimus sit et per lege res ipsas ad eum pertineat nec alteri eam per legem dimittere debeat; si hoc fecerit, habeat et fruatur, quia grave et impium videtur esse, ut talis causa sub uno scuto per pugnam dimittatur.
165. Si quis dixerit de uxorem alienam, quod mundius ad ipsum pertineat, nam non ad maritum, tunc ille, qui eam habet uxorem, preveat sacramentum cum legitimos sacramentales suos duodicem, quod de certo domino mundium ipsius fecisset, et non eum alteri per legem dimittere debeat; si hoc fecerit, habeat et fruatur. Quia iniustum videtur esse, ut tam grandis causa sub uno scuto per pugna dimittatur.
166. De suspitionem in maritum, quod oxorem suam occidissit. Si suspectio fuerit, quod maritus uxorem suam occidisset, ita decernimus, ut purificet se maritus cum sacramentales suos legitimos, quod mixtus in morte ipsius mulieris non fuissit, nec per se, nec per subposita persona, et sit exsolutus ab hoc crimen. Quia absordum et inpossibile videtur esse, ut talis causa sub uno scuto per pugnam dimittatur.
167. De fratres, qui in casam cummunem remanserent. Si fratres post mortem patris in casa commune remanserint et unus ex ipsis in obsequium regis aut iudicis aliquas res adquesiverit, habeat sibi in antea absque portionem fratrum. Et qui foras in exercitum aliquit adquisiverit, commune sit fratribus, quod in casa commune dimiserit. Et si quis in suprascripti fratribus gairethinx fecerit, habeat in antea, cui factum fuerit. Et qui ex ipsis uxorem duxerit et de rebus communes meta data fuerit: quando alteri idem oxorem tollere contegerit aut quando ad divisionem faciendam venerit, simili modo de cumunes rebus ei refundatur aliut tantum, quantum frater in meta dedit. De paterna autem vel materna substantia quod relicum fuerit, inter se aequaliter dividant.
168. De exhereditatione filiorum. Nulli liceat sine certas culpas filium suum exhereditare, nec, quod ei per legem debetur, alii thingare.
169. De iustas culpas. Iustas autem culpas exhereditandi filium has esse dicimus: si filius contra animam aut sanguinem patris insidiatus aut consiliator fuerit, aut si patrem percusserit volontariae, aut si cum matrinia sua, id est noberca, peccaverit, iuste a patre exhereditetur.
170. Item, sicut nec patribus licitum est filium suum sine iusta causa aut culpa exhereditare, ita nec filiūs leceat vivo patre cuicumque res suas thingare aut per quodlebet titulum alienare, nisi forte filiūs aut filias legitimas aut filiūs naturalis reliquerit, ut ipsis secundum legem suam conservet.
171. Si quis se disperaverit, aut propter senectutem aut propter aliquam infirmitatem corporis filius non possit habere, et res suas alii thingaverit, posteaque eum contegerit filiūs legitimūs procreare: omne thinx, quod est donatio, quod prius fecerat, rumpatur, et filii legitimi unus aut plures, qui postea nati fuerint, heredes in omnibus patri succedant. Si autem filias legitimas una aut plures seu filios naturales unum aut plures post thinx factum habuerit, habeant et ipsi legem suam, sicut supra constitutum est, tamquam si nihil alii thingatum fuisset. Et ille, cui thingatum est, tantum habeat, quantum alii parentes proximi debuerunt habere aut curtis regia suscipere, si alii thingatum non fuisset.
172. De thinx quod est donatio. Si quis res suas alii thingare voluerit, non absconse, sed ante liberos homines ipsum gairethinx faciat, quatinus, qui thingat et qui gisel fuerit, liberi sint, ut nulla in posterum oriatur intentio.
173. Si quis res suas alii thingaverit et dixerit in ipso thinx: lid in laib, id est, quod in die obitus sui reliquerit: non dispergat res ipsas postea doloso animo, nisi fruatur eas cum ratione. Et si tales ei evenerit necessitas, ut terra cum mancipia aut sine mancipia vindere aut locum pigneris ponere debeat, dicat prius illi, cui thingavit: "Ecce vedis, quia necessitate conpulsus res istas vado dare; si tibi vedetur, subveni mihi, et res istas conservo in tuam proprietatem". Tunc si noluerit subvenire, quod alii dederit, sit illi stabilem et firmum qui acceperit.
174. De thinx primus factum. Non leciat donatori ipsum thinx, quod antea fecit, iterum in alium hominem transmigrare: tantum est, ut ille qui gairethinx susceperit, tales culpas non faciat donatori suo, quales solent ingrati filii parentibus suis facere, per quas exhereditantur, quae in hoc edictum scriptae sunt. Ipse autem, qui garethinx susceperit ab alio, quidquid reliquerit donator in diem obitus sui, habeat licentiam in suum dominium recollegere et debitum creditoribus reddere et ab aliis exegere; et quod in fiduciae nexum positum est, reddat debitum et requirat rem in fiduciae nexu posita.
175. De launegild. Si quis rem suam cuicumque donaverit et postea, qui donavit, launegild requisiverit, tunc ille, qui accepit, aut heredes eius, si ausus non fuerit iurare, quod conpositum sit, reddat ei ferquido, id est similem, quales in illa diae fuit, quando donatum est; et si iuraverit, sit exsolutus.
176. De lebroso. Si quis leprosus effectus fuerit et cognitum fuerit iudici vel populo certa rei veritas, et expulsus foris a civitate aut casam suam, ita ut solus inhabitet: non sit ei licentia res suas alienare aut thingare cuilibet personae. Quia in eadem diae, quando a domo expulsus est, tamquam mortuus habetur. Tamen dum advixerit, de rebus, quas reliquerit, pro mercedis intuitu nutriatur.
177. De homine libero, ut liceat eum migrare. Si quis liber homo, potestatem habeat intra dominium regni nostri cum fara sua megrare ubi voluerit, sic tamen si ei a rege data fuerit licentia, et si aliquas res ei dux aut quicumque liber homo donavit et cum eo noluerit permanere vel cum heredes ipsius: res ad donatorem vel heredes eius re vertantur.
178. De sponsalibus et nuptiis. Si quis sponsaverit puellam liberam aut mulierem, et post sponsalias factas et fabola firmata duo annūs sponsus neclexerit eam tollere et di lataverit nuptias exequi: post transactum biennium potestatem habeat pater aut frater, vel qui mundium eius potestatem habet, distringere fideiussorem, quatinus adinpleat metam illam, quae in diae sponsaliorum promisit: postea leciat eos ad marito alii da re, libero tamen. Et meta quae exacta fuerit, sit in potestatem puellae aut mulieris, eo quod sponsus intra prefenitum tempus uxorem accepere neclexit aut si volontariae dilatavit, excepto inevitavele causa.
179. Si dixerit sponsus de sponsa sua, quod adulterassit, postquam eam spunsatam habuit, leceat parentibus eam pureficare cum duodicem sacramentalis suos: tunc, post pureficata est, accipiat eam spunsam spunsus, sicut in priori fabola stetissit. Et si, po stquam pureficata fuerit, eam tollere uxorem neclexerit, sit culpabiles spunsus dubla meta, quantum dictum est in diae illa, quando fabola firmata fuerat. Et si parentes, ut dictum est, eam mundare non potuerint de ipso crimen, tunc spunsus recepiat res suas, quas dedit, et illa patiatur pena adulterii, sicut in hoc edictum constitutum est
180. Si puella sponsata lebrosa apparuerit. Si contigerit, postquam puella aut mulier sponsata fuerit, lebrosa aut demoniaca aut de ambos oculos excecata apparuerit, tunc sponsus recepiat res suas et non conpellatur ipsam invitus tollere ad uxorem, nec pro hac causa calomnietur: quia non suo neclicto dimisit, sed peccatum eminente et egritudine superveniente.
181. De nuptiis. Si pater filiam suam aut frater sororem legetimam alii ad maritum dederit, in hoc sibi sit contempta de patris vel matris substantia, quantum ei pater aut frater in diae traditionis nuptiarum dederit, et amplius non requirat.
182. De vidua, qualem habeat licentiam. Si quis filiam suam aut quamlibet parentem . in coniugium alii dederit, et contegerit casus, ut ille maritus moriatur, potestatem habeat illa vidua, si voluerit, ad alio marito ambolandi, libero tamen. Secundus autem maritus, qui eam tollere disponit, de suis propriis rebus medietatem pretii, quantum dictum est, quando eam primus maritus spunsavit, pro ipsa meta dare debeat ei, qui heres proximus mariti prioris esse invenitur. Et si noluerit accepere, habeat ipsa mulier et morgingab et, quod de parentes adduxit, id est faderfio: parentes vero eius potestatem habeant eam dandi ad alium maritum, ubi ipsi et illa voluerint. Et mundium eius prioris mariti parentes non habeant pro eo, quod ei denegaverunt volontatem suam; ideo redeat mundium eius ad proximūs parentes, qui prius eam ad maritum dederunt. Et si parentes non fuerint legitimi, tunc mundius ille ad curtem regis perteneat. Et si tales fuerit mulier, quae maritum non vellit aut non possit habere, sit in potestatem illius, ad quem mundius de ea pertenit. Et si ipse eam male habuerit aut tractaverit, et probatur, tunc liceat eam ad parentes suos reverti; et si parentes non habuerit, tunc ad curtem regis habeat refugium, et mundium eius sit in potestatem regis.
183. De traditione puellae aut mulieris. Si quis pro libera muliere aut puella mundium dederit, et convenit, ut ei tradatur ad uxorem, posteaque contigerit marito mortuo, ut ipsa mulier ad alium maritum debeat ambulare aut ad parentes reverti aut ad curtem regis: tunc heredes mariti prioris accipiant medietatem de meta, sicut supra constitutum est, et ipsa per mano simili modo retradatur, sicut priori marito tradita fuit. Nam aliter sine traditione nulla rerum dicimus subsistere firmitatem.
184. De exenio nuptiali. Si quando pater filiam suam aut frater sororem suam alii ad uxorem tradederit et aliquis ex amicis, accepto exenio, ipsi mulieri aliquid dederit, in ipsius sit potestatem, qui mundium de eam fecit; eo quod maritus, si launegild requisitum fuerit, ipse debet solvere.
