Capitulare
Saxonicum.
Anno ab
incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCXCVII et XXX ac XXII regnante domno
Carolo praecellentissimo rege, convenientibus in unum Aquis pilatio in eius
obsequio venerabilibus episcopis et abbatibus seu inlustris viris comitibus V
Kalendas Novembris, simulque congregatis Saxonibus de diversis pagis tam de
Westfalahis et Angrariis quam et de Oostfalahis, omnes unianimiter consenserunt
et aptificaverunt, ut de illis capitulis pro quibus Franci, si regis bannum
transgressi sunt, solidus LX conponunt, similiter Saxones solvent, si alicubi
contra ipsos bannos fecerint. Hec sunt capitula.
I. Primus, ut ecclesiae,
viduae, orfani et minus potestes (!) iustam et quietam pacem habeant et ut
raptum et fortiam nec incendium infra patriam quis facere audeat presumptive et
de exercitu nullus super bannum domini regis remanere praesumat.
II. Si quis
supradicta VIII capitula transgressus fuerit, omnes statuerunt et
aptificaverunt, ut Saxones similiter sicut et Franci LX solidos conponant.
III. Item placuit
omnibus Saxonibus, ut ubicumque Franci secundum legem solidos XV solvere
debent, ibi nobiliores Saxones solidos XII, ingenui V, liti IIII conponant.
IV. Hoc etiam
statuerunt, ut qualiscumque causa infra patriam cum propriis vicinantibus pacificata
fuerit, ibi solito more ipsi pagenses solidos XII pro districtione recipiant et
pro wargida que iuxta consuetudinem eorum solebant facere hoc concessum
habeant; si autem in presentia missorum regalium causae definite fuerint, pro
iam dicta wargida supra scriptos solidos XII ipsis pagenses habeant concessos
et pro hoc quia missus regalis ex hac re fatigatus fuerit, alios XII solidos
inde recipiat ad partem regis; si autem ipsa causa ad palatium in presentia
regis ad definiendum fuerit producta, tunc utrique solidi XII id est pro
wargida et quod vicinis debuit conponere, eo quod infra patriam diffinita ratio
non fuerit, ad partem reges faciant conponere, quod sunt solidi XXIIII. Nam si
fuerit aliquis qui in patria iuxta quod sui convicini iudicaverint seque
pacificare noluerit et ad palatium pro huius rei causa venerit et ibi ei fuerit
iudicatum quod iustum iudicium iudicassent, in prima vice ut supra dictum est solidos
XXIIII ad partem regis conponat; et si tunc inde rediens se pacificare et
iustitiam facere rennuerit et iterum pro ista causa ad palatium fuerit
convocatus et deiudicatus, bis XXIIII solidos conponat; si vero necdum
correptus tertia vice pro eadem re ad palatium remeaverit triplam conpositionem
exinde faciat ad partem regis.
V. Si quis de nobilioribus
ad placitum mannitus venire contempserit, solidos IIII conponat, ingenui II,
liti I.
VI. De
presbiteris statuerunt, quod si aliquid eis aut eorum hominibus quis contrarium
facere aut tollere presumpserit contra iustitiam, omnia in duplum restituat ei
et conponat.
VII. De missis
regis statuerunt, ut si ab eis aliquis interfectus evenerit, in triplum eum
conponere debeat qui hoc facere presumpserit; similiter quicquid aut eorum
omnibus factum fuerit, omnia tripliciter faciant restaurare et secundum eorum
ewa componere.
VIII. De incendio
convenit quod nullus infra patriam presumat facere propter iram aut inimicitiam
aut qualibet malivola cupiditate excepto si talis fuerit rebellis qui iustitiam
facere noluerit et aliter districtus esse non poterit et ad nos ut in presentia
nostra iustitiam reddat venire dispexerit; condicto commune placito simul ipsi
pagenses veniant et si unianimiter consenserint pro districtione illius causa
incendatur; tunc de ipso placito commune consilio facto secundum eorum ewa fiat
peractum et non pro qualibet ira aut malivola intentione nisi pro districtione
nostra; si aliter incendium facere ausus fuerit, sicut superius dictum est solidos
LX conponat.
IX. Item placuit
ut quandoquidem voluit domnus rex propter pacem et propter faidam et propter
maiores causas bannum fortiorem statuere una cum consensu Francorum et fidelium
Saxonum secundum quod ei placuerit, iuxta quod causa exigit et oportunitas
fuerit solidos LX multiplicare in duplum et solidos C sive usque ad mille
conponere faciat qui eius mandatum transgressus fuerit.
X. De
malefactoribus, qui vitae periculum secundum ewa Saxonum incurrere debent,
placuit omnibus ut qualiscumque ex ipsis ad regium potestatem confugium fecerit
aut in illius sit potestate utrum interficiendum illis reddatur aut una cum
consensu eorum habeat licentiam, ipsum malefactorem cum uxore et familia et
omnia sua foris patriam infra sua regna aut in marcu ubi sua fuerit voluntas
collocare et habeant ipsum quasi mortuum.
XI. Illud
notandum est quales debent solidi esse Saxonum: id est bovem annoticum utrisque
sexus autumnali tempore sicut in stabulum mittitur pro uno solido; similiter et
vernum tempus quando de stabulo exiit et deinceps quantum etatem auxerit tantu
in pretio crescat ; de annona vero Bortrinis pro solido I scapilos XL
donant et de sigule XX; Septentrionales aut pro solidum scapilos XXX de avena
et sigule XV; mel vero pro solido Bortrensi sigla I et medio donant,
Septentrionales aut duos siclos de melle pro I solido donent. Item ordeum mundum
sicut et sigale pro I solido donent. In argento XII denarios solidum faciant et
in aliis speciebus ad istum precium omnem estimationem compositionis sunt.