185. De incestas et inlecetas nuptias. Nulli leciat novercam suam, id est matrinia, qui fuit uxor patris, neque privignam, quod est filiastra, neque cognatam, qui fuit uxor fratris, uxorem ducere. Et si ipsa consenserit, vir, qui eam ducit, connatpo pro culpa in curte regis solidos centum et mox separetur ab ea constrictus a rege; et ipsa mulier habeat medietatem de omnis res suas, et medietatem amittat et curtes regia suscipiat: eo quod inlecitas consenserunt celebrare nuptias, hac poena susteneant et mox, ut dictum est, separentur.
186. De violentia. Si vir mulieri violentias fecerit, et invitam tullerit uxorem, sit culpabilis sold. nongentos, medietatem regi et medietatem parentibus mulieris: et si parentes non habuerit, ipsi nongenti solidi ad curtem regis exegantur. Et mulier ipsa licentiam habeat cum omnes res suas proprias, quae ei lege perteneunt, elegendum, qui mundium eius in potestatem debeat habere, vult ad patrem, si habuerit, vult ad fratrem, vult ad barbanem, vult ad manum regia: in ipsius mulieris sit potestatem, ubi sibi ipsa elegerit.
187. De violentias mulieris libere. Si quis violento nomine tullerit uxorem, conponat, ut supra, et postea mundium eius faciat. Nam si contegerit casus, ut, antequam mundium eius faciat, mortua fuerit, res eius parentibus reddantur et ille vir, qui eam violento ordine tulerit uxorem, conponat eam mortua; tamquam si virorum de similem sanguinem, id est fratrem eius occidisset, ita adpretietur, et parentibus pro mortua conponere cogatur, aut cui mundius de ea pertenuerit.
188. Si puella libera aut vedua sine volontatem parentum ad maritum ambolaverit, libero tamen, tunc maritus, qui eam accepit uxorem, conponat anagrip solidos viginti et propter faida aliūs viginti; et si contegerit eam antea mori, quam mundium eius faciat, res ipsius mulieris ad eum revertantur, qui mundium eius in potestatem habit; nam amplius calumnia praesumptori non generetur: ideo perdat maritus res mulieris, eo quod mundium facere neglexit.
189. De fornicationis causa. Si puella aut mulier liberam voluntariae fornicaverit, cum libero tamen homine, potestatem habeant parentes in eam dare vindictam. Et si forte ambarum partium steterit, ut ille, qui fornicavit, eam tollat uxorem, conponat pro culpa, id est anagrift, solidos viginti; et si non convenerit, ut eam habeat uxorem, conponat solidos centum, medietatem regi et medietatem ad quem mundius de ea pertenuerit. Et si parentes neglexerint aut noluerint in ipsa dare vindictam, tunc liceat gastaldium regis aut sculdhais ipsam ad manum regis tollere et iudicare de ipsa, quod regi placuerit.
190. De sponsata alterius. Si quis puellam aut viduam alterius sponsatam, illa tamen consentiente, tulerit uxorem, conponat parentibus mulieris, vel ad quem mundius de ea pertenuerit, anagrift solidos viginti et propter faida aliūs viginti, et mundium eius, qualiter steterit, faciat. Spunsum autem, cuius spunsatam fuit, omnia, quae in meta dictum fuit, quando eam sponsavit, in dublum ei conponatur ab illo, qui ei de spunsata sua turpe fecit; et postea spunsus post accepta dubli conpositionis poena sit sibi contemtus, et amplius ex hac causa adversus fideiussoris calomnia non requiratur.
191. De rapto spunsatae alterius. Si quis puellam aut viduam spunsata alterius rapuerit, sit culpabiles parentibus puelle, aut ad quem mundius de ea pertenit, sold. noningentos, medietatem regi et medietatem parentibus puellae, id est patri aut fratri, aut qui proximi sunt; et mundium eius, si convenerit, faciat. Spunso autem, in cuius turpe aut derisiculum egit, conponat dupla meta, quantum dictum est in diae illa, quando fabola firmata fuerat; et amplius fideiussori aut raptori ab ipso spunso calumnia non generetur, sed sit sibi contemptus in ipsa dubla conpositiones poena.
192. Si parentes de puella sponsa cum alio conludio fecerint. Si pater filiam suam aut frater sorore aut aliqui ex parentibus puellam alii spunsaverint et postea cum alio extraneo arte conludium ficerint aut fraudem consenserint cum illo, qui eam aut violenter aut ipsa consentiente ducat uxorem: tunc ipsi parentes, qui huius conludium fraudis consenserint, conponant spunso, qui eam sponsatam habuit, simili poena, ut supra, in dupla meta, quae tunc dicta fuerat in diae spunsaliorum, et postea spunsus amplius adversus eos aut fidiiussoris calumnia non requiratur.
193. Si puella libera servum alienum foris provincia secuta fuerit, requirant eos pariter dominus servi et parentes puellae: si eos invenerint, ambo poenam iuxta legem susteneant. Nam culpa ad domino, cuius servus fuerit, non requiratur.
194. Si quis cum ancilla gentile fornicatus fuerit, conponat domino eius solidos viginti; si cum romana ancilla, conponatsold. duodicem.
195. De crimen in puellam iniecto. Si quis mundium de puella libera aut muliere pote1tatem habens, excepto pater aut frater, et in animam ipsius puellae aut mulieris insidiatus fuerit aut alii invitam ad maritum tradere voluerit, aut volentibus ad eius violentiam faciendam consensum praebuerit aut consilium dederit, ut provatur, ammittat mundium ipsius, et illa potestatem habeat de duas vias: vult ad parentis reverti vult ad curtem regis cum rebus suis propriis, quae ad eam per legem pertenent, se commendare, qui mundium eius in potestatem debeat habere. Et si vir ille ista crimina negaverit, liceat eum se pureficare et mundium, sicut habuit habere, si se pureficaverit.
196. De crimen adulterii. Si quis mundium de puella libera aut muliere habens, excepto patre aut fratre, et crimen ei iniecerit, quod adulterassit, amittat mundium ipsius, et illa potestatem habeat cum rebus suis propriis vult ad parentis reverti, vult ad curtem regis se commendare, qui mundium eius in potestatem debeat habere. Et si vir ille hoc crimen dixissit negaverit, liceat eum se pureficare, si potuerit, et mundium eius, sicut habuit, habere.
197. De crimen nefandum. Si quis mundium de puella libera aut muliere habens eamque strigam, quod est mascam, clamaverit, excepto pater aut frater, ammittat mundium ipsius, ut supra, et illa potestatem habeat vult ad parentes, vult curtem regis cum rebus suis propriis se commendare, qui mundium eius in potestatem debeat habere. Et si vir ille negaverit, hoc crimen non dixissit, liceat eum se pureficare et mundium, sicut habuit, habere, si se pureficaverit.
198. De crimen in puella iniectum, qui in alterius mundium est. Si quis puellam aut mulierem liberam, qui in alterius mundium est fornecariam aut histrigam clamaverit etpulsatus penitens manefestaverit, per furorem dixissit, tunc praeveat sacramentum cum duodecim sacramentalis suos, quod per furorem ipso nefando crimen dixissit, nam non de certa causa cognovissit. Tunc pro ipso vanum inproperii sermonem, quod non convenerat loqui, conponat solidos vigenti, et amplius non calumnietur. Nam si perseveraverit et dixerit, se posse probare, tunc per camphionem causa ipsa, id est per pugnam, ad dei iudicium decernatur. Et si provatum fuerit, illa sit culpabilis, sicut in hoc edictum legitur. Et si ille, qui crimen misit, provare non potuerit wergild ipsius mulieris secundum nationem suam conponere conpellatur.
199. Si vidua in domo patris regressa fuerit. Si pater filiam suam aut frater sororem ad maritum dederit et contigerit casus, ut ille maritus moriatur, et pater aut frater mundium eius liberaverit, sicut supra constitutum est, et illa in domo patris aut fratris regressa fuerit et alias sorores in casa patris aut fratris invenerit, et postea pater aut frater mortuos fuerit, et illa remanserit in domo cum alias sorores una aut plures, et ad facultatem patris aut fratris venerint dividendam cum aliūs parentes aut curtem regis: tunc illa vidua, qui in domo patris aut fratris regressa est, habeat sibi in antea morgingab et metfio. De faderfio autem, id est, quantum de alia dona, quando ad maritum ambulavit, pater aut frater ei dedit, mittat in confuso cum alias sorores. Et illa alia soror, una aut plures, tollant unaquisqua in antea tantum, quantum pro mundium pater aut frater liberandum ad parentes mariti defuncti dedit. Reliqua patris vel fratris substantia aequa lanciae dividant, sicut in hoc edictum legitur. Et si sola in casa remanserit, in quantum ei per legem conpetit, heres succedat.
200. De occisione mulieris. Si maritus uxorem suam occiderit inmerentem, quod per legem non sit merita mori, conponat solidos mille duocentūs, medietatem illis parentibus, qui eam ad maritum dederunt et mundium susciperunt, et medietatem regi, ita ut per actorem regis distringatur, et poena suprascripta conponatur. Et si filiūs de ipsa muliere habuerit, habeant filii morgingab et faderfio matris suae mortuae. Et si filiūs ex ipsa non habuerit, revertatur ipsa facultas ad parentes, qui eam ad maritum dederunt. Et si parentes non fuerint, tunc ipsa conpositio et praedicta facultas ad curtem regis perveniat.
201. De muliere libera asto occisa. Si quis puellam aut mulierem liberam per qualibit occasionem occiderit, conponat solidos mille duocentūs, medietatem parentibus, aut ad quem mundius de ipsa pertenit, et medietatem regi. Et si parentes non habuerit, tunc ipsa conpositio in integrum ad curtem regis perveniat; sic tamen, si asto animo, id est volontariae, occiserit.
202. Si mulier in morte mariti sui consiliaverit per se aut per supposita persona, sit in potestatem mariti de ea facere, quod voluerit; simul et de res ipsius mulieris. Nam si illa negaverit, liceat parentibus eam pureficare aut per sacramentum, aut per camphionem, id est per pugna.
203. Si mulier maritum suum occiderit, ipsa occidatur, et res eius, si filii non fuerint , parentes mariti habeant potestatem.
204. Nulli mulieri liberae sub regni nostri ditionem legis langobardorum viventem liceat in sui potestatem arbitrium, id est selbmundia, vivere, nisi semper sub potesta tem virorum aut certe regis debeat permanere; nec aliquid de res mobiles aut inmobiles sine voluntate illius, in cuius mundium fuerit, habeat potestatem donandi aut alienandi.
205. De aldia violentiata. Si quis aldiam, alienam, id est, qui iam de matre libera nata est, violentiam fecerit, conponat solidos quadraginta.
206. De liberta violentiata. Si quis libertam alienam, id est ipsa persona, qui libera dimissa est, violentia fecerit, conponat solidos vigenti.
207. De ancilla violentiata. Si quis ancillam alienam violentiaverit, conponat solidos vigenti.
208. De raptu. Si quis rapuerit aldiam alienam et in curte alterius duxerit, et sequens dominus aut parentes eius et, cui curtis fuerit, antesteterit et non permiserit vindicare aut foris extrahere, conponat solidos quatragenta, medietatem regi et medietatem, cui fuerit liberta.
209. De ancilla rapta. Si quis rapuerit ancillam alienam et in curte alterius duxerit, et sequens dominus aut parentes eius et, cui curtis est, antesteterit et non permiserit vindicare, conponat qui antesteterit solidos vigenti, medietatem regi et medietatem cui ancilla fuerit.
210. De rapto qui in curtem regis duxerit. Si quis rapuerit aldiam aut ancillam alienam et in curtis regis duxerit, et sequens dominus aut quicumque ex amicis aut servis, et gastaldius aut actor regi antesteterit: pro aldia de suis propriis rebus conponat illi, cuius aldia fuerit, solidos quadragenta, pro ancilla solidos vigenti.
211. Si quis uxorem alterius tulerit. Si liber aut servus uxorem alterius tulerit eamque sibi in coniugium sociaverit, ambo occidantur, si tamen ambo consenserint.
212. Si quis cum uxorem suam alium fornicantem invenerit. Si quis cum uxorem suam alium fornicantem invenerit, liberum aut servum, potestatem habeat eos ambos occidendi; et si eos occiderit, non requirantur.
213. De crimen adulterii. Si quis alii de uxorem suam crimen miserit, quod cum ea fornicassit, liceat ei, cui crimen mittitur, aut per sacramentum aut per camphionem se purificare; et si probatum fuerit, animae suae incurrat periculum.
214. Si quis liberam puellam absque consilio parentum aut voluntate duxerit uxorem, conponat, ut supra, anagrift solidos XX et propter faida alios vigenti. De mundio autem, qualiter convenerit et lex habet; sic tamen, si ambo liberi sunt.
215. De sponsata mortua. Si quis puellam aut viduam sponsatam habuerit et contigerit casus, ut ipsa ante moriatur, quam a patre aut, qui mundium eius potestatem habet, tradita fuerit, tunc meta, quae data fuerat ab illo sponso, reddatur ei: tantum, quantum in ipsa meta dedit. Nam alias res illius sint, qui mundium eius in potestatem habere videtur, eo quod ante traditionem mortua est.
216. Si aldius uxorem libera tulerit. Si aldius cuiscumque libera uxorem tulerit, id est fulcfrea, et mundium de ea fecerit, posteaque filios habens maritus mortuos fuerit: si mulier in ipsa casa noluerit permanere parentes eam ad se recollegere voluerint, reddant praetium, quod pro mundium ipsius mulieris datum est illis, cuius aldius fuit. Tunc illa absque morgingab aut aliquid de rebus mariti revertatur sibi ad parentes suos cum rebus, si aliquas de parentes adduxit. Et si filii de ipsa muliere fuerint, et noluerint in casa patris sedere, res paternas demittant, et mundium pro se reddant, quantum pro matre eorum datum est, et vadant sibi, ubi voluerint, liberi
217. De aldia, qui servum maritum tulerit. Si aldia aut liberta in casa aliena ad maritum intraverit et servum tulerit, libertatem suam amittat. Et si dominus neclexerit eam replecare ad servitium, mortuo tamen marito, vadat sibi una cum filiis suis et cum omnis res suas, quantas in tempore, quando ad maritum intravit, secum adduxit. Nam amplius nulla consequatur: vitium suum reputit, quia servum consensit.
218. Si aldius aldiam uxorem tulerit. Si aldius cuiuscumque haldia aut liberta uxorem tulerit, si filiūs ex ipso coito habuerit, patri sequantur: sint haldii, quales et pater.
219. Si aldius ancillam suam aut alterius tulerit ad uxorem, filii, qui ex ea nascuntur, sint servi, cuius et mater ancilla.
220. Si ancilla cuiuscumque in casam alterius ad maritum intraverit et servum tulerit, nihil de ipsa casa marito mortuo consequatur, nisi quantum secum adduxit.
221. Si servus liberam mulierem aut puellam ausus fuerit sibi in coniugium sociare, animae suae incurrat periculum, et illa, qui servum fuerit consentiens, habeant parentes potestatem eam occidendi aut foris provincia transvindendi et de res ipsius mulieris faciendi quod voluerint. Et si parentes eius hoc facere distulerint, tunc liciat gastaldium regis aut sculdhais ipsam in curte regis ducere et in pisele inter ancillas statuere.
222. De ancilla matrimonii gratia. Si quis ancillam suam propriam matrimoniare voluerit sibi ad uxorem, sit ei licentiam; tamen debeat eam libera thingare, sic libera, quod est wirdibora, et legetimam facere per gairethinx. Tunc intellegatur libera et legetima uxor, et filii, qui ex ea nati fuerint, legetimi heredes patri efficiantur.
223. De eo, qui sine heredis moritur. Si quis sine heredis mortuus fuerit et res ipsius ad curtem regis pervenerit, nec donatum nec praestitum, quicumque ipsius mortui dedit aut prestetit, non habeat pontificium requirendi; quia, postquam ad manum regis pervenit, terminum posuit et sine debitum aut aliquam repetitionem cecidit.
224. De manomissionibus. Si quis servum suum proprium aut ancillam suam liberos dimittere voluerit, sit licentia, qualiter ei placuerit. Nam qui fulcfree et a se extraneum, id est amund, facere voluerit, sic debit facere. Tradat eum prius in manu alteri homines liberi et per gairethinx ipsum confirmit; et ille secondus tradat in tertium in eodem modo, et tertius tradat in quartum. Et ipse quartus ducat in quadrubium et thingit in gaida et gisil, et sic dicat: de quattuor vias, ubi volueris ambulare, liberam habeas potestatem. Si sic factum fuerit, tunc erit amund, et ei manit certa libertas: postea nullam repetitionem patronus adversus ipsum aut filiūs eius habeat potestatem requirendi. Et si sine heredes legetimūs ipse, qui amund factus est, mortuus fuerit, curtis regia illi succidat, nam non patronus aut heredes patroni. Item alio kap. (II). Similiter et qui in pans, id est: in votum regis, demittitur, ipsa lege vivat, sicut et qui amund factus est. Item alio kap. (III). Item que fulcfree fecerit et quattuor vias ei dederit, et amund a se, id est extraneum, non fecerit, talem legem patronus cui ipso vivat, tamquam si cum fratrem aut cum alio parente suo libero langobardo: id est, si filiūs aut filias legitimas, qui fulcfree factus est, non demiserit, patronus succidat, sicut supter scriptum est. Item alio kap. (IV). Item qui aldium facere voluerit, non illi dit quattuor vias. Haec sunt quattuor genera manumissionum. Tamen necesse est propter futuri temporis memoriam, ut qualiter liberum aut liberam thingaverit, ipsa manumissio in cartolam libertatis commemoretur. Et si cartolam non fecerit, tamen libertas ei permaneat.
225. De filiūs libertis. Si libertus, qui fulcfree factus est, filiūs dereliquerit legetemūs, sint illi heredes; si filias, habeant legem suam; si naturales, habeant et ipsi legem suam. Et si casu faciente sine heredes mortuus fuerit et antea iudicaverit se vivo res suas proprias, id est handegawerc et harigawerc, secundum legem langobardorum, habeat, cui donaverit. Nam quantum de res benefactori suo per donum habuit, si eas non oblegavit in libertatem, ad ipsum patronum aut ad heredes eius revertantur. Et si alequid in gasindio ducis aut privatorum hominum obsequium donum munus conquisivit, res ad donatore revertantur. Alias vero res, si, ut dictum est, heredes non derelinquerit aut se vivo non iudicaverit, patronus succedat sicut parenti suo.
226. Omnes liberti, qui a dominis suis langobardis libertatem meruerint, legibus dominorum et benefacturibus suis vivere debeant, secundum qualiter a dominis suis propriis eis concessum fuerit.
227. De emptionibus et vinditionibus. Si quis conparaverit terram, id est: solum ad aedificandum aut casam mancipiata, et quinque annos inter praesentes personas possederit posteaque ipse vinditor aut heredes eius pulsaverit, dicendo quod praestetis set, nam non vindedisset: ostendat libellūs scriptūs, ubi rogatus fuisset praestandi. Et si libellūs non habuerit, nihil aliud faciat emptor, nisi praebeat sacramentum secundum qualitatem pecuniae: quod cum praetium suum rem ipsam conparassit, nec alteri debeat per legem dimittere. Tunc liceat eum firmiter possidere, quod sibi conparavit.
228. De possessione. Si quis alium de rem mobilem aut inmobilem pulsaverit, quod malo ordine possedeat, et possessor negaverit: ita prospeximus, quod si per annūs quinque fuerit possessio, tunc ille, qui possedit, aut per sacramentum debeat negare aut per pugna defendere, si potuerit.
229. Qui rem alienam asto vindederit. Si quis rem alienam, id est servum aut ancillam seu alias res, sciens rem alienam esse, non suam, ubicumque transvindederit et inventum aut provatum fuerit, in actugild eam restituat. Et si per ignorantiam vindederit, tunc praeveat sacramentum, quod credens suum vindedissit; reddat caput cum notrimen suo, qualiter se sit.
230. De mancipio lebroso. Si quis conparaverit mancipium, et postea lebrosus aut demoniosus apparuerit, tunc vinditor, si pulsatus fuerit, preveat sacramentum singulus, quod in conscientia ipsius de ipsa infirmitate non fuissit, quando eum vindedit, et amplius non calomnietur.
231. De ancilla conparata. Si quis conparaverit ancillam, et postea venerit alter homo, qui eam suam dicat esse, revertant pariter ad auctorem. Tunc auctor, si vindicare non potuerit, praeveat sacramentum, quod consciens non sit fraudi nec nullo conludio fecissit. Reddat praetium tantum, quantum in diae illa, quando eam tradedit, accepit, et ancilla ipsa proprio domino restituatur. Et si ancilla ipsa post emptore filiūs , fecerit, tunc ille, qui eam prius vindedit et vindicare non potuerit, qualiter se sit, filiūs ipsius per suo dispendio reconparit et proprio domino retradat, quatinus filii matre sequantur. Et si auctor mortuus fuerit sine heredis legetimūs et facultas ipsius auctoris ad curtem regis ceciderit, nulla sit repetitio; sic tamen, ut dit sacramentum, quod de ipso conparassit, cuius res ad curtem regis ceciderunt.
232. De caballo conparato. Si quis caballum emerit et auctorem ignoraverit et venerit certus homo, qui ipsum caballum suum dicat, tunc ille, qui emit, si, ut diximus, auctorem non habuerit nec scit, de quo conparassit: praebeat sacramentum emptor, quia nec fur sit nec collega furoni, nisi simpliciter cum praetium suum conparassit; et insuper addat in ipsum sacramentum: si quoquo tempore auctorem invenerit, non negare. Tunc post praestitum sacramentum reddat caballum, et sit sibi contemtus. Ille autem, qui se proprio domino dicit esse, sub tali titulo eum tollat, ut si cognitum fuerit, quod malo ordine vindicassit, et alter certus auctor venerit, qui suum ficerit, ipse caballus sibi nonus ei reddatur.
233. Si quis de servo conparaverit. Servūs cuiuscumque non liceat sine permissum domini sui neque terram neque mancipia neque qualemcumque rem vindere aut liberum dimittere. Si quis de servo conparaverit, et pretium perdat et, quod de servo emit, proprio domino restituat.
234. De servo massario. Servus massarius licentiam habeat de peculio suo, id est bove vacca cavallo, simul et de minuto peculio, in socio dare aut in socio recipere; vindere autem non, nisi quod pro utilitatem casae ipsius est, quatinus casa proficiat, et non depereat.
235. De aldiūs. Non liceat aldiūs cuiuscumque, qui amund factus non est, sine voluntate patroni sui terra aut mancipia vindere, sed neque liberum dimittere.
236. De terminūs effossūs. Si quis homo liber terminum anticum exterminaverit et probatum fuerit, sit culpabilis sol. octugenta, medietatem regi et medietatem in cuius fines terminum fuerit.
237. De servus, qui terminum effosserit. Si servus alienus terminum anticum exterminaverit, morti incurrat periculum, aut redimatur cum quadragenta solidis.
238. De arbore signato. Si quis homo liber arborem, ubi teclatura inter fines decernendas signata est, inciderit aut deleverit, octugenta sol. sit culpabiles, medietatem regi et medietatem, cuius arbor fuerit. Et si servus per iussionem domini sui fecerit, dominus eius conponat, ut supra, octugenta solidos.
239. Si servus sua aucturitate arborem, ubi ticlatura facta est inter fines decernendas, inciderit, aut moriatur aut redimat se cum quatragenta solidis.
240. De snaida in silva alterius facta. Si quis propter intento signa nova, id est ticlatura aut snaida, in silva alterius fecerit et suam non adprobaverit, conponat solidos quadragenta, medietatem regi et medietatem cuius silva fuerit.
241. De servo qui snaida fecerit. Si servus extra iussionem domini sui ticlatura aut snaida fecerit in silva alterius, manus ei incidatur. Et si cum iussione domini sui fecerit, domini repotetur culpa, ut supra.
242. Si quis sine iussionem regis aurum figuraverit aut moneta confinxerit, manus ei incidatur.
243. De cartola falsa. Si quis cartolam falsam scripserit aut quodlibet membranum, manus ei incidatur.
244. Si quis per murum de castro aut civitate sine noticia iudecis sui exierit foras aut intraverit: si liber est, sit culpabiles in curtem reges solidos vigenti; si autem aldius aut servus fuerit, sit culpabiles sold. decim in curtem reges. Et si furtum fecerit, sicut in hoc edictum legitur, poena furti conponat.
245. De pignerationibus et devitas. Si quis debitorem habens, appellet eum semel, bis et usque tertio; et si debitum non reddederit aut non conposuerit, tunc debeat pignerare in his rebus, quibus pignerare lecitum est.
246. Si quis ante contestationem pigneraberit. Si quis alium pro quolibet debitum aut causam pignerare praesumpserit, antequam tertium eum pulsaverit, pignus, quod ante contestationem tulerit, sibi nonum reformet in potestatem domini.
247. Nulli leciat alium pro alio pignerare, excepto illo, qui gafand esse invenitur, id est coheres parens proximior, qui illi ad hereditatem, si casus evenerit, venturus est.
248. Si quis per errorem alium pro alio pigneraverit per servum aut ancillam, ita decernimus, ut, postquam cognovit, quod male pigneravit, mox ipsum pignum relaxit. Et si pulsatus fuerit a domino servi, tunc preveat sacramentum: quia per errorem fecit, nam non asto, et crededit, debitorem suum pignerassit; tunc sit indempnis. Nam si plagas aut feritas fecerit in ipsum pignus, conponat, sicut in hoc edictum legitur. Et si sacramentum dare non presumpserit, quod per errorem pignerassit, reddat ipsum pignum in actugild.
249. De greges aequarum seu porcorum. Si quis greges aequarum seu porcorum sine iussionem regis pigneris nomine abstulerit, ille prior aut moriatur aut conponat solidos nongentos, medietatem regi et medietatem cui pignus abstulerit. Et qui cum eum fuerint, si tamen liberi sunt, unusquisque conponat solidos octugenta, medietatem regi et medietatem, quem pigneraverit, ut supra. Et si servi dominum suum secuti fuerint, in compositione domini conpotentur; culpa enim dominus fecit, nam non servus, qui dominum suum secutus est.
250. Si quis caballūs domitos, aut boves seu vaccas iugo domitas pigneraverit sine iussionem regis, sibi nonum reddat.
251. Si homo liber, qui debitor est, alias res non habuerit nisi caballos domitos aut boves iunctorios seu vaccas, tunc ille, qui debitum requirit, vadat ad sculdhais et intimet causam suam, quia debitor ipsius alias res non habet, nisi quae supra leguntur. Tunc sculdhais tollat bobes aut caballos ipsius et ponat eos post creditorem, dum usque ei iustitia faciat. Et si sculdhais dilataverit facere, sit culpabilis in palatio regis solidos XII. Et iustitia facta pignus restituatur.
252. Nulli leceat pro quolebit debitum casa ordinata tributaria loco pigneris tollere, nisi servūs, ancillas, vaccas, pecoras; ita ut ipsum pignus, quod tullerit, per sua custodiam salvum faciat usque ad praefinitum tempus, sicut subter adnexum est: id est in ter eas personas, qui intra centum milia intra se habetant, dies viginti. Et si infra istos dies viginti quis ille pignum suum iustitiam faciens et debitum reddens non liberaverit et post transactūs viginti dies contigerit ex ipsum pignus mancipium aut quolebet piculium mori aut humicidium aut damnum facere aut alibi transmegrare, tunc debitor in suum repotet, qui pignera sua liberare neclexit. Nam si infra istos vigenti dies servus aut ancilla mortui fuerint aut peculium perierit aut homicidium aut damnum fecerit, ipse, qui pigneraverit, in suum damnum repotit et proprio domino satisfaciat. Et si super centum milia inter se creditor et debitor habitaverit, tunc usque sexaginta dierum spatia poena suprascripta custodiatur.
253. De furtis. Si quis liber homo furtum fecerit et in ipsum furtum temptus fuerit, id est fegangit: usque ad decem silequas furtum ipsum sibi nonum reddat, et conponat pro tali turpe culpa sol. octuginta, aut animae suae incurrat periculum.
254. Si servus furtum fecerit et tentus fuerit in ipsum furtum, usque ad decem seliquas sibi nonum reddatur, excepto conponat pro culpa solidos quadraginta, aut occidatur.
255. Si quis per proditorem, id est per certum indicatorem furtum invenerit, sibi nonum, qui furtum fecit, ei restituat.
256. Si servus, dum in fuga est, furtum aut damnum alii fecerit et in ipsa fuga foris provincia migraverit et non redierit, tunc dominus servi medietatem pro ipsam rem, quam furavit, aut damnum, si fecit, restituat. Nam si regressus fuerit in potestatem domini sui, tunc, de quantum tulit, caput tantum dominus eius in integrum reddat cessante in hoc capitulo poena furti, eo quod in fuga fuit.
257. Si mulier libera fulcfrea super furtum conprehensa fuerit, furtum, quod fecerit, sibi nonum conponat; nam alia culpam non requiratur pro eo, quod iniuria passa est; sed vitium suum reputet, qui opera indecentem facere temptavit.
258. Si aldia aut ancilla super furtum tempta fuerit, conponat dominus earum furtum ipsum sibi nonum, excepto pro culpa solidos quadraginta.
259. Si liber homo puerum aut servum suum furtum facere iusserit et ipse furtus inventus fuerit, sibi nonum conponat et alterum tantum in curtem regis persolvat, quia inhonestum esse vedetur et nulli rei convenit rationi, ut homo liber se in furtum debeat miscere aut consensum prebere.
260. Si quis aurum aut vestis seu qualibet rem in via invenerit et super genuculum levaverit et non manefestaverit aut ad iudicem non adduxerit, sibi nonum reddat.
261. Si servus, dum ancillam alienam habet uxorem, furtum fecerit, et ancillam et filiūs, servūs alienūs, notriverit, omnem furtum, quod fecerit, servus conponat; nam nihil repotetur in culpa nec in damnositatem ancillae vel filiis eius. Tantum est, si ancilla aut filii simul cum patre ad furtum faciendum non ambolaverint; nam si fecerint, similis illi efficiantur.
262. Si servus, dum in fuga est positus, res aliquas cuilibet homini commendaverit posteaque proprius dominus requisiverit eas, et ille, qui suscepit, denegaverit et postea inventum fuerit, pro furtum eas reddat.
263. Si plures homines furtum in unum fecerint, tam liberi quam servi, liceat eos, si voluerint, se insimul adunare et furtum ipsum in actugild reddere. Si quis se ex ipsis deviderit, pro se tantum legibus conponat, id est ipsum furtum sibi nonum.
264. Si liber aut servus vellit foris provinciae fugire et iudex aut quicumque, qui in finibus provinciae resedit, eum praeserit, teneat eum, et res, quas secum detulerit, salvas faciat; et mox mandet ad iudicem de locum, unde fugire coepit, quatinus eum recipiat, et dit pro uno fugace solidos duo, ita ut cum rebus, quas secum detulerit, reddatur. Et si contegerit eum de legamen fugire, praebeat sacramentum ille, qui eum tenuit, quod non asto eum laxassit, sed cum tota virtutem custodire voluissit: post datum sacramentum res, quas ei tulit, reddat, presura autem non queratur, et amplius non calomnietur. Et si fugax ille manus ad legandum non dederit et occisus fuerit, non requiratur, nisi ipsas res reddantur; et si ille, qui ipsum fugacem prendere voluerit, ab ipso occisus fuerit, nec ipse requiratur.
265. De portonario qui super flumen portum custodit. Si quis portonarium pulsaverit, quod fugacem hominem aut furem transposuisset, et portonarius negaverit: ita decernimus, ut praeveat solus sacramentum, quod ad conscientiam ipsius non pervenisset, quod fugitivos aut fugaces transposuerit, et sit exolutus a calomnia.
266. Si portonarius furonem hominem sciens transposuerit cum aliquas res furtivas, collega sit furoni et cum ipso furtum conponat; excepto sit culpavelis in curtem regis solidos XX.
267. Si portunarius mancipia fugitiva sciens transposuerit, si probatum fuerit, perquirat eas et proprio domino cum rebus, quas secum detolerit, restituat. Et si ipsi fugaces alibi transmigraverint, ut non inveniantur, tunc portitor ipsa mancipia, simul et res, de quantas ausus fuerit iurare, qui perdedit, ei ab ipso, qui sciens transposuit fugacem, reddantur sub extimationem pretii; excepto pro culpa conponat ipse portitor in curte regis solidos XX.
268. Si portonarius hominem liberum fugacem transposuerit et cognoverit, quod fugax est, animae suae incurrat periculum, aut conponat wergild suo; quia, postquam cognovit, quod in fuga erat, si eum tenere non potuit, mox innotescere aut antecurrere debuit.
269. Si mancipius cuiuscumque post alium hominem fugierit, et dominus secutus invitaverit in pace, ut reddatur in gratia, et si in gratia redditus fuerit et in ipsa culpa dominus in eum vindictam dederit, conponat solidos XX illi, de cuius curte eum tolit; et si denegat, quod pro ipsa culpa in eum vindictam non dedisset, praebeat sagramentum singulus ad evangelia et sit exsolutus.
270. Si quis ille, post quem mancipius alienus fugierit, et noluerit eum post secundam aut tertiam contestationem reddere, tunc constrictus restituat ipsum mancipium, et alium similem sub extimationem pretii conponat.
271. De curtem regis. Si mancipius cuiuscumque in curtem regis confugium fecerit, et gastaldius aut actor regis ipsum mancipium post secundam aut tertiam contestationem reddere dilataverit, ita iubemus, ut reddat ipsum mancipium, et alium similem de suis propriis rebus, domino, quem dilataverit, reddere cogatur. Et si ille, qui de curte regis ipsum in gratia receperit, postea pro ipsa culpa in eum vindictam dederit, conponat in curtem regis, unde eum tolit, solidos quadraginta.
272. De ecclesia. Si in ecclesiam aut in domum secerdotis mancipius cuiuscumque confugium fecerit et episcopus aut sacerdos, qui in loco praeest, eum reddere in gratia post tertiam contestationem dilataverit, ita decernimus, ut reddat ipsum mancipium et alium similem de suis propriis rebus, ut supra. Et si in gratia redditus fuerit et postea dominus in ipsum vindictam pro ipsa culpa dederit, aut se edoniet, ut supra, aut sit culpabilis ecclesiae ipsius solidos XL ita, ut per actorem regis exegantur et in sagrum altarium, ubi iniura facta est, ponantur.
273. Si servus intra provincia in fuga vagatur et dominus eum invenerit et servus ipse fugiens in curtem alienam, et dominus eius insequens eum adprehensus fuerit, non reputetur culpa domini pro eo, quod in curte alterius furorem in servum suum habens rem suam prehindere visus est. Et si ille, cuius curtis fuerit, aut aliquis ex hominibus illius mancipium ipsum de manum tulerit aut antesteterit, nullum penitus, qui servum sequitur, in curte ipsa scandalum faciat; si fecerit: qualiter in hoc edictum legitur, conponat. Et qui servum antesteterit aut de manum tolerit, in ipsius sit periculum. Nam si casu facientem contigerit mancipium ipsum mori aut alibi transmegrare, ipse, qui eum de manu domini sui tolerit, restituat. Et si inventus fuerit, ut reddatur, non cogatur dominus post tale fatigationem eum in gratia recipere, nisi voluerit.
274. Si quis mancipium fugacem in casa sua nesciente domino super novem noctes habuerit, et contigerit ipsum mancipium aliquid mali penetrare, aut mori aut aberrare: ille, qui eum suscepit et celavit aut mandare neglexit, reddat ipsum mancipium aut pretium eius, et damnum, quod fecerit, ipse conponat, qui eum post se habuit.
275. Si mancipium alienum refugium post alium fecerit, id est in fraida, mox mandet domino ipsius, quam citius potuerit, aut per scriptum aut per certo homine, quatenus eum in gratia recipiat; et si noluerit eum recipere et dilateverit, et contigerit eum alibi translatare, nulla culpa illi sit, qui eum prius in casa sua suscepit. Nam qui susceperit et non mandaverit, reddat ipsum mancipium et damnum, cui fecerit; simul et operas.
276. Si quis mancipium sciens fugacem susceperit aut anonam dederit aut viam ostenderit, et mancipius ipse fuga lapsus inantea fugerit, ipse eum perquirat, qui anonam dedit aut viam ostendere praesumpsit; et si eum non invenerit, reddat pretium mancipii, simul et de res, quas secum portaverit; et si inventum fuerit, reddat ipsum et operas.
277. De haistan, id est furorem. Si quis in curtem alienam haistan, id est irato animo, ingressus fuerit, vigenti sol. illi conponat cuius curtis fuerit.
278. De hoberos, id est curtis ruptura. Mulier curtis rupturam facere non potest, quod est hoberos; absurdum videtur esse, ut mulier libera, aut ancilla, quasi vir cum armis vim facere possit.
279. De concilio rusticanorum. Si servi, id est concilius, manu armata in vico intraverint ad malum faciendum, et quicumque liber homo sub regni nostri dicione positus cum illis in capite fuerit, animae suae incurrat periculum aut conponat solidos nongentos, medietatem regi et medietatem, cui iniuria inlata est. Servi enim, qui cum ipso fuerint ex eodem concilio, unusquisque solidos quadraginta sit culpabilis, medietatem regi et medietatem, ut supra.
280. De rusticanorum seditionem. Si per quacumque causa homines rusticani se collegerint, id est concilios et seditionis facere presumpserint et cuicumque se anteposuerint aut mancipium aut peculium da manu tullerint, quod de casa servi sui dominus tollere voluerit, tunc ille, qui in caput ex ipsis rusticis fuerit, aut occidatur aut redimat animam suam, quantum adpretiatus fuerit; et unusquisque, qui in ipsam seditionem cucurrerit ad malum faciendum, conponat sol. duodecim, medietatem regi et medietatem, cui iniuria fecerit aut se anteponere presumpserit. Et si ille, qui rem suam quaerere aut exegere videtur, ab ipsis rusticis feritas aut plagas facta habuerit: sicut superius statutum est, ei conponatur; nam pro praesumptione tantum poena suprascripta patiantur. Et si aliquis ex ipsis rusticis occisus fuerit, non requiratur, quia ille, qui eum occisit, se defendendum et res suas vindicandum hoc egit.
281. De furta et pena fenita. Si quis de lignario alterius lignum furaverit, conponat illi, cuius lignarius fuerit, solidos sex.
282. Si quis de casa erecta lignum quodlibet aut scindolam furaverit, conponat solidos sex.
283. Si quis de lignamen adunatum in curte aut in platea ad casam faciendam fura verit, conponat solidos sex; si autem in silva dispersum fuerit et furaverit, conponat in actugild.
284. De orto. Si quis in orto alterius introierit aut salierit ad furtum faciendum, conponat solidos sex; nam si post suam rem ingreditur et damnum non fecerit, non sit culpavilis.
285. De iderzun. Si quis sepem alienam ruperit, id est iderzun, conponat sol. sex.
286. De axegias. Si quis axegias de sepe, id est axegiato, una aut duas tulerit, conponat solido uno.
287. De sepe stantaria. Si quis de sepe stantaria facta vimen tulerit, conponat solidum unum; si autem pertica transversaria tulerit, conponat solidos sex.
288. De plovum. Si quis plovum aut aratrum alienum iniquo animo capellaverit, conponat solidos tres, et si furaverit, reddat in actogild.
289. De tentinno. Si quis tintinno de super cavallo aut bove furaverit, conponat solidos sex.
290. De iugum. Si quis iugum furaverit, conponat solidos sex.
291. De sogas. Si quis sogas furaverit de bovis iunctorios, conponat solidos sex. Et si qualemcumque rem mediocrem, unde sex solidi aut minus in hoc edictum sunt iudicati: si fur ipse supertentus fuerit, non sit figangit, nisi tantum conponat, sicut constitutum est.
292. De vitem uvarum. Si quis vitem expoliaverit, id est aminicula tulerit super tres aut quattuor, conponat solidos sex.
293. De palo, quod est carracio. Si quis palum de vite tulerit, conponat solidus sex.
294. De vite incisa. Si quis vitem de una fossa asto capellaverit, conponat solido uno.
295. De travicem vitis. Si quis travicem de vitem inciderit, conponat medio solido.
296. De ubas. Si quis super tres uvas de vinea alienam tulerit, conponat solidos sex; nam si usque tres tulerit, nulla sit illi culpa.
297. De ambulatorias. Si quis pastoriam de caballo alieno tulerit, conponat solidos sex.
298. De capistro. Si quis capistrum de caballo tulerit, conponat solidos sex.
299. De retis. Si quis retes alienas aut nassas levaverit aut in piscaria aliena pisces tulerit, conponat solidos tres.
300. De arboribus. Si quis rovore aut cerrum seu quercum, quod est modola, hisclo, quod est fagia, infra agrum alienum aut culturam seu clausuram, vicinos ad vicinum, inciderit, conponat per arborem tremisses duos. Nam iterans homo, si propter utilitatem suam foris clausuram capellaverit, non sit culpavilis.
301. Si quis castenea, nuce, pero aut melum inciderit, conponat solido uno.
302. De olivam. Si quis olivo capellaverit aut succiderit, conponat solidos tres.
303. Si homo aut quislevit peculius in sepe alterius texta cum vimen se inpegerit et mortuus aut aliquam lesionem passus fuerit, tunc ille, qui sepem ipsam fecit et caput maiorem aut minorem de vimen foris dimisit, ipse sit culpavelis homicidii aut lesionis.
304. Si cavallus aut quislibet peculius in clausura alterius intus saliendum se inpalaverit, non reddatur ab ipso, cuius sepem est: et si ab infra in foris salierit et se inpalaverit, tunc ille, cuius sepe esse invenitur, eum conponat. Et damnum, si intra ipsa clausura fecerit, conponat ei, cuius clausura est.
305. Si quis fossatum circa campum suum fecerit et cavallus aut alter peculius ibidem ceciderit aut homo periclitaverit, non requiratur ab ipso, cuius fossatum invenitur esse, quia pro salvatione campi sui fecit, nam non dolose tractavit. Et si eum occulte cooperierit et damnum si factum fuerit, conponatur ab ipso, qui occulte fecit.
306. De puteo. Si aliquid in puteo alterius ceciderit et mortuum aut debilitatum fuerit, non requiratur, cuius puteus est: quia puteus aquae communis omnium utilitatis invenitur esse.
307. De arma. Si quis alii armam suam simpliciter prestaverit et ille, qui acceperit, aliquid mali cum ipsa fecerit, non reputetur a illi culpa, qui prestetit, sed ei, qui malum cum ea penetravit. Et e contrario, si ille, qui prestetit, consensum ad malum fa ciendum habuit, collegas illi sit ad ipsum malum sanandum.
308. Si quis suam auctoritatem arma alterius tollere presumpserit et malum cum ea fecerit, non sit illi culpa, cuius arma est, sed illi, qui cum ea malum fecit.
309. De fera. Si qua fera ab homine plagata fuerit et in ipso furore hominem occiderit aut quodlibet damnum fecerit, tunc ipse, qui plagavit, ipsum homicidium aut damnum conponat sub ea vidilicit observatione, ut tamdiu intellegatur culpa venatoris, quamdiu eam secutus fuerit aut canis ipsius. Nam si ipsa fera postposuerit et se ab ea turnaverit, posteaque fera ipsa damnum fecerit, non requiratur ab eo, qui plagavit aut incitavit.
310. De pedica. Si in pedica aut in taliola fera tenta fuerit et in hominem aut in peculium damnum fecerit, ipse conponat, qui pedica misit.
311. Si quis super fera ab alio plagata aut in taliola tenta aut a canibus circumdata, iter suum postponens, volens eam lucrari, super ipsam se miserit, et ab ipsa plagatus fuerit aut occisus, non requiratur ab eo, qui plagavit aut incitavit, sed suae culpe et audaciae repotit, qui cum auctoritate lucrandi animo se super eam misit.
312. De fera inventa ab alio vulnerata. Si quis fera ab alio vulnerata aut in taliola tenta aut a canibus circumdata invenerit, aut forsitan mortua, aut ipse occiderit et salvaverit et bono animo manefestaverit, liceat eum de ipsa fera tollere dextro armo cum septem costas.
313. De fera celata. Si quis fera ab alio plagata aut forsitan mortua invenerit et celaverit, conponat solidos sex illi, qui eam plagavit.
314. Quamdiu fera intellegatur esse venatoris. Si cervus aut qualebit fera ab alio hominem sagittata fuerit, tamdiu illius esse intellegatur, qui eam sagittavit, usque ad aliam talem horam diei aut noctis, id est oras vigenti quattuor, quo eam posposuit et se turnavit. Nam qui eam post transactas predictas horas invenerit, non sit culpavelis, sed habeat sibi ipsa fera.
315. De cervo domestico. Si quis cervum domesticum, qui tempore suo rugire solit, fragiaverit, conponat domino eius solidūs duodicem; nam si furaverit, in actugild reddat.
316. Si quis cervum domesticum alienum, qui non rugierit, intrigaverit, conponat domino eius solidos sex; nam si eum furaverit, reddat in actugild.
317. De aves domesticas. Si quis acceptore, grova aut cicino domestico alieno intrigaverit, sit culpabiles sol. sex.
318. De apes. Si quis de apeculare vas cum apes furaverit, unum aut plures, conponat solidos duodecim.
319. Si quis de arbore signato in silva alterius apes tulerit, conponat solidūs sex. Nam si signatum non fuerit, tunc, quicumque invenerit, iure naturale habeat sibi, excepto in gahagio regis; et si contegerit dominum, cuius silva est, supervenerit, tollat mel, et amplius culpa non requiratur.
320. De acceptoris. Si quis de silva alterius accepturis tulerit, excepto gahagium regis, habeat sibi. Nam si dominus selvae supervenerit, tollat acceptoris, et amplius culpa adversus eum non requirat. Et hoc iubemus: si quis de gahagio regis tulerit accepturis, sit culpabiles solid. duodicem.
321. Si quis de arbore signato in silva alterius acceptures de nido tulerit, conponat solidos sex.
322. De canis incetatus. Si quis canis alienus clamaverit aut incetaverit, et damnum fecirint in hominem aut in peculium, non repotetur illi culpa, cuius canis sunt, sed illi, qui eos incitavit.
323. De homine rabioso. Si peccatis eminentibus homo rabiosus aut demoniacus factus fuerit, et damnum fecerit in hominem aut in peculium, non requiratur ab heredibus; et si ipse occisus fuerit, simili modo non requiratur; tantum est, ut sine culpa non occidatur.
324. Si canis aut caballus aut quislibet peculius rabiosus factus fuerit et damnum fecerit in hominem aut in peculium, non requiratur a domino, et qui ipsum occiderit, simili modo non requiratur, ut supra.
325. De quadrupedia, si in hominem aut in peculium damnum fecerit: ipse conponat damnum, cuius fuerit peculius.
326. Si caballus cum pede, si boves cum corno, si porcus cum dentem hominem intrigaverit aut si canis morderit, excepto, ut supra, si rabiosus fuerit: ipse conponat homicidium aut damnum, cuius animales fuerit, cessante in hoc capitulo faida, quod est inimicitia, quia muta res fecit, nam non hominis studium.
327. De caballo praestito. Si quis praestitum aut conductum caballum aut bovem aut canem aut quolibet animalem habuerit et, dum in ipso beneficio aut conductura est, damnum fecerit, non requiratur proprio domino, sed ille, qui praestitum post se habuit, ipse homicidium aut damnum conponat.
328. Si animales alienum animalem occiderit aut intrigaverit, id est boves bovem aut quislibet peculius, tunc dominus, qui animalem suum intrigatum invenerit aut forsan iam marcidum aut minuatum, iubemus ut consignet ipsum intrigatum illi, cuius animales eum intrigavit, ut similem, qualis in illa diae fuit, quando fragiatus est, recipiat ab ipso, cuius animales hoc fecit.
329. De cane furato. Si quis canem furaverit, sibi nunum reddat.
330. Si quis se vindicandum occiderit canem alienum, id est cum spata aut virga aut cum qualebit arma mano tenendo, non ei requiratur; tantum est, ut ipsa virga tales inveniatur esse, ut mediocris spata. Nam si post ipsum iactaverit et eum occiderit, reddat ferquido, id est similem.
331. Si quis canem alienum nocte aut in diem damnum facientem in casa sua invenerit, si eum occiderit, non requiratur; et si occisus non fuerit, damnum quod fecirit, dominus reddat.
332. De vacca praegnante. Si quis percusserit vacca pregnantem et avortum fecirit, conponat tremisse uno. Et si mortua fuerit, reddat eam, qualiter adpraetiata fuerit, simul et pecus.
333. De equa praegnante. Si quis percusserit equa praegnante et avortum fecirit, conponat solidum unum; et si mortua fuerit, reddat eam, simul et pecus, ut supra.
334. De ancilla praegnante. Si quis percusserit ancilla gravida et avortum fecirit, conponat solidos tres. Si autem ex ipsa percussura mortua fuerit, conponat eam, simul et quod in utero eius mortuum est.
335. De animale excoriato. Si lupus animalem cuiuscumque occiderit et aliqui eum nesciente domino excortecaverit et celaverit et per proditurem inventum fuerit, conponat solidos duodicem.
336. Si in flumine animal mortuus fuerit aut ubicumque, et ab alio homine, cuius non fuerit, excoriatus fuerit: qui eum excoriavit, conponat solidos duodicem.
337. De caballo plagato. Si quis caballum alienum aurem aut oculum excusserit aut aliquam laesionem corporis fecerit, recepiat ipsum, qui laesus factus est, et reddat ei ferquido, id est similem.
338. De coda caballi. Si quis caballum alienum coda cappellaverit, id est setas tantum, conponat solidos sex.
339. Si quis caballum alienum plagaverit aut aliquam lesionem fecerit, tunc dominus illius cavalli retradat cavallum ipsum illi homini, qui ei lesionem fecit, ut ipse eum sa net; et dum ipsum sanare potuerit, det illi suum proprium cavallum, qualiter usque suam faciat utilitatem. Et si cavallus, qui lesus fuit, ad pristinam redierit sanitatem, reddat ipsum proprio domino; si autem ex ipsa lesione mortuus fuerit, reddat alium similem. Et si contegerit, ipse cavallus, qui pigneratus est, post ipsum moriatur, tunc satisfaciat ille, qui eum pigneratum habuit, si pulsatus fuerit, quia non per illius neglectum mortuos fuet; postea nulla sit repetitio.
340. Si quis cavallum alienum ascenderit et infra vicinia tantum cavallicaverit, id est prope ipsum vicum, conponat solidos duos; nam si inantea eum caballicare presumpserit et dominum non rogaverit, in actogild reddat.
341. De disfigurato cavallo. Si quis cavallum alienum preserit ipsumque disfiguraverit aut circinaverit, furti poena sit culpabilis, id est in actogild, sibi nonum.
342. Si quis cavallum alienum aut quodlibet peculium credens suum praeserit et dominus proprius eum cognoverit calumniaque generare voluerit, ita decernimus, ut prebeat sacramentum ille qui eum tenuit: quia non asto animo nec aliqua causa faciente eum praesisset, sed credidit suus fuisset: sit absolutus a culpa furti, et reddat caballum proprio domino inlesum. Si autem non praesumpserit iurare, reddat eum in actogild; quia, postquam cognovit, quod suus non fuit, mox debuit proprio domino innotescere. Nam si eum, postquam cognovit, quod suus non fuit, ascenderit, sit culpabilis, ut supra, solidos duo.
343. De peculio in damnum invento. Si quis caballum alienum aut quodlibet peculium damnum facientem invenerit ipsumque in curte inclauserit, et non venerit certus dominus, qui eum cognuscat: tunc ille, qui eum in damnum invenit, ducat eum ad iudicem, qui in loco ordinatus est, aut certe ante ecclesia in convento usque quarta et quinta vicem, et omnibus vocem praeconia innotescat, quia caballum invenit. Et si non venerit, qui eum cognuscat, iubemus, ut ille, qui eum invenit, caballicet et custodiat eum tamquam suum proprium. Et si mortuus fuerit, signa de ipso corio conservit, ut, cum venerit certus dominus, habeat, quod ei ostenderet. Nam si ista neclexerit et inventum fuerit, sibi nonum eum reddat, et si ista cautela observaverit, sit absolutus a calumnia.
344. De peculio asto in damno misso. Si quis caballus aut armenta asto animo in messe aliena aut in prato vel in quolibet damnum miserit, conponat per caput solidum unum, excepto damnum, sicut arbitratum fuerit et loci consuetudo est, sic tamen: si pastor non ausaverit iurare, quod asto animo non misisset; si iuraverit, sit exsolutus a culpa, tamen damnum conponat.
345. Si quis porcūs aut pecora asto animo in damnum alterius miserit et se non ausaverit eduniare, conponat solido uno, excepto damno.
346. Si quis peculium de damno ad clausura minaverit et ille, cuius peculius est, ei antesteterit, conponat solidum unum, excepto damno, ut arbitratum fuerit. Et si in curtem perminaverit, tunc ille, cuius peculius est, roget eum, ut ei reddatur; sic tamen, ut dit pignus per ultimum valente siliquas tres aut certe fideiussorem sub tali titulo, ut damnum, quod arbitratum fuerit, conponatur, aut fabula, quae inter vicinus est. Et si pignus suscipere noluerit et una nocte peculium post se tenuerit, conponat solido uno. Et si ille, cuius peculius est, tenens duritiam cordis eum liberare dispexerit, tunc habeat eum ille, qui in damnum invenit, novem noctis; aqua tantum ei dit et de damnum in hoc sibi sit contentus, eo quod novem noctis ipsum peculium tenuit. Et si ex ipso peculio aliquid mortuum fuerit, neglegentiae suae repotit, qui dispignerare neglexit.
347.
347. Si hominem iterantem caballus aut quislibet peculius secutus fuerit et ille, quem sequitur, in ligamen aut in clausura eum miserit, ipse eum salvum faciat, sicut supra constitutum est, ut veniente proprio domino restituat. Nam si sequere coepit et se de via turnavit, nulla sit culpa illi, quem sequere coepit.
348.
348. Si quis ab alio homine rogatus fuerit caballum aut quolibet peculium querere signaque ei dictaverit, et ille forsan, qui rogatus est, caballum alienum aut peculium per errorem praeserit; si venerit proprius dominus et calumniam generare voluerit, ita prospeximus, ut ille, qui eum per errorem tenuit, praebeat sacramentum: quia crededit ipsum esse, unde rogatus fuerit; tunc reddat caballum et amplius non calumnietur, si eum male non tractaverit. Et si non venerit proprius dominus, reddat eum illi, de quem ipsum tulit, ut ipse iterum iuxta legem, sicut supra decretum est, conservit.
349. De porcūs, si in isca alterius paverint et inventi fuerint, si minus sunt de decim, non occidatur neque unus ex ipsis; sed ille, qui eos invenerit, teneat unum ex ipsis, et habeat salvum, et conponatur ei per porco siliquas tres. Nam si super fuerint de decim et usque ad decim, occidatur unus mediocris et non requiratur; nisi si minus fuerint de decim et occiderit, reddat ferquido, id est similem.
350. Si quis in pratum porcos fossas facientes unum aut plures invenerit, occidatur unus tantum et non requiratur.
351. De verre. Si quis verrem alienum furaverit, conponat solidos duodicem. Ipse dicitur sonorpair, qui omnis alius verres in grege battit et vincit. Tamen in uno grege, quamvis multitudo porcorum fuerit, unus conpotetur sonorpair; nam si minor grex de trigenta capetum fuerit, non repotetur sonorpair, nisi si triginta aut super fuerint. Et si in damnum ipse sonorpair occisus fuerit, aut similem aut meliorem ipse, qui occiderit, restituat, et damnum ei conponatur. Nam si alii verres aut porci furati fuerint, in actugild reddatur.
352. De porcario battudo. Si quis porcario de homine libero battederit, ipse, qui de curte ipsius exit, nam non de casa massarii, conponat solidos vigenti. Tantum est, ut porcarius ipse ferita prius non faciat aut scandalum committat; nam si fecerit plagas aut feritas, arbitrentur et conponantur.
353. Si duo porcarii inter se battederint aut scandalum commiserint, plagas aut feritas conponatur; nam alia culpa non requiratur.
354. De campo alieno arato. Si quis campum alienum araverit, sciens non suum, aut sementem spargere presumpserit, perdat opera et frugis, et ille, qui campum suum conprobaverit, habeat fruges.
355. De campo exarato. Si quis exaraverit campum alienum seminatum et suum non potuerit provare, aliud tantum fruges, quod devastavit, proprio domino reddat, et pro incautam presumptionem conponat solidos sex.
356. De prato secato aut exarato. Si quis pratum alienum segaverit aut exaraverit, et fenum reddat et pro inlecita presumptione conponat solidos sex.
357. Si quis campum alienum asto cum peculio suo delierit aut spicas manibus evellerit, conponat solidos sex.
358. Nulli sit licentia iterantibus erba negare, excepto prato intacto tempore suo aut messem. Post fenum autem aut fruges collectas tantum vindicit, cuius terra est, quantum cum clausura sua potest defendere. Nam si cavallūs iter facientibus de stupla aut de ipsa pascua, ubi alia peculia pascent, movere presumpserit, in actogild ipsūs cavallūs conponat pro eo, quod ipsos de arvo campo, quod est fornaccar, movere presumpsit.
359. De sacramentis. Si qualiscumque causa inter homines liberos, et sacramentum dandum fuerit, si usque ad vigenti solidos fuerit causa ipsa aut amplius, ad evangelia sancta iurit cum duodecim aidos suos, id est sacramentales, ita, ut sex illi nominentur ab illo, qui pulsat, et septimus sit ille, qui pulsatur, et quinque, quales voluerit, liberos, ut sint duodicem. Quod si minor fuerit causa de vigenti solidis usque ad duodicem, sibi sextus iurit ad arma sacrata; tres ei nominit, qui pulsat, et duos liberos sibi elegat, qui pulsatur, quales voluerit; et sextus sit ipse. Et si minor fuerit causa de duodicem solidis, sibi tertius iurit ad arma; unum ei nominit et alium sibi querat et tertius sit ipse.
360. De wadia et fideiussorem. Si quis alii wadia et fideiussorem de sacramentum dederit, per omnia, quod per wadia obligavit, adinpleat. Et ille, qui pulsat et wadia suscipit, proximioris sacramentalis, qui nascendo sunt, debeat nominare: tantum est excepto illo, qui gravem inimicitiam cum ipso, qui pulsat, commissam habet, id est si ei plaga fecit, aut in mortem consensit, aut res suas alii thingavit: ipse non potest esse sacramentales, quamvis proximus sit, eo quod inimicus aut extraneus invenitur esse.
361. Si quis alii pro quacumque causa wadia et fideiussorem de sacramento dederit, dit ei spatium usque in duodecim noctis ad ipsum sacramentum dandum; et si forsan propter aegritudinem aut alia causa supervenientem in predictum constitutum non potuerit iurare, suspendatur causa usque ad alias doudecim noctis. Et si nec tunc conpleverit et totum annum unum volontariae dilataverit et sacramentum non dederit, tunc rem ipsam, unde agitur, amittat, et ille adquirat, qui wadia suscepit. Et contrario: si ille, qui wadia susceperit, dilataverit sacramentum audire et annum totum protraxerit, post transacti anni spatium nulla in posterum habeat facundiam de ipsam rem loquendi; sed ille, qui paratus fuit sacramentum dare, firmiter possedeat.
362. Si post sacramentum iudicatum aliquis moriatur. Si contegerit homini post datum fideiussorem de sacramentum et sacramentalis nominatūs mori, et filiūs demiserit, posteaque ille, qui causam quaerit, pulsaverit filiūs dicendo: quia quicquid pater per wadia et fideiussorem obligavit, fili conplere debent, tunc necesse est filiūs, quamvis virtutem minorem habeant a patre, aut per sacramentum negare, quod pater eorum non promisissit, aut certe, quod pater eorum spondedit, adinpleant. Et si aliquis de ipsos sacramentalis mortuus fuerit, potestatem habeat ille, qui pulsat, in locum mortui alium similem nominare de proximūs legitimūs aut de natūs aut de gamahalos, id est confabulatūs. Et si dixerit, qui pulsat, quod sacramentum ruptum fuissit, praebeat sacramentum qui negat, si ausus fuerit: quia neque patris neque ipsius sacramentus ruptus non fuissit; postea iurit, sicut supra constitutum est.
363. De sacramentum ruptum. Sacramentum tunc intellegitur ruptum, quando presentis sacrosanta evangelia aut arma sacrata ipse, qui pulsatur, cum sacramentalis suos coniuncxerit et non ausaverit iurare aut ipse aut aliquis de sacramentales suos se subtraxerit: tunc intellegitur sacramentum ruptum.
364. De eo, qui prius manefestaverit et sacramentum promittit. Si pro quacumque culpa homo pulsatus fuerit ab alio et negaverit, liceat eum se eduniare secundum legem et qualitatem causae. Si autem manifestaverit se fecissit, conponat secundum quod in hoc edictum legitur. Nam nulli liceat, postquam prius manefestaverit, postea per sacramentum negare, quod non sit colpabiles, postquam ipse se culpabilem adsignat. Quia multūs cognovimus in regno nostro tales pravas opponentes intentiones; haec nos moverunt presentem corregere legem et ad meliorem statum revocare.
365. De debitum patris mortui. Si quis post mortem patris filium de debitum appellaverit, quod pater debitor fuissit, et filius negaverit, ita decernimus, ut praebeat filius sacramentum secundum qualitatem pecuniae, unde pulsatur, quod pater ipsius ei de bitor non fuissit; aut per pugna defendat, si potuerit.
366. Si aliqua inter creditorem et debiturem atque fideiussurem surrexerit intentio, et dixerit creditor. "Quia in tale praetexto wadia suscepi" et fideiussor negaverit, non est causa fideiussori sacramentum prevere; nisi debitur singolus satisfaciat aut ad evangelia aut ad arma: " quia in tale capitulo nec wadia dedi nec fideiussore posui".
367. De waregang. Omnes waregang, qui de exteras fines in regni nostri finibus advenerint seque sub scuto potestatis nostrae subdederint, legibus nostris langobardorum vivere debeant, nisi si aliam legem ad pietatem nostram meruerint. Si filiūs legetimūs habuerint, heredes eorum existant sicut et filii langobardorum; si filiūs legetimūs non habuerint, non sit illis potestas absque iussionem regis res suas cuicumque thingare aut per quolibet titulo alienare.
368. De camfionibus. Nullus camphio praesumat, quando ad pugnando contra alium vadit, herbas, quod ad maleficias pertenit, super se habere nec alias tales similes res , nisi tantum arma sua, quae convenit. Et si suspicio fuerit, quod eas occulte habeat, inquiratur ad iudicem, et si inventa super eum fuerit, evellantur et iactentur. Et post istam inquisitionem tendat manum ipse camfio in manum parentes aut conliberti sui; ante iudice satisfaciens dicat, quod nullam talem rem, quod ad maleficias pertenit, super se habeat; tunc vadat ad certamen.
369. De causas regales. Omnis vero regales causas, quae ad manum regis perteneunt, unde conpositio expectatur aut culpa queritur, dupliceter secundum antiquam consuitudinem conpunantur; excepto mundium de liberas aut mordh aut alias, que similes sunt, unde noningenti solidi iudicantur, quas in suum vigorem constituimus permanere. Reliquas omnis, ut praediximus, in duplum exegantur.
370. Si servus regis mordh fecerit, ita decernimus, ut conponatur ipsa persona, sicut adpraetiatus fuerit, et servus ipse super fossa ipsius mortui adpendatur, ut in eum vindicta detur, et sit causa supita.
371. De alias vero causas, unde liberi et servi aliorum hominum nuningentos solidos fiunt culpabiles, id est: de muliere libera, si viam antesteterit aut iniuriam fecerit, seu de greges, equarum aut porcorum pigneratūs, vel reliquas quae similes sunt, unde, ut prefati sumus, nongenti solidi queruntur, de quas supra in hoc edictum constituimus: servus regis si fecerit, anime sue incurrat periculum et nongenti solidi non requiratur ad curtem regis.
372. Si servus regis furtum fecerit, reddat in actogild, et non sit fegangi.
373. Si servus regis hoberus aut wecvorin seu marahvorf aut qualibit alia culpa minorem fecerit, ita conponat, sicut aliorum exercitalium, quae supra decreta sunt, conponuntur.
374. De sculdhais. Si quis sculdhais aut actorem regis occiderit utilitatem regis facientem, adpretietur pro libero hominem, sicut in hoc edictum legitur, et parentibus legitimis conponatur, excepto in curtem regis conponat, qui eum occiderit, solidos octugenta. Et si battutus fuerit aut legatus, similiter conponatur pro liberum hominem aut secundum nationem suam, sicut in hoc edictum constitutum est; excepto in curtem regis pro culpa solidos octugenta.
375. Si gastaldius aut quicumque actor regis post susceptas aut commissas ad gobernandum curtes regis et causas regias aliquid per gairethinx, id est donationem, ab alio quocumque factam conquesierit, sit illi stabilem, si per preceptionem indulgentiae regis in eum fuerit confirmatum. Alioquin: quidquid, ut predictum est, post susceptam administrationem per gairethinx adquesierit, hoc totum regi adquirat et non suo proprio nomine vindicet nec ipse, nec heredis ipsius.
376. Nullus presumat aldiam alienam aut ancillam quasi strigam, quem dicunt mascam, occidere, quod christianis mentibus nullatenus credendum est nec possibilem, ut mulier hominem vivum intrinsecus possit comedere. Si quis de cetero talem inlecitam et nefandam rem penetrare presumpserit: si aldiam occiderit, conponat pro statum eius solidos LX, et insuper addat pro culpa solidos centum, medietatem regi et medietatem cuius aldia fuerit. Si autem ancilla fuerit, conponat pro statum eius, ut supra constitutum est, si ministiriales aut rusticana fuerit; et insuper pro culpa solidos LX, medietatem regi et medietatem cuius ancilla fuerit. Si vero iudex huic opus malum penetrare iusserit, ipse de suo proprio pena suprascripta conponat.
377. Si quis hominem liberum unum oculum habentem ipsum excusserit, duas partes pretii ipsius, quod adpretiatus fuerit, si eum occidissit, conponat. Si autem haldium aut servum alienum unum oculum habentem ipsum excusserit, conponat eum pro mortuo.
378. Si mulier libera in scandalum cocurrerit, ubi viri litigant, si plagam aut feritam factam habuerit aut forsitan inpincta fuerit aut occisa, adpretietur secundum nobilitatem suam et sic conponatur, tamquam si in fratrem ipsius mulieris perpetratum fuisset; nam alia culpa pro iniuria sua, unde nongenti solidi iudicantur, non requiratur, eo quod ipsa ad litem cocurrit, quod inhonestum est mulieribus facere.
379. Si quis cassinam aut tectum alienum foris curtem, ubi vir non habitat, dum intentio fuerit de terra, disturbaverit aut in terram iactaverit et terram suam, sicut lex habet, convincere non potuerit, restauret ipsam cassinam et conponat aliam talem sub extimationem pretii. Nam si casa, ubi habitatur, disturbaverit, conponat, sicut in hoc edictum legitur, haritraib.
380. Si quis peculium suum de clausura aliena occulte tulerit et non rogaverit, con ponat curtis rupturae, id est hoberos: solidos XX.
381. Si quis alium " arga" per furorem clamaverit et negare non potuerit et dixerit, quod per furorem dixisset, tunc iuratus dicat, quod eum arga non cognovisset; postea conponat pro ipso iniurioso verbo solidos duodecim. Et si perseveraverit, convincat per pugnam, si potuerit, aut certe conponat, ut supra.
382. Si quis hominem liberum inpegerit, ut cadat, conponat solidos sex, sic tamen: si alteram lesionem in corpore ipsius non fecerit. Si autem eum inpegerit et non ceciderit, conponat solidos tres.
383. Si quis hominem liberum surgentem rexa per barbas aut capillos traxerit, conponat solidos sex; si aldium aut ministirialem seu servo rusticano per barbas aut capillos traxerit, conponat sicut pro ferita una.
384. De brachio, coxa seu tibia rupta. Si quis homini libero brachium super gubitum, hoc est murioth, ruperit, conponat solidos vigenti; si autem subtus gubitum, quod est treno, conponat solidos sedecim; si coxa ruperit super genuculum, quod est lagi, conponat solidos vigenti; si subtus genuculum, quod est tibia, conponat solidos sedecim. Si vero semus aut clodus fuerit, conponat, sicut in hoc edictum legitur: quartam partem pretii.
385. De mundio puelle et devitum. Si mundius de puella libera, parentes mortuos, ad curtem regis ceciderit et pater vel frater devitum demiserit, in quotam portionem patri vel fratri heredes successerit, ita et devitum persolvat. Simili modo et, si naturales filii fuerint.
386. Praesentem vero dispositionis nostrae edictum, quem deo propitio cum summo studio et summis vigilis a celestem faborem praestitis inquirentes et rememorantes antiquas legis patrum nostrorum, quae scriptae non erant, condedimus, et quod pro commune omnium gentis nostrae utilitatibus expediunt, pari consilio parique consensum cum primatos iudices cunctosque felicissimus exercitum nostrum augentes constituimus, in hoc membranum scribere iussimus; pertractantes et sub hoc tamen capitulo reservantes, ut, quod adhuc annuentem divinam clementiam per subtilem inquisitionem de antiquas legis langobardorum, tam per nosmetipsos quam per antiquos homines, memorare potuerimus, in hoc edictum subiungere debeamus; addentes, quin etiam et per gairethinx secundum ritus gentis nostrae confirmantes, ut sit haec lex firma et stabelis, quatinus nostris felicissimis et futuris temporibus firmiter et inviolabiliter ab omnibus nostris subiectis costodiatur.
387. Si quis hominem liberum casum facientem nolendo occiderit, conponat eum, sicut adpretiatus fuerit, et faida non requiratur, eo quod nolendo fecit.
388. Et hoc addimus ac decernimus, ut causae, que fenitae sunt, non revolvantur. Quae autem non sunt fenitae et a presente vigesima secunda diae mensis huius novembris indictione secunda incoatae aut commotae fuerint, per hoc edictum incidantur et finiantur. Et a hoc generaliter damus in mandatis, ne aliqua fraus per vicium scriptorum in hoc edictum adibeatur: si aliqua fuerit intentio, nulla alia exemplaria credatur aut suscipiatur, nisi quod per manus ansoald notario nostro scriptum aut recognitum seu requisitum fuerit, qui per nostram iussionem scripsit.
Explicit edicto rothari